Caput I. De veterum Geographia.
Anaximander Milesius, Thaletis auditor, sustinuit omnium
primus situm orbis terrarum in tabula pingere. Post quem He cataeus Milesius, vir multae peregrinationis, idem
argumentum tam accurate tractavit, ut in admirationem venerit. Nam
Hellanicus Lesbius, vir doctissimus, sine tabula historiam tradidit. Deinde Damastes Sigeeus, qui plurima ex Hecataeo de scripsit, circumnavigationem composuit. Mox
Democritus et Eudoxus aliique nonnulli terrae circuitiones ac
circumnavigationes composuerunt.
Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam
esse Graeciam, et eius Delphos; obtinere enim umbilicum terrarum. Sed
Democritus, cujus multa scientiae experimenta exstant, primus affirmavit
terram esse oblongam, ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem
sesquialteram. Cui sententiae etiam Dicaearchus Peripateticus accessit.
Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla;
sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo assimilavit: Hipparchus similem mensae: alii caudae
belluinae, Posidonius Stoicus fundae tradidit, cuius media latitudo ab
Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem
procedat, sic tamen ut latior sit, qua India pertinet ad Eurum.
Termini continentium sunt: Europae quidem atque Africae columnae
Herculis: Africae et Asiae Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus ille a
palude Sarbonide et sinu Arabico: Asiae vero et Europae terminum antiqui
dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum, qui a Sarbo ad mare
Caspium extenditur; postea autem recentiores Maeotidem paludem et
fluvium Tanain.
Continentes autem appellantur (Graeca voce) quasi infinitae, ob
ignorationem. Asia dicta est ab ἄσσον,
quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere,
sive navali secundum insulas ordine sitas, quales sunt Euboea, Andros,
Tenos, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est ab Euro. Lybia
Graecis plane latebat, sed a populo nobili inter Phoenices, et
significat leones. Oceanus dictus ab aestuum terras undique pulsantium
concitatione.
Tandem Dicaearchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineae
cuiusdam simpliciter rectae, a columnis Herculis per Sardiniam,
Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et
Taurum, et inde usque ad Imaum actae: secundum quam alias orbis partes
Boreales, alias Australes nominat.
Caput II. De Ventis.
Venti autem flant ab Aequinoctiali ortu Apeliotes, ab occasu
Aequinoctiali Zephyrus; a meridie Notus, a Septentrione Aparctias: ab
aestivi Tropici ortu spirat Caecias; dein ab ortu Aequinoctiali
Apeliotes, ab hiberno denique Eurus.
Rursum ab occasu hiberno Libs, deinde ab occasu aequinoctiali Zephyrus, ab occasu vero aestivo Argestes, alias
Olympias dictus. Tantem Notus et Aparctias adversi flant; ita ut venti
omnes sint octo. Timosthenes autem, qui conscripsit circumnavigationes,
tradit duodecim ventos, inter Aparctiam et Caeciam medium ponens Boream,
inter Eurum et Notum Phoenicem, qui et Euronotus, inter Notum et Libem
Leuconotum, qui alias Libonotus, inter Aparctiam et Argesten Thrascian,
quem accolae etiam Circium appellant. Gentes autem habitare limites,
Bactrianos quidem sub Apeliote, Indos sub Euro, sub
Phoenice mare Rubrum et Aethiopiam; sub Noto Aethiopiam ultra Aegyptum.
Ad Leuconotum Garamantas, qui supra Syrtes colunt, ad Libem Aethiopas,
et occidentales supra Mauros; ad Zephyrum vero columnas Herculis et
initia Africae et Europae, ad Argestem Iberiam, quae nunc Hispania; ad
Thrascian Scythas supra Thraciam; ad Boream Pontum , Maeotin ac
Sauromatas; ad Caeciam denique Mare Caspium et Sacas.
Caput III. Circumnavigatio
marium.
