Gallia est omnis divisa in partes tres quarum unam incolunt Belgae aliam Aquitani tertiam qui ipsorum lingua Celtae nostra Galli appellantur hi omnes lingua institutis legibus inter se differunt Gallos ab Aquitanis Garunna flumen a Belgis Matrona et Sequana dividit horum omnium fortissimi sunt Belgae propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important proximique sunt Germanis qui trans Rhenum incolunt quibuscum continenter bellum gerunt qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt eorum una pars quam Gallos obtinere dictum est initium capit a flumine Rhodano continetur Garunna flumine Oceano finibus Belgarum attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum vergit ad septentriones Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni spectant in septentrionem et orientem solem Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet spectat inter occasum solis et septentriones Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix is M Messala M Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent perfacile esse cum virtute omnibus praestarent totius Galliae imperio potiri id hoc facilius iis persuasit quod undique loci natura Helvetii continentur una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo qui agrum Helvetium a Germanis dividit altera ex parte monte Iura altissimo qui est inter Sequanos et Helvetios tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit his rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur qui in longitudinem milia passuum ccxl in latitudinem clxxx patebant His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere sementes quam maximas facere ut in itinere copia frumenti suppeteret cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt in tertium annum profectionem lege confirmant ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur is sibi legationem ad civitates suscepit in eo itinere persuadet Castico Catamantaloedis filio Sequano cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et ab senatu populi Romani amicus appellatus erat ut regnum in civitate sua occuparet quod pater ante habuerat itemque Dumnorigi Haeduo fratri Diviciaci qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat perfacile factu esse illis probat conata perficere propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset non esse dubium quin totius Galliae plurimum Helvetii possent se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt damnatum poenam sequi oportebat ut igni cremaretur die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam ad hominum milia decem undique coegit et omnes clientes obaeratosque suos quorum magnum numerum habebat eodem conduxit per eos ne causam diceret se eripuit cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent Orgetorix mortuus est neque abest suspicio ut Helvetii arbitrantur quin ipse sibi mortem consciverit Post eius mortem nihilominus Helvetii id quod constituerant facere conantur ut e finibus suis exeant ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt oppida sua omnia numero ad duodecim vicos ad quadringentos reliqua privata aedificia incendunt frumentum omne praeter quod secum portaturi erant comburunt ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur Boiosque qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant receptos ad se socios sibi adsciscunt Erant omnino itinera duo quibus itineribus domo exire possent unum per Sequanos angustum et difficile inter montem Iuram et flumen Rhodanum vix qua singuli carri ducerentur mons autem altissimus impendebat ut facile perpauci prohibere possent alterum per provinciam nostram multo facilius atque expeditius propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum qui nuper pacati erant Rhodanus fluit isque nonnullis locis vado transitur extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet Allobrogibus sese vel persuasuros quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant is dies erat a d V Kal Apr L Pisone A Gabinio consulibus Caesari cum id nuntiatum esset eos per provinciam nostram iter facere conari maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat erat omnino in Gallia ulteriore legio una pontem qui erat ad Genavam iubet rescindi ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere propterea quod aliud iter haberent nullum rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat Caesar quod memoria tenebat L Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum concedendum non putabat neque homines inimico animo data facultate per provinciam itineris faciundi temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat tamen ut spatium intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum si quid vellent ad Id Apr reverterentur Interea ea legione quam secum habebat militibusque qui ex provincia convenerant a lacu Lemanno qui in flumen Rhodanum influit ad montem Iuram qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit milia passuum decem novem murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit eo opere perfecto praesidia disponit castella communit quo facilius si se invito transire conarentur prohibere possit ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et si vim facere conentur prohibiturum ostendit Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis ratibusque compluribus factis alii vadis Rhodani qua minima altitudo fluminis erat nonnumquam interdiu saepius noctu si perrumpere possent conati operis munitione et militum concursu et telis repulsi hoc conatu destiterunt Relinquebatur una per Sequanos via qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant his cum sua sponte persuadere non possent legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur obsidesque uti inter sese dent perficit Sequani ne itinere Helvetios prohibeant Helvetii ut sine maleficio et iniuria transeant Caesari nuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere qui non longe a Tolosatium finibus absunt quae civitas est in provincia id si fieret intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut homines bellicosos populi Romani inimicos locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet ob eas causas ei munitioni quam fecerat T Labienum legatum praefecit ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres quae circum Aquileiam hiemabant ex hibernis educit et qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat cum his quinque legionibus ire contendit ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo quod est citerioris provinciae extremum in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit inde in Allobrogum fines ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur Haedui cum se suaque ab iis defendere non possent legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari liberi eorum in servitutem abduci oppida expugnari non debuerint eodem tempore Ambarri necessarii et consanguinei Haeduorum Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere item Allobroges qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui quibus rebus adductus Caesar non exspectandum sibi statuit dum omnibus fortunis sociorum consumptis in Santonos Helvetii pervenirent Flumen est Arar quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt is pagus appellabatur Tigurinus nam omnis civitas Helvetia in quattuor partes vel pagos est divisa hic pagus unus cum domo exisset patrum nostrorum memoria L Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat ita sive casu sive consilio deorum immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat ea princeps poenas persolvit qua in re Caesar non solum publicas sed etiam privatas iniurias ultus est quod eius soceri L Pisonis avum L Pisonem legatum Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant Hoc proelio facto reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit Helvetii repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant ut flumen transirent illum uno die fecisse intellegerent legatos ad eum mittunt cuius legationis Divico princeps fuit qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat is ita cum Caesare egit si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset sin bello persequi perseveraret reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum quod improviso unum pagum adortus esset cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non possent ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret se ita a patribus maioribusque suis didicisse ut magis virtute quam dolo contenderent aut insidiis niterentur quare ne committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet His Caesar ita respondit eo sibi minus dubitationis dari quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset non fuisse difficile cavere sed eo deceptum quod neque commissum a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum putaret quod si veteris contumeliae oblivisci vellet num etiam recentium iniuriarum quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent quod Haeduos quod Ambarros quod Allobroges vexassent memoriam deponere posse? quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur eodem pertinere consuesse enim deos immortales quo gravius homines ex commutatione rerum doleant quos pro scelere eorum ulcisci velint his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere cum ea ita sint tamen si obsides ab iis sibi dentur uti ea quae polliceantur facturos intellegat et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint item si Allobrogibus satisfaciant sese cum iis pacem esse facturum Divico respondit ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere non dare consuerint eius rei populum Romanum esse testem hoc responso dato discessit Postero die castra ex eo loco movent idem facit Caesar equitatumque omnem ad numerum quattuor milium quem ex omni provincia et Haeduis atque eorum sociis coactum habebat praemittit qui videant quas in partes hostes iter faciant qui cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt et pauci de nostris cadunt quo proelio sublati Helvetii quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant audacius subsistere nonnumquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt Caesar suos a proelio continebat ac satis habebat in praesentia hostem rapinis pabulationibusque prohibere ita dies circiter quindecim iter fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum quod essent publice polliciti flagitare nam propter frigora quod Gallia sub septentrionibus ut ante dictum est posita est non modo frumenta in agris matura non erant sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat eo autem frumento quod flumine Arari navibus subvexerat propterea minus uti poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant a quibus discedere nolebat diem ex die ducere Headui conferri comportari adesse dicere ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri oporteret convocatis eorum principibus quorum magnam copiam in castris habebat in his Diviciaco et Lisco qui summo magistratui praeerat quem vergobretum appellant Haedui qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem graviter eos accusat quod cum neque emi neque ex agris sumi posset tam necessario tempore tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit multo etiam gravius quod sit destitutus queritur Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat proponit esse nonnullos quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat qui privatim plus possint quam ipsi magistratus hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere ne frumentum conferant quod debeant praestare si iam principatum Galliae obtinere non possent Gallorum quam Romanorum imperia perferre neque dubitare debeant quin si Helvetios superaverint Romani una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari hos a se coerceri non posse quin etiam quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit intellegere sese quanto id cum periculo fecerit et ob eam causam quamdiu potuerit tacuisse Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem Diviciaci fratrem designari sentiebat sed quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat celeriter concilium dimittit Liscum retinet quaerit ex solo ea quae in conventu dixerat dicit liberius atque audacius eadem secreto ab aliis quaerit reperit esse vera ipsum esse Dumnorigem summa audacia magna apud plebem propter liberalitatem gratia cupidum rerum novarum compluris annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo his rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse magnum numerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se habere neque solum domi sed etiam apud finitimas civitates largiter posse atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo conlocasse ipsum ex Helvetiis uxorem habere sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse favere et cupere Helvetiis propter eam adfinitatem odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus si quid accidat Romanis summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire imperio populi Romani non modo de regno sed etiam de ea quam habeat gratia desperare reperiebat etiam in quaerendo Caesar quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum initium eius fugae factum ab Dumnorige atque eius equitibus nam equitatui quem auxilio Caesari Haedui miserant Dumnorix praeerat eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum Quibus rebus cognitis cum ad has suspiciones certissimae res accederent quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset quod obsides inter eos dandos curasset quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset quod a magistratu Haeduorum accusaretur satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet his omnibus rebus unum repugnabat quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium summam in se voluntatem egregiam fidem iustitiam temperantiam cognoverat nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur itaque priusquam quicquam conaretur Diviciacum ad se vocari iubet et cotidianis interpretibus remotis per C Valerium Troucillum principem Galliae provinciae familiarem suum cui summam omnium rerum fidem habebat cum eo conloquitur simul commonefacit quae ipso praesente in concilio Gallorum de Dumnorige sint dicta et ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit petit atque hortatur ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne quid gravius in fratrem statueret scire se illa esse vera nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere propterea quod cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia ille minimum propter adulescentiam posset per se crevisset quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam sed paene ad perniciem suam uteretur sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri quod si quid ei a Caesare gravius accidisset cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret neminem existimaturum non sua voluntate factum qua ex re futurum uti totius Galliae animi a se averterentur haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret Caesar eius dextram prendit consolatus rogat finem orandi faciat tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet Dumnorigem ad se vocat fratrem adhibet quae in eo reprehendat ostendit quae ipse intellegat quae civitas queratur proponit monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit Dumnorigi custodes ponit ut quae agat quibuscum loquatur scire possit Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris octo qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit renuntiatum est facilem esse de tertia vigilia T Labienum legatum pro praetore cum duabus legionibus et iis ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere iubet quid sui consilii sit ostendit ipse de quarta vigilia eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit P Considius qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L Sullae et postea in M Crassi fuerat cum exploratoribus praemittitur Prima luce cum summus mons a Labieno teneretur ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque ut postea ex captivis comperit aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset Considius equo admisso ad eum accurrit dicit montem quem a Labieno occupari voluerit ab hostibus teneri id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse Caesar suas copias in proximum collem subducit aciem instruit Labienus ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium committeret nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent ut undique uno tempore in hostes impetus fieret monte occupato nostros exspectabat proelioque abstinebat multo denique die per exploratores Caesar cognovit et montem ab suis teneri et Helvetios castra movisse et Considium timore perterritum quod non vidisset pro viso sibi renuntiavisse eo die quo consueverat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit Postridie eius diei quod omnino biduum supererat cum exercitui frumentum metiri oporteret et quod a Bibracte oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo non amplius milibus passuum xviii aberat rei frumentariae prospiciendum existimans iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit ea res per fugitivos L Aemilii decurionis equitum Gallorum hostibus nuntiatur Helvetii seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent eo magis quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent sive eo quod re frumentaria intercludi posse confiderent commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt Postquam id animadvertit copias suas Caesar in proximum collem subducit equitatumque qui sustineret hostium impetum misit ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum in summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia conlocari ita uti supra se totum montem hominibus compleret interea sarcinas in unum locum conferri et eum ab his qui in superiore acie constiterant muniri iussit Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt ipsi confertissima acie reiecto nostro equitatu phalange facta sub primam nostram aciem successerunt Caesar primum suo deinde omnium ex conspectu remotis equis ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret cohortatus suos proelium commisit milites e loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis cum ferrum se inflexisset neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scuta e manu emittere et nudo corpore pugnare tandem vulneribus defessi et pedem referre et quod mons suberat circiter mille passuum eo se recipere coeperunt capto monte et succedentibus nostris Boii et Tulingi qui hominum milibus circiter xv agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant ex itinere nostros latere aperto adgressi circumvenire et id conspicati Helvetii qui in montem sese receperant rursus instare et proelium redintegrare coeperunt Romani conversa signa bipertito intulerunt prima et secunda acies ut victis ac summotis resisteret tertia ut venientes sustineret Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent alteri se ut coeperant in montem receperunt alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt nam hoc toto proelio cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit aversum hostem videre nemo potuit ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant diu cum esset pugnatum impedimentis castrisque nostri potiti sunt ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est ex eo proelio circiter milia hominum cxxx superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt nullam partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die quarto pervenerunt cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos sequi non potuissent Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit ne eos frumento neve alia re iuvarent qui si iuvissent se eodem loco quo Helvetios habiturum ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent atque eos in eo loco quo tum essent suum adventum exspectare iussisset paruerunt eo postquam Caesar pervenit obsides arma servos qui ad eos perfugissent poposcit dum ea conquiruntur et conferuntur nocte intermissa circiter hominum milia sex eius pagi qui Verbigenus appellatur sive timore perterriti ne armis traditis supplicio adficerentur sive spe salutis inducti quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt Quod ubi Caesar resciit quorum per fines ierant his uti conquirerent et reducerent si sibi purgati esse vellent imperavit reductos in hostium numero habuit reliquos omnes obsidibus armis perfugis traditis in deditionem accepit Helvetios Tuligos Latobrigos in fines suos unde erant profecti reverti iussit et quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat quo famem tolerarent Allobrogibus imperavit ut iis frumenti copiam facerent ipsos oppida vicosque quos incenderant restituere iussit id ea maxime ratione fecit quod noluit eum locum unde Helvetii discesserant vacare ne propter bonitatem agrorum Germani qui trans Rhenum incolunt suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent Boios petentibus Haeduis quod egregia virtute erant cogniti ut in finibus suis conlocarent concessit quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et ad Caesarem relatae quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent et item separatim pueri senes mulieresque quarum omnium rerum summa erat capitum Helvetiorum milia ducenta sexaginta tria Tulingorum milia xxxvi Latobrigorum xiiii Rauracorum xxiii Boiorum xxxii ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo summa omnium fuerunt ad milia trecenta sexaginta octo eorum qui domum redierunt censu habito ut Caesar imperaverat repertus est numerus milium centum et decem Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati principes civitatum ad Caesarem gratulatum convenerunt intellegere sese tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset tamen eam rem non minus ex usu terrae Galliae quam populi Romani accidisse propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructuosissimum iudicassent reliquasque civitates stipendiarias haberent petiverunt uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris voluntate facere liceret sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando nequis enuntiaret nisi quibus communi consilio mandatum esset inter se sanxerunt Eo concilio dimisso idem principes civitatum qui ante fuerant ad Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent propterea quod si enuntiatum esset summum in cruciatum se venturos viderent locutus est pro his Diviciacus Haeduus Galliae totius factiones esse duas harum alterius principatum tenere Haeduos alterius Arvernos hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur horum primo circiter milia xv Rhenum transisse posteaquam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent traductos plures nunc esse in Gallia ad centum et viginti milium numerum cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse magnam calamitatem pulsos accepisse omnem nobilitatem omnem senatum omnem equitatum amisisse quibus proeliis calamitatibusque fractos qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quominus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent unum se esse ex omni civitate Haeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides daret ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse propterea quod Ariovistus rex Germanorum in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani qui esset optimus totius Galliae occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum xxiiii ad eum venissent quibus locus ac sedes pararentur futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam Ariovistum autem ut semel Gallorum copias proelio vicerit quod proelium factum sit ad Magetobrigam superbe et crudeliter imperare obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit hominem esse barbarum iracundum temerarium non posse eius imperia diutius sustineri nisi si quid in Caesare populoque Romano sit auxilii omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint ut domo emigrent aliud domicilium alias sedes remotas a Germanis petant fortunamque quaecumque accidat experiantur haec si enuntiata Ariovisto sint non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite demisso terram intueri eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit nihil Sequani respondere sed in eadem tristitia taciti permanere cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset idem Diviciacus Haeduus respondit hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem velut si coram adesset horrerent propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur Sequanis vero qui intra fines suos Ariovistum recepissent quorum oppida omnia in potestate eius essent omnes cruciatus essent perferendi His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum hac oratione habita concilium dimisit et secundum ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret inprimis quod Haeduos fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos in servitute atque in dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin cum omnem Galliam occupavissent ut ante Cimbri Teutonique fecissent in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus tantam arrogantiam sumpserat ut ferendus non videretur Quamobrem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret qui ab eo postularent uti aliquem locum medium utriusque conloquio deligeret velle sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere ei legationi Ariovistus respondit si quid ipsi a Caesare opus esset sese ad eum venturum fuisse si quid ille se velit illum ad se venire oportere praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire audere quas Caesar possideret neque exercitum sine magno commeatu atque molimento in unum locum contrahere posse sibi autem mirum videri quid in sua Gallia quam bello vicisset aut Caesari aut omnino populo Romano negotii esset His responsis ad Caesarem relatis iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit quoniam tanto suo populique Romani beneficio adfectus cum in consulatu suo rex atque amicus ab senatu appellatus esset hanc sibi populoque Romano gratiam referret ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret haec esse quae ab eo postularet primum ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis liceret neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum bellum inferret si id ita fecisset sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram si non impetraret sese quoniam M Messala M Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque Galliam provinciam obtineret quod commodo rei publicae facere posset Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet se Haeduorum iniurias non neglecturum Ad haec Ariovistus respondit ius esse belli ut qui vicissent iis quos vicissent quemadmodum vellent imperarent item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum sed ad suum arbitrium imperare consuesse si ipse populo Romano non praescriberet quemadmodum suo iure uteretur non oportere se a populo Romano in suo iure impediri Haeduos sibi quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati essent stipendiarios esse factos magnam Caesarem iniuriam facere qui suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum si in eo manerent quod convenisset stipendiumque quotannis penderent si id non fecissent longe his fraternum nomen populi Romani afuturum quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum neminem secum sine sua pernicie contendisse cum vellet congrederetur intellecturum quid invicti Germani exercitatissimi in armis qui inter annos xiiii tectum non subissent virtute possent Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a Treveris veniebant Haedui questum quod Harudes qui nuper in Galliam transportati essent fines eorum popularentur sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse Treveri autem pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse qui Rhenum transire conarentur his praeesse Nasuam et Cimberium fratres quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit ne si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset minus facile resisti posset itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit Cum tridui viam processisset nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem quod est oppidum maximum Sequanorum contendere triduique viam a suis finibus processisse id ne accideret magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat namque omnium rerum quae ad bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas idque natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem propterea quod flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit reliquum spatium quod est non amplius pedum sescentorum qua flumen intermittit mons continet magna altitudine ita ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis contingant hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum qui ingenti magnitudine corporum Germanos incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant saepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret hic primum ortus est a tribunis militum praefectis reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant quorum alius alia causa inlata quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret petebat ut eius voluntate discedere liceret nonnulli pudore adducti ut timoris suspicionem vitarent remanebant hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur vulgo totis castris testamenta obsignabantur horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris usum habebant milites centurionesque quique equitatui praeerant perturbabantur qui se ex his minus timidos existimari volebant non se hostem vereri sed angustias itineris et magnitudinem silvarum quae inter eos atque Ariovistum intercederent aut rem frumentariam ut satis commode supportari posset timere dicebant nonnulli etiam Caesari nuntiabant cum castra moveri ac signa ferri iussisset non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa laturos Haec cum animadvertisset convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus vehementer eos incusavit primum quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut cogitandum putarent Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum quodsi furore atque amentia impulsus bellum intulisset quid tandem vererentur? aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent? factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria cum Cimbris et Teutonis a C Mario pulsis non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur factum etiam nuper in Italia servili tumultu quos tamen aliquid usus ac disciplina quam a nobis accepissent sublevarent ex quo iudicari posset quantum haberet in se boni constantia propterea quod quos aliquamdiu inermes sine causa timuissent hos postea armatos ac victores superassent denique hos esse eosdem Germanos quibuscum saepe numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum finibus plerumque superassent qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret hos si quaererent reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent facere arroganter cum aut de officio imperatoris desperarent aut praescribere auderent haec sibi esse curae frumentum Sequanos Leucos Lingones subministrare iamque esse in agris frumenta matura de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur nihil se ea re commoveri scire enim quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam suam innocentiam perpetua vita felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuisset repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia castra moturum ut quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret quodsi praeterea nemo sequatur tamen se cum sola decima legione iturum de qua non dubitaret sibique eam praetoriam cohortem futuram huic Caesar legioni indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi iniecta est princepsque decima legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium fecisset seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit deinde reliquae legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus egerunt uti per eos Caesari satis facerent se neque umquam dubitasse neque timuisse neque de summa belli suum iudicium sed imperatoris esse existimavisse eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per Diviciacum quod e Gallis ei maximam fidem habebat ut milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret de quarta vigilia ut dixerat profectus est septimo die cum iter non intermitteret ab exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum quattuor et viginti abesse Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit quod antea de conloquio postulasset id per se fieri licere quoniam propius accessisset seque id sine periculo facere posse existimaret non respuit condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur cum id quod antea petenti denegasset ultro polliceretur magnamque in spem veniebat pro suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret dies conloquio dictus est ex eo die quintus interim cum legati saepe ultro citroque inter eos mitterentur Ariovistus postulavit ne quem peditem