Lace 0.6.0. Lace copyright 2013-2020, Bruce Robertson, Dept. of Classics, Mount Allison University. Developed through the support of the NBIF.
This pointer pattern extracts sections.
Apprehensi sunt adolescentes catechumini, Reuocatus et Felicitas conserua eius, Saturninus et Secundulus. inter hos et Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechuminum, et filium infantem ad ubera: erat autem ipsa circiter annorum uiginti duo. haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa narrauit, sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.
Cum adhuc, inquit, cum prosecutoribus
essem, et me pater uerbis euertere cupiret et deicere pro sua affectione
Tunc dixit mihi frater meus:
Domina soror, iam in magna dignatione es, tanta ut postules uisionem et ostendatur tibi an passio
sit an commeatus. et ego quae me sciebam fabulari cum Domino, cuius beneficio tanta experta eram
fidenter repromisi ei, dicens: Crastina die tibi renuntiabo. et postulaui, et ostensum est mihi hoc.
uideo scalam aeream mirae magnitudinis pertingentem usque ad caelum, et angstam, per quam nonnisi
singuli ascendere possent: et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. erant ibi
gladii, lanceae, hami, macherae: ut, si quis neglegenter aut non sursum adtendens ascenderet,
laniaretur et carnes eius inhaererent ferramentis. et erat sub ipsa scala draco cubans mirae
magnitudinis, qui ascendentibus insidias praestabat, et exterrebat ne ascenderent. ascendit autem
Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat, quia ipse nos aediicauerat, et tunc cum
adducti sumus praesens non fuerat. et peruenit in caput scalae, et conuertit se et dixit mihi:
Perpetua, sustineo te: sed uide ne te mordeat draco ille. et dixi ego: Non me nocebit in nomine
Iesu Christi. et desub
Post paucos dies rumor
cucurrit ut audiremur. superuenit autem et de ciuitate pater meus, consumptus taedio: et ascendit
ad me, ut me deiceret, dicens: Miserere, filia, canis meis; miserere patri, si dignus sum a te pater
uocari; si his te manibus ad hunc florem aetatis prouexi; si te praeposui omnibus fratribus tuis:
ne me dederis in dedecus hominum. aspice fratres tuos: aspice matrem tuam et materteram: aspice
filium tuum, qui post te uiuere non poterit. depone animos; ne uniuersos nos extermines: nemo
enim nostrum libere loquetur, si tu aliquid fueris passa. haec dicebat pater pro sua pietate,
basians mihi manus, et se ad pedes meos iactans: et lacrymis
Alio die cum pranderemus, subito rapti
sumus ut audiremur: et peruenimus ad forum. rumor statim per uicinas fori partes cucurrit, et
factus est populus immensus. ascendimus in catastam. interrogati ceteri confessi sunt. uentum est
et ad me. et apparuit pater ilico cum filio meo, et extraxit me de gradu, supplicans: Miserere
infanti. et Hilarianus procurator, qui tunc loco proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladii
acceperat: Parce, inquit, canis patris tui: parce infantiae pueri. fac sacrum pro salute
Imperatorum. et ego respondi: Non facio. Hilarianus, Christiana es? inquit. et ego respondi:
Christiana sum. et cum staret pater ad me deiciendam, iussus est ab Hilariano deici, et uirga
percussit. et doluit mihi casus patris mei, quasi ego fuissem percussa: sic dolui pro senecta
eius misera. tunc nos uniuersos pronuntiat, et damnat ad bestias: et hilares descendimus ad
carcerem. tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere, et mecum in carcere manere, statim
mitto ad patrem Pomponium diaconum,
Post dies
paucos, dum uniuersi oramus, subito media oratione profecta est mihi uox, et nominaui Dinocraten:
et obstipui quod numquam mihi in mentem uenisset nisi tunc; et dolui commemorata casus eius. et
cognoui me statim dignam esse, et pro eo petere debere. et coepi de ipso orationem facere multum,
et ingemiscere ad Dominum. continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc. uideo Dinocraten exeuntem de