Syrtium autem maior quinque millibus stadiorum ambitur, minor mille et
sexcenta continet. Fauces vero maris Adriatici, quod
nonnulli vocant Ionium pelagus, patent in latitudinem 1700 stadia, a
promontorio Iapygiae ad montes Ceraunios Epiri.
Aegaeum mare sequitur Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens: mox
Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens, ubi angustiae, a
quibus Pontus incipit, post quem iacet Palus Maeotis. Rursum si incipias
a confiniis Africae et Europae, erit Ibericum mare, quod a Columnis
pertinet ad montem Pyrenaeum, inde Ligusticum ad fines
usque Hetruriae. Huic adiacet Sardoum supra Sardiniam versus Africam
inferne vergens. Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad
Siciliam. Deinde sequitur Libycum, Creticum et Siculum, tum et Ionium
cum Adriatico; quod ipsum a Siculo mari refunditur. Postea se offert
Cortinthiacus sinus, qui et Alcyonium mare vocatur. Inter Sunium et
Scyllaeum promontoria iacet Saronicum pelagus; hinc sequitur Myrtoum et
Icarium, quod continet insulas Cycladas: inde transitur in Carpathium,
Pamphylium atque Aegyptium; super autem Icarium statim est Aegaeum.
Europae autem ab ostiis Tanais fluvii ad columnas Herculis
praeternavigatio stadiorum est 69709. Africae vero ab oppido Tingi usque
ad ostium Nili Canobicum stadiorum 29252. Asiae omnis a Canobo ad Tanain
fluvium praeternavigatio stadiorum 40111, sinubus una comprehensis: Ita
ut littoralis omnis ora universi nostri orbis conficiat summam stadiorum
139072: si tamen Maeotis palus, cuius ambitus est stadiorum 9000, non
connumeretur. Eius ostium vocatur Bosporus Cimmerius, longus stadia 78.
Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083. Thracius Bosporus, angustiae,
quas Darius ponte iunxit subitario aggredians Scythas, stadiorum sex.
Mare Persicum, quod est valde rotundum, ostium suum contrahens
promontorio Carmaniae et Arabiae, habet circuitum stadiorum 20000.
Ostium vero ipsum inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.
Hyrcanum vero, quod et Caspium mare, lunato flexu sinuatum, et ut aliis
placet, oblongum, extenditur in stadia 22000; ostium vero traiicitur
stadiis quatuor.
Arabicus sinus, qui est angustus et oblongus, initium capit ab Heroum
oppido, praeterit oram Troglodyticam, usque ad oppidum Ptolemaïdem ad
venationes; habet stadiorum 9000 longitudinem. Huius sinus
fauces ad oppidum Diren latae stadia 60: inde deinceps navigatur stadiis
6500. Reliquum vero non navigatur praeter rubrum mare usque ad oceanum
per octo millia stadiorum. Id vero latus, quod Arabiae praetenditur a
recessu Elanitico , est stadiorum 14000. Porro
ipsa Arabia ad rubrum mare exporrigitur, et extenditur per longitudinem
12000 stadiorum.
Caput. IV. De Longitudine et
Latitudine orbis habitati.
Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad
Gades esse stadiorum 68549 hoc modo. A Gange ad Myriandrum in sinu
Issico positam, sunt stadia 41725; quae summa sic colligitur. A Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000 stadia: ab Indo
ad portas Caspias 15300; hinc ad Euphratem 10050; inde ad Myriandrum
stadia 375.
Iam vero a Myriandro usque Gades stadia 26820, hoc modo: a
Myriandro ad Cypri Cleidas stadia 1400. Inde ad promontorium Acamanta
stadia 1300. Hinc in Chelidonias per mare Pamphylium stadia 1300. Tum ad
Patara 800; dein in Rhodum 700; ad Astypalaeam per Carpathium stadia
940; ad Taenarum stadia 1450; ad Pachinum
Siciliae 4600; ad Lilybaeum per mare Libycum stadia 1520; ad Caralin
Sardiniae per mare Tyrrhenicum stadia 2800; ad Gades praeternavigati
insulas Gymnesias 10000 stadiorum cursus. Ab Gadibus
praeter Sacrum promontorium et Artabrorum portum stadia 3932. Ita fiunt
in universum 72477 stadia.
