Text encoded in accordance with the latest EpiDoc standards
The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
This pointer pattern extracts chapters and sections
This pointer pattern extracts chapters
Anaximander Milesius, Thaletis auditor, sustinuit omnium primus situm
orbis terrarum in tabula pingere: Post quem Hecatæus Milesius, vir multæ
peregrinationis, idem
argumentum tam accurate tractavit, ut homines fuerint rapti in admirationem. Nam Hellanicus Lesbius, quamquam alias doctissimus, minus concinne ista tradidit. Deinde Damastes Citticensis, qui sua ex Hecatæo descripsit, littoream navigationem composuit. Mox Democritus et Eudoxus aliique nonnulli terræ circuitiones ac circumnavigationes composuerunt.
Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, complexum in sui
medio Græciam, in cujus centro statuunt Delphos, quos vocarunt umbilicum
terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiæ experimenta exstant,
primus affirmavit terram esse oblongam; ita ut longitudo ad Latitudinem
habeat rationem sesquialteram. cui sententiæ etiam Dicæarchus
Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem
esse in ratione dupla; sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates
semicirculo assimilavit: Hipparchus similem Trapezio, alii caudæ
belluinæ, Posidonius Stoïcus fundæ tradidit, cujus media latitudo ab
Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem
procedat, sic tamen ut latissima sit, qua India pertinet ad Eurum.
Termini continentium sunt: Europæ quidem atque Africæ columnæ Herculis; Africæ et Asiæ Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus, qui a palude Sarbonide ad sinum Arabicum porrigitur: Asiæ vero et Europæ terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum, qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur; postea autem recentiores tradiderunt Mæotidem paludem et fluvium Tanaïn.
Continentes autem appellantur Græca voce Epiri, quia videlicet sunt
inexploratæ magnitudinis. Asia dicta est ab
Tandem Dicæarchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ
cujusdam simpliciter rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam,
Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et mon
tem Taurum, et inde usque ad Imaum actæ: Secundum quæ loca alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.
Venti autem flant ex diversis partibus, ab Æquinoctiali nimirum ortu Apeliotes, ab occasu Æquinoctiali Zephyrus; a meridie Notus, a Septentrione Aparctias. Rursus ab æstivi Tropici ortu spirat Cæcias; dein ab ortu Æquinoctiali (ut dictum modo) Apeliotes, ab hyberno denique Eurus.
Rursus secundum solem occidentem, ab occasu hiberno provenit Libs,
deinde ab occasu Æquinoctiali dictus jam Zephyrus, ab occasu vero æstivo
Argestes, alias Olympias dictus. Tantem Notus et Aparctias adversi
flant; ita ut venti omnes sint octo. Timosthenes autem, qui conscripsit
marium circumnavigationes, tradit duodecim ventos, quia inter Aparctiam
et Cæciam medium ponit Boream, inter Eurum et Notum Phœnicem, qui et
Euronotus vocatur; inter Notum et Libem Leuconotum, qui alias Libonotus
dicitur, inter A
parctiam et Argesten Thrascian, quem accolæ istius oræ etiam Circium
appellant. Tradit et quæ gentes unicuique ventorum plagæ sint subjectæ;
nimirum Bactriani habitant sub Apeliote, Indi sub Euro, sub Phœnice mare
Rubrum et Æthiopia jacet; sub Noto altera Æthiopia, ultra Ægyptum sita.
Syrtium autem altera major quinque millibus stadiorum ambitur, minor
mille et sexcenta continet. Fauces vero maris Adriatici, quod nonnulli
vocant Ionium pelagus, patent in latitudinem 1700 stadia, a promontorio
Japygiæ ad montes Ceraunios Epiri.
Ægæum mare sequitur Hellespontus, ad Abydum et Sestum desinens:
Hellespontum excipit Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens,
ubi rursum in angustias contrahitur, a quibus Pontus Euxinus incipit,
post quem jacet Palus Mæotis.
Potest autem Europa ab ostiis Tanais fluvii ad columnas Herculis
præternavigari stadiis 69709;
Africa vero ab oppido Tingi usque ad ostium Nili Canobicum stadiis 29252. Asiæ omnis ora stringitur a Canobo ad ostia Tanais fluvii per stadia 40111, littoribus omnibus et sinubus una comprehensis: Ita ut littoralis omnis ora universi nostri orbis, qua internum mare accolitur, conficiat summam stariodum 139072: si tamen Mæotis palus, cujus ambitus est stadiorum 9000, connumeretur: Ejus ostium, quo in Euxinum derivatur, vocatur Bosporus Cimmerius, longus est stadia 78.
Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083. coitque in angustias freti, quod Thracius Bosporus appellatur, sex stadia longus, quem Darius ponte junxit subitario, cum adversus Scythas expeditionem suscepisset.
Mare Persicum, quod est valde rotundum, et ostium suum aperit inter Carmaniam et Arabiam, habet circuitum stadiorum 20000. Ostium vero ipsum inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.
Hyrcanum vero, quod et Caspium mare dicitur, lunato flexu sinuatum, et
ut aliis placet, oblongum, extenditur in stadia 22000, fauces
trajiciuntur stadiis quatuor.
Arabicus sinus, qui est angustior et oblongior, initium capit ab Heroum
oppido, præterit oram Trogloditicam, ad Ptolemaïdem oppidum usque, quod
propter venationes est conditum, habet stadiorum 9000 longitudinem
interjectam.
Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse
stadiorum 68549 hoc modo. A Gange ad Myriandrum urbem Syriæ, in sinu
Issico positam, sunt stadia 41725; quæ summa sic colligitur. A Gange ad
Indi fluminis ostia
sunt 16000 stadia: ab Indo ad portas Caspias 15300, hinc ad Euphratem 10050; inde ad Myriandrum restantia sunt stadia 375; et ita conficitur summa illa stadiorum 41725.
Jam vero a Myriandro usque Gades computamus stadia 26820, hoc modo:
Myriandro proxima navigatione solvitur in Cyprum ejusque primas insulas,
quas Cleidas (quali dixeris claves) appellant, stadiis 1400: Inde abest
ejusdem insulæ promontorium ultimum Acamas stadiis 3300. Hinc in
Chelidonias insulas per mare Pamphylium stadia sunt 1300. Tum ad oppidum
Lyciæ Patara 800. dein ut sis e regione Rhodi insulæ, numerantur 700.
Postea Carpathium mare navigatur stadiis 140, donec Astypalæam
pervenias. Abest inde Tænarus Peloponnesi promontorium stadiis 1450, et
ab hoc Pachynus Siciliæ 4000, unde Lilybæum ejusdem insulæ oppidum
distat navigatione maris Lybici stadia 1520. Ab hoc loco per mare
Tyrrenum abest Caralis Sardiniæ oppidum stadia 2800; unde Gades tenditur
præternavigatis insulis Gymnesiis seu Balearibus 10000. stadiorum cursu.
Ad extremum Gadibus præter Sacrum promontorium navigatur in Artabrorum
portum stadiis 3932. Ita fiunt in universum 72477. stadia.
Alia via, quæ certior itinere terreno maxime patet. A Gange ad Euphratem
amnem stadia 41350. Ab Euphrate ad oppidum Cappadociæ Mazaca 2550. A
Mazacis vero per mediam Phrygiam submontanam et magnam Cariam recta
Ephesum 3320. Ita colliguntur a Gange Ephesum usque stadia in universum
47220. Ab Epheso per Ægæum pelagus usque Delum sunt stadia 1600. Hinc ad
Isthmum Corinthium sunt 1700 omnino. Ab Isthmo per sinum Corinthiacum
Patras Achaiæ oppidum stadia interjacent 720. Abinde Leucadem 700. mox
hinc in Corcyram tantundem. A Corcyra usque ad montes Epiri, quos
Acroceraunia vocant, stadia sunt 1060. Inde Brundusium 700. Unde
terrestri itinere Romam proficiscenti restant 2880.
Latitudo terræ, qua modo habitatur, currit ab extremo Æthiopico oceano
ad Æquatorem primum in stadia 8000, ac rursum in Meroën altera totidem:
Inde Alexandriam in 10000 stadia. Ab Alexandria vero in ostium Tanais
amnis stadiorum 18056 summa procedit. Nam ab ostio Tanais ulteriora
versus septentiones incomperta sunt. Hæc autem dinumeratio sic
instituitur. Ab Alexandria ad Lindum insulæ Rhodi oppidum stadia
definiuntur 4500. Sed relicta Rhodo ad dextram in Thoantium Carpathi
promontorium navigatur stadiis 400. Inde in insulam Telum stadiis 560.