ad conloquium Caesar adduceret vereri se ne per insidias ab eo circumveniretur uterque cum equitatu veniret alia ratione sese non esse venturum Caesar quod neque conloquium interposita causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum equitatui committere audebat commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis equitibus detractis eo legionarios milites legionis decimae cui quam maxime confidebat imponere ut praesidium quam amicissimum siquid opus facto esset haberet quod cum fieret non inridicule quidam ex militibus decimae legionis dixit plus quam pollicitus esset Caesarem ei facere pollicitum se in cohortis praetoriae loco decimam legionem habiturum ad equum rescribere Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis hic locus aequum fere spatium a castris utriusque Ariovisti et Caesaris aberat eo ut erat dictum ad conloquium venerunt legionem Caesar quam equis devexerat passibus ducentis ab eo tumulo constituit item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt Ariovistus ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad conloquium adducerent postulavit ubi eo ventum est Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit quod rex appellatus esset a senatu quod amicus quod munera amplissime missa quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat illum cum neque aditum neque causam postulandi iustam haberet beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum docebat etiam quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent quae senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent ut omni tempore totius Galliae principatum Headui tenuissent prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent populi Romani hanc esse consuetudinem ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere sed gratia dignitate honore auctiores velit esse quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent id iis eripi quis pati posset? postulavit deinde eadem quae legatis in mandatis dederat ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret obsides redderet si nullam partem Germanorum domum remittere posset at ne quos amplius Rhenum transire pateretur Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit de suis virtutibus multa praedicavit transisse Rhenum sese non sua sponte sed rogatum et accersitum a Gallis non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse sedes habere in Gallia ab ipsis concessas obsides ipsorum voluntate datos stipendium capere iure belli quod victores victis imponere consuerint non sese Gallis sed Gallos sibi bellum intulisse omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac contra se castra habuisse eas omnes copias uno a se proelio pulsas ac superatas esse si iterum experiri velint se iterum paratum esse decertare si pace uti velint iniquum esse de stipendio recusare quod sua voluntate ad id tempus pependerint amicitiam populi Romani sibi ornamento et praesidio non detrimento esse oportere idque se hac spe petisse si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur non minus se libenter recusaturum populi Romani amicitiam quam adpetierit quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat id se sui muniendi non Galliae inpugnandae causa facere eius rei testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit sed defenderit se prius in Galliam venisse quam populum Romanum numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus egressum quid sibi vellet? cur in suas possessiones veniret? provinciam suam hanc esse Galliam sicut illam nostram ut ipsi concedi non oporteret si in nostros fines impetum faceret sic item nos esse iniquos quod in suo iure se interpellaremus quod a se Haeduos amicos appellatos diceret non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse neque ipsos in his contentionibus quas Haedui secum et cum Sequanis habuissent auxilio populi Romani usos esse debere se suspicari simulata Caesarem amicitia quod exercitum in Gallia habeat sui opprimendi causa habere qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus sese illum non pro amico sed pro hoste habiturum quodsi eum interfecerit multis se nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset quodsi decessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non posset neque suam neque populi Romani consuetudinem pati uti optime meritos socios desereret neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q Fabio Maximo quibus populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque stipendium imposuisset quodsi antiquissimum quodque tempus spectari oporteret populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium si iudicium senatus observari oporteret liberam debere esse Galliam quam bello victam suis legibus uti voluisset Dum haec in conloquio geruntur Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare lapides telaque in nostros conicere Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore videbat tamen committendum non putabat ut pulsis hostibus dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos posteaquam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset impetumque in nostros eius equites fecissent eaque res conloquium diremisset multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos mittit velle se de iis rebus quae inter eos agi coeptae neque perfectae essent agere cum eo uti aut iterum conloquio diem constitueret aut si id minus vellet ex suis legatis aliquem ad se mitteret conloquendi Caesari causa visa non est et eo magis quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant quin in nostros tela conicerent legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat commodissimum visum est C Valerium Procillum C Valeri Caburi filium summa virtute et humanitate adulescentem cuius pater a C Valerio Flacco civitate donatus erat et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur et quod in eo peccandi Germanis causa non esset ad eum mittere et una M Metium qui hospitio Ariovisti utebatur his mandavit ut quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad se referrent quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset exercitu suo praesente conclamavit quid ad se venirent? an speculandi causa? conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit Eodem die castra promovit et milibus passuum sex a Caesaris castris sub monte consedit postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem intercluderet ex eo die dies continuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit ut si vellet Ariovistus proelio contendere ei potestas non deesset Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit equestri proelio cotidie contendit genus hoc erat pugnae quo se Germani exercuerant equitum milia erant sex totidem numero pedites velocissimi ac fortissimi quos ex omni copia singuli singulos suae salutis causa delegerant cum his in proeliis versabantur ad hos se equites recipiebant hi si quid erat durius concurrebant si qui graviore vulnere accepto equo deciderat circumsistebant si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis equorum sublevati cursum adaequarent Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit ne diutius commeatu prohiberetur ultra eum locum quo in loco Germani consederant circiter passus sescentos ab his castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa ad eum locum venit primam et secundam aciem in armis esse tertiam castra munire iussit hic locus ab hoste circiter passus sescentos uti dictum est aberat eo circiter hominum numero sedecim milia expedita cum omni equitatu Ariovistus misit quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent nihilo setius Caesar ut ante constituerat duas acies hostem propulsare tertiam opus perficere iussit munitis castris duas ibi legiones reliquit et partem auxiliorum quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi potestatem fecit ubi ne tum quidem eos prodire intellexit circiter meridiem exercitum in castra reduxit tum demum Ariovistus partem suarum copiarum quae castra minora oppugnaret misit acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit cum ex captivis quaereret Caesar quamobrem Ariovistus proelio non decertaret hanc reperiebat causam quod apud Germanos ea consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus vaticinationibusque declararent utrum proelium committi ex usu esset necne eas ita dicere non esse fas Germanos superare si ante novam lunam proelio contendissent Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est reliquit alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat ut ad speciem alariis uteretur ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis Harudes Marcomanos Tribocos Vangiones Nemetes Sedusios Suebos omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt ne qua spes in fuga relinqueretur eo mulieres imposuerunt quae ad proelium proficiscentes passis manibus flentes implorabant ne se in servitutem Romanis traderent Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit uti eos testes suae quisque virtutis haberet ipse a dextro cornu quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat proelium commisit ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque procurrerunt ut spatium pila in hostes coniciendi non daretur relictis pilis comminus gladiis pugnatum est at Germani celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt reperti sunt complures nostri qui in phalangem insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant id cum animadvertisset P Crassus adulescens qui equitatui praeerat quod expeditior erat quam ii qui inter aciem versabantur tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit Ita proelium restitutum est atque omnes hostes terga verterunt neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter quinque pervenerunt ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt in his fuit Ariovistus qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit reliquos omnes equitatu consecuti nostri interfecerunt duae fuerunt Ariovisti uxores una Sueba natione quam domo secum duxerat altera Norica regis Voccionis soror quam in Gallia duxerat a fratre missam utraque in ea fuga periit duae filiae harum altera occisa altera capta est C Valerius Procillus cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur in ipsum Caesarem hostes equitatu persequentem incidit quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit quod hominem honestissimum provinciae Galliae suum familiarem et hospitem ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat is se praesente de se ter sortibus consultum dicebat utrum igni statim necaretur an in aliud tempus reservaretur sortium beneficio se esse incolumem item M Metius repertus et ad eum reductus est Hoc proelio trans Rhenum nuntiato Suebi qui ad ripas Rheni venerant domum reverti coeperunt quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt insecuti magnum ex his numerum occiderunt Caesar una aestate duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna in Sequanos exercitum deduxit hibernis Labienum praeposuit ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est Cum esset Caesar in citeriore Gallia ita uti supra demonstravimus crebri ad eum rumores adferebantur litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas quam tertiam esse Galliae partem dixeramus contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare coniurandi has esse causas primum quod vererentur ne omni pacata Gallia ad eos exercitus noster adduceretur deinde quod ab nonnullis Gallis sollicitarentur partim qui ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant ab nonnullis etiam quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos homines facultates habebant vulgo regna occupabantur qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in interiorem Galliam qui deduceret Q Pedium legatum misit ipse cum primum pabuli copia esse inciperet ad exercitum venit dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi exercitum in unum locum conduci tum vero dubitandum non existimavit quin ad eos proficisceretur re frumentaria provisa duodecimo die castra movet diebusque circiter xv ad fines Belgarum pervenit Eo cum de improviso celeriusque omni opinione venisset Remi qui proximi Galliae ex Belgis sunt ad eum legatos Iccium et Andecumborium primos civitatis miserunt qui dicerent se suaque omnia in fidem atque in potestatem populi Romani permittere neque se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum omnino coniurasse paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare reliquos omnes Belgas in armis esse Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem fratres consanguineosque suos qui eodem iure et isdem legibus utantur unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant deterrere potuerint quin cum iis consentirent Cum ab his quaereret quae civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent sic reperiebat plerosque Belgas esse ortos a Germanis Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque qui ea loca incolerent expulisse solosque esse qui patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent de numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant propterea quod propinquitatibus affinitatibusque coniuncti quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero valere hos posse conficere armata milia centum pollicitos ex eo numero electa milia sexaginta totiusque belli imperium sibi postulare Suessiones suos esse finitimos fines latissimos feracissimosque agros possidere apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum totius Galliae potentissimum qui cum magnae partis harum regionum tum etiam Britanniae imperium obtinuerit nunc esse regem Galbam ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri oppida habere numero xii polliceri milia armata quinquaginta totidem Nervios qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint quindecim milia Atrebates Ambianos decem milia Morinos xxv milia Menapios viiii milia Caletos x milia Veliocasses et Viromanduos totidem Atuatucos decem et novem milia Condrusos Eburones Caerosos Caemanos qui uno nomine Germani appellantur arbitrari ad xl milia Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit id fieri posse si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint his mandatis eum ab se dimittit postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovit flumen Axonam quod est in extremis Remorum finibus exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit quae res et latus unum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae essent tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat in eo flumine pons erat ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit castra in altitudinem pedum xii vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum octo id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt aegre eo die sustentatum est Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est testudine facta portas succendunt murumque subruunt quod tum facile fiebat nam cum tanta multitudo lapides ac tela conicerent in muro consistendi potestas erat nulli cum finem oppugnandi nox fecisset Iccius Remus summa nobilitate et gratia inter suos qui tum oppido praefuerat unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant nuntios ad eum mittit nisi subsidium sibi submittatur sese diutius sustinere non posse Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati omnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant incensis ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt quae castra ut fumo atque ignibus significabatur amplius milibus passuum octo in latitudinem patebant Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur ubi nostros non esse inferiores intellexit loco pro castris ad aciem instruendam natura opportuno atque idoneo quod is collis ubi castra posita erant paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa tenere poterat atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum quadringentorum et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit ne cum aciem instruxisset hostes quod tantum multitudine poterant ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent hoc facto duabus legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut si quo opus esset subsidio duci possent reliquas sex legiones pro castris in acie constituit hostes item suas copias ex castris eductas instruxerant Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum hanc si nostri transirent hostes exspectabant nostri autem si ab illis initium transeundi fieret ut impeditos adgrederentur parati in armis erant interim proelio equestri inter duas acies contendebatur ubi neutri transeundi initium faciunt secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt quod esse post nostra castra demonstratum est ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut si possent castellum cui praeerat Q Titurius legatus expugnarent pontemque interscinderent si minus potuissent agros Remorum popularentur qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant commeatuque nostros prohiberent Certior factus ab Titurio omnem equitatum et levis armaturae Numidas funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit acriter in eo loco pugnatum est hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt primos qui transierant equitatu circumventos interfecerunt hostes ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent ad eos defendendos undique convenirent ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant his persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat Ea re constituta secunda vigilia magno cum strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus quod qua de causa discederent nondum perspexerat exercitum equitatumque castris continuit prima luce confirmata re ab exploratoribus omnem equitatum qui novissimum agmen moraretur praemisit his Q Pedium et L Aurunculeium Cottam legatos praefecit T Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt cum ab extremo agmine ad quos ventum erat consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent priores quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium sub occasumque solis destiterunt seque in castra ut erat imperatum receperunt Postridie eius diei Caesar priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent in fines Suessionum qui proximi Remis erant exercitum duxit et magno itinere confecto ad oppidum Noviodunum contendit id ex itinere oppugnare conatus quod vacuum ab defensoribus esse audiebat propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare non potuit castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit celeriter vineis ad oppidum actis aggere iacto turribusque constitutis magnitudine operum quae neque viderant ante Galli neque audierant et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant Caesar obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis in deditionem Suessiones accepit exercitumque in Bellovacos ducit qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum quinque abesset omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque contra populum Romanum armis contendere item cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret pueri mulieresque ex muro passis manibus suo more pacem ab Romanis petiverunt Pro his Diviciacus nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat facit verba Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse impulsos ab suis principibus qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redactos omnes indignitates contumeliasque perferre et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse qui eius consilii principes fuissent quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent in Britanniam profugisse petere non solum Bellovacos sed etiam pro his Haeduos ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur quod si fecerit Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum quorum auxiliis atque opibus si qua bella inciderint sustentare consuerint Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat sescentos obsides poposcit his traditis omnibusque armis ex oppido conlatis ab eo loco in fines Ambianorum pervenit qui se suaque omnia sine mora dediderunt eorum fines Nervii attingebant quorum de natura moribusque cum quaereret sic reperiebat nullum esse aditum ad eos mercatoribus nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri quod his rebus relanguescere animos eorum virtutemque remitti existimarent esse homines feros magnaeque virtutis increpitare atque incusare reliquos Belgas qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos Cum per eorum fines triduo iter fecisset inveniebat ex captivis Sabim flumen a castris suis non amplius milibus passuum x abesse trans id flumen omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum exspectare una cum Atrebatibus et Viromanduis finitimis suis nam his utrisque persuaserant uti eandem belli fortunam experirentur exspectari etiam ab iis Atuatucorum copias atque esse in itinere mulieres quique per aetatem ad pugnam inutiles viderentur in eum locum coniecisse quo propter paludes exercitui aditus non esset His rebus cognitis exploratores centurionesque praemittit qui locum castris idoneum deligant cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent quidam ex his ut postea ex captivis cognitum est eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere neque esse quicquam negotii cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent hanc sub sarcinis adoriri qua pulsa impedimentisque direptis futurum ut reliquae contra consistere non auderent adiuvabat etiam eorum consilium qui rem deferebant quod Nervii antiquitus cum equitatu nihil possent neque enim ad hoc tempus ei rei student sed quicquid possunt pedestribus valent copiis quo facilius finitimorum equitatum si praedandi causa ad eos venissent impedirent teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis enatis et rubis sentibusque interiectis effecerant ut instar muri hae saepes munimentum praeberent quo non modo non intrari sed ne perspici quidem posset his rebus cum iter agminis nostri impediretur non omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt Loci natura erat haec quem locum nostri castris delegerant collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim quod supra nominavimus vergebat ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et contrarius passus circiter ducentos infimus apertus ab superiore parte silvestris ut non facile introrsus perspici posset intra eas silvas hostes in occulto sese continebant in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur fluminis erat altitudo pedum circiter trium Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis sed ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant nam quod hostibus adpropinquabat consuetudine sua Caesar sex legiones expeditas ducebat post eas totius exercitus impedimenta conlocarat inde duae legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt cum se illi identidem in silvas ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent neque nostri longius quam quem ad finem porrecta loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent interim legiones sex quae primae venerant opere dimenso castra munire coeperunt ubi prima impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa sunt quod tempus inter eos committendi proelii convenerat ita ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt his facile pulsis ac proturbatis incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine et iam in manibus nostris hostes viderentur eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt Caesari omnia uno tempore erant agenda vexillum proponendum quod erat insigne cum ad arma concurri oporteret signum tuba dandum ab opere revocandi milites qui paulo longius aggeris petendi causa processerant arcessendi acies instruenda milites cohortandi signum dandum quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat his difficultatibus duae res erant subsidio scientia atque usus militum quod superioribus proeliis exercitati quid fieri oporteret non minus commode ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant et quod ab opere singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi munitis castris vetuerat hi propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectabant sed per se quae videbantur administrabant Caesar necessariis rebus imperatis ad cohortandos milites quam in partem fors obtulit decucurrit et ad legionem decimam devenit milites non longiore oratione cohortatus quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi posset proelii committendi signum dedit atque in alteram partem item cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit ad haec constitit ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret Instructo exercitu magis ut loci natura deiectusque collis et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat cum diversis legionibus aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque densissimis ut ante demonstravimus interiectis prospectus impediretur neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant itaque in tanta rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur Legionis nonae et decimae milites ut in sinistra parte aciei constiterant pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque confectos Atrebates nam his ea pars obvenerat celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et transire conantes insecuti gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam dederunt item alia in parte diversae duae legiones undecima et octava profligatis Viromanduis quibuscum erant congressi ex loco superiore in ipsis fluminis ripis proeliabantur at totis fere castris a fronte et a sinistra parte nudatis cum in dextro cornu legio duodecima et non magno ab ea intervallo septima constitisset omnes Nervii confertissimo agmine duce Boduognato qui summam imperii tenebat ad eum locum contenderunt quorum pars aperto latere legiones circumvenire pars summum castrorum locum petere coepit Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites qui cum iis una fuerant quos primo hostium impetu pulsos dixeram cum se in castra reciperent adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam petebant et calones qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros victores flumen transisse conspexerant praedandi causa egressi cum respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent praecipites fugae sese mandabant simul eorum qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque oriebatur aliique aliam in partem perterriti ferebantur quibus omnibus rebus permoti equites Treveri quorum inter Gallos virtutis opinio est singularis qui auxilii causa a civitate missi ad Caesarem venerant cum multitudine hostium castra nostra compleri legiones premi et paene circumventas teneri calones equites funditores Numidas diversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent desperatis nostris rebus domum contenderunt Romanos pulsos superatosque castris impedimentisque eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt Caesar ab decimae legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis duodecimae legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit quartae cohortis omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto signo amisso reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis in his primipilo P Sextio Baculo fortissimo viro multis gravibusque vulneribus confecto ut iam se sustinere non posset reliquos esse tardiores et nunnullos ab novissimis desertos proelio excedere ac tela vitare hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in angusto vidit neque ullum esse subsidium quod submitti posset scuto ab novissimis uni militi detracto quod ipse eo sine scuto venerat in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare iussit quo facilius gladiis uti possent cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam extremis suis rebus operam navare cuperet paulum hostium impetus tardatus est Caesar cum septimam legionem quae iuxta constiterat item urgeri ab hoste vidisset tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones coniungerent et conversa signa in hostes inferrent quo facto cum alius alii subsidium ferret neque timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt interim milites legionum duarum quae in novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant proelio nuntiato cursu incitato in summo colle ab hostibus conspiciebantur et Labienus castris hostium potitus et ex loco superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatus decimam legionem subsidio nostris misit qui cum ex equitum et calonum fuga quo in loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones et imperator versaretur cognovissent nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri etiam qui vulneribus confecti procubuissent scutis innixi proelium redintegrarent calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent equites vero ut turpitudinem fugae virtute delerent omnibus in locis pugnantes studio se legionariis militibus praeferrent at hostes etiam in extrema spe salutis tantam virtutem praestiterunt ut cum primi eorum cecidissent proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent his deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in nostros conicerent pilaque intercepta remitterent ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen ascendere altissimas ripas subire iniquissimum locum quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto maiores natu quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus hac pugna nuntiata cum victoribus nihil impeditum victis nihil tutum arbitrarentur omnium qui supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt et in commemoranda civitatis calamitate ex sescentis ad tres senatores ex hominum milibus lx vix ad quingentos qui arma ferre possent sese redactos esse dixerunt quos Caesar ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent Atuatuci de quibus supra diximus cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes despectusque haberet una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius ducentorum pedum relinquebatur quem locum duplici altissimo muro munierant tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati qui cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent iis impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiam ex suis ac praesidium sex milia hominum una reliquerunt hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati cum alias bellum inferrent alias inlatum defenderent consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerunt Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant postea vallo pedum in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido se continebant ubi vineis actis aggere exstructo turrim procul constitui viderunt primum inridere ex muro atque increpitare vocibus quod tanta machinatio a tanto spatio instrueretur quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est tanti oneris turrim in muro posse conlocare confiderent? Ubi vero moveri et adpropinquare moenibus viderunt nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt qui ad hunc modum locuti non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere et ex propinquitate pugnare possent se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt unum petere ac deprecari si forte pro sua clementia ac mansuetudine quam ipsi ab aliis audirent statuisset Atuatucos esse conservandos ne se armis despoliaret sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere a quibus se defendere traditis armis non possent sibi praestare si in eum casum deducerentur quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent Ad haec Caesar respondit se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum si priusquam murum aries attigisset se dedidissent sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent re nuntiata ad suos quae imperarentur facere dixerunt armorum magna multitudine de muro in fossam quae erat ante oppidum iacta sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent et tamen circiter parte tertia ut postea perspectum est celata atque in oppido retenta portis patefactis eo die pace sunt usi Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent illi ante inito ut intellectum est consilio quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis quae subito ut temporis exiguitas postulabat pellibus induxerant tertia vigilia qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt celeriter ut ante Caesar imperarat ignibus significatione facta ex proximis castellis eo concursum est pugnatumque ab hostibus ita acriter est ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent pugnari debuit cum in una virtute omnis spes consisteret occisis ad hominum milibus quattuor reliqui in oppidum reiecti sunt postridie eius diei refractis portis cum iam defenderet nemo atque intromissis militibus nostris sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit ab iis qui emerant capitum numerus ad eum relatus est milium quinquaginta trium Eodem tempore a P Crasso quem cum legione una miserat ad Venetos Unellos Osismos Coriosolitas