Alia via. A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350. Ab Euphrate ad
Cappadocum Mazaca 2550. A Mazacis vero per Phrygiam
submontanam et magnam Cariam usque Ephesum 3320. Ita colliguntur a Gange
Ephesum usque stadia 47220. Ab Epheso per Aegaeum usque Delum sunt
stadia 1600. Hinc ad Isthmum sunt 1700 omnino. Ab Isthmo per sinum
Corinthiacum Patras stadia 720. Abinde Leucadem 700; hinc in Corcyram
tantundem; usque ad Acroceraunios montes stadia 1060. Inde
Brundusium 700. Unde terrestri itinere Romam proficiscenti restant 2880.
Roma usque ad Alpes et vicum Scingomagum, sub ipsis Alpibus positum,
stadia sunt 4152. Unde per Galliam ad oppidum Illiberim numerantur
lacuna stated by S. Tennulius but restored by Karl Müller with
excerpts from the indirect tradition.
Hinc usque Gades secundum mansiones 2651, in quam insulam
traiectus est stadiorum 60. Omnis ergo numerus ab Gange ad Gades
consurgit in 71560 stadia.
Latitudo terrae qua habitatur, ab Aethiopico oceano ad Meroen est stadiorum octo millium: inde Alexandriam
undecim millium stadiorum: ab Alexandria vero in Tanain stadiorum
octodecim millium quinquaginta sex. Nam ulteriora ostiis Tanais versus septentiones incomperta sunt. Hoc processu. Ab
Alexandria ad Lindum Rhodi stadia 4500; Thoantium dexteram
praeternaviganti Rhodum stadia 400. Inde in Telum stadia 560. Hinc ad
Lacterem Coae 320 stadia. Ad eiusdem insulae Drepanum stadia 100. Deinde
ad Acritin insulam stadia 230, moxque ad Corsias 100, et ad Samiorum
Ampelon stadia 30. Abinde ad Aegaeum Argenon per Aegaeum
mare stadia 800. Ad Erythraeum Corcyraeum stadia 270; inde Phlium
promontorium Chii stadia 50; ad Melanea promontorium Lesbi stadia 450;
ad Sigrium Lesbi 500 stadia. Inde ad insulam Tenedum sunt
450, a qua 100 sunt ad Sigaeum. Hinc 2500 ad os Ponti, tum Carambin
2800; mox ad os Maeotidis 2500; ac deinceps in Tanaim 2670.
Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur, in Cnidum nu meratis stadiis 700; in Co 200; Samum deinde 800. Abest
hinc Chios stadia 750. Ultra hanc Mitylene 520. Sequitur Tenedos post
stadia 350; mox Sigeum 100. Os Ponti abest inde stadiis 2500, et
Carambis hinc post 2800 stadia. Iam ad os Maeotidis sunt 2500, ac
deinceps ad Tanaim fluvium 2200. Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim
18608.
Caput V. Insularum
dimensio.
Restat, ut dicamus insularum nobis affinium ambitus, prout accepimus ab
Artemidoro, Menippo et aliis autoribus fide dignis. Gadium longitudo
stadiorum 108, latitudo 16. Fretum ad columnas Herculis, qua
angustissimum est, patet 80 stadia. Praeterea in mari
Hispanico insulae; Pityusa maior et habitata longa stadia 300; minor
100. Gymnesiarum vero, quae a Carthaginiensibus vocantur Baliariae, (nam
funditores sic Baliares appellantur) maior longa est stadia 1200, lata
400. minor stadia 300. Stoechades, quia in directum iacent
suo nomine indicantes ordinem, urbibus Massiliensium sunt oppositae.