loco tenebroso, ubi et complura loca erant tenebrosa, aestuantem valde et sitientem, sordido uultu
et colore pallido; et uulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit. hic Dinocrates fuerat
frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem facie cancerata male obiit, ita ut mors
eius odio fuerit omnibus hominibus. pro hoc ergo orationem feceram: et inter me et illum grande
erat diastema, ita ut uterque ad inuicem accedere non possemus. erat deinde in ipso loco ubi
Dinocrates erat piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri: et
extendebat se Dinocrates quasi bibiturus. ego dolebam quod et piscina illa aquam habebat, et tamen
propter altitudinem marginis bibiturus non esset. et experrecta sum et cognoui fratrem meum
laborare. sed fidebam me profuturam labori eius: et orabam pro eo omnibus diebus quousque transi-
uimus in carcerem castrensem: munere enim castrensi eramus
Die quo in neruo mansimus, ostensum est mihi hoc. uideo locum illum quem retro uideram, et Dinocraten mundo corpore, bene uestitum, refrigerantem; et ubi erat uulnus, uideo cicatricem: et piscinam illam quam retro uideram, summisso margine usque ad umbilicum pueri; et aquam de ea trahebat sine cessatione: et super margine fiala aurea plena aqua; et accessit Dinocrates, et de ea bibere coepit: quae fiala non deficiebat. et satiatus accessit de aqua ludere more infantium gaudens. et experrecta sum. tunc intellexi translatum eum esse de poena.
Deinde post dies paucos Pudens, miles optio praepositus carceris, qui nos magnificare coepit intellegens magnam uirtutem esse in nobis, multos ad nos admittebat, ut et nos et illi inuicem refrigeraremus. ut autem proximauit dies muneris, intrat ad me pater meus consumptus taedio, et coepit barbam suam euellere et in terram mittere, et prosternere se in faciem, et inproperare annis suis, et dicere tanta uerba quae mouerent uniuersam creaturam. ego dolebam pro infelici senecta eius,
Pridie quam
pugnaremus, uideo in horomate hoc uenisse
Sed et Saturus benedictus
hanc uisionem suam edidit, quam ipse conscripsit. Passi, inquit, eramus, et exiuimus de carne, et
coepimus ferri a quattuor angelis in orientem, quorum manus nos non tangebat. ibamus autem non
supini sursum uersi, sed quasi mollem cliuum ascendentes. et liberato primo mundo uidimus lucem
immensam: et dixi Perpetuae: erat enim haec in latere meo: Hoc est quod nobis Dominus promittebat:
percepimus promissionem. et dum gestamur ab ipsis quattuor angelis, factum est nobis spatium
grande, quod tale fuit quasi uiridarium, arbores habens rosae et omne genus flores, altitudo arborum
erat in modum cypressi, quarum folia canebant
Et uenimus prope locum, cuius loci parietes tales erant, quasi de luce aedificati; et ante ostium loci illius angeli quattuor stabant, qui introeuntes uestierunt stolas candidas. et introiuimus, et audiuimus uocem unitam dicentem: Agios, agios, agios: sine cessatione. et uidimus in eodem loco sedentem quasi hominem canum, niueos habentem capillos, et uultu iuuenili; cuius pedes non uidimus. et in dextra et in sinistra seniores quattuor; et post illos ceteri seniores conplures stabant. et introeuntes cum admiratione stetimus ante thronum: et quattuor angeli subleuauerunt nos: et osculati sumus illum, et de manu sua traiecit nobis in faciem. et ceteri seniores dixerunt nobis: Stemus. et stetimus, et pacem fecimus. et dixerunt nobis seniores: Ite et ludite. et dixi Perpetuae : Habes quod uis. et dixit mihi: Deo gratias, ut quomodo in carne hilaris fui, hilarior sum et hic modo.
Et exiuimus, et uidimus ante fores
Optatum episcopum
Hae uisiones insigniores ipsorum martyrum beatissimorum Saturi et Perpetuae, quas ipsi conscripserunt. Secundum uero Deus maturiore exitu de saeculo adhuc in carcere euocauit, non sine gratia, ut bestias lucraretur. gladium tamen etsi non anima certe caro eius agnouit.