Essuvios Aulercos Redones quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt certior factus est omnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani redactas esse His rebus gestis omni Gallia pacata tanta huius belli ad barbaros opinio perlata est uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerent legati ad Caesarem mitterentur qui se obsides daturas imperata facturas pollicerentur quas legationes Caesar quod in Italiam Illyricumque properabat initio proximae aestatis ad se reverti iussit ipse in Carnutes Andes Turonos quaeque civitates propinquae his locis erant ubi bellum gesserat legionibus in hiberna deductis in Italiam profectus est ob easque res ex litteris Caesaris dies quindecim supplicatio decreta est quod ante id tempus accidit nulli Cum in Italiam proficisceretur Caesar Ser Galbam cum legione xii et parte equitatus in Nantuatis Veragros Sedunosque misit qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent causa mittendi fuit quod iter per Alpes quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consueverant patefieri volebat huic permisit si opus esse arbitraretur uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum expugnatis missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum qui appellatur Octodurus hiemare qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibus undique continetur cum hic in duas partes flumine divideretur alteram partem eius vici Gallis ad hiemandum concessit alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit eum locum vallo fossaque munivit Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo comportari iussisset subito per exploratores certior factus est ex ea parte vici quam Gallis concesserat omnes noctu discessisse montesque qui impenderent a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri id aliquot de causis acciderat ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium caperent primum quod legionem neque eam plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim qui commeatus petendi causa missi erant absentibus propter paucitatem despiciebant tum etiam quod propter iniquitatem loci cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela conicerent ne primum quidem posse impetum suum sustineri existimabant accedebat quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant et Romanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae possessionis culmina Alpium occupare conari et ea loca finitimae provinciae adiungere sibi persuasum habebant His nuntiis acceptis Galba cum neque opus hibernorum munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis esset provisum quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum existimaverat consilio celeriter convocato sententias exquirere coepit quo in consilio cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis itineribus possent prope iam desperata salute nonnullae huiusmodi sententiae dicebantur ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eo pervenissent ad salutem contenderent maiori tamen parti placuit hoc reservato ad extremum consilio interim rei eventum experiri et castra defendere Brevi spatio interiecto vix ut rebus quas constituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere lapides gaesaque in vallum conicere nostri primo integris viribus fortiter repugnare neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur eo occurrere et auxilium ferre sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant alii integris viribus succedebant quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat ac non modo defesso ex pugna excedendi sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur ac non solum vires sed etiam tela nostros deficerent atque hostes acrius instarent languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complere coepissent resque esset iam ad extremum perducta casum P Sextius Baculus primi pili centurio quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus et item C Volusenus tribunus militum vir et consilii magni et virtutis ad Galbam adcurrunt atque unam esse spem salutis docent si eruptione facta extremum auxilium experirentur itaque convocatis centurionibus celeriter milites certiores facit paulisper intermitterent proelium ac tantummodo tela missa exciperent seque ex labore reficerent post dato signo e castris erumperent atque omnem spem salutis in virtute ponerent Quod iussi sunt faciunt ac subito omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum venerant undique circumventos intercipiunt et ex hominum milibus amplius triginta quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt quo proelio facto quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat aliis occurrisse rebus videbat maxime frumenti commeatusque inopia permotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti contendit ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam existimaret superatis Belgis expulsis Germanis victis in Alpibus Sedunis atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset quod eas quoque nationes adire et regiones cognoscere volebat subitum bellum in Gallia coortum est eius belli haec fuit causa P Crassus adulescens cum legione septima proximus mari in Andibus hiemarat is quod in his locis inopia frumenti erat praefectos tribunosque militum complures in finitimas civitates frumenti commeatusque petendi causa dimisit quo in numero est T Terrasidius missus in Unellos Essuviosque M Trebius Gallus in Coriosolitas Q Velanius cum T Sillio in Venetos Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum earum quod et naves habent Veneti plurimas quibus in Britanniam navigare consuerunt et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto Oceano paucis portibus interiectis quos tenent ipsi omnes fere qui eo mari uti consuerunt habent vectigales ab his fit initium retinendi Sillii atque Velanii et si quos intercipere potuerunt quod per eos suos se obsides quos Crasso dedissent recuperaturos existimabant horum auctoritate finitimi adducti ut sunt Gallorum subita et repentina consilia eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et celeriter missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnes fortunae exitum esse laturos reliquasque civitates sollicitant ut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam Romanorum servitutem perferre malint omni ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P Crassum mittunt si velit suos recuperare obsides sibi remittat Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus quod ipse aberat longius naves interim longas aedificari in flumine Ligeri quod influit in Oceanum remiges ex provincia institui nautas gubernatoresque comparari iubet his rebus celeriter administratis ipse cum primum per anni tempus potuit ad exercitum contendit Veneti reliquaeque item civitates cognito Caesaris adventu certiores facti simul quod quantum in se facinus admisissent intellegebant legatos quod nomen apud omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuisset retentos ab se et in vincula coniectos pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea quae ad usum navium pertinent providere instituunt hoc maiore spe quod multum natura loci confidebant pedestria esse itinera concisa aestuariis navigationem impeditam propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant neque nostros exercitus propter frumenti inopiam diutius apud se morari posse confidebant ac iam ut omnia contra opinionem acciderent tamen se plurimum navibus posse Romanos neque ullam facultatem habere navium neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada portus insulas novisse ac longe aliam esse navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant his initis consiliis oppida muniunt frumenta ex agris in oppida comportant naves in Venetiam ubi Caesarem primum bellum gesturum constabat quam plurimas possunt cogunt socios sibi ad id bellum Osismos Lexovios Namnetes Ambiliatos Morinos Diablintes Menapios adsciscunt auxilia ex Britannia quae contra eas regiones posita est arcessunt Erant hae difficultates belli gerendi quas supra ostendimus sed multa tamen Caesarem ad id bellum incitabant iniuria retentorum equitum Romanorum rebellio facta post deditionem defectio datis obsidibus tot civitatum coniuratio in primis ne hac parte neglecta reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari omnes autem homines natura libertatis studio incitari et condicionem servitutis odisse priusquam plures civitates conspirarent partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit Itaque T Labienum legatum in Treveros qui proximi flumini Rheno sunt cum equitatu mittit huic mandat Remos reliquosque Belgas adeat atque in officio contineat Germanosque qui auxilio a Gallis arcessiti dicebantur si per vim navibus flumen transire conentur prohibeat P Crassum cum cohortibus legionariis duodecim et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur Q Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in Unellos Coriosolitas Lexoviosque mittit qui eam manum distinendam curet D Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat praeficit et cum primum posset in Venetos proficisci iubet ipse eo pedestribus copiis contendit Erant eiusmodi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent cum ex alto se aestus incitavisset quod bis accidit semper horarum duodenarum spatio neque navibus quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur ac si quando magnitudine operis forte superati extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis suis fortunis desperare coeperant magno numero navium adpulso cuius rei summam facultatem habebant sua deportabant omnia seque in proxima oppida recipiebant ibi se rursus isdem loci opportunitatibus defendebant haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari magnis aestibus raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent prorae admodum erectae atque item puppes ad magnitudinem fluctuum tempestatumque adcommodatae naves totae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae sive propter lini inopiam atque eius usus inscientiam sive quod est magis veri simile quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur cum his navibus nostrae classi eiusmodi congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum praestaret reliqua pro loci natura pro vi tempestatum illis essent aptiora et adcommodatiora neque enim his nostrae rostro nocere poterant tanta in iis erat firmitudo neque propter altitudinem facile telum adigebatur et eadem de causa minus commode copulis continebantur accedebat ut cum se vento dedissent tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cotes timerent quarum rerum omnium nostris navibus casus erant extimescendi Compluribus expugnatis oppidis Caesar ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse statuit exspectandam classem quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est circiter ccxx naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae ex portu profectae nostris adversae constiterunt neque satis Bruto qui classi praeerat vel tribunis militum centurionibusque quibus singulae naves erant attributae constabat quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent rostro enim noceri non posse cognoverant turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent una erat magno usui res praeparata ab nostris falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis non absimili forma muralium falcium his cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique erant navigio remis incitato praerumpebantur quibus abscisis antemnae necessario concidebant ut cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur reliquum erat certamen positum in virtute qua nostri milites facile superabant atque eo magis quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur ut nullum paulo fortius factum latere posset omnes enim colles ac loca superiora unde erat propinquus despectus in mare ab exercitu tenebantur Deiectis ut diximus antemnis cum singulas binae ac ternae naves circumsisterent milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant quod postquam fieri barbari animadverterunt expugnatis compluribus navibus cum ei rei nullum reperiretur auxilium fuga salutem petere contendebant ac iam conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit ut se ex loco movere non possent quae quidem res ad negotium conficiendum maximae fuit opportunitati nam singulas nostri consectati expugnaverunt ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram pervenirent cum ab hora fere quarta usque ad solis occasum pugnaretur Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est nam cum omnis iuventus omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit eo convenerant tum navium quod ubique fuerat unum in locum coegerant quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quemadmodum oppida defenderent habebant itaque se suaque omnia Caesari dediderunt in quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit Dum haec in Venetis geruntur Q Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare acceperat in fines Unellorum pervenit his praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant ex quibus exercitum magnasque copias coegerat atque his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique senatu suo interfecto quod auctores belli esse nolebant portas clauserunt seseque cum Viridovice coniunxerunt magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris se tenebat cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret sed etiam nostrorum militum vocibus nonnihil carperetur tantamque opinionem timoris praebuit ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent id ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium praesertim eo absente qui summam imperii teneret nisi aequo loco aut opportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum delegit Gallum ex iis quos auxilii causa secum habebat huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat et quid fieri velit edocet qui ubi pro perfuga ad eos venit timorem Romanorum proponit quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet neque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur quod ubi auditum est conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse ad castra iri oportere multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur superiorum dierum Sabini cunctatio perfugae confirmatio inopia cibariorum cui rei parum diligenter ab iis erat provisum spes Venetici belli et quod fere libenter homines id quod volunt credunt his rebus adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab his sit concessum arma uti capiant et ad castra contendant qua re concessa laeti ut explorata victoria sarmentis virgultisque collectis quibus fossas Romanorum compleant ad castra pergunt Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis circiter passus mille huc magno cursu contenderunt ut quam minimum spatii ad se colligendos armandosque Romanis daretur exanimatique pervenerunt Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet factum est opportunitate loci hostium inscientia ac defatigatione virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione ut ne primum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent quos integris viribus milites nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt reliquos equites consectati paucos qui ex fuga evaserant reliquerunt sic uno tempore et de navali pugna Sabinus et de Sabini victoria Caesar est certior factus civitatesque omnes se statim Titurio dediderunt nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus sic mollis ac minime resistens ad calamitates ferendas mens eorum est Eodem fere tempore P Crassus cum in Aquitaniam pervenisset quae pars ut ante dictum est et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda cum intellegeret in illis locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat itaque re frumentaria provisa auxiliis equitatuque comparato multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone et Narbone quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae his regionibus nominatim evocatis in Sotiatium fines exercitum introduxit cuius adventu cognito Sotiates magnis copiis coactis equitatuque quo plurimum valebant in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias quas in convalle in insidiis conlocaverant ostenderunt iis nostros disiectos adorti proelium renovarunt Pugnatum est diu atque acriter cum Sotiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit illi alias eruptione temptata alias cuniculis ad aggerem vineasque actis cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt qua re impetrata arma tradere iussi faciunt Atque in ea re omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatuanus qui summam imperii tenebat cum dc devotis quos Galli soldurios appellant quorum haec est condicio uti omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint si quid his per vim accidat aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam qui eo interfecto cuius se amicitiae devovisset mortem recusaret cum his Adiatuanus eruptionem facere conatus clamore ab ea parte munitionis sublato cum ad arma milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset repulsus in oppidum tamen uti eadem deditionis condicione uteretur a Crasso impetravit Armis obsidibusque acceptis Crassus in fines Vocatium et Tarusatium profectus est tum vero barbari commoti quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant legatos quoque versus dimittere coniurare obsides inter se dare copias parare coeperunt mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae inde auxilia ducesque arcessuntur quorum adventu magna cum auctoritate et magna cum hominum multitudine bellum gerere conantur duces vero ii deliguntur qui una cum Q Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere existimabantur hi consuetudine populi Romani loca capere castra munire commeatibus nostros intercludere instituunt quod ubi Crassus animadvertit suas copias propter exiguitatem non facile diduci hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari in dies hostium numerum augeri non cunctandum existimavit quin pugna decertaret hac re ad consilium delata ubi omnes idem sentire intellexit posterum diem pugnae constituit Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta auxiliis in mediam aciem coniectis quid hostes consilii caperent exspectabat illi etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant tamen tutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine ullo vulnere victoria potiri et si propter inopiam rei frumentariae Romani se recipere coepissent impeditos in agmine et sub sarcinis inferiore animo adoriri cogitabant hoc consilio probato a ducibus productis Romanorum copiis sese castris tenebant hac re perspecta Crassus cum sua cunctatione atque opinione timidiores hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur exspectari diutius non oportere quin ad castra iretur cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit Ibi cum alii fossas complerent alii multis telis coniectis defensores vallo munitionibusque depellerent auxiliaresque quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent equites circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque aditum habere Crassus equitum praefectos cohortatus ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent quid fieri velit ostendit illi ut erat imperatum eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant et longiore itinere circumductis ne ex hostium castris conspici possent omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei gereretur cognosci posset tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit acrius impugnare coeperunt hostes undique circumventi desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere intenderunt quos equitatus apertissimis campis consectatus ex numero milium l quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat vix quarta parte relicta multa nocte se in castra recepit Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit obsidesque ultro misit quo in numero fuerunt Tarbelli Bigerriones Ptianii Vocates Tarusates Elusates Gates Ausci Garunni Sibulates Cocosates paucae ultimae nationes anni tempore confisae quod hiems suberat id facere neglexerunt Eodem fere tempore Caesar etsi prope exacta iam aestas erat tamen quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere instituerunt nam quod intellegebant maximas nationes quae proelio contendissent pulsas superatasque esse continentesque silvas ac paludes habebant eo se suaque omnia contulerunt ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus esset dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas reppulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo ad utrumque latus exstruebat incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto cum iam pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur ipsi densiores silvas peterent eiusmodi tempestates sunt consecutae uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent itaque vastatis omnibus eorum agris vicis aedificiisque incensis Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviis reliquisque item civitatibus quae proxime bellum fecerant in hibernis conlocavit Ea quae secuta est hieme qui fuit annus Cn Pompeio M Crasso consulibus Usipetes Germani item Tenctheri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt non longe a mari quo Rhenus influit causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium hi centum pagos habere dicuntur ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa suis ex finibus educunt reliqui qui domi manserunt se atque illos alunt hi rursus invicem anno post in armis sunt illi domi remanent sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur sed privati ac separati agri apud eos nihil est neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet neque multum frumento sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multumque sunt in venationibus quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta et laventur in fluminibus Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant quam quo ullam rem ad se importari desiderent quin etiam iumentis quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio Germani importatis non utuntur sed quae sunt apud eos nata parva atque deformia haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur equosque eodem remanere vestigio adsuefaciunt ad quos se celeriter cum usus est recipiunt neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent vinum ad se omnino importari non patiuntur quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacare agros hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere non potuisse itaque una ex parte ab Suebis circiter milia passuum sescenta agri vacare dicuntur ad alteram partem succedunt Ubii quorum fuit civitas ampla atque florens ut est captus Germanorum et paulo quam eiusdem generis ceteri sunt humaniores propterea quod Rhenum attingunt multumque ad eos mercatores ventitant et quod ipsi propter propinquitatem Gallicis sunt moribus adsuefacti hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatemque civitatis finibus expellere non potuissent tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmioresque redegerunt In eadem causa fuerunt Usipetes et Tenctheri quos supra diximus qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt quas regiones Menapii incolebant hi ad utramque ripam fluminis agros aedificia vicosque habebant sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverunt et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant illi omnia experti cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorum possent reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantesque Menapios oppresserunt qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant his interfectis navibusque eorum occupatis priusquam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student nihil his committendum existimavit est autem hoc Gallicae consuetudinis uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibusque ex regionibus veniant quasque ibi res cognoverint pronuntiare cogat his rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt quorum eos in vestigio paenitere necesse est cum incertis rumoribus serviant et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant Qua consuetudine cognita Caesar ne graviori bello occurreret maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur eo cum venisset ea quae fore suspicatus erat facta cognovit missas legationes ab nonnullis civitatibus ad Germanos invitatosque eos uti ab Rheno discederent omnia quaeque postulassent ab se fore parata qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum qui sunt Treverorum clientes pervenerant principibus Galliae evocatis Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi existimavit eorumque animis permulsis et confirmatis equitatuque imperato bellum cum Germanis gerere constituit Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit quibus in locis esse Germanos audiebat a quibus cum paucorum dierum iter abesset legati ab his venerunt quorum haec fuit oratio Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare si lacessantur quin armis contendant quod Germanorum consuetudo haec sit a maioribus tradita quicumque bellum inferant resistere neque deprecari haec tamen dicere venisse invitos eiectos domo si suam gratiam Romani velint posse iis utiles esse amicos vel sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere quos armis possederint sese unis Suebis concedere quibus ne di quidem immortales pares esse possint reliquum quidem in terris esse neminem quem non superare possint Ad haec Caesar quae visum est respondit sed exitus fuit orationis sibi nullam cum iis amicitiam esse posse si in Gallia remanerent neque verum esse qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare neque ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria possint sed licere si velint in Ubiorum finibus considere quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis querantur et ab se auxilium petant hoc se ab Ubiis impetraturum Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertium ad Caesarem reversuros interea ne propius se castra moveret petiverunt ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandique causa ad Ambivaritos trans Mosam missam hos exspectari equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur Mosa profluit ex monte Vosego qui est in finibus Lingonum et parte quadam ex Rheno recepta quae appellatur Vacalus insulam efficit Batavorum neque longius ab Oceano milibus passuum lxxx in Rhenum influit Rhenus autem oritur ex Lepontiis qui Alpes incolunt et longo spatio per fines Nantuatium Helvetiorum Sequanorum Mediomatricorum Tribocorum Treverorum citatus fertur et ubi Oceano adpropinquavit in plures diffluit partes multis ingentibusque insulis effectis quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur multisque capitibus in Oceanum influit Caesar cum ab hoste non amplius passuum xii milibus abesset ut erat constitutum ad eum legati revertuntur qui in itinere congressi magnopere ne longius procederet orabant cum id non impetrassent petebant uti ad eos equites qui agmen antecessissent praemitteret eosque pugna prohiberet sibique uti potestatem faceret in Ubios legatos mittendi quorum si principes ac senatus sibi iureiurando fidem fecissent ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui mora interposita equites eorum qui abessent reverterentur tamen se non longius milibus passuum quattuor aquationis causa processurum eo die dixit huc postero die quam frequentissimi convenirent ut de eorum postulatis cognosceret interim ad praefectos qui cum omni equitatu antecesserant mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent et si ipsi lacesserentur sustinerent quoad ipse cum exercitu propius accessisset At hostes ubi primum nostros equites conspexerunt quorum erat v milium numerus cum ipsi non amplius octingentos equites haberent quod ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant nihil timentibus nostris quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus impetu facto celeriter nostros perturbaverunt rursus his resistentibus sua consuetudine ad pedes desiluerunt subfossisque equis compluribusque nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent in eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur quattuor et septuaginta in his vir fortissimus Piso Aquitanus amplissimo genere natus cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus ab senatu nostro appellatus hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret illum ex periculo eripuit ipse equo vulnerato deiectus quoad potuit fortissime restitit cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater qui iam proelio excesserat procul animadvertisset incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum intulissent exspectare vero dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur summae dementiae esse iudicabat et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat his constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato ne quem diem pugnae praetermitteret opportunissime res accidit quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes omnibus principibus maioribusque natu adhibitis ad eum in castra venerunt simul ut dicebatur sui purgandi causa quod contra atque esset dictum et ipsi petissent proelium pridie commisissent simul ut si quid possent de indutiis fallendo impetrarent quos sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit ipse omnes copias castris eduxit equitatumque quod recenti proelio perterritum esse existimabat agmen subsequi iussit Acie triplici instituta et celeriter octo milium itinere confecto prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentire possent qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventus nostri et discessu suorum neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato perturbantur copiasne adversus hostem ducere an castra defendere an fuga salutem petere praestaret quorum timor cum fremitu et concursu significaretur milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra inruperunt quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carros impedimentaque proelium commiserunt at reliqua multitudo puerorum mulierumque nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumque transierant passim fugere coepit ad quos consectandos Caesar equitatum misit Germani post tergum clamore audito cum suos interfici viderent armis abiectis signisque militaribus relictis se ex castris eiecerunt et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent reliqua fuga desperata magno numero interfecto reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore lassitudine vi fluminis oppressi perierunt nostri ad unum omnes incolumes perpaucis vulneratis ex tanti belli timore cum hostium numerus capitum quadringentorum triginta milium fuisset se in castra receperunt Caesar iis quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti quorum agros vexaverant remanere se apud eum velle dixerunt his Caesar libertatem concessit Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum quarum illa fuit iustissima quod cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent suis quoque rebus eos timere voluit cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tenctherorum quam supra commemoravi praedandi frumentandique causa Mosam transisse neque proelio interfuisse post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat ad quos cum Caesar nuntios misisset qui postularent eos qui sibi Galliaeque bellum intulissent sibi dederent responderunt populi Romani imperium Rhenum finire si se invito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant amicitiam fecerant obsides dederant magnopere orabant ut sibi auxilium ferret quod graviter ab Suebis premerentur vel si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur exercitum modo Rhenum transportaret id sibi auxilium spemque reliqui temporis satis futurum tantum esse nomen apud eos atque opinionem exercitus Romani Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decreverat sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat itaque etsi summa difficultas faciundi pontis proponebatur propter latitudinem rapiditatem altitudinemque fluminis tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat rationem pontis hanc instituit tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat festuculisque adegerat non sublicae modo derecte ad perpendiculum sed prone ac fastigate ut secundum naturam fluminis procumberent his item contraria duo ad eundem modum diiuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis quantum eorum tignorum iunctura distabat binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut quo maior vis aquae se incitavisset hoc artius inligata tenerentur haec derecta materia iniecta contexebantur et longuriis cratibusque consternebantur ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent et aliae item supra pontem mediocri spatio ut si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae his defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent Diebus