Harum tres sunt maiores; minores duae proximae ipsi Massiliae. Sardinia
habet figuram, similem hominis vestigii, estque in medio sui cava, et
longa 2200 stadia. Cyrnus (Latinis Corsica) adiacet
Sardiniae, vilior multo illa, brevior dimidio; in longitudinem patet
stadia Ex Populonio
Hetruriae in Sardiniam et in Corsicam vela dimittuntur traiectu
stadiorum 2200. Siciliae ambitus secundum Timosthenem est
4740 stadiorum, figura triangulari, cuius latera sunt inaequalia; a
Peloro promontorio in Italiam traiectus est undecim stadiorum fretum:
latus insulae a Peloro ad Pachynum stadiorum 1037, a Pachyno ad
Lilybaeum 1600, iuxta Timosthenem a Lilybaeo in Peloriada stadia 1700. A
Lilybaeo in Aspidem Lybiae traiectus patet stadia 1600.
Cercina insula habet longitudinem stadiorum 70, et ubi angustissima est,
latitudinem 40. Iacet e regione urbis in continente Thenae, iuxta
initium Syrtis minoris. Adiacet vero Cercinae Cercinitis insula ponte
coniuncta; longa stadia 40, et lata 25.
A Cercina in insulam Meningem, Lotophagitis regionis, traiectus stadiorum
600, quantum etiam Syrtis minoris ostium dicitur. Meninx vero longa est
stadia 600, lata 180. Circa hanc magnae reciprocationes contingunt.
Cephallenia insula habet quatuor urbes, longitudinem stadiorum 400. Sunt
quoque in Adriatico mari insulae propter oram Illyrici, quarum
insigniores sunt Issa, et Corcyra Nigra, Pharus dein et Melita, quarum
dimensiones non habeo compertas.
Peloponesus, si connumeres etiam eius sinus, circumnavigatur stadiis
5627: quod si sinus praetereas, ambitur stadiis 4000.
Longitudo eius a Malea ad Aegium est stadiorum 1400, figura platani
folio similis, magnis sinibus concisa; coarctatur tandem in Corinthium
Isthmum, latitudo 40 stadiorum. A sinu Corinthio et Saronico in
Scyllaeum promontorium, ubi sinistrorsum obiacet Calauria insula Neptuno
sacra. Hinc sequitur sinus Hermionicus. Inde sinus Argolicus usque ad
promontorium Maleam, quod longe in mare procurrit. Dein post Maleam
iacet dextrorsum sinus Laconicus usque ad Taenarum, qui a sinistra
terminat sinum Messeniacum, cuius a dextra Acritas promontorium. Postea prominet promontorium Ichthys, iuxta quod Zacynthus
obiacet, et alterum Chelonatas: postremum vero promontorium est Araxus,
situm ex adverso Acarnaniae. Inde incipit sinus Corinthiacus diffunditur
conclusus ostio septem stadiorum, inter Rhium Peloponnesi et Antirrhium
Locridis promontoria. A Taenaro in Phycuntem Africae traiicitur 3000
stadiis.
Insula Aegina exadversum Atticam sita, oblonga est stadia
160. Salamis longa 70 stadia. Ceus 120. Inter Cycladas insulas optima
est Naxus, quare vocatur minor Sicilia: ad dextram Sporades sunt. Euboea
ponte Boeotiae iungitur; praetexitur Boeotiae, Phocidi, Locris, et
altera sui parte aliquantum ipsi etiam Atticae. Est enim longa, ideoque
Macris appellata fuit, longitudine 1700 stadiorum.
At vero Creta circa Maleam Peloponneso adiacet; suo ambitu stadia implet
4100, longitudine 2300. Nam plurimum in longitudinem patet. Cythera
inter Cretam et oram Laconicam media. Cyprus habet figuram similem
tergori bovis, et circumnavigatur stadiis 3420, longa est 1300. Ab Papho
flante Borea traiicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800. Insula Rhodus
circuitur stadiis 1300. Cos 550 cingitur. Samos suum
ambitum 630 definit. Icaria longa est et confragosa, longitudine 300.
Chius in circuitu continet 660. Lesbus 1100 ipsa stadia.