Hinc ad Lacterem insulæ Cô promontorium 320 stadiis curritur. Ad ejusdem
insulæ promontorium alterum, quod Drepanum vocant, 100.
torium alterum 500 stadia computantur. Inde ad insulam Tenedum sunt 450, a qua 100 sunt ad Sigæum: Hinc vero 2500 ad os Ponti, tum Carambin 2800; mox ad os Mæotidis Paludis 250, ac deinceps in Tanaim 2670.
Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur, in Gnidum insulam numeratis stadiis 700. In Cô insulam 200. Samum deinde 800. Abest hinc Chios stadia 750. Ultra hanc Mitylene 520. Sequitur Tenedos post stadia 350, mox Sigeum 100. Os Ponti abest inde stadiis 2500. Et Carambis hinc post 2800 stadia. Jam ad Os Mæotidis paludis sunt 2500, ac deinceps ad Tanaim fluvium 2200. Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim fit 18620.
Restat, ut dicamus de insulis et singularum ambitu, quatenus eæ nobis
sunt cognitæ, prout accepimus ab Artemidoro, Menippo et aliis classicis
auctoribus.
tum autem columnarum Herculis illi proximum, qua angustissimum est, patet
80 stadia.
cujus latera sunt inæqualia; a Peloro promontorio in Italiam trajectus est undecim stadiorum: latera ejus sunt hæc, a Peloro ad Pachynum stadiorum 1037. a Pachyno ad Lilybæum 1600. Et juxta Timosthenem a Lilybæo rursum in Peloriadem oram stadia 1700. A Lilybæo in Clypeam Africæ oppidum trajectus patet stadia 1600.
Insula Cercina habet longitudinem stadiorum 70. Et ubi angustissima est, latitudinem 40. Jacet e regione urbis Thenarum, sitæ in continente Africæ juxta initium Syrtis minoris: Adjacet vero Cercinæ Cercinitis insula ponte conjuncta, eademque longa stadia 40, et lata 25.
A Cercina in insulam Meningem, Lotophagitim olim
appellatam, solvitur velificatione stadiorum 600, quantum etiam Syrtis
minoris ostium dicitur patere. Meninx vero longa est stadia 600, lata
180: Circa hanc maximæ maris æstuantis reciprocationes contingunt.
Cephallenia insula habet quatuor urbes, longitudinem stadiorum
400.
sa, et Corcyra Melæna cognominata, Pharus dein et Melita, quarum dimensiones non habeo compertas.
Omnis Peloponesus, si connumeres etiam ejus omnes sinus, circumnavigatur
stadiis 8627: quod si sinus prætereas, ambietur stadiis 400. Longitudo
ejus a Malea promontorio ad mare Ægæum est stadiorum 1400, Platani folio
similis, quia magnis sinibus in angulosos recessus dispescitur;
coarctatur tandem in angustias Isthmi Corinthiaci lati 40 stadia.
ex adverso Acarnaniæ. Inde incipit sinus Corinthiacus effundi conclusus ostio septem tantum stadia lato, inter Toriasum Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria. Præterea a Tænaro Peloponnesi promontorio in Phycuntem Africæ urbem trajicitur 3000 stadiis.
Insula Ægina ex adversum Atticam sita, oblonga est, et in stadia 160.
extenditur. Salamis quoque in hoc tractu habet Longitudinem 70.
stadiorum. Ceus longa est 120. stadia. Inter Cycladas insulas prima est
Naxus, quare etiam vocatur Minor Sicilia: Hinc ad
dextram Sporades insulæ sunt sitæ. Eubœa ponte cum Bœotia jungitur;
prætexitur Bœotiæ, Phocidi, Locris, et altera sui parte aliquantum ipsi
etiam Atticæ. Est enim longa, ideoque Macris appellatur ob longitudinem,
quæ est 1700 stadiorum.
At vero Creta proxime ad Maleam Peloponnesi promontorium accedit; suo
ambitu stadia implet 4700, longitudine 2300. Nam plurimum de longitudine
occupat Cythera insula inter Cretum et oram Laconicam medium tenet.
vigatur stadiis 3420, longa est 1300. Ab hujus promontorio Papho flante
Borea trajicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800.