decem quibus materia coepta erat comportari omni opere effecto exercitus traducitur Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet at Sugambri ex eo tempore quo pons institui coeptus est fuga comparata hortantibus iis quos ex Tenctheris atque Usipetibus apud se habebant finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant Caesar paucos dies in eorum finibus moratus omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis se in fines Ubiorum recepit atque his auxilium suum pollicitus si ab Suebis premerentur haec ab iis cognovit Suebos posteaquam per exploratores pontem fieri comperissent more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse uti de oppidis demigrarent liberos uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum convenirent hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent hic Romanorum adventum exspectare atque ibi decertare constituisse quod ubi Caesar comperit omnibus his rebus confectis quarum rerum causa exercitum traducere constituerat ut Germanis metum iniceret ut Sugambros ulcisceretur ut Ubios obsidione liberaret diebus omnino xviii trans Rhenum consumptis satis et ad laudem et ad utilitatem populi Romani perfectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit Exigua parte aestatis reliqua Caesar etsi in his locis quod omnis Gallia ad septentriones vergit maturae sunt hiemes tamen in Britanniam proficisci contendit quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat et si tempus anni ad bellum gerendum deficeret tamen magno sibi usui fore arbitrabatur si modo insulam adisset genus hominum perspexisset loca portus aditus cognovisset quae omnia fere Gallis erant incognita neque enim temere praeter mercatores adit ad illos quisquam neque iis ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Galliam notum est itaque evocatis ad se undique mercatoribus neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur neque qui essent ad maiorum navium multitudinem idonei portus reperire poterat Ad haec cognoscenda priusquam periculum faceret idoneum esse arbitratus C Volusenum cum navi longa praemittit huic mandat uti exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus huc naves undique ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet convenire interim consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos a compluribus eius insulae civitatibus ad eum legati veniunt qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare quibus auditis liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent eos domum remittit et cum iis una Commium quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur mittit huic imperat quas possit adeat civitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet quinto die ad Caesarem revertitur quaeque ibi perspexisset renuntiat Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt qui se de superioris temporis consilio excusarent quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent seque ea quae imperasset facturos pollicerentur hoc sibi Caesar satis opportune accidisse arbitratus quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat magnum iis numerum obsidum imperat quibus adductis eos in fidem recipit navibus circiter lxxx onerariis coactis contractisque quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat quicquid praeterea navium longarum habebat id quaestori legatis praefectisque tribuit huc accedebant xviii onerariae naves quae ex eo loco a milibus passuum octo vento tenebantur quominus in eundem portum venire possent has equitibus tribuit reliquum exercitum Q Titurio Sabino et L Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit P Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit His constitutis rebus nactus idoneam ad navigandum tempestatem tertia fere vigilia naves solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit a quibus cum paulo tardius esset administratum ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis mare continebatur uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus dum reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris exspectavit interim legatis tribunisque militum convocatis et quae ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque uti rei militaris ratio maximeque ut maritimae res postularent ut quam celerem atque instabilem motum haberent ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur his dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo et sublatis ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus aperto ac plano litore naves constituit At barbari consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant erat ob has causas summa difficultas quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant militibus autem ignotis locis impeditis manibus magno et gravi onere armorum pressis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis notissimis locis audacter tela conicerent et equos insuefactos incitarent quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti non eadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur Quod ubi Caesar animadvertit naves longas quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis sagittis tormentis hostes propelli ac submoveri iussit quae res magno usui nostris fuit nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt at nostris militibus cunctantibus maxime propter altitudinem maris qui decimae legionis aquilam ferebat obtestatus deos ut ea res legioni feliciter eveniret desilite inquit commilitones nisi vultis aquilam hostibus prodere ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero hoc cum voce magna dixisset se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit tum nostri cohortati inter se ne tantum dedecus admitteretur universi ex navi desiluerunt hos item ex proximis navibus cum conspexissent subsecuti hostibus adpropinquaverunt Pugnatum est ab utrisque acriter nostri tamen quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat magnopere perturbabantur hostes vero notis omnibus vadis ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant incitatis equis impeditos adoriebantur plures paucos circumsistebant alii ab latere aperto in universos tela coniciebant quod cum animadvertisset Caesar scaphas longarum navium item speculatoria navigia militibus compleri iussit et quos laborantes conspexerat his subsidia submittebat nostri simul in arido constiterunt suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt neque longius prosequi potuerunt quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit Hostes proelio superati simulatque se ex fuga receperunt statim ad Caesarem legatos de pace miserunt obsides daturos quaeque imperasset sese facturos polliciti sunt una cum his legatis Commius Atrebas venit quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum hunc illi e navi egressum cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret comprehenderant atque in vincula coniecerant tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur petiverunt Caesar questus quod cum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent bellum sine causa intulissent ignoscere imprudentiae dixit obsidesque imperavit quorum illi partem statim dederunt partem ex longinquioribus locis accersitam paucis diebus sese daturos dixerunt interea suos in agros remigrare iusserunt principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt His rebus pace confirmata post diem quartum quam est in Britanniam ventum naves xviii de quibus supra demonstratum est quae equites sustulerant ex superiore portu leni vento solverunt quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset sed aliae eodem unde erant profectae referrentur aliae ad inferiorem partem insulae quae est propius solis occasum magno suo cum periculo deicerentur quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt Eadem nocte accidit ut esset luna plena qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit nostrisque id erat incognitum ita uno tempore et longas naves quibus Caesar exercitum transportandum curaverat quasque in aridum subduxerat aestus complebat et onerarias quae ad ancoras erant deligatae tempestas adflictabat neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur compluribus navibus fractis reliquae cum essent funibus ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles magna id quod necesse erat accidere totius exercitus perturbatio facta est neque enim naves erant aliae quibus reportari possent et omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usui et quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere frumentum his in locis in hiemem provisum non erat Quibus rebus cognitis principes Britanniae qui post proelium ad Caesarem convenerant inter se conlocuti cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent quae hoc erant etiam angustiora quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt At Caesar etsi nondum eorum consilia cognoverat tamen et ex eventu navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod accidit suspicabatur itaque ad omnes casus subsidia comparabat nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et quae gravissime adflictae erant naves earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat itaque cum summo studio a militibus administraretur xii navibus amissis reliquis ut navigari commode posset effecit Dum ea geruntur legione ex consuetudine una frumentatum missa quae appellabatur septima neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita cum pars hominum in agris remaneret pars etiam in castra ventitaret ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter fecisset Caesar id quod erat suspicatus aliquid novi a barbaris initum consilii cohortes quae in stationibus erant secum in eam partem proficisci ex reliquis duas in stationem succedere reliquas armari et confestim se subsequi iussit cum paulo longius a castris processisset suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela conici animadvertit nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento una pars erat reliqua suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant simul equitatu atque essedis circumdederant Genus hoc est ex essedis pugnae primo per omnes partes perequitant et tela coniciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant et cum se inter equitum turmas insinuaverunt ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur aurigae interim paulum ex proelio excedunt atque ita currus conlocant ut si illi a multitudine hostium premantur expeditum ad suos receptum habeant ita mobilitatem equitum stabilitatem peditum in proeliis praestant ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et inde se in currus citissime recipere consuerint Quibus rebus perturbatis nostris tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit namque eius adventu hostes constiterunt nostri se ex timore receperunt quo facto ad lacessendum hostem et ad committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit dum haec geruntur nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt secutae sunt complures dies continuae tempestates quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur si Romanos castris expulissent demonstraverunt his rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt Caesar etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat ut si essent hostes pulsi celeritate periculum effugerent tamen nactus equites circiter xxx quos Commius Atrebas de quo ante dictum est secum transportaverat legiones in acie pro castris constituit commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficere potuerunt complures ex iis occiderunt deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt his Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in continentem adduci iussit quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter trecenti atque in castra contenderent Morini quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt ac si sese interfici nollent arma ponere iusserunt cum illi orbe facto sese defenderent celeriter ad clamorem hominum circiter milia sex convenerunt qua re nuntiata Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis complures ex iis occiderunt postea vero quam equitatus noster in conspectum venit hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus Caesar postero die T Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit qui cum propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent quo perfugio superiore anno erant usi omnes fere in potestatem Labieni venerunt at Q Titurius et L Cotta legati qui in Menapiorum fines legiones duxerant omnibus eorum agris vastatis frumentis succisis aedificiis incensis quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant ad Caesarem se receperunt Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt reliquae neglexerunt his rebus gestis ex litteris Caesaris dierum viginti supplicatio ab senatu decreta est L Domitio Ap Claudio consulibus discedens ab hibernis Caesar in Italiam ut quotannis facere consuerat legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent earum modum formamque demonstrat ad celeritatem onerandi subductionisque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus atque id eo magis quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat ad onera ac multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus has omnes actuarias imperat fieri quam ad rem humilitas multum adiuvat ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat eo cum venisset civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet nisi ita fecerint sese bello civitatem persecuturum demonstrat iis ad diem adductis ut imperaverat arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque constituant His confectis rebus conventibusque peractis in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur eo cum venisset circumitis omnibus hibernis singulari militum studio in summa rerum omnium inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus naves et longas duodetriginta invenit instructas neque multum abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint conlaudatis militibus atque iis qui negotio praefuerant quid fieri velit ostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat circiter milium passuum xxx transmissum a continenti huic rei quod satis esse visum est militum reliquit ipse cum legionibus expeditis quattuor et equitibus dccc in fines Treverorum proficiscitur quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque habet copias peditum Rhenumque ut supra demonstravimus tangit in ea civitate duo de principatu inter se contendebant Indutiomarus et Cingetorix ex quibus alter simulatque de Caesaris legionumque adventu cognitum est ad eum venit se suosque omnes in officio futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris gererentur ostendit at Indutiomarus equitatum peditatumque cogere iisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam abditis quae ingenti magnitudine per medios fines Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet bellum parare instituit sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et auctoritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere coeperunt quoniam civitati consulere non possent Indutiomarus veritus ne ab omnibus desereretur legatos ad Caesarem mittit sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse quo facilius civitatem in officio contineret ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur itaque civitatem in sua potestate esse seque si Caesar permitteret ad eum in castra venturum et suas civitatisque fortunas eius fidei permissurum Caesar etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res ab instituto consilio deterreret tamen ne aestatem in Treveris consumere cogeretur omnibus rebus ad Britannicum bellum comparatis Indutiomarum ad se cum ducentis obsidibus venire iussit his adductis in iis filio propinquisque eius omnibus quos nominatim evocaverat consolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit quod cum merito eius ab se fieri intellegebat tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset id factum graviter tulit Indutiomarus suam gratiam inter suos minui et qui iam ante inimico in nos animo fuisset multo gravius hoc dolore exarsit His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit ibi cognoscit lx naves quae in Meldis factae erant tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit eodem equitatus totius Galliae convenit numero milia quattuor principesque ex omnibus civitatibus ex quibus perpaucos quorum in se fidem perspexerat relinquere in Gallia reliquos obsidum loco secum ducere decreverat quod cum ipse abesset motum Galliae verebatur Erat una cum ceteris Dumnorix Haeduus de quo a nobis antea dictum est hunc secum habere in primis constituerat quod eum cupidum rerum novarum cupidum imperii magni animi magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat accedebat huc quod iam in concilio Haeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri quod dictum Haedui graviter ferebant neque recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat ille omnibus primo precibus petere contendit ut in Gallia relinqueretur partim quod insuetus navigandi mare timeret partim quod religionibus impediri sese diceret posteaquam id obstinate sibi negari vidit omni spe impetrandi adempta principes Galliae sollicitare sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent metu territare non sine causa fieri ut Gallia omni nobilitate spoliaretur id esse consilium Caesaris ut quos in conspectu Galliae interficere vereretur hos omnes in Britanniam traductos necaret fidem reliquis interponere ius iurandum poscere ut quod esse ex usu Galliae intellexissent communi consilio administrarent haec a compluribus ad Caesarem deferebantur Qua re cognita Caesar quod tantum civitati Haeduae dignitatis tribuebat coercendum atque deterrendum quibuscumque rebus posset Dumnorigem statuebat at quod longius eius amentiam progredi videbat prospiciendum ne quid sibi ac rei publicae nocere posset itaque dies circiter xxv in eo loco commoratus quod corus ventus navigationem impediebat qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit dabat operam uti in officio Dumnorigem contineret nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere naves iubet at omnium animis impeditis Dumnorix cum equitibus Haeduorum a castris insciente Caesare domum discedere coepit qua re nuntiata Caesar intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat si vim faciat neque pareat interfici iubet nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus qui praesentis imperium neglexisset ille autem revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit saepe clamitans liberum se liberaeque esse civitatis illi ut erat imperatum circumsistunt hominem atque interficiunt at equites Haedui ad Caesarem omnes revertuntur His rebus gestis Labieno in continenti cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto ut portus tueretur et rei frumentariae provideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque pro tempore et pro re caperet ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum quem in continenti relinquebat ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulae caperet qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat qua in re admodum fuit militum virtus laudanda qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore neque in eo loco hostis est visus sed ut postea Caesar ex captivis cognovit cum magnae manus eo convenissent multitudine navium perterritae quae cum annotinis privatisque quas sui quisque commodi causa fecerat amplius octingentae uno erant visae tempore ab litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis qui praesidio navibus essent de tertia vigilia ad hostes contendit eo minus veritus navibus quod in litore molli atque aperto deligatas ad ancoras relinquebat ei praesidio navibusque Q Atrium praefecit ipse noctu progressus milia passuum circiter xii hostium copias conspicatus est illi equitatu atque essedis ad flumen progressi ex loco superiore nostros prohibere et proelium committere coeperunt repulsi ab equitatu se in silvas abdiderunt locum nacti egregie et natura et opere munitum quem domestici belli ut videbatur causa iam ante praeparaverant nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi ipsi ex silvis rari propugnabant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant at milites legionis septimae testudine facta et aggere ad munitiones adiecto locum ceperunt eosque ex silvis expulerunt paucis vulneribus acceptis sed eos fugientes longius Caesar prosequi vetuit et quod loci naturam ignorabat et quod magna parte diei consumpta munitioni castrorum tempus relinqui volebat Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem misit ut eos qui fugerant persequerentur his aliquantum itineris progressis cum iam extremi essent in prospectu equites a Q Atrio ad Caesarem venerunt qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litus eiectas esse quod neque ancorae funesque subsisterent neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent itaque ex eo concursu navium magnum esse in commodum acceptum His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet ipse ad naves revertitur eadem fere quae ex nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit sic ut amissis circiter xl navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet Labieno scribit ut quam plurimas possit iis legionibus quae sint apud eum naves instituat ipse etsi res erat multae operae ac laboris tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi in his rebus circiter dies x consumit ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias quas ante praesidio navibus relinquit ipse eodem unde redierat proficiscitur eo cum venisset maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa imperii bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno cuius fines a maritimis civitatibus flumen dividit quod appellatur Tamesis a mari circiter milia passuum lxxx huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant Britanniae pars interior ab iis incolitur quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt maritima pars ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierant qui omnes fere iis nominibus civitatum appellantur quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt et bello inlato ibi remanserunt atque agros colere coeperunt hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia pecoris numerus ingens utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus in maritimis ferrum sed eius exigua est copia aere utuntur importato materia cuiusque generis ut in Gallia est praeter fagum atque abietem leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant haec tamen alunt animi voluptatisque causa loca sunt temperatiora quam in Gallia remissioribus frigoribus Insula natura triquetra cuius unum latus est contra Galliam huius lateris alter angulus qui est ad Cantium quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur ad orientem solem inferior ad meridiem spectat hoc latus pertinet circiter milia passuum quingenta alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem qua ex parte est Hibernia insula dimidio minor ut existimatur quam Britannia sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam in hoc medio cursu est insula quae appellatur Mona complures praeterea minores obiectae insulae existimantur de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos xxx sub brumam esse noctem nos nihil de eo percontationibus reperiebamus nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus huius est longitudo lateris ut fert illorum opinio septingentorum milium tertium est contra septentriones cui parti nulla est obiecta terra sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt quae regio est maritima omnis neque multum a Gallica differunt consuetudine interiores plerique frumenta non serunt sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti omnes vero se Britanni vitro inficiunt quod caeruleum efficit colorem atque hoc horribiliores sunt in pugna adspectu capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis sed si qui sunt ex iis nati eorum habentur liberi quo primum virgo quaeque deducta est Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt ita tamen ut nostri omnibus partibus superiores fuerint atque eos in silvas collesque compulerint sed compluribus interfectis cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt at illi intermisso spatio imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum subito se ex silvis eiecerunt impetuque in eos facto qui erant in statione pro castris conlocati acriter pugnaverunt duabusque missis subsidio cohortibus a Caesare atque his primis legionum duarum cum eae perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent novo genere pugnae perterritis nostris per medios audacissime perruperunt seque inde incolumes receperunt eo die Q Laberius Durus tribunus militum interficitur illi pluribus submissis cohortibus repelluntur Toto hoc in genere pugnae cum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur intellectum est nostros propter gravitatem armorum quod neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent minus aptos esse ad huius generis hostem equites autem magno cum periculo proelio dimicare propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et cum paulum ab legionibus nostros removissent ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent equestris autem proelii ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent atque alios alii deinceps exciperent integrique et recentes defatigatis succederent Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere coeperunt sed meridie cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque omnem equitatum cum C Trebonio legato misisset repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt sic uti ab signis legionibusque non absisterent nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque finem sequendi fecerunt quoad subsidio confisi equites cum post se legiones viderent praecipites hostes egerunt magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt ex hac fuga protinus quae undique convenerant auxilia discesserunt neque post id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit quod flumen uno omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri potest eo cum venisset animadvertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas ripa autem erat acutis sudibus praefixisque munita eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur his rebus cognitis a perfugis captivisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt cum capite solo ex aqua extarent ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent Cassivellaunus ut supra demonstravimus omni deposita spe contentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter quattuor essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex via excedebat locisque impeditis ac silvestribus se occultabat atque iis regionibus quibus nos iter facturos cognoverat pecora atque homines ex agris in silvas compellebat et cum equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se in agros effunderet omnibus viis semitisque notis essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum cum his confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discedi Caesar pateretur et tantum agris vastandis incendiisque faciendis hostibus noceretur quantum in labore atque itinere legionarii milites efficere poterant Interim Trinovantes prope firmissima earum regionum civitas ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in continentem venerat cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat interfectusque erat a Cassivellauno ipse fuga mortem vitaverat legatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atque imperata facturos petunt ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat qui praesit imperiumque obtineat his Caesar imperat obsides xl frumentumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit illi imperata celeriter fecerunt obsides ad numerum frumentumque miserunt Trinovantibus defensis atque ab omni militum iniuria prohibitis Cenimagni Segontiaci Ancalites Bibroci Cassi legationibus missis sese Caesari dedunt ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum quo satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit oppidum autem Britanni vocant cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt eo proficiscitur cum legionibus locum reperit egregie natura atque opere munitum tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt magnus ibi numerus pecoris repertus multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti Dum haec in his locis geruntur Cassivellaunus ad Cantium quod esse ad mare supra demonstravimus quibus regionibus quattuor reges praeerant Cingetorix Carvilius Taximagulus Segovax nuntios mittit atque his imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugnent ii cum ad castra venissent nostri eruptione facta multis eorum interfectis capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolumes reduxerunt Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis acceptis vastatis finibus maxime etiam permotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit Caesar cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus neque multum aestatis superesset atque id facile extrahi posse intellegeret obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit interdicit atque imperat Cassivellauno ne Mandubracio neu Trinovantibus noceat Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare naves invenit refectas his deductis quod et captivorum magnum numerum habebat et nonnullae tempestate deperierant naves duobus commeatibus exercitum reportare instituit ac sic accidit uti ex tanto navium numero tot navigationibus neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis quae milites portaret desideraretur at ex iis quae inanes ex continenti ad eum remitterentur et prioris commeatus expositis militibus et quas postea Labienus faciendas curaverat numero lx perpaucae locum caperent reliquae fere omnes reicerentur quas cum aliquamdiu Caesar frustra expectasset ne anni tempore a navigatione excluderetur quod aequinoctium suberat necessario angustius milites conlocavit ac summa tranquillitate consecuta secunda inita cum solvisset vigilia prima luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis conlocare legionesque in plures civitates distribuere ex quibus unam in Morinos ducendam C Fabio legato dedit alteram in Nervios Q Ciceroni tertiam in Essuvios L Roscio quartam in Remis cum T Labieno in confinio Treverorum hiemare iussit tres in Belgio conlocavit his M Crassum quaestorem et L Munatium Plancum et C Trebonium legatos praefecit unam legionem quam proxime trans Padum conscripserat et cohortes v in Eburones quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant misit his militibus Q Titurium Sabinum et L Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit ad hunc modum distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit atque harum tamen omnium legionum hiberna praeter eam quam L Roscio in pacatissimam et quietissimam partem ducendam dederat milibus passuum centum continebantur ipse interea quoad legiones conlocatas munitaque hiberna cognovisset in Gallia morari constituit Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia quod in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus maiorum locum restituerat tertium iam hunc annum regnantem inimici palam multis ex civitate auctoribus interfecerunt defertur ea res ad Caesarem ille veritus quod ad plures pertinebat ne civitas eorum impulsu deficeret L Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque opera cognoverit Tasgetium interfectum hos comprehensos ad se mittere interim ab omnibus legatis quaestoribusque quibus legiones tradiderat certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum Diebus circiter quindecim quibus in hiberna ventum est initium repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco qui cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna comportavissent Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra oppugnanda venerunt cum celeriter nostri arma cepissent vallumque ascendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt tum suo more conclamaverunt uti aliqui ex nostris ad conloquium prodiret habere sese quae de re communi dicere vellent quibus rebus controversias minui posse sperarent Mittitur ad eos C Arpinius eques Romanus familiaris Titurii et Q Iunius ex Hispania quidam qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere quod eius opera stipendio liberatus esset quod Atuatucis finitimis suis pendere consuesset quodque ei et filius et fratris filius a Caesare remissi essent quos Atuatuci obsidum numero missos apud se in servitute et catenis tenuissent neque id quod fecerit de oppugnatione castrorum aut iudicio aut voluntate sua fecisse sed coactu civitatis suaque esse eiusmodi imperia ut non minus haberet iuris in se multitudo quam ipse in multitudinem civitati porro hanc fuisse belli causam quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit id se facile ex humilitate sua probare