Text encoded in accordance with the latest EpiDoc standards
The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
This pointer pattern extracts chapters and sections
This pointer pattern extracts chapters
Anaximander Milesius, Thaletis auditor, sustinuit omnium primus situm
orbis terrarum in tabula pingere. Post
Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam
esse Græciam, et ejus Delphos; obtinere enim umbilicum terrarum. Sed
Democritus, cujus multa scientiæ experientia exstant, primus affirmavit
terram esse oblongam; ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem
sesquialteram. Cui sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit.
Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla:
sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo assimilavit:
Hipparchus similem mensæ: alii caudæ belluinæ: Posidonius Stoïcus fundæ
Termini continentium sunt: Europæ quidem atque Africæ columnæ Herculis; Africæ et Asiæ Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus ille a palude Sarbonide et sinu Arabico. Asiæ vero et Europæ terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum, qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur; postea autem recentiores Mæotidem paludem et fluvium Tanaïn.
Continentes autem appellantur Græca
voce quasi infinitæ, ob ignorationem. Asia dicta est ab
Tandem Dicæarchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ cujusdam simpliciter rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et Taurum, et inde usque ad Imaum actæ: secundum quam alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.
Venti autem flant ab Æquinoctiali ortu Apeliotes, ab occasu Æquinoctiali Zephyrus, a meridie Notus, a Septentrione Aparctias, ab æstivi Tropici ortu Cæcias: dein ab ortu Æquinoctiali Apeliotes, ab hyberno denique Eurus.
Rursum ab occasu hiberno Libs, deinde ab occasu Æquinoctiali Zephyrus,
ab occasu vero æstivo Argestes, alias Olympias dictus. Tantem Notus et
Aparctias adversi flant; ita ut sint octo.
Syrtis autem major quinque millibus stadiorum ambitur, minor mille et sexcenta continet. Fauces vero maris Adriatici, quod nonnulli vocant Ionium pelagus, patent in latitudinem 1700 stadia, a promontorio Japygiæ ad montes Ceraunios Epiri.
Ægæum mare sequitur Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens: mox
Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens; ubi angustiæ, a
quibus Pontus incipit, post quem jacet Palus Mæotis. Rursum si incipias
a confiniis Africæ et Europæ, erit Ibericum mare, quod a Columnis
pertinet ad montem Pyrenæum, inde Ligusticum ad fines usque Hetruriæ.
Huic adjacet Sardoum supra Sardiniam, versus Africam inferne vergens.
Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam. Deinde
sequitur Libycum, Creticum, et Siculum; tum et Ionium cum Adriatico,
quod ipsum a Siculo mari refunditur.
Europæ autem ab ostiis Tanais fluvii ad columnas Herculis præternavigatio stadiorum est 69709. Africæ vero ab oppido Tingi usque ad ostium Nili Canobicum stastadiorum 29252. Asiæ omnis a Canobo ad Tanain fluvium præternavigatio stadiorum 40111. sinubus una comprehensis: ita ut littoralis omnis ora universi nostri orbis conficiat summam stariodum 139072. si tamen Mæotis palus, cujus ambitus est stadiorum 9000, connumeretur. Ejus ostium vocatur Bosporus Cimmerius, longus stadia 78.
Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083. Thracius Bosporus, angustiæ,
quas Darius
Mare Persicum, quod est rotundum, ostium suum contrahens promontorio Carmaniæ et Arabiaæ, habet circuitum stadiorum 20000. Ostium vero ipsum inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.
Hyrcanum vero, quod et Caspium mare, lunato flexu sinuatum, et, ut aliis placet, oblongum, extenditur in stadia 22000. ostium vero trajicitur stadiis quatuor.
Arabicus sinus, qui est angustius et oblongus, initium capit ab Heroum
oppido, præterit oram Troglodyticam, usque ad oppidum Ptolemaïdem ad
venationes; habet stadiorum 9000 longitudinem. Hujus sinus fauces ad
oppidum Diren latæ stadia 60. inde deinceps navigatur stadiis 6500.
Reliquum vero non navigatur præter Rubrum mare usque ad oceanum per octo
millia stadiorum. Id vero latus, quod Arabiæ prætenditur a recessu
Elanitico, est stadiorum 14000. Porro ipsa Arabia ad Rubrum
Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68549. hoc modo. A Gange ad Myriandrum, in sinu Issico positam, sunt stadia 41725. quæ summa sic colligitur. A Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000. stadia: ab Indo ad portas Caspias 15300. hinc ad Euphratem 10050. inde ad Myriandrum stadia 375.