Circa Felicitatem uero, et illi gratia
Domini eiusnobis
Quoniam ergo permisit et permittendo
uoluit Spiritus Sanctus ordinem ipsius muneris conscribi, etsi indigne ad supplementum tantae
gloriae describendae, tamen quasi mandatum sanctissimae Perpetuae, immo fideicommissum eius
exequimur, unum adicientes documentum de ipsius constantia et animi sublimitate. cum a tribuno
castigatius eo tractantur, quia ex admonitionibus hominum uanissimorum uerebatur, ne subtraherentur
de carcere incantationibus aliquibus magicis; in faciem
Pridie quoque cum illam cenam ultimam, quam liberam uocant, quantum in ipsis erat non cenam liberam sed agapen cenarent, eadem constantia ad populum uerba ista lactabant, comminantes iudicium Dei, contestantes passionis suae felicitatem, inridentes concurrentium curiositatem; dicente Saturo: Crastinus satis uobis non est, quod libenter uidetis quod odistis? hodie amici, cras inimici. notate tamen nobis facies nostras diligenter, ut recognoscatis nos in die illo. ita omnes inde adtoniti discedebant: ex quibus multi crediderunt.
Inluxit dies uictoriae illorum, et
processerunt de carcere in amphitheatrum, quasi in caelum, hilares uultu decori; si forte gaudio
pauentes non timore. sequebatur Perpetua lucido incessu, ut matrona Christi, ut Dei delicata: uigore
ocuei
Sed qui dixerat Petite et accipietis
petentibus dederat eum exitum quem quisque desiderauerat. nam, si quando inter se de martyrii sui
uoto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis uelle se obici profitebatur: ut scilicet
gloriosiorem gestaret coronam. itaque in commissione spectaculi reuocatus leopardo expertus etiam
super pulpitum ab urso erat
Puellis
autem ferocissimam uaccam, ideoque praeter consuetudinem comparatam, diabolus praeparauit: sexui
earum etiam de bestia aemulatus. itaque dispoliatae et reticulis indutae producebantur. horruit
populus, alteram respiciens queam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. ita
reuocatae et discinctis indutae. prior Perpetua iactata est, et concidit in lumbos. et ubi sedit
tunicam a latere discissam ad uelamentum femoris reduxit, pudoris potius memor quam doloris.
dehinc requisita, et dispersos capillos infibulauit. non enim decebat martyram sparsis capillis
pati, ne in sua gloria plangere uideretur. ita surrexit, et elisam Felicitatem cum uidisset
accessit, et manum ei tradidit et suscitauit illam. et ambae pariter steterunt, et populi duritia
deuicta reuocatae sunt in portam Sanauiuariam. illic Perpetua a quodam tunc catechumino, Rustico
nomine, qui ei adhaerebat, suscepta, et quasi a somno expergita (adeo in Spiritu et in extasi
fuerat) circumspicere coepit, et instupentibus omnibus ait: Quando, inquit, producimur ad
uaccam illam, nescio. et cum audisset quod iam
Item Saturus in alia porta Pudentem
militem exortabatur, dicens: Ad summam, inquit, certe, sicut praesumpsi et praedixi, nullam usque
adhuc bestiam sensi. et nunc de toto corde credas. ecce prodeo illo, et ab uno morsu leopardi
consumor. et statim in fine spectaculi, leopardo eiecto, de uno morsu tanto perfusus est sanguine, ut
populus reuertenti illi secundi baptismatis testimonium reclamauerit: Saluum lotum, saluum lotum.
plane utique saluus erat, qui hoc modo lauerat. tunc Pudenti militi inquit: Vale, inquit, memor
fidei meae; et haec te non conturbent, sed confirment. simulque ansulam de digito eius petiit,
et uulneri suo mersam reddidit ei hereditatem, pignus relinquens illi et memoriam sanguinis. exinde
iam exanimis prosternitur cum ceteris ad iugulationem solito loco. et cum populus illos in medio
postularet, ut gladio penetranti in eorum corpore oculos suos comites homicidii adiungerent,
ultro surrexerunt, et se quo uolebat populus transtulerunt: ante iam osculati inuicem, ut martyrium
per solemnia pacis consummarent. ceteri quidem inmobiles, et cum silentio