posse quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat sed esse Galliae commune consilium omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem ne qua legio alteri legioni subsidio venire posset non facile Gallos Gallis negare potuisse praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium initum videretur quibus quoniam pro pietate satisfecerit habere nunc se rationem officii pro beneficiis Caesaris monere orare Titurium pro hospitio ut suae ac militum saluti consulat magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse hanc adfore biduo ipsorum esse consilium velintne prius quam finitimi sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere quorum alter milia passuum circiter quinquaginta alter paulo amplius ab iis absit illud se polliceri et iure iurando confirmare tutum iter per suos fines daturum quod cum faciat et civitati sese consulere quod hibernis levetur et Caesari pro eius meritis gratiam referre hac oratione habita discedit Ambiorix Arpinius et Iunius quae audierant ad legatos deferunt illi repentina re perturbati etsi ab hoste ea dicebantur tamen non neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur quod civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos existit controversia L Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant quantasvis magnas etiam copias Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant rem esse testimonio quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus inlatis fortissime sustinuerint re frumentaria non premi interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia postremo quid esset levius aut turpius quam auctore hoste de summis rebus capere consilium? Contra ea Titurius sero facturos clamitabat cum maiores manus hostium adiunctis Germanis convenissent aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum brevem consulendi esse occasionem Caesarem arbitrari profectum in Italiam neque aliter Carnutes interficiundi Tasgetii consilium fuisse capturos neque Eburones si ille adesset tanta contemptione nostri ad castra venturos sese non hostem auctorem sed rem spectare subesse Rhenum magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam superiore gloria rei militaris exstincta postremo quis hoc sibi persuaderet sine certa spe Ambiorigem ad eius modi consilium descendisse? suam sententiam in utramque partem esse tutam si nihil sit durius nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros si Gallia omnis cum Germanis consentiat unam esse in celeritate positam salutem Cottae quidem atque eorum qui dissentirent consilium quem haberet exitum? in quo si non praesens periculum at certe longinqua obsidione fames esset timenda Hac in utramque partem disputatione habita cum a Cotta primisque ordinibus acriter resisteretur vincite inquit si ita vultis Sabinus et id clariore voce ut magna pars militum exaudiret neque is sum inquit qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear hi sapient si gravius quid acciderit abs te rationem reposcent qui si per te liceat perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casum sustineant non reiecti et relegati longe a ceteris aut ferro aut fame intereant Consurgitur ex consilio comprehendunt utrumque et orant ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducant facilem esse rem seu maneant seu proficiscantur si modo unum omnes sentiant ac probent contra in dissensione nullam se salutem perspicere res disputatione ad mediam noctem perducitur tandem dat Cotta permotus manus superat sententia Sabini pronuntiatur prima luce ituros consumitur vigiliis reliqua pars noctis cum sua quisque miles circumspiceret quid secum portare posset quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur omnia excogitantur quare nec sine periculo maneatur et languore militum et vigiliis periculum augeatur prima luce sic ex castris proficiscuntur ut quibus esset persuasum non ab hoste sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum longissimo agmine maximisque impedimentis At hostes posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt conlocatis insidiis bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisset ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt Tum demum Titurius ut qui nihil ante providisset trepidare et concursare cohortesque disponere haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur quod plerumque iis accidere consuevit qui in ipso negotio consilium capere coguntur at Cotta qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat cum propter longitudinem agminis minus facile per se omnia obire et quid quoque loco faciendum esset providere possent iusserunt pronuntiari ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est tamen incommode accidit nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur praeterea accidit quod fieri necesse erat ut vulgo milites ab signis discederent quaeque quisque eorum carissima haberet ab impedimentis petere atque arripere properaret clamore et fletu omnia complerentur At barbaris consilium non defuit nam duces eorum tota acie pronuntiari iusserunt nequis ab loco discederet illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent proinde omnia in victoria posita existimarent †erant et virtute et numero pugnandi pares† nostri tametsi ab duce et a fortuna deserebantur tamen omnem spem salutis in virtute ponebant et quotiens quaeque cohors procurreret ab ea parte magnus numerus hostium cadebat qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet ut procul tela coniciant neu propius accedant et quam in partem Romani impetum fecerint cedant levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil his noceri posse rursus se ad signa recipientes insequantur Quo praecepto ab iis diligentissime observato cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat hostes velocissime refugiebant interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipere rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant et ab iis qui cesserant et ab iis qui proximi steterant circumveniebantur sin autem locum tenere vellent nec virtuti locus relinquebatur neque a tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant tamen tot incommodis conflictati multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur nihil quod ipsis esset indignum committebant tum T Balventio qui superiore anno primum pilum duxerat viro forti et magnae auctoritatis utrumque femur tragula traicitur Q Lucanius eiusdem ordinis fortissime pugnans dum circumvento filio subvenit interficitur L Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans adversum os funda vulneratur His rebus permotus Q Titurius cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset interpretem suum Cn Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat ille appellatus respondet si velit secum conloqui licere sperare a multitudine impetrari posse quod ad militum salutem pertineat ipsi vero nihil nocitum iri inque eam rem se suam fidem interponere ille cum Cotta saucio communicat si videatur pugna ut excedant et cum Ambiorige una conloquantur sperare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et primorum ordinum centuriones se sequi iubet et cum propius Ambiorigem accessisset iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant imperat interim dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo paulatim circumventus interficitur tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant ibi L Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi ex quibus L Petrosidius aquilifer cum magna multitudine hostium premeretur aquilam intra vallum proiecit ipse pro castris fortissime pugnans occiditur illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt pauci ex proelio elapsi incertis itineribus per silvas ad T Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Atuatucos qui erant eius regno finitimi proficiscitur neque noctem neque diem intermittit peditatumque se subsequi iubet re demonstrata Atuatucisque concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro iis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat nihil esse negotii subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici se ad eam rem profitetur adiutorem facile hac oratione Nerviis persuadet Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones Grudios Levacos Pleumoxios Geidumnos qui omnes sub eorum imperio sunt quam maximas possunt manus cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant nondum ad eum fama de Titurii morte perlata huic quoque accidit quod fuit necesse ut nonnulli milites qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent repentino equitum adventu interciperentur his circumventis magna manu Eburones Nervii Atuatuci atque horum omnium socii clientesque legionem oppugnare incipiunt nostri celeriter ad arma concurrunt vallum conscendunt aegre is dies sustentatur quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant Mittuntur ad Caesarem confestim a Cicerone litterae magnis propositis praemiis si pertulissent obsessis omnibus viis missi intercipiuntur noctu ex ea materia quam munitionis causa comportaverant turres admodum centum viginti excitantur incredibili celeritate quae deesse operi videbantur perficiuntur hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra oppugnant fossam complent a nostris eadem ratione qua pridie resistitur hoc idem reliquis deinceps fit diebus nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur non aegris non vulneratis facultas quietis datur quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur multae praeustae sudes magnus muralium pilorum numerus instituitur turres contabulantur pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur ipse Cicero cum tenuissima valetudine esset ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur Tum duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant conloqui sese velle dicunt facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant omnem esse in armis Galliam Germanos Rhenum transisse Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari addunt etiam de Sabini morte Ambiorigem ostentant fidei faciundae causa errare eos dicunt si quicquam ab iis praesidii sperent qui suis rebus diffidant sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint licere illis per se incolumibus ex hibernis discedere et quascumque in partes velint sine metu proficisci Cicero ad haec unum modo respondit non esse consuetudinem populi Romani ullam accipere ab hoste armato condicionem si ab armis discedere velint se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant sperare pro eius iustitia quae petierint impetraturos Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum x et fossa pedum xv hiberna cingunt haec et superiorum annorum consuetudine a nobis cognoverant et quosdam de exercitu nacti captivos ab his docebantur sed nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idonea gladiis caespites circumcidere manibus sagulisque terram exhaurire cogebantur qua quidem ex re hominum multitudo cognosci potuit nam minus horis tribus milium pedum xv in circuitu munitionem perfecerunt reliquis diebus turres ad altitudinem valli falces testudinesque quas idem captivi docuerant parare ac facere coeperunt Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et iacula fervefacta in casas quae more Gallico stramentis erant tectae iacere coeperunt hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem castrorum locum distulerunt hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt at tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit ut cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo sed paene ne respiceret quidem quisquam ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent hic dies nostris longe gravissimus fuit sed tamen hunc habuit eventum ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallum tertiae cohortis centuriones ex eo quo stabant loco recesserunt suosque omnes removerunt nutu vocibusque hostes si introire vellent vocare coeperunt quorum progredi ausus est nemo tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati turrisque succensa est Erant in ea legione fortissimi viri centuriones qui iam primis ordinibus adpropinquarent Titus Pullo et Lucius Vorenus hi perpetuas inter se controversias habebant uter alteri anteferretur omnibusque annis de loco summis simultatibus contendebant ex his Pullo cum acerrime ad munitiones pugnaretur quid dubitas inquit Vorene? aut quem locum tuae probandae virtutis exspectas? hic dies de nostris controversiis iudicabit haec cum dixisset procedit extra munitiones quaque hostium pars confertissima est visa inrumpit ne Vorenus quidem sese tum vallo continet sed omnium veritus existimationem subsequitur mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes inmittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit quo percusso exanimatoque hunc scutis protegunt hostes in illum universi tela coniciunt neque dant progrediendi facultatem transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur avertit hic casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum impeditumque hostes circumsistunt succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit illum veruto transfixum arbitrantur Vorenus gladio rem comminus gerit atque uno interfecto reliquos paulum propellit dum cupidius instat in locum inferiorem deiectus concidit huic rursus circumvento subsidium fert Pullo atque ambo incolumes compluribus interfectis summa cum laude intra munitiones se recipiunt sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset neque diiudicari posset uter utri virtute anteferendus videretur Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio et maxime quod magna parte militum confecta vulneribus res ad paucitatem defensorum pervenerat tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum cruciatu necabatur erat unus intus Nervius nomine Vertico loco natus honesto qui a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis ut litteras ad Caesarem deferat has ille iaculo inligatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur Caesar acceptis litteris hora circiter undecima diei statim nuntium in Bellovacos ad M Crassum quaestorem mittit cuius hiberna aberant ab eo milia passuum xxv iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se venire exit cum nuntio Crassus alterum ad C Fabium legatum mittit ut in Atrebatium fines legionem adducat qua sibi iter faciendum sciebat scribit Labieno si rei publicae commodo facere possit cum legione ad fines Nerviorum veniat reliquam partem exercitus quod paulo aberat longius non putat expectandam equites circiter quadringentos ex proximis hibernis cogit Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu certior factus eo die milia passuum xx progreditur Crassum Samarobrivae praeficit legionemque ei attribuit quod ibi impedimenta exercitus obsides civitatum litteras publicas frumentumque omne quod eo tolerandae hiemis causa devexerat relinquebat Fabius ut imperatum erat non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent veritus ne si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset hostium impetum sustinere non posset praesertim quos recenti victoria efferri sciret litteras Caesari remittit quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset rem gestam in Eburonibus perscribit docet omnes peditatus equitatusque copias Treverorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse Caesar consilio eius probato etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat venit magnis itineribus in Nerviorum fines ibi ex captivis cognoscit quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti ad Ciceronem epistulam deferat hanc Graecis conscriptam litteris mittit ne intercepta epistula nostra ab hostibus consilia cognoscantur si adire non possit monet ut tragulam cum epistula ad ammentum deligata intra munitiones castrorum abiciat in litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore hortatur ut pristinam virtutem retineat Gallus periculum veritus ut erat praeceptum tragulam mittit haec casu ad turrim adhaesit neque a nostris biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur dempta ad Ciceronem defertur ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia adficit tum fumi incendiorum procul videbantur quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt ad Caesarem omnibus copiis contendunt hae erant armatae circiter milia lx Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone quem supra demonstravimus reperit qui litteras ad Caesarem deferat hunc admonet iter caute diligenterque faciat perscribit in litteris hostes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse quibus litteris circiter media nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo confirmat postero die luce prima movet castra et circiter milia passuum quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium conspicatur erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare tum quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat aequo animo remittendum de celeritate existimabat consedit et quam aequissimo potest loco castra communit atque haec etsi erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentis tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit eo consilio ut in summam contemptionem hostibus veniat interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat quo commodissime itinere vallem transire possit Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique se suo loco continent Galli quod ampliores copias quae nondum convenerant exspectabant Caesar si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere posset ut citra vallem pro castris proelio contenderet si id efficere non posset ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit Caesar consulto equites cedere seque in castra recipere iubet simul ex omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet Quibus omnibus rebus hostes invitati copias transducunt aciemque iniquo loco constituunt nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire sine periculo licere post id tempus non fore potestatem ac sic nostros contempserunt ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum quod ea non posse introrumpere videbantur alii vallum manu scindere alii fossas complere inciperent tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo magnumque ex iis numerum occidit atque omnes armis exuit Longius prosequi veritus quod silvae paludesque intercedebant neque etiam parvulo detrimento illum locum relinqui videbat omnibus suis incolumibus eodem die ad Ciceronem pervenit institutas turres testudines munitionesque hostium admiratur producta legione cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere ex his omnibus iudicat rebus quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae Ciceronem pro eius merito legionemque conlaudat centuriones singillatim tribunosque militum appellat quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat de casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit postero die contione habita rem gestam proponit milites consolatur et confirmat quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum hoc aequiore animo ferundum docet quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetitia neque ipsis longior dolor relinquatur Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria Caesaris fama perfertur ut cum ab hibernis Ciceronis milia passuum abesset circiter lx eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oriretur quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret hac fama ad Treveros perlata Indutiomarus qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat noctu profugit copiasque omnes in Treveros reducit Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna ipse cum tribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit et quod tanti motus Galliae exstiterant totam hiemem ipse ad exercitum manere decrevit nam illo incommodo de Sabini morte perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant nuntios legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consilii caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque in locis desertis concilia habebant neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit quin aliquem de consiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet in his ab L Roscio quaestore quem legioni tertiae decimae praefecerat certior factus est magnas Gallorum copias earum civitatum quae Aremoricae appellantur oppugnandi sui causa convenisse neque longius milibus passuum octo ab hibernis suis afuisse sed nuntio adlato de victoria Caesaris discessisse adeo ut fugae similis discessus videretur At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando cum se scire quae fierent denuntiaret alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit tamen Senones quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis Cavarinum quem Caesar apud eos regem constituerat cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant interficere publico consilio conati cum ille praesensisset ac profugisset usque ad fines insecuti regno domoque expulerunt et missis ad Caesarem satisfaciundi causa legatis cum is omnem ad se senatum venire iussisset dicto audientes non fuerunt tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes belli inferendi tantamque omnibus voluntatis commutationem attulit ut praeter Haeduos et Remos quos praecipuo semper honore Caesar habuit alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide alteros pro recentibus Gallici belli officiis nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis idque adeo haud scio mirandumne sit cum compluribus aliis de causis tum maxime quod qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent gravissime dolebant Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus intermiserunt quin trans Rhenum legatos mitterent civitates sollicitarent pecunias pollicerentur magna parte exercitus nostri interfecta multo minorem superesse dicerent partem neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit ut Rhenum transiret cum se bis expertos dicerent Ariovisti bello et Tenctherorum transitu non esse amplius fortunam temptaturos hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere exercere a finitimis equos parare exsules damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se adlicere coepit ac tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum legationes concurrerent gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent Ubi intellexit ultro ad se veniri altera ex parte Senones Carnutesque conscientia facinoris instigari altera Nervios Atuatucosque bellum Romanis parare neque sibi voluntariorum copias defore si ex finibus suis progredi coepisset armatum concilium indicit hoc more Gallorum est initium belli quo lege communi omnes puberes armati convenire coguntur qui ex iis novissimus convenit in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus adfectus necatur in eo concilio Cingetorigem alterius principem factionis generum suum quem supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse hostem iudicat bonaque eius publicat his rebus confectis in concilio pronuntiat arcessitum se ab Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus Galliae civitatibus huc iturum per fines Remorum eorumque agros populaturum ac priusquam id faciat castra Labieni oppugnaturum quae fieri velit praecipit Labienus cum et loci natura et manu munitissimis castris sese teneret de suo ac legionis periculo nihil timebat ne quam occasionem rei bene gerendae dimitteret cogitabat itaque a Cingetorige atque eius propinquis oratione Indutiomari cognita quam in concilio habuerat circummittit ad finitimas civitates equitesque undique evocat his certam diem conveniendi dicit interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur alias ut situm castrorum cognosceret alias conloquendi aut territandi causa equites plerumque eminus tela intra vallum coniciebant Labienus suos intra munitiones continebat timorisque opinionem quibuscumque poterat rebus augebat Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos accersendos curaverat tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant nullo ab nostris dato responso ubi visum est sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit praecipit atque interdicit perterritis hostibus atque in fugam coniectis quod fore sicut accidit videbat unum omnes petant Indutiomarum neu quis quem alium prius vulneret quam illum interfectum viderit quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat magna proponit iis qui occiderint praemia submittit cohortes equitibus subsidio comprobat hominis consilium Fortuna et cum unum omnes peterent in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur caputque eius refertur in castra redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiae discedunt pauloque habuit post id factum Caesar Galliam quietiorem Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per M Silanum C Antistium Reginum T Sextium legatos dilectum habere instituit simul a Cn Pompeio proconsule petit quoniam ipse ad urbem cum imperio rei publicae causa remaneret quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento rogasset ad signa convenire et ad se proficisci iuberet magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas videri Italiae facultates ut si quid esset in bello detrimenti acceptum non modo id brevi tempore sarciri sed etiam maioribus augeri copiis posset quod cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset celeriter confecto per suos dilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum cohortium numero quas cum Q Titurio amiserat et celeritate et copiis docuit quid populi Romani disciplina atque opes possent Interfecto Indutiomaro ut docuimus ad eius propinquos a Treveris imperium defertur illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt cum a proximis impetrare non possent ulteriores temptant inventis nonnullis civitatibus iure iurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cavent Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt quibus rebus cognitis Caesar cum undique bellum parari videret Nervios Atuatucos Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari maturius sibi de bello cogitandum putavit Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de improviso in fines Nerviorum contendit et priusquam illi aut convenire aut profugere possent magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit concilio Galliae primo vere uti instituerat indicto cum reliqui praeter Senones Carnutes Treverosque venissent initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus ut omnia postponere videretur concilium Luteciam Parisiorum transfert confines erant hi Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant sed ab hoc consilio afuisse existimabantur hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit Cognito eius adventu Acco qui princeps eius consilii fuerat iubet in oppida multitudinem convenire conantibus priusquam id effici posset adesse Romanos nuntiatur necessario sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt adeunt per Haeduos quorum antiquitus erat in fide civitas libenter Caesar petentibus Haeduis dat veniam excusationemque accipit quod aestivum tempus instantis belli non quaestionis esse arbitrabatur obsidibus imperatis centum hos Haeduis custodiendos tradit eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Remis quorum erant in clientela eadem ferunt responsa peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo quod meruerat odio civitatis motus existat his rebus constitutis quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse contenturum reliqua eius consilia animo circumspiciebat erant Menapii propinqui Eburonum finibus perpetuis paludibus silvisque muniti qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque ad eum legiones proficisci iubet ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt Caesar partitis copiis cum C Fabio legato et M Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito aedificia vicosque incendit magno pecoris atque hominum numero potitur quibus rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent his confirmatis rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit ipse in Treveros proficiscitur Dum haec a Caesare geruntur Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione quae in eorum finibus hiemarat adoriri parabant iamque ab eo non longius bidui via aberant cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt positis castris a milibus passuum quindecim auxilia Germanorum exspectare constituunt Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem praesidio v cohortium impedimentis relicto cum xxv cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existimabat augebatur auxiliorum cotidie spes loquitur consulto palam quoniam Germani adpropinquare dicantur sese suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die prima luce castra moturum celeriter haec ad hostes deferuntur ut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus coactis quid sui sit consilii proponit et quo facilius hostibus timoris det suspicionem maiore strepitu et tumultu quam populi Romani fert consuetudo castra moveri iubet his rebus fugae similem profectionem effecit haec quoque per exploratores ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes deferuntur Vix agmen novissimum extra munitiones processerat cum Galli cohortati inter se ne speratam praedam ex manibus dimitterent longum esse perterritis Romanis Germanorum auxilium exspectare neque suam pati dignitatem ut tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientem atque impeditam adoriri non audeant flumen transire et iniquo loco committere proelium non dubitant quae fore suspicatus Labienus ut omnes citra flumen eliceret eadem usus simulatione itineris placide progrediebatur tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo quodam conlocatis habetis inquit milites quam petistis facultatem hostem impedito atque iniquo loco tenetis praestate eandem nobis ducibus virtutem quam saepe numero imperatori praestitistis atque illum adesse et haec coram cernere existimate simul signa ad hostem converti aciemque dirigi iubet et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites ad latera disponit celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt illi ubi praeter spem quos modo fugere credebant infestis signis ad se ire viderunt impetum ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas silvas petierunt quos Labienus equitatu consectatus magno numero interfecto compluribus captis paucis post diebus civitatem recepit nam Germani qui auxilio veniebant percepta Treverorum fuga sese domum contulerunt cum his propinqui Indutiomari qui defectionis auctores fuerant comitati eos ex civitate excesserunt Cingetorigi quem ab initio permansisse in officio demonstravimus principatus atque imperium est traditum Caesar postquam ex Menapiis in Treveros venit duabus de causis Rhenum transire constituit quarum una erat quod auxilia contra se Treveris miserant altera ne ad eos Ambiorix receptum haberet his constitutis rebus paulo supra eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem instituit nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto ne quis ab his subito motus oriretur reliquas copias equitatumque traducit Ubii qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant sui purgandi causa ad eum legatos mittunt qui doceant neque ex sua civitate auxilia in Treveros missa neque ab se fidem laesam petunt atque orant ut sibi parcat ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant si amplius obsidum velit dari pollicentur cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse Ubiorum satisfactionem accipit aditus viasque in Suebos perquirit Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior Suebos omnes unum in locum copias cogere atque iis nationibus quae sub eorum sint imperio denuntiare uti auxilia peditatus equitatusque mittant his cognitis rebus rem frumentariam providet castris idoneum locum deligit Ubiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci mandat ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt Suebos omnes posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint cum omnibus suis sociorumque copiis quas coegissent penitus ad extremos fines se recepisse silvam ibi esse infinita magnitudine quae appellatur Bacenis hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque a Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere ad eius silvae initium Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse Quoniam ad hunc locum perventum est non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere in Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt earumque factionum sunt principes qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat idque eius rei causa antiquitus institutum videtur ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur neque aliter si faciat ullam inter suos habet auctoritatem haec eadem ratio est in summa totius Galliae namque omnes civitates divisae sunt in duas partes Cum Caesar in Galliam venit alterius factionis principes erant Haedui alterius Sequani hi cum per se minus valerent quod summa