Jam vero a Myriandro usque Gades stadia 26820, hoc modo. A Myriandro ad
Cypri Cleidas stadiis 1400. inde ad promontorium Acamanta stadiis 3300.
hinc in Chelidonias per mare Pamphylium
Alia via. A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350. ab Euphrate ad
Cappadocum Mazaca stadia 2550. A Mazacis vero per Phrygiam submontanam
et magnam Cariam usque Ephesum 3320. Ita colliguntur a Gange Ephesum
usque stadia 47220. Ab Epheso per Ægæum usque Delum sunt stadia 1600.
hinc ad Isthmum sunt 1700 omnino. Ab Isthmo per sinum Corinthiacum
Patras stadia 720. abinde Leucadem 700. hinc in Corcyram tantundem.
usque ad Acroceraunios montes stadia 1060. Inde Brundusium 700. unde
terrestri itinere Romam proficiscenti restant 2880. Roma usque ad Alpes
et vi
Latitudo terræ qua habitatur, ab Æthiopico oceano ad Meroën, est
stadiorum octo millium: inde Alexandriam undecim millium stadiorum: ab
Alexandria vero in Tanain stadiorum octodecim millium quinquaginta sex.
Nam ulteriora ostiis Tanais versus septentiones incomperta sunt. Hoc
processu. Ab Alexandria ad Lindum Rhodi stadia 4500. Thoantium dexteram
præternaviganti Rhodum stadia 400. inde in Telum stadia 560. hinc ad
Lacterem Coæ 320 stadia. Ad ejusdem insulæ Drepanum stadia 100. deinde
ad Acritin
Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur, in Gnidum numeratis stadiis 700. in Cô 200. Samum deinde 800. Abest hinc Chios stadia 750. Ultra hanc Mitylene 520. Sequitur Tenedos post stadia 350. mox Sigeum 100. Os Ponti abest inde stadiis 2500. Et Carambis hinc post 2800 stadia. Jam ad os Mæotidis sunt 2500. ac deinceps ad Tanaim fluvium 2200. Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim 18608.
Restat, ut dicamus insularum nobis affinium ambitus, prout accepimus ab
Artemidoro, Menippo et aliis classicis auctoribus. Gadium longitudo
stadio
Cercina insula habet longitudinem stadiorum 70. Et, ubi angustissima est, latitudinem 40. Jacet e regione urbis in continente Thenæ, juxta initium Syrtis minoris: adjacet vero Cercinæ Cercinitis insula ponte conjuncta; longa stadia 40. et lata 25.
A Cercina in insulam Meningem, Lotophagitis regionis, trajectus stadiorum 600. quantum etiam Syrtis minoris ostium dicitur. Meninx vero longa est stadia 600. lata 180. Circa hanc magnæ reciprocationes contingunt.
Cephallenia insula habet quatuor urbes, longitudinem stadiorum 400. Sunt
quoque in Adriatico mari insulæ propter oram Illy
Peloponesus, si connumeres etiam ejus sinus, circumnavigatur stadiis
8627: quod si sinus prætereas, ambitur stadiis 4000. Longitudo ejus a
Malea ad Ægium est stadiorum 1400. figura Platani folio similis, magnis
sinibus concisa; coarctatur tandem in Corinthium Isthmum, latitudo 40
stadiorum. A sinu Corinthio et Saronico in Scyllæum promontorium, ubi
sinistrorsum objacet Calauria insula Neptuno sacra. Hinc sequitur sinus
Hermionicus: inde sinus Argolicus usque ad promontorium Maleam, quod
longe in mare procurrit: dein post Maleam jacet dextrorsum sinus
Laconicus usque ad Tænarum, qui a sinistra terminat sinum Messeniacum,
cujus a dextra Acritas promontorium. Postea prominet promontorium
Ichthys (juxta quod Zacynthus objacet) et alterum Chelonatas: postremum
vero promontorium est Araxus, situm ex adverso Acarnaniæ. Inde sinus
Corinthiacus diffun
Insula Ægina exadversum Atticam sita, oblonga est stadia 160. Salamis longa 70 stadia. Ceus 120. Inter Cycladas insulas optima est Naxus, quare vocatur minor Sicilia. Ad dextram Sporades sunt. Eubœa ponte Bœotiæ jungitur; prætexitur Bœotiæ, Phocidi, Locris, et altera sui parte aliquantum ipsi etiam Atticæ. Est enim longa, ideoque Macris appellata fuit, longitudine 1700 stadiorum.
At vero Creta circa Maleam Peloponneso adjacet; suo ambitu stadia implet
4100. longitudine 2300. Nam plurimum in longitudinem patet. Cythera
inter Cretam et oram Laconicam media. Cyprus habet figuram similem
tergori bovis, et circumnavigatur stadiis 3420. longa est 1300. Ab Papho
flante Borea trajicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800. Insula Rhodus
circuitur sta