auctoritas antiquitus erat in Haeduis magnaeque eorum erant clientelae Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Haeduorum interfecta tantum potentia antecesserant ut magnam partem clientium ab Haeduis ad se traducerent obsidesque ab iis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consilii inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent qua necessitate adductus Diviciacus auxilii petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat adventu Caesaris facta commutatione rerum obsidibus Haeduis redditis veteribus clientelis restitutis novis per Caesarem comparatis quod ii qui se ad eorum amicitiam adgregarant meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata Sequani principatum dimiserant in eorum locum Remi successerant quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur ii qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Haeduis coniungi poterant se Remis in clientelam dicabant hos illi diligenter tuebantur ita novam et repente collectam auctoritatem tenebant et eo tum statu res erat ut longe principes haberentur Haedui secundum locum dignitatis Remi obtinerent In omni Gallia eorum hominum qui aliquo sunt numero atque honore genera sunt duo nam plebes paene servorum habetur loco quae nihil audet per se nulli adhibetur consilio plerique cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur sese in servitutem dicant nobilibus in hos eadem omnia sunt iura quae dominis in servos sed de his duobus generibus alterum est druidum alterum equitum illi rebus divinis intersunt sacrificia publica ac privata procurant religiones interpretantur ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit magnoque hi sunt apud eos honore nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt et si quod est facinus admissum si caedes facta si de heredidate de finibus controversia est idem decernunt praemia poenasque constituunt si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit sacrificiis interdicunt haec poena apud eos est gravissima quibus ita est interdictum hi numero impiorum ac sceleratorum habentur his omnes decedunt aditum eorum sermonemque defugiunt ne quid ex contagione incommodi accipiant neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur his autem omnibus druidibus praeest unus qui summam inter eos habet auctoritatem hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit aut si sunt plures pares suffragio druidum adlegitur nonnumquam etiam armis de principatu contendunt hi certo anni tempore in finibus Carnutum quae regio totius Galliae media habetur considunt in loco consecrato huc omnes undique qui controversias habent conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata existimatur et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt plerumque illo discendi causa proficiscuntur Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent neque fas esse existimant ea litteris mandare cum in reliquis fere rebus publicis privatisque rationibus Graecis utantur litteris id mihi duabus de causis instituisse videntur quod neque in vulgus disciplinam efferri velint neque eos qui discunt litteris confisos minus memoriae studere quod fere plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant in primis hoc volunt persuadere non interire animas sed ab aliis post mortem transire ad alios atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto multa praeterea de sideribus atque eorum motu de mundi ac terrarum magnitudine de rerum natura de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt Alterum genus est equitum hi cum est usus atque aliquod bellum incidit quod ante Caesaris adventum quotannis fere accidere solebat uti aut ipsi iniurias inferrent aut inlatas propulsarent omnes in bello versantur atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus ita plurimos circum se ambactos clientesque habet hanc unam gratiam potentiamque noverunt Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus atque ob eam causam qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur quod pro vita hominis nisi hominis vita reddatur non posse aliter deorum immortalium numen placari arbitrantur publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia alii immani magnitudine simulacra habent quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxii sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur sed cum eius generis copia deficit etiam ad innocentium supplicia descendunt Deorum maxime Mercurium colunt huius sunt plurima simulacra hunc omnium inventorem artium ferunt hunc viarum atque itinerum ducem hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam de his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem Apollinem morbos depellere Minervam operum atque artificiorum initia tradere Iovem imperium caelestium tenere Martem bella regere huic cum proelio dimicare constituerunt ea quae bello ceperint plerumque devovent cum superaverunt animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt multis in civitatibus harum rerum extructos tumulos locis consecratis conspicari licet neque saepe accidit ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt dies natales et mensum et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur in reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt quod suos liberos nisi cum adoleverunt ut munus militiae sustinere possint palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur uter eorum vita superarit ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit viri in uxores sicuti in liberos vitae necisque habent potestatem et cum pater familiae inlustriore loco natus decessit eius propinqui conveniunt et de morte si res in suspicionem venit de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et si compertum est igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa omnia quaeque vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt etiam animalia ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes quos ab iis dilectos esse constabat iustis funeribus confectis una cremabantur Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur habent legibus sanctum si quis quid de re publica a finitimis rumore ac fama acceperit uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est magistratus quae visa sunt occultant quae esse ex usu iudicaverunt multitudini produnt de re publica nisi per concilium loqui non conceditur Germani multum ab hac consuetudine differunt nam neque druides habent qui rebus divinis praesint neque sacrificiis student deorum numero eos solos ducunt quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur Solem et Vulcanum et Lunam reliquos ne fama quidem acceperunt vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit a parvulis labori ac duritiae student qui diutissime impuberes permanserunt maximam inter suos ferunt laudem hoc ali staturam ali vires nervosque confirmari putant intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus cuius rei nulla est occultatio quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur magna corporis parte nuda Agri culturae non student maiorque pars eorum victus in lacte caseo carne consistit neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum quique una coierunt quantum et quo loco visum est agri adtribuunt atque anno post alio transire cogunt eius rei multas adferunt causas ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agri cultura commutent ne latos fines parare studeant potentioresque humiliores possessionibus expellant ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent ne qua oriatur pecuniae cupiditas qua ex re factiones dissensionesque nascuntur ut animi aequitate plebem contineant cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere hoc proprium virtutis existimant expulsos agris finitimos cedere neque quemquam prope se audere consistere simul hoc se fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato cum bellum civitas aut inlatum defendit aut infert magistratus qui ei bello praesint et vitae necisque habeant potestatem deliguntur in pace nullus est communis magistratus sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt latrocinia nullam habent infamiam quae extra fines cuiusque civitatis fiunt atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore qui sequi velint profiteantur consurgunt ii qui et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur atque a multitudine conlaudantur qui ex his secuti non sunt in desertorum ac proditorum numero ducuntur omniumque his rerum postea fides derogatur hospitem violare fas non putant qui quacumque de causa ad eos venerunt ab iniuria prohibent sanctosque habent hisque omnium domus patent victusque communicatur Ac fuit antea tempus cum Germanos Galli virtute superarent ultro bella inferrent propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent (itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video quam illi Orcyniam appellant Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem) nunc quoniam in eadem inopia egestate patientiaque Germani permanent eodem victu et cultu corporis utuntur Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usum largitur paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant Huius Hercyniae silvae quae supra demonstrata est latitudo novem dierum iter expedito patet non enim aliter finiri potest neque mensuras itinerum noverunt oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium hinc se flectit sinistrorsus diversis a flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit neque quisquam est huius Germaniae qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat cum dierum iter lx processerit aut quo ex loco oriatur acceperit multaque in ea genera ferarum nasci constat quae reliquis in locis visa non sint ex quibus quae maxime differant a ceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt Est bos cervi figura cuius a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque derectum his quae nobis nota sunt cornibus ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur eadem est feminae marisque natura eadem forma magnitudoque cornuum Sunt item quae appellantur alces harum est consimilis capris figura et varietas pellium sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa procumbunt neque si quo adflictae casu conciderunt erigere sese aut sublevare possunt his sunt arbores pro cubilibus ad eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus quo se recipere consuerint omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores tantum ut summa species earum stantium relinquatur huc cum se consuetudine reclinaverunt infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt Tertium est genus eorum qui uri appellantur hi sunt magnitudine paulo infra elephantos specie et colore et figura tauri magna vis eorum est et magna velocitas neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt hos studiose foveis captos interficiunt hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent et qui plurimos ex his interfecerunt relatis in publicum cornibus quae sint testimonio magnam ferunt laudem sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur Caesar postquam per Ubios exploratores comperit Suebos se in silvas recepisse inopiam frumenti veritus quod ut supra demonstravimus minime omnes Germani agri culturae student constituit non progredi longius sed ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret reducto exercitu partem ultimam pontis quae ripas Ubiorum contingebat in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat ei loco praesidioque C Volcacium Tullum adulescentem praeficit ipse cum maturescere frumenta inciperent ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet L Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit monet ut ignes in castris fieri prohibeat ne qua eius adventus procul significatio fiat sese confestim subsequi dicit Basilus ut imperatum est facit celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur multum cum in omnibus rebus tum in re militari potest Fortuna nam magno accidit casu ut in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret priusque eius adventus ab omnibus videretur quam fama ac nuntius adferretur sic magnae fuit fortunae omni militari instrumento quod circum se habebat erepto raedis equisque comprehensis ipsum effugere mortem sed hoc factum est quod aedificio circumdato silva ut sunt fere domicilia Gallorum qui vitandi aestus causa plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitates comites familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt his pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit fugientem silvae texerunt sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum Fortuna valuit Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit quod proelio dimicandum non existimaret an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus cum reliquum exercitum subsequi crederet dubium est sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit quorum pars in Arduennam silvam pars in continentes paludes profugit qui proximi Oceano fuerunt hi insulis sese occultaverunt quas aestus efficere consuerunt multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt Catuvolcus rex dimidiae partis Eburonum qui una cum Ambiorige consilium inierat aetate iam confectus cum laborem aut belli aut fugae ferre non posset omnibus precibus detestatus Ambiorigem qui eius consilii auctor fuisset taxo cuius magna in Gallia Germaniaque copia est se exanimavit Segni Condrusique ex gente et numero Germanorum qui sunt inter Eburones Treverosque legatos ad Caesarem miserunt oratum ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum qui essent citra Rhenum unam esse causam iudicaret nihil se de bello cogitavisse nulla Ambiorigi auxilia misisse Caesar re quaestione captivorum explorata si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent ad se ut reducerentur imperavit si ita fecissent fines eorum se violaturum negavit tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum Atuatucam contulit id castelli nomen est hoc fere est in mediis Eburonum finibus ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant hunc cum reliquis rebus locum probabat tum quod superioris anni munitiones integrae manebant ut militum laborem sublevaret praesidio impedimentis legionem quartam decimam reliquit unam ex his tribus quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat ei legioni castrisque Q Tullium Ciceronem praefecit ducentosque equites ei attribuit Partito exercitu T Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum versus in eas partes quae Menapios attingunt proficisci iubet C Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae Atuatucis adiacet depopulandam mittit ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldim quod influit in Mosam extremasque Arduennae partes ire constituit quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat discedens post diem septimum sese reversurum confirmat quam ad diem ei legioni quae in praesidio relinquebatur frumentum deberi sciebat Labienum Treboniumque hortatur si rei publicae commodo facere possint ad eam diem revertantur ut rursus communicato consilio exploratisque hostium rationibus aliud belli initium capere possint Erat ut supra demonstravimus manus certa nulla non oppidum non praesidium quod se armis defenderet sed in omnes partes dispersa multitudo ubi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem praesidii aut salutis aliquam offerebat consederat haec loca vicinitatibus erant nota magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda nullum enim poterat universis perterritis ac dispersis periculum accidere sed in singulis militibus conservandis quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat nam et praedae cupiditas multos longius evocabat et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant si negotium confici stirpemque hominum sceleratorum interfici vellent dimittendae plures manus diducendique erant milites si continere ad signa manipulos vellent ut instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat locus erat ipse praesidio barbaris neque ex occulto insidiandi et dispersos circumveniendi singulis deerat audacia ut in eiusmodi difficultatibus quantum diligentia provideri poterat providebatur ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant quam cum aliquo militum detrimento noceretur dimittit ad finitimas civitates nuntios Caesar omnes evocat spe praedae ad diripiendos Eburones ut potius in silvis Gallorum vita quam legionarius miles periclitetur simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore stirps ac nomen civitatis tollatur magnus undique numerus celeriter convenit Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur diesque adpetebat septimus quam ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat hic quantum in bello Fortuna possit et quantos adferat casus cognosci potuit dissipatis ac perterritis hostibus ut demonstravimus manus erat nulla quae parvam modo causam timoris adferret trans Rhenum ad Germanos pervenit fama diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari cogunt equitum duo milia Sugambri qui sunt proximi Rheno a quibus receptos ex fuga Tenctheros atque Usipetes supra docuimus transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum ubi pons erat perfectus praesidiumque a Caesare relictum primos Eburonum fines adeunt multos ex fuga dispersos excipiunt magno pecoris numero cuius sunt cupidissimi barbari potiuntur invitati praeda longius procedunt non hos palus in bello latrociniisque natos non silvae morantur quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt atque unus ex captivis quid vos inquit hanc miseram ac tenuem sectamini praedam quibus licet iam esse fortunatissimos? tribus horis Atuatucam venire potestis huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit praesidii tantum est ut ne murus quidem cingi possit neque quisquam egredi extra munitiones audeat oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt ipsi Atuatucam contendunt usi eodem duce cuius haec indicio cognoverant Cicero qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitiones egredi passus esset septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum quod longius eum progressum audiebat neque ulla de reditu eius fama adferebatur simul eorum permotus vocibus qui illius patientiam paene obsessionem appellabant siquidem ex castris egredi non liceret nullum eiusmodi casum exspectans quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit quas inter et castra unus omnino collis intererat complures erant in castris ex legionibus aegri relicti ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant circiter trecenti sub vexillo una mittuntur magna praeterea multitudo calonum magna vis iumentorum quae in castris subsederat facta potestate sequitur Hoc ipso tempore casu Germani equites interveniunt protinusque eodem illo quo venerant cursu ab decumana porta in castra inrumpere conantur nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis quam castris adpropinquarent usque eo ut qui sub vallo tenderent mercatores recipiendi sui facultatem non haberent inopinantes nostri re nova perturbantur ac vix primum impetum cohors in statione sustinet circumfunduntur hostes ex reliquis partibus si quem aditum reperire possint aegre portas nostri tuentur reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit totis trepidatur castris atque alius ex alio causam tumultus quaerit neque quo signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat provident alius castra iam capta pronuntiat alius deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse contendit plerique novas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et Titurii calamitatem qui in eodem occiderint castello ante oculos ponunt tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris ut ex captivo audierant nullum esse intus praesidium perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur ne tantam fortunam ex manibus dimittant Erat aeger in praesidio relictus P Sextius Baculus qui primum pilum apud Caesarem duxerat cuius mentionem superioribus proeliis fecimus ac diem iam quintum cibo caruerat hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit videt imminere hostes atque in summo rem esse discrimine capit arma a proximis atque in porta consistit consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat paulisper una proelium sustinent relinquit animus Sextium gravibus acceptis vulneribus deficiens aegre per manus tractus servatur hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum ut in munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt praecurrunt equites quanto res sit in periculo cognoscunt hic vero nulla munitio est quae perterritos recipiat modo conscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt quid ab his praecipiatur exspectant nemo est tam fortis quin rei novitate perturbetur barbari signa procul conspicati oppugnatione desistunt redisse primo legiones credunt quas longius discessisse ex captivis cognoverant postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt Calones in proximum tumulum procurrunt hinc celeriter deiecti in signa se manipulosque coniciunt eo magis timidos perterrent milites alii cuneo facto ut celeriter perrumpant censent quoniam tam propinqua sint castra etsi pars aliqua circumventa ceciderit at reliquos servari posse confidunt alii ut in iugo consistant atque eundem omnes ferant casum hoc veteres non probant milites quos sub vexillo una profectos docuimus itaque inter se cohortati duce C Trebonio equite Romano qui iis erat praepositus per medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt hos subsecuti equites calonesque eodem impetu militum virtute servantur at ii qui in iugo constiterant nullo etiamnunc usu rei militaris percepto neque in eo quod probaverant consilio permanere ut se loco superiore defenderent neque eam quam profuisse aliis vim celeritatemque viderant imitari potuerunt sed se in castra recipere conati iniquum in locum demiserunt centuriones quorum nonnulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores erant ordines huius legionis traducti ne ante partam rei militaris laudem amitterent fortissime pugnantes conciderunt militum pars horum virtute submotis hostibus praeter spem incolumis in castra pervenit pars a barbaris circumventa periit Germani desperata expugnatione castrorum quod nostros iam constitisse in munitionibus videbant cum ea praeda quam in silvis deposuerant trans Rhenum sese receperunt ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror ut ea nocte cum C Volusenus missus cum equitatu in castra venisset fidem non faceret adesse cum incolumi Caesarem exercitu sic omnium animos timor occupaverat ut paene alienata mente deletis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent quem timorem Caesaris adventus sustulit Reversus ille eventus belli non ignorans unum quod cohortes ex statione et praesidio essent emissae questus ne minimo quidem casui locum relinqui debuisse multum Fortunam in repentino hostium adventu potuisse iudicavit multo etiam amplius quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset quarum omnium rerum maxime admirandum videbatur quod Germani qui eo consilio Rhenum transierant ut Ambiorigis fines depopularentur ad castra Romanorum delati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerant Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit omnes vici atque omnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur pecora interficiebantur praeda ex omnibus locis agebatur frumenta non solum a tanta hominum iumentorumque multitudine consumebantur sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant ut si qui etiam in praesentia se occultassent tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum videretur ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes dimisso equitatu ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent ut spe consequendi inlata atque infinito labore suscepto qui se summam a Caesare gratiam inituros putarent paene naturam studio vincerent semperque paulum ad summam felicitatem defuisse videretur atque ille latebris aut silvis aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor quibus solis vitam suam committere audebat Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de Accone qui princeps eius consilii fuerat graviore sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit nonnulli iudicium veriti profugerunt quibus cum aqua atque igni interdixisset duas legiones ad fines Treverorum duas in Lingonibus sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis conlocavit frumentoque exercitui proviso ut instituerat in Italiam ad conventus agendos profectus est Quieta Gallia Caesar ut constituerat in Italiam ad conventus agendos proficiscitur ibi cognoscit de P Clodii caede senatusque consulto certior factus ut omnes iuniores Italiae coniurarent dilectum tota provincia habere instituit eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur addunt ipsi et adfingunt rumoribus Galli quod res poscere videbatur retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse hac impulsi occasione qui iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis queruntur de Acconis morte hunc casum ad ipsos recidere posse demonstrant miserantur communem Galliae fortunam omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent inprimis rationem esse habendam dicunt priusquam eorum clandestina consilia efferantur ut Caesar ab exercitu intercludatur id esse facile quod neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis egredi neque imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit postremo in acie praestare interfici quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acceperint recuperare His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum communis salutis causa recusare principesque ex omnibus bellum facturos pollicentur et quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non possint ne res efferatur at iure iurando ac fide sanciatur petunt conlatis militaribus signis quo more eorum gravissima caerimonia continetur ne facto initio belli ab reliquis deserantur tum conlaudatis Carnutibus dato iure iurando ab omnibus qui aderant tempore eius rei constituto a concilio disceditur Ubi ea dies venit Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus desperatis hominibus Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos qui negotiandi causa ibi constiterant in his C Fufium Citam honestum equitem Romanum qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat interficiunt bonaque eorum diripiunt celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur nam ubicumque maior atque inlustrior incidit res clamore per agros regionesque significant hinc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt ut tum accidit nam quae Cenabi oriente sole gesta essent ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt quod spatium est milium passuum circiter centum sexaginta Simili ratione ibi Vercingetorix Celtilli filius Arvernus summae potentiae adulescens cuius pater principatum totius Galliae obtinuerat et ob eam causam quod regnum adpetebat a civitate erat interfectus convocatis suis clientibus facile incendit cognito eius consilio ad arma concurritur prohibetur a Gobannitione patruo suo reliquisque principibus qui hanc temptandam fortunam non existimabant expellitur ex oppido Gergovia non desistit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum hac coacta manu quoscumque adit ex civitate ad suam sententiam perducit hortatur ut communis libertatis causa arma capiant magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus expellit ex civitate rex ab suis appellatur dimittit quoque versus legationes obtestatur ut in fide maneant celeriter sibi Senones Parisios Pictones Cadurcos Turonos Aulercos Lemovices Andes reliquosque omnes qui Oceanum attingunt adiungit omnium consensu ad eum defertur imperium qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit in primis equitatui studet summae diligentiae summam imperii severitatem addit magnitudine supplicii dubitantes cogit nam maiore commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum summae hominem audaciae cum parte copiarum in Rutenos mittit ipse in Bituriges proficiscitur eius adventu Bituriges ad Haeduos quorum erant in fide legatos mittunt subsidium rogatum quo facilius hostium copias sustinere possint Haedui de consilio legatorum quos Caesar ad exercitum reliquerat copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt qui cum ad flumen Ligerim venissent quod Bituriges ab Haeduis dividit paucos dies ibi morati neque flumen transire ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse quibus id consilii fuisse cognoverint ut si flumen transissent una ex parte ipsi altera Arverni se circumsisterent id eane de causa quam legatis pronuntiarint an perfidia adducti fecerint quod nihil nobis constat non videtur pro certo esse ponendum Bituriges eorum discessu statim se cum Arvernis coniungunt His rebus in Italiam Caesari nuntiatis cum iam ille urbanas res virtute Cn Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret in Transalpinam Galliam profectus est eo cum venisset magna difficultate adficiebatur qua ratione ad exercitum pervenire posset nam si legiones in provinciam arcesseret se absente in itinere proelio dimicaturas intellegebat si ipse ad exercitum contenderet ne iis quidem eo tempore qui quieti viderentur suam salutem recte committi videbat Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem Arvernis conciliat progressus in Nitiobroges et Gabalos ab utrisque obsides accipit et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus eruptionem facere contendit qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit ut Narbonem proficisceretur eo cum venisset timentes confirmat praesidia in Rutenis provincialibus Volcis Arecomicis Tolosatibus circumque Narbonem quae loca hostibus erant finitima constituit partem copiarum ex provincia supplementumque quod ex Italia adduxerat in Helvios qui fines Arvernorum contingunt convenire iubet His rebus comparatis represso iam Lucterio et remoto quod intrare intra praesidia periculosum putabat in Helvios proficiscitur etsi mons Cebenna qui Arvernos ab Helviis discludit durissimo tempore anni altissima nive iter impediebat tamen discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita viis patefactis summo militum labore ad fines Arvernorum pervenit quibus oppressis inopinantibus quod se Cebenna ut muro munitos existimabant ac ne singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant equitibus imperat ut quam latissime possint vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant ut suis fortunis consulat neu se ab hostibus diripi patiatur praesertim cum videat omne ad se bellum translatum quorum ille precibus permotus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus At Caesar biduum in his locis moratus quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit Brutum adulescentem his copiis praeficit hunc monet ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur daturum se operam ne longius triduo a castris absit his constitutis rebus omnibus suis inopinantibus quam maximis potest itineribus Viennam pervenit ibi nactus recentem equitatum quem multis ante diebus eo praemiserat neque diurno neque nocturno itinere intermisso per fines Haeduorum in Lingones contendit ubi duae legiones hiemabant ut si quid etiam de sua salute ab Haeduis iniretur consilii celeritate praecurreret eo cum pervenisset ad reliquas legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam Boiorum oppidum quos ibi Helvetico proelio victos Caesar conlocaverat Haeduisque attribuerat oppugnare instituit Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret ne stipendiariis Haeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret quod nullum amicis in eo praesidium positum videret si maturius ex hibernis educeret ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret praestare visum est tamen omnes difficultates perpeti quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare itaque cohortatus Haeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis ad Boios proficiscitur Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset ne quem post se hostem relinqueret quo expeditiore re frumentaria uteretur oppugnare instituit eoque biduo circumvallavit tertio die missis ex oppido legatis de deditione arma conferri iumenta produci sescentos obsides dari iubet ea qui conficeret C Trebonium legatum relinquit ipse ut quam primum iter conficeret Cenabum Carnutum proficiscitur qui tum primum adlato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni cum longius eam rem ductum iri existimarent praesidium Cenabi tuendi causa quod eo mitterent comparabant huc biduo pervenit castris ante oppidum positis diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt quaeque ad eam rem usui sint militibus imperat et quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat veritus ne noctu ex oppido profugerent duas legiones in armis excubare iubet Cenabenses paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt qua re per exploratores nuntiata Caesar legiones quas expeditas esse iusserat portis incensis intromittit atque oppido potitur perpaucis ex hostium numero desideratis quin cuncti caperentur quod pontis atque itinerum angustiae multitudini fugam intercluserant oppidum diripit atque incendit praedam militibus donat exercitum Ligerim traducit atque in Biturigum fines pervenit Vercingetorix ubi de Caesaris adventu cognovit oppugnatione desistit atque obviam Caesari proficiscitur ille oppidum Biturigum positum in via Noviodunum oppugnare instituerat quo ex oppido cum legati ad eum venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret ut celeritate reliquas res conficeret qua pleraque erat consecutus arma conferri equos produci obsides dari iubet parte iam obsidum tradita cum reliqua administrarentur centurionibus et paucis militibus intromissis qui arma iumentaque conquirerent equitatus hostium procul visus est qui agmen Vercingetorigis antecesserat quem simulatque oppidani conspexerunt atque in spem auxilii venerunt clamore sublato arma capere portas claudere murum complere coeperunt centuriones in oppido cum ex significatione Gallorum novi aliquid ab iis iniri consilii intellexissent gladiis destrictis portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt Caesar ex castris equitatum educi iubet proeliumque equestre committit laborantibus iam suis Germanos equites circiter cccc submittit quos ab initio secum habere instituerat eorum impetum Galli sustinere non potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen receperunt quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos eos quorum opera plebem concitatam existimabant ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt quibus rebus confectis Caesar ad oppidum Avaricum quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione profectus est quod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni Cenabi Novioduni acceptis suos ad concilium convocat docet longe alia ratione esse bellum gerendum atque antea gestum sit omnibus modis huic rei studendum ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur id esse facile quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur pabulum secari non posse necessario dispersos hostes ex aedificiis petere hos omnes cotidie ab equitibus deleri posse praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio †a Boia† quoque versus quo pabulandi causa adire posse videantur harum ipsis rerum copiam suppetere quod quorum in finibus bellum geratur eorum opibus subleventur Romanos aut inopiam non laturos aut magno cum periculo longius a castris processuros neque interesse ipsosne interficiant impedimentisne exuant quibus amissis bellum geri non possit praeterea oppida incendi oportere quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta ne suis sint ad detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam haec si gravia aut acerba videantur multo illa gravius aestimari debere liberos coniuges in servitutem abstrahi ipsos interfici quae sit necesse accidere victis Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius xx urbes Biturigum incenduntur hoc idem fit in reliquis civitatibus in omnibus partibus incendia conspiciuntur quae etsi magno cum dolore omnes ferebant tamen hoc sibi solacii proponebant quod se prope explorata victoria celeriter amissa recuperaturos confidebant deliberatur de Avarico in communi concilio incendi placeat an defendi procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges ne pulcherrimam prope Galliae totius urbem quae et praesidio et ornamento sit civitati suis manibus succendere cogerentur facile se loci natura defensuros dicunt quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi defensores oppido idonei deliguntur Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum castris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia passuum xvi ibi per certos exploratores in singula diei tempora quae ad Avaricum gererentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosque cum longius necessario procederent adoriebatur magnoque incommodo adficiebat etsi quantum ratione provideri poterat ab nostris occurrebatur ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur Castris ad eam partem oppidi positis Caesar quae intermissa a flumine et a palude aditum ut supra diximus angustum habebat aggerem apparare vineas agere turres duas constituere coepit nam circumvallare loci natura prohibebat de re frumentaria Boios atque Haeduos adhortari non destitit quorum alteri quod nullo studio agebant non multum adiuvabant alteri non magnis facultatibus quod civitas erat exigua et infirma celeriter quod habuerunt consumpserunt summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum indiligentia Haeduorum incendiis aedificiorum usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent nulla tamen ex iis vox est audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et si acerbius inopiam ferrent se dimissurum oppugnationem diceret universi ab eo ne id faceret petebant sic se complures annos illo imperante meruisse ut nullam ignominiam acciperent numquam infecta re discederent hoc se ignominiae loco laturos si inceptam oppugnationem reliquissent praestare omnes perferre acerbitates quam non civibus Romanis qui Cenabi perfidia Gallorum interissent parentarent haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant ut per eos ad Caesarem deferrentur Cum iam muro turres adpropinquassent ex captivis Caesar cognovit Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque ipsum cum equitatu expeditisque qui inter equites proeliari consuessent insidiandi causa eo profectum quo nostros postero die pabulatum venturos arbitraretur quibus rebus cognitis media nocte silentio profectus ad hostium castra mane pervenit illi celeriter per exploratores adventu Caesaris cognito carros impedimentaque sua in artiores silvas abdiderunt copias omnes in loco edito atque aperto instruxerunt qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas conferri arma expediri iussit Collis erat leviter ab infimo acclivis hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus eius paludis certis custodiis obtinebant sic animo parati ut si eam paludem Romani perrumpere conarentur haesitantes premerent ex loco superiore ut qui propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret qui iniquitatem condicionis perspiceret inani simulatione sese ostentare cognosceret indignantes milites Caesar quod conspectum suum hostes ferre possent tantulo spatio interiecto et signum proelii exposcentes edocet quanto detrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam quos cum sic animo paratos videat ut nullum pro sua laude periculum recusent summae se iniquitatis condemnari debere nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem sic milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad oppugnationem oppidi pertinebant administrare instituit Vercingetorix cum ad suos redisset proditionis insimulatus quod castra propius Romanos movisset quod cum omni equitatu discessisset quod sine imperio tantas copias reliquisset quod eius discessu Romani tanta opportunitate et celeritate venissent non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse regnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio tali modo accusatus ad haec respondit quod castra movisset factum inopia pabuli etiam ipsis hortantibus quod propius Romanos accessisset persuasum loci opportunitate qui se ipse sine munitione defenderet equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem quo sint profecti summam imperii se consulto nulli discedentem tradidisse ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret quod diutius laborem ferre non possent Romani si casu intervenerint Fortunae si alicuius indicio vocati huic habendam gratiam quod et paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint qui dimicare non ausi turpiter se in castra receperint imperium se a Caesare per proditionem nullum desiderare quod habere victoria posset quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata quin etiam ipsis remitteret si sibi magis honorem tribuere quam ab se salutem accipere videantur haec ut intellegatis inquit a me sincere pronuntiari audite Romanos milites producit servos quos in pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat hi iam ante edocti quae interrogati pronuntiarent milites se esse legionarios dicunt fame atque inopia adductos clam ex castris exisse si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent simili omnem exercitum inopia premi nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse itaque statuisse imperatorem si nihil in oppugnatione oppidi profecisset triduo exercitum deducere haec inquit a me Vercingetorix beneficia habetis quem proditionis insimulatis cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fame paene consumptum videtis quem turpiter se ex hac fuga recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat a me provisum est Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat quod facere in eo consuerunt cuius orationem approbant summum esse Vercingetorigem ducem nec de eius fide dubitandum nec maiore ratione bellum administrari posse statuunt ut x milia hominum delecta ex omnibus copiis in oppidum submittantur nec solis Biturigibus communem salutem committendam censent quod paene in eo si id oppidum retinuissent summam victoriae constare intellegebant Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda quae a quoque traduntur aptissimum nam et laqueis falces avertebant quas cum destinaverant tormentis introrsus reducebant et aggerem cuniculis subtrahebant eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur et nostrarum turrium altitudinem quantum has cotidianus agger expresserat commissis suarum turrium malis adaequabant et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque adpropinquare prohibebant Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt trabes derectae perpetuae in longitudinem paribus intervallis distantes inter se binos pedes in solo conlocantur hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur ea autem quae diximus intervalla grandibus in fronte saxis effarciuntur his conlocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur sic deinceps omne opus contexitur dum iusta muri altitudo expleatur hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis quae rectis lineis suos ordines servant tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest His tot rebus impedita oppugnatione milites cum toto tempore luto frigore et adsiduis imbribus tardarentur tamen continenti labore omnia haec superaverunt et diebus xxv aggerem latum pedes cccxxx altum pedes lxxx exstruxerunt cum is murum hostium paene contingeret et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem quem cuniculo hostes succenderant eodemque tempore toto muro clamore sublato duabus portis ab utroque latere turrium eruptio fiebat alii faces atque aridam materiam de muro in aggerem eminus iaciebant picem reliquasque res quibus ignis excitari potest fundebant ut quo primum occurreretur aut cui rei ferretur auxilium vix ratio iniri posset tamen quod instituto Caesaris duae semper legiones pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere celeriter factum est ut alii eruptionibus resisterent alii turres reducerent aggeremque interscinderent omnis vero ex castris multitudo ad restinguendum concurreret Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnaretur semperque hostibus spes victoriae redintegraretur eo magis quod deustos pluteos turrium videbant nec facile adire apertos ad auxiliandum animadvertebant semperque ipsi recentes defessis succederent omnemque Galliae salutem in illo vestigio temporis positam arbitrarentur accidit inspectantibus nobis quod dignum memoria visum praetereundum non existimavimus quidam ante portam oppidi Gallus qui per manus sebi ac picis traditas glaebas in ignem e regione turris proiciebat scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque concidit hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem illo munere fungebatur eadem ratione ictu scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio quartus nec prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto aggere atque omni ea parte submotis hostibus finis est pugnandi factus Omnia experti Galli quod res nulla successerat postero die consilium ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige id silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant et palus perpetua quae intercedebat Romanos ad insequendum tardabat iamque haec facere noctu apparabant cum matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent quas ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret ubi eos in sententia perstare viderunt quod plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit conclamare et significare de fuga Romanis coeperunt quo timore perterriti Galli ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur consilio destiterunt Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere instituerat magno coorto imbri non inutilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus quod paulo incautius custodias in muro dispositas videbat suos quoque languidius in opere versari iussit et quid fieri vellet ostendit legionibusque intra vineas in occulto expeditis cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae perciperent iis qui primi murum ascendissent praemia proposuit militibusque signum dedit illi subito ex omnibus partibus evolaverunt murumque celeriter compleverunt Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt hoc animo ut si qua ex parte obviam contra veniretur acie instructa depugnarent ubi neminem in aequum locum sese demittere sed toto undique muro circumfundi viderunt veriti ne omnino spes fugae tolleretur abiectis armis ultimas oppidi partes continenti impetu petiverunt parsque ibi cum angusto exitu portarum se ipsi premerent a militibus pars iam egressa portis ab equitibus est interfecta nec fuit quisquam qui praedae studeret sic et Cenabensi caede et labore operis incitati non aetate confectis non mulieribus non infantibus pepercerunt denique ex omni eo numero qui fuit circiter milium xl vix dccc qui primo clamore audito se ex oppido eiecerant incolumes ad Vercingetorigem pervenerunt quos ille multa iam nocte silentio sic ex fuga excepit veritus ne qua in castris ex eorum concursu et misericordia vulgi seditio oriretur ut procul in via dispositis familiaribus suis principibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curaret quae cuique civitati pars castrorum ab initio obvenerat Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne se admodum animo demitterent neve perturbarentur incommodo non virtute neque in acie vicisse Romanos sed artificio quodam et scientia oppugnationis cuius rei fuerint ipsi imperiti errare si qui in bello omnes secundos rerum proventus exspectent sibi numquam placuisse Avaricum defendi cuius rei testes ipsos haberet sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc incommodum acciperetur id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere idque se prope iam effectum habere interea aequum esse ab iis communis salutis causa impetrari ut castra munire instituerent quo facilius repentinos hostium impetus sustinere possent Fuit haec oratio non ingrata Gallis et maxime quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo neque in occultum abdiderat et conspectum multitudinis fugerat plusque animo providere et praesentire existimabatur quod re integra primo incendendum Avaricum post deserendum censuerat itaque ut reliquorum imperatorum res adversae auctoritatem minuunt sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt et sic erant animo consternati homines insueti laboris ut omnia quae imperarentur sibi patienda et perferenda existimarent Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquas civitates adiungeret atque earum principes donis pollicitationibusque adliciebat huic rei idoneos homines deligebat quorum quisque aut oratione subdola aut amicitia facillime capi posset qui Avarico expugnato refugerant armandos vestiendosque curat simul ut deminutae copiae redintegrarentur imperat certum numerum militum civitatibus quem et quam ante diem in castra adduci velit sagittariosque omnes quorum erat permagnus in Gallia numerus conquiri et ad se mitti iubet his rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur interim Teutomatus Olloviconis filius rex Nitiobrogum cuius pater ab senatu nostro amicus erat appellatus cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania conduxerat ad eum pervenit Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum vocaretur et ad hostem proficisci constituisset sive eum ex paludibus silvisque elicere sive obsidione premere posset legati ad eum principes Haeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat summo esse in periculo rem quod cum singuli magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annuam obtinere consuessent duo magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum dicat horum esse alterum Convictolitavem florentem et inlustrem adulescentem alterum Cotum antiquissima familia natum atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationis cuius frater Valetiacus proximo anno eundem magistratum gesserit civitatem esse omnem in armis divisum senatum divisum populum in suas cuiusque eorum clientelas quodsi diutius alatur controversia fore uti pars cum parte civitatis confligat id ne accidat positum in eius diligentia atque auctoritate Caesar etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse existimabat tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset ad vim atque arma descenderet atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a Vercingetorige arcesseret huic rei praevertendum existimavit et quod legibus Haeduorum iis qui summum magistratum obtinerent excedere ex finibus non liceret ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse videretur ipse in Haeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit cum prope omnis civitas eo convenisset docereturque paucis clam convocatis alio loco alio tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum cum leges duos ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent sed etiam in senatu esse prohiberent Cotum imperium deponere coegit Convictolitavem qui per sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus esset creatus potestatem obtinere iussit Hoc decreto interposito cohortatus Haeduos ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic bello servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia exspectarent equitatumque omnem et peditum milia x sibi celeriter mitterent quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret exercitum in duas partes divisit quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit equitatus partem illi attribuit partem sibi reliquit qua re cognita Vercingetorix omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere coepit Cum uterque utrique esset exercitui in conspectu fereque e regione castris castra poneret dispositis exploratoribus necubi effecto ponte Romani copias traducerent erat in magnis Caesari difficultatibus res ne maiorem aestatis partem flumine impediretur quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet itaque ne id accideret silvestri loco castris positis e regione unius eorum pontium quos Vercingetorix rescindendos curaverat postero die cum duabus legionibus in occulto restitit reliquas copias cum omnibus impedimentis ut consueverat misit sic collocatis quibusdam cohortibus uti numerus legionum constare videretur his quam longissime possent progredi iussis cum iam ex diei tempore coniecturam caperet in castra perventum isdem sublicis quarum pars inferior integra remanebat pontem reficere coepit celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto reliquas copias revocavit Vercingetorix re cognita ne contra suam voluntatem dimicare cogeretur magnis itineribus antecessit Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo die proelio levi facto perspecto urbis situ quae posita in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat de oppugnatione desperavit de obsessione non prius agendum constituit quam rem frumentariam expedisset at Vercingetorix castris prope oppidum in monte positis mediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatum copias conlocaverat atque omnibus eius iugi collibus occupatis qua despici poterat horribilem speciem praebebat principesque earum civitatum quos sibi ad consilium capiendum delegerat prima luce cotidie ad se convenire iubebat seu quid communicandum seu quid administrandum videretur neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis quid in quoque esset animi ac virtutis suorum periclitaretur erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis egregie munitus atque ex omni parte circumcisus quem si tenerent nostri et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus priusquam subsidio ex oppido veniri posset deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones conlocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit ut tuto ab repentino hostium incursu singuli commeare possent Dum haec ad Gergoviam geruntur Convictolitavis Haeduus cui magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus sollicitatus ab Arvernis pecunia cum quibusdam adulescentibus conloquitur quorum erat princeps Litaviccus atque eius fratres amplissima familia nati adulescentes cum his praemium communicat hortaturque ut se liberos et imperio natos meminerint unam esse Haeduorum civitatem quae certissimam Galliae victoriam distineat eius auctoritate reliquas contineri qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum sic tamen ut iustissimam apud eum causam obtinuerit sed plus communi libertati tribuere cur enim potius Haedui de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem quam Romani ad Haeduos veniant? celeriter adulescentibus et oratione magistratus et praemio deductis cum se vel principes eius consilii fore profiterentur ratio perficiendi quaerebatur quod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant placuit uti Litaviccus decem illis milibus quae Caesari ad bellum mitterentur praeficeretur atque ea ducenda curaret fratresque eius ad Caesarem praecurrerent reliqua qua ratione agi placeat constituunt Litaviccus accepto exercitu cum milia passuum circiter xxx a Gergovia abesset convocatis subito militibus lacrimans quo proficiscimur inquit milites? omnis noster equitatus omnis nobilitas interiit principes civitatis Eporedorix et Viridomarus insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt haec ab his cognoscite qui ex ipsa caede fugerunt nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor quae gesta sunt pronuntiare producuntur ii quos ille edocuerat quae dici vellet atque eadem quae Litaviccus pronuntiaverat multitudini exponunt omnes equites Haeduorum interfectos quod conlocuti cum Arvernis dicerentur ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse conclamant Haedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat quasi vero inquit ille consilii sit res ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere an dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? proinde si quid in nobis animi est persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt atque hos latrones interficiamus ostendit cives Romanos qui eius praesidii fiducia una ierant continuo magnum numerum frumenti commeatusque diripit ipsos crudeliter excruciatos interficit nuntios tota civitate Haeduorum dimittit in eodem mendacio de caede equitum et principum permanet hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias persequantur Eporedorix Haeduus summo loco natus adulescens et summae domi potentiae et una Viridomarus pari aetate et gratia sed genere dispari quem Caesar ab Diviciaco sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem perduxerat in equitum numero convenerant nominatim ab eo evocati his erat inter se de principatu contentio et in illa magistratuum controversia alter pro Convictolitavi alter pro Coto summis opibus pugnaverat ex his Eporedorix cognito Litavicci consilio media fere nocte rem ad Caesarem defert orat ne patiatur civitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere quod futurum provideat si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint quorum salutem neque propinqui neglegere neque civitas levi momento aestimare posset Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar quod semper Haeduorum civitati praecipue indulserat nulla interposita dubitatione legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra quod res posita in celeritate videbatur C Fabium legatum cum legionibus duabus castris praesidio relinquit fratres Litavicci cum comprehendi iussisset paulo ante reperit ad hostes fugisse adhortatus milites ne necessario tempore itineris labore permoveantur cupidissimis omnibus progressus milia passuum xxv agmen Haeduorum conspicatur immisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant Eporedorigem et Viridomarum quos illi interfectos existimabant inter equites versari suosque appellare iubet his cognitis et Litavicci fraude perspecta Haedui manus tendere et deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt Litaviccus cum suis clientibus quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos Gergoviam perfugit Caesar nuntiis ad civitatem Haeduorum missis qui suo beneficio conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit medio fere itinere equites a Fabio missi quanto res in periculo fuerit exponunt summis copiis castra oppugnata demonstrant cum crebro integri defessis succederent nostrosque adsiduo labore defatigarent quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in vallo permanendum multitudine sagittarum atque omni genere telorum multos vulneratos ad haec sustinenda magno usui fuisse tormenta Fabium discessu eorum duabus relictis portis obstruere ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum diem similem ad casum parare his rebus cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra pervenit Dum haec ad Gergoviam geruntur Haedui primis nuntiis ab Litavicco acceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt impellit alios avaritia alios iracundia et temeritas quae maxime illi hominum generi est innata ut levem auditionem habeant pro re comperta bona civium Romanorum diripiunt caedes faciunt in servitutem abstrahunt adiuvat rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorum impellit ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat M Aristium tribunum militum iter ad legionem facientem fide data ex oppido Cavillono educunt idem facere cogunt eos qui negotiandi causa ibi constiterant hos continuo itinere adorti omnibus impedimentis exuunt repugnantes diem noctemque obsident multis utrimque interfectis maiorem multitudinem ad arma concitant Interim nuntio adlato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri concurrunt ad Aristium nihil publico factum consilio demonstrant quaestionem de bonis direptis decernunt Litavicci fratrumque bona publicant legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt haec faciunt recuperandorum suorum causa sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis quod ea res ad multos pertinebat et timore poenae exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant quae tametsi Caesar intellegebat tamen quam mitissime potest legatos appellat nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Haeduos benevolentia deminuere ipse maiorem Galliae motum exspectans ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur consilia inibat quemadmodum a Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret ne profectio nata a timore defectionis similisque fugae videretur Haec cogitanti accidere visa est facultas bene gerendae rei nam cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset animadvertit collem qui ab hostibus tenebatur nudatum hominibus qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat admiratus quaerit ex perfugis causam quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat constabat inter omnes quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat dorsum esse eius iugi prope aequum sed silvestre et angustum qua esset aditus ad alteram oppidi partem vehementer huic illos loco timere nec iam aliter sentire uno colle ab Romanis occupato si alterum amisissent quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur ad hunc muniendum locum omnes a Vercingetorige evocatos Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas eodem media nocte imperat his ut paulo tumultuosius omnibus locis pervagentur prima luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione collibus circumvehi iubet his paucos addit equites qui latius ostentationis causa vagentur longo circuitu easdem omnes iubet petere regiones haec procul ex oppido videbantur ut erat a Gergovia despectus in castra neque tanto spatio certi quid esset explorari poterat legionem unam eodem iugo mittit et paulum progressam inferiore constituit loco silvisque occultat augetur Gallis suspicio atque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus raros milites ne ex oppido animadverterentur ex maioribus castris in minora traducit legatisque quos singulis legionibus praefecerat quid fieri velit ostendit in primis monet ut contineant milites ne studio pugnandi aut spe praedae longius progrediantur quid iniquitas loci habeat incommodi proponit hoc una celeritate posse vitari occasionis esse rem non proelii his rebus expositis signum dat et ab dextra parte alio ascensu eodem tempore Haeduos mittit Oppidi murus a planitie atque initio ascensus recta regione si nullus amfractus intercederet mille cc passus aberat quicquid huc circuitus ad molliendum clivum accesserit id spatium itineris augebat a medio fere colle in longitudinem ut natura montis ferebat ex grandibus saxis sex pedum murum qui nostrum impetum tardaret praeduxerant Galli atque inferiore omni spatio vacuo relicto superiorem partem collis usque ad murum oppidi densissimis castris compleverant milites dato signo celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi trinis castris potiuntur ac tanta fuit in capiendis castris celeritas ut Teutomatus rex Nitiobrogum subito in tabernaculo oppressus ut meridie conquieverat superiore corporis parte nuda vulnerato equo vix se ex manibus praedantium militum eriperet Consecutus id quod animo proposuerat Caesar receptui cani iussit legionique decimae quacum erat contionatus signa constituit at reliquarum legionum milites non audito sono tubae quod satis magna valles intercedebat tamen a tribunis militum legatisque ut erat a Caesare praeceptum retinebantur sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi existimabant quod non virtute consequi possent neque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque adpropinquarunt tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore qui longius aberant repentino tumultu perterriti cum hostem intra portas esse existimarent sese ex oppido eiecerunt matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos ut sibi parcerent neu sicut Avarici fecissent ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent nonnullae de muro per manus demissae sese militibus tradebant L Fabius centurio legionis viii quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurum ut prius quisquam murum ascenderet tres suos nactus manipulares atque ab his sublevatus murum ascendit eos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit Interim ii qui ad alteram partem oppidi ut supra demonstravimus munitionis causa convenerant primo exaudito clamore inde etiam crebris nuntiis incitati oppidum ab Romanis teneri praemissis equitibus magno cursu eo contenderunt eorum ut quisque primus venerat sub muro consistebat suorumque pugnantium numerum augebat quorum cum magna multitudo convenisset matres familiae quae paulo ante Romanis de muro manus tendebant suos obtestari et more Gallico passum capillum ostentare liberosque in conspectum proferre coeperunt erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio simul et cursu et spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integros sustinebant Caesar cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias videret praemetuens suis ad T Sextium legatum quem minoribus castris praesidio reliquerat misit ut cohortes ex castris celeriter educeret et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret ut si nostros loco depulsos vidisset quominus libere hostes insequerentur terreret ipse paulum ex eo loco cum legione progressus ubi constiterat eventum pugnae exspectabat Cum acerrime comminus pugnaretur hostes loco et numero nostri virtute confiderent subito sunt Haedui visi ab latere nostris aperto quos Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat hi similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt ac tametsi dextris umeris exsertis animadvertebantur quod insigne pactum esse consuerat tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant eodem tempore L Fabius centurio quique una murum ascenderant circumventi atque interfecti de muro praecipitabantur M Petronius eiusdem legionis centurio cum portas excidere conatus esset a multitudine oppressus ac sibi desperans multis iam vulneribus acceptis manipularibus suis qui illum erant secuti quoniam inquit me una vobiscum servare non possum vestrae quidem certe vitae prospiciam quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi vos data facultate vobis consulite simul in medios hostes inrupit duobusque interfectis reliquos a porta paulum submovit conantibus auxiliari suis frustra inquit meae vitae subvenire conamini quem iam sanguis viresque deficiunt proinde abite dum est facultas vosque ad legionem recipite ita pugnans post paulo concidit ac suis saluti fuit Nostri cum undique premerentur sex et quadraginta centurionibus amissis deiecti sunt loco sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit quae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat hanc rursus xiii legionis cohortes exceperunt quae ex castris minoribus eductae cum T Sextio legato locum ceperant superiorem legiones ubi primum planitiem attigerunt infestis contra hostem signis constiterunt Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit eo die milites sunt paulo minus septingenti desiderati Postero die Caesar contione advocata temeritatem militum cupiditatemque reprehendit quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid agendum videretur neque signo recipiendi dato constitissent neque a tribunis militum legatisque retineri potuissent exposuit quid iniquitas loci posset quod ipse ad Avaricum sensisset cum sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset ne parvum modo detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret quantopere eorum animi magnitudinem admiraretur quos non castrorum munitiones non altitudo montis non murus oppidi tardare potuisset tantopere licentiam arrogantiamque reprehendere quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu rerum sentire existimarent non minus se in milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus ne ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset id virtuti hostium tribuerent eadem de profectione cogitans quae ante senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit cum Vercingetorix nihilo minus in aequum locum descenderet levi facto equestri proelio atque eo secundo in castra exercitum reduxit cum hoc idem postero die fecisset satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum existimans in Haeduos movit castra ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver pontes reficit eoque exercitum traducit Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Haeduis appellatus discit cum omni equitatu Litaviccum ad sollicitandos Haeduos profectum opus esse ipsos antecedere ad confirmandam civitatem etsi multis iam rebus Haeduorum perfidiam Caesar perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem civitatis existimabat tamen eos retinendos non censuit ne aut inferre iniuriam videretur aut daret aliquam timoris suspicionem discedentibus his breviter sua in Haeduos merita exposuit quos et quam humiles accepisset compulsos in oppida multatos agris omnibus ereptis sociis imposito stipendio obsidibus summa cum contumelia extortis et quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset ut non solum in pristinum statum redissent sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur his datis mandatis eos ab se dimisit Noviodunum erat oppidum Haeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum huc Caesar omnes obsides Galliae frumentum pecuniam publicam suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum miserat eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis cognovissent Litaviccum Bibracte ab Haeduis receptum quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis Convictolitavem magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse legatos ad Vercingetorigem de pace et de amicitia concilianda publice missos non praetermittendum instans tantum commodum existimaverunt itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi aut itineris causa convenerant pecuniam atque equos inter se partiti sunt obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt oppidum quod ab se teneri non posse iudicabant ne cui esset usui Romanis incenderunt frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt reliquum flumine atque incendio corruperunt ipsi ex finitimis regionibus copias cogere praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt si ab re frumentaria Romanos excludere †aut adductos inopia ex provincia expellere† possent quam ad spem multum eos adiuvabat quod Liger ex nivibus creverat ut omnino vado non posse transiri videretur Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit si esset in perficiendis pontibus periclitandum ut prius quam essent maiores eo coactae copiae dimicaret nam ut commutato consilio iter in provinciam converteret ut metu quidam necessario faciundum existimabant cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cebenna viarumque difficultas impediebat tum maxime quod abiuncto Labieno atque iis legionibus quas una miserat vehementer timebat itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad Ligerim venit vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno ut bracchia modo atque umeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent disposito equitatu qui vim fluminis refringeret atque hostibus primo aspectu perturbatis incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit Dum haec apud Caesarem geruntur Labienus eo supplemento quod nuper ex Italia venerat relicto Agedinci ut esset impedimentis praesidio cum quattuor legionibus Luteciam proficiscitur id est oppidum Parisiorum positum in insula fluminis Sequanae cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt summa imperii traditur Camulogeno Aulerco qui prope confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus is cum animadvertisset perpetuam esse paludem quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopere impediret hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit Labienus primo vineas agere cratibus atque aggere paludem explere atque iter munire conabatur postquam id difficilius confici animadvertit silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo venerat itinere Metlosedum pervenit id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum ut paulo ante de Lutecia diximus deprehensis navibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibus iniectis et rei novitate perterritis oppidanis quorum magna pars erat ad bellum evocata sine contentione oppido potitur refecto ponte quem superioribus diebus hostes resciderant exercitum traducit et secundo flumine ad Luteciam iter facere coepit hostes re cognita ab iis qui Metlosedo fugerant Luteciam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent ipsi profecti a palude in ripa Sequanae e regione Luteciae contra Labieni castra considunt Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur iam de Haeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur Gallique in conloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in provinciam contendisse confirmabant Bellovaci autem defectione Haeduorum cognita qui iam ante erant per se infideles manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi capiendum consilium atque antea senserat intellegebat neque iam ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret cogitabat namque altera ex parte Bellovaci quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis instabant alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat tantis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat Itaque sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae imperasset diligenter industrieque administrarent naves quas Metlosedo deduxerat singulas equitibus Romanis attribuit et prima confecta vigilia iiii milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectari iubet quinque cohortes quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat castris praesidio relinquit quinque eiusdem legionis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat conquirit etiam lintres has magno sonitu remorum incitatas in eandem partem mittit ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit quo naves appelli iusserat Eo cum esset ventum exploratores hostium ut omni fluminis parte erant dispositi inopinantes quod magna subito erat coorta tempestas a nostris opprimuntur exercitus equitatusque equitibus Romanis administrantibus quos ei negotio praefecerat celeriter transmittitur uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari quibus rebus auditis quod existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione Haeduorum fugam parare suas quoque copias in tres partes distribuerunt nam praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metlosedum versus missa quae tantum progrederetur quantum naves processissent reliquas copias contra Labienum duxerunt Prima luce et nostri omnes erant transportati et hostium acies cernebatur Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis et tot secundissimorum proeliorum memoriam retinerent atque ipsum Caesarem cuius ductu saepe numero hostes superassent praesentem adesse existimarent dat signum proelii primo concursu ab dextro cornu ubi septima legio constiterat hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur ab sinistro quem locum duodecima legio tenebat cum primi ordines hostium transfixi pilis concidissent tamen acerrime reliqui resistebant nec dabat suspicionem fugae quisquam ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur at incerto etiamnunc exitu victoriae cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum quae in sinistro cornu gererentur post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt ne eo quidem tempore quisquam loco cessit sed circumventi omnes interfectique sunt eandem fortunam tulit Camulogenus at ii qui praesidio contra castra Labieni erant relicti cum proelium commissum audissent subsidio suis ierunt collemque ceperunt neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt sic cum suis fugientibus permixti quos non silvae montesque texerunt ab equitatu sunt interfecti hoc negotio confecto Labienus revertitur Agedincum ubi impedimenta totius exercitus relicta erant inde die iii cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit Defectione Haeduorum cognita bellum augetur legationes in omnes partes circummittuntur quantum gratia auctoritate pecunia valent ad sollicitandas civitates nituntur nacti obsides quos Caesar apud eos deposuerat horum supplicio dubitantes territant petunt a Vercingetorige Haedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet re impetrata contendunt ut ipsis summa imperii tradatur re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur conveniunt undique frequentes multitudinis suffragiis res permittitur ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem ab hoc concilio Remi Lingones Treveri afuerunt illi quod amicitiam Romanorum sequebantur Treveri quod aberant longius et a Germanis premebantur quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent magno dolore Haedui ferunt se deiectos principatu queruntur fortunae commutationem et Caesaris in se indulgentiam requirunt neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent Ille imperat †reliquis civitatibus obsides denique ei rei constituit diem huc† omnes equites xv milia numero celeriter convenire iubet peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit neque fortunam temptaturum aut acie dimicaturum sed quoniam abundet equitatu perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant qua rei familiaris iactura perpetuum imperium libertatemque se consequi videant his constitutis rebus Haeduis Segusiavisque qui sunt finitimi provinciae decem milia peditum imperat huc addit equites octingentos his praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferre Allobrogibus iubet altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum in Helvios item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobroges sollicitat quorum mentes nondum a superiore bello resedisse sperabat horum principibus pecunias civitati autem imperium totius provinciae pollicetur Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti quae ex ipsa coacta provincia ab L Caesare legato ad omnes partes opponebantur Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur et C Valerio Domnotauro Caburi filio principe civitatis compluribusque aliis interfectis intra oppida murosque compelluntur Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines tuentur Caesar quod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates quas superioribus annis pacaverat equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites qui inter eos proeliari consuerant eorum adventu quod minus idoneis equis utebantur a tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos sumit Germanisque distribuit Interea dum haec geruntur hostium copiae ex Arvernis equitesque qui toti Galliae erant imperati conveniunt magno horum coacto numero cum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret quo facilius subsidium provinciae ferre posset circiter milia passuum x ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit convocatisque ad concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem bellandi facturos proinde agmine impeditos adoriantur si pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur iter confici non posse si id quod magis futurum confidat relictis impedimentis suae saluti consulant et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri nam de equitibus hostium quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat ne ipsos quidem debere dubitare id quo maiore faciant animo copias se omnes pro castris habiturum et terrori hostibus futurum conclamant equites sanctissimo iure iurando confirmari oportere ne tecto recipiatur ne ad liberos ad parentes ad uxorem aditum habeat qui non bis per agmen hostium perequitarit Probata re atque omnibus iure iurando adactis postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt una a primo agmine iter impedire coepit qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet pugnatur una omnibus in partibus consistit agmen impedimenta intra legiones recipiuntur si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur eo signa inferri Caesar aciemque converti iubebat quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxilii confirmabat tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes loco depellunt fugientes usque ad flumen ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat persequuntur compluresque interficiunt qua re animadversa reliqui ne circumvenirentur veriti se fugae mandant omnibus locis fit caedes tres nobilissimi Haedui capti ad Caesarem perducuntur Cotus praefectus equitum qui controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat et Cavarillus qui post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat et Eporedorix quo duce ante adventum Caesaris Haedui cum Sequanis bello contenderant Fugato omni equitatu Vercingetorix copias suas ut pro castris conlocaverat reduxit protinusque Alesiam quod est oppidum Mandubiorum iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit Caesar impedimentis in proximum collem deductis duabus legionibus praesidio relictis secutus quantum diei tempus est passum circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad Alesiam castra fecit perspecto urbis situ perterritisque hostibus quod equitatu qua maxime parte exercitus confidebant erant pulsi adhortatus ad laborem milites circumvallare instituit Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco ut nisi obsidione expugnari non posse videretur cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant ante oppidum planities circiter milia passuum iii in longitudinem patebat reliquis ex omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant sub muro quae pars collis ad orientem solem spectabat hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus x milia passuum tenebat castra opportunis locis erant posita itemque castella xxiii facta quibus in castellis interdiu stationes ponebantur ne qua subito eruptio fieret haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie quam intermissam collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra demonstravimus summa vi ab utrisque contenditur laborantibus nostris Caesar Germanos submittit legionesque pro castris constituit ne qua subito inruptio ab hostium peditatu fiat praesidio legionum addito nostris animus augetur hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis relictis coartantur Germani acrius usque ad munitiones sequuntur fit magna caedes nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur paulum legiones Caesar quas pro vallo constituerat promoveri iubet non minus qui intra munitiones erant perturbantur Galli veniri ad se confestim existimantes ad arma conclamant nonnulli perterriti in oppidum inrumpunt Vercingetorix iubet portas claudi ne castra nudentur multis interfectis compluribus equis captis Germani sese recipiunt Vercingetorix priusquam munitiones ab Romanis perficiantur consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere discedentibus mandat ut suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem arma ferre possint ad bellum cogant sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum hostibus in cruciatum dedant quod si indiligentiores fuerint milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat ratione inita frumentum se exigue dierum xxx habere sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo his datis mandatis qua erat nostrum opus intermissum secunda vigilia silentio equitatum dimittit frumentum omne ad se referri iubet capitis poenam iis qui non paruerint constituit pecus cuius magna erat copia a Mandubiis compulsa viritim distribuit frumentum parce et paulatim metiri instituit copias omnes quas pro oppido collocaverat in oppidum recepit his rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum administrare parat Quibus rebus ex perfugis et captivis cognitis Caesar haec genera munitionis instituit fossam pedum xx derectis lateribus duxit ut eius solum tantundem pateret quantum summa fossae labra distabant reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedibus cccc reduxit id hoc consilio quoniam tantum spatium necessario esset complexus nec facile totum opus corona militum cingeretur ne de improviso aut noctu ad munitiones multitudo hostium advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere posset hoc intermisso spatio duas fossas xv pedes latas eadem altitudine perduxit quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit post eas aggerem ac vallum xii pedum exstruxit huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris qui ascensum hostium tardarent et turres toto opere circumdedit quae pedes lxxx inter se distarent Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri necesse deminutis nostris copiis quae longius a castris progrediebantur ac nonnumquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit quo minore numero militum munitiones defendi possent itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur huc illi stipites demissi et ab infimo revincti ne revelli possent ab ramis eminebant quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati quo qui intraverant se ipsi acutissimis vallis induebant hos cippos appellabant ante hos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur ita ut non amplius digitis quattuor e terra eminerent simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant id ex similitudine floris lilium appellabant ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur quos stimulos nominabant His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci natura xiiii milia passuum complexus pares eiusdem generis munitiones diversas ab his contra exteriorem hostem perfecit ut ne magna quidem multitudine si ita accidat equitatus discessu munitionum praesidia circumfundi possent autem cum periculo ex castris egredi cogatur dierum xxx pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet Dum haec ad Alesiam geruntur Galli concilio principum indicto non omnes qui arma ferre possent ut censuit Vercingetorix convocandos statuunt sed certum numerum cuique civitati imperandum ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumenti rationem habere possent imperant Haeduis atque eorum clientibus Segusiavis Ambivaretis Aulercis Brannovicibus milia xxxv parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis Cadurcis Gabalis Vellaviis qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt Sequanis Senonibus Biturigibus Santonis Rutenis Carnutibus duodena milia Bellovacis decem totidem Lemovicibus octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis senonibus Ambianis Mediomatricis Petrocoriis Nerviis Morinis Nitiobrogibus quina milia Aulercis Cenomanis totidem Atrebatibus iiii Veliocassis Lexoviis et Aulercis Eburovicibus terna Rauracis et Bois bina x milia universis civitatibus quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine Aremoricae appellantur quo sunt in numero Coriosolites Redones Ambibarii Caletes Osismi Veneti †Lemovices† Unelli ex his Bellovaci suum numerum non contulerunt quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos rogati tamen a Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt Huius opera Commii ut antea demonstravimus fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar quibus ille pro meritis civitatem eius immunem esse iusserat iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat tanta tamen universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent coactis equitum milibus viii et peditum circiter ccl haec in Haeduorum finibus recensebantur numerusque inibatur praefecti constituebantur Commio Atrebati Viridomaro et Eporedorigi Haeduis Vercassivellauno Arverno consobrino Vercingetorigis summa imperii traditur his delecti ex civitatibus attribuuntur quorum consilio bellum administraretur omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur neque erat omnium quisquam qui adspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur praesertim ancipiti proelio cum ex oppido eruptione pugnaretur foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur At ii qui Alesiae obsidebantur praeterita die qua auxilia suorum exspectaverant consumpto omni frumento inscii quid in Haeduis gereretur concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant ac variis dictis sententiis quarum pars deditionem pars dum vires suppeterent eruptionem censebat non praetereunda videtur oratio Critognati propter eius singularem ac nefariam crudelitatem hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis nihil inquit de eorum sententia dicturus sum qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant neque hos habendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo cum his mihi res sit qui eruptionem probant quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria videtur animi est ista mollitia non virtus paulisper inopiam ferre non posse qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant atque ego hanc sententiam probarem tantum apud me dignitas potest si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus quam ad nostrum auxilium concitavimus quid hominum milibus lxxx uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? nolite hos vestro auxilio exspoliare qui vestrae salutis causa suum periculum neglexerunt nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti addicere an quod ad diem non venerunt de eorum fide constantiaque dubitatis? quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri putatis? si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu praesaepto his utimini testibus adpropinquare eorum adventum cuius rei timore exterriti diem noctemque in opere versantur quid ergo mei consilii est? facere quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles videbantur vitam toleraverunt neque se hostibus tradiderunt cuius rei si exemplum non haberemus tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem nam quid illi simile bello fuit? depopulata Gallia Cimbri magnaque inlata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petierunt iura leges agros libertatem nobis reliquerunt Romani vero quid petunt aliud aut quid volunt nisi invidia adducti quos fama nobiles potentesque bello cognoverunt horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam iniungere servitutem? neque enim umquam alia condicione bella gesserunt quodsi ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis respicite finitimam Galliam quae in provinciam redacta iure et legibus commutatis securibus subiecta perpetua premitur servitute Sententiis dictis constituunt ut ii qui valetudine aut aetate inutiles sint bello oppido excedant atque omnia prius experiantur quam ad Critognati sententiam descendant illo tamen potius utendum consilio si res cogat atque auxilia morentur quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem Mandubii qui eos oppido receperant cum liberis atque uxoribus exire coguntur hi cum ad munitiones Romanorum accessissent flentes omnibus precibus orabant ut se in servitutem receptos cibo iuvarent at Caesar dispositis in vallo custodiis recipi prohibebat Interea Commius reliquique duces quibus summa imperii permissa erat cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non longius mille passibus a nostris munitionibus considunt postero die equitatu ex castris educto omnem eam planitiem quam in longitudinem milia passuum iii patere demonstravimus complent pedestresque copias paulum ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt erat ex oppido Alesia despectus in campum concurritur his auxiliis visis fit gratulatio inter eos atque omnium animi ad laetitiam excitantur itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionis disposito ut si usus veniat suum quisque locum teneat et noverit equitatum ex castris educi et proelium committi iubet erat ex omnibus castris quae summum undique iugum tenebant despectus atque omnes milites intentis animis proventum pugnae exspectabant Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent ex omnibus partibus et ii qui munitionibus continebantur et ii qui ad auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte aut turpiter factum celari poterat utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabat cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt at ii qui ab Alesia processerant maesti prope victoria desperata se in oppidum receperunt Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium scalarum harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt subito clamore sublato qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent crates proicere fundis sagittis lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit nostri ut superioribus diebus suus cuique erat locus attributus ad munitiones accedunt fundis librilibus sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos proterunt prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur complura tormentis tela coniciuntur at M Antonius et C Trebonius legati quibus hae partes ad defendendum obvenerant qua ex parte nostros premi intellexerant his auxilio ex ulterioribus castellis deductos submittebant Dum longius a munitione aberant Galli plus multitudine telorum proficiebant posteaquam propius successerunt aut se ipsi stimulis inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant multis undique vulneribus acceptis nulla munitione perrupta cum lux appeteret veriti ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur se ad suos receperunt at interiores dum ea quae ad eruptionem praeparaverant proferunt priores fossam explent diutius in his rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt quam munitionibus adpropinquarent ita re infecta in oppidum reverterunt Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt locorum peritos adhibent ex his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt erat a septentrionibus collis quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri necessarioque paene iniquo loco et leviter declivi castra fecerant haec C Antistius Reginus et C Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant cognitis per exploratores regionibus duces hostium lx milia ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutis opinionem habebant quid quoque pacto agi placeat occulte inter se constituunt adeundi tempus definiunt cum meridie esse videatur his copiis Vercassivellaunum Arvernum unum ex quattuor ducibus propinquum Vercingetorigis praeficiunt ille ex castris prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit cum iam meridies adpropinquare videretur ad ea castra quae supra demonstravimus contendit eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur a castris longurios musculos falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur quae minime visa pars firma est huc concurritur Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit multum ad terrendos nostros valet clamor qui post tergum pugnantibus exstitit quod suum periculum in aliena vident virtute constare omnia enim plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant Caesar idoneum locum nactus quid quaque in parte geratur cognoscit laborantibus submittit utrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus quo maxime contendi conveniat Galli nisi perfregerint munitiones de omni salute desperant Romani si rem obtinuerint finem laborum omnium exspectant maxime ad superiores munitiones laboratur quo Vercassivellaunum missum demonstravimus iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum alii tela coniciunt alii testudine facta subeunt defatigatis invicem integri succedunt agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae in terra occultaverant Romani contegit nec iam arma nostris nec vires suppetunt His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio laborantibus mittit imperat si sustinere non possit deductis cohortibus eruptione pugnet id nisi necessario ne faciat ipse adit reliquos cohortatur ne labori succumbant omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temptant huc ea quae paraverant conferunt multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant aggere et cratibus fossas explent falcibus vallum ac loricam rescindunt Mittit primum Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar post cum aliis C Fabium legatum postremo ipse cum vehementius pugnaretur integros subsidio adducit restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo Labienum miserat contendit cohortes iiii ex proximo castello deducit equitum partem se sequi partem circumire exteriores munitiones et a tergo hostes adoriri iubet Labienus postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant coactis undecim cohortibus quas ex proximis praesidiis deductas fors obtulit Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum existimet accelerat Caesar ut proelio intersit Eius adventu ex colore vestitus cognito quo insigni in proeliis uti consuerat turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur hostes proelium committunt utrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor nostri omissis pilis gladiis rem gerunt repente post tergum equitatus cernitur cohortes aliae adpropinquant hostes terga vertunt fugientibus equites occurrunt fit magna caedes Sedullus dux et princeps Lemovicum occiditur Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur signa militaria lxxiiii ad Caesarem referuntur pauci ex tanto numero incolumes se in castra recipiunt conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga quodnisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi omnes hostium copiae deleri potuissent de media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur magnus numerus capitur atque interficitur reliqui ex fuga in civitates discedunt Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum suscepisse se non suarum necessitatum sed communis libertatis causa demonstrat et quoniam sit Fortunae cedendum ad utramque rem se illis offerre seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint mittuntur de his rebus ad Caesarem legati iubet arma tradi principes produci ipse in munitione pro castris consedit eo duces producuntur Vercingetorix deditur arma proiciuntur reservatis Haeduis atque Arvernis si per eos civitates recuperare posset ex reliquis captivis toti exercitui capita singula praedae nomine distribuit His rebus confectis in Haeduos proficiscitur civitatem recipit eo legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur imperat magnum numerum obsidum legiones in hiberna mittit captivorum circiter xx milia Haeduis Arvernisque reddit T Labienum cum duabus legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet huic M Sempronium Rutilum attribuit C Fabium legatum et L Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis conlocat ne quam a finitimis Bellovacis calamitatem accipiant C Antistium Reginum in Ambivaretos T Sextium in Bituriges C Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit Q Tullium Ciceronem et P Sulpicium Cavilloni et Matiscone in Haeduis ad Ararim rei frumentariae causa conlocat ipse Bibracte hiemare constituit huius anni rebus cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur