Public-domain source edition.
This pointer extracts an apparatus entry aligned to Hermann's lineation.
Personarum indicem non habet M. sed haec tantum post nomen fabulae, Θεράπων ἀγαμέμνονος ὁ προλογιζόμενος, οὐχὶ ὁ ὑπὸ αἰγίσθου ταχθείς
. Eadem post argumentum et personarum indicem habent G. Ald. Turn. χορός
G. Flor. Ven. Ald. Rob. Turn. χορὸς πρεσβυτῶν
in M. G. versui 40. praefixum. Post χορός
in libris ἄγγελος
sequitur. In fine addunt προλογίζει ὁ φύλαξ
G. προλογίζει δὲ ὁ φύλαξ, θεράπων (ὁ θεράπων Ven.) ἀγαμέμνονος
Flor. Ven. θεράπων ἀγαμέμνονος ὁ προλογιζόμενος
Rob. Additi sunt personarum indici a Turnebo ex Choephoris Ὀρέστης, Ἠλέκτρα, Τροφός
.
Prima totius fabulae elementa sunt apud Homerum Od. III. 234. seqq. 258. seqq. IV. 512. seqq. XI. 404. seqq. Excubitorem autem sumpsit Aeschylus ex his, IV. 524.
φρουρᾶς ἐτείας μῆκος, ἣν κοιμώμενος
. Et sic Flor. Farn. Ven. ἐτείας· μῆκος δ᾽ ἦν
M. Marc. ἐτείας, μῆκος δ᾽ ἢν
G. Ald. ἐτείας, μῆκος δ᾽ ἦν κοιμώμενος
oratione usque ad δίκην
continuata Rob. μῆκος δ᾽ ἦν
etiam Bess. In margine M. adscriptum ἦν ἐπὶ μῆκος κοιμώμενος
, in Flor. ἐπὶ μῆκος δὲ ἦν κοιμώμενος
. In altera margine M. hoc scholion est, τῶν κατὰ τὸ μῆκος τῆς ἐτείας φρουρᾶς
. Turnebus, coli signo in fine primi versus posito, φρουρᾶς ἐτείας μῆκος ἦν κοιμώμενος, στέγαις — δίκην
. Valckenarium, qui ad Herod. IV. 151. p. 743. μῆχος
scribi iussit, vocem non alibi usurpatam Aeschylo, qui μήχαρ
praetulisse videtur, secuti sunt Porsonus, Blomfieldus, alii. Μῆκος quos defensores nactum est, eorum quidam ἐτείας κατὰ μῆκος
interpretati sunt: quos refutare nihil opus esse videtur. Longum annuae observationis spatium intelligi Aeschylus voluit, accusativum adiiciens intellecto tali verbo, quo significaretur in mente habeo. Sic infra v. 1054. μαρτυρίοισι γὰρ τοῖςδ᾽ ἐπιπείθομαι, κλαιόμενα τάδε βρέφη σφαγάς
. Et Sophocles Ant. v. 857. ἔψαυσας ἀλγεινοτάτας ἐμοὶ μερίμνας, πατρὸς τριπλοιστὸν οἶκτον
. Sed quid exemplis opus in re pervulgata?
ἔγκαθεν
G. Ald. Hesychius mendose ἀγρίαθεν, ἀνέκαθεν. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι
. Idem ἄκκαθεν, ἀνέκαθεν
. Sed ibi codex ἀγκάθεν, ἀνέκαθεν
. Disertius grammaticus in Bekkeri Anecd. p. 337, 25. ἄγκαθεν, κατὰ ἀποκοπὴν ἀντὶ τοῦ ἀνέκαθεν. οὕτως Αἰσχύλος
. Sic etiam scholiastes. Mira apocope, qua vocalis necessarius abiicitur. Et licebat hic ἀνέκαθεν
dicere, ut factum est in Choeph. v. 422. Fierique potuit, ut quemadmodum in Eum. v. 361. male scriptum erat ἄγκαθεν
, ubi metrum ἀνέκαθεν
ab Aeschylo profectum ostendit, ita hic quoque peccarent librarii. Diversum est ἀγκάθεν
ex ἀγκάς
derivatum, quo utitur Aeschylus in Eum. v. 83. quod est ἐν ἀγκάλαις
, quae interpretatio in Farn. Agamemnonis versui adscripta est. Videtur ea vera esse. Nam etsi ἀγκάς, ἀγκάλη, ἀγκαλίζω
de interiore parte brachii dici solent, ut ἀγκάς, ἄγκαθεν
sit in ulnis, tamen, ut ἀγκών
, quo vocabulo exterior pars significatur, de interiore dicitur non solum apud Longum I. 6. sed etiam apud Sophoclem Ant. 1237. et apud Euripidem Suppl. 817. Iph. Aul. 131. ita ἄγκαθεν
significabit quod ἐπ' ἀγκῶνος
dicitur. Aptissimus Aeschyli loco versus Homeri est Od. XIV. 494. ἦ, καὶ ἐπ' ἀγκῶνος κεφαλὴν σχέθεν, εἶπε τε μῦθον
.
νεκτέρων
G. Marc. Ald.
θόος βροτοῖς
G. βροτοῖς θέρος
Ven. Flor. Farn.
ἐνθέρει
pro αἰθέρι
Bess.
ὅταν
Flor. Turn. ὅτ' ἂν
M. G. Bess. Marc. Ven. Ald. Rob. ut solent. Quoniam Achilles Tatius non habet hunc versum, Valckenarius ad Phoen, v. 506. eum ut ineptum damnavit: cui assensi sunt quum alii, tum Porsonus in Appendice ad Toup. p. 479. et in editione Aeschyli. Tuiti eum sumus, Heathius, ego in Opusc. II. p. 78. Petersenus in Misc. Hafn. I. p. 45. Conzius, Vossius in Curis Aeschyleis p. 14. Orellius in Symbolis ad philol. ex Helvetia I. p. 193. Nam nec Tatio magna fides habenda, cuius liber non est emendatissimus, et in ipso versu potius cur servetur, quam cur abiiciatur, videtur inesse. Omisso enim, ut recte dicat excubitor se signa quae anni tempestates afferant contemplari, tamen hoc loco rectius addet observare se quando occidant atque oriantur. Numerare enim dies et computare tempora solent, quibus molesta est diuturna exspectatio. Quaerendum vero est, qua ratione iungenda sint verba. Si subiectum est δυνάστας
, et interpungitur demum post αἰθέρι
, friget sane addita explicatio ἀστέρας
: sin, ut quibusdam placuit, iunguntur haec, ἐμπρέποντας αἰθέρι ἀστέρας
, non est id multo melius, quia descriptio prope idem quod nomen ipsum significat, nec stellae sunt quae non sint in aethere. Quare ἀστέρας
pro subiecto habendum videtur, καὶ τοὺς φέροντας χεῖμα καὶ θέρος βροτοῖς ἀστέρας
, quibus adiiciatur amplificandi caussa non λαμπροὺς δυνάστας, ἐμπρέποντας αἰθέρι
, sed ἐμπρέποντας αἰθέρι λαμπροὺς δυνάστας
, sidera, quae lucidi in aethere reges micant. In τῶν
non esse quod offendat monuit Boissonadus, afferens Suppl. 343. τῶν γὰρ οὐ δεῖται πόλις
, 422. ἢ τοῖσιν ἢ τοῖς πόλεμον αἴρεσθαι μέγαν
, Sept. ad Th. 178. χὤτι τῶν μεταίχμιον
, 366. ὑπ' ἀσπίδος δὲ τῷ χαλκήλατοι κλάζουσι κώδωνες φόβον
. Non est autem ἀντολάς τε τῶν
interpretandum et ortus horum, sed et aliorum ortus.
κρατεῖ
codices et Rob. κρατεῖν
Ald. Turn. Proximo versu ἐλπίζον
M. Marc. Flor. Ven. Farn. Rob. In M. ο
iterum super ἐλπίζον
scriptum est. ἐλπίζων
G. et ο
supra adscripto Bess. ἐλπίζω
Ald. Turn. Sic, inquit, imperat sperans virile mulieris cor. Placebat Reizio quoque haec scriptura, κρατεῖν ἐλπίζων
, receptaque est ab novissimis editoribus, vellemque non essent alteram defendere conati Elmsleius in censura editionis Blomfieldianae et, qui eleganter in Anglicum sermonem hanc fabulam transtulit, I. Symmons. Elmsleium commoverant haec duo, quod nude dictum esset ἐλπίζον
, quasi significaretur εὔελπι
: adiiciendum enim fuisse aliquem accusativum: deinde quod in periphrasi, qualis esset γυναικὸς κέαρ
, non locum haberet duplex epitheton, sicut non dicturum fuisse Homerum ἱερὴ Ἂς Τηλεμάχοιο δεδεγμένη
. Fallitur in utroque. Nam ἐλπίζον
, non participii, sed adiectivi potestate positum, non opus habet accusativo, quia quid speret Clytaemnestra ex re ipsa intelligitur. Ac fortasse consulto ita loqui putandus est excubitor, quo innuat aliquid illam amplius quam excidium Ilii sperare. Intelligit enim excubias eam propterea instituisse, ut ne ex improviso adveniens Agamemno deprehenderet indicia adulterii. Periphrasis autem non est qualis in illo ἱερὴ ἲς Τηλεμάχοιο
, quae pro ipso est nomine proprio, sed pertinet ad illud genus, in quo singula verba vim suam habent, eoque aliis in construendo legibus tenentur: accedit quod cor sedes est spei, ut Clytaemnestra si sperat, proprie cor eius sperare dicatur. Praeterea, si ἐλπίζω
, ut Elmsleio placet, pro νομίζω
dictum esset, non apparet quid sibi velit excubitor illa sententia. Nam nisi Elmsleius κρατεῖν
sic dictum voluit, quasi esset κρατήσειν
, quomodo excubitor, quod certo scit, putare se scire dicat? Sin pro κρατήσει
positum existimavit hoc sensu, sic victricem fore mulierem puto, multo id minus ferri potest. Non enim homo iste, etiamsi praesagiret quod minime praesagit, tam aperte proloqui, quid metueret, auderet. Quare non dubitandum est quin verum sit κρατεῖ ἐλπίζον
. Rarius est κρατεῖν
sic dictum ut aliquid imperare magis quam tenere imperium significet. Sic tamen in Hecuba v. 282. οὐ τοὺς κρατοῦντας χρὴ κρατεῖν ἃ μὴ χρεών
. Neque quod apud Aeschylum excubitor dicit, proprie significat sic iubet, sed sic imperat, i. e. tam durum et grave est reginae hoc imperium. Severitatem enim eius imperii ipse quam maxime experitur. Ἀνδρόβουλον recte explicat Phrynichus in Bekkeri Anecd. p. 19, 23. ἀνδρόβουλος γυνή, ἡ ἀνδρὸς βουλεύματα βουλευομένη· ἀνδρὸς δέ, τοῦ κατ᾽ ἔπαινον λεγομένου
. Sic infra v. 336. γύναι, κατ' ἄνδρα σώφρον εὐφρόνως λέγεις.
Sophocles apud Stobaeum LXXIII. 54. κατ' ὀρφανὸν γὰρ οἶκον ἀνδρόφρων γυνή
.
δὲ
in Flor. γε
supra adscriptum. Haeserat scilicet librarius in constructione expedienda, quae etiam aliorum non optimos conatus provocavit.
μὴν
, quod et languidum est et loco positum ineptissimo. Quare iure offendit Auratum, qui ἐμοὶ φόβος τότ' ἀνθ᾽ ὕπνου παραστατεῖ
coniecit. Haesit in structura verborum etiam scholiastes. Tueri eam studuit Elmsleius. Ego non dubitavi τί μήν;
reponere. Non accommodata quidem ad hunc locum explicatio Suidae est, τί μήν; κατάφασιν δηλοῖ, ἀντὶ τοῦ πῶς γὰρ οὔ; διὰ τί γὰρ οὐ;
Aptius quod est in cod. Leidensi Etymologici apud Koenium ad Greg. Cor. p. 236. τί μήν; τί γάρ; τί οὖν;
V. Schaeferum ad Soph. Trach. v. 390. Est id quid aliud? Sic in Eum. v. 202. ἔχρησα ποινὰς τοῦ πατρὸς πέμψαι. τί μήν;
ᾠδοὺς ᾄδειν
exstat apud Aristophanem Nub. v. 720. ubi vid. schol.
ἐκτέμνων
Ven. et ν
supra scripto Flor.
ἰοῦ ἰοῦ
positum est post τῆσδε συμφορᾶς χάριν
v. 25. Scribi id debebat ἰοῦ ἰοῦ
. Suidas ἰοῦ ἰοῦ· τὸ ἰοῦ ἐπὶ χαρᾶς
. Inde Zonaras p. 1115. Et sic boni libri apud Aristophanem. Quod Reisigius in comm. crit. ad Soph. Oed. Col. v. 1485. monuit, hanc in laetitia exclamationem propriam esse comoediae, recte dictum est, dicique poterat etiam si recordatus esset huius loci. Vulgaris enim vitae consuetudinem Aeschylus in hoc excubitore, ut in nutrice quae in Choephoris est, expressit. Sed illas interiectiones quod hic collocandas esse in praefatione ed. prioris Hecubae p. 56. contendi, reprehenderunt Blomfieldius aliique. Qui si tueri vulgatum volebant, non illud debebant afferre, quod expergefacere Clytaemnestram vocibus illis vellet custos: nam haec nimis stolida esset hominis rusticitas: sed rectius dixissent, nunc demum illum plane quantum hoc gaudii sit persentiscere, eoque in voces illas erumpere. Et concederem profecto id non inepte inventum esse, modo, ubi primum ignis conspicitur, alia interiectio, ut ὢ ὢ
, esset posita. Ipsa enim natura flagitat, ut, qui diu frustra finem exspectaverit molestissimae observationis, tandem conspecto exoptato fulgore, priusquam verba quibus gaudium eloquatur, inveniat, interiectione aliqua proclamet sensum quo perfunditur. Ac nescio an quae ad ὦ χαῖρε
adscripta sunt scholiastae verba, potius ad interiectiones illas pertineant: δεῖ διαστήματος ὀλίγου, εἶτα ἀνακραγεῖν, ὡς θεασάμενον τὸν πυρσόν
.
λαμπτὴρ
et post νυκτὸς
distinctum. In Turn. tantummodo post λαμπτήρ
, ex scholiastae sententia. A Victoriana ducitur interpunctio post νυκτός
, quae orationem habet non solum simpliciorem atque idcirco graviorem, sed omnino magis accommodatam huic loco, quum quod subiicitur ἡμερήσιον φάος
non tantum de clara luce diei intelligendum sit, sed adiunctam habeat faustae laetaeque rerum Argivarum conditionis notationem.
νῦν φάος
pro φάος
Ven. Flor. Farn. χορῶν
χορὸν
G. Ald.
σημανῶ
Bess. Ven. Flor. Farn. σημαίνω
M. G. Ald. Rob. Turn. Blomfieldius quum scholiastam σημαίνω
legisse ex eo colligit, quod is τορῶς
per μεγαλοφώνως
interpretetur, ad hanc opinionem eo adductus esse videtur, quod ei excubitor per illud ἰοῦ ἰοῦ
ex somno excitare velle Clytaemnestram videbatur. Vix dubitari potest veram scripturam esse σημανῶ
.
εὐχὴν
G. Ald.
ἐπορθριάζειν
M. Marc. Bess. G. Rob. ἐπ᾽ ὀρθίοις
Ald.
ἀγγέλλων
Ven. Farn. Rob. Turn. ἀγγέλων
M. Marc. Bess. Flor. G. Ald.
Τρὶς ἕξ
. Apud Suidam legitur τρὶς ἓξ βαλοῦσα τῆς ἐμῆς φρυκτωρίας
. Apud Eustathium p. 1414, 5. τρὶς ἓξ βαλούσης τῆς Διὸς φρυκτωρίας
. Copiose rem illustravit Salmasius ad Vopiscum p. 471. seq. Diversum genus quattuor talis ludendi, de quo Cicero de div. I. 13. Orationis figuram, qua hic usus est Aeschylus, audacissimam appellat T. Hemsterhusius ad Lucianum t. I. p. 487. quam numquam sibi indulsisset castigata majestas Sophoclis. Nulla hic Aeschyli audacia, sed imitatio sermonis vulgaris eadem, quae apud Sophoclem in custode, qui est in Antigona.
βοείᾳ
sive camo, qui damnatorum ori applicatus fuerit, cogitans. Vsurpatur enim hoc proverbium de iis, qui prae metu tacent. De nummo tamen testis est etiam Plutarchus in Theseo c. 25. ἔκοψε δὲ καὶ νόμισμα βοῦν ἐγχαράξας ἢ διὰ τὸν Μαραθώνιον ταῦρον ἢ διὰ τὸν Μίνω στρατηγὸν ἢ πρὸς γεωργίαν τοὺς πολίτας παρακαλῶν
. Neque Eckhelius fabulam esse dixit, sed in dubio rem relinquens non inventum esse talem nummum adnotavit. Nihil ad rem illustrandam confert quod similiter dixit Menander in Piscatoribus apud Athenaeum XII. p. 549. D. Διονύσιος γάρ ἐστιν ἐπὶ στόμα
. Nam id in Dionysium Heracleae tyrannum, obesissimi corporis hominem, sic dictum est, ut per illum impositam esse silendi necessitatem appareat. Multa proverbia tam fortuitam habent originem, eam ut, nisi casu servata est memoria, nemo possit eruere. Quod apud nos vulgo dicitur das maul stopfen, a nutricibus sumptum est, quae infantibus, ut plorare desinant, offam in os ingerunt. Hoc Graecorum fortasse a bove vel pedi hominis pedem suum imponente, vel stragulo aut alii alicui rei insistente, ut subtrahi non possit, sed quasi affixa maneat. Philostratus in vita Apollonii II. 11. p. 241. hoc proverbium a Pythagora repetere videtur, de quo sic scribit, γλῶττάν τε ὃς πρῶτος ἀνθρώπων ξύνεσχε, βοῦν ἐπ᾿ αὐτῇ σιωπῆς εὑρὼν δόγμα
. Eustathius, sive quem is secutus est, ad linguam nimis crassam referre videtur p. 962, 19. παροιμιῶδες δὲ ὁ βοῦς καὶ ὅτι ἐπὶ γλώσσης ἵσταται ἐν τῷ μὴ ἐπὶ γλώσσης βαδίζειν
. Vt Aeschylus, sic Strattis apud Hesychium, Βοῦς ἐπὶ μέγας
, non adiecto tamen, ut videtur, linguae nomine: nam Hesychius sic dicit, Βοῦς ἐπὶ μέγας· Στράττις ἐν Τυμπανοποιοῖς τὴν παροιμίαν τὴν βοῦς ἐπὶ γλώσσης
. Dubitari potest an positum fuerit illud proverbium in Phocylidis poemate νουθετικῷ v. 18. ubi legitur γλώσσῃ νοῦν ἐχέμεν· κρυπτὸν λόγον ἐν φρεσὶν ἴσχειν
.
ὃς
Flor.
καὶ οὐ
, quod habent G. Ald. οὐ
Bess.
ἐπὶ Πριάμου
Ald. Turn. ἐπεὶ Πριάμοιο
M. Bess. G. ἀπὸ πριάμοιο
Rob. ἀπὸ πριάμοιο
habere videtur Farn. ἐπὶ πριάμοιο
Ven. Flor. Hanc scripturam, quae exstat etiam apud scholiastam Euripidis ad Hec. 246. (239.) reposuit Victorius.
Ἀτρειδῶν
Ald. Turn. Aeque ad τιμῆς
pertinet Διόθεν
atque ad Ἀτρειδᾶν
.
χιλιονάυτην
Rob. Ad χιλιοναύταν
in M. G. Flor. adscripta alia lectio, χιλιονάυτην
. Quod alias χιλιοναύτης
, hic χιλιοναύτας
dictum, ut in Iph. Taur. v. 141. σὺν κόπᾳ χιλιοναύτᾳ
.
στρατιώτιν
Ald. Rob. αν
supra adscripto M. Non puto haec verba, στρατιῶτιν ἀρωγάν
, per appositionem ad στόλον
addita esse, sed epitheti officio fungi: exercitum eduxerunt ad militare auxilium.
ἀλάζοντες
Flor. Farn.
ἐκπάτιον, τὸ ἔξω πάτου
. ἄλγεσι παίδων
codices et Rob. ἄλγεσι ποδῶν
Ald. Hinc Turn. ἄλγεσσι ποδῶν
. Non latuit Bochartum Hieroz. II. p. 319. esse haec ex illis Homeri expressa, Od. XVI. 216. κλαῖον δὲ λιγέως, ἀδικώτερον ἤ τ' οἰωνοί, φῆναι, ἢ αἰγυπιοὶ γαμψώνυχες, οἶσί τε τέκνα ἀγρόται ἐξείλοντο, πρὶν πετεεινὰ γενέσθαι
.
ἐρετμοῖσι
Bess.
γόνον
. Hesychius δεμνιοτήρη πόνον. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι. καθόσον οἱ νεοσσοὶ ἔτι τοιοῦτοί εἰσιν ὡς τὰ δέμνια τηρεῖν καὶ κατέχειν, μηδέπω πέτεσθαι δυνάμενοι. πόνον δὲ τὰ περὶ τὴν τροφὴν αὐτῶν
. Non satis accurate. Δεμνιοτήρης πόνος ὀρταλίχων est cubiliprema cura pullorum, sive labor quem parentes pullis incubando sustinuerunt.
ἥτις
G. Ald. Τίς
cum nomine proprio coniunctum significat talem aliquem qualis est qui nominatur. Explicavit hunc usum Fritzschius in Quaest. Lucian. p. 16. Hic Aeschylus primo agrestes deos, ut proprios in hac re, Apollinem et Panem, tum iracundius assurgens, quippe iam quo tendat similitudo illa in animo habens, supremum deorum Iovem nominat. Mire abutitur doctrina sua Müllerus in Doriens. vol. 1. p. 295. Iovem ut regnatorem mundi, Pana ut concitatorem insaniae, Apollinem ut deum punitorem nominari censens.
τῶνδε μετοίκων
. Nulla in Rob. interpunctio. In Ald. post οἰωνόθροον
, tum post ὀξυβόαν
et post ὑστερόποινον
interpunctum. A Turnebo virgula post μετοίκων
posita, ut iungerentur οἰωνόθροον γόον ὀξυβόαν τῶνδε μετοίκων
. Ita construxisse videtur scholiastes Sophoclis ad Oed. Col. 934. μετοίκους δὲ καλοῦμεν τοὺς ἀπὸ ἑτέρας χώρας οἰκοῦντας πρὸς τοὺς μετοικισθέντας ποθέν· τοῦτο δὲ ἔνοικον. κέχρηται δὲ καὶ Αἰσχύλος ἐπὶ τῶν οἰωνῶν ἐν Ἀγαμέμνονι λέγων οὕτω, τῶνδε μετοίκων, ἀντὶ τοῦ ἐνοίκων· μετοίκους γὰρ εἶπε τῶν ὑψηλῶν τόπων τοὺς οἰωνοὺς κἀκεῖσε ἀντὶ τῶν ἐνοίκων
. Sic haec ex codice edidit Elmsleius. Eadem fere Suidas habet. Aliter paullo scholiorum editio Romana, aliter rursum Brunckiana, non tamen ut emendatus sit locus. Si τῶνδε μετοίκων
iungitur cum superioribus, luctus ob amotos pullos est intelligendus. At ita τῶνδε
inutile est, quoniam aut τῶν μετοίκων
aut μετοίκων
ponendum erat. Pauwium, qui verba illa ad sequentia referri iussit, secuti sunt recentiores editores. Scholiastes quo rettulerit, non liquet, qui scribat ὑπὲρ τῶν μετοικισθέντων νεοσσῶν
. Παραβᾶσιν, quod non potest de raptoribus pullorum anguibus dictum esse, aperte refertur ad Troianos, qui Helenam rapuerint violato iure hospitii. Eodem modo ad hanc rem, non ad pullos, respexit poeta, quum paullo ante Iovem commemoravit. Itaque etiam μετοίκων
de Helena dictum est, ut omnino ineptum sit τῶνδε
. Scripsi τῶν δὲ μετοίκων
, ut ad ὕπατος δ' ἀΐων
intelligeretur verbum substantivum. Dubitari autem potest, an post ὀξυβόαν
exciderit hemistichium, hac sententia, μέγα θυμοῦται
. Idque confirmatur fortasse eo quod in codice M. ceterisque antiquis libris versus ita distincti sunt, γόον ὀξυβόαν | τῶνδε μετοίκων ὑστέροποινον
.
παρὰ βᾶσιν
G. Ald. ἐρινὺν
M. Bess. G. Ald. Rob. ἐριννὺν
Flor. Farn. Turn.
Ἀτρέος
Turn.
γυιοβαρῆ
Turn. Virgulam quidam recentiorum editorum post γυιοβαρῆ
posuerunt. Magis conveniunt poeticae dictioni παλαίσματα γόνατος
, quam genitivi absoluti.
ἐριδομένου
Bess. G. Ald. Rob. Turn. ἐρειδομένου
M. ἐρειδομένου
Farn. et δ
ad δ
supra scripto Flor. In Farn. glossa πίπτοντος
.
ἐμπροτελείοις
G. ἐν πρωτελείοις
Flor.
Δαναοῖσι
M. Marc. G. Flor. Farn. Ald. Rob. Δαναοῖσι
Bess. Turn. Quam egregie hoc verbo, non iis quae sequuntur, Τρωσί θ' ὁμοίως
, poeta systema concluserit ostendi in Elem. doctr. metr. p. 379.
οὔθ'
. Non placet asyndeton. Quare, nisi forte aliquid excidit, malim οὐδ'
. Legitur autem vulgo οὐδ᾽ ὑποκλαίων οὔθ᾽ ὑπολείβων οὔτε δακρύων ἀπύρων ἱερῶν ὀργὰς ἀτενεῖς παραθέλξει
. Habent ὑποκλαίων
M. Marc. Bess. Flor. Farn. Rob. ὑποκλέων
G. ὑποκλίων
Ald. ὑποκλείων
Turn. Pauwii coniecturam, ὑποκλάσας
, ne quis probet, meminerit id non significare in genua procumbentem: v. Ruhnk. Ep. crit. p. 243 (276). Casaubonus scribendum putabat ὑποκαίων
. Delenda potius sunt haec verba, οὔτε δακρύων
, in quibus Aldinae error δακεύων
fecit ut Turnebus ederet δοκεύων
. Potest quidem δακρύων
de fletu, ὑποκλαίων
de lamentis accipi: sed coniungenda potius, quam interposito quod diversi generis est οὔθ᾽ ὑπολείβων
separanda erant. Nihil est illud οὔτε δακρύων
nisi interpretatio adscripta aut ad οὔθ᾽ ὑποκλαίων
, aut fortasse ad οὔθ᾽ ὑπολείβων
. Hesychius λείβειν, σπένδειν. Διὶ λείβειν αἴθοπα οἶνον. καὶ δακρύειν, ὅ ἐστι τοῖς δακρύοις ῥέειν. δάκρυα λείβων καὶ στάζων
. Delendum esse οὔτε δακρύων
vidit etiam Paleyus, sed ut falsa admisceret. In sequentibus verbis decepit interpretes scholiasta, ἀπύρων ἱερῶν
de Parcis Furiisque dici putans. Eum refutare non ausus Spanhemius ad Callimachi Lav. Pall. v. 107. aliorum testimoniis scriptorum vindicare ignem illis sacris satis habuit. Quae Pindarus Ol. VII. 88. proprie ἄπυρα ἱερά
dixit, apud Aeschylum metaphorice dicta sunt, ut sacra igne carentia ea intelligantur, quae irrita sunt impieque facta. Hesychius ἀπύρου, ἀθύτου. ἀπύρου, ἀθύτου. Σοφοκλῆς Μυσοῖς
. Ita apud Aeschinem contra Ctesiph. §. 131. 152. ἀθύτων καὶ ἀκαλλιερήτων τῶν ἱερῶν
, ubi ad priorem locum videndus est Taylorus. Respicit autem chorus immolationem Iphigeniae, quam v. 140. similiter θυσίαν ἄδαιτον
vocat. Participia cum scholiasta ad omissum τις
referenda sunt, de qua constructione dixi ad Hecubae v. 485. Sed cogitat chorus de Agamemnone.
ἀτίται
Μ. ἀτίτῃ
G. ἀτιταὶ
Farn. ἀτίτᾳ
Flor. Ald. Turn. ἀτίτα
Marc. Rob. Vict. ἀτιταία
Bess. Non temere damnandus est nominativus ἀτίται
, etsi terminatio illa ης
pro ος
, de qua dixerunt Valckenarius ad Phoen. v. 120. Lobeckius ad Phryn. p. 639. et ad Ai. v. 604. quum est in vocibus a verbis factis, raro passivam significationem habet. Sed dictum ita est ἀτίτας
Eum. v. 254. V. Lob. ad Αi. v. 241. Paralip. p. 428. Hesychius ἀτίτην, ἀτιμώρητον, ἄπορον, ἄτιμον, τὸν μὴ ἔχοντα ἀποτῖσαι
. Praestare tamen videtur ἀτίτα
. Homerum ego Il. XIV. 484. δηρὸν ἔῃ ἄτιτος
posuisse credo cum Clarkio et Heynio, non δηρὸν ἄτιτος ἔῃ
, quod in libris est. Πολύτιτον ἐόντα
tamen in oraculo est apud Herod. V. 92. et inde apud Eusebium Praep. euang. V. 29. quod poterat πολύτιμον
dici.
ἰσόπεδα
Flor. Rob.
ὅτε
emendavit Auratus. νοερὸς
Bess.
ἀνάσσων
, non aptum infirmae medullae verbum. Correxi in priore Aristophanis Nubium editione ad v. 994.
οὐκ ἔνι χώραι
Μ. οὐκ ἔνι χώρᾳ
Farn. Vict. οὐκ ἐνιχώρᾳ
Rob. οὐκένι χώρᾳ
G. οὐκένι χώρα
Ald. οὐκ ἔνι χώρα
Turn. οὐκ ἐνὶ χώρᾳ
Bess. Frustra οὐκ ἔνι χώρα
quum ab aliis, tum a Wakefieldio Silv. crit. II. p. 44. tentatum est. De formula ἐν χώρᾳ, κατὰ χώραν
, quae usurpatur de iis quae firma suo loco stant sive, ut Horatii verbis utar, certa sede manent, videndi Valckenarius ad Herod. IV. 135. ad Theocr. Adon. p. 365. Ernestius ad Callim. h. D. v. 192. Boissonadus ad Eunap. p. 306. Αpud Callimachum est πλαζομένη πελάγεσσι, πόδες δέ οἱ οὐκ ἐνὶ χώρᾳ
. Similiter Pindarus Pyth. IV. 485. ῥᾴδιον μὲν γὰρ πόλιν σεῖσαι καὶ ἀφαυροτέροις, ἀλλ᾽ ἐπὶ χώρας αὖτις ἕσσαι δυςπαλὲs δὴ γίγνεται
. Verum id non satis aptum hoc loco videtur, praesertim si ν
scribitur. Id recte se haberet, si ullo pacto admitti posset scholiastae explicatio τῷ τόπῳ ἐκείνῳ
. Nam ἐνί
si legitur, omnis vis in hoc verbo est. Eatenus recte Boissonadus cum cod. Bess. οὐκ ἐνὶ χώρᾳ
. Sed id vix potest aliter defendi, quam ut tota formula ex epicis petita dicatur. Nam in Attico scriptore requirimus potius οὐκ ἐν χώρᾳ
, neque tragici ἐνί
alibi quam in melicis admisisse videntur. Equidem χώρᾳ
intellexerim de loco et numero in quo quid habetur, ut apud Theognidem v. 151. ὕβριν, Κύρνε, θεὸς πρῶτον κακὸν ὤπασεν ἀνδρί, οὗ μέλλει χώρην μηδεμίαν θέμεναι.
et v. 821. οἳ δ᾽ ἀπογηράσκοντας ἀτιμάζουσι τοκῆας, τούτων τοι χώρη, Κύρν', ὀλίγη τελέθει.
Dicit igitur chorus non inest, non censetur in loco aliquo et numero.
τίθιπεργήρως
M. G. (sic M. G.) τίθι περ γήρως
Marc. Ald. τίθι περ γήρυς
Rob. τόθι περγήρως
Bess. τόθιπερ γήρως
Flor. τόθη περ γήρως
Turn. τόθ' ὑπεργήρων
Farn. τόθ' ὑπέργηρων
Vict. De accentu v. Göttlingium p. 288. Tum φυγάδος
G. φυλάδος
Ald.
τρίποδος
Flor. Farn.
ἀρείων
Ald. Ad γέρων
, quod in ὑπεργήρων
inest, referendum esse ἀρείων
Blomfieldius intellexit.
ἡμερόφατον
M. Bess. G. Ald. Rob. Emendatam scripturam ἡμερόφαντον
habent Farn. Turn. Vict.
Τυνδάρεω
nescio an scribendum sit Τυνδαρίου
. V. ad Eur. Iph. Aul. v. 596.
πυθοῖ
Flor. πειθοῖ
Farn. cum reliquis. Quod Blomfieldius scribendum coniecit, πευθοῖ
, Scaliger primus coniecerat, probabile illud, sed ut non necesse sit πειθοῖ
mutare. θυοσκεῖς
, probatum Aurato, Vossio, Bentleio, Stanleio, Blomfieldio. In Farn. in quo θυοσκινεῖς
, ut in ceteris libris, scriptum est, adscripta haec glossa est, θύματα κινεῖς, πέμπεις
. Ibidem scholion εὕρηται καὶ θυοσκοεῖς, ὡς ἀπὸ τοῦ θυοσκόος, ὁ διὰ θυσιῶν τὸ μέλλον κοῶν ἤτοι νοῶν. θύος γὰρ τὸ θύμα
. Hesychius θυοσκεῖν, ἱεροῖς παρέχεσθαι, ἢ θεοῖς
, quod recte emendatur ἱερὰ παρέχεσθαι τοῖς θεοῖς
. Eustathio assentitur Blomfieldius, p. 1626, 47. et 1905, 22. θυοσκόος
a κέω
pro καίω
derivanti, licet posteriore loco, ut p. 1346, 36. 1601, 3. etiam alteram rationem, qua a κοεῖν
dici voluerunt, sicut Etym. M. p. 457, 42. et Orion p. 73, 16. 102, 21. afferat. V. etiam schol. ad Il. XXIV. 221. Si recte se habet θυοσκεῖν
, eadem haec analogia est quae in βοηθεῖν, βοηθόος
. Sed si θυοσκόος
non est a θυοσκοέω
factum (ignorare autem videntur hoc verbum grammatici, qui κοεῖν
pro fonte ponant), verbum esse debebit θυοσκοεῖν
, ut recte scriptum sit in scholio codicis Farn. θυοσκοεῖς
. Quis autem contendat non Hesychium quoque θυοσκοεῖν
potius quam θυοσκεῖν
scripsisse? Quamquam non probo Boissonadum, qui exhibuit quod Lobeckio ad Phryn. p. 523. in Aeschyli versu placebat, θυοσκοεῖ
. Id saltem θυοσκοιεῖς
scribendum erat. Pro θυοσκόος
etiam θνησκόος
ab Hesychio adnotatum est, quae nominis forma restituenda est Eustathio p. 1601, 3. Accedunt ad haec alia huius verbi vestigia apud Hesychium: κοίης, ἱερεὺς Καβείρων ὁ καθαίρων φονέα· οἳ δέ, κόης
. Item κοιᾶται, ἱερᾶται
, et κοιώσατο, ἀφιερώσατο, καθιερώσατο
. Quae quum ita sint, non ausus ego quidem sum tam dubia fide nisum θυοσκεῖς
admittere, sed servandum duxi quod libri habent θυοσκινεῖς
, etsi ne hoc quidem verbum aliunde innotuit. Videtur sic etiam Porsonus sensisse, qui nullam suspicionis notam apposuerit. Θυοσκεῖς
si scripsit Aeschylus, decem habemus systemata, caditque Lindneri observatio, quam suam fecit 0. Müllerus, ternario numero procedere anapaestorum systemata. De eo invento dixi in Opusc. VI. p. 142.
οὔτε βροτοῖσιν οὔτ᾽ ἐν νεκροῖσιν μέτοικος, οὐ ζῶσιν, οὐ θανοῦσιν
. Quin ipse Aeschylus tuetur hunc versum, quum in Sept. ad Th. v. 254. dicat χώρας τοῖς πολισσούχοις θεοῖς, πεδιονόμοις τε κἀγορᾶς ἐπισκόποις
. Quos ibi dicit πολισσούχους
, eos hic ἀστυνόμους
, quo modo ἀστυνόμους ὀργάς
Sophocles Ant. v. 355.
δώροις
M. Marc. Bess. G. Flor. Ald. Rob. δώροισι
Farn. Turn. Vict. Schol. Aristophanis ad Equitum v. 1317. ἔθος ἦν τοῖς ἐν ἀγυιαῖς ἱσταμένοις θεοῖς ἐπὶ ταῖς ἐρχομέναις ἀγγελίαις θύειν, ὡς ἂν εἰ ἀγαθαὶ εἶεν, ἐπινεύσαιεν ταύταις, εἰ δὲ τοὐναντίον, ἀποτρέψαιεν
.
χρήματος
M. Marc. Rob. χρήματος
Bess. G. Ald. χρίσματος
Flor. Farn. Turn. Antiquior et poetis usitata forma χρίμα
est.
τοῦτον
Marc. Rob. λέξας
G. λέξαι
Ald. Turn. ὅτι καὶ δυνατὸν
M. Bess. Farn. Ald. Rob. ὅ τι καὶ δυνατὸν
Flor. Vict. Solus Turn. ὅτι καὶ σοὶ δυνατὸν
, deceptus errore Aldinae σοί
. Frustra haesitatum est in constructione. Monui iam in priore Nubium editione ad v. 180. et ad Vigerum n. 219. copulam participio, quasi id verbum rectum esset, esse subiectam, ut apud Homerum Il. ΧΧΙ. 247. ὣς φαμένη, καὶ κερδοσύνῃ ἡγήσατ' Ἀθήνη
, ubi unus scholiastarum ἢ περισσὸς ὁ καί, ἢ τὸ φαμένη ἀντὶ τοῦ ἔφη
. Sed quod addit, ἢ πρὸς τῷ ταῦτα εἰρηκέναι καὶ δολίως ἡγήσατο
, ab Homerica dicendi consuetudine abhorret. Id non reputavit Doederlinus, qui in Lectionum Homericarum specimine II. p. 9. seqq. exempla, quae hoc genus constructionis habent, parum feliciter removere conatus est. Hesiodi quidem illud in Theog. v. 56. ὃ δ᾽ ἀσφαλέως ἀγορεύων, αἶψά τε καὶ μέγα νεῖκος ἐπισταμένως κατέπαυσεν
, non est hoc modo dictum, sed τέ
eam habet potestatem, ut plerumque fieri solita notet.
εἰπεῖν
Victorius ex Flor. Farn. Canterus ceterorum librorum scripturam αἰνεῖν
restituit, cuius explicatio est εἰπεῖν
. Ancipitis enim significatus est αἰνεῖν
, ut Latinum praedicare. Vt hic, ita Choeph. v. 187.
ἣ νῦν τοτὲ μὲν
M. Flor. Bess. Rob. Turn. In M. glossa ἔσθ' ὅτε μὲν
adscripta est. ἣ νυν
(cum gl. δὴ
) τοτὲ
(cum gl. ποτὲ
) μὲν
Farn. ἣ νῦν ἔσθ' ὅτε μὲν
, verbis ὅτε μὲν
punctis deletis et supra scripto τότε μὲν
, G. ἣ νῦν εὖτ' ὅτε
, omisso μὲν
, Ald.
ἀγανὰ φαίνεις
M. G. Turn. ἄγαν ἀφαίνεις
Ald. ἀγανὰ φαίνει
Bess. ἀγανὰ φανεῖσ'
Rob. ἀγανὰ φαίνουσ'
Flor. Farn. Vict. Butleri elegantem coniecturam σαίνουσ'
in textum recepit Blomfieldius. Sed recte se habere videtur φαίνουσ'
, etsi Porsono quoque suspectum erat, non illud quidem cum Wunderlichio et Wellauero omissione participii, sed propria vi verbi defendendum. Est enim φαίνειν
lucere, et hinc demum activa collustrandi declarandique potestas deducta. Euripides El. v. 1233. de Dioscuris ἀλλ᾽ οἵδε δόμων ὑπὲρ ἀκροτάτων φαίνουσί τινες δαίμονες ἢ θεῶν τῶν οὐρανίων
. Quod recte interpretatus est Seidlerus. Vt ex φαείνω
factum est φαίνω
, sic φαίνω
ex Homerico φαείνω
.
ἄπλητον
M. G. Ald. Rob. Veram scripturam ceteri habent.
τὴν θυμοφθόρον λύπης φρένα
M. Bess. G. Ald. Rob. τὴν θυμοβόρον λυποφρένα
Farn. τὴν θυμοβόρον λύπης φρένα
Vict. ex Flor. τὴν θυμοβόρον φρένα λύπην
ex coniectura Turn. Porsonus ex Pauwii coniectura τὴν θυμοβόρον φρενὶ λύπην
. Languet haec appositio. Quam nonneminis coniecturam in Annalibus Heidelbergensibus memoratam dicit Blomfieldius, τῆς θυμοβόρου φρενολύπης
, mea est, non illa quidem a genere dicendi Aeschyleo aliena et, ut mihi videtur, aliis coniecturis melior. Requiritur enim genitivus ad ἄπληστον
. Et sane cogitatio insatiabilis est sollicitudinis de capta urbe et salute Agamemnonis.
Non respondet choro Clytaemnestra. Scilicet quum ante aedes regias in scena complures arae cerni videantur, in quibus ignis vel accensus erat vel iam accendebatur, egressa ex aedibus regina, ut mos est, cum duabus ancillis, ad eas aras deinceps accedit, tus et suffimenta in ignes iniiciens. Deinde videtur spectatoribus a dextra abire, ut in urbe sacra factura; tum redire finito chori carmine. Postquam igitur chorus parodum et coniunctum cum ea stasimon cecinit, propius ad orchestram accedente Clytaemnestra, unde v. 241. τόδ᾽ ἄγχιστον Ἀπίας γαίας ἕρκος
vocatur, iterum eam compellat, spectareque ad illud quod antea non responderat videntur haec verba v. 248. οὐδὲ σιγώσῃ φθόνος
. Parodum autem quum chorus canere incipit, aliquid nuntii acceptum esse ex accensis ignibus coniiciens, adhuc se de reditu sperare significat. Ceterum parodus haec chori similiter composita est ut illa quae est in Persis, ut anapaestos sequantur stropha, antistropha, epodus, tum autem carmen quod iusti chorici carminis formam habeat a totoque choro cani videatur, praegressum autem carmen epodicum inter partes quasdam chori sit distributum. Quomodo ea distributio facta sit, certo dici non potest. Illud patet, non esse de hemichoriis cogitandum, quae strophas cecinerint, epodum deinde universo choro canente. Id enim fieri non patiebatur Calchantis oratio, coepta in antistropha, finita autem in epodo. Multo credibilius est hanc trium partium distinctionem ad tres στοίχους pertinuisse. Atque haud scio an pauci, ac fortasse non plures quam cuiusque στοίχου medius, simul cecinerint stropham, antistropham, epodum; versum autem intercalarem, αἴλινον αἴλινον εἰπέ, τὸ δ᾽ εὖ νικάτω
, in stropha totus secundus στοῖχος, in antistropha totus tertius, in epodo vel totus primus vel omnes tres στοῖχοι cecinerint. Certe si aequalitatis studium respicimus, quod tam magnum apud tragicos invenitur, consentaneum est ordines sic fuisse dispositos, Quae O. Müllerus in Eumenidibus p. 196. de parodo excogitavit, ab ipso conficta sunt, nec sane perite.
ὅσιον κράτος αἴσιον
legitur. Ravennatis libri scripturam ὃς διον
patet ex ὅσιον
et ὅδιον
in unum coniunctis esse conflatam. Scholiastae ad Aristophanis locum verba, ἐν τοῖς πλείστοις αἴσιον, Ἀσκληπιάδης τὸ ὅσιον
, rectene emendaverit, quem Brunckius probat, Pauwius, ἐν τοῖς πλείστοις ὅδιον, Ἀσκληπιάδης δὲ ὅσιον
, an contrarium ille rettulerit, dubitari potest. Si ita iudicavit Asclepiades, fecit id eo, quod ὅδιον
idem esse atque αἴσιον
existimavit. Nam Hesychius ὅδιος οἰωνός, αἴσιος
. Hic quidem ego Aeschylum non hoc, sed proprio significatu ὅδιον κράτος
dixisse puto vim viatricem, quo indicaret profectionem instituentes. Nam etiam ὅδιος οἰωνός
non quaevis fausta avis est, sed quae iter facturo fausta pronuntiat. Vnus apud Brunckium Aristophanis codex λέγειν
pro θροεῖν
.
ἐκτελέων
, nisi quod Rob. divisim ἐκ τελέων
. Afferuntur haec, αἴσιον ἀνδρῶν ἐκτελέων
, in scholio ad Aristoph. Ran. v. 1295. Certatim viri docti ἐντελέων
emendarunt, Auratus, Scaliger, Casaubonus, alii. Nam ἐντελεῖς
grammatici interpretantur per οἱ ἄρχοντες
. Librorum scripturam qui defendere volet, divisim scribere debebit ἐκ τελέων
, ut κράτος ἐξ ἀνδρῶν τελέων
dicatur imperium quo a supremis ducibus imperata est expeditio. Sic Agamemno ἀνὴρ τέλειος
dicitur v. 939. et κράτος
, licet alio significatu, ἔκ τινος
v. 1438. κράτος ἰσόψυχον ἐκ γυναικῶν
. Sed multo praestabilius est ἐντελέων
. καταπνέ ει
, erasa post e una littera, M. καταπνέει
Rob. Turn. καταπναίει
G. καταπνεύει
Bess. Flor. Farn. In Farn. ad καταπνεύει
adscriptum διὰ τὸ μέτρον
.
μολπάν
etiam M. Deinde omnes libri ἀλκὰν σύμφυτος αἰών
. Scholiastes ὁ γὰρ σύμφυτός μοι αἰών, ὃ ἐστι τὸ γῆρας, διὰ τὴν εἰς θεοὺς πειθὼ μολπήν μοι καὶ ἀλκὴν καταπνεῖ. ὅ ἐστιν, εἰ καὶ γέρων εἰμί, ὅμως μέλψω τὰ γεγονότα· πέποιθα γὰρ ὅτι εἰς πέρας αὐτὰ ἄξουσιν οἱ θεοί.
Patet haec neque cum verbis poetae congruere, nec, si congruerent, aptam sententiam praebere. Non minus inepta sunt quae recentiores, vel ut similem sententiam extunderent interpretando, vel temere coniectando attulerunt. Quid dici oporteat, res ipsa monstrat. Nam chorus quum dicit adhuc mihi fiducia cantum inspirat, quo augurio suscepta sit expeditio, quid aliud indicat quam adhuc se confidere ratum fore augurium? Cur autem adhuc? Nempe quia destinatum tempus nondum est exactum. Ex quo manifestum est ad πειθώ
per appositionem adiectum fuisse id quo niteretur ea fiducia. Quare scripsi ἀλκᾷ σύμφυτος αἰών
. Saepe ἀλκή
pugnam et bellum significat, ut in Sept. ad Th. v. 855. Bello autem σύμφυτος αἰών
tempus est coniunctum cum eo, satis usitato genere dicendi. Sophocles Oed. C. v. 7. στέργειν γὰρ αἱ πάθαι με χὦ χρόνος ξυνὼν μακρὸς διδάσκει.
Oed. R. v. 1082. οἱ δὲ συγγενεῖς μῆνές με μικρὸν καὶ μέγαν διώρισαν.
Ita Euripidi Herc. fur. v. 1293. συγγενῶς δύστηνος ὤν
dicitur qui per omnem vitam infelix fuit. Saepe autem σύμμετρος
eodem modo dicitur, ut in Choeph. v. 602. et in Oed. R. v. 1113. vel συμμετρούμενος
, ut ibidem v. 73. 963. Aliter paullo, sed tamen non plane dissimiliter persona indutus Αἰών
apud Nonnum VII. 9. καὶ Διὶ παμμεδέοντι δυηπαθέων γένος ἀνδρῶν ἄμμορον εὐφροσύνης ἐπεδείκνυε σύντροφος Αἰών.
Insolentius autem Aeschylus αἰῶνα
, aetatem, de spatio temporis dixit. Sic tamen etiam Apollonius IV. 1216. ἀλλὰ τὰ μὲν στείχοντος ἄδην αἰῶνος ἐτύχθη
.
ἥβαν
legitur, sed codices Rav. Ven. aliique veram lectionem ἥβας
conservarunt. Scholiastes ibi δίθρονον δὲ κράτος, αὐτόν τε καὶ τὸν Μενέλαον. ἀκμὴν δὲ τὴν νεότητα. ἔστι δὲ ἀναπόδοτον.
Scilicet ἥβαν
erant ἀκμήν
interpretati, ex quo in nonnullis Aristophanis codicibus ad ἥβας
adscriptum est ἀκμῆς, ἰσχύος
.
σύμφρονα
Bess. Flor. Farn. τὰν γᾶν
M. G. Ald. Rob. ταγαν
Turn. ταγάν
, cum glossa τὴν ὁμόφρονα τάξιν
, Farn. ταγάν
Flor. Bess. Vict. Blomfieldius, quod ταγή
prima brevi est, scripsit ταγόν
. Adiungenda est altera caussa, non illa levior, quod sententia duces nominari postulat. At non erat scribendum ταγόν
, sed accentu tantum mutato τάγαν
. Hac uti forma maluit poeta non solum quod magis poetica esset, sed etiam quod longa vocalis aptius responderet antistrophico πύργων
.
σὺν δορὶ καὶ χερὶ πράκτορι θούριος ὄρνις
affert Aristophanes Ran. v.1321. (1289.) qui visus est viris doctis veram servasse scripturam. Aeschyli libri πέμπει σὺν δορὶ δίκας πράκτορι θούριος ὄρνις
, hac tantum differentia quod πέμπει σὺν
habent M. G. Ald. Turn. πέμπει ξὺν
Bess. Farn. Flor. πέμπῃ σὺν
Rob. πέμπῃ ξὺν
Vict. et deinde πλάκτορα
Ald. Scholiastes Aristophanis τὸ δὲ ξὺν δορὶ καὶ χειρὶ πράκτορι ἐξ Ἀγαμέμνονος, ἐκ τῆς συνεπείας τοῦ κύριός εἰμι θροεῖν
. Aristophanes ista vel minus fida memoria citavit vel pro suo arbitrio paullum mutavit. Aeschylum aliud scripsisse et libri arguunt et ostendit metrum versus antistrophici. Id fuit ξὺν δορὶ πράκτορι ποινᾶς
.
ἀργίας
M. Bess. Flor. Farn. Rob. Turn. ἀργείας
G. Ald. Simili errore Suidas ἀργείης, ὁ λευκός
. Scribendum erat ἀργήεις
, et apud Aeschylum ἀργᾶς
, quod Blomfieldius quoque et Heindorfius apud Buttmannum in Gramm. Gr. I. p. 172. viderunt. Pindarus Ol. XIII. 99. ταῦρον ἀργᾶντα
. V. ad Eur. Hel. v. 1322. Hanc aquilam, quae πύγαργος
sive νεβροφόνος
vocatur, magnitudine primam, quae autem μέλας
sive μελανάετος
et λαγωφόνος
dicitur tertiam magnitudine, sed validissimam esse scribit Aristoteles Hist. An. IX. 32.
οἱ φανέντες
Flor. χειρὸς
Bess. δορυπάλτου
Μ. G. Bess. Flor. Farn. Rob. δορυπάλκτου
G. δορυπάλκτον
Ald. δοριπάλτου
Turn. Vict.
παμπρέπτοις
scribendum esse Abreschius vidit, et sic παμπρέπτοις ἐν ἕδραισι
Bess. παμπρέποις ἐν ἕδραισιν
M. Ald. et ultima littera omissa Turn. Vict. παμπρέποις ἐνέδραισιν
G. Rob. παμπρέποισιν ἕδραις
Flor. παμπρέπεσιν ἕδραις
, cum glossa εὐπρεπέσιν. ἡ εὐθεῖα ἡ παμπρέπτης
, Farn. Errant qui Stanleio duce has παμπρεπεῖς ἕδρας
de palatio Agamemnonis intelligunt. Caeli fausta portendens regio est quam dicit chorus. Euripides Herc. fur. v. 596. ὄρνιν δὲ ἰδών τιν' οὐκ ἐν αἰσίοις ἕδραις
. Plura vide apud Spanhemium ad Callim. Lav. Pall. v. 124. Quod Aeschylus, similiter dixit Ennius apud Ciceronem de div. I. 48. cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta avium, praepetibus sese pulcrisque locis dant
.
βοσκομένην
Farn. ἐρικύματα φέρματι
Μ. (sic M. non φέρματα) G. Rob. ἐρ' ἱκύματα φέρματι
Ald. ἐρικύματα φέρματα
Turn. ἐρικύμονα φέρματι
Bess. ἐρικύμονα φέρβοντο
Victorius ex Flor. Farn. In Farn. adscripta glossa ἤσθιον
. Elegans est Seidleri coniectura ἐρικυμάδα
, hausta ex eo quod Hesychius adnotavit κυμάδας, ἐγκύους
. Sed non ausim reiicere ἐρικύμονα
, quum facile propter sequens φέρματι
corrumpi potuerit. Et scholiastes πολυκύμονα
adscripsit.
βλαβέντα
intelligendum est λαγωόν
. Non dicit autem λοισθίων δρόμων
de postremo ante partum cursu, sed ut significetur quum iam in eo esset ut effugeret lepus impetum aquilarum. Refertur enim augurium ad captam post diuturnum bellum Troiam, sperantibus Troianis non simulato reditu vela dedisse Graecos. Aquila leporem lacerans, itemque serpens passerum nido inhians, conspicitur in anaglypho cuius picturam Böttigerus primo volumini Amaltheae praefixit, quem vide ibi p. 48.
αἴλινον
semel Flor. τὸ δ᾽ εὖ νικάτω
Farn. Vict. τόδ' εὖ νικάτω
Μ. Rob. Τurn. τόδ᾽ εὐνικάτω
G. Ald. Infra v. 334. τὸ δ᾽ εὖ κρατοίη
. Comparari potest hoc Demosthenis in fine Philippicae I. νικῴη δ᾽ ὅ τι πᾶσιν ὑμῖν μέλλει συνοίσειν
.
δύω
G. Ald. Rob. λήμμασι
Flor. Farn. δισσούς
. Auratus et Canterus coniecerunt δισσοῖς
, quod Blomfieldius recepit. Δισσούς
si verum est, non geminos, ut verterant, sed diversos significare dixi ad Soph. El. v. 635. Videri autem potest Aeschylus diversitatem eam ducum intellexisse, qua Plato in Convivio p. 174. C. ex Homero Agamemnonem διαφερόντως ἀγαθόν
, Menelaum autem μαλθακὸν αἰχμητὴν
dixit. Non male, opinor, coniiciat quis δύο λήματα, δισσοὺς Ἀτρείδας
. Saepius enim λῆμα
de ipsa persona dicitur. Pindarus Pyth. III. 42. ἔσχε τοιαύταν μεγάλαν ἀάταν καλλιπέπλου λῆμα Κορωνίδος
. Sophocles El. v. 1426. μηκέτ' ἐκφοβοῦ μητρῷον ὡς σε λῆμ᾽ ἀτιμάσει ποτέ
. Οed. Col. v. 960. ὦ λῆμ' ἀναιδές, τοῦ καθυβρίζειν δοκεῖς;
Euripides Iph. Aul. v. 1422. ὦ λῆμ' ἄριστον, οὐκ ἔχω πρὸς τοῦτ᾽ ἔτι λέγειν, ἐπεί σοι τάδε δοκεῖ
. Elegans est Lobeckii ad Ai. v. 151. p. 139. coniectura δύο λήμασι πιστούς
, ut est in Persis v. 56. τοξουλκῷ λήματι πιστούς
, et in Simonidis epigr. 38. εὐτόλμῳ ψυχᾶς λήματι πειθόμενοι
, quod Thucydides II. 39. dixit πιστεύοντες τῷ ἀφ' ἑαυτῶν εὐψύχῳ
.
λογοδαίτας
M. G. Bess. Ald. Rob. Turn.
ἀρχούς
Victorius ex Flor. Farn.
δ᾽ οὖν
pro δ'
Flor. Pro τεράζων
scripsi τεράζων
. V. Etym. M. p. 737, 11.
ἀγρεῖ
. In Farn. glossa est ἀγρεύσει, πορθήσει
. Blomfieldius Elmsleio auctore αἱρεῖ
. Illo verbo usa est Sappho II. 14. πόλιαδε
, ι
superscripto, M.
πρόσθετὰ
Μ. G. πρόσθε τὰ
Bess. πρόσθε τὰ
ceteri. δημιοπλησθῆ
Ald. Dici quidem potest πρόσθε τὰ δημιοπληθῆ
pro τὰ πρόσθε δημιοπληθῆ
: v. similia apud Soph. Εl. 1456. Oed. R. 617. collato Eustathio p. 1062, 40. Antig. 710. Eur. Alc. 1050. Andr. 215. Sed sententia frigida est, quia πύργων κτήνη
si antea dicuntur populi Troiani fuisse, tam nihil id ad indicandam opulentiam confert, ea ut minui potius videatur. Recte Pauwius πρόσθετα
. Sententia haec est, vi fatum turrium opes diripiet collatas a populo. Opulentiam dicit Priami, ex tributis civium collatam. Δημιοπληθῆ
est πολλὰ δήμια
, ut dicitur ἀρσενοπληθής
in Suppl. v. 29. et γυναικοπληθής
in Pers. v. 122.
μοῖρ᾽ ἀλαπάξει
vulgo. μοῖρα λαπάξει
Farn. quod merito probarunt Elmsleius ad Med. v. 888. et Blomfieldius.
μόνον
. Ita et scholiastes. οἷον
G. Ald. Rob. Vict. ἄτα
, nisi quod ἄτᾳ
Ald. Burneii ὅσα
probavit Elmsleius ad Med. v. 240. Quod ego in adnotationibus ad Humboldti versionem et in El. doctr. metr. p. 704. suasi, ἄγα
, receperunt Blomfieldius aliique. κνεφάσειε
Farn. προτυπὲς
G. Ald. προτυφθὲν
Farn. Non videtur hoc verbo proruens exercitus significari posse, quum ea activi tantum verbi potestas sit; multo minus autem procusum ferrum : sed proprie intelligendum, prius percussum, i. e. ante belli clades immolatione Iphigeniae afflictum. πὸλ
G. spatio relicto, quo novi versus initium indicatur.
στρατῶθεν
G. Ald. στρατευθὲν
Turn. Vict. quae Turnebi coniectura esse videtur. Recte Blomfieldius στρατωθὲν
restituit. Est autem στρατοῦσθαι
, quod significat in castris esse, diversum a στρατεύεσθαι
. Hic commorantes Aulide intelliguntur. οἴκτῳ
Scaliger: non recte. ἐπὶ φθόνος ἄρτεμις ἀγνὰ
G. ἔπι, φθόνος ἄρτεμις ἁγνά
Ald.
πτανοῖσι
G. Bess. Ald. Rob. Turn. Vict. πτανοῖς
Flor. Farn. κυσὶν
M. Rob. Dubitari posset an per parenthesin insertis his verbis, οἴκτῳ γὰρ ἐπίφθονος Ἄρτεμις ἁγνά
, quae sequuntur cum praecedentibus essent coniungenda, nisi adderetur στυγεῖ δὲ δεῖπνον αἰετῶν
. Ex quo patet πτανοῖσιν κυσὶ πατρός
non ad ἐπίφθονος
referendum esse, ut propter aquilas irata esse Diana dicatur, sed pertinere ad primariam loci sententiam, ut sit quantum per aquilas cognosci potest.
πτᾶκα
Rob. πτῶκα
Flor. Farn. Turn. Vict. πτάωνκα
Bess. Etiam Ald. πτάων καθυομένοισιν
. θυομένοισι
Bess.
αἴλινον
semel Flor. τό δ᾽ εὐνικάτω
G. Ald. sed in G. οἶμαι εὖ νικάτω
supra scriptum. τόδ᾽ εὖ νικάτω
Rob. Emendate Vict.
τόσσων
M. G. Ald. Rob. τόσον
rectius fortasse Flor. Farn. τόσσον
Turn. Vict. εὔφρων καλὰ
M. G. Rob. ἄφρων καλὰ
Bess. Ald. ἄφρων καλὰ δρόσοισιν
, altera voce cum sequente coniuncta, Turn. εὔφρων ἁ καλὰ
Flor. Farn. Vict. In Farn. glossa ἄρτεμις
adscripta. Καλλίστη Diana est apud Euripidem Hipp. v. 66. et apud Leonidam Tar. epigr. 20. eoque nomine culta ab Arcadibus: v. Paus. VIII. 35, 8. et Athenis, teste eodem I. 29, 2. Non infestam feris, sed patronam potius habitam esse monuit Müllerus Dor. I. p. 379. Atque ipsum nomen deae rerum naturae integritatis conservatricem prodit. Quum igitur dicit Aeschylus τόσσον περ εὔφρων
, hoc significat, quamvis tantopere favens catulis ferarum, tamen bona vult portendi.
δρόσοις
Farn. Ceteri δρόσοισιν
. ἀέλπτοις
M. G. Ald. Rob. Τurn. λέπτοις
Bess. Flor. ἀέπτοισι
, cum glossa τοῖς μὴ δυναμένοις πτῆναι
, Farn. et sic Vict. Scribendum erat δρόσοις ἀέπτοις
. Verissime scholiastes in M. ἀέλπτοις δέ, τοῖς ἕπεσθαι γονεῦσι μὴ
(μὴ omittit M.) δυναμένοις
, quae interpretatio ad ἀέπτοις
pertinet. Blomfieldius coniecit ἀλέπτοις
, quod vocabulum proprie significaret pullum ovo nondum exclusum, ἄεπτος
in omnes analogiae regulas peccare ratus. De analogia quod dicit, neque Aristophani grammatico ita visum esse ex scholiis ad Il. I. 567. patet, et falsum esse vel ἄαπτος
, quod eodem modo formatum est, demonstrat. Wellauerus non dubitavit λεπτοῖς
reponere, facili ad litteras emendatione: at illud ostendendum erat, potuisse catulos leonum λεπτούς
dici. μαλερῶν ὄντων
M. G. Bess. Ald. Turn. Vict. μαλερῶν ὄλτων
Rob. Posteriorem vocem omittunt Flor. et Farn. in quo τῶν φθαρτικῶν πετεινῶν
adscriptum est. Etym. Μ. p. 377, 37. ἔρσαι, αἱ ἐν ἔαρι γεννηθεῖσαι· ἢ αἱ ἁπαλαὶ καὶ τελείως νέαι, μεταφορικῶς, ὡς καὶ Αἰσχύλος ἐν Ἀγαμέμνονι τοὺς σκύμνους τῶν λεόντων δρόσους κέκληκε, μεταφράζων τοῦτο
. Inde Stanleius correxit μαλερῶν λεόντων
.
ὀβρικάλοις
Flor. Farn. ὀβρικάλοισι
M. Bess. Rob. Turn. Vict. ἀκρικάλοισι
G. Ald. Aelianus V. H. VII. 47. τῶν δὲ ὑστρίχων καὶ τῶν τοιούτων ἀγρίων τὰ ἔκγονα ὄβρια καλεῖται, καὶ μέμνηται Εὐριπίδης ἐν Πελιάσι τοῦ ὀνόματος, καὶ Αἰσχύλος ἐν Ἀγαμέμνονι καὶ Δικτυουλκοῖς
. Hesychius ὀβρικάλοις, τοῖς τῶν θηρίων ἐκγόνοις
. Photius ὄβρια καὶ ὀβρίκαλα, τὰ τῶν λεόντων καὶ λύκων σκυμνία. Αἰσχύλος Δικτυουλκοῖς
. Eustathius p. 1395, 47. ἐκεῖθεν καὶ ὀβρίκαλα παρὰ Αἰσχύλῳ λεόντων σκυμνία, τὰ δηλαδὴ καὶ ὄβριμα καὶ καλά
. Εt p. 1625, 42. ὑστρίχων δὲ καὶ τῶν τοιούτων ἔβρια καὶ ὀβρίκαλα, ὧν χρῆσις καὶ παρ' Αἰσχύλῳ ἐν Ἀγαμέμνονι
. Idem p.291, 16. Αἰσχύλος δὲ ὀβρίκαλά φησι τοὺς λεοντιδεῖς
, ubi de ἅπαξ λεγομένοις
. Post ὀβρικάλοις
vel ὀβρικάλοισι
vulgo statim scriptum est τερπνά
cum sequentibus verbis coniunctum. In Farn. ad τερπνὰ
adscripta glossa ἄρτεμις
. Scribendum videtur θηρῶν ὀβρικάλοις ἔπι τερπνά
, ut τερπνά
passive dictum sit, laeta. Non puto Aeschylum nisi addito ἔπι
sic dicturum fuisse, sed omiserunt librarii ἔπι
, quia τερπνά
ad ξύμβολα
referebant. At id absurdum ad sententiam, pravumque ad metrum est, quod dactylicum esse debet.
αἰτεῖ
adscriptum με
in Farn. κρᾶναι
Flor. Farn. Turn. In M. ad hunc versum hoc scholion adscriptum est, τὰ σύμβολα αἰτεῖ με φάναι
. In Farn. κρᾶναι
ita explicatur, τελέσαι, ἀντὶ τοῦ φᾶναι τελεσθῆναι
. Hinc Victorius φάναι
posuit. Scribendum erat κρῖναι
.
κατάμορφα
Rob. φάσματα στρουθῶν
M. G. Bess. et edd. φάσματα τῶν στρουθῶν
Flor. Farn. Porsonus Adv. p. 157. (138.) deleri iussit στρουθῶν
, ut adscriptum ex Il. II. 311. Sed hoc vel quia sic iusta catalexis deesset fieri non potest. Molestum est autem ξύμβολα
et φάσματα
iungi, quorum alterutrum satis erat. Scribendum φάσματι τῷ στρουθῶν
. Scholiastes στρουθῶν
interpretatur τῶν ἀετῶν
. Id probari non potest. Alienum est enim quod Eustathius p. 228, 38. docet, στρουθόν
esse etiam γενικὴν λέξιν
, his verbis usus Aelii Dionysii, ἄγριαι στρουθοὶ αἱ στρουθοκάμηλοι
. Immo notum ex Iliade passerum augurium intelligendum est, quo Troiam decimo anno captum iri significabatur. Id augurium cum altero aquilarum augurio comparat Calchas. Anaglyphum, in quo utrumque coniunctum est, commemoravi ad v. 116.
ἴον
Ald. Turn. ἴκιον
Rob. Non Apollinem ad avertendam Dianae iram invocat Calchas, sed Paeanem, qui, quisquis est, non est frater Dianae.
ἀντιπρόους
G. ἀντὶ πνόους
Ald. χρονίας
Farn. habet post ἐχενηίδας
: sic enim libri. ἀπλοίας
Turn. Vict. ἀπλοΐας
M. G. Bess. Rob. ἁπλοΐας
Αld. ἀπλοΐδας
Flor. Farn.
ὦ Ἄρτεμι
, patet fuisse qui τεύξῃς
legerent. σπευδομένα
Μ. Bess. Flor. Farn. Rob. Vict. σπευδόμενα
, sic, sed mutatum in σπενδόμενα
, G. Inde σπενδομένα
Ald. Turn. Reprehensum ab Elmsleio ad Med. v. 179. medium σπεύδεσθαι
tuitus est Blomfieldius Eumenidum v. 355. cui loco minime fidendum est. Hic quidem etsi σπερχομένα
scribere poterat poeta, tamen, quoniam ipsi Dianae hoc sacrificium fit, recte usus est medio σπευδομένα
. Qui ἑτέραν
infaustam interpretantur, inferunt quod noluit poeta dicere. Respexit is Iphigeniae immolationem, quae ἑτέρα
est, alia quam aquilarum, quas μογερὰν πτάκα θυομένους
dixerat.
συμμενεῖ φυτὸν
pro σύμφυτον
Bess. Videtur librarius μενεῖ
, interpretationem ad μίμνει
adscriptam, textui intulisse. δεισήνορα
unum trochaeum, quem tamen non apte per μ' ἦν
supplendum coniecit: quamquam minus etiam probari potest quod mox scripsit μίμνει γὰρ ὁ φοβερά
, sententia pariter ac metro adversantibus. Numero quidem per novem dactylos porrecto non offenderer, nisi sic μίμνει
obscuraretur, γάρ
autem erigeretur. Credibilius est φωτός
excidisse. Erant autem hi versus 138 – 143. aliter atque vulgo factum est disponendi.
παλίνορσος
Turn. Vict. Etym. Μ. p. 648, 27. παλίνορσος. παρὰ τὸ ὄρω γίνεται ῥηματικὸν ὄνομα ὀρτός, καὶ παλίνορτος, ἐχρῆν διὰ τοῦ τ γράφεσθαι, οὐχὶ διὰ τοῦ σ, ἵν᾽ ᾖ ὁ πάλιν ὡρμημένος, σημαίνει δὲ τὸ ὀπισθόρμητος, ἐκ τοῦ πάλιν, τοῦ σημαίνοντος τὸ εἰς τουπίσω, καὶ τοῦ ὄρσω Αἰολικοῦ μέλλοντος.
Quae adnotatio ad Il. III. 33. pertinet.
μνάμην
Ald. Turn. sed G. cum ceteris μνάμων
.
ἀπέκλαιξεν
Μ. G. Ald. Ceteri ἀπέκλαγξεν
.
οἶκος
Flor.
ὠμόφωνον
Bess. ὁμόφρονον
Ald. unde Turn. ὁμόφρων ὤν
. Sed G. cum ceteris ὁμόφωνον
.
αἴλινον
semel Flor. τόδ'
G. Ald. Rob. Turn.
εἰ τό δ᾽ αὖ τῷ
Αld. εἰ τὸ δ᾽ αὐτῷ
Rob.
τοῦτον νίν
G. Ald. προςἐννέπω
G. πρὸς ἐννέπω
Rob.
Διὰ
Ald. Δία
Turn. Sed Διός
ut ceteri G. Deinde libri εἰ τόδε μάταν
, praeter Farn. in quo ex Triclinii emendatione εἶχε μάταν
est. εἰ τό γε μάτας
Auratus, et μάτας
vel ματᾶν
placet Blomfieldio. Legisse videtur μάτας
scholiastes, cuius haec interpretatio est, εἰ τὸ τῆς ματαιότητος ὀφείλει τις ἀποσείσασθαι τῆς γνώμης, Δία νομιζέτω
. Habuit μάταν
alius scholiastes, cuius explicationem (quae non est in Rob. neque in codicibus M. G.) edidit Stephanus, ἐγώ, φησί, πάντα ἐρευνῶν καὶ πάντα ἐξετάζων ὡς ἐν σταθμῷ τινί, οὐκ ἔχω ὁμοιόν τι εὑρεῖν τῷ Διῒ, εἰ χρὴ ἀληθῶς ἀποβαλεῖν ἀπὸ τῆς φροντίδος καὶ τοῦ λογισμοῦ μάταιον ἄλλο ἄχθος, τὸ γὰρ περί τινων ἄλλων διαλογίζεσθαι μάταιον ἐστὶν ὄντως ἄχθος. ἡ δέ γε περὶ θεοῦ ἔννοια καὶ τὸ διὰ μνήμης ἐκεῖνον ἔχειν ἀεί, οὐ μόνον ἄχθους παντός ἐστιν ἀπηλλαγμένον, ἀλλὰ καὶ χαρᾶς ἀφάτου τὴν καρδίαν πληροῖ. ὡς καὶ Εὐριπίδης φησίν, “ἦ μέγα μοι τὰ θεῶν μελεδήμαθ', ὅταν φρένας ἔλθῃ, λύπας παραιρεῖ.” τοῦτο δὲ ὅμοιόν ἐστι τῷ “ἐμνήσθην τοῦ θεοῦ, καὶ εὐφράνθην.” ταῦτα δὲ ἄγαν ἐστὶν εὐσεβῆ.
Quae adnotatio ita comparata est, ut suspiceris, qui eam scripsit, in codice suo legisse εἴ τι μάταν ἄλλο φροντίδος ἄχθος
. Sed quidquid ille legit, a poetae mente longe aberravit. Recte Porsonum ex Pauwii coniectura scripsisse puto εἰ τὸ μάταν
. Vocat chorus suam sollicitudinem τὸ μάταν ἄχθος
, quia caussam eius non idoneam esse videt.
ἐτυτήμως
G. Ald.
οὐδὲν λέξαι
M. G. Bess. Flor. Ald. Rob. Turn. οὐδέν τι λέξαι
Farn. Vict. Deinde πρὶν ἄν
Turn. Ceteri πρὶν ὤν
. Schutzius scripsit οὐδὲν ἂν λέξαι
, quod non recte interpretatus est nec quicquam nobis dicere possit
, quum deberet, nullius momenti est
. Monui in addendis ad Eur. Suppl. v. 612. et ad Vigerum adn. 189. Aristophanes Eq. v. 334. νῦν δεῖξον ὡς οὐδὲν λέγει τὸ σωφρόνως τραφῆναι
. Athenaeus XIV. p. 628. D. εἰ δέ τις ἀμέτρως διαθείη τὴν σχηματοποιΐαν καὶ ταῖς ᾠδαῖς ἐπιτυγχάνων μηδὲν λέγοι κατὰ τὴν ὄρχησιν, οὗτος δ᾽ ἦν ἀδόκιμος
. Non recte haec intellecta erant. Hoc dicit, si quis cantu probaretur, nihil autem valeret saltando, contemnebatur. Blomfieldius, qui οὐδὲν ἂν δείξαι πρὶν ὤν
legendum coniecit, id ut esset, non se quicquam fuisse ostendet, non videtur animum neque ad πρίν
attendisse, neque ad totam sententiam, quae haec potius esse deberet, non se nunc aliquid esse ostendet, nec denique ad numeros, in quibus dubitari non potest quin vitiosus sit spondeus. Isque etiam Schützianae emendationi refragatur, praesertim quum vel praeter numeros poeta rectius λέγοι
dicturus fuisse videatur. Scribendum puto οὐ λελέξεται πρὶν ὤν
, neque, qui antea potens erat, non dicetur fuisse, i. e. ille dicetur non amplius esse. Ceterum recte haec interpretatus est Schützius, Vranum et Saturnum dici videns, qui ante Iovem regnaverint, recteque quum illa comparans in Prometheo v. 960. οὐκ ἐκ τῶνδ᾽ ἐγὼ δισσοὺς τυράννους ἐκπεσόντας ᾔσθόμην, τρίτον δὲ τὸν νῦν κοιρανοῦντ᾽ ἐπόψομαι αἴσχιστα καὶ τάχιστα
, tum quae de Vrano Hesiodus narrat in Theog. v. 154. seqq. Nam hunc παμμάχῳ θράσει βρύοντα
dicit Aeschylus propter saevitiam, qua quiqui ei nati sunt filii, eos non sivit in lucem prodire, sed sub terra occuluit.
φρονῶν
Rob.
τῷ πάθει
, ad quod in M. adscriptum est τῷ παθεῖν
. Deinde μάθος
M. Bess. Farn. Ald. Rob. Turn. μάθος
, ultima syllaba punctis notata, supra autem scripto ος
, G. μά
, supra scripto ο
, et super ea littera η
, Flor. τῷ πάθει μάθον
Vict. Schützius τὸ
pro τῷ
, quod receperunt Porsonus et Blomfieldius. Recte se habere τῷ πάθει μάθος θέντα
vidit Wellauerus. Iuppiter dicitur βροτοὺς φρονεῖν ὁδῶσαι θεὶς τῷ πάθει μάθος κυρίως ἔχειν
.
πρὸς καρδίας
Turn. Gravissima, sed obscurius expressa sententia non videtur satis percepta esse. Ad στάζει
ex sequentibus, ut particula post posita ostendit, accusativus τὸ σωφρονεῖν
supplendus est. Μνησιπήμων πόνος
, etsi conscientiam malefactorum significari patet, tamen utrum, ut Blomfieldio placuit, angor sit ex recordatione malorum, an quod mihi et aptius et fortius dictum videtur, angor excitans vel recordationem peccatorum vel cogitationem poenarum, valde ambigi potest. Certe μνησιπήμων
similiter ut in contrariam partem λαθικήδης
dictum videtur. Vtcumque est, eadem ambiguitate Latine dicas instillat et in somno cordi moderationem admonitor malorum labor, et venit illa ad invitos
.
δε που
Ald. Rob. βίαιος
M. Bess. Flor. Farn. Ald. Vict. et e correctione G. βιαίῳ
Rob. βίαιος
Turn. et ante correctionem G. Quod Schützius in ultima editione posuit, βίαια
, sensu carere visum Wellauero, verissima est Bothii emendatio. Βίαια
sic adverbialiter dictum est in Suppl. v. 789. Versus harum stropharum ultimus recte a Bothio factus est trimeter brachycatalectus, neque credibile est in antistrophico versu Aeschylum non παλιρρόθοις
scripsisse, sed aliud quid, veluti παλιρροθίοις
, quo vocabulo Oppianus Hal. V. 220. utitur. Ab sensu autem loci Bothius aeque ut alii aberravit, quum βίαια
potenter vertit. Hoc dicit poeta, malis ut corrigantur homines deorum forsitan benignitate institutum esse, per vim imperia sua exsequentium, si sponte sua virtutem colere mortales negligant. Blomfieldio δαιμόνων χάρις
ab interpretibus mirum in modum pro dono deorum accepta esse visa est. Magis mirum est ipsum non sic, sed de reverentia diis adhibenda accepisse.
ἀχαιικῶν
M. G. Bess. Flor. Farn. Ald. Rob. ἀχαιικῶν
Turn. Vict.
ἐκπαίοις τύχεσι
Ald. unde ἐμπαίοις τείχεσι
Turn. ἐμπαίοις τύχαισι
G. ut ceteri praeter Flor. qui ἐμπαίοις τύχαις
habet. συμπνέει
Farn.
ἀπλοΐᾳ
M. G. Bess. Farn. ἀπλοίῳ
Ald. ἀπλοίᾳ
Rob. Turn. Vict. κενάγει
Ald. κεναγγεῖ
Turn.
ἀχαικὸς
M. G. Bess. Farn. Ald. Rob. Turn. ἀχαιικὸς
Vict.
ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duo versi praebuerit: sed haud facile alia infestior classi statio est. nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi se deiiciunt, et fretum ipsum Euripi non septies die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso mari velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur. ita nec nocte nec die quies navibus datur.
ναῶν καί
.
πολυμήκη
Flor. et supra adscripto παλίμμ
Farn.
τριβῇ
. V. Steph. Thes. κατέξενον
, sed αι
ad penultimam syllabam superscripto, M. κατάξενον
Bess. ἀργείων
. Scribendum Ἄργους
.
ἐπειδὴ καὶ
Rob.
πρόμοις
M. G. Bess. Ald. Rob. πρόμοισι
Flor. Turn. Vict.
ἔκλαγξε
.
ὡς τε
Farn. Rob. Turn. ὅς τε
Ald. Recte ceteri. μάκτροις
Rob.
τόδ᾽ εἶπε φωνῶν
, nisi quod τό δ᾽ εἶπε φρωνῶν
est in Ald. Haec verba quum aperte repetant quod v. 171. dici coeptum erat, καὶ τόθ᾽ ἡγεμὼν ὁ πρέσβυς
, non τόδε
, sed τότε
dici postulant. Vidit hoc Stanleius, cuius emendationem eo minus dubitavi recipere, quod, pronomine si uti voluisset poeta, credibilius est τάδε
dicturum fuisse.
πειθέσθαι
M. G. Bess. Ald. Rob. πείθεσθαι
Farn. Vict.
παρθενοσφάγοισι
Farn. Vict. παρθενοσφάγοις
Flor.
ῥεέθροις πατρῴους χέρας βωμοῦ πέλας
. Quod Porsonus scripsit, ῥεέθροις
, habet Farn. ex Triclinii, ut patet, coniectura. Deinde πατρῴοις
G. πατρώοις
Ald. πατρώας
Bess. Tum πέλας
mendose Ald. Βωμοῦ
credibile est ab interprete profectum esse. Deleto hoc vocabulo et mutato verborum ordine usitatum metrum sic restitui, πέλας πατρῴους χέρας ῥεέθροις
. Ῥέεθρα, quae forma multo usitatior tragicis est quam contracta, ad profusum sanguinem rettulit Aeschylus, quum alibi, saltem apud tragicos, tantum de fluviis dictum inveniatur.
τί πῶς
Μ. G. Bess. Flor. τὶ πῶς
Rob. τί; πῶς
Vict. τί πως
Ald. Turn. λιπόναυς τε γένωμαι
M. G. Ald. Rob. Turn. In Bess. τε
supra adscriptum est. λειπόναυς τὲ γένωμαι
Flor. Vict. Veram scripturam πῶς λιπόναυς γένωμαι
, quam Porsonus restituit, habet Farn. Male plerique interpretes λιπόναυς
active dictum putarunt. Hoc dicit, quomodo a classe destituar, orbatus sociis? Nam si nolet immolare filiam, destituent eum qui se socios praebuerunt expeditioni in ipsius et fratris gratiam susceptae.
ἁμαρτῶν
G.
ὀργᾷ
M. ὀργᾷ
vel ὀργᾷ
G. Bess. Flor. Ald. Turn. Vict. ὀργαὶ
Rob. In G. αὐδᾷ
ad ὀργᾷ
superscriptum. αὐδᾷ
, cum glossa λέγει ὁ μάντις
, Farn. In M. G. hoc scholion est, τῷ τρόπῳ γὰρ αὐδᾷ ὁ μάντις δηλονότι. Scribendum ὀργᾷ, τῷ τρόπῳ. γρ. αὐδᾷ, ὁ μάντις δὴ λοιπόν
. Ex iis, qui vulgatum ὀργᾷ
explicare studuerunt, fuere qui verba haec, ὀργᾷ περιόργως
, fortasse quod περιόργως
etiam ὑπεροργῶντως
significat, de Diana, quae irata eiusmodi sacrificium exigeret, dictum existimarent. Quo factum ut Casaubonus adscripserit ἐπιθυμεῖ Ἄρτεμις
et Ruhnkenius ad Timaeum p. 194. tacens posuerit παρθενίου θ' αἵματος ὀργῇ, περιέργως τ᾽ ἐπιθυμεῖ Ἄρτεμις
, non laudabili levitate metrorum negligens. Sed ne sententiam quidem haec ratio aptam praebet, propter adiectum παυσανέμου
, quod hic aperte non ornatus caussa, sed significanter ob rem ipsam est additum. Sacrificium si sibi poscit Diana, poscit, ipsa ut placetur, non ut cessent adversi venti. Illi vero interpretes, quibus ὀργᾷ
cum scholiasta non pro verbo, sed pro nomine accipere placuit, quod fecerunt H. Vossius, Blomfieldius, Wellauerus, quam moleste inutili additamento oneraverint orationem, non opus est demonstrari. Ὀργᾷ nihil aliud est quam error librarii, ad sequens vocabulum περιόργως
aberrantis. Recte vero se habet αὐδᾷ περιόργως ἐπιθυμεῖν θέμις
, vales dicit fas esse avide expetere ventos pacans sacrificium virgineumque sanguinem. De indeclinabili θέμις
dixi ad Soph. Oed. Col. v. 1189. Non intellectus hic usus fecit ut εὖ γὰρ εἴη
in θέμις γὰρ εὖ
scriberetur in Flor. Farn. Quod reliqui libri habent, εὖ γὰρ εἴη
, ita explicandum est, ut omissa censeatur sententia, ad quam γάρ
referatur: sic fiat. Ita quod brevissime dixit poeta, accipiendum est hunc in modum, nam, quoniam evitari non potest, optandum ut bene vertat.
λέδαπνον
Bess.
δυσεβῆ
Flor. τρόπαιαν
G. Ald.
ὅθεν
pro τόθεν
Turnebus.
τόπαν τότολμον
Αld. τὸ ταυτότολμον
Rob. τὸ πάντολμον
Turn. Vict.
βροτοῖς
, quod servavit Porsonus una cum mala post hanc vocem plena interpunctione, quae in Ald. recte posita est post μετέγνω
. Schützius quum recte corrigeret βροτοὺς
, peccavit eo, quod non ad sequentia hoc verbum rettulit. Id et ego feci et Blomfieldius. Perperam sic emendatum esse pronuntiavit parum considerate G. Bernhardy in Syntaxi p. 93.
γυναικοποίνῳ πολέμῳ ἀρωγὸν
infelici coniectura Turnebus.
προτέλειῳ
G. προτελείῳ
Ald. Turn. Ceteri recte προτέλεια
.
παρθένιον
M. G. Bess. et edd. Emendate παρθένειον
Flor. Farn. Copulam τ'
addendam esse primus vidit Pearsonus.
βραβῆς
M. G. Ald. Rob. βραβεῖς
Turn. Vict. βραβῆς
Bess. Flor. Farn.
φράσεν δ᾽ ἐν ὄσσοις
Farn. εὐχὰν
Ald. ut in fine versus puncto distinguit, Turn. commate, quem plerique secuti sunt. Recte eam distinctionem omisere Rob. Vict. Nam μετ' εὐχὰν
cum λαβεῖν
coniungendum est.
χιμαίρας
Flor. Farn. Turn. Vict. χιμαίρας
M. G. Bess. Ald. Rob. ὕπερθε
.
περιπετεῖ
G. Ald. sed in G. εῖ
a pr. manu in ῆ
mutatum.
βαλεῖν
Farn. ἀέρδειν
Flor.
καλλιπρώιρου
Μ. καλλιπρώρου
Bess. Flor. Farn. Rob. Turn. Vict. καλλιπρώιρον
G. καλλίπρωρον
Ald. φυλακ᾽ ἀγκατασχεῖν
Ald. unde φύλακ᾽ ἀγκατασχεῖν
Turn. Sed G. ut ceteri φυλακὰν κατασχεῖν
.
δ'
Farn. ἀναύδων
Flor.
δ'
omittit Farn. χέουσα ἔβαλλ'
Μ. Bess. Farn. Rob. Turn. χέουσα ἔβαν
G. Ald. χέουσ' ἔβαλ'
Flor. Vict. Deinde ἕκατον
Bess. Non credam isto hiatu χέουσα ἔβαλλ'
Aeschylum non abstinuisse. Suspicetur quis forsitan, quoniam post βαφὰς
in Farn. δ'
omissum est, scribendum esse χέουσά δ'
. Sed et parum elegans haec collocatio est et syllabam in fine versus longam requirimus. Scripsisse videtur Aeschylus κρόκου βαφὰς δ᾽ ἐς πέδον χέουσ', ὧδ᾽ ἔβαλλ᾽ ἕκαστον θυτήρων
. Qui cum Stanleio κρόκου βαφάς
de sanguine intelligendum censuerunt, non cogitarunt mox dicere chorum τὰ δ᾽ ἔνθεν οὔτ᾽ εἶδον οὔτ᾽ ἐννέπω
. Nec sanguis nec vittae intelligendae, de quibus Lucretius immolationem Iphigeniae describens I. 88. cui simul infula virgineos circumdata comtus ex utraque pari malarum parte profusa est
. Qui non abiectas, sed aptatas capiti vittas dicit. Eaeque non croceae, sed albae erant. Aliud est quod Aeschylus narrat. Iusserat Agamemno prehendi Iphigeniam obvolutamque vestibus ne mala imprecaretur ad aram sisti. At illa reiecto croceo velamine, quo ut regia virgo induta erat, sponte vocem comprimit, satis habens adspicere duces, tamquam verba factura.
ἀπὸ ὄμματος βέλει
Μ. βέλει ἀπ᾽ ὀμμάτων
Farn.
ἔμελθεν
G. Ald. Rob. ἔμελλεν
Turn. Ἔμελψεν aperte ineptum est. Neque enim illo aevo in conviviis cantabant virgines, quaeque id Aeschyli tempore faciebant, tibicinae erant et saltatrices, et arte illa et corpore quaestum facientes. Scribendum ἤνυσεν
, quoniam illi saepe in hospitali domo patris ad mensam convenerant. ἁγνά
. αὐδᾷ
. τριτοσποδον
Rob. εὐπόταμον
Flor. εὔποτον
Farn. Elmsleium secutus Blomfieldius εὔποτμόν τ'
addita copula scripsit. Scribendum potius videtur εὐπότμαν
. Codicis Flor. scriptura ex εὔποτμον
orta est. De his formis v. Lobeckium ad Ai. v. 604. In explicando hoc loco mirum quantum a vero aberraverint interpretes. Scholiastes ἀταύρωτος
interpretatur ἄζευκτος, παρθενική
. Hesychius ἀταύρωτος, ἄζυγος, καὶ παρθένος, παρ᾽ ὅσον ἐξεῖχθαι γάμοις αἱ γεγαμημέναι λέγονται
. Vide etiam Eustathium p. 259, 9. 1554, 28. et Valckenarium animadv. ad Ammonium p. 40. seq. Non negaverim hoc significatu potuisse hanc vocem ab aliquo tragico usurpari. Sic Aeschylus infra v. 1054. ἄπεχε τῆς βοὸς τὸν ταῦρον
, et Horatius nondum subacta ferre iugum valet cervice, nec tauri ruentis in Venerem tolerare pondus
. Eiusmodi locum in mente habuisse videtur Aristophanes in Lysistrata v. 217. quem versum afferens Suidas scripsit σταυρώτη, ἀντὶ τοῦ ἁγνὴ καὶ ἄμικτος. ταῦρος γὰρ τὸ αἰδοῖον τοῦ ἀνδρός, καὶ διὰ τοῦτο ἀταυρώτη ἡ ἁγνὴ ἢ ἄζευκτος γάμου καὶ ἀζυγής
: quam obscenam explicationem mirum est probare potuisse Blomfieldium. Idem Suidas mox addit ἐπειδὴ οἱ ταῦροι κατωφερεῖς· “οἴκοι δ᾽ ἀταυρώτη διάξω τὸν βίον.”
Ab Aeschyli loco haec significatio tam aliena est quam quod maxime. Quid enim attinebat hic virginem incorruptam vocari Iphigeniam? Immo ἀταύρωτος
est non efferata. Hoc enim dicit poeta, puellam, non indignatam quod immolaretur, pio silentio honorasse sortem patris, faustam futuram per hoc sacrificium. Euripides Med. v. 91. ἤδη γὰρ εἶδον ὄμμα νιν ταυρουμένην τοῖςδ'
. Et v. 190. καίτοι τοκάδος δέργμα λεαίνης ἀποταυροῦται δμωσίν
. Eodem pertinent haec in Herc. fur. v. 867. καὶ διαστρόφους ἑλίσσει σίγα γοργώπους κόρας, ἀμπνοὰς δ᾽ οὐ σωφρονίζει, ταῦρος ὡς ἐς ἐμβολήν, δεινὰ μυᾶται δέ
. Recte vero Schützius ἁγνᾷ αὐδᾷ
, quod eodem modo dictum quo τὸ τῆς εὐφήμου στόμα φροντίδος ἱέντες
apud Sophoclem Oed. Col. v. 131. Τριτόσπονδον autem αἰῶνα
quum dicit, de quibus verbis videndum Blomfieldii glossarium, ad libationem respicit Iovi Servatori factam, qui scilicet servaturus sit classem adversis ventis ab destinato cursu prohibitam.
ἄγραντοι
Ald. ἄχραντοι
Turn. Dicit hoc universe, non vana est ars Calchantis. Respicit enim quae supra commemoraverat v. 126. seqq. non ex omni parte prospere successuram esse expeditionem, quumque modo de impio facto Agamemnonis dixisset, simul ex hoc aliquid mali nasciturum praesagit.
δίκα δύς τοῖς
error Aldinae a Turnebo repetitus. Deinde omnes libri παθοῦσι
. Sensus est, iustitia his quidem (eos dicit qui virginem immolarunt) experiundo admovet cognitionem futuri. Id supra dixerat πάθει μάθος ἔχειν
. Activum est ἐπιρρέπει
, ut Eum. v. 875. οὔτἂν δικαίως τῇδ᾽ ἐπιρρέποις πόλει μῆνίν τιν ἢ κότον τίν ἢ βλάβην στρατῷ.
Et apud Theognidem v. 157. Ζεὺς γάρ τοι τὸ τάλαντον ἐπιρρέπει ἄλλοτε ἄλλως
.
τὸ δὲ προκλύειν
, nisi quod in Farn. haec verba omissa sunt. In M. ab alia manu adiecta sunt. Deinde post προκλύειν
sequitur ἐπιγένοιτ' ἂν κλύοις
(sic M. G. ἀνκλύοις
Rob.) προχαιρέτω
M. G. Rob. et Ald. nisi quod haec ἀνηλύοις
habet. ἐπεὶ γένοιτ᾽ ἂν κλύοις προχαιρέτω
Bess. Flor. et sic etiam Farn. ἐπεὶ γένοιτ' ἂν ἡ λύσις προχαιρέτω
Turn. Vict. Triclinius, cuius recensionem codex Farn. exhibet, videtur haec sic constituisse, τὸ μέλλον, ἐπεὶ γένοιτ', ἂν κλύοις
. Aurati coniectura est ἤλυσις
, in quam Schutzius quoque incidit. Elmsleius quum τὸ δὲ προκλύειν
in Farn. omissum videret, non satis caute τὸ προκλύειν
ab interprete adiectum esse iudicavit, quod verbum minime redolet interpretem, aperteque ad haec verba refertur quod sequitur ἴσον δὲ τὸ προστένειν
. Secutus eum tamen Blomfieldius exhibuit δίκα δὲ τοῖς μὲν παθοῦσιν μαθεῖν ἐπιρρέπει· τὸ μέλλον δ᾽ ἐπεὶ οὐ γένοιτ' ἂν λύσις, προχαιρέτω
, atque ἐπεὶ οὐ γένοιτ' ἂν ἡ λύσις
iam alii coniecerant. Sed haec, sive numeros, sive sententiam spectes, non habent quo commendentur. Ad sensum quidem reprehendi non potest τὸ προκλύειν δ᾽, ἐπεὶ γένοιτ' ἂν ἤλυσις, προχαιρέτω
: sed ita si legitur, debet aliquid omissum ab librariis in strophicis putari, in quibus tamen nulla est omissionis suspicio. Ego non dubitavi reponere, quod in adnotationibus ad Humboldti versionem conieci, τὸ προκλύειν δ᾽ ἤλυσιν προχαιρέτω.
Nam illud potius ἐπεὶ γένοιτ' ἂν ἤλυσις
ab interprete adscriptum fuerat.
ἴσον
Farn. Ceteri ἴσον
.
σύνορθὸν ἀνταῖς
(id est αὐταῖς
) Μ. σύνορθὸν αὐταῖς
Rob. σὺν ὀρθὸν αὐταῖς
G. Bess. Ald. Turn. σύναρθρον αὔταις
Flor. Farn. Glossa in Farn. συνηρμοσμένον βοαῖς καὶ θρήνοις
, et alia, συνίζησις
. Blomfieldius αὐταῖς
cum Stanleio ad artes Calchantis refert, quod patet quam putidum sit. Nec melius Elmsleii αὐτᾷ
, scilicet τῇ δίκῃ
. Mea coniectura est αὐγαῖς
. Fallitur Wellauerus, αὐγαῖς
de luce diei intelligi posse negans, nisi accesserit aliquid quod de his sermonem esse indicet. Quasi non λεύσσειν ὑπ' αὐγάς
per se intelligatur, aut non in hac ipsa fabula v. 1140. legatur ὥστε κύματος δίκην κλύζειν πρὸς αὐγὰς τοῦδε πήματος πολὺ μεῖζον
. Recte tamen, quamquam non recto usus argumento, coniecisse videtur Wellauerus σύνορθρον αὐγαῖς
. Orietur, inquit, cum luce solis eventus.
πέλοι δ᾽ οὖν
Rob. τούτοις
Flor. Vict. Sed τούτοισιν
M. G. Bess. Farn. Ald. Rob. εὖ πρᾶξις
, ut dicitur v. 478. εὖ γὰρ πρὸς εὖ φανεῖσι προσθήκη πέλοι
. Sed εὔπραξις
defensum est in Parisina editione Thesauri Stephani in v. εὐθεράπευσις
.
ὄναρ ἡμερόφαντον ἀλαίνειν
supra dixerunt. Diversae et originis et significationis esse Homeri ἀπίην γαῖαν
, ex praepositione ἀπό
dictam, et tragicorum Ἀπίαν
, appellatam ab antiquissimo rege Apide, bene animadvertit Buttmannus in Lexilogo c. 19. vol. I. p. 67. sed ille quae de aliquot aliorum nominum cum isto Apide cognatione dixit, cur falsa sint, non opus videtur demonstrare. Ἄπις
, Doricae linguae nomen, cognatum esse cum ὕδωρ
satis ostendunt quae de Apide praedicat Aeschylus in Suppl. v. 249. seqq.
ἄγγελος
. ἄγγελος φύλαξ
Farn. φύλ.
Rob. Chori nomen apposuit Stanleius.
ἐπιφωτός
error Aldinae.
ἄρσενου
G. ἀρσένου
Ald. Turn.
εὖ δ᾽ εἴτε κεδνόν
error Aldinae. Inde εὖ δ', εἴτε κεδνὸν
Turn. σὺ δ' εἴτε κεδνὸν
codices et Rob. Vict. sed in M. ultima in εἴτε
littera e correctione ι
est. Aurati coniectura est σὺ δ᾽ εἴ τι κεδνόν
, quam ex margine Askewiana Blomfieldius recepit. Estque id aptius, licet defendi possit εἴτε
. Nam potius hic est, num quid fausti acceperit quaeri.
ἐλπίσι
M. Bess.
σιγῶντι
Flor. Farn. σιγώσης
M. Ceteri σιγώσῃ
. Correctoris mutatio est σιγῶντι
, qui haec verba a Clytaemnestra dici putaret. V. ad v. 256.
γυν.
in Bess. Flor. Farn. Omissa personae nota in Rob. Eustathius p. 22, 32. affert εὐάγγελος ἠὼς γένοιτο μητρὸς εὐφρόνης πάρα
, comparans cum Soph. Trach. v. 95.
Nuntii
nota adscripta in G. Ald. Rob. Turn. Vict. Nulla personae nota in Rob. πεύσῃ
.
χο.
praefixum in Rob.
ἦ τορῶς
G. Ald.
τὴν δ᾽ ἄρα χάρμα καὶ ἄλγος ἕλε φρένας
, haec habet scholiastes, Σοφοκλῆς “χάρμα ὑφέρπει δάκρυον ἐκκαλουμένη.”
Aeschyli esse et Barnesium fugit et Buttmannum. Ad eundem Homeri versum Eustathius p. 1872, 64. ὅθεν λαβών φασι Σοφοκλῆς ἔφη, ὡς χάρμα ὑφέρπει δάκρυον ἐκκαλούμενον
.
φρονούσης
Flor. Farn. Vict. quod correctoris est prava personarum distinctione moti. ὄμμα σου
G. Ald. Rob. et nunc M.
τί γὰρ τὸ πιστόν ἐστιν τῶνδέ σοι τέκμαρ
, nisi quod ἔστι νῦν
habet Ald. τί δ᾽ ἂν
Auratus. Sentiebat enim vulgatam scripturam non congruere cum eo quod respondet Clytaemnestra. Eam ob caussam Abreschius τὶ γὰρ τὸ πιστὸν
scribi volebat, quod esset ecquod, quod certum sit, signum
. Optime Schutzius τί γάρ; τὸ πιστὸν ἐστὶ τῶνδέ σοι τέκμαρ ;
Tenuere tamen vulgatum Blomfieldius et Wellauerus, Schützium bene refutatum esse rati a Doederlino in Actis Monac. I. p. 40. Scilicet, ut huic, sic ipsi quoque in solam articuli cum τίς
consociationem, de qua nemini dubium esse potest, intuentes, parum solliciti de sententia, ne caussam quidem perspexerunt, qua ad mutandam distinctionem vir egregius, qui se poetam legere, non construendi exercitia ante oculos habere sciret, fuerit adductus.
ἔστιν τὶ δ᾽
G. ἔστι τί δ᾽
Bess. ἔστιν τ' δ'
, omisso per errorem ι
, Ald. unde Turn. ἐστὶ τάδ'
.
εὐπειθῇ
G. Ald. Ceteri εὐπειθῆ
. Recte Blomfieldius εὐπιθῆ
.
εὔπτερος
Turnebus. Ceteri omnes ἄπτερος
. Scholiastes ἰσόπτερος, κούφη
. Hesychius ἄπτερα, ἰσόπτερα, ταχέα, ἡδέα
. Idem ἄπτερος, αἰφνίδιος, παρὰ Ὁμήρῳ. ὁ προςηνὴs ἢ ταχύς. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι. αἰφνίδιον.
Idem ἀπτέρωτα, ταχέα, αἰφνίδια
. Εtym. Μ. p. 133, 26. ἄπτερος. “τῇ δ᾽ ἄπτερος ἔπλετο μῦθος.” ταχὺς πρὸς τὸ πεισθῆναι, καὶ ἰσόπτερος. ἡ γὰρ ἅ στέρησις δηλοῖ καὶ τὸ ὅμοιον καὶ τὸ ἴσον, οἷον ἀτάλαντος, ἄλοχος. ἔνιοι δέ, οὐ παραπτάς, ἀλλ᾽ ἔμμονος. ἔνιοι δέ, ἄπτερον τὸ ἡδύ, ἄσμενον, ὀρθόν
. Partem horum habet etiam Zonaras. Vide etiam Apollonium in Lex. Hom. et Eustathium p. 1811, 39. In Etym. Μ. p. 133, 34. et 183, 24. ἀπτερέως
ex Hesiodo affertur, pro quo Ruhnkenius in Epist. crit. I. p. 67 (sive 105. et noviss. ed. 158.) vereor ne temere Apollonii Rhodii nomen, IV. 1765. ea voce ita ut sit celeriter usi, substituendum censuerit, Parmenidem quoque afferens apud Sextum Emp. adv. log. I. p. 393. ὡς σφιν βαλανωτὸν ὀχῆα ἀπτερέως ὤσειε πυλέων ἄπο
. Eodem significata ἀπτέρως
dixit Lycophron v. 627. et nescio qui alius poeta apud Pollucem IX. 152. ἀπτέρῳ τάχει
, quod ab Leone Diacono VII. 2. assumptum attulit Boissonadus. Scribit autem Etymologus p. 133. 34. ἀπτερέως παρ' Ἡσιόδῳ, ὥσπερ τὸ ἀψοφέως. σημαίνει τὸ . . ἔστιν ἀπωτέρω, ἀπτέρω, οὕτως Ἡρωδιανός. ἔστι ταχέως, ἑτοίμως, ἀφροντίστως, οἳ δέ, ἀπροθύμως, ἐλαφρῶς. ἔνιοι δέ, ἐμελημένως.
Εt p. 183, 24. ὅμοιον δὲ τούτου (ἀψοφέως dicit) καὶ τὸ ἀπτερέως παρ' Ἡσιόδῳ, ἀπὸ τοῦ πτερέως, τὸ ταχέως.
Hoc πτερέως
quidem a grammaticis fictum puto, etsi apud Hesychium est ἀγαπτερέως, ἀσμένως, προθύμως, ταχέως
. Quod nescio an ipsum quoque inconsiderate Ruhnkenius ἀγαπτερέως
scribi iusserit. Pertinet huc etiam verbum ἀπτερύσσεται
, quod Hesychius πέτεται
interpretatur, et ἀπτερύονται
apud Aratum v. 1009. agnitum quidem illud a scholiasta, sed in libris etiam αὖτ' ἐρύονται
et αὖ πτερύωνται
scriptum. Vtrumque suspectum habeo vereorque ne fuerit ἀμπερύσσεται
et ἀμπτερύονται
. Apud Atticorum tragicos sicubi ἄπτερος
invenitur, propria significatione nunc non alatum notat, ut in Eum. v. 53. 249. et in Iph. Taur. v. 1095. nunc implumem, ut in Herc. fur. v. 1039. ὃ δ᾽, ὡς τις ὄρνις ἄπτερον καταστένων ὠδῖνα τέκνων, πρέσβυς ὑστέρῳ ποδὶ πικρὰν διώκων ἤλυσιν πάρεσθ᾽ ὅδε
Et hic quidem locus accommodatissimus est ad tuendam hanc vocem in Agamemnone. Nam ἄπτερος φάτις
est rumor immaturus, cui nondum fides habenda, comparatione ab avibus petita, quibus nondum ad volatum pennis firmatae sunt alae. Non est autem obscurum, etiam qui illa voce in contrarium significatum usi videntur, re vera non recessisse a proprio. Sunt enim illi Homerum secuti, cui quum ἄπτερος μῦθος
dictum significet non avolans, sed sedulo mente custoditum, ἄπτερος, ἀπτέρως, ἀπτερέως
de iis rebus dictum est, quae non leviter aut oscitanter, sed sedulo et strenue aguntur.
καὶ πῶς
Farn. καὶ τὶς
Rob. Ceteri καὶ τίς
. Deinde ἐξίκοιτ᾽ ἀναγγέλων
ex primae manus correctione, quum antea scriptum fuisset ἐξ ἵκοιτ' ἀν ἄγχος
, G. ἐξίκοιτ᾽ ἂν ἀγγέλων
Ald. ἐξίκοιτ' ἂν ἀγγέλων
ceteri. Stanleius ἀγγέλλων
scribi volebat, Abreschio vel hoc placebat vel ἀγγελῶν
, quod recepit Porsonus. Hoc cur praestet vulgato, ac non potius deterius sit, vix intelligas.
ἀπαγγέλου
G. et a pr. manu M. ἀπ' ἀγγέλου
Μ. a sec. manu et ceteri. ἀγγάρου
commendatum a Cantero receptum est inde a Schützio et Porsono. Etym. M. p. 7, 16. et grammaticus in Bekkeri Anecd. p. 212, 5. ἔλεγον δὲ καὶ τοὺς σταθμοὺς ἄγγαρα, καὶ τοὺς ἐπὶ τὸ καθοδηγεῖν παραλαμβανομένους ἄκοντας. Αἰσχύλος γοῦν ἐν Ἀγαμέμνονι τὸν ἐκ διαδοχῆς πυρσὸν “ἀπ' ἀγγάρου πυρός” ἔφη
. Suidas et grammaticus in Bekkeri Anecd. p. 325, 13. ἄγγαροι, οἱ ἐκ διαδοχῆς γραμματοφόροι. οἱ δὲ αὐτοὶ καὶ ἀστάνδαι. τὰ δὲ ὀνόματα Περσικά. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι “φρυκτὸς δὲ φρυκτὸν δεῦρ᾽ ἀπ' ἀγγάρου πυρὸς ἔπεμπεν.”
Eustathius p. 1854, 26. παρὰ τῷ αὐτῷ δὲ ποιητῇ ἐν Ἀγαμέμνονι καὶ οἱ ἄγγαροι κεῖνται, λέξις φανερῶς Περσική “φρυκτὸς δὲ φρυκτὸν δεῦρ᾽ ἀπ' ἀγγάρου πυρὸς ἔπεμπε.” τοιοῦτον δὲ τὸ τῶν φανῶν. κυρίως δὲ κατὰ Λίλιον Διονύσιον ἄγγαροι οἱ ἐκ διαδοχῆς γραμματοφόροι. οἱ δὲ αὐτοί, φησί, καὶ ἀστάνδαι Περσικῶς.
Descripsit rem Herodotus VIII. 98. V. Brodaci Misc. VI. 6.
ἑρμαῖον
G. Ald. Vict. et ut videtur M. ἕρμαιον
Rob. Turn. Non quadrare videtur in hunc montem quod Arcadius praecipit p. 43, 8. Ἑρμαῖος
scribi nomen proprium. Ἑρμαῖος λόφος
, de quo Etym. Μ. p. 375, 57. est Od. XVI. 471.
φανόν
. Porsonus πανόν
ex Athenaeo XV. p. 700. Ε. πρότερος δὲ τούτων (Menandrum et Diphilum dicit) Αἰσχύλος ἐν Ἀγαμέμνονι μέμνηται τοῦ πανοῦ· ἐχρῶντο δὲ αὐτῷ ὡς λαμπάδι
. Ammonius p. 90. φανός
comicorum, πανός
tragicorum esse ait. Valckenarius in Animadv. ad Amm. p. 147. ab scholiasta Aristophanis ad Pacem v. 841. promiscuum utriusque formae usum tragicis adscribi dicit. Sed quum scholiastes iste sic scribat, τοὺς νῦν φανοὺς καλουμένους λύχνους τινάς φασι λέγειν τῶν παλαιῶν, τὰς δὲ λαμπάδας τοὺς τραγικοὺς φανοὺς ἢ πανοὺς διὰ τοῦ π
, non ille repugnare Ammonio videtur, sed indicare idem esse πανός
, quo pro altera forma utantur tragici. Photius πανόν, ἀπὸ τοῦ πάντα φαίνειν σχηματισθέντα, κατὰ μεταβολὴν τοῦ φ. Σοφοκλῆς Ἑλένης γάμῳ
. Idem πανός, δέσμη κληματίδων. οἱ δὲ νεώτεροι Ἀττικοὶ φανόν. Ἀριστοφάνης
. Pollux X. 117. πανὸς μέντοι καὶ φανὸς ἡ λαμπάς, ὡς ὅταν φῇ ἐν τῇ Ἀλκμήνῃ Εὐριπίδης “πόθεν δὲ πεύκης πανὸν ἐξεῦρες λαβών;”
ἄθωον
. Affert hunc versum schol. Vict. ad Il. XIV. 229. Iovem in illo monte cultum dicens. Eustathius p. 358. ὅτι δὲ Θρακικὸς καὶ ὁ Ἄθως, οὗ μνεία καὶ παρὰ τῷ ποιητῇ ἐν τοῖς μετὰ ταῦτα, δηλοῖ φασὶ Σοφοκλῆς ἐν Θαμύριδι, “Θρῇσσαν” εἰπὼν “σκοπιὰν Ζηνὸς Ἀθῴου.” ἔνθα ὅρα τὸ Ἀθῴου, ὁμωνυμοῦν τῷ ἀθῷος, ὑφ' οὗ δηλοῦται ὁ ἀζήμιος. ὧν διαφορά, καθά που καὶ ἑτέρωθι δηλωθήσεται, οὐ μόνον κατὰ σημασίαν, ἀλλὰ καὶ κατὰ τόνον. ἀθῶος μὲν γὰρ κατά τίνας προπερισπωμένως, ὁ ἀζήμιος, Ζεὺς δὲ Ἀθῷος προπαροξυτόνως, ὁ ἐν τῷ Ἄθῳ τιμώμενος, ὃν φασιν ἔστι καὶ Ἀθώϊον κατὰ διαίρεσιν εἰπεῖν, ὁμοίως τῷ Ἄρειος, Ἀρήιος. κατὰ μέντοι ἑτέρους, ὧν ἐστὶ καὶ Ἡρωδιανός, ἀνάπαλιν, ὁ μὲν παρὰ τὸν Ἄθων Ζεὺς Ἀθῷος περισπασθήσεται, κατὰ τὸ ἥρως, ἥρῳος, Μίνως, Μίνῳος, γάλως, γαλῷος, τὸ δὲ ἕτερον παροξυνθήσεται, καὶ ἔσται ἀθῶος, ἄνωος, ὡς ψυχή, εὔψυχος, βούλη, εὔβουλος, τιμή, ἄτιμος.
Videtur ἄψυχος
et ἄβουλος
scripsisse. De eadem re idem p. 218, 3. 953, 42.
ὑπερτελῆστε
sic M. υπερτεληστε
sine accentu G. ὑπερτελής τε
Ald. Turn. ὑπερτελεῖς τε
Bess. ὑπερθ' Ἑλλής τε
Rob. ὑπεὶρ Ἑλλής τε
Flor. Farn. Vict. In Farn. glossa ὑπὲρ τὸν Ἑλλήσποντον
. Deinde πλέοντα
Ald. De verbo πλέοντα
, tegere significante, dixit, hoc quoque loco allato, Porsonus ad Phoen. v. 663. Quare Musgravii coniectura φωτίσαι
non opus est. Ὑπερτελής autem super eminentem notat, ut apud Eur. Ion. v. 1549. et ita ὑπερτελὲς
infra v. 344. eademque metaphora ὑπερτελὴς
apud Sophoclem Trach. v. 36. Hesychius ex hoc Aeschyli loco, ut videtur, ὑπερτελής, ὑπὲρ τὸ τέλος ἀφικομένη
. Blomfieldio Aeschylus scripsisse videbatur ὑπερτελεῖ τε
. V. ad v. 272. 273.
ἰσχὺν
dedit Blomfieldius, id habere dicens marg. Ask. et Musgr. Puto hanc coniecturam esse Askewii et Musgravii. Libri enim ἰσχύς
, quod scholiastes interpretatur μεγίστη πεύκη, ἰσχὺς πυρός
. Non opus est ἰσχὺν
scribere: sed πευκή
, quod libri habent, ad ἰσχὺς
appositum languet. Id Schützius recte in πεύκη
mutandum esse censuit: cetera autem non recte tractavit. Coniecit enim πρὸς ἐκδοχήν, πεύκης τὸ χρυσοφεγγὲς — σέλας
. Sed in πρὸς ἡδονήν
, quod etiam Pearsono in πρὸς ἐκδοχὴν
mutandum esse videbatur, nihil vitii est, si reputes non δέ
, sed τέ
post ὑπερτελής
scriptum esse. Nam δέ
si legeretur, requireretur verbum pro nomine πεύκη
, veluti πηδᾷ
, ut in Ione Euripidis v. 1144. ἔνθα πῦρ πηδᾷ θεοῦ Βακχεῖον
. Nunc vero, τέ
posito, ἐξεδέξατο
etiam ad sequentia refertur. Excepit flammam Athos et vis flammae altissime eminens, ut more collustraret, luxuriante pinu. Significat enim πρὸς ἡδονὴν πεύκης
ut pro lubitu luxuriaretur flamma. Mox χρυσοφεγγές
Bess.
παραγγείλας ἀμακίστου σκοπάς
G. Ald. παραγγείλασα μακίστου σκοπάς
M. Bess. Flor. Farn. Rob. παραγγείλασα μακίστου σκοπαῖς
Turn. Vict. Lesbi montem Macistum memorat Plinius H. N. V. 39. (140). Habuit etiam Triphylia montem altum cui nomen fuit Macistum, memoratum a Strabone VIII. p. 346. in quo urbs fuit Macistus, de qua Stephanus Byzantius. Aeschylo qui mons hic dictus est, situs ille, ut ordo locorum monstrat, in Euboea, masculino genere Μάκιστος
videtur appellatus fuisse, si recte editum est σκοπαῖς
. Blomfieldius σκοποῖς
scripsit, vix dubium esse ratus quin σκοπᾶς
ortum sit ex σκοποῖς
. At σκοποῖς
absonum foret, quia sic quod sequitur ὃ δὲ
perperam dictum esset, quod, ubi σκοπαῖς
legitur, non potest non ad Macistum referri; non item de monte dictum videretur, si σκοποῖς
praecessisset. Sed illud σκοπᾶς
, quod ipse in M. G. Ald. Rob. esse dicit, in nullo horum librorum, qui omnes σκοπάς
habent, legitur. Solus H. Stephanus σκοπᾶς
ut aliam lectionem adnotavit, sed is haud dubie scribendi error est, quum σκοπάς
exarare vellet. Scribendum vero σκοπῷ
.
ἀφράσμων ὡς
Turn. ἀφασμένως
Rob. Ceteri omnes ἀφρασμόνως
, quam formam probat Lobeckius ad Ai. v. 23.
ἀγγάρου
scribendum coniiceret. πάρηκεν
male Stanleius interpretatus est praetermisit, si id voluit significare neglexit, Alio transmissum nuntii officium dixit Aeschylus, quod Orellius non negasset, si reputasset οὔτι μέλλων
esse celeriter, neque οὔτι
separari ab eo participio posse.
εὐρίππου
Bess.
μεσσαπίου
M. G. Rob. μεσαπίου
Bess. Flor. Farn. Turn. Vict. μεταπίου
Ald. Scholiastes Μεσάπιον ὄρος μεταξὺ Εὐβοίας καὶ Βοιωτίας
. Euboeae montem Messapium esse tradit Stephanus Byzantius: sed Boeotiae est. Strabo IX. p. 405. ἐν δὲ τῇ Ἀνθηδονίᾳ Μεσσάπιον ὄρος ἐστίν, ἀπὸ Μεσσάπου
. Servius ad Aen. VIII. 9. in Anthedonis enim ora, quae Boeotiae est, mons stat Messapius, a duce Messapo nominatus. V. etiam Müllerum in Orchomeno p. 24. Alius est eo nomine mons Macedoniae, memoratus Aristoteli Hist. an. IX. 32, 1. De utroque v. Schneiderum ad Aristot. vol. IV. p. 232. et Heynii excursum VIII. ad Aen. VII. φύλαξ
, pro φύλαξι
error Rob. μολόν
M. G. Bess. Farn. Ald. Rob. μολών
Turn. Vict.
οἵ τ᾽
Flor.
γαίας
Ald. Turn. Sed G. cum ceteris γραίας
.
λαμπάδ'
G. λαμπὰ δ'
Ald. οὐδέπω 'μαυρουμένη
Rob.
πεδίον ἀσωποῦ
Flor. Farn. Vict. παιδίον ὠποῦ
M. G. Bess. Ald. πεδίον ὠποῦ
Rob. πεδίον Ὠρωποῦ
Turn.
φαιδρᾶς
G. Ald.
φρουρὰ
Ald. In G. prius scriptus circumflexus post in gravem mutatus.
Ἐσχατιῶτις, λίμνη κειμένη μετὰ τὸν Ἰσθμόν, ὅτι πολλοὶ τῶν ἀπὸ Θρᾴκης σὺν Εὐμόλπῳ στρατευσμένων ἐπ' Ἀθήνας ἐν αὐτῇ λουσάμενοι ἀπέθανον, ὥςπερ ἐσχάτῳ λουτρῷ χρησάμενοι. ἢ ἀπὸ τῆς Ποσειδῶνος θυγατρὸς Ἐσχατιώτιδος, ἥτις ἐκεῖ κατῴκησε, Ποσειδῶνος αὐτῇ χαρισαμένου ἀπόσπασμα θαλάσσης εἰς λουτρόν. ὕστερον δὲ Γοργῶπις ἐκλήθη ἀπὸ Γόργης τῆς Μεγαρέως θυγατρός, γυναικὸς Κορίνθου, ἥτις ἀκούσασα τὸν τῶν παίδων φόνον, περιαλγὴς γενομένη, ἔρριψεν ἑαυτὴν εἰς τὴν λίμνην.
Ita enim haec scribenda sunt. Hesychius Γοργῶπις. Κρατῖνος ἐν Πυλαίᾳ. λίμνην φασὶν εἶναι ἐν Κορίνθῳ, εἰληφέναι δὲ τοὔνομα διὰ τὸ Γόργην ἐμπεσεῖν εἰς αὐτήν.
Scholiastes, Aegiplanctum Megaridis montem esse affirmans, non sinit dubitare quin Gorgopis ista eadem sit cum illa de qua Aeschylus.
αἰγίπλακτον
Bess.
δὴ χαρίζεσθαι
Farn. Ceteri omnes μὴ χαρίζεσθαι
. Schützius in prima editione recte receperat Heathii emendationem μὴ χατίζεσθαι
, quod fecit etiam Porsonus. Non potest probari Th. Bergkii coniectura θεσμὸν ἀγγαρίζεσθαι
, proposita in Diurn. antiq. a. 1835. p. 958. qui quum negaret χατίζεσθαι
passive dici posse, et novum ipse finxit verbum, et non reputavit non dici hic θεσμὸς οὐ χατίζει πυρός
, sed πυρὸς θεσμὸς οὐ χατίζεται
, non desideratur. Hesychius χατεύει, χατίζει, ἐπιθυμεῖ.
Idem χατίς, ἐπιθυμία, χρήσις.
μέρει
Rob.
κάτοπτρον πρῶν ὑπερβάλλειν
M. G. Bess. Flor. Farn. Rob. Vict. κάτω πτρονοῦ περβάλλειν
Ald. ex quo Turn. fecit κάτοπτρον οὐχ ὑπερβάλλειν
. Canterus tacite emendavit κάτοπτον πρῶν ὑπερβάλλειν
. Confirmat scholiastae interpretatio τὸ κατόψιον
. Merito κάτοπτον
ab recentioribus receptum est. Permirum ac potius incredibile est Godofredum Bernhardy in Syntaxi linguae Graecae p. 50. non solum id male emendatum pronuntiasse, sed etiam novo planeque inaudito modo illud κάτοπτρον
agora spiegelfläche interpretatum esse. Difficilior quaestio est, quem locum appellet poeta κάτοπτον πρῶνα
. Si adversum Megaridi litus sinus Saronici, satis bene se habebit infinitivus ὑπερβάλλειν
, et καί
adeo significans. Sed Is. Vossius ad Melam p. 154. montem intelligi volebat vicinum Hermionae, qui proprio nomine Πρὼν appellabatur, de quo accurate scripsit Pausanias II. 34, 11. iterum eius mentionem faciens II. 36, 2. At non facile montem hic certum nominaret poeta, nisi ut in eo quoque monte ignem accensum esse diceret: quare scribendum mox esset ἔνθ' ἔσκηψεν· εἶτ᾽ ἀφίκετο Ἀραχναῖον αἶπος
, i. e. ubi (in Prone) constitit: tum venit ad culmen Arachnaeum. Accedit quod Pron remotior est ab Aegiplancto quam mons Arachnaeus: quare quodammodo retro signum a Prone ad Arachnaeum perferri debuisset. Haec qui consideraverit, vix, opinor, dubitare poterit quin Σαρωνικοῦ πορθμοῦ κάτοπτος πρὼν, uti diximus, litus sit trans Saronicum sinum conspicuum. De hac vocis πρών
significatione dictum est ad Pers. v. 129. Sed critici qui καί
, quod est ante Σαρωνικοῦ
, vel non animadverterunt adeo significare, vel non crederent, alii aliud coniecere. εἶτ᾽ ἔσκηψεν, εἶτ᾽ ἀφίκετο
habent M. Farn. Rob. Turn. Vict. et, ut videtur, etiam Bess. Flor. εἶτ' ἔσκηψεν, εἶτ' ἀφίκετο
G. Ald. Scaliger quid in mente habuerit, quum ὑπερβάλλων
adscripsit, non exputo. Stanlei coniecturam, εἶτ᾽ ἔσκηψεν, ἐς τ' ἀφίκετο
recepit Porsonus. Schützius autem in minore editione posuit καὶ Σαρωνικοῦ πορθμοῦ κάτοπτον πρῶν ὑπερβάλλει πρόσω φλέγουσα· καὶ ἔσκηψεν, ἐς τ' ἀφίκετο Ἀραχναῖον αἶπος
. Blomfieldius versum excidisse suspicatur. Wellauerus denique, quoniam σκήπτειν
ubi hoc in loco invenitur, idem atque ἀφίκετο
sit, εἶτα
cum vi quadam repetitum putat, propter laetitiam, quod nuntius pervenerit iam ad eam stationem quae proxima sit aedibus Atridarum. At haec figura non solum ab ingenio Clytaemnestrae, superba cum gravitate loquentis, abhorret, sed etiam, si ea uti voluisset poeta, fecisset id in iis verbis quibus ad ipsam domum Atridarum accessio signi describitur. Nihil horum ferri potest, sed scribendum est εὖτ' ἔσκηψεν, εὖτ᾽ ἀφίκετο Ἀραχναῖον αἶπος
.
ἀστυγείτονας σκοπὰς
ad ς
ab alia manu altero σ
supra adscripto, M. ἀστυγείτονας σκόπας
G. Turn. ἀστυγείτονα σκόπας
A. ἀστὸ γείτονας σκοπὰς
Rob.
ἐς τόγε σκήπτει
M. G. ἐς τόγε σκήπτει
Rob. Turn. ἐπόγε σκήπτει
Ald. ἐς τόδ᾽ ἐνσκήπτει
Bess. ἐς τόδε σκήπτει
Flor. Farn. Vict. Post hunc versum in M. G. et editionibus ante Victorianam statim sequitur v. 1026. Etenim in M. quaternio deest. Post v. 295. quo quaternio finitur, in M. recentior manus adscripsit λείπει πολλά
. Robortellus defectum his verbis interpositis indicavit, Hic videntur multa deesse
.
νόμοι
Flor. Vict. Quod coniectura assecuti sunt Stanleius et Heathius, τοί μοι
, habent Bess. Farn. Mirum est Porsonum cum Schützio dedisse τοιοίδε τοί μοι
.
τοιοῦτον
Flor. Farn. τοιοῦτοι
Bess. τοιοῦτο
Victorius.
ΧΟ
. praefixum est, versui 305. ΑΓΓ
. Tum versui 306. ΚΛΥ
. praefixum in Bess. Flor. Farn. Vict. Canterus versus 302-304. choro dedit, v. 305. nuntio, v. 306–335. Clytaemnestrae. Perfecit emendationem Stanleius.
διανεκῶς
, quia Moeris p. 129. διανεκεῖ λόγῳ
ut Atticum ex Platone attulit. ὡς λέγοις
Flor. Farn. Vict. Quod Blomfieldius ex coniectura posuit, ὡς λέγεις
, habet Bess. Ὡς λέγοις πάλιν
neque ut dicas iterum significare potest, quia sic inverteretur ordo sententiarum, neque nam dicas iterum, quia hoc genus iubendi, tertiae id personae proprium, obiter imperandi speciem habet, ideoque superbiae aliquid prae se fert, ut infra v. 911. ἀλλ᾽ εἰ δοκεῖ σοι ταῦθ', ὑπαί τις ἀρβύλας λύοι τάχος
. Non potest, quod Wellauero visum est, de confusione duarum locutionum cogitari, ut θέλοιμ᾽ ἄν
et ad ἀκοῦσαι κἀποθαυμάσαι
et ad λέγοις πάλιν
referatur: neque enim integrae duae locutiones confundi in unam possunt. Recte Bothius ὡς λέγεις
.
βοῇ δ'
Auratus.
ἄλειφά τ' ἐγχέας
Canterus. ἄλειφά τ᾽ ἐκχέας
Flor. Farn. Vict. ἀλείφατ' ἐκχέας
Bess. Pearsonus, Schutzius, alii ἄλειφάς τ' ἐγχέας
, quod Blomfieldius dubitabat an recipiendum esset, quia ἄλειφα
Ionicum esse videretur. Nisi tamen etiam poeticum esse existimandum est. Antiquius altero putat Göttlingius ad Hes. Theog. v. 553.
οὐ φίλως
. Auratus adscripserat διχοστατοῦντα οὐ φίλω
. Stanleius emendavit οὐ φίλω
, quod recepere Schützius, Porsonus, Blomfieldius, quibus male contradixit Wellauerus. Tantum abest enim ut οὐ φίλω
languidam repetitionem contineat, ut etiam gravius affirmet: quod contra οὐ φίλως διχοστατοῦντα
frigidum est, quia hic dissidere insociabilia, non quomodo dissiderent dicendum erat. Male autem in fine huius versus plene interpungebatur: nam τέ
, quod post ὄξος
est, non ad proxime sequens δέ
, sed ad καί
v. 309. refertur.
δὲ
post ἑλόντων
scriptum erat, sed deletum est.
ἐστὶν
Flor.
σώμασι
Bess. πεπτωκότων
Auratus.
παῖδες γερόντων
. Quod Stanleius protulit, παῖδες, γέροντες
, suffuratus est Aurato. In editionibus Victorii et Canteri iunguntur haec, φυταλμίων παῖδες γερόντων
. In editione Stanleii aliisque virgula post φυταλμίων
posita est, quod quum probabat disserens de ea voce Reisigius in Enarr. ad Oed. Col. p. XLIX. neque cogitavit firmandum aliquo exemplo fuisse nomen hoc vi substantivi positum, neque ostendit cur hic omnino commemorentur senum corpora. Sed negligentius ille hos versus inspexerat, ut stratos alios super alios dici putaret, quos vivos amplexos esse corpora mortuorum narrat Aeschylus. Atqui mortui illi non sunt alii quam qui armis captis in hoste ab urbe defendendo ceciderant. Quorum in numero non apparet quomodo hic senes dici potuerint, quum quae praecedunt nomina non ipsorum aetatis diversitatem, sed varietatem necessitudinum indicent. Quare maritis fratribusque memoratis tertii adiici patres debebant, quibus si est παῖδες
additum, sponte patet ad cetera nomina similiter uxores sororesque debere intelligi. Itaque duarum sive rectius unius litterae mutatione τεκόντων
restituendum est. Sic Sophocles in Etym. M. p. 503, 5. προςῆλθε μητρὶ καὶ φυταλμίῳ πατρί.
νυκτιβόαντος
Farn.
νήσεις
Flor. Vict. νήστισι
Bess. νήστεις
Farn. quod coniecerat Pearsonus. Id recipiendum duxi ut maxime simplex.
οἰκήμασιν
Farn. Vict. οἰκήμασι
Bess. Flor.
νέμουσιν
Vict. ναίουσιν
Bess. Flor. Farn. ut ex Aurati emendatione, quam tacens adscivit Stanleius, deinceps editum est.
ἀπαλλαχθέντες
Bess. ὡς δυσδαίμονες
. Blomfieldius recepit quod Vossius, Stanleius, Musgravius coniecerunt ὡς δ' εὐδαίμονες
. Alii alia coniecerunt. Mihi olim videbatur scribendum esse ὡς δὲ δαίμονες
: cum diis enim comparantur quicumque vel sunt beati vel esse sibi videntur. Sed videtur tamen Schützius sententiam huius loci recte intellexisse. Is τῶν δ᾽ ὑπαιθρίων
corrigens servavit ὡς δυσδαίμονες
, ut dicantur Graeci haud secus ac pauperes, quibus nihil est quod custodiant, incustoditam totam noctem dormire. Eandem sententiam ut efficerem, scripsi ὡς δ' ἀλήμονες
. Incerta tamen res est. Fortasse Aeschylus scripsisse putandus est ὡς δ' ἀδείμονες
, etsi non habeo huius vocabuli exemplum: sed huiusmodi formae rariores sunt, ut ἄμοχθον
apud Euripidem Med. v. 461. et eadem comparatione qua δαίμων, ἀδαίματος, ἄδειμος, ἀδείμων
, etiam κύμα, ἀκύματος, ἄκυμος, ἀκύμων
dicuntur.
εὔβουλοι
. Correxit Valckenarius ad Phoen. v. 1331.
θεῶν τ' ἱδρύματα
Bess.
οὐκ ἄν γ' ἑλόντες
Flor. Farn. Vict. οὐκ ἀνελόντες
Bess. Scripsi οὐ τἂν ἑλόντες
. V. Opusc. IV. p. 379. et 381. αὖθις ἂν θάνοιεν ἄν
Flor. Farn. Vict. αὖθις ἂν θάνοιεν αν
Bess. Duplici manu in excerptis Aurati scriptum αὖθις ἁλοῖεν
pro suo vendidit Stanleius recte scriptum αὖθις ἁλοῖεν
. Recepere, pravo tamen accentu, Schützius et Porsonus. Blomfieldius αὖθις ἁλῷεν
, afferens Eustathium p. 1268, 26. et Choeroboscum in Etym. M. p. 73, 43. et Suidam, apud quem est ἁλεῖεν, ληφθεῖεν, πορθηθεῖεν
, pro quo ἁλεῖεν
scriptum in Bekkeri Anecd. p. 379, 17. contendensque ἁλεῖεν
Atticum, ἁλοῖεν
Homericum esse. Contraria Buttmanni sententia est. Quam Blomfieldius analogiam affert, βιώην, βίῳην, συγγνώην
, meam citans dissertationem de ellipsi p. 231. Buttmannique ad eam epimetron, ea certe non constans est. Quare αὖθις ἀνθαλοῖεν
servandum duxi.
πρῶτον
solus Bess. ἐμπίπτει
Bess. ἐμπίπτῃ
, sed οι
ad η
supra adscripto, Flor. ἐμπίπτοι
Farn. ἐμπίπτῃ
Victorius. Metuendi verbum si intelligitur, recte se habet coniunctivus praesentis, quo tempore utitur Clytaemnestra, quod praesentia, non futura metuit.
πόθος
Bess. Farn. quod Blomfieldius recepit. νόος
Vict. idque ex Flor. mihi enotatum est. De delubris vastandis, quod placet Blomfieldio, vereor ut cogitaverit Aeschylus, quum incensa urbe etiam fana flamma deflagrata, tosti alti stent parietes. Illa potius in mente habuisse videtur, quae aliis modis impie aut crudeliter facta sunt, ut quod Cassandrae vim inferre, idque in templo Minervae, Aiax Oilei est conatus, quod Astyanax de turri deiectus, quod Polyxena Achilli immolata. Itaque πόθον
, sive id habeat Flor. sive felix error sit editionis Victorianae, verissimum esse videtur. ἃ
pro τὰ
Bess. et κέρδεσι
Bess. Flor. sed κέρδεσιν
Farn. Vict.
κάμψαι
, superscripto ultimae litterae ο
, Flor.
θεοῖς δ᾽ ἀναμπλάκητος
Bess. Farn. Vict. θεοῖς δ᾽ ἂν ἀμπλάκητος
Flor. Porsonus θεοῖς δ᾽ ἂν, ἀπλάκητος
. Canterus scribendum coniiciebat θεοῖς δ᾽ οὐκ ἀναμπλάκητος
. Male Blomfieldius, servans ἀναμπλάκητος
(sic ipse cum aliis popularium suorum scribit), sensum esse hunc vult, quin etiam, si nullis erroribus actus redierit exercitus, diis tamen ira ob eos qui interierunt reviviscal, etiam si nihil novi acciderit. At nusquam ἀμπλακεῖν
significat erroribus agi vel vagari, sed plane ut ἁμαρτάνειν
dicitur. Recte Stanleium coniecisse puto θεοῖσι δ' ἀμπλάκητος
. Hoc dicit Clytemnestra, sed si se adversum deos impiaverit exercitus, reviviscal occisorum vindicta, nisi etiam improvisa mala accedant. Plato in Phaedro p. 242. D. καὶ πῶς ἐδυσωπούμην κατ' Ἴβυκον, μή τι παρὰ θεοῖς ἀμπλακὼν τιμὴν πρὸς ἀνθρώπων ἀμείψω.
ἐγρήγορον
. Adiectivum hoc, adnotatum ab Hesychio usurpatumque ab recentioribus, etsi Abreschius non male defendit simili adiectivo γεγονός
, tamen cum Porsono et Lobeckio ad Phryn. p. 119. aliisque apud Aeschylum cedere debere participio existimavi.
τύχῃ
Farn.
τοιαῦτά σοι
Farn. κλύοις
Flor. Farn. Vict. κλύεις
scribendum esse vidit Dobraeus Adv. II. p. 23. idque praebet Bess. In hoc versu desinit Bess.
τὴν ὄνησιν
. Meam emendationem, τήνδ' ὄνησιν
, quae necessaria est, recepit Blomfieldius. Bona, inquit, ut haud ambigue vincant, hunc ego fructum multae prosperitati praefero.
εὐφρόνως
Spanhemius et Abreschius εὔφρονος
scribi volebant. At εὔφρων
tragicis est mentis sanae compos, non insaniens aut ebrius aut animi deliquium passus. Neque hic prudentiam mulieris laudat chorus, sed quod, ut vir sapiens, moderate modesteque sentit.
εὖ θροεῖν
. Male putat Paleius αὖ
in αὖθις
mutandum esse propter αὖθις
v. 302.
παναλώτου
interpungi voluit, ut efficeret, quod ipsi placuit, quo Pindarus et Sophocles non antiquo scilicet genere dicendi usi sint, ut vocativum in principio orationis ponerent ad quem nullum verbum referretur, non usum esse Aeschylum. Illud rectius quaeras, cur Aeschylus abhorruisse ab ea re censendus sit, quae non aevi ullius aut certorum hominum propria, sed communis omnium est atque in ipsa insita hominis natura. Exemplo si alio opus, vide v. 1436.
τῶν μεγάλων
Farn. ex Triclinii imperitia.
μέγα δουλείας
eiiciendum putabat, et Reisigii in Coni. p. 269. qui post haec verba excidisse δεκατόπυργον
opinabatur, quo antistrophas cum proodo efficeret, obsequiosum habens Ritschelium in Schedis criticis p. 39.
γάγγαμον
, ut in appositione esset ἄτης παναλώτου
. Mihi neque Stanleii ratio, neque si δουλείας
pro adiectivo sit, tam videtur dictioni poeticae conveniens esse, quam ut alter genitivus ex altero pendeat, sensusque sit μέγα γάγγαμον ἄτης παναλώτου τῆς δουλείας
. Stanleius ad Prom. v. 1077. et Pearsonus scribendum coniecerunt πανάλοτον
. Pollux X. 132. γάγγαμον, ἀφ᾽ οὗ καὶ Αἰσχύλος τὸ δύςλυτον κακὸν ἢ δυςέλικτον ἔφη “γάγγαμον ἄτης παναλώτου.”
τὸν τάδε πράξαντ᾽ ἐπ' Ἀλεξάνδρῳ, τείνοντα
. Correctum a me et a Blomfieldio. Auratus τείναντα
, quod non recte recepit Blomfieldius. Tentum diu in Alexandrum habens arcum perfecit illa Iuppiter. ὅπως ἄν
, quod visum est sine ἄν
dici debuisse. At ut rarius ita loquantur Attici, recte tamen optativo iunguntur hae particulae: v. de particula ἄν
III. 4. Nec si quis ὅπως ἄν
hic eo modo quo interpretari malit, quicquam obstat.
ὑπέραστρον
. Frustra haec verba ὑπὲρ ἄστρων
torserunt Blomfieldium. Recte vidit Stanleius explicanda esse ex proverbio εἰς οὐρανὸν τοξεύειν
, de quo Zenobius III. 46. ἐπὶ τῶν διακενῆς πονούντων
, Suidas VI. 14. ἐπὶ τῶν διακενῆς κατ' αὐθάδειάν τι ποιούντων
, Apostolius VII. 74. ἐπὶ τῶν ἀδυνάτων, καὶ διακενῆς πονούντων
. Ex Aeschyli loco intelligitur proprie significari nimis longe iaculantes.
ἔχουσ'
Vict. Quod Stanleius scribendum esse vidit, ἔχουσιν
, inventum est in Farn. Ex Flor. ἔχουσαν
affertur, sed mihi notatum est ἔχουσιν
esse in eo codice, ita tamen ut ιν
a correctore scriptum sit. Dictionis numerorumque concinnitate contempta Blomfieldius Διὸς πλαγὰν ἔχουσιν. εἰπεῖν πάρεστι τοῦτο κἀξιχνεῦσαι
. Nec melius Boissonadus εἰπεῖν πάρεστι, τοῦτό τ᾽ ἐξιχνεῦσαι
.
τοῦτό γ' ἐξιχνεῦσαι
Farn. Vict. τοῦτ᾽ ἐξιχνεῦσαι
Flor.
ὡς ἔπραξεν, ὡς ἔκρανεν
. Meo monitu prius ὡς
delevit Blomfieldius. Scribendum vero erat ἔπραξαν ὡς ἔκρανεν
. Alioqui dixisset ἔκρανεν ὡς ἔκρανεν
. Vidit hoc etiam Franzius.
ἀξιοῦσθαι
, quod significat se aliquid dignum iudicare. Sic in Eum. v. 417. φονεὺς γὰρ εἶναι μητρὸς ἠξιώσατο
. Diagoram Melium his versibus tangi ratus Blomfieldius in glossario de tempore, quo ille vixerit, disseruit. Eum ut respexerit Aeschylus, certe propterea captavit istam ambiguitatem, quia hic proprie non Diagoram, sed Priamum intelligi volebat.
πέφανται δ᾽ ἐγγόνους ἀτολμήτων ἄρη πνεόντων μείζον ἢ δικαίως, φλεόντων δωμάτων ὑπέρχεον ὑπὲρ τὸ βέλτιστον. ἔστω δ' ἀπήμαντον
. Pravas scripturas peius interpretatus est scholiastes. ἐγγόνους
ut Flor. Vict. etiam Farn. habet, sed κ
ad prius γ
supra adscriptum est. In Flor. ad φλεόντων
supra adscriptum est φλυαρούντων
. Stanleius ἐγγόνοις ἀτόλμητον
scribendum esse coniecit, ad sensum bene, non item ad metrum. Boissonadus edidit πέφανται δ' ἐκ γένους ἀτολμήτων
, volens ὢν
intelligi, cetera ut vulgo. Sequebatur enim Blomfieldium πέφανται δ᾽ ἔκγονος ἀτολμήτων
scribentem, ut haec in atheum dicerentur. Quid vero? Num Diagoras, si de hoc cogitavit, a Priamo Troianisve duxit originem? An, si Paris est qui deos malefacta non punire putavit, hunc filium repertum esse Priami dixisset Aeschylus? Quis id nesciebat? aut quid id, si quis nesciret, hic ad rem? Cetera quae Blomfieldius attulit, posita plena interpunctione post δικαίως
sic scribendum putans, φλεόντων δωμάτων ὑπέρφευ, ὑπὲρ τὸ βέλτιστόν ἐστ', οὐδ᾽ ἀπήμαντον
, eo minus opus est refutari quia ne ipsi quidem valde placuerunt. Aliquid horum emendavi in interpretatione Humboldti, sed ut mihi non satisfecerim. Scribendum πέφανται δ᾽ ἐκγόνοις ἀτολμήτως Ἄρη πνεόντων μείζον ἢ δικαίως, φλεόντων δωμάτων ὑπέρφευ· ὅπερ τὸ βέλτιστον· ἔστω δ᾽ ἀπήμαντον.
Vindictam Iovis in mente habens chorus, apparuit, inquit, natis intolerabiliter maiorem quam fas erat Martem spirantium, nimis affluente opibus domo: quod est quidem praestantissimum: sed vacuum esto crimine. ἀτολμήτως
scribendum esse vidit etiam Bambergerus.
ὥστ᾽ ἀπαρκεῖν
Flor. ὥστε κἀπαρκεῖν
Farn. Vict. Est id καὶ ἀπαρκεῖν
, ita ut satis sit. Sic in Pers. v. 469.
λαχόντι
, hodie nemini ignotum est.
ἐκλακτίσαντι μέγα Δίκας
, cum glossa μεγάλως, ἀντὶ μιᾶς
, Farn. λακτίσαντι μέγα Δίκας
Flor. Vict. Emendavit Canterus. Patet autem coniungendum esse οὐ γάρ ἐστιν ἔπαλξις πλούτου εἰς ἀφάνειαν
.
σόφρων
, quod ἔπαλξιν πλούτου
quaerit.
ἄτας
commate distinxit Victorius, quo ἄτας
accusativus esset construereturque cum βιᾶται
. Recte vero scholiastes pro genitivo accepit, quem necessario requirit προβουλόπαις
.
ἄκος δὲ παμμάταιον οὐκ ἐκρύφθη. πρέπει δὲ
Victorius. Correxit interpunctionem Schützius. ὡς ἄκος δὲ
Farn. πᾶν μάταιον
Meinekius ad Euphorionem p. 187. et coniecerat πᾶν μάταιον
Musgravius. Recte fortasse.
πρέπει δὲ φῶς, αἰνολαμπὲς σίνος
. Male Schutzius φῶς
. Auratus σέλας
pro σίνος
. Ea scholiastae interpretatio est, quam rectius ad φῶς
referas. Non dicit autem neque incendium Troiae neque ignes in montibus accensos, de quibus mirum est cogitare quemquam potuisse, sed hic sensus est, non in occulto manet, sed conspicua est lux triste lucens, noxa, i. e. in clara sed tristi luce conspicitur eventus mali facinoris.
τε
deest in Flor. Idem et Farn. Vict. τριβοῖσι
. Emendaverunt Pearsonus et Stanleius. Vereor autem ne non de lapide Lydio loquatur poeta, sed aes adulterinum dicat, quod usu tritum amisso falso splendore cognoscitur. In explicando verbo δικαιωθείς
fraudem fecit interpretibus male posita in editionibus Vict. Cant. Stanl. virgula post μελάναις
, quae, si opus, ponenda erat post κέλευθος
. Hoc enim dicit, ater est, quum est aestimatus quanti sit.
τὰ πετόμενα διώκειν
illustravit in glossario Blomfieldius. Eius hic haec vis est, ut inania sperasse dicatur Paris, quum se bello victorem fore credidit. πτανὸν ὄρνιν
Flor. Vict. πτανόν τιν' ὄρνιν
ex mala Triclinii coniectura Farn. Emendatio debetur Schützio.
ἄφερτον θεὶς
Flor.
Ἐπίστροφος τῶνδε
active dicit auctorem qui intulit urbi illud ἄφερτον πρόςτριμμα
. Blomfieldius quum τούτων
contra libros edidit, non cogitavit recte se habere syllabam ancipitem, diverso genere numeri sequente.
ἐς δόμον
Flor. Vict. εἰς οἶκον
Farn. τὸν
Flor. Vict. τὸ
Farn. ut Canterus scribendum esse vidit.
τὴν ξενίαν
Farn.
κλοπαῖσι
, ut Stanleius scribendum vidit, Farn. κλοπαῖς
Flor. Vict.
τέ
positum est. Videtur Aeschylus scripsisse ἀσπίστοράς τε καὶ λογχίμους κλόνους ναυβάτας θ᾽ ὁπλισμούς
.
λίνον
scribere, etsi libri λίθον
habent.
βέβηκεν
Farn. Vict. Blomfieldius cum Porsono βέβακε
, quod est in Flor. Recte opinor. Nam hoc genus metri, quod ferebam in Elem. doctr. metr. p. 230. nec per se apte compositum nec firmatum idoneis exemplis est. Neque perite paragogicum adiecit Triclinius.
πολὺ δ᾽ ἀνέστενον
Flor. πολὺ δ᾽ ἔστενον
Vict. Quod Pauwius coniecerat, πολλὰ δ' ἔστενον
, inventum est in Farn.
τάδ'
. Et iam in Aurati excerptis est τάδ'
vel τόνδ'
. Flor. Vict. τόδ'
, idemque esse putandum est τὸ δ'
, quod cum glossa ἤγουν τὸ γεγονός
Farn. habet. Stanleius seu verius Auratus coniecerat τόνδ᾽ ἐννέποντες δόμον προφῆται
. At frigidum illud δόμον
recepit Blomfieldius. Nihil mutandum esse vel στρατόμαντις
v. 118. potuerat ostendere.
τὰ δῶμα καὶ πρόμοι
Flor.
πάρεστι σιγᾶς ἄτιμος ἀλοίδορος ἅδιστος ἀφεμένων ἰδεῖν
Flor. Farn. et Vict. nisi quod is σιγῶσ'
edidit. Auratus σιγῶσ'
. Non adeo conclamatus hic locus est quam visum est criticis, non recte ille aut a me libro III. de metris p. 432. atque in interpretatione Humboldti, aut ab Orellio ad Isocr. p. 370. aut a Tafelio in programmate Tubingae a. 1828. edito tentatus. Omnium minime admitti potest, quod audacissima coniectura posuit Boissonadus, πάρεστι σιγαῖς, ἄτιμος, ἀλοίδορος, ἅδιστος, αὖ σφε μένων ἰδεῖν
, quod significare vult blandissimus, illamque venturam adhuc exspectans. Scribendum erat πάρεστι σιγὰς ἀτίμους ἀλοιδόρους αἴσχιστ᾽ ἀφειμένων ἰδεῖν,
licet videre silentia sine honore, sine vituperatione turpissime desertorum. Ἀφειμένα sunt haec ipsa, quae turpiter missa fecit Helena, domum, torum, maritum. Eo significatu Euripides Or. v. 379. κράτιστον εἰκῇ ταῦτ᾽ ἐᾶν ἀφειμένα.
Et Sophocles Ant. v. 1165. καὶ νῦν ἀφεῖται πάντα.
ὑπερποντίας
, ut Stanleius sive potius Auratus scribendum vidit, Farn. ὑπὲρ ποντίας
Flor. Vict.
ἄναξις
, unde Stanleius malle se dixit ἄνασσις
.
εὐμόρφων δὲ
Flor. εὐμόρφων γὰρ
Farn. Vict. Aurati δ'
έρsuum fecit Stanleius. Κολοσσοί sunt columnae in domo et fortasse etiam statuae, sed non Helenae.
ἀνδρί
, male. ἀνδρί
, quod Pauwius scribendum vidit, Flor. τἀνδρί
Farn. Vict.
Ἀχηνία
invenitur etiam in Choeph. v. 298. et in versu quem ex Aristophanis Amphiarao Suidas in hac voce habet, quae exempla cum grammaticorum adnotationibus, non omnibus tamen, attulit in glossario Blomfieldius. Falli eos qui ab ἔχω
derivant, in quibus est Proclus in Bekkeri Anecd. p. 1163. cui restituit ἀχηνίας
Meinekius ad Theocr. XVI. 33. ostendunt ἠχῆνες
Hesychii et ἠχάνω
, quod ἠχαίνω
scribendum, Suidae. Hinc non est quod quis cum Emperio ἀχηνίαι
prima syllaba longa dictum credat, pro quo ille non sublato, quod tollere volebat, mensurae vitio ἀχηνίαις
scribendum esse coniiciebat. Koppiersius quod in Obs. phil. p. 67. sibi monstratum dixit oraculum apud Eusebium, in quo vox ista reponenda videretur, monstratum fuit a Valckenario, ut ex adnotatione ad Hesychii ἀχηνίαι
manu eius adscripta colligo, ubi oraculum memoravit apud Eusebium Praep. eu. p. 215. ed. Col. v. 23. in Ἀχαιαίς
, ut videtur, latere eam opinatus. Eleganter, sed iusto doctius Schützius ὀμμάτων ἀχηνίας
de oculis statuarum hiantibus nec videntium speciem clare prae se ferentibus interpretabatur. Simplicius est dici adspectu Helenae deficiente omnem voluptatem cessare.
ἀφροδίτη
Flor.
πάρεισι δόξαι
, praeter Flor. ex quo adnotatum habeo πάρεστιν
. Non fecit hic Aeschylus dochmiacum, qualem putabat Wellauerus, πάρεισιν δόξαι
. Apud Hesychium legitur δόκαι, ἐνέδραι, παρατηρήσεις
, et δόκην, δόκησιν, δοχήν
. Inde ad interpretationem Humboldti et in El. doctr. metr. p. 256. corrigebam πάρεισι δόκαι
. Blomfieldius, cui haec vox aliud quam δόκησιν
significare visa est, non videtur inspexisse quae Hesychii interpretes attulerunt. Arcadius p. 106, 14. τὰ εἰς κη λαμβικὰ ἀσυνάλειπτα, εἰ μὲν τῷ ο παραλήγοιτο, ὀξύνεται ῥηματικὰ ὄντα, πλέκω πλοκή, δέκω δοκή, ἡ ὑπόνοια, πέκω ποκή, τὸ ἔριον. τὸ μέντοι κρόκη ἀπὸ τοῦ κρόκος.
Recte hic quidem de accentu, quum insidiae significantur. Videtur autem scripsisse δοκή, δοχή, δόκη δὲ ἡ ὑπόνοια
. Nam quam adiecit interpretationem, ἡ ὑπόνοια
, ea pertinet ad δόκη
, quemadmodum apud Hesychium et Favorinum scriptum est, quae vox non a δέχομαι
, sed a δόκος
facta est, quo vocabulo, quod eundem significatum habet, usi sunt Xenophanes in verbis, quae multi veterum memoravere, δόκος δ' ἐπὶ πᾶσι τέτυκται
(p. 61. Brandisii commentationum Eleaticarum partis I.) et Callimachus fr. 100. apud quem negligenter ex Eustathio p. 1627, 43. 1761, 34. editum est τῷ γ' ἐμῷ δοκῶ
. Nam ipse Eustathius p. 1967, 25. monet δόκος μέν, δόκησις καὶ ἀγχόνη· δοκὸς δέ, ὁ τῆς στέγης
. Apud Hesychium tamen legitur δοκόν, τὴν ἀγχόνην
. Aliud eiusdem potestatis vocabulum est δοκώ
, quo est Euripides usus. Cum Aeschyli verbis comparari potest δόκημα νυκτερωπὸν ἐννύχων ὀνείρων
in Euripidis Herc. fur. v. 111.
μάταν γὰρ εὐτ᾽ ἂν ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν, παραλλάξασα διὰ χερῶν, βέβακεν ὄψις
. Reisigius in comm. crit. ad Oed. Col. p. 375. coniiciebat εὖ τά γ' ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν
. Wellauerus, ut εὖτ᾽ ἄν
cum participio constructum defenderet, Lobeckium ad Soph. Ai. v. 882. me ad eiusdem fabulae v. 179. Seidlerum ad Eur. El. v. 533. auctores nominavit. Meam et Lobeckii adnotationem si attentius inspexisset, contrarium ibi doceri vidisset. Putabam ego quidem in adnotationibus ad Vigerum p. 832. εἰ
cum participio construi, sed nec recte satis neque explicate de ea ratione ibi expositum est. Εἰ
similesque particulas ita cum participio consociari, ut id participium pro verbo recto sit, negandum esse arbitror. Xenophontis locum Mem. Socr. II. 6, 25. recte interpretando removit Bornemannus. Platonis verba in Phaedro p. 260. D. quae Schaeferus in Seidleri ad Electram adnotatione adscripsit, iam sunt e codicibus emendata. Apud Pindarum Ol. II. 102. quod legitur, εἰ δέ μιν ἔχων τις, οἶδεν τὸ μέλλον
, quum sententiae quoque perversitatem aliquam contineat, sic dictum esse, ut εἰ
sit cum οἶδεν
constructum, in adnotationibus monui: nisi quis putabit scripsisse Pindarum εὖ δέ μιν ἔχων τις οἶδεν τὸ μέλλον
. Id vero recte fieri posse videtur, ut omisso verbi ἐστί
participium cum εἰ
coniungatur: quam rationem patet ibi modo posse admitti, ubi liceat pro simplice verbo participium cum verbo auxiliari ponere, id est ubi non facere quis aliquid, sed esse talis, qui faciat, dicatur. Hoc si verum est, recte scripsisse putabimus Euripidem in Electra οὐκ ἔστιν, εἰ καὶ γῆν κασίγνητος μολών, κερκίδος ὅτῳ γνοίης ἂν ἐξύφασμα σῆς;
Idemque statuendum erit necessario de hoc Platonis loco in Phaedone p. 87. Β. ἐμοὶ γὰρ δοκεῖ ὁμοίως λέγεσθαι ταῦτα, ὥσπερ ἄν τις περὶ ἀνθρώπου ὑφάντου πρεσβύτου ἀποθανόντος λέγοι τοῦτον τὸν λόγον, ὅτι οὐκ ἀπόλωλεν ὁ ἄνθρωπος, ἀλλ᾽ ἔστι που ἴσως, τεκμήριον δὲ παρέχοιτο τὸ ἱμάτιον ὃ ἐμπείχετο αὐτὸς ὑφηνάμενος, ὅτι ἔστι σῶν καὶ οὐκ ἀπόλωλε, καὶ εἴ τις ἀπιστῶν αὐτῷ, ἀνερωτῴη πότερον πολυχρονιώτερόν ἐστι τὸ γένος ἀνθρώπου ἢ ἱματίου ἐν χρείᾳ τε ὄντος καὶ φορουμένου, ἀποκριναμένου δέ τινος ὅτι πολὺ τὸ τοῦ ἀνθρώπου, οἴοιτο ἀποδεδείχθαι ὅτι παντὸς ἄρα μᾶλλον ὅ γε ἄνθρωπος σῶς ἐστίν, ἐπειδὴ τό γε ὀλιγοχρονιώτερον οὐκ ἀπόλωλε.
Quo in loco qui Heindorfio auctore contra libros omnes ἀπιστοῖ
ediderunt, non videntur reputasse, si id scripsisset Plato, paullo post eum ἀποκριναμένου δέ
sine τινός
dicturum fuisse. Nunc, quum posuerit illud τινός
, eo ostendit non interrogari illum incredulum, sed qui loquens fingitur, eum dicere quaero, si quis sit qui non credat quod dico, homone sit an vestis diuturnior. Mutata enim constructione dicit ἀποκριναμένου δέ τινος
pro ἀποκρίναιτο δέ τις
. Iam, ut ad Aeschyli versum redeam, nullus est in eo locus omisso ἐστίν
: ex quo consequitur εὖτ᾽ ἄν
non magis cum participio constructum esse quam construi potest cum βέβακεν
. Itaque quum ὁρᾶν
, pro quo ὁρᾷ
dicendum erat, statim ex δοκῶν
aptum sit, ne idem verbum repeteretur, omissum est ὁρᾷ
. Plena enim oratio esset εὖτ᾽ ἂν ἐσθλά τις δοκῶν ὁρᾶν ὁρᾷ
. Coniungendum est autem μάταν
cum βέβακεν
. Nam iucunda si quis videre sibi visus est, vanum abiit elapsum e manibus simulacrum, non rediturum posthac cum somno. Placuit haec ratio etiam Boissonado.
παραλλάξασα
. Id per se non falsum est. Euripides Hipp. v. 934. σοὶ γὰρ ἐκπλήσσουσί με λόγοι παραλλάσσοντες ἔξεδροι φρενῶν
. Hic tamen interpretis esse metrum docet, de quo ad strophae versum dictum est. Scribendum est παραλλαγαῖσι
. χειρῶν
Flor.
πτεροῖς ὀπαδοῖς
. Quod etsi explicari potest, ut sit πτεροῖς οὐ μεθύστερον ὀπαδοῖς ὕπνου κελεύθοις
, tamen neque eleganter collocata sunt verba, neque eminet satis quae in voce πτεροῖς
inest notio. Quod virum doctum coniecisse ait Stanleius, πτερὸν ὀπαδόν
, male enotavit Aurati coniecturam, πτερόεις ὀπαδός
, quem Blomfieldius, Vossio tribuens, πτεροῦσσ' ὀπαδὸς
scribere voluisse putat. Ego quidem multo ante, quam ista mihi sive Aurati sive Vossii coniectura innotuerat, πτεροῦσσ᾽ ὀπαδοῦσ᾽ ὕπνου κελεύθοις
scribendum censui. His verbis finitur oratio vatum.
ἐφ' ἑστίας
. Vossius, ut Blomfieldius refert, et Stanleius ἐφεστίους
. Sic etiam Abreschius ad Sept. c. Theb. v. 73. p. 79. Id recepit Blomfieldius, sed cum Aurato male ut interpretationem uncis inclusit. Potuit hic ἐφεστίους
scribi, et nescio an scripserit Aeschylus, quamquam non falsum est ἐφ' ἑστίας
. Sed quid essent οἴκοι ἐφέστιοι
neque Abreschius nec Blomfieldius vidit. Appellatur ita domus quae cuique sua et propria est. τὰ μὲν κατ' οίκους ἐφ᾽ ἑστίας ἄχη τάδ᾽ ἐστὶ καὶ τῶνδ᾽ ὑπερβατώτερα
Halmius in Lect. Aesch. part. I. p. 26. recte vidit sic scribendum esse, ἄχη· τὰ δ' ἔστι etc.
ἀφ' Ἑλλάδος αἴας
. Potuit Aeschylus scribere ἀφ' Ἕλλανος αἴας
: v. ad Eur. Iph. Taur. v. 334. Puto tamen scripsisse eum ἀφ᾽ Ἑλλανίδος γᾶς
.
τλησικάρδιος
, qua voce recte usus est poeta in Prom. v. 159. Idem Pindaro est τλησίφρων
. Hic explicatu difficilior est. Unde Vossius πλησικάρδιος
, quod suum fecit Stanleius. Aptior scriptura in excerptis Aurati est, τηξικάρδιος
. Atque glossa est in codice Farn. τὴν καρδίαν τήκουσα
, quae etsi aperte ad τλησικάρδιος
spectat, tamen dubitari potest sitne ab Aeschylo sic scriptum, an grammaticus, quod πλησικάρδιος
non aptum videretur, ita coniecerit. Sed sicut ταλαίφρων
saepe miserum significat, recte etiam πένθεια
potuit τλησικάρδios
dici.
δόμοις
, quod in minore editione posuit Schutzius. Scholiastes haec sic explicat, τῶν συνηγμένων ἀπὸ τῆς Ἑλλάδος ἁπάντων ἑκάστου τοῖς οἴκοις ὀδυνηρὰ πένθησις διαπρέπει
. Non collegerim hinc legisse eum συνορμένων
et δόμοις
. In Farn. ad δόμων
glossa τῶν οἴκων
adscripta est.
οὓς μὲν γάρ τις
Porsonus. Libri οὓς μὲν γάρ
, unde in Farn. interpretatio ὁ δόμος
adscripta est. πέμψεν
Farn.
ἀντὶ δὲ βροτῶν
Farn.
εἰς ἑκάστου τοὺς δόμους εἰςαφικνεῖται
Vict. τοὺς
omittit Flor. πρὸς ἑκάστου τοὺς δόμους εἰςαφικνεῖται
Farn. Emendatum a me libro III. de metris p. 432. et a Porsono.
βραχύ
, recepit Blomfieldius. Et est ea sane veri simillima.
γεμίζων λέβητας εὐθέτου
Flor. γεμίζων τοὺς λέβητας εὐθέτου
Farn. Vict. εὐθέτους
Aurati emendatio est. Quod conieceram scribendum esse γεμίζον
, ut ψῆγμα σποδοῦ
coniungeretur, propterea improbavit Blomfieldius, quia hoc verbum non de re, quae aliquid impleret, diceretur. Recte fortasse: etsi non apparet cur vinum calicem non vino implere dicatur. Certe non opus est ut γεμίζων
mutetur, modo post δυςδάκρυτον
cum Blomfieldio virgula ponatur.
διὰ
Flor. Vict. γε διὰ
Farn. διαὶ
a me de metris libro III. p. 348. deinde ab aliis restitutum est. Atque ita legitur in Crameri Anecd. Oxon. I. p. 119, 13. καὶ ἐν Ἀγαμέμνονι “ἀλλοτρίας διαὶ γυναικός,” ἀντὶ τοῦ ἕνεκα.
τάδε
. At quaenam sunt illa? Male profecto Schutzius et hoc ipsum multi sunt qui tacite mussitent
. Immo scribendum est τὰ δέ
, quod iungendum praecedentibus, τὸν μὲν λέγουσιν ὡς μάχης ἴδρις, τὸν δὲ ἐν φοναῖς καλῶς πεσόντα
, τὰ δὲ σιγά τις βαΰζει
, alia tacite quis mussitat, non suscipiendum scilicet bellum fuisse propter mulierem adulteram. Flor. σιγᾷ τίς
.
προδίκοις
Farn. προδίκοισιν
Flor. Vict.
εὔμορφοι
Flor. Vict. εὐμόρφως
Farn. Plane otiosum ratus εὔμορφοι
Blomfieldius scribendum putabat εὐμόρφους
. Profecto, si, ut Schutzius, formosi interpretere, nescias quid de poeta statuas. Venustius Valckenarius in exemplo quod possideo adscripsit l. εὔμοροι
. Id scribendum esset εὔμοιροι
. Sed obstare videntur sequentia verba: neque enim felices praedicandi sunt qui non in patrio solo sunt sepulti. Non sollicitem ego quidem vulgatam scripturam. Nam εὔμορφος
non semper proprie dicitur, sed refertur etiam ad alia quae laudabilia vel ornata sunt. In Choeph. v. 484. ὦ Περσέφασσα, δὸς δέ γ' εὔμορφον κράτος
. Et in Cyclope Euripidis v.317. τὰ δ᾽ ἄλλα κόμποι καὶ λόγων εὐμορφίαι
. Itaque intelligendum esse videtur decori. Paleius non combustos, sed integro corpore interpretatur, oppositos cineri combustorum, sententia bona, sed ut scribi debeat ἄμορφοι
. ἐχθρὰ δ' ἔχοντας ἔκρυψεν
Flor. Vict. ἐχθρῶν δ᾽ ἔχοντας ἔκρυψεν
Farn. Orellius ad Isocr. p. 371. ἐχθρὰ δ᾽ ἔχθοντας ἔκρυψεν
. Melius Auratus aliique ἑλόντας
. Sed recte se habet ἔχοντας
, quod propter praegressum κατέχουσι
dictum, etsi, ut vere animadvertit Blomfieldius, ad θήκας
refertur, tamen sic est dictum, ut simul compotitos terrae illius significet.
οὔτις
.
δημοκράντου
Porsonus. Libri δημοκράτου
. Ambigua est sententia. Aut hoc dicit, decretae a populo imprecationi persolvit iracundus rumor debitum, h. e. punit auctores multarum caedium, aut hoc, iratus populi rumor persolvit debitam populi imprecationem. Hoc probem.
τί μου
Flor. τι μου
Farn. Vict.
ἀπόσκοποι
Flor. κελαιναὶ δ᾽ οὖν Ἐριννύες
Far. Vict. κελαιναὶ δ' Ἐρινύες
Flor. quem recte secutus est Blomfieldius.
παλιντυχῆ
Flor. Vict. παλιντυχῇ
, cum gl. ἐναντίᾳ δυςτυχείᾳ
, Farn. παλιντυχεῖ
Scaliger et in Excerptis Grotius, indeque alii.
ἀΐστοις
, quamquam ipse de mortuis cogitans.
ὑπερκότως
. Glossa codicis Farn. ἤγουν τὸ λίαν, ἁπλῶς
. Grotius, Vossius, Pearsonus, Heathius ὑπερκόπως
, quod recte recepit Blomfieldius, qui tamen eo progreditur, ut ὑπερκότως
nullius auctoritatis vocem esse dicat. Eius parum firmam disputationem v. ad Sept. c. Theb. v. 387. Assentiri tamen videtur Aug. Matthiae ad Eur. Herc. fur. v. 1059. ubi cur convenientissimum ὑπερκότως
, vocabulum recte compositum, damnandum sit, non magis perspicio, quam quomodo πάχνας ὑπερκόπους
in Agam. v.789. praestet vulgato ὑπερκότους
. Temere itidem damnatum ὑπέροπτος
a metro praesidium habet in versibus Menandri apud Strabonem X. p. 452. Hic quidem, ubi de sola immodica felicitate sermo est, praeferendum erat ὑπερκόπως
. Choeph. v. 129. οἵ δ' ὑπερκόπως ἐν τοῖσι σοῖς πόνοισι χλίουσιν μέγα
. Sept. c. Theb. v. 435. πρὶν ἐμὸν ἐςθορεῖν δόμον, πωλικών θ' ἑδωλίων μὲ ὑπερκόπῳ δορί ποτ' ἐκλαπάξαι
.
Ὄσσοις
ita addit ut lumine oculorum et luce vitae privatos dicat: referuntur enim haec ad τιθεῖσ᾽ ἀμαυρόν
et ἐν ἀΐστοις τελοῦντος
. Mira est Lobeckii coniectura in Aiacis ed. sec. p. 344. βάλλεται γὰρ Ὄσσα Διόθεν κεραυνός
.
τὸ
Farn. Vict. Flor. quo etsi melius connecti sententiae videri possunt, tamen hoc in genere dicendi, quo praegressa sententia aliis verbis explicatur, omitti solet copula. ἀποκρύπτει
, quod libri habent, Blomfieldius scripsit ἀποκρυφθῆναι
. Mihi quidem de industria Aeschylus ea forma usus esse videtur quae substantivi potius quam adiectivi speciem praeberet.
ἐπαινέσαιμι
.
χορηγὸν
in mente habens, putabat, sed quattuor, tacente χορηγῷ
postea, coryphaeo.
τῇ πόλει
Farn. Vict. Delevit articulum Porsonus, omissum etiam in Flor.
ἐτητύμως
. Aurati emendatio est ἐτήτυμος
, ex libro Bigotiano a Blomfieldio recepta.
τίς οἶδεν· ἤ τοι θεῖόν ἐστι μὴ ψύθος
Vict. et sic Farn. nisi quod post οἶδεν
non interpunctum est. ἤτοι
, sed ad priorem syllabam supra scripto εἰ
, Flor. Idem ἐστίν
habet. Stanleius scribendum coniecit εἰ τοι θεῖόν ἐστι μὴ ψεῦδος
. Schneidewinus ad Ibycum p. 213. male εἴτε
. O. Müllerus τίς οἶδεν, ἤτοι θεῖόν ἐστιν ἢ ψύθος
, neque oratione iusta, nec metro puris iambis incedente, ex quibus vix dubitari potest quin hic versus constiterit, nec sententia apta. Nimis enim rude convicium est ψύθος
, si ita dicitur. Nihil nisi aut errorem aut divinitus falsam speciem commemorari decebat. Itaque scribendum erat εἰ δ᾽ ἐτήτυμος, τίς οἶδεν; εἴ τι θεῖόν ἐστι μὴ ψύθος.
verane, quis scit? nisi divina aliqua fraus est.
παραγγέλμασι
. Metro prospexit Porsonus.
καρδίαν, ἔπειτ'
Flor.
λόγους
Flor. Vict. Quod Schützius et Wakefieldius in Silva crit. V. p. 83. reponendum viderunt, λόγον
, exhibet Farn.
ἐν γυναικὸς
libri. Recte ἐν
delevit Porsonus. Blomfieldius, cui γυναικὸς αἰχμά
hic et in Choeph. v. 620. indolem femineam, non imperium significare videbatur, merito notam subiit Wellaueri.
ὄρος
scribendum esset. Sed tamen ipse memoravit v. 1113. quamquam id proprie intelligi potest, πόθεν ὅρους ἔχεις θεσπεσίας ὁδοῦ κακορρήμονας;
Verum hic ὅρος
est decretum, referturque ad sacrificia Clytaemnestrae iussu per urbem instituta. Alio modo determinationem significat ὅρος
in his Euripidis Phoen. v. 1263. ἄκραν τε λαμπάδ', ἣ δυοῖν ὅρους ἔχει, νίκης τε σῆμα καὶ τὰ τῶν ἡσσωμένων.
γυναικοκήρυκτον
, habent Flor. et Farn. τὸ τὸ λεγόμενον ὑπὸ τῶν γυναικῶν
glossa in Farn. γυναικογήρυκτον
ex coniectura Vict.
εἰσόμεθα
Flor. Clytaemnestrae nomen huic versui praefixum in Flor. Farn. Vict. Recte Wellauerus, nesciens eandem Scaligeri fuisse sententiam, hanc choragi orationem esse iudicavit, quoniam per totam scenam non loqueretur Clytaemnestra, chorique esse soleret advenientes primo conspicere. Dicit haec coryphaeus medius stans inter quattuor illos quorum dicta epodus continet.
ὀνειράτων δίκην ἐλθὸν τερπνόν
, somniorum ritu veniens ut oblectaret.
ψευσθεὶς
. Emendavit Porsonus.
ἀμφίαλος κόρη, ἡ νῆσος
. V. Soph. Ant. v. 429.
ὣς
Flor. Deinde libri οὔτε σοι δαίων φλόγα
. Sed ineptum est σοί
. Scribendum οὔτε του
.
ἄχνη
.
προσθήκει
Farn. In eodem ad πέλοι
duae adscriptae glossae, ἄν
, et ὑπάρχει
.
τάδ' ὅστις
.
εἰσῆλθ' ἀνάριστος
, nisi quod εἰσῆλθ'
, superscripto ες
, Flor. Fuere qui ad puerile traiectionis auxilium confugerent, quos notavi Opusc. III. p. 105. Blomfieldius ex margine Askewiana recepit εἰσῆλθ'
, in quo nihil est quod quis reprehendat, modo appareret unde εἰσῆλθ'
in libros venisset. Apparet vero, si, cuius illud interpretatio est, ᾔσθ'
scribitur. Non recordabatur huius loci vir egregius, cuius huius quoque formae investigationem debemus, P. Elmsleius in censura meae Euripidis Supplicum editionis ad v. 752. in Diario classico part. XVII. p. 51. seq. ubi Platoni in Euthyphr. p. 4. Β. reddendum monuit ἐπεξῇσθα
. Vulgo ibi ἐπεξίησθα
, codices fere ἐπεξήεισθα
, ut διῇσθα
in Timaeo p. 26. C. quod διῄεισθα
scribendum esse videtur.
καὶ παγώνιος
Flor. κἀπαγώνιος
Farn. Vict. Κἀπαγώνιος
Auratus et Heathius putabant καὶ ἐπαγώνιος
esse. Spanhemius ad Aristophanis Plutum v. 1161. κἀναγώνιος
legi malebat. Dii ἀγώνιοι
vel ἐναγώνιοι
proprie sunt gubernatores certaminum, ut Mercurius apud Aristophanem: qui quoniam ideo potissimum invocantur, ut victoriam praebeant, Latine victores dici possunt. Sophocles Trach. v. 26. τέλος δ᾽ ἔθηκε Ζεὺς ἀγώνιος καλῶς
. Plato de leg. VI. p. 783. Α. ἃ δὴ δεῖ τρία νοσήματα τρέποντα εἰς τὸ βέλτιστον παρὰ τὸ λεγόμενον ἥδιστον τρισὶ μὲν τοῖς μεγίστοις πειρᾶσθαι κατέχειν, φόβῳ καὶ νόμῳ καὶ τῷ ἀληθεῖ λόγῳ· προςχρωμένους μέντοι Μούσαις τε καὶ ἀγωνίοισι θεοῖς, σβεννύντων τὴν αὔξην τε καὶ ἐπιρροήν
. Sed quid ista significatio ad hunc Aeschyli locum, in quo neque ut tribuat victoriam invocatur Apollo, neque ob tributam gratiae aguntur? Scholiastes ἀπαγώνιος
intellexit, quod interpretatur ἀπόμαχος
. Id si cum Blomfieldio probamus, hoc dicit praeco, nunc servator adesto et liberator a belli certaminibus. Verum in cod. Flor. scriptura καὶ παγώνιος
nihil inesse videtur aliud quam quod Dobraeus Adv. II. p. 24. invenit, καὶ παιώνιος
. In eandem emendationem incidit H. L. Ahrens. Qui proximo versu dicuntur ἀγώνιοι θεοί
, illi sunt qui dederunt victoriam. Neque enim ἀγοραίους
recte quis intellexerit, quos ἀγωνίους
vocatos ab Aeschylo esse scholiastes Venetus ad Il. XXIV. 1. et Eustathius p. 1335, 58. tradunt, quorum adnotatio pertinere videtur ad Suppl. v. 175. 229.
Φίλον κήρυκα
dicit ἐσθλὰ κηρυκεύσαντα
, ut in Suppl. ν. 208. ἐλευθέροις νυν ἐσθλὰ κηρυκευέτω
.
ἀντήλιος
, v. Lob. ad Αi. p. 356.
ἤπου
, cui in Farn. adscripta glossa ὄντως, ἴσως
. Excerpta Aurati εἴ που πάλαι, ἢ δώμασι ἢ φαιδροῖς ἰδόντες
. Hinc Stanleius εἴ που
sumpsit, quod recentiores editores receperunt. πάλαι
priori vocali υ
superscriptum est. τοῖσιν ὄμμασιν
Farn.
δέξασθε
Flor. Vict. δέξαισθε
, cum gl. ἄν
, Farn.
ὑμῖν
Farn. Vict. ἡμῖν
Flor.
τῇ δικηφόρῳ
. Aeschylus, ut opinor (v. de Niobe Opusc. III. p. 53.) μῶρε, μῶρε, μὴ θεῶν κίνει φρένας, δείσασ' ὅπως μή σου γένος πανώλεθρον Διὸς μακέλλῃ πᾶν ἀναστρέψῃ Δίκη,
apud Aristophanem Av. v. 1240. et ibidem apud scholiastam Sophocles χρυσῇ μακέλλῃ Ζηνὸς ἐξαναστραφῇ
.
βωμοὶ δ᾽ ἄΐστοι, δαιμόνων θ' ἱδρύματα,
etsi non inepte coniectum est, quoniam optime cohaerent τῇ κατείργασται πέδον καὶ σπέρμα πάσης ἐξαπόλλυται χθονός
, tamen non eam habet veri similitudinem, ut sine librorum fide delendus esse versus videatur.
τοιῷδε Τροίαν
.
ὄφλων
. Emendavit Blomfieldius.
ῥυσίου
, et pretium redemptionis et pignus, hic aptam esse censet, non magis quam Schützium, qui praedam interpretatus est, intelligere me fateor. Molestiam fecit haec vox etiam aliis in locis Piersono ad Moer. p. 337. et Brunckio ad Oed. Col. v. 858. Hesychius ῥύσια, ἐνεχυράσματα, σωτήρια, λύτρα, λεηλασία
. Etym. M. p. 706, 41. ῥύσια, ἐνεχυράσματα, σωτήρια “ῥύσι' ἐλαυνόμενος” Ιλιάδος λ. (ν. 673.) ἀντὶ τοῦ ἐνέχυρα, τὰ ἀντὶ τινῶν ἑλκόμενα, ἅπερ ἀντὶ τῶν ἡρπασμένων ἁρπάζονται. λέγεται ῥύσια καὶ τὰ ὑπὲρ ὑγείας καὶ εὐτυχίας εὐχαριστήρια, παρὰ τὸ ῥύεσθαι, ὡς παρὰ Διονυσίῳ τῷ περιηγήτῃ (ν. 527.) “ῥύσια δ' Ἀπόλλωνι χοροὺς ἀνάγουσιν ἅπασαι.”
Eadem fere Eustathius ad Hom. p. 877, 35. et Favorinus. Conferri cum his potest scholiastes ad Il. XI. 673. et Suidas. Photius ῥύσια, ἐνέχυρα· καὶ ῥυσιάζεσθαι, τὸ ἐνεχυριάζειν
. Zonaras p. 1622. ῥύσια, λύτρα, ἐλευθερίας ἐνέχυρα
. Prae ceteris digna memoratu Eustathii adnotatio est ad Dionysii versum: ὅτι αἱ Κυκλάδες ... χοροὺς ἀνάγουσι τῷ Ἀπόλλωνι, οὓς καὶ ῥύσια λέγει, ὡς ῥύσεως χάριν καὶ ἐπὶ σωτηρίᾳ γινομένους. καίτοι κυρίως ῥύσια, ὡς καὶ ἐν Ἰλιάδι φαίνεται, τὰ ἐξ ἐπιδρομῆς ὁπλιτικῆς καὶ ἑλκυσμοῦ λαμβανόμενα εἰς ἐνέχυρον, ἀπὸ τοῦ ῥύω τὸ ἑλκύω ἐτυμολογούμενα· καταχρηστικῶς δὲ ποτὲ καὶ ἐπὶ ἁπλῶς ἐνεχύρου ἡ λέξις λαμβάνεται. ὁ μέντοι Διονύσιος κατὰ δριμύτητα ῥητορικὴν συνήθη αὐτῷ ἐπὶ δώρων σωτηρίων τὴν λέξιν εἴληφεν, ἅπερ μᾶλλον σῶστρα λεχθήσονται, καθάπερ λύτρα τὰ ὑπὲρ αἰχμαλώτων διδόμενα
. Non satis explicate haec a grammaticis sunt tradita. Ρύσιον, ab ῥύεσθαι
factum, proprie significat rem ademptam, quae vi vindicanda est atque ita salva praestanda. Ita Aeschylus in Suppl. v. 397. καὶ μήτε δῆρις ῥυσίων ἐφάψεται.
Et v. 699. ἄγειν θέλοντες ῥυσίων ἐφάπτορες.
Sic apud Sophoclem Oed. Col. v. 858. Creon Oedipum una cum filiabus abstrahens dicit καὶ μεῖζον ἆρα ῥύσιον πόλει τάχα θήσεις; ἐφάψομαι γὰρ οὐ ταύταιν μόναιν.
Eo modo etiam in Agamemnonis versu Helena a Paride rapta, a Graecis vindicata, ῥύσιον
vocatur. Secunda significatio est pignoris, quod pro ea re, quae adempta est, capitur. Ita in Il. XI. 673. ῥύσι' ἐλαυνόμενος
. Hinc tertius nascitur significatus, qui est satis dationis sive vindictae, quum pignus, si res ipsa restitui non potest, ad satis faciendum laeso adhibetur. Ita Sophocles in Phil. v. 959. φόνον φόνου δὲ ῥύσιον τίσω τάλας.
Alia est quarta vocabuli potestas, ex primo deducta significatu, quo liberatio rei ex aliena potestate atque in integrum restitutio indicatur. Sic Io quum Iovis contactu Epapho gravida facta formam humanam recuperasset, eam formae restitutionem ῥύσια
dixit Aeschylus in Suppl. v. 300. Ἔπαφος, ἀληθῶς ῥυσίων ἐπώνυμος.
Hinc denique quintus prodiit usus, quo quidquid pro salute fit intelligitur, eoque modo accipiendum hoc vocabulum est apud Dionysium periegetam.
αὐτόχθονον
. Parum circumspecte Blomfieldius, αὐτοχθόνοις
apud Lycophronem v. 714. male in quibusdam libris pro αὐτοκτόνοις
legi observans, quum αὐτόχθον' ὃν
edidit, duplici vitio auxit Aeschylum, altero languidissime inserti pronominis, altero vocis consulto a poeta declinatae. Nam αὐτόχθων
quum significet eum qui ipsa in terra natus est, alia forma opus esse videbat poeta, si dicendus esset qui ipsa cum terra sua aliquid pateretur. Vidit hoc etiam Scholefieldius. Formam autem vocabuli defendit Lobeckius Paralip. p. 202. ἤρισεν
in Flor. ab alia manu supra adscriptum ἐθρίσει
. Scholiastes ἔθρισεν, ἐθέρισεν, ἔκειρε. κοινῶς δὲ ἔθριξεν, ἀφεῖλεν, ἀφ' οὗ καὶ ἡ θρίξ. καὶ Εὐριπίδης (Or. v. 128.) “ἴδετε παρ' ἄκρας ὡς ἀπέθριξε τρίχας.”
ἁμαρτία
, quod genuinum visum est Abreschio, quoniam etiam in Persis v.678. inveniatur. Et videatur fortasse ἁμάρτημα, ἁμαρτία, ἁμάρτιον
eadem comparatione dictum esse ut ἀμπλάκημα, ἀμπλακία, ἀμπλάκιον
, quo postremo usus est Pindarus Pyth. XI. 41. Sed Persarum versus a me et Blomfieldio emendatus est: hic quum aptissimus sit dualis, scribendum est ἁμαρτίαιν
. Intelligit praeco peccata, quae modo dixerat, ἁρπαγήν
et κλοπήν
. Auctor fuit Aeschylo Homerus, quum aliis locis, tum Il. XIII. 626. ubi Menelaus de Troianis οἵ μευ κουριδίην ἄλοχον καὶ κτήματα πολλὰ μὰψ οἴχεσθ᾽ ἀνάγοντες, ἐπεὶ φιλέεσθε παρ' αὐτῇ.
Id uberius narratum fuisse in carminibus Cypriis ex Proclo coniici potest. Non dixit autem Aeschylus διπλῆν
, quia id ambiguum fuisset, utrum duae duorum peccatorum poenae, an magnitudine duplae essent intelligendae. Ἁμαρτία
autem τίνειν
, ut ἀδικίας
apud Euripidem in Ione v. 447.
ὀλοιμωγῇ
loquitur, in libris tributa sunt Clytemnestrae. Animadvertit errorem Heathius. In his verbis κήρυξ Ἀχαιῶν τῶν ἀπὸ στρατοῦ
notanda est attractio, qua duae locutiones in unam confusae sunt, κήρυξ Ἀχαιῶν τῶν ἐν στρατῷ
et κήρυξ ἀπὸ στρατοῦ
. V. ad Soph. Εl. ν. 135.
χαίρω. τεθνᾶναι δ᾽ οὐκ ἔτ᾽ ἀντερῶ θεοῖς
. In Flor. ἔτ'
omissum est. Τεθνάναι
mediam syllabam et analogiae lege et usu correptam habet. Aristophanes Ran. ν. 1012. τί παθεῖν φήσεις ἄξιος εἶναι; τεθνάναι· μὴ τοῦτον ἐρώτα,
Quamquam ibi scholiastes, ut de inusitata re, βραχυκαταληκτεῖ δὲ ἐνταῦθα
. Legebatur quidem apud Theognidem v. 181. τεθνᾶναι, φίλε Κύρνε, πενιχρῷ βέλτερον ἀνδρί,
sed quod vel sine codice reponi debebat reponendumque viderat Davisius ad Cic. Tusc. disp. I. 8. τεθνάμεναι
, ex antiquissimo libro restitutum est. Simillimum est βεβάναι
apud Euripidem Heracl. v. 610. οὐδὲ τὸν αὐτὸν ἀεὶ βεβάναι δόμον εὐτυχία.
Non sum nescius memorare grammaticos τεθνᾶναι
. Thomas M. p. 355. ed. Ritsch. ἀπὸ τοῦ θανῶ μέλλοντος ἕτερον ῥῆμα παράγωγον θανέω θανῶ, καὶ θνῶ κατὰ συγκοπήν, ἐξ οὗ θνήσω, τέθνηκα, τέθνημαι, ἐτέθνην, τεθνείς, τεθνείην καὶ τροπῇ Δωρικῇ τοῦ ε εἰς ἃ τεθναίην. ἀπὸ δὲ τοῦ ἐτέθνην, ἐτέθνης, ἐτέθνη, τεθνῆναι, καὶ Δωρικῶς τεθνάκαι
(id quidem videtur τεθνάναι
scribendum fuisse, sed tamen τεθνάναι
legitur etiam apud Favorinum, qui eadem habet in v. θανέω
). εἰσὶ δὲ οἳ λέγουσι ταῦτα καὶ οὕτως· ἀπὸ τοῦ θανέω θανῶ καὶ θνῶ, θνῆμι, ὁ δεύτερος αόριστος ἔθνην, ἡ μετοχὴ ὁ θνάς, καὶ κατὰ ἀναδίπλωσιν τεθνάς, τεθνάντος, τεθνάναι, καὶ τεθναίην τὸ εὐκτικόν.
Non dissimilia leguntur apud Favorinum in v. θνήσκω
et τεθνάναι
et in Hortis Adonidis p. 159. aversa sive ed. Dind. p. 417, 4. tum in Appendice Etymologici Gudiani p. 637, 4. Sed magna in his opinionum perversitas est, quum aoristum ἔθνην
vel etiam ἐτέθνην
assumpserunt. Diversissima miscuit is qui Draconis Stratonicensis nomen mentitur p. 39, 12. qui quum ostendisset infinitivos praesentis verborum in μι
exeuntium brevi penultima, aoristorum autem longa esse, sic pergit, καὶ τῆς μὲν πέμπτης τὸ σημᾶναι καὶ τὸ ὑφᾶναι καὶ τεθνῆναι καὶ διαδρᾶναι καὶ φῦναι, ὡς μαρτυρεῖ τὸ θεῖναι καὶ δοῦναι. καὶ ταῦτα γὰρ ἀορίστου ὄντα ἐμφανέστατα μακρὰν ἔχει
. Nec fidem habeo isti homini p. 108, 24. dicenti τὰ δὲ εἰς αναι, ὡς τὸ τεθνάναι, ἐσθ᾽ ὅτε ὑπὸ ποιητῶν Ἀττικῶν ἐκτείνει το α
. Magis etiam mira traduntur in Hortis Adonidis p. 186. τεθνάναι κανόνισον· ἔστι ῥῆμα πρωτότυπον θείνω τὸ τύπτω, ὁ μέλλων θενῶ, καὶ κατὰ μετάθεσιν τοῦ ν θνέω θνῶ· μεταποιεῖται γὰρ εἰς περισπωμένην σημασίαν ὁ μέλλων, ὡς καὶ ἀλλαχοῦ πολλαχοῦ· οὗ ὁ μέλλων θνήσω, ἀφ' οὗ ἀνῆσις. ὥσπερ γὰρ ἀπὸ τοῦ θεῶ θα τίθημι, οὕτω καὶ ἀπὸ θνέω θνῶ τέθνημι, ὁ μέλλων θνήσω, ὡς στήσω. ὁ παρακείμενος τέθνακα, ὡς ἕστακα. τὸ ἀπαρέμφατον τεθνακέναι καὶ κατὰ μετάθεσιν τεθνάναι. διὸ καὶ περισπᾶται. τὸ γὰρ α καὶ ε εἰς α μακρόν κιρνᾶται, πᾶσα φύσει μακρὰ πρὸ βραχείας ληκτικῆς ἐν ἑνὶ μέρει λόγου οὖσα καὶ ἐφ' ἑαυτῆς ἔχουσα τὸν τόνον περισπᾶται· ἐπεὶ τὸ ἐν τοῖς ἀπαρεμφάτοις δίφθογγον βραχύ ἐστιν. οὕτω δὲ γίνεται καὶ τὸ ἑστᾶναι οὐ κατὰ συγκοπὴν τῆς κε συλλαβῆς ἀπὸ τοῦ ἑστακέναι, οὐ γὰρ ἐφίησι
(legitur ἀφίησι
) τὸ τεθνεώς καὶ ἑστώς· ὀξύνεται δὲ μόνον τὸ ἑστώς καὶ τεθνεώς· οὐκ ἐξ ὀξείας καὶ βαρείας περισπῶνται, ἀλλ' ἐκ βαρείας καὶ ὀξείας ἡ κρᾶσις ἐγένετο· τὰ μὲν γὰρ ἐξ ὀξείας καὶ βαρείας περισπῶνται, οἷον Πηλέϊ Πηλεῖ· τὰ δὲ ἐκ βαρείας καὶ ὀξείας ὀξύνονται, ἑσταώς ἑστώς, βεβαώς βεβώς, τεθνεώς τεθνώς· τὰ δὲ ἐκ δύο βαρειῶν πάλιν βαρύνονται
(sic pro βραχειῶν
et βραχύνονται
scribendum), οἷον Δημοσθένεϊ Δημοσθένει, ποίεε ποίει. τὸ δὲ ἑστᾶναι καὶ τεθνᾶναι οὐκ ἀντίκειται ἡμῖν. εἴποι γὰρ ἄν τις ὅτι καὶ ἐκεῖνα ἐκ βαρείας
(legitur βραχείας
) καὶ ὀξείας συνεκράθησαν, καὶ ὤφειλον πάλιν ὀξύνεσθαι· ἀλλ' ἐπειδὴ ἡ παραλήγουσα φύσει μακρὰ ἐγένετο, ἡ δὲ λήγουσα βραχεῖα ἐστι, νικᾷ μᾶλλον περισπᾶσθαι κατὰ τὸν κάνονα τὸν λέγοντα, πᾶσα φύσει μακρὰ ποὺ βραχείας ληκτικῆς, ὡς ἔμαθες. ἀλλ᾽ οὕτω μὲν τὸ τεθνάναι κανονίζεται δευτέρας ὂν συζυγίας τῶν εἰς μι, ὡς εἴπομεν
. Apertum est commenta haec esse recentiorum grammaticorum, qui quod τεθνάναι
et ἑστάναι
ut vulgus male pronuntiarent, syllabam putabant longam esse. Quo magis miror quod Buttmannus in Gramm. vol. II. p. 14. in similem ut grammatici, quos non consuluit, sententiam incidit, Göttlingius autem in Doctrina accentus edita a. 1835. p. 93. poetis productionem concessit. Aeschylum ut τεθνᾶναι
dixisse credam non adducor. Potest scripsisse videri χαίρω τε, τεθνάναι δ᾽ οὐκ ἔτ᾽ ἀστερῶ θεοῖς.
Rectius tamen, adhibita codicis Florentini scriptura transpositisque verbis, scribetur χαίρω· θεοῖσι τεθνάναι δ᾽ οὐκ ἀντερῶ.
Veri enim simile est Triclinium, cui τεθνᾶναι
videretur dici debere, haec mutavisse. Ad sententiam apte comparavit Butlerus Od. VII. 224. ἰδόντα με καὶ λίποι αἰὼν κτῆσιν ἐμὴν δμῶάς τε καὶ ὑψερεφὲς μέγα δῶμα.
ἐνδακρύειν
Flor. Vict. ἐκδακρύειν
Farn. quod non notavit Elmsleius. Id recepi. Euripides Or. v. 1122. ὥςτ' ἐκδακρῦσαί γ', ἔνδοθεν κεχαρμένη.
Phoen. v. 1353. ὥςτ᾽ ἐκδακρῦσαί γ', εἰ φρονοῦντ᾽ ἐτύγχανον.
In Orestis versu aliquot libri ἐνδακρῦσαι
.
ἴστε
Flor. ἦτε
Farn. Vict. Signum interrogandi praeter necessitatem huic versui apposuit Stanleius. Hinc Th. Bergkius in Diurnis antiq. a. 1835. p. 958. ᾖστε
, afferens Sophoclis fr. 317. et alia. Vereor ne Bergkium rariorum formarum amor ab recta via abduxerit. Nam quis malit dicere suavis ergo huius morbi sciebatis vos compotes esse, quam eratis compotes? Mihi ἦτε
a Triclinio profectum, vera autem scriptura esse videtur codicis Florentini, ut hoc dicat, scite vos compotes esse huius suavis morbi.
πῶς δὴ διδαχθεὶς τοῦδε δεσπόσω λόγου;
Emendavit interpunctionem Schützius. Sic in Suppl. v. 276. διδαχθεὶς δ᾽ ἂν τόδ᾽ εἰδείην πλέον.
Alia quaedam de multis v. apud Erfurdtium ad Soph. Oed. R. v. 1517.
πεπλεγμένος
. Rectissime Tyrwhittus et Schützius εὐπετῶς
. Non enim quomodo praeco intelligere superiora chori verba debeat dicendum est, sed quid sit cur exercitus prae gaudio lacrimari possit.
ἐκ φρενὸς ἀναστένειν
. Scaliger et Schützius μ'
inseruerunt. Ἐς
pro ἐκ
de effectu dictum tetigi ad Soph. Ant. v. 292. Adde Eur. Andr. v. 588. Iph. T. v. 293. Vide etiam mox v. 528.
στύγος στρατῷ
. Quod quum aperte non conveniat huic loco, Auratus στρατοῦ
coniiciebat, quo nihil proficimus. Schützius, eiecto στρατῷ
, legendum putabat πολὺ στύγος
; Iacobsius in Animadv. ad Eurip. p. 195. non ineleganter στρατῷ
in φρούριον
mutandum esse censebat. Wellauerus στρατῷ
interpretandum existimavit populo, ut in Soph. El. v. 739. Et sic ipse Aeschylus in Eum. v. 558. 678. 876. Vereor tamen ne id hic non satis aptum sit, ubi στρατός
, ut modo v. 523. a civibus distinguitur. Confidenter posui στύγος στρατῷ
, quod legitur infra v. 1267. et Choeph. v. 70. Aliud agenti librario ex v. 523. in mente haeserat στρατός
. In eandem emendationem incidit Emperius in Diurn. antiq. a. 1835. p. 627.
τυράννων
Flor. Vict. κοιράνων
Canterus, et habet id Farn. καὶ πῶς
cum sequentibus verbis. Non bene Klausenius καί πως
. Stanleius recte signum interrogandi poni voluit post καὶ πῶς
. Secuti sunt Schützius et Scholefieldius; non secuti Porsonus, Blomfieldius, Wellauerus, Boissonadus. Et tamen ineptum est quaeri quomodo absente rege aliquem timuerit civitas, quum magis, si praesente timeat, mirandum videatur: nisi putarunt ipsum regem esse qui timeretur. At id iterum ineptum est, quia sic laudari videretur conditio populi nulli parentis imperio. Καὶ πῶς
mirandi significatum habet: v. infra v. 1269. Choeph. v. 526. 763.
τοῦ νῦν
. Emendavit primus Scaliger. τὸν σὸν
error Vict.
τὰ μέν τις εὖ λέξειεν
. Porsonus, ut Blomfieldius refert, ἂν
reponi voluerat in praecedente versu, hoc modo, ταῦτα δ᾽ ἂν πολλῷ χρόνῳ
. Sed postea edidit, ut Auratum secuti alii, τὰ μέν τις ἂν λέξειεν
, quod non dubium videtur quin verum sit. Pro ταῦτα
Auratus coniiciebat τἄλλα
.
δυσαυλίας
distinxit Stanleius.
κακοστρώτους
Flor. Vict. κακοστρώτους
Canterus, et sic Farn. Παρὰ τὰς
Aeschylus non dixit, ut scholiastes interpretatur, παραδρομὰς ἐπὶ τοῦ καταστρώματος τῶν νεῶν
, sed, ut Schutzius vidit, raras ad terram appellandi opportunitates. Nam quae sequuntur, hic de profectione classis ad Troiam, diu in Aulide retentae, sermonem esse docent. σπαρνὰς
ex Euripidis Troad. v. 396. affert Antiatticista Bekkeri p. 99, 4. ubi Euripidis libri ξένας
habent.
οὐ λαχόντες
. Quod Wellauerus verbis quae intelligi nequeunt interpretatus est, qua parte diei non suspiravimus, quum illa nobis non acciderint?
Id esse voluit nulla parte diei illa nobis non acciderunt
. Tum vero vertere debebat qua parte diei non gementes, non sortiti illa eramus?
At id facilius, si quidem, ferri posset, si hoc ordine verba posita essent, τί δ᾽ οὐ λαχόντες, οὐ στένοντες
. Optime Stanleius οὐ κλαίοντες
. Aptissimum est enim verbum simile ut στένοντες
, et id necessario praesentis: quare qui οὐ καμόντες
coniecit Pauwius, οὐ κάμνοντες
debebat. Schützius edidit facillima sane mutatione οὗ λαχόντες
, quae a me ad Vigerum p. 770. non est recte explicata, quum οὗ
ibi esse volebam, quod dici hic ὅπου
debebat. Si ita scripsit Aeschylus, οὗ
non ad μέρος
referendum est: nam λαγχάνειν
cum genitivo iunctum significat compotem fieri eius quod quis optat: sed pertinet ad ἤματος
, nulla parte diei, qui nobis obtigisset, non gemebamus. Dubitari tamen potest an scripserit τί δ᾽ οὐ στένοντες, εὖ λαχόντες, ἤματος μέρος;
qua parte diei, si bene cecidisset, non gementes? Sed tantopere se commendat οὐ κλαίοντες
, ut omnium videatur esse veri simillimum. Apodosis deest, quae referatur ad εἰ λέγοιμι
, ut in sermone familiari: i. e. vix finem invenirem.
πρός
, credo quod τά
pro ἃ
acceptum erat. Mutavi eam interpunctionem: nam τὰ δέ
, ut saepe, alia significat, καί
autem iungendum cum πλέον
.
ἐπὶ χέρσου
in chori carmine Choeph. v. 618. Nusquam ita Sophocles, neque Euripides. Et χέρσον
ipse Aeschylus in Sept. c. Theb. v. 260. Itaque probanda videtur sententia Dindorfii, scribendum esse χέρσῳ
.
δὲ
pro γὰρ
posuere: quos bene refutavit Wellauerus. Nam qui praecedit versus, parenthesis est. Deinde λειμώνιαι
, cum accentu in penultima, Flor. Vict. λειμώνιοι
Farn. Schützii coniecturam, λειμῶνά τ'
, recepit Blomfieldius. Non inepte animadvertit Wellauerus, quibus δρόσοι λειμώνιοι
a caelo stillantes offensui sint, eodem iure offendi debuisse verbo καταψεκάζειν
, quod proprie non cadat in humorem prati. Neque perversa est oratio, si sic verba intelliguntur, οὐρανοῦ δρόσοι καὶ ἀπὸ γῆς δρόσοι λειμώνιαι
. Sed tamen accentus in codice Flor. monet ut potius cum Schützio credamus λειμῶνά τ'
scriptum fuisse, quod quum esset in λειμώνιαι
mutatum, correxit accentum Triclinius.
κατεψεκάζειν
scripsit ex Atticistarum sententia. V. Blomf. ad v. 1512.
τρίχα
de vestibus dictum putarent. Simplicius est capillos ipsorum intelligere Graecorum, sicut in Aiace Sophoclis scriptum v. 1207, κείμαι δ᾽ ἀμέριμνος οὕτως ἀεὶ πυκιναῖς δρόσοις τεγγόμενος κόμας, λυγρᾶς μνήματα Τροίας
. τιθέντες
ut defenderet, aliena attulit Wellauerus. Perplexe loquitur G. Bernhardy in Synt. p. 429. Indulserunt talia sibi poetae vel metri vel suavioris soni caussa. Nisi hic σύμβολον
animo poetae est obversatum.
λέγει
Farn.
μεσημβρινὰς κοίτας
de meridiana quiete Graecorum intellexit. Ventorum intermissiones meridianas dici vidit Stanleius.
τὸ μηδὲ μέλειν παροίχεται
construendum putabat, Elberlingius in Observationibus in locos quosdam Agamemnonis. αὐτοῖς
pro αὖθις
scribatur.
Ἐν ψήφῳ λέγειν
est enumerare, Rhesi scriptor v. 309. στρατοῦ δὲ πλῆθος οὐδ᾽ ἂν ἐν ψήφου λόγῳ θέσθαι δύναι᾽ ἄν, ὡς ἄπλατον ἦν ἰδεῖν.
Ἀλγεῖν
cum genitivo constructum ut in Euripidis Hec. v. 1256. ἀλγεῖς; τί δ᾽ ἡμᾶς παιδὸς οὐκ ἀλγεῖν δοκεῖς;
παλίγκοτος
copiose disseruit Elberlingius.
συμφοραῖς
. Mirum est Blomfieldio ξυμφοράς
scribendum videri, qui in Monkii adnotationibus ad Eur. Hipp. v. 112. ubi accusativos restituendos censet etiam apud Diphilum Athenaei IV. p. 157. A. οὗτος ἱερὸς ἀνθίας, ὃς πολλὰ χαίρειν ταῖς κίχλαις ἤδη λέγει,
attulerit Rufini verba in Anthol. VII. 136. Ρουφίνος τῇ μῇ γλυκερωτάτῃ ἐλπίδι πολλὰ χαίρειν.
Ut haec re eodem redeant, at dicendi modo differunt, mala valere iubenda censeo, et malis aequum censeo valeatis dicere. Non intellexit poetam scholiastes, cuius haec est adnotatio, ἐπὶ τῇ ἀποβολῇ τῶν ἀπολλυμένων δεῖ τὸν ζῶντα ἀλγεῖν, καὶ πάλιν ἐπὶ ταῖς εὐποτμίαις χαίρειν.
ποτώμενοι
legendum putabat, non attendit ad id quod hoc loco dicendum erat. Non gloriae pars est quod mare terramque superarunt, sed felix sors eorum qui non ceciderunt in bello. Itaque nos, inquit, qui per mare per terras incolumes reversi sumus, gloriari aequum est quod tandem capta urbe diis spolia suspendimus. Lachmanno tamen hic versus ante praecedentem collocandus esse videtur, ut coniungantur haec, νικῶσι ποτωμένοις
.
Τροίᾳ
Flor. Vict. Porsonus Τροίαν
restituit, et sic Farn.
θεοῖς
scribi volebat. Aptius est dici quibus dedicentur spolia, quam quorum templis affigantur. Cohaerent autem θεοῖς τοῖς καθ᾽ Ἑλλάδα
.
Ἀργείοις
, non debebat recipere Blomfieldius. Ἀρχαῖος
enim ad ea quoque transfertur, quae diuturna sunt atque inviolata manent, sive sancta velis dicere. Sic Sophocles Oed. C. v. 1632. πίστιν ἀρχαίαν
fidem dixit quae firma maneat, olim antiqua futura. Petro Campero ad Euripidis Electram p. 183. praeco se quasi inter posteros sistere visus est. Non dixisset id, si attendisset ad illa, ὡς κομπάσαι τῷδ᾽ εἰκὸς ἡλίου φάει
.
τοιαῦτα χρὴ κλύοντας, εὐλογεῖν πόλιν, καὶ τοὺς στρατηγούς· καὶ χάρις τιμήσεται Διὸς τάδ᾽ ἐκπράξασα
, quasi haec esset sententia, haec vos audientes et urbem et duces laudare oportet. At sic non recte πόλιν
poeta dixisset, quum deberet στρατόν
. Iungenda sunt κλύοντας πόλιν
, i. e. κλύουσαν τὴν πόλιν χρὴ εὐλογεῖν καὶ τοὺς στρατηγοὺς καὶ τὸν Δία
. Quae quum sic dicenda essent, usitata familiari sermoni negligentia, quam consectatur poeta in humilioribus conditionis hominibus, mutata constructione dixit καὶ χάρις τιμήσεται Διός
.
τόδ'
. Sed Flor. Farn. Vict. τάδ'
.
ἀνωλόλυξα μὲν
debetur Stephano. Flor. Farn. ἀνωλολύξαμεν
. Glossa in Farn. ἤγουν ἐπαιανίσαμεν
. Scriptor Christi patientis v. 70. ἀνηλάλαξα πως πάλαι χαρᾶς ὕπο
.
ἐνίπτων
Flor. Libri φρυκτωρῶν διά
. Pravum accentum φρυκτωρῶν
emendavit Schutzius.
πλακτὸς
Farn. Scriptor Christi patientis v. 74. λόγοις δὲ τοῦδ᾽ εὔπλαγκτος οὖσ᾽ ἐφαινόμην, πεισθεῖσα τῷ φέροντι θέσκελον φάτιν.
Hinc in dissertatione de versibus spuriis apud Aeschylum (Opusc. II. p. 84.) conieci alterum quoque versum ex hoc Aeschyli loco sumptum esse. A qua sententia non dimoveor eo quod Blomfieldio scriptor iste πίστις ἄπιστος
manifesto e v. 569. sumpsisse videtur. Nam id eo minus manifestum est, quod tragici saepissime in brevi spatio eadem verba iterant, et versus iste aliquanto melior est quam ut ab ipso illo homine factum esse credam. Accedit quod aptissime haec addere videtur Clytaemnestra. Augent enim vim et vigorem sententiae, quae haec est, stulta videbar esse, quae fidem haberem mirabilia nuntianti, et tamen non minus creduli, qui me vituperabant, sacra cum laetis acclamationibus faciebant. Θέσκελος
quod non alibi, quod sciam, apud tragicos invenitur, neminem, praesertim in Aeschylo, morabitur. Constat autem ea voce admirabilia et incredibilia significari. V. II. III. 130. XXIII. 107. Od. XI. 373. 609.
οὖν
in editionibus Vict. et Cant. Male Stanleius, οὖν
singularem esse ratus, coli signum posuit: quod secuti sunt alii. Totum hunc versum habet scriptor Christi patientis v. 78.
ὀλολυγμὸν
, et α
super secundo ο
, Flor. Christi patientis scriptor ἀλαλαγμόν
legisse videtur, quum scripserit v. 79. ψυχῆς τ' ἔπεμπον ἀλαλαγμὸν ἐκ μέσης
.
ἐνθέων
Vict. Ab Aurato accepit Stanleius ἐν δόμων
, quod est in Flor. Farn. Virgulam, quae post δόμοις
posita erat, post εὐφημοῦντες
recte posuit Schützius, languide tamen inserens θ'
post ἐνθέων
. Editio Glasguensis a. 1795. quae falso tribuebatur Porsono, εὐφημοῦντες ἐνθέων
, contra Porsoni de trimetro praecepta.
λιγνὺν φέρουσά τ' εὐώδη φλόγα
, ut videatur φέροντες
legisse. Libri κοιμῶντες
, ad quod in Farn. glossa adscripta est πραΰνοντες ἐπὶ τῷ ὀπτῆσαι ἢ θυμιᾶσαι
. Mirum est placere quibusdam potuisse Butleri commentum, intelligenda haec esse de laetis acclamationibus in fine sacrorum. Quis enim adeo perversus sit, ut, gratulatos ob laetum nuntium dicere volens, finem gratulandi quam initium factum dicere malit? Legrandius male κοσμοῦντες
. Melius, sed audacius, Casaubonus καίοντες
. Si κοιμῶντες
genuinum est, versum excidisse credam, quo contineretur iniectis libis et suffimentis. Aliter enim κοιμᾶν
simpliciter exstinguere ignem significat. Phrynichus Bekkeri p. 46, 26. κατακοιμίζειν τὸν λύχνον, ἀντὶ τοῦ σβεννύναι
. Auctores Suidas in v. κοιμίσαι
Nicophronem in Pandora, Athenaeus XV. p. 701. F. et Pollux VII. 178. Phrynichum in Μονοτρόπῳ
nominant. Si nihil deest, scripsisse Aeschylum putem κοιῶντες
. Hesychius κοιᾶται, ἱερᾶται
. Idem κοιώσατο, ἀφιερώσατο, καθιερώσατο
. Εἰ κοίης, ἱερεὺς Καβείρων ὁ καθαίρων φονέα. οἳ δέ, κόης
. Item καιόλης, ὁ ἱερεύς
, quod habet etiam Moschopulus περὶ σχεδῶν p. 5. et mendose scriptum Theognostus in Crameri Anecd. Ox. II. p. 21, 25. Ex hoc verbo vel eius radice ductum esse videtur θυοσκόος
, de quo supra dictum ad v. 87.
σπεύσω δέξασθαι ὅπως ἄριστα
, sed ὅπως σπεύσω δέξασθαι ἄριστα
. V. Porsonum ad Hec. v. 398.
τί γὰρ γυναικὶ τούτου φέγγος ἥδιον, δρακεῖν ἀπὸ στρατείας ἄνδρα, σώσαντος Θεοῦ, πύλας ἀνοίξαι;
Coniungenda esse ἥδιον δρακεῖν
apertum est, videruntque plerique. Neque ἄνδρι
legendum, quod Blomfieldius edidit, sed corrigenda erat interpunctio, τί γὰρ γυναικὶ τούτου φέγγος ἥδιον δρακεῖν, ἀπὸ στρατείας ἄνδρα σώσαντος θεοῦ, πύλας ἀνοίξαι;
Sic etiam Matthiae ad Eur. Alc. v. 899. nisi quod is ἄνδρα
omissum censet. At pro eo τούτου
additum est, quod ipsum omitti potuit, ut in Alcestide, τί γὰρ ἀνδρὶ κακὸν μεῖζον, ἁμαρτεῖν πιστῆς ἀλόχου;
V. quae ibi adnotavi ad v. 890. Sic patet nihil caussae esse cur cum Schützio aliisque scribatur πύλας τ᾽ ἀνοίξαι
. Quod autem dicit ἀπὸ στρατείας
, intelligendum est revertentem ab expeditione, ut Eum. v. 621.
ἔνδον νεύοι
. Magnopere falsi sunt Blomfieldius et Wellauerus, quum εὕροι
utinam inveniat sunt interpretati, quo sententia paene ridicula evadit. Recte Matthiae in Miscellaneis philologicis vol. II. p. 54. orationis obliquae optativum esse vidit.
Πολεμίαν τοῖς δύσφροσιν
ambigue dicit Clytaemnestra, de Agamemnone cogitans.
οὐκ οἶδα
ediderit. Aperte verum est οὐδ' οἶδα
. Sed in Christo patiente v. 64. legitur οὐκ οἶδα τέρψιν οὐδ᾽ ἐπίψογον φάτιν ἄλλου πρὸς ἀνδρὸς μᾶλλον ἢ χαλκοῦ βαφάς
. Et iterum v. 521. οὐκ οἶδα τέρψιν
. Expressit autem Aeschylus mores hominum improborum, qui quibus vitiis laborant, iis se maxime immunes iactare solent. Ita hic Clytaemnestra, adultera, pudicam se esse praedicat, quumque necem marito meditetur, a caedis crudelitate abhorrere. Χαλκοῦ βαφάς
de caede dictas esse vel illud in Aiace v. 95. ostendere potuerat, ἔβαψας ἔγχος εὖ πρὸς Ἀργείων στρατῷ.
Sed ipse etiam Aeschylus ita locutus est in Prom. v. 866. δίθηκτον ἐν σφαγαῖσι βάψασα ξίφος.
Et Choeph. v. 1005. μαρτυρεῖ δέ μοι φᾶρος τόδ᾽, ὡς ἔβαψεν Αἰγίσθου ξίφος.
Non tamen, ut Wellauero visum est, quod vulneratus sanguine tingatur, sed quod ferrum immergitur in corpus. Miraculosa placuerunt Welckero in Appendice Trilogiae p. 42. seq. quem perturbarunt Blomfieldii Elmsleiique dubitationes, de tingendo aere cogitantium.
τοιόσδ᾽ ὁ κόμπος
dicere, sed dicere debuit τοιόσδε κόμπος
, nec iustus finis factus erat orationi Clytaemnestrae. Itaque huic hos versus dedi. Γεραιὰν
se vocare potuit mulier, etiam si non esset superba, ut Oedipus Sophoclis in Colono.
οὕτως εἶπεν ἀκριβέσι λόγοις καὶ ἐξηγητικοῖς ὥστε σε μαθεῖν
. Quem Blomfieldius λόγοις
legisse putans, id reposuit. Falli eum intellexit Wellauerus, non ille tamen hunc locum recte explicans, in quo interpretando alia via aberravit G. Bernhardy Synt. p. 128. Τοροὶ ἑρμηνεῖς
sunt qui rem aperte et perspicue explicant. Sic infra v. 1021. ἑρμηνέως ἔοικεν ἡ ξένη τοροῦ δεῖσθαι
. Dicit autem haec chorus ita ut non audiat Clytaemnestra, quae iam de scena abit. Campero ad Eur. El. p. 212. scribendum videbatur τοροῖσί γ' ἑρμηνεῦσιν
.
εἰ νόστιμός γε
. At non si quidem veniet dicit chorus, sed veniatne. Quare εἰ νόστιμός τε
scripsi.
ψευδῆ
distinctum. Non narrem, inquit, falsa bona, quibus diu fruantur amici. Proprie ad id, i. e. eo consilio ut diuturnus ex iis fructus sit. Libri ἐς τὸν πολύν
. Blomfieldio εἰς
dare placuit. Patet errasse eos, qui ἐς οὐ πολύν
scribendum putarunt, Auratum, Casaubonum, Pearsonum.
τἀληθῆ τύχης
Flor. τἀληθῆ τύχῃς
Vict. τἀληθῆ τύχῃ
Farn. Auratus μὴ ἀληθῆ
. Schützius κἀληθῆ τύχοις
. Optativum etiam Porsonus restituit. Verum est, quod Wellauerus vidit, ad τύχοις
repetendum esse εἰπών
, hoc modo, πῶς δῆτ᾽ ἄν, εἰπὼν κεδνά, τἀληθῆ εἰπὼν τύχοις;
γίνεται
.
ἀνήρ
. Scribendum ἀνήρ
. Ἀχαϊκοῦ
Vict. Sed Ἀχαικοῦ
Flor. Farn. De dissensu grammaticorum dixit Blomfieldius, parum sibi constans, quum Ἀχαϊκός
Homeri ad exemplum dixisse Aeschylum putat, alibi autem κάειν, κλάειν, ἀετός
tuetur.
ἄχθος
glossa βάρος
adscripta in Farn. Casaubonus et Pearsonus coniecerunt κοινὸν ἔχθος
.
τοξότας
Flor.
ἤγουν ταῦτα λέγοντες ἀτιμάζομεν τοὺς θεούς
. Male. Laborarunt interpretes in his verbis propterea quod ἡ τιμὴ θεῶν
pro ἡ θεῶν τιμή
dictum putarunt. At ea soloeca constructio foret. Sententia haec est, ἡ τιμὴ χωρὶς θεῶν ἐστί
, praemium sine diis est, i. e. praemium accipit malorum in re laeta nuntius tale cui non favent dii.
τυχόν
. Hoc dicit, quum afflictus nuntiatur exercitus, unum civitati vulnus est, quod ea res communis est atque ad omnes pertinet cives.
ἐξαγισθέντας
scholiastes interpretatur ἐξορισθέντας
. Hesychius ἐξάγιστον, τὸ οὐ δεόντως εἰςενεχθὲν εἰς ἱερόν, ἢ τὸ ἀκάθαρτον
. Et ἐξάγιστα, πάντα τὰ ἱερὰ καὶ ἀφωσιωμένα, ἃ οὐχ οἷόν τε ἐκκομίζεσθαι τῶν ἱερῶν. ἔνιοι δὲ ἁγνὰ ἀπέδοσαν
. Sophocles Oed. C. ν. 1526. ἃ δ᾽ ἐξάγιστα μηδὲ κινεῖται λόγῳ
, piacularia. Vix alibi ἐξαγίζειν
exstat. Intelligendi videntur consecrati, devoti duplici Martis flagello.
Διπλῆ μάστιξ
quum proprie duplex flagellum significet, quali utebantur, ut vel ex Aiace Sophoclis v. 242. constat, translata hic est ad duplex malum, ut in Choeph. v. 370. et, quo minus dubitari quid significetur possit, δίλογχον ἄτην, φοινίαν ξυνωρίδα
additum.
ξυνωρίδα
punctum erat positum. Correxit interpunctionem Pauwius.
σεσαγμένων
. Schützii emendationem, σεσαγμένον
, receperunt Porsonus et qui secuti sunt editores. Hoc praeferendum sit, an σεσαγμένῳ
, dubitari potest. Sic supra v. 462. γυναικὸς αἰχμᾷ πρέπει πρὸ τοῦ φανέντος χάριν ξυναινέσαι.
Euripides Hipp. ν. 115. φρονοῦντες οὕτως ὡς πρέπει δούλοις λέγειν.
παιᾶνα τόνδ᾽ ἐριννύων
. Male Stanleius coniecit τῶν
. Fallitur cum aliis Blomfieldius ad τόνδε
intelligens ἄγγελον
, quod nullo pacto fieri potest. Παιῶνα τόνδε
recte iunxit Wellauerus.
οὐ χρή με κεδνὰ τοῖς κακοῖσι συμμίξαι
.
χειμῶν' Ἀχαιῶν οὐκ ἀμήνιτον θεοῖς
. Quod Blomfieldius in glossario dicit, usitatiorem constructionem fuisse χειμῶν' Ἀχαιοῖς, οὐκ ἀμήνιτον θεῶν
, id ego diu est quum ponendum censui, sed vacuum vitio quod interpungendo intulit Blomfieldius. Neque enim Ἀχαιοῖς
cum χειμῶνα
coniungendum est, sed pendet ab ἀμήνιτον
. Plutarchus de genio Socratis p. 578. Α. ἀλλ᾽ οὐδὲ αὐτοῖς, ἔφη, Λακεδαιμονίοις ἀμήνιτον ἔοικεν εἶναι τὸ δαιμόνιον
. Dictum est ἀμήνιτον θεῶν
ut apud Sophoclem Trach. v. 691. ἀλαμπὲς ἡλίου
.
ὠρώρει
. Nihili est, de quo disputatum videas, ὠρόρει
. Nam ὤρορε
Homericum aoristus est. Ceterum displicent haec verba, ἐν νυκτί
, in principio posita, tamquam si primaria essent. At non possunt esse primaria: nam etsi per noctem atrocius factum est malum, tamen non nox, sed tempestas classem afflixit. Quare videtur aut non suo loco positus esse hic versus, ut collocandus sit post v. 635. ubi cohaereant ᾤχοντ᾽ ἄφαντοι — ἐν νυκτί· δυςκύμαντα δ᾽ ὠρώρει κακά
, aut interpungendum certe, servato loco quo versus nunc legitur, post ἐν νυκτί
.
ἀλλήλαισι
Farn. ἀλλήλησι
Flor. Vict. Θρήσσαι
Flor. Vict.
ἤρειπον
, cum glossis κατέβαλλον, συνέκρουον
, Farn. ῥοθίοις
. Quod Wassius ad Thuc. II. 84. posuerat, κεροτυπούμεναι
, firmavit Porsonus in praefatione ad Hec. p. VIII.
χειμῶνι, τυφῶ σὺν ζάλῃ τ᾽ ὀμβροκτύπῳ
. Et τυφῶ
etiam Flor. Farn. Blomfieldius τυφῷ
scripsit idque ad χειμῶνι
adiunxit, quod fieri nullo modo potest. Recte veteres editiones, nec Wellauerus H. Vossio duce in Curis Aeschyleis p. 22. genitivum τυφῶ
cum χειμῶνι
debebat consociare, qui pertinet ad ζάλῃ
.
ποιμένος κακοῦ στρόβῳ
. Schutzius quum ποιμένος κακῷ στρόβῳ
coniecisset, qua coniectura melior est Aurati ποιμένων κακῷ στρόβῳ
, revocavit postea antiquam scripturam auctore Heinrichio in Observationibus in veteres auctores p. 33. ut ποιμένος κακοῦ
per appositionem ad τυφῶ
referretur; id quod suaserat Heinrichius, quoniam in Suppl. v. 737. procellae ναῶν ποιμένες
dicerentur. At Supplicum versum negligentius inspexit, in quo de gubernatoribus navium sermo est. Aptius afferretur, quod apud Lycophronem v. 1018. duo antiquissimi codices praebent, βαρὺ πρηστῆρι ποιμαίνων ἅλα
. Sed ibi cum ceteris libris recte videtur Bachmannus κυμαίνων
edidisse. Assensi sunt Schützio Blomfieldius et Wellauerus, quibus contradixit Boissonadus. Sensisse eum credo tolli appositionem substantivo ad nomen appositum adiecto. Nam perdurum esset τυφῶ στρόβῳ
iungi. Sed de gubernatoribus non est cogitandum, quorum in tanta tempestate si culpa commemoraretur, minueretur magnitudo et atrocitas periculi. Omnino hic procella ποιμήν
appellatur: sed qui id viderunt, non perspexerunt qua conditione appositioni locus esset. Scribendum erat κακοστρόβου
. Nec librorum scriptura aliud quam hoc ipsum esse videtur: natam enim puto librariorum errore, quum ad κακοστρόβῳ
veram scripturam ου
superscriptam videntes, uti ea nesciverunt.
Αἰγαῖον
. Hemsterhusius ad Luciani Nigrinum c. 16. p. 55. mortuorum cruore rubens mare vel spumans dici putabat: cum qua interpretatione conferri potest Bergleri adnotatio ad Alciphr. I. 1. Nihil tam artificiosis commentis indigemus. Florere dicitur quod abundat aliqua re. In hymno Homerico in Apoll. v. 135. 139. χρυσῷ δ' ἄρα Δῆλος ἅπασα ἤνθησ᾽, ὡς ὅτε τε οὔρεον οὔρεος ἀνθέον ὕλῃ.
Legitur ibi οὔρεος ὕλῃ
, quod Lobeckius quum ad Phryn. v. 283. seq. οὔρεον ὕλῃ
scribi iussit, tantum non penitus persanavit. Vide eundem ad Aiacem p. 332.
ναυτικῶν τ᾽ ἐρειπίων
, nisi quod Flor. Farn. ἐριπίων
. Genitivos hos cum verbo ἀνθοῦν
constructos esse putarunt Matthiae in Misc. philol. vol. II. p. 6. et Lobeckius ad Ai. p. 332. Ferri id posset, nisi praegressum esset ἀνδρῶν Ἀχαιῶν
, quod postulat ut alteri quoque genitivi ad νεκροῖς
referantur. Quare verum est quod ante Schützium Aurato in mentem venerat, ναυτικοῖς τ᾽ ἐρειπίοις
.
νεώς τ'
. Alii νεῶν τ'
. ἀκήρατον
cum ναῦν
coniunxit, intellecto κατά
, quam ellipsin illo tempore nemo suspectam habebat. Etiam Lobeckius in Paralip. p. 263. ἀκήρατον
ad ναῦν
refert. Quamquam res eodem redit, si ad ναῦν
apposita sunt ἀκήρατον σκάφος
, ut dicat nos navemque, illaesum alveum. Utrovis enim modo significat alveum navis integrum servatum esse, etsi malo, antennis, remis confractis.
ἤτοι τις
Flor. ἐξηγήσατο
Farn. Vict. Schützius ἐξηγήσατο
. Cui quae Blomfieldius obiicit, verbum illud a tragicis hoc significatu non usurpari, praetereaque ea emendatione sententiam debilitari atque enervari, quod nulla sit oppositio inter duo verba, quae insit vulgatis aliquis deus (fatis) nos suffuratus est vel impetrando servavit: in iis non multum veri est. Ἐξηγεῖσθαι
est ducem se praebuit. Et ita Sophocles Oed. Col. v. 1520. χῶρον μὲν αὐτὸς αὐτὸν ἐξηγήσομαι ἄθικτος ἡγητῆρος.
Et v. 1587. ὡς μὲν γὰρ ἐνθένδ᾽ εἶρπε, καὶ σύ που παρὼν ἔξοισθ', ὑφηγητῆρος οὐδενὸς φίλων, ἀλλ' αὐτὸς ἡμῖν πᾶσιν ἐξηγούμενος.
Nam ex ἡμᾶς
et ναῦν
apud Aeschylum dativos ad hoc verbum repetendos esse non est quod moneam. Deinde opponi sane sibi potuerunt ἐξέκλεψεν
et ἐξηγήσατο
. Nam aut subducere deus navem ex procella potuit miraculo aliquo, ut Paridem Venus II. III. 380. τὸν δ' ἐξήρπαξ' Ἀφροδίτη, ῥεῖα μάλ', ὥστε θεός
, et Hectorem Apollo, quod iisdem verbis dictum XX. 443. idemque similiter Agenorem XXI. 597. aut potuit sine miraculo adiuvare navem gubernantes, ut vincere undarum ventorumque impetum contingeret. Contra quid est impetrando servare? A fatis scilicet. At haec Blomfieldius intulit, non memoravit Aeschylus. Wellaueri interpretatio, deus aliquis aut dolo aut precibus effecit ut servaremur, paene ridicula est. Quem enim precetur deus maiorem deo? Sic quoque ad fatum nusquam memoratum reiiceremur, idque exoratum, quamvis natura sua inexorabile sit: aliter enim ne esset quidem fatum. Et cur tandem addidisset Aeschylus οἴακος θιγών
, in quae verba interpretes isti ne oculos quidem coniecisse videntur? Sed Schützii tamen illud ἢ ἐξηγήσατο
hoc habet incommodi, quod ἐξ
aliter in ἐξηγήσατο
quam in ἐξέκλεψεν
dictum est. Itaque recte mihi videor scripsisse ἐξῃρήσατο
. V. Lob. ad Phryn. p. 718. Id verbum recte in ᾑρέθη
mutatum est in Demosthenis or. fun. §. 31. p. 1399, 2. Sed firmum stare videtur in Aristophanis Thesm. v. 760. τίς τὴν ἀγαπητὴν παῖδα σοῦ ἐξῃρήσατο;
Quod si forma ista vulgaris sermonis fuit, optime convenit praeconi. Iustissima autem sic est verborum apud Aeschylum oppositio.
ναῦν θέλουσ'
, in eo nihil est quod magnopere reprehendatur, tuitusque est Abreschius. Canteri tamen coniectura, νῦν στελοῦσ'
, a Porsono recepta est. Recte intellexit Blomfieldius requiri praesens: quare ναυστελοῦσ'
edidit, quae Casauboni coniectura est, valde illa quidem probabilis.
ἀγκύραις
. Heathius, miro modo ἐν ὅρμῳ
κύματος
iungens, navium in ancoris stationem intellexit. At ea aperte ab ὅρμος
distinguitur in Suppl. v. 734. οὔτοι ταχεῖα ναυτικοῦ στρατοῦ στολή, οὐδ᾽ ὅρμος, οὐδὲ πεισμάτων σωτήρια ἐς γῆν ἐνεγκεῖν· κοὐδ᾽ ἐν ἀγκυρουχίαις θαρσοῦσι ναῶν ποιμένες παραυτίκα.
Hoc dicit poeta, ut neque in portu fluctibus iactaretur navis, quo impediretur exscensio in terram, retroque in mare navis reiiceretur, neque in saxa et scopulos illideretur.
ἀμπνέων
.
ἡμεῖς τ᾽ ἐκείνους ταῦτ᾽ ἔχειν δοξάζομεν
, recte. Schützius ἡμεῖς δ᾽ ἐκείνους ταῦτ᾽ ἔχειν δοξάζομεν
, et ταὔτ'
ex Stanleii coniectura etiam Blomfieldius.
εἰ γὰρ οὖν
, quam suffuratus est Stanleius, recepit Blomfieldius. Male. Non, ut Wellauerus putat, cur fausta cupienda et exspectanda sint, caussa additur, sed potius, quoniam praeco, quum optat, sperare se indicat, addit cur speret.
εἰ γοῦν
, suam fecit Stanleius. Recepit eam Boissonadus, sublata in fine praecedentis versus plena distinctione, et plene interpungens post ἐξαναλῶσαι γένος
, quo tollitur concinnitas. Vossius εἰ γοῦν
, non male. Blomfieldius εἰ γάρ
. Nihil mutandum est. Εἰ δ' οὖν
est si igitur. τίς ἀκτὶς
Flor.
καὶ ζῶντα καὶ βλέποντα
. Toupius Emend. III. p. 557. ex eo quod apud Hesychium legitur, χλωρόν τε καὶ βλέποντα
(male scriptum βλέπων
), ἀντὶ τοῦ ζῶντα
, scribendum censuit χλωρόν τε καὶ βλέποντα
, mea quidem sententia verissime. Sed Blomfieldio ridiculum videtur χλωρόν
, iuvenem. Quid vero, ut ridicule interpretaretur, eum impulit? Valentem intelligi poeta voluit.
τίς αὐτὸν
Flor.
κλύων
Flor. ut Vict. sed ab eadem manu ει
supra scripto. κλύειν
Farn. cum glossa ἀκούειν
.
ὠνόμαζεν
, intelligendum putem ita ut sit coepit nominare. Sed dubitari potest an ὠνόμασεν
scripserit Aeschylus. V. ad Eur. Iph. Aul. v. 418. 1072. φερεγγύῳ
dixit Aeschylus Suppl. v. 38. Infra v. 751. verum fortasse est σεβίζω
, quod Flor. praebet.
προνοίας
. Emendavit Pauwius. Hoc dicitur, an aliquis, quem non videmus, fatis destinatorum praescius linguam opportune regens?
τίς ποτ' ὠνόμαζεν ὧδ' ἐς τὸ πᾶν ἐτητύμως
.
ἑλένας
. Id Salmasius in Exerc. Plin. p. 78. Dorice pro Ἑλένης
dictum esse putavit. Scholiastae ineptae explicationi, ὁ ἑλὼν καὶ καθελὼν τὸν τῆς Ἑλένης ἄνδρα Ἀλέξανδρον, καὶ τὴν πόλιν αὐτοῦ
, Scaliger haec adscripsit, “si Agamemnon est ἑλανδρος τῆς Ἑλένης, non tamen propterea Ελένη dicta fuerit ἀπὸ τοῦ ἑλεῖν.”
Schneidewinus ad Ibycum p. 146. ἑλέπτολις
. Quod graviter vituperat Lobeckius Paralip. p. 228. defendens ἑλένας
, sed ut non satisfaciat. Recte ἑλέναυς
Blomfieldius et Elmsleius ad Bacch. v. 508. ubi aliquot similia ex tragicis exempla congessit. Ceterum et numerorum concinnitas, et quae in recitando tribuenda singulis verbis vis est, monstrat non posse hunc cum sequente versu in unum coniungi numerum, sed in ἑλέπτολις
ultimam syllabam ancipitis lege pro longa esse.
ἁβροτίμων
adscripta est interpretatio τῶν λίαν τιμίων
. Salmasius in Exerc. Plin. p. 78. scripsit ἁβρόπινον
, quod Porsonus et Blomfieldius receperunt. Usus est hac voce Lycophron v. 863. quem ab Aeschylo eam sumpsisse Blomfieldius coniicit ex eo quod paullo ante ad v. 855. a Tzetza dictum est γίνωσκε, ὦ Λυκόφρων, ὅτι τινὰς μὲν λέξεις ἀπὸ Αἰσχύλου κλέπτεις
. At id ad εὐμαρίδας
spectat. Interpretem codicis Farnesiani aliquis ἁβροτίμων
legisse suspicetur. Ego quidem etsi aptissimum esse ἁβρόπινον
fateor, tamen audacius compositam vocem eo minus spreverim, quod simili ἁβρόπηχυν
Euripides usus est in Iph. Taur. v. 1147.
προκαλύμματα
sint declaratur Pollucis verbis III. 37. τὸ δὲ παρὰ τῇ εὐνῇ παραπέτασμα παστός
. ἔπλευσεν
in libris est.
γίγαντος, μεγάλου, ἰσχυροῦ, ὑπερφυοῦς
.
πλάταν ἄφαντον κελσάντων
. Ad πλάταν
in Farn. adscriptum τὴν κώπην
. Canterus πλάτας
coniecit, Heathius πλατῶν
. Et potuit profecto ἴχνος πλατῶν ἄφαντον
coniungi, quum πλάται
numero plurali etiam unam navem interdum significent, ut in Iph. Taur. v. 1140. 1358. Deinde κέλσαντες
Blomfieldio teste Auratus, quem Spanhemius κέλσαντάς
coniecisse scribit, et Musgravius. Recepit hoc Porsonus: sed quum ita interpunxerit, κυναγοὶ κατ᾽ ἴχνος, πλάταν ἄφαντον κέλσαντες Σιμόεντος ἀκτὰς ἐπ' ἀξιφύλλους
, pervertit sententiam. Non enim persequentium, sed eorum quos persequebantur navis ἄφαντος
erat dicenda. Id animadvertens, ut videtur, Blomfieldius, in ceteris sequens Porsonum, κατ᾽ ἴχνος πλατᾶν ἄφαντον
scripsit. Nihil mutandum esse vidit Wellauerus. Paris enim et Helena sunt de quibus dictum est κελσάντων πλάταν ἄφαντον ἐπ᾽ ἀκτὰς Σιμόεντος
, quorum κατ᾽ ἴχνος
sunt (nam omissum est ᾔεσαν
) illi qui eos persequuntur armati. ἀκτᾶς
Flor.
ἐπ' ἀξιφύλλους
, quod in Flor. Vict. est, et ne dubitationis quidem notam apposuit. In Farn. paullo emendatius scriptum, Elmsleio teste, εἰς ἀξιφύλλους
, et additum συνίζησις
. Sed εἰς
pro ἐπ'
esse scriptum non adnotavit Bekkerus.
τελεσσίφρων
, ut Arnaldus scribendum vidit, Farn. τελεσίφρων
Flor. Vict.
ἤλασε τραπέζας ἀτίμως, ἵν᾽ ὑστέρῳ χρόνῳ
Flor. Vict. ἤλασε τραπέζας ἀτίμως ὑστέρῳ χρόνῳ
, adiectis glossis ἐπέφερε
et ἕνεκα
, Farn. ἤλασεν
Porsonus. Cantero ἀτίμωσιν
debetur.
τίοντας
, quum visum esset honorantes significare, non mirum est de scriptura dubitatum esse. Male vero Blomfieldius τοίας
, Schützii coniecturam, recepit, id ut esset punientis. Id Graece diceretur τισομένου
. Intelligendum est luentes. Hoc autem vereor ne Aeschylus non dixerit insolenter τίοντας
, sed τίνοντας
. ἐκφάτως
Blomfieldio idem quod ἀφάτως
esse videbatur. Invenitur ἔκφατος
apud Maximum v. 451. ἢ διχόμηνον ἄγοι σέλας ἔκφατον
. Sed non ut ἐκνόμως
atque alia huic similia ἐκφάτως
dici potuit. Magis crediderim supra modum dicendum significare, sicut in malam partem ἐκτόπως
dictum est a Manethone III. 331.
ἐπέπρεπεν
, cum glossa ἥρμοζεν
, Farn. ἐπέρρεπεν
Flor. Recte ἐπέπρεπεν
Vict. Hoc verbo supra v. 236. activo, hic neutrali poeta usus est. Nescio autem an scribendum sit ὑμέναιον οἷς τότ' ἐπέρρεπεν γαμβροῖσι θεῖναι
, luentes laudem nuptialem, quibus tum hoc incubuit ut hymenaeum sponsis canerent.
γεραιόν
. Apte Stanleius comparavit Horatii Carm. I. 15, 18. et regnum Priami vetus.
παμπρόσθη πολύθρηνον
. Posteriorem vocem Schützius aliquando censuit in πολύδακρυν
mutandam esse, quoniam apud Hesychium scriptum est πολύδακρυ, πολύθρηνον
. Ad priorem emendandam quae allata sunt, ut inepta et aperte falsa omittam, sensum certe praebent παμπενθῆ
Aurati et παμπηδὴν
Schützii. In Opusc. IV. p. 337. hanc protuli emendationem, κικλήσκουσα Πάριν τὸν αἰνόλεκτρον πάμπορθ', ἢ πολύθρηνον αἰῶνα
. Melior tamen est et, ut puto, vera Seidleri emendatio, κικλήσκουσα Πάριν τὸν αἰνόλεκτρον, παμπορθῆ πολύθρηνον αἰῶνα
.
αἰῶν' ἀμφὶ πολίταν
. Genitivum πολιτῶν
Auratus, Scaliger, alii restituerunt. Deinde μέλεον
Flor. ex correctione pro ante scripto μέλαιον
. Meam emendationem Humboldtus expressit, αἰῶνα, φίλον πολιτῶν μέλεον αἷμ' ἀναπλᾶσα
. Non norat ἀμφί
scholiastes, qui haec adscripsit, αἰῶνα πολύθρηνον καὶ μέλεον αἷμα ἀνατλᾶσα
.
οὕτως ἄΐστος
Flor. Vict. sed in Flor. ad ultimam οὕτως
vocabuli syllabam ος
supra adscriptum est, habetque οὕτως
Farn. Id Auratus coniectura assecutus erat. Non est illa tamen, ut ex metro cognoscitur, vera scriptura, sed αὖθ'
. Id et sic et αὖθ'
esse videtur scriptum, ut alii οὗτος
, alii οὕτως
interpretandi caussa apponerent.
ἔχων
. In Farn. glossae adscriptae πρόσεχε, προσεῖχεν
. Casauboni Pearsonique coniecturam ἔχων
a Blomfieldio, Wellauero, Scholefieldio receptam videas quod ea forma in Persis v. 658. inveniatur. At nec veri simile est hic tam exili forma dicendi usum esse poetam, et quid tandem reprehendat quis in librorum scriptura, quum a neutrali significatu non raro dicatur? Supra v. 176. Ἀχαϊκὸς λεώς, Χαλκίδος πέραν ἔχων παλιρρόθοις ἐν Αὐλίδος τόποις.
νεοτρόφον
Flor.
τοκήων
Flor. Vict. τοκέων
recte Farn.
χάριν γὰρ τροφᾶς
Flor. Vict. χάριν γὰρ τροφεῦσιν
Farn. quod receperunt Blomfieldius et Scholefieldius, quia, si v. 693. οὕτως
legitur, metra exaequantur. Corrupit hunc locum Wellauerus, quum ἔθος τὸ πρόσθε τοκήων
scripsit, quod ipsi sensus poscere est visus. Altero in versu ex Pearsoni Heathiique sententia χάριν τροφᾶς γὰρ
posuit. Hoc ego quoque probandum censui, qui τροφεῦσι
Triclinii coniecturam esse credam, numeros quidem eosdem praebentem quos servatum in stropha οὕτως
habet, sed eos, si quid video, non satis concinnos.
ἄταις
Farn. Vict. ἄτας
Flor. In Farn. adscripta interpretatio ἤγουν πολέμοις
. Fuerunt qui ἄγραισιν
aut σὺν ἄταις
scribendum esse putarent. Quod ego in El. doctr. metr. p. 326. proposueram, ἄγαν
, receperunt Blomfieldius aliique, sed non explicuerunt. Patet autem non esse dictam eam vocem ut v. 126. ubi invidiam atque indignationem significat, sed eandem vim habere atque ἄγος
. Proprie enim stuporem significat admiratione ortum, quae quum rei malae atque infandae magnitudine excitatur, coniuncta est cum indignatione atque aversione animi. Inde ἄγη
etiam de ipsa re, quae eos sensus excitat, dictum esse videri potest. Sic in Choeph. v. 820. ἔνδοθεν φοινίαν ἄγαν τιθείς
, nam ibi quoque male legitur ἄταν
. Sed fateor id et mirum videri nec satis aptum huic loco. Quare non dubito quin ab ἄγη
diversum fuerit ἄτη
, factum ab ἅζω
, quod significaret consecrationem, sacrificium. Nam ἅζεσθαι
est sibi sacrum reddere, ut, si ἅζειν
activum umquam in usu fuit, id consecrare alii aliquid esse debuerit. Conspirat autem ἁγνός
, quod consecratum proprie significavit. Simul ex hac duarum vocum confusione explicari potest interpretationis apud grammaticos fluctuatio.
κακὸν δ' ἦθος
Flor. Vict. Particulam, quam Pauwius vidit delendam esse, omittit Farn.
προσεθράφη
. Heathius πρὸς ἐτράφη
, qui videtur scribere voluisse προσεθρέφθη
, quod reposuit Porsonus.
πάραυτα δ' ἐλθεῖν
Flor. παραυτὰ δ᾽ οὖν ἐλθεῖν
Farn. Vict. Et οὖν
quidem atque in antistrophico versu τοῖς
iam ante cognitam Flor. codicis scripturam a me deleta erant. In πάραυτα
hunc accentum tenui, quo hodie quoque Graecos uti testatus est Coraes in dissertatione Prodromo bibliothecae Graecae praemissa p. 50. Hesychius πάραυτα, παραχρῆμα, εὐθέως, παραυτίκα
. Vitiosam eam prosodiam putabat Dorvillius ad Char. p. 311 (388).
ἀκασκαῖον ἄγαλμα
. Post ἄγαλμα
distinctionem addidit Stanleius. Porsonus ἀκασκαῖον δ'
edidit: quem omnes secuti sunt. Porsonus enim si praesul soloecismum facit, quis non redamtruet olli? Δὲ
non habet locum nisi aut verbo vel novo addito vel repetito priore, aut rebus quae per μὲν
et δὲ
distinguuntur sibi oppositis, ut paullo post v. 730. de quo genere dixit Boeckhius ad Pindari Pyth. XI. 1. Itaque in Aiace v. 624. scribendum est ἢ που παλαιᾷ μὲν ἔντροφος ἡμέρᾳ λευκῷ τε γήραι μάτηρ νιν ὅταν νοσοῦντα φρενομόρως ἀκούσῃ,
quamvis libri omnes δὲ
habeant. Eodem modo Aeschyli versus corrigendus erat. Illud μὲν — τε
vel μὲν — καὶ
frequens est apud Pindarum. Ἀκασκαῖον
explicandum ex Hesychio, ἄκασκα, ἡσύχως, μαλακῶς, βραδέως
. Grammaticus in Bekkeri Anecd. p. 371, 1. ἄκασκα, ἥσυχα, βραδέα
(legitur φαρδέα
). Κρατῖνος Νόμοις. ἢ πρεσβύται πάνυ γηραλέοι, σκήπτροισιν ἄκασκα προβῶντες.
Eustathius p. 665, 29. τὸ δὲ ἀκήν, περὶ οὗ ἀλλαχοῦ εἴρηται, εὕρηται λεγόμενον καὶ ἀκασκᾶ. Αἴλιος δὲ Διονύσιος καὶ χρῆσιν παράγει Κρατίνου ταύτην “σκηπτροῖσιν ἀκασκᾶ προβιβῶντα.”
παρακλίνουσ'
Farn. Vict. Coli signo post hanc vocem interpungunt Vict. Cant. Auratus παρακινοῦσ᾽ ἐπέκρανεν
, si recte notavit Spanhemius. Certe viderat Auratus verbum hoc cum sequentibus coniungendum esse, quod monuerunt deinde etiam alii, non illi tamen rem apertissimam persuadentes Porsono Blomfieldioque. In Flor. scriptum est παρακλίνασ'
, idque propter codicis auctoritatem praetuli. Dictum id est neutraliter, declinans, i. e. a pristina via decedens.
πικράς
Farn. Vict. πικροῦ
, sed ας
supra scripto, Flor. Idem liber τελευτᾶς
, sed circumflexo in gravem mutato. Obscuram atque ambiguam reddiderunt horum versuum interpretationem qui sic interpunxerunt, γάμου πικρὰς τελευτάς, δύςεδρος καὶ δυςόμιλος, συμένα Πριαμίδαισι, πομπᾷ Διὸς ξενίου, νυμφοκλαυτὸς Ἐριννύς
. In Vict. Cant. nulla post τελευτὰς
et δυςόμιλος
interpunctio est. Haec posterior si omittitur, Helena dicitur δύςεδρος καὶ δυςόμιλος συμένα Πριαμίδαισι
, postremis autem verbis significatur eam Iovis missu pro Furia esse. Rectius videtur virgula interpungi post τελευτάς
, cetera autem omnia sine interpunctione continuari, Helena ut dicatur tamquam Furia δύςεδρος καὶ δυςόμιλος
ab Iove missa Priamidis venisse. Ipsumque eo ducit συμένα
, verbum convenientissimum Furiae, quas magnis et rapidis gressibus ruere constat.
πριαμίδαισιν
Bekkero teste Farn. πριαμίδαισι
Flor. Vict.
ἐρινὺς
Flor. ἐριννύς
Farn. Vict.
ἐν βροτοῖς
Flor. ἐν τοῖς βροτοῖς
Farn. Vict. Patet Triclinium voluisse trimetrum facere.
ὀϊζύν
. Correxit Pauwius.
τὸ γὰρ δυσσεβὲς ἔργον
. Emendarunt Pauwius et Heathius.
μετὰ
libri. Male Auratus τέκνα
coniiciebat. Satius erat per anastrophen indicare μετὰ
esse post.
γάρ
. Malam Aurati aliorumque coniecturam δ᾽ ἄρ᾽
Porsonus aliique receperunt, non animum advertentes ad usum eum quo γάρ
in sententia parenthetice inserta dicitur: nam illud quidem non dubium est, iustae domus prosperam sortem esse. Ac δ᾽ ἄρ᾽
ne potuit quidem dici.
τότ' ἢ τόθ᾽ ὅταν τὸ κύριον μόλῃ νεαρὰ φάους. κότον
Flor. Farn. et omissa post φάους
interpunctione Vict. Improbabilia multa de his versibus prolata sunt, neque nunc probo quae ipse olim proposui. Κότον
explicatio esse videtur, adscripta ad δαίμονα τὸν ἄμαχον
. Aeschylum autem scripsisse puto τότ᾽ ἢ τότ᾽, ἔςτ᾽ ἂν ἐπὶ τὸ κύριον μόλῃ νέα ῥαφᾷ.
δαίμονά τε τὸν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον θράσος μελαίνας μελάθροισιν ἄτας εἰδομένων τοκεῦσιν
Vict. Sic etiam Flor. nisi quod μελάθροις
et τοκεῦσι
habet. In Farn. μελάθροισιν εἰ τοκεῦσιν
scriptum est, omissum autem ἄμαχον
, quod Triclinius expulit, atque ad ἀπόλεμον
adscripta glossa τὸν ἄμαχον, ἀντὶ μιᾶς
. Scribendum esse δαίμονά τε τὰν ἄμαχον, ἀπόλεμον, ἀνίερον
, dixi in adnotationibus ad Humboldti interpretationem. Quod additur θράσος ἄτας
idem est quod θρασεῖα Ἄτη
, neque opus est ut εἰδομέναν
cum Casaubono et Heathio in εἰδομένας
muletur, neque ut cum Aurato μέλαιναν ἄταν
scribatur.
δώμασιν
Farn. δώμασι
Flor. Vict.
τὰ χρυσόπαστα δ᾽ ἐσθλὰ
Flor. Vict. τὰ χρυσόπαστ᾽ ἐσθλὰ
Farn. Praeclare Auratus τὰ χρυσόπαστα δ᾽ ἔδεθλα
, quod suum fecit Stanleius. Recepit Schützius, non etiam alii, quamquam evidentissime verum. Usus ea voce Callimachus h. Apoll. v. 71. qui ibidem v. 61. et in hymno Deli v. 228. ἐδέθλιον
dixit.
παλιντρόποις
, quod Flor. Vict. habent, Elmsleius etiam ex Farn. attulit, Bekkerus autem παλίντροπο
, eumque verum vidisse puto. Volebat enim Triclinius haec verba, παλίντροπ᾽ ὄμμασι
, respondere illis, νεαρὰ φάους κότον
. Non potest autem dubitari quin verum sit παλιντρόποις
.
προσέβα τοῦ
. Articulus iste huc ex sequente versu venisse videtur, quum supra scriptus esset ad πλούτου
. Pro προσέβα
in adnotationibus ad Humboldti interpretationem scribendum esse conieci προσέβαλε
, quo verbo attendendi reputandique significatu usus est Sophocles in Trach. v. 580. χιτῶνα τόνδ᾽ ἔβαψα, προςβαλοῦσ᾽ ὅσα ζῶν κεῖνος εἶπε
, et iterum v. 844. τὰ μὲν οὔτι προσέβαλε
. Sed et artificiosius quaesitum et non satis aptum huic loco, qui simplicius ideoque gravius verbum desiderat, προςβάλλειν
est. Scribendum potius erat προςέμολε
.
πᾶν δ᾽ ἐπὶ τέρμα νωμᾷ
. Duplicem Stanleius explicationem proposuit, omnia dirigit ad finem, et omnium rerum exitum dirigit et disponit. Prior interpretatio vel propter ambiguitatem admitti non potest, dicique hoc sensu debuit πάντα
. Altera non congruit cum verbis, nisi voluit omnem exitum intelligi. Nec placet tmesis. Aperte πᾶν τέρμα
coniungendum, ἐπὶ
autem, quod sine nomine positum retractionem accentus requirit, dictum est ita ut referatur ad utrosque qui ante sunt commemorati. Nam quum chorus, a communi opinione dissentiens, recte factis prospera, male factis funesta gigni ostendat, Iustitiam, quae humilis casae probitati faveat, opulentae autem domus impuras manus aversetur, omnem attribuere ait exitum, i. e. bonum et malum, ut quisque sit meritus. Haec omnia etsi chorus cogitatione malorum, quibus Troiani raptum Helenae luerunt, commotus dicit, tamen simul referuntur ad metum, quo ab ipso in orchestram accessu plenum se esse prodit, ne Iphigeniae immolatio alicuius tristis eventus caussa exsistat. Hinc intelligitur cur sic, ut mox facit, Agamemnonem alloquatur.
πολίπρακτος
. Recte Blomfieldius formam Homeri usu stabilitam posuit.
σεβίσω
Farn. Vict. Doricam formam σεβίζω
Flor. habet, nescio an recte. Usitatior certe est in deliberatione de eo quod agendum sit aoristi coniunctivus. Quamquam aliquando etiam praesenti utuntur, τί δρῶ; τί δρῶμεν; τί λέγω;
et similia dicentes.
Τὸ δοκεῖν
ita significare esse videri
monui ad Vigerum adn. 20. Philemo apud Stobaeum IX. 22. ἀλλ' ὅςτις ἄδολον γνησίαν τ' ἔχων φύσιν, εἶναι δίκαιος κοὺ δοκεῖν εἶναι θέλει.
παραβάντες
Flor. Vict. παραβαίνοντες
Farn. Triclinius enim male saeviit in huius carminis paroemiacos.
τῷ δυσπραγοῦντι δ'
est scriptum. At id, quoniam quae sequuntur explicandis per duo opposita praegressis inserviunt, τῷ δυσπραγοῦντί τ'
erat scribendum. Sic infra v. 803.
ὀδύνη
Flor. Vict. δάκος
Farn. ut apud Stobaeum legitur, quod Stephano probatum primus recepit Canterus. In codicibus Stobaei A. B. nihil amplius scriptum legitur quam τῷ δυσπραγοῦντι δ᾽ ἐπιστεναχεῖν πᾶς τις ἕτοιμος
, omissis reliquis.
προσεικνεῖται
.
καὶ ξυγχαίρουσιν
Flor. Farn. Vict. Apud Stobaeum καὶ νυκτὶ δὲ χαίρουσιν
. Id ego quum deleto καὶ
probassem, Blomfieldius ea correctione locum penitus enervari pronuntiavit: nam manifesto coniungi homines qui ridentibus adrideant et flentibus adfleant, qui parati sint τῷ δυςπραγοῦντι ἐπιστενάχειν καὶ τῷ χαίροντι ξυγχαίρειν
. De sententia loci recte iudicavit: verum non debebat eam enervari illa lectione dicere, auget enim priorem partem sententiae, sed privari altera parte, nisi quis eam excidisse statueret. Id vero facere debebam. Moverat enim me et scriptura Stobaei, et quod ἀγέλαστα πρόςωπα βιάζεσθαι
potius fingere vultum ad ostendendam coactam tristitiam, quam tristem vultum cogere ut laetus appareat significare videretur. Νυκτὶ ὁμοιοπρεπεῖς
autem defendi poterat Homerico νυκτὶ ἐοικώς
. Aliud vero, quod maxime debebat, non reprehendit Blomfieldius. Nam si νυκτὶ δὲ χαίρουσιν ὁμοιοπρεπεῖς
legitur, verbum principale χαίρουσιν
positu suo male obscuratur, quod isto si loco poneretur, praecedere debebat ἔνδον
vel κρύβδα
, quod probe sentiens Humboldtus vertit quasi ita scriptum esset. Ob eam caussam repudiavi ego quidem iam dudum istam coniecturam rediique ad Aeschyli librorum lectionem, sed aliter quam Blomfieldius. Primo ipsa loci ratio ostendit, omnium maxime necessarium esse, ut memorentur qui gaudere se aliorum rebus bene gestis simulant. Nam rege et sospite et victore reverso gaudere quum Clytaemnestram, tum chorum par erat, qui quod non tanta quanta exspectari poterat laetitia exsultat, hac excusatione utitur: idque sic facit ut simul, quoniam non vacuus metu est propter reginam, quam et scit et modo vidit non sincero animo laetari, moneat regem ne fidat simulato gaudio. Quae autem dicit de simulatione, ea apertum est male nexa esse cum praegressis, si legitur τῷ δυςπραγοῦντι δ᾽ ἐπιστενάχειν πᾶς τις ἕτοιμος
. Nam quod aiunt δέ
pro γάρ
poni, quum per se vanum sit, tum falsum esse apparet ex diverso genere probandi. Nam γάρ
simpliciter rationem reddit, δέ
autem vel repetenda eadem re vel nova addenda modo graviter asseverat, modo leviter comprobat, non etiam explicat et dividit praegressa. Ex quo patet hic τῷ δυσπραγοῦντί τ'
dicendum fuisse, tantoque magis, quod ei respondet mox καί
. Deinde etsi quem hiatum facit βιαζόμενοι
defendi fortasse possit propter aliquam pausam in dicendo factam, tamen non esse ab Aeschylo admissum dubitari non potest. Amat Aeschylus brevia anapaestorum systemata, et quum etiam saepius quam necesse sit utatur paroemiaco, quis sibi persuadeat adhibitum esse in media sententia, οὐδὲν ἐφ᾽ ἧπαρ προςικνεῖται,
non esse autem adhibitum, ubi maxime debebat, in fine totius sententiae? Quin egregie confirmat omissi paroemiaci suspicionem universa descriptio carminis huius anapaestici, quae non temere ut casus ferebat, sed quadam ratione proodica facta esse videtur, ut primum systema, quod est versuum sex, duo sibi respondentia trium versuum systemata exciperent, quarto systemati autem, quod quattuor versuum est, duo subiicerentur systematum paria, utrumque ex duobus systematis constans duum et trium versuum cum dimidiato, hac forma, 6. 3. 3. 4. 2. 3½. 2. 3½. Quam ob caussam in carminis fine dimidiati istius versus omissionem, etsi ad sententiam nihil deest, notandam signis putavi. Quod si deest aliquid post βιαζόμενοι
, illud incertum manet, utrum ξυγχαίρουσιν
participium sit constructum cum ὁμοιοπρεπεῖς
, an sit verbum, ὁμοιοπρεπεῖς
autem dictum pro ὁμοίως
, i. e. pari, ut qui dolere se cum dolentibus videri volunt, simulatione, quae Elberlingii sententia est. Si tertiae personae est ξυγχαίρουσιν
, suspicari licet excidisse δυσαρεσκόμενοι
γελάσαντι
. Certe δυσαρεσκόμενοι
apud Hesychium, et fortasse etiam δυσαρεσκομένην
, non minus Aeschylea esse credam quam δυςτετίμηται
in Septem c. Thebas v. 1031.
ἀγέλας πόνων Εὐριπίδης εἶπεν, ἀνδρῶν δὲ ἀγέλας Πλάτων, ἀγέλαστα δὲ πρόςωπα Αἰσχύλος.
Postrema verba ex alio articulo irrepsisse coniicias: sed videtur grammaticus legisse ἀγέλας τὰ πρόςωπα
, uti scriptum est in Stobaei editione Trincavelliana, τὰ πρόςωπα τῆς ἀγέλης
dixisse Aeschylum ratus, quod ille mox memorat προβατογνώμονα
.
προβατογνώμων
Flor. Etym. M. p. 236, 49. γνώμων, ὁ ἰδοὺς τῶν ἀλόγων ζώων, ἔνθεν καὶ προβατογνώμων εἴρηται, ἀπὸ τοῦ τὸν χρόνον διαγιγνώσκεσθαι
. Mire scholiastes ἤγουν ἁπλοῦς καὶ ἄκακος τὴν γνώμην
.
Ὑδαρεῖ φιλότητα
Schutzius de benevolentia humore ex oculis stillante prodita dictum putabat, non ille quidem recte, sed tamen ut, qui aliter senserunt, ostendere debuerint, quomodo ὑδαρὴς φιλότης
hic ita dici potuerit de parum sincera amicitia, ut verbi usus postulat, a P. Victorio Var. Lect. I. 13. Aristotelis verbis in Polit. II. S. (4. p. 27, 19. Bekk.) confirmatus, ἐν δὲ τῇ πόλει τὴν φιλίαν ἀναγκαῖον ὑδαρῆ γίνεσθαι διὰ κοινωνίαν τὴν τοιαύτην
. Exspectes enim propter τὰ δοκοῦντα εὔφρονος ἐκ διανοίας
contrarium, oculos, qui videantur sinceram prodere amicitiam, quae tamen non sit talis, aut omissis δοκοῦντα εὔφρονος ἐκ διανοίας
simpliciter τὰ ὑδαρεῖ σαίνοντα φιλότητι
. Quare sic statuendum est, in recitando hanc vocem ὑδαρεῖ
brevi ante et post pausa facta a ceteris verbis separari, ut non ad δοκοῦντα εὐφρόνως ἐκ διανοίας
referatur, sed ipse quid de ea sentiat chorus indicet. Attii memorantur Agamemnonidae, quae fabula, si quid ex nomine divinari licet, vel idem argumentum quod Aeschyli Choephori et Sophoclis Electra habuit, vel totius Aeschyleae trilogiae quaedam epitome fuit. In ea apud Nonium in v. componere p. 260. non dissimilis sententia his versibus dicta est, multi, animus quorum atroci vinctus malitia est, composita dicta e pectore evolvunt suo, quae quum componas dicta factis discrepant.
Comparari etiam licet Plautum in Colace apud Frontonem Ep. ad M. Caesarem II. 9. qui data fide firmata fidentem fefellerint subdoli subsentatores, regi qui sunt prorumi, qui aliter regi dictis dicunt, aliter in animis habent.
Editum est in animo
.
οὐ γὰρ ἐπικεύσω
. Vitii signo notavit Porsonus. Musgravius et Butlerus τ'
inseruerunt, quos secutus est Wellauerus. Quod Pauwio auctore posuit Blomfieldius, οὐ γὰρ ἐπικρύψω
, non scripsisset Aeschylus; multo minus οὐ τἆρ᾽ ἐπικεύσω
, quod idem aliquando se coniecisse ait. Hic quoque versus paroemiacus in acatalectum mutatus est. Aeschylum enim non dubito scripsisse οὐκ ἐπικεύσω
.
κάρτ' ἀπόμουσός τ᾽ ἦσθα γεγραμμένος, οὔτ᾽ εὖ πραπίδων οἴακα νέμων
. Peior etiam coniectura Blomfieldii in glossario putantis legendum esse ἀπομούσων
.
Θράσος ἑκούσιον
Flor. Vict. θάρσος ἑκούσιον
Farn. Deinde Farn. ex inepta Triclinii mutatione ἀνδράσιν εὖ θνήσκουσι κομίζων
. Canteri coniecturam, θράσος ἀκούσιον
, Schützius, Porsonus, Blomfieldius, alii receperunt. Sed Blomfieldius vix satis se intelligere ait, quid sit ἀκούσιον
, quod vertant ad mortem destinatis. Non tam in hoc verbo, quam in κομίζων
caussa est dubitandi. Nam quod crediderunt interpretes, fortitudinem involuntariam allatam viris ab Agamemnone esse dici, id vereor ne non sit Graece dictum, si additam animis illam fortitudinem intelligunt. Aliud enim κομίζειν
est, quod significat apportare vel adducere ad aliquem ita ut quod affertur vel adducitur prope illum statuatur, aliud φέρειν
, quod latius patet atque sic dicitur ut res allata etiam inseri ei ad quem affertur significari possit. Quod si posset hoc sensu dici κομίζειν
, sententia bona esset, si θράσος ἀκούσιον
legitur. Recte vero Boissonadus recepit θάρσος ἑκούσιον
. Hoc ita explicandum est, vehens (ad Troiam) spontaneam audaciam mori volentibus viris. Id acerbe dictum de mortifera expeditione.
εὔφρων τὶς πόνος εὖ τελέσασιν
Farn. Vict. τις
, quod a Triclinio additum esse apparet, non est in Flor. In πόνος εὖ τελέσασι
libri conspirant. Bothii coniecturam, πόνων
, in quam etiam Auratus inciderat, receptam olim ab Schützio, deinde reiectam, Blomfieldius et Boissonadus admiserunt. Interpretatur Blomfieldius hodie vero ex alta mente et vere benevolus videris, quum iam laborem feliciter perfecerint. Pessima vero ista mutatio est, qua dictio poetica in pedestrem eamque non expeditiorem, sed impeditiorem convertitur. Nam sic εὔφρων
de Agamemnone dictum esset, quod perversum est in novo systemate, si ἐστί
suppletur, perversiusque, si refertur ad γεγραμμένος
. Nam et nomen sibi suum et verbum proprium poscit novum systema. Quare intelligendum quidem ἐστί
, sed servandum etiam πόνος
. Εὖ τελέσασιν
autem est per eos qui perfecerunt, sive πόνος
sive πόνων
legas. Est autem πόνος εὐφρων
acceptus.
γνώσῃ
.
σοῦ ἀφεστῶτος
.
Μεταίτιος
dixit, ut saepe solent, pro simplici αἴτιος
. Luculentum exstat exemplum in Soph. Trach. v. 1234. ἡ μοι μητρὶ μὲν θανεῖν μόνη μεταίτιος, σοί τ' αὖθις ὡς ἔχεις ἔχειν.
ἀπὸ γλώσσης
vide Suidam in v. ἀποστοματίζειν
et Abreschium ad hunc Aeschyli versum. Non de caussidicis cogitandum est, sed de eo quod verbis tantum dicitur, non re est, ut οὐκ ἀπὸ γλώσσης
sit non obiter ac negligenter. Opponitur enim ἀπὸ γλώσσης
fere ei quod de scripto recitatur.
ἀνδροθνῆτας
appinxisset, non dubitavit Blomfieldius ἀνδροκμῆτας
reponere, quod eam vocem amet Aeschylus. Quasi non potuerit alia voce eaque fortiore uti. Ψήφους ἔθεντο Ἰλίου φθοράς
pro ἐψηφίσαντο Ἰλίου φθοράς
dictum esse hodie neminem fugit.
χειρός
. Casaubonus χερσός
. Aliis placuit Pauwianum πρηνής
. Legrandius χωρίς
. Porsonus vocem suspectam habuit. Merito. Est enim inutilis, sive educturam calculos ex urna manum, ut Schützius, sive immissuram, ut alii, intelligas. Nam quod Blomfieldio in mentem venit, χειρὸς οὐ πληρουμένῳ
dictum esse ut sit ὑπὸ χειρὸς οὐ πληρουμένῳ
, certo non inveniet a quo probetur. Eidem tamen non displicebat Bothii coniectura, προσίει χεῖρας
. Scripsi χρεῖος
, indiga.
ἔτι
, quod est hoc ipso tempore adhuc, et ἔτι νῦν
, quod est etiamnum.
συνθνῄσκουσα
requirit aliquid quicum mori favilla dicatur. Is igitur σὺν τῷ πλούτῳ θνῄσκουσαν
intelligebat, ac proinde προπέμπει
significare volebat deducit, viae comitem se adiicit. At vel si πλούτῳ
legeremus, parum apta haec ratio dicendi esset, nisi praeposita illa voce, πλούτῳ δὲ συνθνῄσκουσα
. Neque vero προπέμπειν
hic aliud quam emittere significat. Quo igitur referemus συνθνῄσκουσα
? Num ad ἁλοῦσαν πόλιν
? At et perobscure id dictum esset, et obstant quae in medio posita sunt ἄτης θύελλαι ζῶσι
, tantoque magis, quod hoc verbum ζῶσι
contrariam notionem continet: quis enim θυέλλαις ζώσαις συνθνῄσκειν
τὴν σποδόν
dicat? An respici putabimus rapiendi atque auferendi notionem, quae fere cum isto nomine θύελλα
est coniuncta? At hoc quoque tam est obscurum, ut non possit magis esse. Praeterea vero ipsum etiam nomen θύελλα
hic quidem, ubi de fumante urbe sermo est, non satis aptum videtur. Prorsus alienum est quod Stanleius comparavit Tryphiodori dictum v. 559. παννυχίη δ' ἐχόρευεν ἀνὰ πτόλιν, οἷα θύελλα, κύμασι παφλάζουσα πολυφλοίσβου πολέμοιο, αἵματος ἀκρήτοιο μέθης ἐπίκωμος Ἐνυώ.
Nam is de caedibus et strage loquitur, quam Graeci noctu in urbe capta ediderunt. Apud Aeschylum vero potius θυηλαί
, quam quas libri habent θύελλαι
, exspectantur. Sic Sophocles El. v. 1421. φοινία δὲ χεὶρ στάζει θυηλῆς Ἄρεος
. Itaque scripsi ἄτης θυηλαὶ ζῶσι
, sacrificia et victimae perniciei vivunt: quod quum sit consumi igne omnia, recte potuit συνθνῄσκουσα σποδός
adiungi.
καὶ πάγας ὑπερκότους ἐπραξάμεσθα
, nisi quod ἐπραξάμεθα
est in edd. Vict. Cant. Etiam scholiastes καὶ πάγας
legit. Tyrwhittus autem et Orellius ad Isocr. p. 371. coniecerunt ἁρπαγάς
. Hoc si scripsisset Aeschylus, inepte adiecisset epitheton ὑπερκότους
vel ὑπερκόπους
. Et Blomfieldius quidem ex Heathii sententia ὑπερκόπους
edidit, totam vocem ὑπέρκοτος
ex lingua Graeca expellendam censens: de qua re dictum est ad v. 447. Nobis iracunda retia multo et significantius et aptius dici videntur, quam ὑπέρκοποι πάγαι
, quod ne satis quidem patet quomodo sit intelligendum. Scribendum vero erat πράξαντες
. Infra v. 1334. πᾶς γάρ τις ἐχθροῖς ἐχθρὰ πορσύνων, φίλοις δοκοῦσιν εἶναι, πημονῆς ἀρκύστατ᾽ ἂν φράξειεν ὕψος κρεῖσσον ἐκπηδήματος.
Ἀργεῖον
apposuit, qua commotus Blomfieldius ἄγριον
scribendum esse coniecit. Recte vero hic, ut Graecorum laudetur virtus, Ἀργεῖον
dicit poeta.
ἀσπιδηστρόφος
Flor. Vict. ἀσπιδοστρόφος
Farn. recte, quod ad formam vocabuli attinet. Nam ἀσπιδηστρόφος
iure in dubitationem vocatum a Lobeckio ad Phryn. p. 683. et Blomfieldio, quem v. in glossario ad Sept. c. Th. v. 415. Comparari potest Homeri illud II. VII. 238. οἶδ᾽ ἐπὶ δεξιά, οἶδ᾽ ἐπ' ἀριστερὰ νωμῆσαι βῶν ἀζαλέην
. Sed multo hic quidem aptius est quod Blomfieldio debetur, ἀσπιδηφόρος
.
ὁμήρους
Flor. De tempore captae urbis copiose dixit Stanleius. Conf. schol. Euripidis ad Hec. v. 914. (892. Matth.) et quos citavit C. G. Müllerus de cyclo epico p. 113. Magno cum doctrinae apparatu hanc rem disputavit Boeckhius in Corp. Inscr. vol. II. p. 328-330. Hic, quod ea tempestate anni, qua capta putabatur Troia, Vergiliae non occiderint noctu, Aeschylus autem vix aliam anni tempestatem in mente habuerit, audacius eum nocturnum tempus ἀμφὶ Πλειάδων δύσιν
, antequam ortae essent matutino Vergiliae, dixisse censet. Haec quidem Aeschyli verborum explicatio manifesto non potest admitti; ut recte dixerit O. Müllerus in Notitiis litt. Gotting. a. 1834. n. 198. 199. nondum satis explicatum esse hunc locum. Credibile est autem Aeschylum eorum aliquem veterum poetarum, qui Ἰλίου πέρσιν
scripserunt, secutum esse. Fabulam de Electra tetigit scholiastes Arati ad v. 257. et 259.
ὑπερθορών
Vict. ὑπερθορῶν
Flor. Farn.
ὠδὶς
Farn. quod neglexit Elmsleius.
καταλέξω δέ σοι, Κύνουλκε, Ἰωνικήν τινα ῥῆσιν ἐκτείνας κατὰ τὸν Αἰσχύλου περὶ ἑταίρων
. Meinekius Philol. Exerc. II. p. 29. κατὰ τὸν Αἰσχύλου Ἀγαμέμνονα
. Respicitur enim ad v. 796. 883.
φρόνημα, ὃ μέμνημαι κλύων
coniecerat: sed qui id ei ut ineptissimum exprobrat Wellauerus, num quid aptius protulit, quum his verbis explicavit sententiam, quod vero ad tuum erga me animum attinet, memini me audire? Hoc dicit, memini, neque obliviscor, quae audivi.
ταῦτα
. Emendavit primus Auratus.
φίλον
, quod Elmsleius aliquando in φίλων
mutandum esse censuit. Mutavit tamen postea sententiam. Vide quae dixi ad Soph. Αi. v. 998. φθόνου
Farn. Vict. Apud Stobaeum est ψόγου
. In Flor. φθόνων
, quod ut exquisitius recipiendum duxi. Plato leg. VII. p. 801. Ε. μετά γε μὴν ταῦτ᾽ ἤδη νόμος ἄνευ φθόνων εὐθὺς γίγνοιτ' ἂν ὁδε.
καρδίαν
. Casaubonus, Grotius in Excerptis, Pearsonus καρδίᾳ
, quod Blomfieldius recepit. Defendendam putavit librorum scripturam Lobeckius ad Ai. v. 191. p. 151. ed. sec. Ei qui assentitur Wellauerus, male memoravit Reisigii Enarrationem Oed. Col. ad v. 1162. qui prorsus de alio genere constructionis loquitur. In eadem sententia est Matthiae in Gramm. Gr. §. 409. 4. b. p. 748. sed hic quoque dissimilia consocians. Multo magis omnia conturbavit G. Bernhardy in Syntaxi p. 266. ut vel Sophoclis illud in Trach. v. 836. δεινοτάτῳ μὲν ἕδρας προςτετακὼς φάσματι
in exemplis accusativi cum verbis e πρός
compositis constructi afferret. Sed etiam cetera quae memoravit incredibili quodam modo confudit: quorum προςτρέπεσθαι, προςέρπειν
ne possunt quidem aliter pro significatione sua construi; alia autem accusativum propter subiectam notionem non verbi per se propriam poscunt, ut προςκυνεῖν, προςεύχεσθαι, προςπαίζειν, προςκύρειν, προςερεύγεσθαι
; alia denique eadem necessitate, quum de accessione ad aliquid dicuntur, accusativum requirunt, ut προςκαθέζεσθαι
. Thuc. I. 61. προςκαθεζόμενοι δὲ καὶ αὐτοὶ τὴν Πύδναν ἐπολιόρκησαν μέν
. Demosthenis quem locum dicat, nescio: si talem qualis p. 193, 5. ed. Reisk. de Samo, τὴν δέ, προςκαθεζόμενος καὶ βοηθήσας, ἠλευθέρωσε
, ambiguum est accusativusne an dativus intelligi debeat. Plane autem fieri nequit ut προςπασσαλεύειν
ita construatur. Nam quod affert Herodoti IX. 120. ἀπαγαγόντες δὲ αὐτὸν ἐς τὴν ἀκτὴν ἐς τὴν Ξέρξης ἔζευξε τὸν πόρον, οἳ δὲ λέγουσι ἐπὶ τὸν κολωνὸν τὸν ὑπὲρ Μαδύτου πόλιος, σανίδα προςπασσαλεύσαντες ἀνεκρέμασαν
, id scripsit ille σανίδι
vel, ut Schweighaeuserus edidit, πρὸς σανίδα
, praesertim quum de eadem re eodemque homine VII. 33. dicat πρὸς σανίδα διεπασσάλευσαν
, quod etiam πρὸς σανίδα προςδιεπασσάλευσαν
legitur. Nam σανίδα προςπασσαλεύσαντες
non potest aliter intelligi quam, quod non credibile est dicere Herodotum voluisse, σανίδα αὐτῷ προςπασσαλεύσαντες
. Quamquam fuisse videntur qui hoc probarent. Eustathius enim p. 1923, 43. scribit ἰστέον δὲ ὅτι εὑρόντες τινὲς παρὰ Ἡροδότῳ κείμενον τὸ “ζῶντα” τὸν δεῖνα “πρὸς σανίδα διεπαττάλευσαν,” ἐβιάσαντο κἀνταῦθα ὅμοιόν τι νοῆσαι καὶ ἐπὶ τοῦ “σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν…” ἀλλὰ κρεῖττόν ἐστι νοεῖν ἁπλούστερον αὐτὸ ἀντὶ τοῦ τὰς θύρας κλείσαντες ἐκδῆσαι αὐτὰς μετὰ ταῦτα
. Dicit hoc de poena Melanthii Od. XXII. 173. σφῶν δ᾽ ἀποστρέψαντε πόδας καὶ χεῖρας ὕπερθεν ἐν θαλάμῳ βαλέειν, σανίδας δ᾽ ἐκδῆσαι ὄπισθεν.
Nam hoc qui Herodoto auctore usi interpretabantur, male quidem, de asseribus alligatis Melanthio, eos non verba Herodoti quae in septimo, sed quae in nono sunt libro, spectasse apparet. Ut ad Aeschylum redeam, si is καρδίᾳ προςήμενος
dixit, assidentem cordi invidiam, sin καρδίαν προςήμενος
, accedentem ad cor ibique locum occupantem intelligi voluit. A quo genere plane diversum est, quod Matthiae apposuit, Sophocli in Oed. Col. v. 1166. dictum τίς δῆτ᾽ ἂν εἴη τήνδ᾽ ὁ προςθακῶν ἕδραν;
Nam πόλις
refertur ad τῷ βωμῷ
, quod ex re ipsa intelligitur: ad Neptuni enim aram consederat Polynices: ἕδραν
autem eo modo additum est, quo πονεῖν πόνον
et innumerabilia alia dicuntur. Apud Aeschylum dativum praetuli.
διπλάσα
. V. Lob. ad Phryn. p. 616. πεπαμένοι
, quod Porsonus correxit. νόσου
, credo ut, ἄχθος νόσου
iunctis, ad τῷ πεπαμένῳ
suppleatur τὸν ἰόν
.
αὐτοῦ πήμασι
Flor.
λέγοιμ' ἄν
distinctum, cetera usque ad ἐμοί
sine interpunctione continuata. Porsonus commata post λέγοιμ' ἄν
et κάτοπτρον
posuit, cum Schutzio haec verba, εὖ γὰρ ἐξεπίσταμαι ὁμιλίας κάτοπτρον
, in parenthesi dicta volens. Blomfieldius parenthesin fecit haec tantum, εὖ γὰρ ἐξεπίσταμαι
. Ad explicandam sententiam alius alio magis incredibilia attulerunt. Orellius ad Isocr. p. 202. κάτοπτρον
nominativum esse putabat, ut eo nomine sese appellaret Agamemno: eaque videtur scholiastae sententia fuisse, qui sic scribit, ἤγουν καλῶς οἶδα διακρίνειν τὰς ὁμιλίας τῶν συνόντων μοι, ὡς τὰς ἐμφάσεις τῶν προςώπων τὸ κάτοπτρον
. At id et ad dictionem valde durum et molestum est, ad sensum autem ne aptum quidem, quia quae sequuntur verba, εἴδωλον σκιᾶς
, contrarium de speculo praedicant. Duplex enim speculi vis est, una, ut veram speciem ostendat, quo sensu dictum est illud Aeschyli κάτοπτρον εἴδους χαλκός ἐστ', οἶνος δὲ νοῦ
, quod Abreschius et Blomfieldius, quamvis alienissimum ab hoc loco, attulerunt; altera, quod imaginem rei, non rem ipsam exhibet, id quod hic erat spectandum. Absurdus ergo esset Agamemno, si se, quod veram speciem amicorum animo impressam haberet, speculum appellaret, et tamen statim speciem illam, quam referret speculum, inanem et vanam esse diceret. Immo quod in speculo nihil cernitur nisi imago rei, ὁμιλίας κάτοπτρον
sic dicit ut imaginem specularem amicitiae significet, quam deinde apertius εἴδωλον σκιᾶς
vocat. Verba autem illa, εἴδωλον
et σκιά
, fere eadem potestate usurpantur. Sophocles Ai. v. 125. ὁρῶ γὰρ ἡμᾶς οὐδὲν ὄντας ἄλλο πλὴν εἴδωλ᾽, ὅσοιπερ ζῶμεν, ἢ κούφην σκιάν.
Idem Phil. v. 946. κοὐκ οἶδ᾽ ἐναίρων νεκρόν, ἢ καπνοῦ σκιάν, εἴδωλον ἄλλως.
Idemque in Tyro fr. XV. equam dicit in fluvio conspicere σκιᾶς εἴδωλον
.
σειραφόρος
Flor. Farn. σειρασφόρος
Vict.
τὰ δ' ἄλλα, πρὸς πόλιν τε καὶ θεούς, κοινούς etc.
Male Stanleius et Abreschius de ludis ob victoriam celebrandis sermonem esse putabant. Verum viderunt Pauwius, Schützius, alii. Negligentius locutus est poeta, quum proprium fuisset τὰ δ᾽ ἄλλα, τὰ πρὸς πόλιν τε καὶ θεούς
. De re publica, inquit, et si quid in sacris neglectum sit, convocato populo consulemus.
quae sanari poterunt, quacumque ratione sanabo: quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manare.
ἀποστρέψω νόσου
, comparantis πῆμα νόσου
Sophoclis in Phil. v. 765. et πῆμα ἄτης
in Ai. v. 363. receperunt Blomfieldius, Scholefieldius, et, qui se eam non potuisse non recipere dixit, Wellauerus. Quidni potuerat non recipere? Inutilis est ista coniectura, obsequium ridiculum. Philocteta morbo laborabat; Aiax culpam admiserat: itaque et morbi et culpae malum dici conveniebat. Aeschylus de malis loquitur, quibus quasi aegrotet res publica: itaque recte hic morbum dicit mali.
βίου
, virgula autem post ὑπ' Ἰλίῳ
. Correctus error iam in editione Stanleii. ἐπ' Ἰλίῳ
male Farn.
κληδόνας
. Aurati emendationem, κληδόνας
, suam fecit Stanleius.
ἀνήρ
. Scribendum ἀνήρ
. ᾠχετεύετο
. Correxit Heathius.
φύσις
Flor.
ἐπλήθυνον
. Atticum ἐπλήθυον
restituit Porsonus.
τ' ἂν
, quod recentiores editores correxerunt. Nihil caussae est cur in suspicionem trahatur nominata tricorpora tergémini vis Geryonis: sed tamen non minus apte Τρισώματος
hic ille appellaretur, quo vocabulo usum esse Aeschylum (fr. 428.) ex Etym. M. p. 279, 15. et appendice Etym. Gud. p. 585, 14. discimus, καὶ τρισώματος (τρισόνος) παρὰ Αἰσχύλῳ.
τὴν κάτω γὰρ οὐ λέγω χθονός
, signis parentheseos inclusa sunt. Eandem rationem interpungendi expresserunt alii, in iisque Porsonus. Recte distincta verba exhibuisse Ursinum in Virgilio cum Graecis scriptoribus collato ad Aen. VIII. 566. adnotavit Blomfieldius, qui haec, τὴν κάτω γὰρ οὐ λέγω
, (quis credat?) sic interpretatur, non enim eam dico quae substernitur. Wellauerus, qui, nescio an meo monitu ad Vigerum p. 756. οὐ λέγω
vidit dictum nolo
significare, quae est malum omen avertentis formula, tamen Schützii est interpretationem amplexus, τὴν κάτω
de corpore Geryonis quod apud inferos esset intelligentis: legebat autem ille τὸν κάτω
. Boissonadus χθονός
iunxit cum ἄνωθεν
, in parenthesi positis verbis τὴν κάτω γὰρ οὐ λέγω
. Hoc quoque uti durum, ita falsum est. Χθονὸς χλαῖναν
de terra corpori ingesta, i. e. de sepultura, dici Blomfieldius multis ostendit. Iam ἄνωθεν
sine casu additum est, significans in vita, eique verbo opponuntur haec, τὴν κάτω γὰρ οὐ λέγω
. Qui ἄνωθεν
sepultus dicitur, non est sepultus, sed videtur esse aut perhibetur: qui vero τὴν κάτω
accepit χλαῖναν χθονός
, is vere sepultus est ideoque mortuis iure accensetur. Ex quibus patet sensum verborum hunc esse, si ille toties quoties ferebatur perisse mortuus esset, tamquam alter Geryones saepe triplicem vivus (absit enim ut mortuum dicam) vestem terrenam induisset. Id sic poeta elocutus est, multam triplicem superne, absit enim ut infernam dicam, vestem terrenam induisset.
πιστευμάτων
. Id ita explicari posse videtur ut sit quem tu mihi concredidisti et ego concreditum accepi ut tuerer eique prospicerem. Quamquam ἐμοὶ
minus commode additum est, quum πίστευμα
rem concreditam significare debeat, ut recte dictum est quod in Iosephi Ant. Iud. XVII. 3, 3: legitur ἐπὶ τῶν πιστευθησομένων ἐντολῶν
, declaratum ab ipso Iosepho Hist. belli Iud. I. 29, 4. ἐβούλετο γὰρ αὐτῷ τινὰς ἐντολὰς καταλείψειν
. Accedit quod πίστευμα
vix alibi invenitur, usitatum est autem πίστωμα
, ut quum alibi ab Aeschylo positum, tum de connubii foedere in Eum. v. 213. Ἥρας τελείας καὶ Διὸς πιστώματα.
Connubii foedus quum hic quoque aptissime dici videretur, scripsi πιστωμάτων
.
Τόν θ'
Flor. Vict. Τόν τ'
, cum glossa ἰωνικόν
, ex Farn. Elmsleius enotavit. Canterus ut scriberet τόνδ'
, adductus erat plena post κίνδυνον
interpunctione, quam ex ed. Vict. servavit.
βουλήν
dici vidit eos qui absente Agamemnone rei publicae praeerant. Aliorum commenta piget commemorare.
μέντοι
, ut dubitari possit an scripserit Aeschylus τοιάδε μέν τις σκήψις
.
κατέσβηκας
supra scripta sunt θ
et τ
, ut καθέστηκας
legendum esse monstretur. Videtur hoc emendatoris esse, qui non recordaretur σβῆναι
neutrali significatione dictum inveniri.
σώμασιν
, non detracta ultima littera. κλάβας
.
ἀμφὶ σοὶ
Farn. hic et v. 860.
ὀνείροισι
libri. Blomfieldius quum scripsit "λαμπτηρουχίαι ἀτημέλητοι sunt signa per faces exhibenda, sed per incuriam non exhibita, quem sensum solus vidit Heathius," merito reprehensus est a Wellauero, et tamen non satis. Heathii enim librum si inspexisset Wellauerus, non huic tribuendam esse tam ineptam interpretationem vidisset: sic enim ille, "verte, semper lamentans quod signa de fortuna ac rebus tuis per faces missa ab excubitoribus neglecta putabam." Quamquam ne hoc quidem verum est, sed, quod perspexit Wellauerus, non accensi longo in spatio ignes, quod caussa accendendi nondum esset, sunt intelligendi.
ὑπαὶ κώνωπος ἐξηγειρόμην, λεπταῖς ῥιπαῖσι θωύσσοντος
, altero λεπταῖς ῥιπαῖσιν ἐξηγειρόμην ὑπαὶ κώνωπος θωύσσοντος
, tertio ὑπαὶ λεπταῖς ῥιπαῖσι κώνωπος θωύσσοντος ἐξηγειρόμην
, haec postrema ratio magis quam ceterae dictioni poeticae convenit.
νῦν ταῦτα πάντα τλᾶσ᾽ ἀπενθήτω φρενί, λέγοιμ᾽ ἂν etc.
Illud ἀπενθήτῳ φρενί
miro modo significare volunt animo dolori non succumbente. Mira est etiam P. Camperi ad Eur. El. p. 213. interpretatio, pectore doloribus clauso. Infelix coniectura Schneidewini in thesi VIII. dissertationi de Diana Phacelitide adiecta, νῦν ταῦτα πάντα πλᾶσα παντλήτῳ φρενί
. Recte vero Elberlingius intellexit distinguendum sic esse, νῦν, ταῦτα πάντα τλᾶσ', ἀπενθήτω φρενὶ λέγοιμ' ἂν etc.
Quoniam se nunc tandem omni sollicitudine liberatam quasi ex intimo animo dicere videri cupit, νῦν
sine copula in principio dicti huius positum est, ut supra praeco dixit v. 486. νῦν χαῖρε μὲν χθών
.
λέγοιμ' ἂν ἄνδρα τόνδε, τῶν σταθμῶν κύνα, σωτῆρα ναός, πρότονον ὑψηλῆς στέγης, στῦλον ποδήρη, etc.
Quomodo interpungenda essent vidit in adnotatione Canterus itemque Gatakerus Adv. misc. II. 20. p. 383. Sed tamen duobus vitiis affectus est hic Shakespearianae ubertati comparandus locus. Non scripsit enim Aeschylus τὸν σταθμῶν
, quod poetica dictio non patiebatur cum articulo dici, sed βουστάθμων
, quo vocabulo Euripides usus est in Helena. De altero vitio dicam ad v. 866.
σταθμῶν
sive potius βουστάθμων κύνα σωτῆρα
iungere, ut hominem stabulorum custodem σταθμῶν οὐρῆα
Homerus dixit Od. XVII, 187. 223. reputandum est per se patere κύνα βουστάθμων
eum esse qui tueatur stabula, ναὸς πρότονον
autem, nisi explicate dicatur servandae navi inservire, non habere adiunctam utilitatis eminentiorem significationem. De προτόνοις
videndus Seidlerus ad Eur. Iph. T. v. 1104. ὑψιλῆς
Farn.
στύλον
Flor. στῦλον
Farn. Vict. pravo accentu.
καὶ γῆν φανεῖσαν ναυτίλοις παρ' ἐλπίδα, κάλλιστον ἦμαρ εἰσιδεῖν ἐκ χείματος, ὁδοιπόρῳ διψῶντι πηγαῖον ῥέος.
In Farn. scriptum παρ' ἐλπίδα
. Sed errore factum esse puto ut ex eo codice adnotaretur καὶ γῆς φανεῖσαν
, quum tacuerit Bekkerus, neque Elmsleius nisi consensum codicis cum editionibus indicare voluisse videtur. Nam Porsonus dubitationis notam ad φανεῖσαν
apposuerat: unde Blomfieldius abiecto inutili καὶ
vel γῆν ἐκφανεῖσαν
vel γαῖαν φανεῖσαν
scribendum existimabat. Mihi quidem non tam videtur in his verbis aliquid vitii esse, quam in ordine rerum, quae nec satis apte coniunctae sunt, et ita ut in medio cursu abrumpatur potius oratio quam iustum producatur ad finem. Itaque mutato ordine versuum sic poetam scripsisse arbitror, ὁδοιπόρῳ διψῶντι πηγαῖον ῥέος, γαληνὸν ἦμαρ εἰςιδεῖν ἐκ χείματος, καὶ γῆν φανεῖσαν ναυτίλοις παρ' ἐλπίδα.
Nam κάλλιστον ἦμαρ
non scripsisse videtur Aeschylus. Friget enim nomen superlativum, multoque deterius est positivo, ubi non idonea de caussa positum est. Quare γαληνὸν
quae scripsi, ut in notissimo illo Euripidis Or. v. 279. ἐκ κυμάτων γὰρ αὖθις αὖ γαλήν' ὁρῶ.
Hunc versum, ὁδοιπόρῳ — ῥέος
, Suidas affert in v. πλέκος
.
φθόνος δ᾽ ἀπέστω
a τοιοῖςδε προςφθέγμασιν
divellendum. Servandus vero versus eo quo in libris est loco. Refertur enim ad illa v. 862. ἀπενθήτῳ φρενὶ λέγοιμ᾽ ἄν
.
τοιοῖςδε τοίνυν
. Schützii emendationem, τοιοῖςδε τοί νυν
, Porsonus aliique receperunt.
νῦν δ' ἐμοὶ φίλον κάρα
, demum a Scholefieldio emendata est.
ποίας
, ut Scaliger aliique scribendum viderunt, Farn. ποίας
Flor. Vict. Valckenario ad Phoen. v. 1518. more suo suspicanti πρόπαντος
a poeta scriptum esse, nemo exstitit qui obsequeretur: arrisisse tamen illud videtur Blomfieldio.
τέλος
, quod Flor. Vict. habent, in Farn. est τάδε
, quod nescio an praeferendum sit. Videri enim possunt oculi describentis ad verba τάδε
et τέλος
aberrasse, quae duos continuos versus terminant 900. 901.
στορνύναι
.
εἵλετο
. Recte post πόρος
comma ponitur, cetera autem coniunguntur.
βαρβάρου
, sed ο
supra scripto, Flor.
βόαμα
Flor. Vict. sed in Flor. γ
supra scriptum. βόγμα
Farn.
κάλλεσιν
cum ν
libri habent. Suidas in v. Κάλαϊς
, καὶ καλάϊνον χρῶμα. Αἰσχύλος, ἐν ποικίλοις χρώμασι
. Idem κάλλη, τὰ πορφυρᾶ ἱμάτια. καὶ κέραμος καλάϊνος. Αἰσχύλος, ἐν ποικίλοις κάλλοις
. Etym. M. p. 486, 48. totum versum affert, γὰρ
pro δὲ
exhibens. Plura de κάλλεσιν
Fritzschius in comm. de Socrate p. 201.
εἰ πάντα δ' ὡς πράσσοιμ' ἄν, εὐθαρσὴς ἐγώ
, nec verum est quod Wellauerus dicit, ἄνευ θαρσοῦς
Blomfieldium ex eo codice recepisse. Immo ea ipsius est Blomfieldii infelicissima coniectura. Scribendum vero erat εἰ πάντα δ᾽ ὡς πράσσοιμεν, εὐθαρσὴς ἐγώ.
Eandem emendationem fecit Dindorfius.
διαφέρουσ' ἐμοί
. Bene factum, quod Blomfieldius librorum scripturam defendit, modo ne tamen verum putasset διαφέρουσα
, quod θιγοῦσα
cum participio ad eum plerumque qui compellatus est referatur. Cuiusmodi argumentum quam nullam vim habeat apertum est. Tum autem, ut consentaneum est, non desunt exempla quae non sunt in illis plerisque, ut in Philocteta v. 253. ὡς μηδὲν εἰδότ᾽ ἴσθι μὲ ὧν ἀνιστορεῖς.
ηὔξω θεοῖς δείσας ἂν ὧδ' ἔρδειν τάδε;
quod interpretantur vovistine diis metuens sic facturum te ista?
Blomfieldius, quod ἂν
huic sententiae non convenit, signo interrogationis deleto, hanc putat sententiam esse, vovisses haec ita facere, si aliquid metuisses. Haec non repugnant quidem legibus grammaticis, sed perversa laborant collocatione verborum. Oportebat enim, si hoc vellet Clytaemnestra, dici δείσας ἂν ηὔξω ὧδ' ἔρδειν τάδε
. Vulgatum imperitissime eo tuitus est Wellauerus, quod ἂν
ad infinitivum sit referendum: ex quo patet eum ἂν
cum infinitivo ita pro infinitivo futuri poni existimasse, ut id ubique et sine discrimine fieri possit. Iohannes Auratus, qui omnes Aeschyli interpretes iudicio et recti sensu superavit, pro δείσας
scribi δήσας
volebat, non ille hic quidem verum assecutus, sed tamen coniiciens quod aptissimam praeberet sententiam. Scribendum erat ηὔξω θεοῖς δείσασαν ὧδ᾽ ἔρδειν τάδε;
Τέλος
sic dictum ut sit pro decreto. Similiter in Suppl. ν. 587. ποῖ κεκύρωται τέλος
, et v. 605. Ζεὺς δὲ κράνοιεν τέλος
.
δοκῶ
. Emendavit Stanleius.
δοκῶ
Flor. Vict. δοκεῖς
Stanleius, et ita Farn.
αἰδοῖς
Flor. Vict. αἴδοι
Farn. Restituerat coniunctivum primus Auratus, receperuntque editores novissimi praeter Wellauerum, nescientem quibus conditionibus interrumpi possit oratio.
ἦ καὶ σὺ νίκην τήνδε δήριος τίεις;
Auratus τῆσδε
. Ionica genitivi forma offensus Bothius δήριος
dedit. Ac diserte Suidas δῆρις δήριος δῆριν δῆριν
. Semel, quod sciam, praeter hunc versum in superstitibus tragoediis invenitur δῆρις
, in Suppl. Aeschyli v. 397. καὶ μήτε δῆρις ῥυσίων ἐφάψεται.
Butlerus inepte ἀδήριτος
coniecit, ut id esset animo obstinato et insuperabili. Erat quum putarem adiectivum hic latere, δηριτὴς
(nam δηριτὴς
finxit Etym. M. p. 248, 31.) vel δηριτικός
, quod esset rixabunda. Dicuntur autem talia masculina forma, ut in Choeph. v. 233. ἄζωστος
τριβή
. Id expressit vertendo Humboldtus. Sed scribendum potius est ἢ οὐ καὶ σὺ νίκην τήνδε δήριος (vel δήρεως) τίεις;
Intellexit hoc etiam Franzius, nisi quod is οὐ
scripsit.
μέν τοι
divisim scripsit, permira adnotatio est, “vulgo μέντοι
. Vid. Hermann. Elem. Doctr. Metric. p. 111." Ibi ego exempla attuli versuum quorum singuli vel pedes vel dipodiae singulis vocibus constant. Itaque ut ex eo numero hunc versum eximeret, divisit voculas non separandas. Nam μέντοι
, tamen, precantis est. Ceterum, si quis non rectis numeris hunc versum incedere putabit, monendus erit ut recte recitet, neve negligat pausam quam fieri iubet interpunctio.
πρόδουλος
. Librorum scripturam, male intellectam a Stanleio, recte interpretatus est Schützius. Calcei quasi servi pedum dicuntur. Similiter in Prometheo soluto (fr. 205.) ἵππων ὄνων τ᾽ ὀχεῖα καὶ ταύρων γονὰς δοὺς ἀντίδουλα καὶ πόνων ἐκδέκτορα.
De consuetudine soleas ponendi, ne stragulis labes afferretur, dixit Gatakerus Adv. misc. II. 19. p. 376.
σὺν τοῖς δέ μ'
inde a Cantero edebatur. σὺν τοῖς δέ μ'
Vict. σὺν ταῖςδέ μ'
Farn. σὺν ταῖςδε
Heathius. Recepi ex Flor. καὶ τοῖςδέ μ'
. Neutro τοῖςδε
ἁλουργέσιν
usus est poeta, nec dixit ἁλουργίσιν
, ut qui de stragulis, non de vestibus loqueretur. De colore isto videndus Arnaldus Animadv. crit. c. 35. p. 234. seqq. de forma vocabuli Lobeckius ad Phryn. p. 185. ἐμβαίνοντ᾽ ἀλουργέσιν
Flor. Farn. ἐμβαίνονθ' ἁλουργέσιν
Vict.
βάλοι
, quod ab nemine correctum miratus Blomfieldius, sublata plena interpunctione post ἔμβασιν ποδός
, edidit βάλῃ
, comparans Eur. El. v. 900. αἰσχύνομαι μέν, βούλομαι δ᾽ εἰπεῖν ὅμως, νεκροὺς ὑβρίζειν, μή μέ τις φθόνῳ βάλῃ,
ubi probat Tyrwhitti coniecturam φθόνος
. Licebit vicissim mirari, non solum quod quid esset diversitatis inter hos locos non viderit Blomfieldius, sed etiam quod sententiam intulerit ineptam: quamquam etiam ab aliis haec non recte intellecta sunt. Nam quid est hoc, exuite mihi calceos, ne me deorum invidia in his purpuris incedentem adspiciat? Num si nudis pedibus incedit, minus invident dii? Immo purpuras erat deprecatus, ne superbire videretur: sed ubi cedit Clytaemnestrae, purpuris parcens soleas exuit, incessurus autem per eas optat ne deorum concitet invidiam. Accedit quod aliquid spatii inter haec disticha interiectum fuit, dum solutae essent soleae.
σωματοφθορεῖν πόσιν
. In Farn. adscriptae glossae τὰ σώματα φθείρειν τῶν ὑπὸ χεῖρα, εἰ ἄνδρα ἁπλῶς
. Correctum ποσὶν
a Scaligero et in editione Stanleii. Auratus στρωματοφθορεῖν
, quod Porsonus recepit. Schützii emendationem δωματοφθορεῖν
merito admisit Blomfieldius, comparans οἰκοφθορεῖν
, quo verbo Herodotus et Plato utuntur, monensque huc respicere Clytaemnestram v. 928. 929. Addere poterat ipsum Agamemnonem confirmare eo quod ἀργυρωνήτους ὑφὰς
memorat.
φθείροντα
Farn. Vict. φθάροντα
mihi enotatum ex Flor. Non est credibile φθείροντα
post δωματοφθορεῖν
ab Aeschylo scriptum esse. Scribendum στείβοντα
.
οὕτω
Flor. Farn. οὕτως
Vict.
αὐτή
. Auratus, Bothius aliique recte αὕτη
.
κατέστραμμαι
recte Flor. Vict. Scholiastes ἄλλως καθέσταμαι, ἀντὶ τοῦ κατέστην
. Et Farn. exhibet κατέσταμαι
, cum adnotationibus ἰωνικὸν κατέστην
et εὕρηται καὶ κατέστραμμαι
.
δόμους
, sed ων
supra scripto, Flor.
εἰς ἄργυρον
. Salmasii in Exerc. Plin. p. 418. Ε. emendatio est ἰσάργυρον
. Sed idem praeter necessitatem βαφάς
in βάφος
mutavit. Cur ἰσάργυρον
Aeschylus dicat, optime declaratur iis quae Athenaeus XII. p. 526. C. de Lydis affert: Θεόπομπος δ᾽ ἐν πεντεκαιδεκάτῃ ἱστοριῶν χιλίους φησὶν ἄνδρας αὐτῶν ἁλουργεῖς φοροῦντας στολὰς ἀστυπολεῖν· ὃ δὴ καὶ βασιλεῦσι σπάνιον τότ᾽ ἦν καὶ περισπούδαστον. ἰσοστάσιος γὰρ ἦν ἡ πορφύρα πρὸς ἄργυρον ἐξεταζομένη.
οἶκος
. Tum in fine versus Vict. Cant. coli signum habent, sequente versu sic distincto, ἔχειν, πένεσθαι δ᾽ οὐκ ἐπίσταται δόμος.
Et hoc quidem recte diceretur: nam quod Blomfieldius ait, linguae indoli non consentaneum esse dicere οὐκ ἐπίσταται πένεσθαι
et ἐπίσταται ἔχειν
, prorsus falsum est: monuitque Boissonadus. Non est tamen illa interpunctio probanda, nisi οἴκοις
scribatur, quod placuit Butlero: nam G. Bernhardy in Syntaxi p. 166. omnia confudit. Porsonum, qui ita scripsit, οἴκοις δ᾽ ὑπάρχει τῶνδε σὺν θεοῖς, ἄναξ, ἔχειν· πένεσθαι δ᾽ οὐκ ἐπίσταται δόμος,
secuti sunt Schutzius et Blomfieldius. Hic tamen paene suspicari se ait legendum esse οἴκῳ τῷδε
. Quo languidior fieret oratio. Distinctionem illam, servato οἶκος
, recipiendam esse vidit Wellauerus. Hoc dicitur, est domus quae horum affatim habeat.
ψαμύθοις
. Emendarunt primi Auratus et Canterus.
κομίστρα
Vict. et ut videtur Farn. μηχανωμένης
. Auratus et Scaliger μηχανωμένη
, quod suum fecit Stanleius receperuntque recentiores. Aptius est propiusque ad librorum scripturam quod posui, μηχανωμένῃ
. Vidit hoc etiam Franzius.
ὑπερτείνασα
Farn. Vict. ὑπερτίνασα
Flor. Auratus ὑπερτείνουσα
, quod recepit Blomfieldius. Id quum Wellauerus male factum dixit, quia praecesserit aoristus ἔθυσεν
, neque attendisse videtur quod Blomfieldius comparaverat v. 629. καὶ τὰ πίστ᾽ ἐδειξάτην, φθείροντε τὸν δύστηνον Ἀργείων στρατόν,
neque omnino rationem rei perspectam habuisse. Valde probabilis est Aurati coniectura: sed ferri tamen, si recte intelligatur, librorum scriptura potest. Usurpantur enim participia interdum sic ut non pendeat temporis indicatio ex verbo quod adiunctum est, sed sola per se constet: de quo genere diximus ego ad Vigerum p. 772. seqq. et Graserus in Adversariis in sermones Platonis p. 67. seqq. Ὑπερτείνουσα
igitur sic est accipiendum ac si dixisset ὑπερέτεινε
. Luculentissimum huius generis exemplum est in illo Diodori Siculi I. 66. ἐπ᾽ ἔτη δὲ πεντεκαίδεκα κατὰ τοὺς ὅρκους καὶ τὰς ὁμολογίας ἄρξαντες καὶ τὴν πρὸς ἀλλήλους ὁμόνοιαν τηρήσαντες, ἐπεβάλοντο κατασκευάσαι κοινὸν ἑαυτοῖς τάφον.
Quod illi quum non fecerint post quintum decimum regni annum: eo anno enim dissolutum est illud regnum: non significant verba illa, quum regnarent quindecim annos concordesque manerent, quod per participia praesentis fuisset dicendum, sed quum regnaverint concordesque manserint quindecim annos. Similiter praesentis participia, ut saepissime ἔχων
, adhibentur ad ea significanda quae coniuncta cum primario verbo proprie aoristi consociationem requirunt.
σημαίνεις μολών
. Quod Blomfieldius posuit σημαίνεις μολὼν
, ponendum viderat etiam H. Vossius in Curis Aeschyleis p. 26. sed is male σημαίνειν
scribens, quod non Graece dictum esse putaret σοῦ μολόντος σημαίνεις
.
Ζεῦς τ' ἐπ'
Flor. Ζεῦς τ' ἀπ'
Farn. Vict. Iam Auratus delevit τ'
, ut postea Pauwius. Porsonus aliique Ζεῦς γ'
ediderunt, quod quid sit non apparet.
ἤδη
mutandum censebat in ἡδύ
. Butlerum, qui τότ' ἤδη
tum statim interpretatus erat, vituperavit Blomfieldius, peius ipse tum demum interpretans. Quid hic vel statim vel demum? Ἤδη
est iam, referturque ad praecedentia. Neque enim de praesente vel calore vel frigore, sed de venturo loquitur Clytaemnestra, reditu Agamemnonis dicens quasi hieme ver venturum nuntiari, aestate autem iam instare frigus.
ἐπιστρωφωμένου
Vict. ἐπιστροφωμένου
Farn. ἐπιστρεφωμένου
Flor.
μέλοι δέ σοι
, omisso τι
vel τοι
. Vict. μέλοι δέ τι σοί
. Farn. μέλοι δέ τοι σοι
. Et sic ediderat Porsonus, servato accentu in pronomine.
δεῖγμα
. Stephanus dubitabat an hic quoque (ut v. 756.) δῆγμα
scribendum esset. Auratus et Scaliger δεῖμα
vel δῆγμα
legi volebant. Servarunt δεῖγμα
Porsonus, Boissonadus, Scholefieldius, atque adeo defendere conati sunt H. Vossius et Wellauerus, ostentum interpretantes, aquilarum opinor, de quibus in primo chori carmine scriptum est, sed Latino, ut videtur, vocabulo adducti, ut id Graece quoque δεῖγμα
dici crederent. At ne si dicerent quidem δεῖγμα
eo significatu Graeci, non praeferendum esset quod Schützius et Blomfieldius receperunt δεῖμα
, quia huic loco multo convenientius est metum, quam occasionem, qua ortus est metus, commemorari. Ac δεῖμα
in Farn. scriptum esse adnotavit Bekkerus. Neglexit Elmsleius.
| ποτᾶται ἄμισθος ἀοιδά. | μαντιπολεῖ δ᾽ ἀκέλευστος. |
ἀποπτύσας
Flor. Vict. ἀποπτύσαι
, cum glossa ὥστε ἀποπτύειν τοῦτο
, Farn. Id in textum intulit Boissonadus. Scaligeri et Casauboni coniecturam, ἀποπτύσαι
, constructionis mutatione non perspecta, receperunt Porsonus et Blomfieldius.
θ'
Farn. Vict. Ex Flor. ξ'
mihi enotatum est. Auratus θ'
. Scaligerum θ'
corrigentem recte secuti sunt Porsonus atque alii.
χρόνος δ᾽ ἐπεὶ
Flor. Vict. χρονὸς δ᾽ ἐπὶ
Farn. Deinde libri ξυνεμβόλοις
. Deinde ψαμμίας ἀκάτας
Farn. Vict. ψαμμίας ἀκάτα
Flor. Tum παρήβησεν
Flor. Vict. παρήβησ'
Farn. Scaliger ἐπὶ
et ξὺν ἐμβόλοις
. Schneiderus in lexico Graeco ξυνεμβολαῖς
. Quod in adnotatione ad Humboldti interpretationem posui, χρόνος δ᾽ ἐπὶ πρυμνησίων ξυνεμβολαῖς ψαμμίας ἀκάτας παρήβησεν
, nec Blomfieldius intellexit nec Wellauerus. Ψαμμίας ἀκάτας
non accusativum, sed genitivum, nec παρήβησεν
activum, sed, ut est, neutrale esse volui, constructionem autem verborum hanc, χρόνος δὲ παρήβησεν ἐπὶ ξυνεμβολαῖς πρυμνησίων ψαμμίας ἀκάτας
, tempus defloruit post communem iniectionem rudentum navis in arena stantis, i. e. postquam subductae in arenam alligataeque sunt naves. Defloruisse dicit tempus, quia, si quid adversi secundum Calchantis vaticinium accidere oportebat, effluxisse videtur spatium quo id evenire erat consentaneum. Ἐπί
cum dativo iunctum, ut sit post, ne H. Stephanum in Thesauro dicam, observatum ab interpretibus ad Lucianum t. I. p. 538. Non puto tamen id scriptum ab Aeschylo esse, non solum quod apta numerorum dispositio duas istas syllabas potius ad praecedentia referri, quam coniungi cum sequentibus postulat, sed etiam propter productionem brevis syllabae, cui locus est absoluto numero, ut v. 953. non ubi perpetuatur. Quare scribendum duxi χρόνος δέ τοι πρυμνησίων ξὺν ἐμβολαῖς ψαμμίας ἀκάτας παρήβησεν.
Vocabulum ξυνεμβολή
legitur in Persis v. 390. εὐθὺς δὲ κώπης ῥοθιάδος ξυνεμβολῇ ἔπαισαν ἅλμην βρύχιον ἐκ κελεύματος.
Apparet coniunctam multorum iniectionem ita vocari. Sed eo ipso non aptus hic videtur pluralis numerus ξυνεμβολαῖς
: recte diceretur ξυνεμβολή
. Quare praeferendum iudicavi ξὺν ἐμβόλαις
. Intelligi autem rudentes, quibus naves in arenam subductae alligatae fuerant, patet ex eis quae sequuntur εὖθ᾽ ὑπ᾽ Ἴλιον ὦρτο ναυβάτας στρατός
. Dubitari potest ἀκάτας
an ἀκάτου
scribendum sit. Nescio an inusitatiore forma usum dicam Aeschylum. Habet ἀκάταν
codex Palatinus Anthologiae X. 9, 2. ubi Iacobsius eum Huschkio in Anal. crit. p. 228. ἄκατον
scripsit.
ἣνθ'
in Flor. esse dicitur.
τόνδ'
Farn. Recte τὸν δ'
Vict. ὅπως
. Stanleius recte ὅμως
. Notandum prima syllaba correpta ὑμνῳδεῖ
. Possit quis suspicari scribendum esse μελῳδεῖ
. Hesychius μελῳδοῦσι, μετ' ᾠδῆς ὑμνοῦσιν
. Sed eadem syllaba correpta ὑμνήσω
invenitur in Euripidis Bacchis v. 71. et εὔυμνος
apud Epicharmum Hephaestionis p. 15.
ἐριννύς
. Genitivum posui in libro de metris p. 433. Item Porsonus.
οὔτοι
. Casauboni et Abreschii emendatio est οὔτι
. Post ματάζει
, quod ex grammaticorum praecepto scripsi μάταια
, nulla in antiquis editionibus interpunctio. Σπλάγχνα
explicat poeta per κέαρ
, quod τελεσφόροις δίναις κυκλούμενον πρὸς ἐνδίκοις φρεσίν
dicit, paullo quidem tumidius, sed tamen ut pateat sententia: non fallitur animus, cor eventum ferentibus fluctibus ad veracia agitatum praecordia, i. e. cor motu suo, qui non vano ex timore nascitur, recte praesaga pulsat praecordia. Quod ad numeros attinet, τελεσφόροις
singulari versu dici et sententiae vis interpunctioque strophicorum docet, nec recte sequentibus adiiceretur, trimetro non puro. Initii versus enim index est syllaba longa in anacrusi.
εὔχομαι δ᾽ ἀπ' ἐμᾶς τοι ἐλπίδος
Farn. atque ita edidit Vict. nisi quod τοι
in τε
mutavit. εὔχομαι δ᾽ ἐξ ἐμᾶς ἐλπίδος
Flor. Deinde ψύθη
Flor. Farn. ψυδῆ
Vict. quod emendavit H. Stephanus. Ψύθη
substantivum esse puto, ut v. 457. Nec minus apud Callimachum fr. 184. ubi Hemsterhusio placebat ψυδές
. Scripsi εὔχομαι δ᾽ ἀπ' ἐμᾶς τὸ πᾶν ἐλπίδος ψύθη πεσεῖν ἐς τὸ μὴ τελεσφόρον.
Certa enim emendatione me restituisse puto τὸ πᾶν
, quod et sententia postulat et latere videtur in τοι
, non addito, ut puto a Triclinio, sed relicto ex τὸ πᾶν
in detrito margine. Ἐλπίδος
hic sic dicit poeta, ut cogitationem futuri significet: est enim ἀπ᾽ ἐλπίδος, ἀπ' ἐλπίδων, ἐξ ἐλπίδων
, secus quam quis futurum putavit. Sophocles El. v. 1127. ὡς σ' ἀπ' ἐλπίδων οὐχ ὧνπερ ἐξέπεμπον εἰςεδεξάμην.
Trach. v. 666. οὐκ οἶδ' · ἀθυμῶ δ᾽ εἰ φανήσομαι τάχα κακὸν μέγ' ἐκπράξασ᾽ ἀπ' ἐλπίδος καλῆς.
Euripides Inone apud Stobaeum CV. 1. ὑπόπτερος δ᾽ ὁ πλοῦτος· οἷς γὰρ ἦν ποτε, ἐξ ἐλπίδων πίπτοντας ὑπτίους ὁρῶ.
μάλα γάρ τοι τῆς πολλᾶς ὑγιείας
Flor. Vict. In Flor. haec, μάλα γάρ τοι τᾶς πολλᾶς
, itemque τέρμα νόσος γὰρ
, serius adscripta videri adnotatum est. μάλα γε
(supra scripto γὰρ τοὶ δὴ
) τῆς πολλᾶς ὑγιείας
Farn. Deinde libri νόσος γὰρ γείτων
. Lacunae signum post γὰρ
posuit Porsonus. Vix dubitari potest quin perierit, quod Blomfieldius inserendum esse putavit, ἀεί
. Illud autem certum est, primum horum versuum paeonicum esse. Hinc scripsi μάλα γέ τοι τὸ πολέος γ᾽ ὑγίας ἀκόρεστον τέρμα. νόσος γὰρ ἀεὶ γείτων ὁμότοιχος ἐρείδει.
De illa forma πολέος
ceteris copiosius dixit scholiastes Arati ad Phaen. v. 19. De ὑγιείας
dubitare non sinunt ἱερεία
et tot alia utramque terminationem habentia nomina. Γέ τοι
patet non ad proxime praegressam sententiam, sed ad ea referri quae hanc praecedunt. Sin gravius hic peccatum est, coniici potest scripsisse Aeschylum μάλα τὸ τῆς ὑπεράγαν ὑγείας
. Quod sequitur ἀκόρεστον
Auratus in ἀχάριστον
, Schutzius in ἀπάρεστον
mutandum censuerunt: quorum prius errat Wellauerus quum ab Humboldto probatum existimat. Ἀκόρεστον
, immodicum, in malam partem accipiendum est.
Ἔπαισεν
est offendit vel illiditur. Sic infra v. 1593. Prom. 887. Pers. 411. Ita ubi dicitur hoc verbum, fere εἰς
vel πρός
sibi adiungit: sed sine praepositione, ut hic Aeschylus, Sophocles dixit in El. v. 744. λανθάνει στήλην ἄκραν παίσας
.
ὄκνος βαλών
sic dictos esse ut deinde mutaretur coepta constructio. Τὸ μέν
autem partem significat. Sententia haec est, metus quum partem pro acquisitis opibus bene attemperato iactu proiecil, non tota funditus periit domus, quamvis plena malis, nec mersit navem. Rediit in constructionem poeta, ἐπόντισε
referens ad ὄκνος
. Blomfieldius pro δόμος
legendum putabat γόμος
, loco Supplicum a Dobraeo commemorato motus v. 426. seqq. quem neque emendatum exhibuit, nec debebat omnino hic afferre. Videretur probari posse illa coniectura, nisi parum eleganter dictum esset γόμος πημονᾶς γέμων
. Recte scriptum est δόμος
, quod quum dicit, in mente habet rem de qua loquitur. Ea est πότμος εὐθυπορῶν ἀνδρός
.
πημονᾶς
Vict. πημονὰς
Flor. Farn.
πολλὰ τοι δόσις
. Turbatur ordo sententiarum hac asseveratione infringiturque vis sequentium. Nisi plane fallor, coniunxerat haec Aeschylus cum praecedentibus sic, πολλά τ᾽ ἂν δόσις
. Id posui. Deinde ἐξ
omittit Farn. Tum καὶ ἐξ
Farn. Vict. κἀξ
Flor.
πεσόνθ᾽ ἅπαξ
. Porsonus ἅπαξ πεσόν
. Recte Pauwius πεσὸν ἅπαξ
. Similiter in Eum. v. 638. ἀνδρὸς δ᾽ ἐπειδὰν αἷμ' ἀνασπάσῃ κόνις ἅπαξ θανόντος, οὔτις ἔστ᾽ ἀνάστασις. τούτων ἐπῳδὰς οὐκ ἐποίησεν πατὴρ ἐμός.
προπάροιθ᾽ ἀνδρὸς
Farn. Vict. πρόπαρ ἀνδρὸς
Flor. τίς τ' ἀγκαλέσαιτ'
, omisso πάλιν
. Hanc patet Triclinii esse coniecturam.
οὐδὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν ζεὺς αὔτ᾽ ἔπαυσ᾽ ἐπ᾽ εὐλαβεία
Flor. οὐδὲ τὸν ὀρθοδαἢ τῶν φθιμένων ἀνάγειν ζεὺς αὖτ᾽ ἔπαυσ᾽ ἐπ᾽ ἀβλαβείᾳ γε
Farn. ut Scaliger ex scholiis scribendum putaverat. οὐδὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν ζεὺς αὐτ' ἔπαυσ᾽ ἐπ᾽ εὐλαβεία γε
Vict. Canteri iudicium, verba ἐπ᾿ εὐλαβεία γε
ex interpretatione addita esse existimantis, recte secuti sunt Schützius et Porsonus. Temere factum, inquit Blomfieldius. Mallem temere factum dixisset, quod ego nescio qua religione tactus in adnotationibus ad interpretationem Humboldti servanda putabam, hoc modo, οὐδὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν Ζεὺς ἂν αὖτ᾽ ἔπαυσεν ἐπ' ἀβλαβείᾳ
. Probarunt tamen errorem meum Wellauerus, Boissonadus, et verbis alio ordine collocatis Blomfieldius. Friget hoc, recteque sensit Canterus. Confusa sunt duo scholia, unum hoc, τὸν Ἀσκληπιὸν γὰρ ἐκεραύνωσεν ἀναστήσαντα τὸν Ἱππόλυτον
, alterum, puto, ad v. 973. πρὸ χρημάτων κτησίων] ἐπ' ἀβλαβείᾳ, ὥστε μὴ ἔτι βλαβῆναι
. Ex ceteris, quae libri ut Aeschylea habent, effici quidem haec possunt, οὐδὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν Ζεὺς ἂν αὐτ᾽ ἔπαυσεν
, sed aegre quis, credo, sibi persuadeat tam languide haec enuntiasse Aeschylum. Eum qui novit, vix dubitabit quin scripserit Ζεὺς δὲ τὸν ὀρθοδαῆ τῶν φθιμένων ἀνάγειν ἔπαυσεν.
Quomodo hoc in eam scripturam quae in libris est mutatum fuerit ego quidem non expediam, sed tamen factum puto per adnotationes scholiastarum cum Aeschyli verbis confusas. In interpretatione falsus est Erfurdtus ad Soph. Ant. v. 1056. quum τῶν φθιμένων
sic intelligendum putavit, ut τινά
esset supplendum. Iungenda sunt τῶν φθιμένων ἀνάγειν
, ab inferis reducere. Accusativus ut extrinsecus advocetur non opus est, quia reducens cogitari nequit nisi qui aliquem reducat. Ceterum de fabula quam poeta tangit videndus est Hyginus fabula 49. eiusque interpretes. Memoravit etiam Virgilius Aen. VII. 761. Plato de re p. III. p. 405. Β. καί τοι ἀπειθοῦντές γε ἡμῖν οἱ τραγῳδοποιοί τε καὶ Πίνδαρος (Pyth. ΙΙ. 55.) Ἀπόλλωνος μέν φασιν Ἀσκληπιὸν εἶναι, ὑπὸ δὲ χρυσοῦ πεισθῆναι πλούσιον ἄνδρα θανάσιμον ἤδη ὄντα ἰάσασθαι, ὅθεν δὴ καὶ κεραυνωθῆναι αὐτόν.
μοίραν
de Clytaemnestra dictam putavit: quod nec per verborum naturam fieri potest, et, si posset, valde invenustum foret. De se loquitur chorus, verens malum Agamemnoni. Non enim credit ab uxore necatum iri, ut ex colloquio cum Cassandra apparet. Vera est autem Schützii emendatio, καρδίαν γλῶσσα πάντ' ἂν ἐξέχει
. Libri καρδία γλῶσσαν ἂν τάδ' ἐξέχει
.
βρέμει
e correctione: antea βλέπει
. Farn. βρέμει ἐλπομένα
, omissis quae media sunt θυμαλγής τε καὶ οὐδὲν ἐπι
i. e. integro versu.
Κασσάνδραν
.
ἀμηνίτοις
. At refertur adverbium ad κοινωνὸν εἶναι
.
κοινωνὸν εἶναι χερνίβων, πολλῶν μέτα δούλων, σταθεῖσαν κτησίου βωμοῦ πέλας
. Putavi quae post χερνίβων
leguntur coniungenda esse: neque in praepositione opus erat anastrophe. Male autem Blomfieldius cum Schützio plenam distinctionem post δούλων
in virgulam mutavit, quo et inconcinna redditur oratio et vis perit. Quum immota manet Cassandra, denuo eam compellat Clytaemnestra his verbis, ἔκβαιν᾽ ἀπήνης τῆςδε· μηδ᾽ ὑπερφρόνει
.
θίγειν
Farn. Vict. Correctum a Blomfieldio. In Flor. hic versus ita scriptus est, πραθέντα πλῆναι δουλείας μάζης βία
(sic, non βίου
). Id Blomfieldius coniicit pro δουλείας μάζης βίον
scriptum esse, quoniam servorum cibus μᾶζα
fuerit. Aeschylus certe talia non scripsit. Sine dubio ista scriptura nihil est nisi verae lectionis interpretatio, δουλείας μετασχεῖν
, vel simili verbo. De vendito Omphalae Hercule Sophocles Trach. v. 248 seqq. Tzetzes Chil. II. 426. seqq.
ἐπιτρέποι
Flor. Vict. ἐπιρρέπει
Farn.
οἵδ'
Flor. Farn. οἱ δ'
Vict. Emendavit Stanleius.
καὶ παραστάδων
Flor.
ἕξεις
, quod probarunt alii, recepit in minore editione Schützius. Wellauerus quum praestare dixit praesens, conticuisset, si rationem reddere iussus esset. Recte iudicasset Auratus, si habituram diceret Clytaemnestra ab se quae consuetum esset servis dari. Sed tota illa sententia non convenit huic loco. Non enim quae communi more servorum conditio sit, eam Cassandrae quoque fore dicit, sed meliorem, ut in domo clementiore. Nescio an id senserit Stanleius, qui sic interpretatus est, "habes a nobis (dicta scilicet) quae fieri solent." Ponenda vero est virgula post ἔχεις
. Nam hoc dicit, tenes, quod exspectari a nobis potest. Non dicit quid exspectare a nobis possis. Nam οἷόςπερ
, aut alia quibus περ
adiunctum est, non habent dubitativam potestatem, sed rem certam significant, ut dicatur qualia quidem. Aptissimus declarando discrimini versus Sophoclis est in Oed. Col. 896. ΘΗΣ. πῶς εἶπας; ΟΙΔ. οἷάπερ πέπονθ᾽ ἀκήκοας.
ἐντὸς δ' ἂν οὖσα
. Stanleius hos versus ita interpretatur, cum vero sis intra retia fatalia, obsequeris, si modo obsequaris: forsan vero haud persuadeare. Schützius cum autem iam fatalibus cassibus inclusa sis, obsequere, sis; nisi forte detrectas obsequium. Similiter alii. Prior versus ut ita intelligeretur, non poterat ἐντὸς δ' ἂν οὖσα
dici, sed omittendum erat ἂν
. Posita vero ea particula sententia conditionalis est, ut dici debuerit ἐκτὸς δ' ἂν οὖσα
. Atque ita scribendum est. Comparavit cum hoc loco Blomfieldius similem Sophoclis Oed. R. v. 936. τὸ δ᾽ ἔπος ἐξερῶ τάχα ἥδοιο μέν, πῶς δ᾽ οὐκ ἄν; ἀσχάλλοις δ᾽ ἴσως.
Wellauerus quod infra dicitur v. 1354. χαίροιτ᾽ ἄν, εἰ χαίροιτ', ἐγὼ δ᾽ ἀπεύχομαι.
καὶ Αἰσχύλος τὸ βαρβαρίζειν χελιδονίζειν φησί
. Similia de Dodonaeis columbis tradit Herodotus II. 57.
ἔσω
, quod Blomfieldius Elmsleii praecepta sequens in εἴσω
mutavit. Versum hunc Porsonus in praefatione ad Hecubam p. XXXI. in is nominat, quorum quinti pedis molestus incessus propter vocem encliticam ferri possit. De qua re non recte iudicavit. Elmsleius in Censuris Edinensibus t. XXXVII. p. 81. sive in Lipsiensi editione Iphigeniarum Marklandi p. 263. quum poetam scripsisse pronuntiavit εἴσω φρενῶν λέγουσα, πειθέ νιν λόγῳ
, neque λέγουσα
recte ad Cassandram rettulit, nec videtur reputasse, si hoc vellet Clytaemnestra, non eam simpliciter ἀλλά
, sed ἀλλὰ σύ τοι
dicturam fuisse. Coniungendum vero est λέγουσα λόγῳ
: dicendo ei persuadeo intus in animo. Comparari quodammodo possunt Soph. Phil. v. 1325. καὶ ταῦτ᾽ ἐπίστω, καὶ γράφου φρενῶν ἔσω
. Eur. Med. v. 316. λέγεις ἀκοῦσαι μαλθάκ', ἀλλ' ἔσω φρενῶν ὀρρωδία μοι, μή τι βουλεύσῃς κακόν
. Manet vero Clytaemnestra, exspectans etiam: tum demum, Cassandra nihil respondente, abit.
κράτιστα τῶν παρεστώτων τότε
.
ᾔθου
. Blomfieldius ᾔθου
. De discrimine, omninoque quid de hoc genere correctionis sentirem, dixi ad Soph. El. v. 1003.
θυραίαν
. Emendate, ut primus Porsonus edidit, Flor. Farn. quod neglexit Elmsleius. Blomfieldii haud facile probabilis coniectura est, θυραῖος
communi genere de persona, de re θυραία
dictum esse. Sed quid hoc est, quod libri habent, οὔτοι θυραίαν τήνδε ἐμοὶ σχολὴ πάρα τρίβειν
: quod intelligi non posse videns Casaubonus θυραία
scribendum esse coniecit, relicto παρὰ τήνδε
, quod perperam dictum esse apparet. Pessime Wellauerus θυραίαν τήνδε
ad Cassandram refert, in quo duplex vitium est, alterum male constructae praepositionis, alterum quod ineptum est, quae de se dicere Clytaemnestra debebat, de Cassandra praedicari. Recte Musgravius πρὸς
emendavit, quod Blomfieldio quoque quum olim in mentem venisset, reiecit ille tamen hoc postea, voluitque θυραίαν τήνδε
de Clytaemnestra accipi.
τὰ μέν
et σὺ δέ
. Nam τὰ
non articulus est, sed pronomen, illa.
δέ γ'
.
ἣ μαίνεταί γε
Flor. ἢ μαίνεταί γε
Farn. Vict. quod etsi defendi potest, ut γέ
sit adeo, tamen non dubitandum est quin ἢ μαίνεται τε
Aeschylus scripserit. Deinde Flor. φρενῶν κλύει
, sed litteris ετ
et α
superscriptis mutari ordo iubetur.
ἐξαφρίζεσθαι
G. Ald.
οὐ νῦν
sic scriptum ut supra posita sit ν
littera. ἀτιμασθήσομαι
Flor. Farn. ἀτιμωθήσομαι
G. Ald. Turn. Utrum M. habeat mihi non constat. ἀτιμωρήσομαι
Rob.
ἐπικτοίρω
G. Ald.
ἔτ'
M. G. Flor. Farn. Ald. Rob. Turn. ἔτ'
error Vict. ἐρημώσας
G. ἐρήμωσας
Ald. In M. in οἴκων
inter ο
et κ
aliquid erasum: fortasse habuit οἶκον
.
ἑκοῦσ᾽ ἀνάγκῃ
M. G. Flor. Farn. Ald. Turn. ἑκοῦσ' ἀνάγκῃ
Vict. ἑκοῦσ' ἀνάγκῃ
ex sua emendatione Robortellus, quam merito receperunt editores. καὶ νίσον
Ald. male lecta ambigua codicis G. scriptura. Canterus καίνισον
coniecit. Sed καίνισον
est imbue, initia. V. Ruhnkenium ad Callim. fr. 119.
ὀτοτοτοτοῖ ποποῖ δᾶ
M. G. Ald. Rob. Turn. Vict. ὀτοτοτοὶ πομποῖ δᾶ
Flor. et sic etiam Farn. nisi quod ὀτοτοτοῖ
habet.
ὤπολλον ὤπολλον
M. G. Ald. Rob. Turn. ἄπολλον ἄπολλον
Flor. Farn. Vict. Iambicus ischiorrhogicus est, quem codicis M. scriptura praebet, numerus. Sed praeferendum iudicavi dochmium hypercatalectum alterius lectionis, vocativo in nominativum mutato: quam rationem et praecedens versiculus commendat et qui sunt in secundo stropharum pari numeri.
ἀπωλόλιξας
, quod scribendum coniecerat H. Stephanus. Male. Apollo cur arceri ab lamentis debeat explicare studuit O. Müllerus in Dor. vol. I. p. 302. Et profecto deo Februo conveniunt quae a labe pura sunt. Multa congessit ex Aeschylo Klausenius in Theologumenis Aeschyli p. 114.
Ἀγυιεῦ
M. G. Ald. Turn. Ἀγυιεῦ
Rob. Vict. et ut videtur Flor. Farn.
εὐθυγγόοις
.
Ἄπολλον Ἄπολλον
. Posui nominativos.
ἀγυιᾶτ'
M. ἀγυιᾶτ'
G. Farn. et ut videtur Flor. ἀγυιά τ'
Ald. ἀγυιᾶ
Turn. Vict. ἀγυιᾶτ'
ex Sophiani emendatione Rob.
Οὐ μόλις
est non parum. Eur. Hel. v. 342. θέλουσαν οὐ μόλις καλεῖς
, non parum cupidam.
χρήσειν
M. Flor. Farn. Rob. Vict. χρήσειν
G. χράσειν
Ald. κλάειν
Turn. αὖτε
. Emendate Turn. Vict.
παρ' ἣν
M. G. Ald. Turn. παρὲν
Flor. Vict. παρὸν
Farn. Rob. παρ' ἣν
etiam Auratus, receperuntque Porsonus et Boissonadus. Schützius παρ' ἣν
, quod probarunt Blomfieldius et Wellauerus. Veri similius est poetam scripsisse παρόν
, cuius verbi ea potestas est, ut nunc quoque significetur. Sophocles in Aiace v. 337. ἀνὴρ ἔοικεν ἢ νοσεῖν ἢ τοῖς πάλαι νοσήμασι ξυνοῦσι λυπεῖσθαι παρών.
ἀγυιᾶτ'
Flor. Ceteri ut v. 1040.
ἢ ποῖ
, nisi quod ἃ ποῖ
habet Rob. Non recte Elmsleius in Museo critico vol. II. p. 306. vel ποῖ ποῖ
scribendum esse putavit, ut Euripides in Iph. T. v. 1435. et aliis in locis locutus est, vel ποῖ δή
, ut Aeschylus infra v. 1097. ποῖ δή με δεῦρο τὴν τάλαιναν ἤγαγες;
Attendentem non ad formulas ipsas, sed ad locorum quibus adhibentur rationem, non potest latere quid intersit et quo quaeque loco apte usurpetur.
εἰ σὺ μὴ τόδ' ἐννοεῖς
M. G. et edd. εἰ σὺ τὸ, μηδ᾽ ἐννοεῖς
Flor. εἰ. τόπερ μὴ δ᾽ ἐννοεῖς
Farn.
σοι
pro σοί
sola ed. Rob. κατὰ δ'
Flor. Farn. γρ. ᾖ
Farn.
ὢ ὢ
addunt M. G. Ald. Rob. Turn. Omittunt recte voculas istas Flor. Farn. Vict. Deinde ξυνίστορα
, ut Porsonus scripsit, Flor. Farn. Ceteri ξυνίστορα
.
αὐτοφόνα
recte Flor. Farn. Rob. et, ut videtur, M. αὐτόφονα
ceteri. Deinde κακὰ καὶ ἀρτάναι
M. G. Ald. Rob. et, ut videtur, Flor. In M. scholion ἀντὶ τοῦ ἀγχόνῃ
adscriptum est. κακά, καὶ ἀρτάναι
Turn. κακά, κ' ἀρτάναι
Vict. κακά. καὶ ἀρτάνας
Farn. Et καὶ ἀρτάνας
scribendum esse viderat Casaubonus, quum Auratus ἀστάτας
coniecisset. Scribendum aut αὐτοφόνα κακὰ καὶ ἀρτάνας
, aut, quod praetuli, αὐτοφόνα τε κακὰ καὶ ἀρτάνας
.
ἀνδρὸς σφάγιον
M. et ceteri libri praeter Turn. ubi ἀνδρὸς σφαγεῖον
scriptum est, et Farn. qui ἀνδρὸς σφάγιόν τε
habet. Sed M. litteram ε
in σφάγιον
in litura scriptam habet. Deinde omnes καὶ πέδον
. Quod Pearsonus coniecit, καὶ πέδον
, etiam Schützius in prima editione posuerat. Blomfieldio, ut dubitaret de huius coniecturae veritate, scrupulum iniecerat καί
: quin propter hoc καί
negat πέδον
ferri posse Wellauerus. Nimirum σφαγεῖον
, ut Porsonus scripsit, illi substantivum esse putarunt, non cogitantes adiectivum esse referrique ad στέγην
. Recte intellexerat Aeschyli verba Seidlerus ad Eur. Troad. v. 764. Sed tamen πέδου ῥαντήριος
non recte diceretur domus nisi adiiceretur αἵματι
. Quare scripsi ἀνδρὸς σφαγεῖον καὶ πέδοι ῥαντήριον,
ut viri sanguinem humi profundens dicatur, coniuncto ῥαντήριον
cum ἀνδρός
aeque ut σφαγεῖον
. Quamquam dubitari potest utrum hoc scripserit Aeschylus, an, quod fortasse praestat, ἀνδρὸς σφαγεῖον καὶ πεδορραντήριον
. Id Dindorfio quoque in mentem venit scribi posse, si cum Dobraeo Adv. II. p. 25. legatur ἀνδροσφαγεῖον
.
εὔρις
Porsonus, εὖρις
M. G. sed in M. ι
s in litura scriptum est. εὖρες
Flor. Farn. Ald. Rob. Turn. εὖριν
Vict. εὔριν
praetulit Blomfieldius.
μαντεύει δ'
M. Ald. Rob. μαντεύῃ δ᾽
, sed η
in ει
mutato, G. ματεύει δ'
Flor. Farn. Vict. ματεύειν δ'
Turn. Probarunt infinitivum Blomfieldius et Wellauerus, cui μαντεύει
eo ortum esse videbatur, quod ν
ad ματεύει
supra adscriptum alieno loco insertum esset. Non cogitarunt ita ματεύειν τε
dicendum fuisse, multoque languidiorem esse infinitivum. Scholiastam ne quis putet infinitivum legisse, cuius adnotatio ita edita est, ἔοικεν ὡς κύων εὔριν ἀναζητεῖν
(ita Rob. εὔριν ματεύειν καὶ ἀναζητεῖν
Vict.) εἰ γέγονεν ἐνθάδε παλαιὸς φόνος
, nimirum in M. ita hoc scholion scriptum est, ἔοικεν ὡς κύων εὑρίσκοι
(scribendum εὔρις
, καὶ ἀναζητεῖ etc
. ὧν ἀνευρήσει
Porsonus. ὧν ἂν εὑρήσῃ
M. G. Rob. ὧν ἂν εἰρήσῃ
Ald. ὧν ἂν ἀνευρήσει
Turn. ὧν ἐφευρήσει
Flor. Farn. Vict.
ὢ ὢ
posuit, quoniam in stropha has voculas receperat. μαρτυρίοισι γὰρ
ex Pauwii emendatione Porsonus. μαρτυρίοις γὰρ
M. G. et edd. μαρτυρίοις μὲν γὰρ
Flor. Farn. et Ven. in quo hic versus primus est post lacunam ad v. 46. indicatam. Deinde τοῖςδ᾽ ἐπιπείθομαι
scribendum esse primus vidit Abreschius. τοῖςδε πεπείθομαι
M. G. Flor. Farn. Ven. Ald. Rob. τοῖς δὲ πείθομαι
Turn. Vict.
κλαιόμενα
G. Ald. Rob. Turn. Deinde τὰ βρέφη
Flor. Farn. Ven. quod receperunt Blomfieldius, Wellauerus, Boissonadus, Frigidum id esse prae ceterorum librorum scriptura, τάδε βρέφη
, vidit Scholefieldius. Haud dubie τὰ βρέφη
a Triclinio scriptum est, ut metrum ei metro, quod in strophico versu invenerat, accommodaretur. Τάδε βρέφη
etiam scholiastes legisse videtur, qui scribat φαντάζεται γὰρ ὁρᾶν τὰ σώματα τῶν ἀνῃρημένων παίδων Θυέστου
. In ed. Rob. scriptum est κλαιόμενα τάδε βρέφη, σφαγάς τε ὀπτάς τε σάρκας πρὸς πατρὸς βεβρωμένας
. Non habent τε
post σφαγάς
ceteri libri. Sed quum in edd. Ald. et Turn. iungantur sine interpunctione κλαιόμενα τάδε βρέφη σφαγάς
, in Vict. et Cant. sic distinctum est, κλαιόμενα τάδε βρέφη, σφαγὰς, ὀπτάς τε σάρκας πρὸς πατρὸς βεβρωμένας
. Schützium quique alii cum eo virgulam post βρέφη
rursum removerunt, ut σφαγὰς ὀπτάς τε σάρκας
a κλαιόμενα
regeretur, vituperavit Elberlingius, ridens imaginem puerorum quod interfecti sint carnesque suae a patre comestae flentium. Incautius id dixit vir non hebetis iudicii. Nam etsi ferri potest illa Victorianae et Canterianae editionis interpunctio, ut haec tria copulet Cassandra, flentes pueros, caedes, comestas a patre carnes, tamen quid obstat quin puerorum simulacra se cernere dicat, qui interfectionem suam et carnes a patre absumptas defleant, quum infra v. 1176. seqq. non solum repetat istam imaginem, sed etiam, nisi quis omnem libris fidem deroget, eos pueros carnes suas et viscera in manibus tenentes describat? His si non offendebatur Elberlingius, non erat cur eandem imaginem hic ferre nollet. Sed movit eum κλαιόμενα
, quod accusativum regere nondum esset demonstratum. Id vero non debebat ei scrupulum iniicere. Nam ut κλαίεσθαι
non sit deflere, sed flentem esse, quod alio verbo δακρυρροεῖν
vocatur, tamen vel sic accusativus ei adiungi potuit. Sic Sophocles apud schol. Pindari Pyth. IV. 213. δακρυρροεῖ γοῦν καὶ τὰ καὶ τὰ τυγχάνειν
. Accusativus κλαιόμενα
quomodo explicandus sit, dictum est ad v. 2.
ἦ μὲν
a pr. manu M. alia, ut videtur manus, ἦ μὴν
superscripsit. ἦ μὴν
G. Flor. Ven. Ald. Turn. Vict. ἦ μὲν
Rob. ἦ μὲν
, cum glossa τοι σοί μέν
, Farn. Deinde σοῦ
Turn. Vict. Ceteri σου
, quod in Farn. supra versum scriptum est. Tum in M. ultima in πεπυσμένοι
littera erasa. Deinde ἦμεν
M. Flor. Farn. Ven. Vict. Ita etiam G. sed alteri syllabae η
superscriptum, unde ἦ μὴν
Ald. Turn. ἦμεν
Rob. Schützius quum in prima editione utroque in versu ἴδμεν
posuisset, in minore utrumque in οἶσμεν
mutavit, postquam Porsonus ediderat ἦ μὴν κλέος σοῦ μαντικὸν πεπυσμένοι ᾖσμεν
. Porsonum recte secutus est Blomfieldius. Friget, quamvis bis positum, ἦ μὴν
, quod Wellauero placuit. Invenustum est, quod Scholefieldius dedit, ᾔσμεν
: falsum quod Boissonadus ἦ μὲν — ἦμεν
. μαστεύομεν
. Schützius in prima editione recte ματεύομεν
. Videntur hac forma usi esse tragici ubi metrum primam syllabam corripi pateretur. Hic autem altera etiam propter praegressum πεπυσμένοι
displicet.
πο
diiambum in dochmium converteret. Idem πόποι
cum Flor. Farn. Ven. Rob. πόποι
M. Ceteri ποποῖ
. Error Aldinae est μήδεσθαι
. In Rob. verba τί ποτε μήδεται
et quae sequuntur usque ad βοᾷ
choro sunt tributa.
τί τόδε νέον ἄχος
. Blomfieldius cum Seidlero de vers. dochm. p. 161. ἄγος
, quod confirmarunt Flor. Farn. Ven. In M. ut in ceteris ἄχος
est, sed supra scriptum γος
. Quum accuratissime syllabas exaequare soleat Aeschylus, videri potest scribendum esse τί τόδ' ἄγος νέον, μέγα
. Sed ea minus apta est verborum collocatio. Et respondet solutio contractis syllabis etiam v. 1080.
φίλοισιν
Farn. Ceteri φίλοισι
. ἀλκὰ δ᾽
M. G. Farn. Ald. Rob. Turn. ἀλκὰν δ'
Flor. Ven. Vict. Hesychius ἄλκη, δύναμις, ἰσχύς, ἢ ἀλέξησις, ἢ μάχη. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι.
Orestem intelligi vidit Scholiastes.
πῶς βοᾷ
M. G. Ald. Rob. Turn. βοᾷ πῶς
Flor. Farn. Ven. Vict. Hoc, rotundius visum Butlero, adoptavit Boissonadus. Unice verum est ποῖ βοᾷς
, potiore verbo priorem locum tenente.
τελεῖς
, item post πόσιν
, commate post φαιδρύνασα
interpunctum. Sic etiam Turn. deleta tamen post πόσιν
interpunctione. Rob. et Vict. signa interrogandi habent post τελεῖς
et post φαιδρύνασα
, quod in Rob. φαιδρύνασ'
scriptum est. Stanleium, qui post τελεῖς
virgulam, post φαιδρύνασα
signum interrogandi posuit, Porsonus aliique secuti sunt. Vellem Blomfieldius, qui abruptae orationis signum post φαιδρύνασα
posuit, etiam post τελεῖς
signo interrogandi distinxisset.
προτείνει δὲ
Ald. Turn. προτείνει γὰρ
Ven. Deinde χεὶρ ἐκ χειρὸς ὀρεγομένα
M. G. Ald. Rob. Turn. In Rob. post χ
asteriscus, vitii vel lacunae signum. χεὶρ ἐκ χειρὸς ὀρεγομένα
Vict. χεὶρ ἐκ χειρὸς
(ἐκ χειρὸς in Ven. esse dicitur) ὀρεγομένα
Flor. Farn. Ven. Scholiastes διαδέχονται δὲ ἀλλήλους τοῖς ὀρέγμασι τῶν χειρῶν Αἴγισθος καὶ Κλυταιμνήστρα
. Hinc in adnotatione ad Humboldti interpretationem scribendum conieci προτείνει δὲ χεὶρ ἐκ χειρὸς ὀρέγματα
. Receperunt hoc, mutato χειρὸς
in χειρός
, Blomfieldius et Boissonadus. Atque χειρός
iam Porsonus. Sed non de Aegistho cogitandum esse docet Choephororum locus v. 418. seqq.
νῦν
nonnullos offenderet. Nondum, inquit, intellexi: nunc enim, si ante visa est aenigmata dicere, magis obscura loquitur.
ἐπαργέμοισι
M. (sic M.) G. Ald. Rob. Vict. ἐπ' ἀργέμοισι
Flor. Farn. Turn. ἀμνημονῶ
pro ἀμηχανῶ
Ven. Turn.
παπαῖ παπαῖ
M. Rob. Vict. παπαὶ παπαί
G. Farn. Ald. Turn.
ἰδού
. Schützius in minore editione ἰδού
. Signum interrogandi primus posuit Vict. Aperte quidem falsum est: sed praestetne interrogative an affirmative dictum, non ausim diiudicare.
ἀκόρετος
. Primus correxit Bothius.
θύματι
Ald. unde θύματι
Turn.
Ἐρινὺν
M. Rob. ἐρινὸν
G. ἐριννὰν
Ald. ἐρινὺν
Ven. Flor. Farn. Turn. Vict. Deinde libri κέλη
vel κέλη
, nisi quod καλεῖ
habet Ald. indeque Turn. καλεῖ
.
ἐπορθιάζων
scripsit, coniungens hoc participium cum sequentibus. Ceteri omnes infinitivum habent. In Ven. deest με
.
ἐπεὶ δὲ
G. Ald.
ἔδραμον
Turn.
ἅτε καὶ δορία πτώσιμος
M. Vict. ἅτε καὶ δωρία πτώσιμος
G. Ven. Flor. Ald. Turn. ἅτε καὶ διρία πτώσιμος
Rob. ἅτε δωρία πτώσιμος
, omisso καὶ
, Farn. Deinde ξυναντεῖ
G. Ald. Rob. Turn. Ceteri ξυνανύτει
. Correxit accentum Porsonus. Tum omnes libri αὐγαῖς
, quod Pauwius aliique mutarunt in αὐγάς
. Casaubonus coniecerat δορὶ πτώσιμος
. Twiningius ad Aristot. de poet. n. 186. ἅτε καὶ δορὶ πτωσίμους ξυνανύτει
. Blomfieldius edidit ἅτε καὶ δορὶ πτωσίμοις ξυνανύτει βίου δύντος αυγάς
. Boissonadus ἅτε καὶ δορὶ πτωσίμοις ξυνανύτει βίου δύντος αὐγαῖς
. Nullus horum attendisse videtur, quam frigidum planeque ineptum sit καί
. In adnotatione ad Humboldti interpretationem dixi scribendum esse ἅτε γὰ δορὶ πτώσιμος ξυνανύτει βίου δύντος αὐγαῖς.
Mirabile iudicium fuit Wellaueri, qui et duplicem dativum incommodum esse censuit, neque intelligi posse dixit unde illud α
ante πτώσιμος
irrepsisset. Potuerat intelligere, si ex supra scripto οι
ortum esse cogitasset, quo duplex scriptura δορί
et δόρει
notaretur. Ξυνανύτει
dictum infinite, ut sit desinit. Sophocles Phil. v. 720. εὐδαίμων ἀνύσει καὶ μέγας ἐκ κείνων
. Hoc igitur dicit chorus, tangit cor meum purpurea gutta, quae ferro humi profusa cum occidentis vitae lumine finiet. Perversa explicatio scholiastae, συμπληροῦται τοῦ βίου δύνοντος
(sic M.) ταῖς αὐγαῖς σου, μηκέτι ὁρῶντος ταῖς αὐγαῖς
, quem tamen apertum est scripsisse τοῦ μηκέτι ὁρῶντος
, Stanleium aliosque interpretes ad alienissima abripuit.
στάσις δ᾽ ἀκόρετος γένει κατολολυξάτω θύματος λευσίμου
.
ὢ ὢ
M. (sic M.) G. Ald. Rob. Turn. ὢ ὢ
Vict. Cant. Tum ἄπεχε τῆς βοῆς
Farn. Homericum illud de Agamemnone, ὡς τις τε κατέκτανε βοῦν ἐπὶ φάτνῃ
, si spectasset Aeschylus, scripsisset, credo, ἀπεχέ τις φάτνης τὸν ταῦρον
. Ἄν τις
legisse videri potest scholiastes, qui scribat τίς ἂν ἀποστήσειεν αὐτῆς τὸν Ἀγαμέμνονα, ὅπως ἂν μὴ ἀπόληται;
Immo coniugem arce a coniuge dicit, quia taurus et vacca amoris stimulis excitati cornubus se per lusum petere solent.
πέπλοισιν
M. Farn. Rob. Vict. πέπλοισι
G. Ald. Turn.
μελαγκαίρων
G. Ald. Quod ortum est ex scriptura codicis M. in quo est μελάγκέρων
, cum duplici accentu, et ῳ
super ω
posito. μελαγκέρω
Rob. μελαγκέρων
Flor. Ven. μελάγκερων
Farn. Turn. Vict. Scholion in M. τὸν μελάγκερων ταῦρον λαβοῦσα τῷ μηχανήματι τῷ διὰ τῶν πέπλων τύπτει. ἐὰν δὲ γράφηται μελαγκέρῳ μηχανήματι ε" τύπτει, ἀντὶ τοῦ κεκρυμμένῳ.
Et in altera margine τῆς μελαγκέρου βοός
, quod ad μελαγκέρω
genitivum casum pertinet. Haeserunt in hoc epitheto interpretes, ut adeo Wellauerus μελάγκερων
probaret, quod ad taurum referretur, quae videtur etiam Porsoni, Blomfieldii, Boissonadi, Scholefieldii sententia fuisse. At id neque Graece dictum, et absurdum est. Restituendus erat dativus. Quoniam tauri et vaccae appellatione usa erat, transfert cornua ad id de quo proprie dici non potuerunt, non tamen ut solam vestem, qua obvolutus est Agamemno, sed ut universum occidendi modum designet: quare μηχανήματι
dicit, quasi nigris cornubus, sic ictibus ferri peti illum indicans. Neque enim de corneo manubrio mucronis, quod Schützio in mentem venit, cogitandum est.
τύπτει
. Sed nescio an metri indicio ponendum sit θένει
. Hesychius θένει, κόπτει, τύπτει
. πίτνει δ᾽ ἐνύδρω
M. πίτνει
, ι
in litura scripto, et ν
eraso ante ει
, G. πίτνει
Ald. δ' ἐν ὕδρῳ
ambos πίπτει δ᾽ ἐνύδρῳ
Turn. πιτνεῖ δ᾽ ἐνύδρῳ
Ven. Farn. Vict. πίτνει δ᾽ ἐνύδρῳ
Rob. Omnes τεύχει
, nisi quod τεύχει
Farn. Schutzius ἐν
ante ἐνύδρῳ
inseruit: Blomfieldius κύτει
pro τεύχει
ex sua coniectura posuit, quemadmodum ego quoque dudum correxeram, quia non credibile est Aeschylum non exaequasse syllabas dochmiacorum.
δολοφόνον δὲ
Vict. Sed non habent δὲ
codices et Ald. Rob. Turn. λέχος
vitium Aldinae.
οὐκ ὀμπάσαι μ' ἄνθεα σφάτων
Ald.
ἀποδέξαι φάτων
Ald. τίς
Heathius et ita Ald. et, ut videtur, Ven. Flor. τίς
sine accentu M. G. τίς
Rob. Turn. Vict.
βροτοῖς
M. G. Farn. Ald. Rob. Turn. βροτοῖσι
Ven. Flor. Vict. τέλλεται
Farn. Ceteri στέλλεται
. Correxi τέλλεται
. In eandem emendationem incidit Emperius. διὰ
M. G. Rob. δία
Ald. Turn. ἢ αἰ
Ven. Flor. Farn. Vict. Scribendum esse διαὶ
ad Humboldti interpretationem adnotavi. Blomfieldius cum anastrophe δία
, quam grammatici arcent a praepositionibus trium morarum, omninoque, quamquam hoc quidem non recte, a διά
.
πολυεπεῖς
M. G. Ven. Farn. Ald. Rob. Turn. πολυετεῖς
Flor. Vict. Deinde θεσπιῳδὸν
M. θεσπιῳδὸν
Turn. Vict. θεσπιῳδὸν
Ven. Flor. Farn. Ald. In G. librarius quum in ultima syllaba ον
scriberet, statim id in οι
mutavit, ut θεσπιῳδοί
esset. In Rob. haec verba θεσπιῳδὸν φόβον
omissa sunt. Casaubonus aliique θεσπιῳδῶν
legi voluerunt. Scripsi θεσπιῳδοί
, nam vulgata lectio inepta est. Hoc dicit, per mala multiloquae artes fatidicae intelligentiam timoris afferunt, i. e. faciunt ut quis, quid significaverit timor, ipso eventu malorum intelligat. Sic Euripides Hec. v. 702. ἔμαθον ἐνύπνιον
, intellexi quid voluerit somnium.
φέρουσιν
Farn. Ceteri φέρουσι
.
θροῶ πάθος ἐπεγχέασα
M. G. Rob. θροῶ
(θροᾷ
Turn.) πάθος ἐπεγχέασα
Ald. Turn. θροῶ πάθος ἐπαγχέασα
Ven. Flor. Farn. Vict. Scholiastes συναναμίξασα τῷ τοῦ Ἀγαμέμνονος καὶ συγκεράσασα
. Verbum recte explicat, sed prava scriptura deceptus se dicere Cassandram putat. Scripserat Aeschylus τὸ γὰρ ἐμὸν θροεῖς πάθος ἐπεγχέας.
Chorum alloquitur. Ἐπεγχέας
quidem legendum esse etiam Franzius vidit, sed male scripsit προεῖς
.
ἤγαγες
. Alloqui putatur Apollinem, cui supra v. 1046. similia dixerat. Sed id non aptum, nulla posita appellatione Apollinis. Scribendum erat ἤγαγεν
. Agamemnonem enim dicit, ut ex sequente versu apparet.
οὐδέν ποτ'
M. G. Ald. Rob. Turn. οὐδέ ποτ'
Vict. et affertur id ex Ven. οὐ δήποτ'
Farn. Deinde εἰμὶ
pro εἰ μὴ
Ald. Turn. Verba τί γάρ
choro tribuit Rob.
ἢ
pro εἰ
G. Ald. Turn.
αὑτᾶς
, ut lex linguae postulat, Farn. Rob. Vict. αὑτῆς
M. Turn. αὐτῆς
G. Ald.
νόμον ἄνομον γ'
Farn. νόμον ἄνομόν γε
Vict. Omittunt particulam M. G. Ven. Ald. Rob. Turn. alienam illam non solum quia metrum pervertit, sed etiam quod in hac formula non solet addi. οἷά τις
Turn. Vict. οἷα τις
G. Ald. οἷα τις
M. Ven. Rob.
ἀκόρεστος βοᾶις
sic M. ἀκόρεστος βοᾷς
G. Turn. ἀκόρεστος βοᾶς
Vict. et, ut videtur, Ven. Flor. ἀκόρεστος βορᾶς
Farn. ἀκόρεστος βοῦς
Rob. ἀκόρετος βοᾶς
casu recte Ald. Deinde φεῦ ταλαίνας
(sed prius fuisse videtur ταλαίναις
) φρεσὶν
M. φεῦ ταλαίνας φρεσὶν
G. Ald. Rob. Turn. φιλοίκτοις ταλαίνᾳ φρεσὶν
Ven. Flor. φιλοίκτοισι φρεσὶν
, omisso ταλαίναις
vel ταλαίνας
, Farn. φιλοίκτοις ταλαίναις φρεσὶν
Vict. Videri posset φιλοίκτοις
ortum esse ex φίλοικτος
explicandi caussa ad ἀκόρετος βοᾶς
adscripto, nisi et antistropha vitii suspicionem moveret et φεῦ
minime hic aptum esset. Quare recepi hanc scripturam, ἀκόρετος βοᾶς φιλοίκτοις ταλαίναις φρεσίν.
Ἴτυν
ultima syllaba in litura scripta est. Inde Ἴτυν τὴν
Ald. Deinde σθένουσ᾽ ἀμφὶ θαλῆ
G. Ald. Schutzium, qui in minore editione scripsit ἀμφιθαλῆ
, fefellerat constructio, male illa ab scholiasta expedita, qui νόμον ἀμφιθαλῆ κακοῖς
coniunxit. Ἴτυν Ἴτυν
imitatio est vocis lusciniae et pro adverbio construitur cum στένουσα
, i. e. Ityn Ityn clamitando gemens affluentem malis vitam.
ἀηδὼν
Rob.
ἀηδόνος μόρον
. Mutatus ab Schützio aliisque verborum ordo ut monueram libro III. de metris p. 434.
περεβάλοντο γάρ οἱ
sic M. περεβάλλοντο
(spiritu leni, qui super ε
scriptus fuerat, deleto) γάρ οἱ
G. περιβάλλοντο γάρ οἱ
Ald. περιβάλοντο γάρ οἱ
Turn. Vict. παρεβάλοντο γὰρ οἱ
Rob. περιβαλόντες γάρ οἱ
Ven. Flor. Farn. Quod olim in adnotatione ad Humboldti interpretationem conieci, περιβάλοντο οἱ πτεροφόρον δέμας γάρ
, ferri non potest, quia remotum a principio orationis γάρ
, ut aliae huiusmodi coniunctiones, verbum tamen, ex quo pendet sententia, proxime praegredi postulat. Aeschylus Choeph. v. 1018. ὥσπερ ξὺν ἵπποις ἡνιοστρόφον δρόμου ἐξωτέρω φέρουσι γὰρ νικώμενον φρένες δύςαρκτοι.
Sophocles Phil. v. 1451. καιρὸς καὶ πλοῦς ὅδ᾽ ἐγείρει γὰρ κατὰ πρύμνην.
Antiphanes apud Porphyrium de abst. p. 131. ταῖς εὐτελείαις οἱ θεοὶ χαίρουσι γάρ.
Aristophanes Ran. v. 1308. αὕτη πόθ᾽ ἡ Μοῦσ᾽ οὐκ ἐλεσβίαζε γάρ;
Ita enim scribendum puto hunc versum, qui necessario Aeschylo dandus est. In Agamemnone, emendato strophico versu, γάρ
delendum erat, scribendumque περεβάλοντο οἱ πτεροφόρον δέμας.
Hiatus non debebat Blomfieldio offensioni esse in carmine melico. Sophocles Trach. v. 650. ὁ δέ οἱ φίλα δάμαρ
. Εl. 195. ὅτε οἱ παγχάλκων ἀνταίᾳ
. Rectius haerere potuerat in medio, quod tamen ita explicandum est, ut significet curarunt ut vestiretur plumis. Retinui autem περεβάλοντο
. Sic in Eum. v. 625. περέσκήνωσεν
scriptum est in M. G. additumque scholion πρὸς τὴν συναλοιφὴν τῆς περί καὶ τὴν συζυγίαν τοῦ ῥήματος
. De comicis dixerunt Porsonus et Dobraeus ad Aristophanis Vesp. v. 1020.
ἀγῶνα
codices et Ald. Rob. Vict. Scholiastes adnotavit γράφεται αἰῶνα
, idque dederunt Turn. Cant. et recentiores. κλαυμάτων
, quod ceteri libri habent, καμάτων
G. Ald. Scholiastes εἰ γὰρ καὶ ἐν ὄρνισιν οὖσα θρηνεῖ, φωνῇ μόνῃ καὶ οὐ θρήνοις
, ut dicat Cassandra, si lugubrem vocem excipias, dulcem lusciniae vitam obtigisse. Potuit quidem ita dici ἄτερ
, sed aptior videtur esse et gravior sententia, si κλαύματα
non de cantu lusciniae, sed de malis quae lugenda sint intelligitur.
ἀμφιθαλῆ
error Aldinae.
θεοφόρους τ' ἔχεις
. Delevi particulam. Nam neque θεοφόρους
cum ἐπισσύτους
copulari potest neque habet τέ
quod ei in sequentibus apte respondeat.
ματαίους δοίας
, ultima syllaba ας
solito compendio supra scripta, G. Inde Ald. ματαίους δοι
, Turn. autem ματαίους δ' οι
.
τάδ'
Ald. Rob. Turn. Deinde ἐπιφόβῳ
M. ἐπὶ φόβῳ
G. Ald. Rob. Turn. ἐπιφόβῳ
Vict. Quod Auratus scribendum viderat, ἐπίφοβα
, exstat in Flor. Farn. sic scriptum ἐπιφόρα
. Similiter Ven. ἐπιφόρα
. Deinde μελοτυπεῖς
, primae syllabae superscripto ο
, Flor. μολοτυπεῖς
, eidem syllabae superscripto ε
, Farn. Deinde libri ὁμοῦ τ' ὀρθίοις ἐν νόμοις
, nisi quod ἐννόμοις
habent Ald. Rob. Vehementer languet ὁμοῦ
, nisi verbum addatur. Indicio est autem strophici versus plenior scriptura, ante ὀρθίοις
aut verbum, si τ'
recte se habet, excidisse, aut participium, quod probabilius videtur. Quare scripsi τὰ δ᾽ ἐπίφοβα δυςφάτῳ κλαγγᾷ μελοτυπεῖς, ὁμοῦ στένουσ᾽ ὀρθίοις ἐν νόμοις;
Praestat autem fortasse, ut fortius, τί δ᾽ ἐπίφοβα ἐν νόμοις;
θεσπεσίας
M. G. Ven. Flor. Farn. Rob. Turn. θεσπεσίας
Ald. θεσπίας
Vict. idque in lemmate scholii apud Robortellum est et in variis lectionibus apud Turnebum.
κακοῖς
, quod omittit Rob. in Ald. est γάμος
, ex male lecta ambigua codicis G. scriptura.
τόπον
Ven.
τάλαινα
Ven. Flor. Vict.
νυσσόμαν τροφαῖς
, extrema sunt in ea pagina codicis M. quam sequebatur pars quaternionis quae intercidit. Hinc quidquid reliquum est Agamemnonis, in eo codice atque in codice G. et editionibus Ald. Turn. desideratur, sequente statim sine lacunae indicio Choephororum versu 10. τί χρῆμα λεύσσω; τίς ποθ᾽ ἡδ᾽ ὁμήγυρις;
In M. post Agamemnonis v. 1118. a recentiore manu adscriptum est λείπει μέχρι τέλους
, et in sequentis paginae summo margine ΧΟΗΦΟΡΟΙ
. Animadvertit errorem Robortellus, distinctisque fabulis haec interposuit, "Multa desunt in fine huius Tragoediae. nam quae sequuntur sunt ex Tragoedia ΧΟΗΦΟΡΩΝ. ut patet. cuius quoque initium desideratur."
καχερουσίας ὄχθας
. Satius erat, si ita placeret, cum Casaubono tantum ὄχθας
ponere. Recte vero monuit Wellauerus ὄχθον
, eiusdem originis vocabulum, etiam de litore vel ripa dici, ut Ἰσμηνοῦ πρὸς ὄχθον
apud Euripidem Suppl. v. 655. Sed non debebat Persarum v. 462. afferre, ὑψηλὸν ὄχθον ἄγχι πελαγίας ἁλός
. Rectius memorasset Hesychium in v. ὄχθος
.
τί ἐφημίσω
pro ὅ τι ἐφημίσω
. In quo erravit. Sophocles Ai. v. 794. ὥστε μ' ὠδίνειν τί φῂς
. Et in Oed. R. v. 71. ὡς πύθοιθ᾽ ὅ τι δρῶν ἢ τί φωνῶν τήνδε ῥυσαίμην πόλιν
. V. Prom. v. 492. 494. 624. Sept. c. Th. 631.
νεογνὸς ἀνθρώπων μάθοι
. In Farn. adscriptum ἀντὶ μιᾶς
, quo νεογνός
bisyllabum esse indicatur: versus enim qui in antistropha huic versui respondet, in eo codice sic scriptus est, τίς σε καὶ κακοφρονεῖν
. Blomfieldius quum posito in fine praecedentis versus interrogationis signo eiectoque ἀνθρώπων
scripsit νεογνὸς ἂν μάθοι
, tantum abest ut emendaverit hunc versum, ut magis corruperit. Languet hoc nisi addatur τάδε
. Posui, quod scripsisse Aeschylum credibile est, καὶ παῖς νεόγονος ἂν μάθοι.
πέπληγμαι δ' ὑπὸ
Ven. Flor. πέπληγμαι δ᾽ ὑπαὶ
, cum glossa τέτρωμαι
, Farn. πέπληγμαι δ᾽ ὑπαὶ
Vict. Omnes δήγματι φοινίῳ
. Male Blomfieldius vitium in antistrophico versu esse putavit. Scribendum hic erat δάκει
, cuius explicatio est δήγματι
, male illa tamen huic loco adhibita. Dixit δάκος
eo significatu Oppianus Hal. II. 454. ubi scholiastes recte δῆγμα
interpretatur. Zonaras p. 469. δάκος καὶ δάκετα. θηρία ἰοβόλα, ἑρπετά. ἡ εὐθεῖα τὸ δάκος. “ἐμὲ δεῖ φεύγειν δάκος ἀδινὸν κακηγορίαν.” τὸ δὲ δάκετον, παρὰ τὸ δάκνω, δάκνυτον καὶ δάκετον. σημαίνει δὲ τὸ δάκος καὶ δῆγμα, οἷον “σῆμα δέ τοι δάκεος αἱμορρόου.”
Eadem fere exstant in Etym. M. p. 245. Prius exemplum Pindari est Pyth. II. 97. alterum Nicandri Ther. v. 282. Tragici quidem, quod sciam, δάκος
non dicunt nisi de bellua: idque hic quoque fecit Aeschylus, qui statim explicans, quid dicat φοίνιον δάκος
, adiicit δυςαλγεῖ τύχα
, eodem modo quo Pindarus κακαγορίαν
appellavit δάκος ἀδινόν
. Sed non videtur recte hic dici ὑπαὶ δάκει
, quumque codices Ven. Flor. ὑπὸ
habeant, scripsisse videtur Aeschylus, quod posui, πέπληγμαι δ' ὅπως δάκει φοινίῳ
.
δυσαγγεῖ
Flor. Farn. Vict. Canterus et Scaliger emendarunt δυσαλγεῖ
. Tum μίνυρα κακὰ θρεομένας
Farn. μινύρα κακὰ θρεομένας
Vict. Recentiores emendato accentu μινυρά
, ut in Ven. est. Deinde θραύματ'
Ven. Flor. Vict. quod defendere ausus est Wellauerus. Canterus coniiciebat τραύματ'
. Auratus recte θαύματ'
, idque est in Farn. Blomfieldius, qui eiecit κακά
, quod et Schützio et Seidlero de vers. dochm. p. 172. et mihi in Elem. doctr. metr. p. 279. placuerat, ipse secum pugnare videtur, qui modo adnotaverit, in dochmiacis huius scenae syllabas syllabis respondere. In sententia quum nihil reprehendi possit, sive μινυρὰ θρεομένας
, sive μινυρὰ κακὰ θρεομένας
legitur, solo de metro dubitatio est. Obiter moneo, quod quaerit Blomfieldius, quoniam θροῦμαι
inusitatum tragicis dixerim, num usitatum sit θρεῦμαι
, parum considerate quaesitum esse: nam θρεῦμαι
in Sept. c. Th. v. 78. aliquot codices praebent. Igitur si de metro agitur, neque his, μινυρὰ θρεομένας
, credibile est Aeschylum in antistrophico versu opposuisse γοερὰ θανατοφόρα
, ultima dochmii soluta, neque si iambico numero scriberet μινυρὰ κακὰ θρευμένας
, ultimam posuisse brevem in γοερὰ θανατηφόρα
. Atque in antistrophico versu quum vix quicquam, si a dubia tertia in θανατοφόρα
discesseris, mutari possit, vitium esse in stropha censendum erit. Quod vitium ortum esse puto ex adscripta interpretatione, quum Aeschylus sic fere scripsisset, δυςαλγεῖ τύχα, μινυρὰ φοβερόθρου, θαύματ᾽ ἐμοὶ κλύειν.
Πέπληγμαι ὅπως δάκει φοινίῳ
quoniam idem est atque ἐκπλήττομαι, φοβοῦμαι
, constructum est cum accusativis.
πόλεος ὀλομένας
Porsonus. πόλεος ὀλομένας
Ven. et, ut puto, Flor. πόλεος ὀλουμένας
Farn. πόλεως ὀλουμένας
Vict.
ἐπήρκεσαν
, insolentem visa erat constructionem habere, ἐπήρκεσεν
edidit. Sed ἐπαρκεῖν
suppeditandi significatu cum accusativo etiam in prosa oratione construitur.
τὸ μὴ οὐ
dedit. V. ad Vigerum p. 800. ἔχει
Canterus, et sic Farn. ἔχειν
Vict. et sic, ut videtur, Ven. Flor.
ἐγὼ δὲ θερμόνους τάχ' ἐμπέδῳ βαλῶ
. Casaubonus aliique certatim ἐν πέδῳ
. Hoc recepto Blomfieldius ad βαλῶ
suppleri vult ἐμαυτήν
, afferens ex Cyclope Euripidis v. 571. εἰς ὕπνον βαλεῖς
. Legitur ibi κἂν μὲν σπάσῃ γε δαιτὶ πρὸς πολλῇ πολύν, τέγξας ἄδιψον νηδύν, εἰς ὕπνον βαλεῖς· ἦν δ᾽ ἐκλίπῃς τι, ξηρανεῖ σ᾽ ὁ Βάκχιος.
Sed recte Musgravius scribendum censuit βαλεῖ
. Deinde vero non patet, quomodo θερμόνους
recte dictum sit, si ἐν πέδῳ βαλῶ
significet prosternar: ita enim ἡ θερμόνους
dictum oportebat. Quae vox si recte se habet, addi debuit quod facere calente animo posset Cassandra. Unde coniici possit scribendum esse ἐγὼ δὲ θερμόνους τάχ᾽ ἐμπελῶ σάλῳ
, sive, quod etiam aptius, θερμόπους
. Lachmannus in libro de choricis systematis p. 106. coniecit θερμονάς
, quod significaret θερμὸν αἷμα
. At ut vox ista, quamvis alibi non inventa, ferri possit, non illa tamen calidum sanguinem esset significatura. Lenissima est Canteri coniectura, θερμὸν οὖς
, etsi θερμόνους
per se minime reprehendi potest, dictum illud sic ut in Antigona v. 88. θερμὴν ἐπὶ ψυχροῖσι καρδίαν ἔχεις
. Si scripsit poeta ut Cantero visum, locutus est ut Euripides in Bacchis ν. 682. εἶδον δὲ πᾶσαι, κώμασιν παρειμέναι, αἳ μὲν πρὸς ἐλάτης νῶτ᾽ ἐρείσασαι φόβην, αἳ δ᾽ ἐν δρυὸς φύλλοισι πρὸς πέδῳ κάρα εἰκῇ βαλοῦσαι σωφρόνως.
προτέροις
. Correxit Pauwius.
καὶ τίς σε καὶ κακοφρονεῖν τίθησι δαίμων ὑπερβαρὴς ἐμπιτνῶν
Vict. Secundum καί
, quod deleri iusseram, omittunt Ven. Flor. in quibus ὑπερβαρὴς ἐμπίτνων
scriptum est. Primum delevit Triclinius, cuius foeda interpolatio est in Farn. τίς σε καὶ κακοφρονεῖν δαίμων ποιεῖ ὑπερβαρὺς ἐμπιτνῶν.
Apparet cur in strophico versu νεογνός
bisyllabum esse voluerit. Scribendum esse κακοφρονῶν
Schützius vidit, cui etiam Triclinianum illud ὑπερβαρύς
in mentem venerat, quod Blomfieldio paullo melius visum est, non cogitanti quid esset inter has formas discriminis. Non est autem interrogativum τίς
admittendum, sed, ut Butleri monitu Blomfieldius fecit, καί τίς σε
scribendum. Itaque sic hi versus scribendi sunt, καί τίς σε κακοφρονῶν τίθησι δαίμων ὑπερβαρὴς ἐμπίτνων μελίζειν πάθη γοερὰ θανατοφόρα.
In Farn. scriptum est θανατηφόρα
. Ceteri θανατοφόρα
. Lobeckius ad Phryn. p. 651. hanc formam θανατηφόρος
solam usurpatam esse a veteribus censebat, et utitur ea Aeschylus Choeph. v. 364. Hic altera vera videtur.
νύμφας
Ven. Flor. Vict. νύμφης
, α
eo superscripto compendio quo ας
significatur, Farn. Restituerat νύμφης
Porsonus.
ἐσήξειν
Vict. ἐς ἥξειν
Flor. Farn. Blomfieldius cum Bothio legendum putat ἐσάξειν
.
κλύειν πρὸς αὐγάς
. Schützii coniecturam, κλύξειν
, receptam a Porsono aliisque, occupaverat Auratus. Erravit autem Auratus, quum πρὸς ἀκτάς
scribi volebat, et peius etiam Blomfieldius, cui coniici posse videbatur πρὸς αὐτάς
. Hoc dicit, iam vaticinia mea non amplius obscura erunt, sed aperta venient, ut, tamquam unda, hoc malo (suum dicit) multo gravius, Agamemnonis caedes, in claram solis lucem proruat.
δινηλατούσῃ
, ut Auratus coniecerat, Farn. ῥινηλατούσῃ
Ven. Flor. λαβοῦσῃ
Vict.
χορὸς σύμφθογγος
Ven. σύμφθογγος
Flor. Incredibilia interpretes quidam hic effuderunt. Tollenda virgula post σύμφθογγος
. Cohaerent enim σύμφθογγος οὐκ εὔφωνος
. Hoc enim tectum, inquit, numquam relinquit chorus consonus malis vocibus: non enim fausta canit. Ac profecto humano sanguine, ut audacior fieret, hausto manet in domo non exterminabilis cognatarum festivitas Furiarum, canuntque aedibus assidentes carmine primaevum scelus, per vicesque abominantur torum fratris infestum corruptori.
ὑμνοῦσιν
.
δόμοισι
.
πρώταρχον
Farn. Vict. πρώταρχος
Ven. Flor. Quod Blomfieldius dicit, Pauwium coniungere ἀπέπτυσαν εὐνὰς ἀδελφοῦ
, sed praestare ἀπέπτυσαν
absolute vel elliptice sumere, bis falsum est. Non Pauwii illud inventum est, sed omissa in editionibus Vict. Cant. Stanl. post ἀπέπτυσαν
interpunctio etiam qui ante Pauwium fuerunt recte haec accepisse monstrat. In medio autem si dictum esset ἐν μέρει δ᾽ ἀπέπτυσαν
, et εὐνὰς ἀδελφοῦ
ad explicandam ἄτην
esset adiectum, mirum in modum frigeret hoc additamentum, nisi saltem ἐν μέρει τ' ἀπέπτυσαν
scriberetur.
τηρῶ
. In Farn. glossa ἐπιτηρῶ
. Primus θηρῶ
edidit Canterus. Idem invenit Auratus.
ἐκμαρτύρησον
Ven. Flor. Vict. καὶ μαρτύρησον
Farn. Deinde omnes τό μ' εἰδέναι
. In Farn. adscripta glossa τὸ ἐμέ
. Apertum est aut deesse negationem, aut ineptum esse λόγῳ
, quod non magis hic referri potest ad παλαιάς
, quam in Sophoclis Oed. R. v. 1394. ὦ Πόλυβε, καὶ Κόρινθε, καὶ τὰ πάτρια λόγῳ παλαιὰ δώματα,
ubi cum πάτρια
coniunctum quae patria dicebamini
significat. Scribendum vero erat, ut Dobraeus quoque Adv. II. p. 25. vidit, τὸ μὴ εἰδέναι λόγῳ
, quod est non, ut qui ex aliis acceperunt, parum, sed, ut qui ipsi viderunt, accurate scire. Euripides Heracl. v. 5. οἶδα δ᾽ οὐ λόγῳ μαθών
, et in fr. 1. Melanippae Ζεύς, ὅςτις ἐστίν, οὐ γὰρ οἶδα πλὴν λόγῳ κλύων
. Sophocles Phil. v. 676. λόγῳ μὲν ἐξήκουσ', ὄπωπα δ' οὐ μάλα
. Et Aeschylus supra v. 825. οὐκ ἄλλων πάρα μαθοῦσ᾽, ἐμαυτῆς δυςφόρον λέξω βίον
. Verbum ἐκμαρτύρησον
, quod proprie de testimonio absentis dicitur, sic accipiendum est ut sit de absente, quum mortua ero, testare. Προὐμόσας
autem dicit, quia nunc iurare, antequam eveniant vaticinia sua, iubet.
ὅρκος πῆμα
. Aurati emendationem, ὅρκου πῆγμα
, cum aliis recepit Blomfieldius, spreto, quod Porsonus dedit, ὅρκος, πῆγμα γενναίως παγέν
, scilicet quia negabat πῶς ἄν
apud Aeschylum utinam
significare. At inepte addidisset Aeschylus γενναίως παγέν
, si quaereret chorus, quid prodesse iusiurandum posset. Hoc potius dicit, atque utinam iusiurandum, firmamentum generose firmatum, medelam afferre possit! quo indicat, quamvis sanctissimum iusiurandum tamen nihil profuturum esse.
παιώνιον
Ven. Flor. Vict. παιώνιος
Farn. Elmsleio teste, non enim adnotavit Bekkerus. Praestat fortasse παιώνιος
. θαυμάζω δέ σε
, ut Blomfieldius ait, scribendum coniecit Auratus.
πόντου πέρα τραφεῖσαν
, nescio quare, quum satis recte dicatur πέραν
pro κατὰ πέραν
, quae vox occurrit v. 183. Χαλκίδος πέραν ἔχων
.” Si πέραν
et illic (v. 178.) et hic substantivum esse putaret, Supplicum v. 249. afferre debebat, τίς γὰρ ἐλθὼν ἐκ πέρας Ναυπακτίας
. At πέραν
in utroque Agamemnonis versu adverbium est, quod hic quidem nullo pacto πέρα
dici potuit. V. ad Soph. Oed. Col. v. 885. Ceterum inanes interpretum de sequentibus verbis dubitationes iam olim sustuli remota quae post πόλιν
posita erat virgula. Miror, inquit, te transmarinam de peregrina urbe sic loqui ut si praesens fuisses.
ΚΑ. μάντις μ' Ἀπόλλων τῷδ᾽ ἐπέστησεν τέλει. προτοῦ μὲν αἰδὼς ἦν ἐμοὶ λέγειν τάδε. ΧΟ. μῶν καὶ θεός περ ἱμέρῳ πεπληγμένος; ἁβρύνεται γὰρ πᾶς τις εὖ πράσσων πλέον.
Ordinem a me restitutum, quem res ipsa poscit, secuti sunt Blomfieldius aliique. In Farn. vulgatus ordo est, sed ut ante προτοῦ
et ἁβρύνεται
chori, ante μῶν
Cassandrae sit nomen adscriptum.
ἁβρύνεται
Farn. Quod dictura erat vel certe in mente habebat Cassandra, nunc se infortunatam et propinquam morti non habere caussam cur celet ista, id chorus occupans dicit nimirum quivis fastidiosior est, quum prospera gaudet fortuna. At, inquit Cassandra, tamen, quamvis fastidiosa essem, ille urgebat, vehementem erga me spirans amorem. Similiter v. 1194. dicit ἄσπονδον Ἄρην φίλοις πνέουσαν
. Non recte Auratus v. 1165. ἐμοῦ
vel ἐμὴν
scribendum putabat.
ἔχθεσιν νόμων
. Elmsleius ad Aristoph. Acharn. v. 733. et ad Eur. Med. v. 1042. ἔχθεσιν
scribendum contendit, recte, ut videtur. Sed quod pro νόμων
coniecit Butlerus, γάμων
, non debebat Blomfieldius recipere. Νόμος
quid sit declarant haec Homeri Il. IX. 133. μήποτε τῆς εὐνῆς ἐπιβήμεναι ἠδὲ μιγῆναι, ᾗ θέμις ἀνθρώπων πέλει, ἀνδρῶν ἠδὲ γυναικῶν,
quae paene iisdem verbis repetuntur v. 275. et XIX. 176.
ἄνακτος
. In Farn. glossa ἤγουν πῶς ὀργῆς ἐπειράθης τοῦ Ἀπόλλωνος
. Canterus ἄνατος
emendavit: item Dawesius Misc. crit. p. 234. (418. ed. Kidd.). Male vero Schaeferus in Melet. crit. p. 137. hunc versum afferens Λοξίου
exhibuit. Blomfieldius quum legendum censebat Λοξίου κότου
, non cogitavit id propter insuavem sonum consulto declinasse poetam videri.
οὐδὲν οὐδέν
. Emendavit Canterus.
φροιμίοις ἐφημίοις
Ven. Flor. et ad ultimam syllabam οις
supra adscripto οις
Farn. φροιμίοις ἐφημίοις
Vict. Alii alia coniecerunt, quae non est operae pretium commemorare. Apparet vocabulum quod Aeschylus scripserat intercidisse eo quod oculi librarii aberraverunt ad sequentis versus finem. Quid scripserit Aeschylus certo dici non potest: posui quod optimum videretur, φροιμίοις δυςφροιμίοις
.
μαρτύριον ὁρᾶτε
. Recte autem in edd. vett. interrogandi signum appositum est. Schützio ὁρᾶτε
imperativus esse videbatur. Aptior et fortior est ad animos commovendos interrogatio. Nam si iubet videre, spectatores quoque oculos illuc advertunt, quumque nihil conspexerunt, tum demum solam illa fatidicam virginem cernere intelligunt. Si autem interrogat, ipsa quaestio statim prodit ipsam videre quod alii non videant: quo statim horror animos corripit.
παῖδες
. Non enim φαιδροί
pertinere potest ad θανόντες πρὸς τῶν φίλων
, quia in occisis non apparet a quibus sint occisi, sed refertur ad παῖδες
, quasi pueri videntur. Fregit vim dicti Schützius, vertens pueri mihi apparent. Non sibi, sed quisquis illam imaginum umbram cernere possit, pueros videri significat.
γέμοντες
Ven.
φέρειν γὰρ χρὴ τὸ δούλιον ζυγόν
. Farn. δούλειον
. Flor. ζυγὸν
ex correctione: antea ζυγῷ
.
λέοντ' ἀνάλκιν
. Glossa in Farn. οὐκ ἰσχυρόν
. Ἐπίφθονος
primus edidit Canterus. Supremum ducem intelligit. Pro ἀναστάτης
Spanhemio scribendum videbatur ἀναστατής
, qua forma utitur Aeschylus in Sept. c. Th. v. 999. in Choeph. v. 300.
εὖ οἶδεν
Farn.
καὶ κτείνασα
Ven. Farn. Vict. καὶ κτείνασα
Flor. Emendavit Canterus.
Τεῦξαι ᾗ τυγχάνω
dictum esse. Haec enim sententia est, οὐκ οἶδεν οἷα λέξασα καὶ κτείνασα φαιδρόνους τεύξεται αὐτῶν κακῇ τύχῃ
, consequetur ea, sorte qua non debebat. Nam οἷα
quum dicit, mentem et sententiam blandis verbis absconditam dicit, quam non intellexerit Agamemno.
τοιαῦτα τολμᾷ θῆλυς
Farn. Vict. τοιάδε τολμᾷ θῆλυς
Ven. Flor. Elmsleium in Addendis ad Eur. Heracl. v. 387. secutus Blomfieldius post τολμᾷ
interpunxit. Idem eodem loco Elmsleius, quod ἐστί
quattuor tantum in exemplis apud tragicos in principio versus ita positum invenisset, legi volebat τοιαῦτα τολμᾷ• θῆλυς ἄρσενος φονεὺς ἔσται
, vel, quod ei magis Aeschyleum videbatur, τοιαῦτα τολμᾷ θῆλυς ἄρσενος φονεύς. εἶεν.
At illa languent prae vulgata. Illud autem dubitari potest, an non sit verum τοιαῦτα
, quod Farn. praebet, sed τοιάδε
, codicum Ven. Flor. scriptura. Potuit enim Aeschylus scribere τοιάδε τόλμα θήλυς ἄρσενος φονεὺς ἐστιν.
Vidit hoc etiam H. L. Ahrens.
δυσφιλὴς
Flor.
θύουσαν, ᾅδου μητέρ'
Vict. θύουσαν. ᾅδου μητέρ'
Ven. Flor. In ἄσπονδόν τ' ἄρην
libri consentiunt. Perinepta quidam de primis verbis excogitarunt. Verissime Stanleius, sublata post θύουσαν
interpunctione, interpretatus est furentem Orci, i. e. necis, matrem. Similiter Euripides in Cyclope v. 397. Ἅιδου μάγειρος
. Matris nomen saepius metaphorae inservit. Euripides Troad. v. 1229. de scuto Hectoris σύ τ', ὦ πότ' οὖσα καλλίνικε μυρίων μῆτερ τροπαίων, Ἕκτορος φίλον σάκος, στεφανοῦ.
Aeschylus Sept. c. Th. v. 207. πειθαρχία γάρ ἐστι τῆς εὐπραξίας μήτηρ, γονῆς σωτῆρος.
Pers. v. 617. ἀκήρατόν τε μητρὸς ἀγρίας ἀποποτόν, παλαιᾶς ἀμπέλου γάνος τόδε.
Orci matri non dissimile est δίκτυον Ἅιδου
supra v. 1074. et Ἅιδου πύκτωρ
in Persis v. 903. In fine versus ἄρην
ut suspectum notavit Porsonus, scribi ille haud dubie volens Ἄρην
, quod posui. Et Ἄρην
coniecerunt Butlerus et Lobeckius ad Ai. v. 802. p. 352. et nescio quis in libro Raulinsoniano apud Blomfieldium. Naekio, qui in praefatione indicis praelectionum aestivarum Academiae Bonnensis a. 1829. sive Opusc. I. p. 174. ἀρὰν
tuendum censuit, verbaque sic interpretatus est, furiamque implacabilem concitatam in proximos, non assentior. Nam et ἀρά
isto significatu dictum exemplo caret, nec φίλοις πνέουσαν
dici potuit nisi addito ad illud verbum aliquo accusativo.
καὶ σὺ μὴν τάχει παρών
. Emendarunt Auratus et Casaubonus.
ἐγὼ δέ γ'
. Deletum γ'
a Bothio et Blomfieldio.
παροιμίου
. Emendavit Schützius.
πέποιθα
. Recte Schützius in maiore editione omnem interpunctionem sustulit, sed tamen in interpretatione secutus est vulgatum. Vix credas adeo non percepisse editores magnam illam vim, quae in cumulatione verborum est, ut interpunctionem istam, qua plane enervatur oratio, servarent.
χλιδῶσα
Ven. Flor. Vict. δειχλιδῶσα
Farn.
κοίμησον
Ven. Flor. Vict. κόμισον
Farn. ut Casaubonus, Vossius, Pearsonus scribendum putarunt. Non mutandum est κοίμησον
, sed non quod κοιμᾶν
vetustior forma sit, ut visum est Blomfieldio, qui Callimacho h. Iovis v. 47. male eripuit κοιμᾶν
.
δ' οὔτε
, ut Canterus scripsit, Flor. Farn. δ' οὔτε
Vict. et, ut videtur, Ven.
οὐκ εἰ παρέσται γ'
. Aurato scribendum videbatur τάδ᾽ ἔσται γ'
. Emendavit Schützius.
κατεύχῃ
.
Τίνος
, ut Stanleius scribendum vidit, Ven. Flor. Τινὸς
male Farn. Vict. ἄχος
, quod correxit Auratus.
ἦ κάρτ᾽ ἄρ᾽ ἂν παρεσκόπης
, ad ultimam syllabam ab eadem manu εις
supra adscripto, Flor. et, ut videtur, Ven. κάρτ' ἄρ' ἂν παρεσκόπης
, supra scripta ης
, Farn. ἢ κάρτ᾽ ἄρ᾽ ἂν παρεσκόπεις
Vict. Auratus et Canterus ἀράν
. Heathius ἢ κάρτ' ἄγαν
vel ἢ κάρτα γοῦν
. Musgravium ἢ κάρτ' ὅρον
coniecisse scribit Blomfieldius: voluit ἢ κάρτ' ὅσον
. Porsonus, ne versus per dipodias incederet, in praef. Hecubae p. XXVIII. ἢ κάρτα χρησμῶν ἀπ' ἐμῶν παρεσκόπεις
. Secuti sunt editores Britanni. De numeris dictum est in Elem. doctr. metr. p. 112. Ad verba quod attinet, etsi defendi potest ἂν
, ut sensus sit valde aberrares a dictione mea, si scilicet a viro quopiam id facinus peragi crederes: tamen multo veri similius est non ea particula usam Cassandram finite dicere valde aberrasti a mente mea. Itaque ἂν
scripsi, iterum. Vidit hoc etiam Franzius. Exprobrat Cassandra quod et ante non intellexerit chorus de Agamemnone eam loqui et nunc non videat interfectricem esse Clytaemnestram.
ἐπίσταμαι
Flor. Farn. Vict. ἐπίσταται
Ven. Porsonus ex Marklandi coniectura ad Iph. Taur. v. 341. ἐπίστασαι
. Secutus est Blomfieldius. Sed ineptum esset choro dici Graece scis. Immo satis tamen Graece locuta mihi videor inquit Cassandra. Confirmat etiam responsio chori. Elmsleium, qui "Ἕλλην'" in ἐμὴν
mutari voluerat, satis refutavit Wellauerus.
δυσπαθῆ
Ven. Flor. Vict. Emendavit Canterus, et videtur δυσμαθῆ
esse in Farn.
παπαῖ, οἷον τὸ πῦρ ἐπέρχεται δέ μοι
Vict. et ut videtur Ven. Flor. Sic etiam Farn. nisi quod παπαῖ
. Auratus ὅσον
, quod arripuit Stanleius, qui δέ μοι
in δέμας
mutari voluit. Permirum est Blomfieldi interpunctionem, παπαῖ· οἷον τὸ πῦρ· ἐπέρχεται δέ μοι;
Wellauero et Scholefieldio, qui tamen interrogationem sustulerunt, probari potuisse. Vellem dixisset Blomfieldius qui sensus quaeve ratio esset istius orationis. Senserat ille partem veri: sed id saltem dici debebat οἷόν τι πῦρ
. At tam elumbem versum certo non scripsit Aeschylus. Quasi ignem cernere sibi videtur Cassandra, eumque adversus se accedentem: intelligit autem perniciem sibi a Clytaemnestra appropinquantem. Sed id sic dixerat Aeschylus παπαῖ, τόδ᾽ οἷον πῦρ· ἐπέρχεται δέ μοι.
δίπους
Vict. δίπους
Ven. Flor. et, quod Elmsleius neglexit, Farn.
καμοῦ μισθὸν ἐνθήσει κότῳ
Ven. Flor. Vict. In Flor. ad μισθὸν
supra scriptum alia manu μνησ
, quod nescio an μνῆσιν
legi debeat. Auratus κἀμοὶ
et κότῳ
: hoc posterius etiam Casaubonus. Scaliger καμοὶ πιστὸν
et κύτει
vel μικτὸν
et ποτῷ
. Alia non magis utilia protulit Wakefieldius in Silva crit. I. p. 15. Quod ego scribendum conieci, ἐν οἴνῳ
, confirmavit Farn. Et quasi medicamentum, inquit, parans, mei quoque mercedem se irae admixturam gloriatur, acuens viro ensem, ut pro me adducta rependat caedem.
ἀντιτίσεσθαι
superscriptum τ'
in Farn. notavit Elmsleius, quod quid sit non intelligo, nisi est loco non suo positum τ'
, ut legi aliquis voluerit ἐμῆς τ᾿ ἀγωγῆς
. At explicatur hoc versu illud καμοῦ μισθὸν ἐνθήσειν κότῳ
. Blomfieldius edidit ἀντιτίσεσθαι
.
ὀξὺ μὲν
in Flor. adscriptum ἡ στολή
, recteque scholion in Farn. πρὸς τὴν ἑαυτῆς ἐσθῆτα τοῦτο λέγει, σχίζουσα τὰ ἑαυτῆς ἱμάτια
. Aurati coniectura, ὀξὺ μὲν
, invenit qui eam probarent. Librorum scripturam servavit quidem Scholefieldius, sed mirabili iudicio Agamemnonem dici putavit. Imitatus est Aeschylum Euripides Troad. v. 451. ubi Cassandra ὦ στέφη τοῦ φιλτάτου μοι θεῶν, ἀγάλματ' εὐιά, χαίρετ'· ἐκλέλοιφ' ἑορτάς, αἷς πάροιθ᾽ ἀγαλλόμην.
Et v. 256. ἴτ' ἀπ' ἐμοῦ χρωτὸς σπαραγμοῖς· ὡς ἔτ᾽ οὐδ᾽ ἁγνὴ χρόα δῶ θοαῖς αὔραις φέρεσθαι σοὶ τάδ᾽, ὦ μαντεῖ᾽ ἄναξ.
ῥίπτε, τέκνον, καθέοις κλῇδας καὶ ἀπὸ χροὺς ἐνδυτῶν στεφέων ἱεροὺς στόλους. Omnem hunc Aeschyli locum Canterus in Novis lectionibus II. 9. comparavit cum Statii versibus in Theb. VII. 782. seqq.
ἀγαθὰ δ' ἀμείψομαι
Ven. Flor. Vict. nec differt Farn. nisi accentu, ἀγαθῷ δ'
. Adscripta in eo codice glossa, ἀντὶ τοῦ καλλίω
. In Ven. ψ
in ἀμείψομαι
correctum ex β
. Scaliger ἀγαθῶν
. Auratus et Vossius ἐγὼ δὲ ἕως ἂν
, vel δ᾽ ἢ ἐγὼ δ'
. Sic rettulit Spanhemius. Iacobi malam coniecturam, ἴτ' ἐς φθόρον πεσόντα γ· ὧδ᾽ ἀμείψομαι
, recepit Blomfieldius. Alii alia coniecerunt, quae non magis probari possunt. Heathius, qui sensum perspexerat, ἐγὼ δ' ἀμείψομαι
scribendum putabat, quo se quoque perituram diceret Cassandra. Scholefieldius meam emendationem, nesciens cuius esset, recepit, ἴτ' ἐς φθόρον πεσόντ'· ἐγὼ δ᾽ ἅμ᾽ ἕψομαι.
Communicavi eam ante multos annos in scholis meis cum auditoribus.
ἄλλην τιν' ἄτην
. Flor. τίν'
, accentu retracto. Vossius ἄλλην τιν, ἄλλην
. Stanleius ἄτης
. Porsonus ἄτης
. Schutzius ἄταις
, quod Blomfieldius recepit. Halmius in Lect. Aesch. I. p. 29. μάντιν τιν' ἄλλην
. Defendere conatus est ἄτην
Naekius in praefatione illa, cuius ad v. 1194. mentionem feci, ut, quoniam vatum, qui fere mala vaticinari creduntur, ea sors est ut ipsi paene pro caussa malorum habeantur, ἄτην
Cassandra dicat eam quae sibi successura sit ita ut ipsa quoque noxa esse existimetur. Nimis haec quaesita explicatio est, multumque, ut mihi videtur, a simplici gravitate Aeschyli aliena. Non dubito quin verum sit ἄτης
, in quo acerba inest exprobratio mali ab Apolline dati. Τί πλουτεῖν
cum genitivo construitur, ita quidni etiam πλουτίζειν
?
ἐπόπτευσας
Vict. sed ἐποπτεύσας
enotatum ex Ven. Flor. ἐπώπτευσας
, ut Heathius scribendum coniecit, Farn. cum interpretatione εἶδες
. Intelligebat enim Triclinius ἐποπτεύσας δέ με
in ea quidem horum versuum conformatione, quae in libris est, ferri plane non posse. Auratus paullo melius γέ με
, haud dubie ille ἐποπτεύσας
legens. In proximo versu μετά
Vict. μέτα
codices. Scribendum esse μέγα
ad Humboldti interpretationem adnotavi. Deinde interpungitur in edd. vett. φίλων, ὑπ᾽ ἐχθρῶν, οὐ διχορρόπως μάτην
. Si se non ambigue frustra derisam dicit ab amicis, qui ei propter praedictionem malorum inimici fuerint, ea sententia non multum ad rem facit, eoque languet. Non enim hic quod iniuria spreta essent eius vaticinia, sed simpliciter quod spreta et contempta essent queri eam conveniebat. Omnino autem quis non, ubi dixit ἰδοὺ δ', Ἀπόλλων αὐτὸς ἐκδύων ἐμὲ χρηστηρίαν ἐσθῆτα
, hoc potius eam confirmare, eoque referri οὐ διχορρόπως
existimabit? At ita μάτην
adiici non potuit. Neque vero adiectum est, si quid video, ab Aeschylo. Nam illa verba, ἐποπτεύσας δέ με
, aut verbum aliquod, aut nomen, quod pro verbo esset, requirebant. Id autem unius litterae mutatione restituere licet: ἐποπτεύσας δέ με κἄν τοῖςδε κόσμοις καταγελωμένην μέγα φίλων ὑπ' ἐχθρῶν, οὐ διχορρόπως ματήρ.
Nam quod me hoc quoque in ornatu valde derisam ab amicis inimicis conspexit, non ambigue eius ornatus vindex est. Hesychius ματήρ, ἐπίσκοπος, ἐπιζητῶν, ἐρευνητής
, nescio an ex hoc ipso loco, sicut alibi Aeschyleas glossas habet.
καλουμένη δὲ φοιτὰς ὡς ἀγύπτρια, πτωχὸς τάλαινα λιμόθνης ἠνεσχόμην
. Heathius καλουμένη
. Quod ego multis abhinc annis coniiciebam, κακουμένη
, etiam Tyrwhitto, Musgravio, Butlero placuisse cognovi. Nec profecto male ita scriberetur. Qui vulgatum defendit Blomfieldius, coniiciens ille φοιβάς
, in quod etiam Spanhemius inciderat, coniungi voluit καλουμένη ἠνεσχόμην
, quae constructio nulli interpretum perspecta fuerit. Wellauerus constructionem hanc esse putabat, καλουμένη δὲ φοιτάς, ἠνεσχόμην πτωχός, τάλαινα, λιμοθνὴς οὖσα
. Quam interpretationem non vereor ne quis eo defensum eat, quod Tzetzes in praefatione commentarii in Lycophronem Cassandram a Priamo narrat propter insaniam ἐς πετρώροφον οἴκημα
inclusam esse. Elberlingius, iure miratus quod interpretes sibi persuaserint regiae virgini stante adhuc patria periculum fuisse ne fame moreretur, interpungendum censuit καλουμένη δὲ φοιτάς, ὡς ἀγύρτρια πτωχὸς τάλαινα λιμοθνής, ἠνεσχόμην
, quod vertit furiosa vocari sustinui, quasi circulatrix essem mendica, misera, fame confecta. Probari hoc posset, si et τάλαινα
abesset, quod de circulatrice dictum misere languet, de ipsa autem Cassandra acceptum alieno loco positum est, et verba hoc ordine legerentur, ὡς πτωχὸς λιμοθνὴς ἀγύρτρια
. Nec leve momentum in eo est quod sic Cassandra de se parum, de circulatrice autem supervacanea praedicaret. Praeterea τάλαινα
vix illa nisi de se dicere potuit. Sic enim fere ubique hoc nomen doloris significandi caussa orationi inseritur. His ego argumentis motus ita distinxi, καλουμένη δὲ φοιτάς, ὡς ἀγύρτρια, πτωχός, τάλαινα, λιμοθνὴς ἠνεσχόμην.
Sustinui, misera, quasi circulatrix, vocari insana, mendica, fame peritura. Enumerat convicia qualia iaci in circulatrices soleant. Legebatur λιμόθνης
. Scribendum esse λιμοθνής
monuit Elberlingius.
ἀντεπίξηνον
Ven. Farn. Vict. ἀντεπίξηνον
Flor. Glossae in Farn. ἐναντίον. διάδοχον ἐμοῦ τῆς ξένης
. Legebat igitur interpres alius νιν
, i. e. ἀντί
, alius ἀντεπίξενον
. Spanhemius ut Aurati adnotavit ἀντ᾽ ἐπιξένοις
, ut Vossii ἀντεπίξεινον
. Maior Canteri fides, Auratum ἀντ᾽ ἐπίξηνον
emendasse testanti. Ἀντὶ βωμοῦ πατρῴου ἐπίξηνον
se exspectare dicit. De eo vocabulo videndus Hemsterhusius ad Luciani Dial. mort. X. 9. p. 371.
κοπείσης
. Auratus κοπεῖσαν
. Abreschius et Porsonus κοπείσῃ
, quod recepit Blomfieldius. Ambiguum est προσφάγματι
utrum mihi victimae, an percussae iracunda crudeli mactatione significet. Hoc posterius malo. Euripides Troad. v. 624. αἰαῖ, τέκνον, σῶν ἀνοσίων προσφαγμάτων.
ἄτιμόν γ'
Ven.
ἄξειν νιν
Vict. ἄξειν νυν
Flor. ἄξει νιν
Farn.
κάτοικος
. Scaliger κάτοικτος
. Sagacius Auratus πρόσοικος
, ut Blomfieldius refert. Scribendum μέτοικος
. Respicit quae v. 1234. dixerat: confirmaturque verbis quae sequuntur, οἵ τ' εἶχον πόλιν
, qui opponuntur τῷ μετοίκῳ
. Eandem emendationem fecit H. L. Ahrens.
ἐκ θεῶν
Flor.
ἰοῦσα πράξω
. Auratus ἰοῦσα πράξω
. Heathius ἰοῦσα κἀγώ
, quod recepit Schützius. Iacobsius ad Anthol. vol. III. t. 1. p. 111. ἰοῦσ᾽ ἅπαξ ὀτλήσομαι τὸ κατθανεῖν
, numero pravo nec verbo accommodato. Prorsus admitti non potest quod P. Camperus ad Eur. El. p. 431. manifestum esse ait tragicum dedisse, ἰδοῦσ' ἃ πράξω
. Id ne Graecum quidem est. Nihil mutandum est. Πράξω
refertur ad sequens ὀτλήσομαι τὸ κατθανεῖν
. Ita locutus est Aeschylus etiam v. 1640. πρᾶσσε, πιαίνου, μιαίνων τὴν δίκην, ἐπεὶ πάρα.
τὰς πύλας
. Emendarunt Auratus et Canterus.
πολλὰ δ᾽ αὖ σοφή
Farn. Vict. πολλὰ δὲ σοφὴ
Ven. Flor.
ἔκτεινας
Ven.
οὐ ξένοι χρόνῳ πλέων
Flor. Vict. οὐ ξένοι χρόνῳ πλέω
Ven. οὔ. ξένοι. χρόνῳ πλέῳ
Farn. ὦ ξένοι
Casaubonus, Pearsonus, Schützius, Blomfieldius. Auratus οὐ ξέναι
, in quod etiam Pearsonus incidit. Aliorum inutiles coniecturas memoravit Wellauerus, qui illud χρόνῳ πλέων
recepit. At languidum est πλέων
, quod si ponere volebat Aeschylus, dicere debebat ἄλυξίς ἐστιν οὐ πλέων χρόνῳ, ξένοι
, nec satis apta est responsio ad ea quae dixerat chorus, praesertim graviter repetita negatione. Si cunctando nihil se proficere diceret Cassandra, omisisset, opinor, illud πλέων
, satisque habuisset dicere οὐκ ἔστ᾽ ἄλυξις, οὔ, ξέναι, χρόνῳ
. Non πλέω
corrigendum erat, sed χρόνῳ
mutandum in χρόνον
.
τῷ χρόνῳ
. Elberlingius ὁ ὕστατος τοῦ χρόνου
fere idem quod ὁ ὕστατος χρόνος
significare vult, sicuti τὸν πολλὸν τοῦ χρόνου
dixerit Herodotus, comparatque illud in Choeph. v. 621. κακῶν δὲ πρεσβεύεται τὸ Λήμνιον λόγῳ
. Videtur id iam Stanleio in mentem venisse, hanc interpretationem afferenti una cum altera, qua ὁ ὕστατος
homo intelligitur: quam quum vituperavit Elberlingius, non ipsam debebat interpretationem reprehendere, sed quod eam interpretes fere obscuris parumque aptis verbis enuntiarunt. Mihi illa ut simplicior, ita verior videtur. Sensum aeque et constructionem optime declares Graece: ὁ δ᾽ ὕστατός γε τοῦ χρόνου μακαρίζεται
, ultimus antefertur propter dilationem.
ΚΑΣ. οὐδεὶς ἀκούει — ΧΟΡ. ἀλλ᾽ εὐκλεῶς τοι
. Verum ordinem restituit Heathius.
τῶν τε γενναίων τέκνων
. Recte Auratus σῶν
, quod suum fecit Stanleius. Haec ubi dixit Cassandra, pergens versus aedes regias subito retinet gressum atque avertit se.
φόβον
Ven. Flor. Vict. Sic etiam Farn. sed ad β
supra adscripto ν
. Ac φόνον
scribendum esse viderunt Auratus et Canterus.
καὶ πῶς τόδ᾽ ὄζει θυμάτων ἐφεστίων;
Primus Pauwius καὶ πῶς; τόδ᾽ ὄζει θυμάτων ἐφεστίων
. Dobraeus ad Aristoph. Plut. v. 1021. p. 129. τάδ' ὄζει
coniiciebat, καὶ πῶς
sic nude positum afferens ex Choeph. v. 763. et Euripidis Or. v. 1110. Formula haec mirantis est.
οὗτοι δυσοίζω θάμνον ὡς ὄρνις, φόβῳ, ἀλλ' ὡς θανούσῃ μαρτυρεῖτέ μοι τόδε
. Monui in adnotatione ad interpretationem Humboldti haec sic scribenda esse, οὗτοι δυσοίζω θάμνον ὡς ὄρνις φόβῳ ἄλλως· θανούσῃ μαρτυρεῖτε μοι τόδε.
Non ego, inquit, ut avis virgultum, prae timore frustra metuo: testamini hoc mortuae, quum mulier pro me muliere et vir pro infausti connubii viro ceciderit. Scholiastes οὐ δυσχεραίνω, φησίν, ὡς ὄρνις θέλουσα εἰς καλιὰν εἰςελθεῖν καὶ θῆρά τινα φοβουμένη
. Hesychius δυσοίζει, δυσχερεῖ
(scr. δυσχεραίνει
), ὑπονοεῖ. Λάκωνες
. Et δυσοίζειν, φοβεῖσθαι, ὑποπτεύειν
. Et δυσοίζου, οἰωνιζομένου καὶ ἄγαν ὑποπτεύοντος
. Idem ἐδύσυξα
(sic), ὑπενόησα
. Metuendi significatu dicitur hoc verbum in Rheso v. 724. 805. Avis circumspectans intelligitur, cauteque intrans in virgulta.
δυςδάμαρτος
, ut Aegisthum, an genitivus, ut Agamemnonem dicat. Ut nominativum Scottus in appendicem Thesauri Stephaniani rettulit. Genitivum esse iudicarunt Stanleius, Schützius, Blomfieldius, alii. Recte, mea sententia. Nam non solum illis, γυναικὸς ἀντ᾿ ἐμοῦ
, aptius opponitur δυςδάμαρτος ἀντ᾽ ἀνδρός
, sed etiam Aegisthus, quia moechus, non maritus Clytaemnestrae est, neque per mulieris istius malitiam, sed propter proprium flagitium perit, perperam ita appellaretur: quod contra in Agamemnonem optime quadrat hoc nomen, ut et maritum et fraude morientem uxoris.
ἐπεξενοῦσθαι, μαρτύρεσθαι, πορεύεσθαι. Σοφοκλῆς Ἀχαιῶν συλλόγῳ καὶ Αἰσχύλος Κρήσσαις
. Apollonius in Lexico Homerico ξεινοδόκος, ξενοδόχος, ὁ τοὺς ξένους ὑποδεχόμενος. ὁ δὲ Πίνδαρος (fr. 278. Boeckh.) “ξεινοδόκησέν τε δαίμων,” ἀντὶ τοῦ ἐμαρτύρησε. καὶ ἐν τῇ Ὀδυσσείᾳ (XVIII. 64.) “ξεινοδόκος μὲν ἐγώ” ἔδοξέ τισι λέγειν. φησὶ γοῦν Σιμωνίδης (p. 82. Schneidew.) ξεινοδόκων δ᾽ ἄριστος ὁ χρυσὸς ἐν αἰθέρι λαμπρός, ἀντὶ τοῦ μαρτύρων
. Conf. Etym. M. p. 610, 44.
ἅπαξ ἔτ᾽ εἰπεῖν ῥῆσιν ἢ θρῆνον θέλω ἐμὸν τὸν αὐτῆς
. In Ven. ἐς
pro τ'
scriptum est. Quod Elmsleii monitu pro αὑτῆς
, quod Vict. habet, restituit Blomfieldius, αὑτῆς
, praebent codices, consentientes cum Vict. in ῥῆσιν ἢ θρῆνον
. Quod in adnotatione ad versionem Humboldti scribendum esse censebam, ῥύσιον θρῆνον
, quem locum hic habeat videre se negat Blomfieldius, non cogitans id me vindicem questum voluisse intelligi. Ipse igitur vulgatae, opinor, scripturae tuendae adfert illud in Suppl. v. 260. μακράν γε μὲν δὴ ῥῆσιν οὐ στέργει πόλις
. Ῥῆσιν
quin dicere Aeschylo licuerit, quis dubitabit? Illud quaerendum erat, ecquem, qui poeta esset, tam languidam ac plane stultam verborum consociationem, quam illud ῥῆσιν ἢ θρῆνον
est, non puduisset. Tueri si ῥῆσιν
volebat, scribere debebat ἅπαξ ἔτ᾽ εἰπεῖν ῥῆσιν, οὐ θρῆνον θέλω ἐμὸν τὸν αὐτῆς.
Idque ut facillimum et aptissimum posui.
ἡλίῳ δ᾽ ἐπεύχομαι πρὸς ὕστατον φῶς τοῖς ἐμοῖς τιμαόροις ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ὁμοῦ, δούλης θανούσης εὐμαροῦς χειρώματος
. Auratus, Scaliger, Vossius male διὰ
pro ὁμοῦ
. Ego in adnotatione ad Humboldti interpretationem coniiciebam ἐμοῦ
. Blomfieldius plana constructione edidit τοὺς ἐμοὺς τιμαόρους ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ὁμοῦ, δούλης θανούσης, εὐμαροῦς χειρώματος
. Planior etiam et elegantior esset constructio, si interpunctiones omisisset. Scholefieldius Pearsoni coniecturam recepit, τοῖς ἐμοῖς τιμαόροις ἐχθροὺς φονεῦσι τοὺς ἐμοὺς τίνειν ὁμοῦ, δούλης θανούσης, εὐμάρους χειρώματος
. Ita interpretatur ut simul inimici mei solvant poenas ultoribus meis occidentibus eos. Sed id nemo non videt quam durum sit et inscite dictum. Mihi aliter iudicandum videtur. Intelligi quidem possunt quae hic scripta habemus, si ex φονεῦσι
repetatur αὐτούς
, quamquam apertior esset constructio σφ'
ante ὁμοῦ
inserto, hoc sensu, precor, ut ultoribus meis, qui inimici sunt meis occisoribus, hi simul luant pro servae facili caede. Sed sententia illa habet quo displiceat. Nam sic ὁμοῦ
vix potest aliter accipi, quam ut simul cum caede Agamemnonis etiam Cassandrae illi interfectionem luant. At id, si propter Agamemnonem punientur, sponte consequetur: ut ineptum sit Cassandram, quum iam introitura erat, rursum se convertere ad chorum et, quasi magnum quid et memorabile dictura esset, proferre quod dici non erat operae pretium. Immo aliud, opinor, in mente habebat summus poeta: fatidicam virginem, quod paullo ante obscurius significaverat, id nunc eam gravius, atque ita uti eventurum atque in proxima fabula appariturum erat, praedicere volebat: id erat autem, precari Cassandram ut ambo, Clytaemnestra atque Aegisthus, una eodem capti dolo ab Oreste et Electra occiderentur. Quare non dubito quin versus exciderit, in cuius fine erat ὁμοῦ
, quod librarii, omisso per errorem eo versu, transtulerunt in finem proximi versus, ubi scriptum erat simile vocabulum ἐμοῦ
. Neque vero suos ultores recte diceret Cassandra: non enim ipsam, sed Agamemnonem vindicaturi venient. Quare illud τοῖς ἐμοῖς τιμαόροις
ortum esse videtur ex eo quod mox in eodem versus loco sequitur τοῖς ἐμοῖς
, ab Aeschylo autem haec tali fere modo scripta esse puto, ἡλίῳ δ' ἐπεύχομαι πρὸς ὕστατον φῶς, βασιλέως τιμαόρους ἴσας δίκας φανέντας ἀσκεύοις ὁμοῦ ἐχθροῖς φονεῦσι τοῖς ἐμοῖς τίνειν ἐμοῦ δούλης θανούσης εὐμαροῦς χειρώματος.
Etenim Hesychius hanc vocem ἀσκεύοις
ex Agamemnone attulit, cuius glossa apertum est quam accommodata sit huic loco, ἀσκεύοις, γυμνοῖς, ἀπαρασκεύοις. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι.
σκιά τις ἂν τρέψειεν
. Porsonus, ἂν
deesse videns, ἂν τρέψειεν
, quod ab aliis receptum est, et mox δυστυχεῖ
edidit, quod Blomfieldius δυστυχοῖ
scripsit. Vict. δυστυχῶν
. Recte vero codices δυστυχῆ
, quod post Wellauerum, hanc vulgatam scripturam esse ratum, edidit Scholefieldius. Sed in prioribus verbis qui sensus requireretur Boissonadus vidit, qui recte scripsit ἂν πρέψειεν
. Rarior est hic aoristus. Sed Photius πρέψαι
, inquit, τὸ ὁμοιῶσαι. Αἰσχύλος
. Hesychius πρέψας, εἰκασμένος, εἰκασθείς
.
βουλαῖς
Ven. ὤλεσεν
.
ταῦτα
ad postrema illa, τὰ δυστυχῆ
, rettulerunt: quorum Schützius magis dolere deleta malorum memoria Cassandram putavit, quia, si altius animis hominum inhaereret, melius ad sapientiam ea uterentur; Gallicus autem interpres, De la Porte du Theil, ita interpretatur, toutefois, leur bonheur fait plus de pitié que leur malheur, Scholefieldius denique, dubius haerens, hoc magis deplorari coniicit, si quis ex adversis ad secundas res transierit. Nihil horum in mentem venerat Aeschylo. Verum hic quidem Butlerus vidit, ταῦτα
ad utrumque illud, quod et felicitas hominum vanum simulacrum est et infortunii subito exstinguitur memoria, ἐκείνων
autem ad ipsius Cassandrae sortem pertinere.
πράσσειν
Porsonus. Libri πράττειν
.
δακτυλοδεικτῶν
. Emendavit Pauwius. Deinde libri δακτυλοδεικτῶν δ'
. Perverso sensu Blomfieldius cum Casaubono δακτυλόδεικτον δ'
. Recte Schützius in minore editione δακτυλοδείκτων δ'
.
μηκέτι δ᾽ εἰςέλθῃς, τάδε φωνῶν
. Meam emendationem, μηδ' ἐςελθὼν τάδε φωνῶν
, receperunt Wellauerus et Scholefieldius, tum etiam Blomfieldius, sed ille τάδε φωνῶν
Dobraei monitu rectius coniungens: quamquam id eo quidem non efficitur, quod in Choeph. v. 310. ita dicitur, δράσαντι παθεῖν, τριγέρων μῦθος τάδε φωνεῖ
. Sententiam illustravit Lobeckius Aglaoph. p. 1239.
Ἰλίου
aliquid, fortasse διὰ παντός
, ut est in Choeph. v. 847. ἢ πάνυ θήσειν Ἀγαμεμνονίων οἴκων ὄλεθρον διὰ παντός.
Respondent enim inter se duo systemata.
κτανοῦσι
coniiciens, saltem κτανοῦσι
debebat. Nihil vero mutandum. Nunc, inquit, si ille priorum sanguinem luit, et mortuis (Iphigeniae) moriendo aliarum mortium (suae ipsius) poenas adducit, quis haec audiens se innoxio genio natum censebit?
ποινὰς θανάτων ἄγαν ἐπικρανεῖ
. Quod ego scribendum monui, ποινὰς θανάτων ἐπικραίνει
, firmatur eo quod ἄγαν
deest in Ven. Flor. Blomfieldius tamen cum H. Vossio edidit ἄτην τε κρανεῖ
, non de nihilo illud ἄγαν
irrepsisse ratus. Profecto non de nihilo: nam Triclinius vel alius metrorum studiosus addidit, quod hominum genus et v. 1294. et ubique paroemiacos, qui non in ipso fine totius anapaesticae orationis sunt, in versus acatalectos mutare consuevit. In ἐπικρανεῖ
autem, quod libri habent, penultima syllaba nullo modo produci potest.
τίς ἂν εὔξαιτο βροτῶν
. Porsonus ad Aristoph. Eccl. v. 363. τίς ἂν οὖν
, quod Scholefieldius ut e malis minimum se recepisse dicit. Malum profecto est. Canterus τίς ἂν οὐκ εὔξαιτο
, quod recepit Blomfieldius. Et hoc quidem maius malum est: nam omnes, etiam qui nihil umquam de Agamemnonia domo inaudiverunt, innocua fortuna nati esse optant. Reisigii decretis addictus Ritschelius in Schedis criticis p. 38. τίς ἄγαν εὔξαιτο
coniiciebat. Scribendum erat τίς ποτ' ἂν εὖ εὔξαιτο βροτῶν
. Vidit hoc etiam E. A. I. Ahrens. Plerumque ποτέ
in initio orationis, rarius in apodosi invenitur, ut in Sophoclis Trach. v. 1230. οἴ μοι, τὸ μὲν νοσοῦντι θυμοῦσθαι κακόν· τὸ δ᾽ ὧδ᾽ ὁρᾶν φρονοῦντα τίς ποτ' ἂν φέροι;
ὤμοι
, quod revocavit Blomfieldius. Inde a Stanleio ᾤμοι
scribi coeptum. Diversae de οἴμοι, ᾤμοι, ὤμοι
sententiae et grammaticorum sunt et recentiorum criticorum. V. ad Soph. Oed. Col. v. 824. Subtiliter de his disputavit Reisigius in Enarratione Oed. Col. p. CXVII. Si quid est inter ὤμοι
et οἴμοι
discriminis, hoc esse puto, ut οἴμοι
doloris sit, ὤμοι
rei malae eiusque inopinatae. Quare libros sequendos duxi. Ceterum Blomfieldius, librorum scripturam, ὤμοι, πέπληγμαι καιρίαν πληγὴν ἔσω
, miserabiliter frigere ratus, scripsit ὤμοι, πέπληγμαι· καιρίαν πληγὴν ἔχω
. Vereor ne illud alii de emendatione ista dicant. Euripides Hel. v. 356. αὐτοσίδαρον ἔσω πελάσω διὰ σαρκὸς ἅμιλλαν
.
γέγραπται δὲ τὸ μέτρον τροχαϊκόν, πρόςφορον τῇ τῶν διωκόντων γερόντων σπουδῇ. ταῦτα δὲ ποιεῖν εἰώθασιν οἱ τῶν δραμάτων ποιηταὶ κωμικοὶ καὶ τραγικοί, ἐπειδὰν δρομαίως εἰςάγωσι τοὺς χορούς, ἵνα ὁ λόγος συντρέχῃ τῷ δράματι.
Approbarunt propositas a me distinctiones novissimi editores. Sed Godefridus Müllerus sua quadam ratione operam dedit ut duodecim chori personas esse doceret, refragante et re ipsa et testimonio scholiastae Aristophanis ad Equitum v. 586. Voluit enim γεροντίαν
quandam hic introduci: de quo commento, quod fictum est pro arbitrio, dixi in Opusc. VI. 2. p. 136. seq. Qui similiter de hac scena statuit, Ferdinandus Bambergerus in dissertatione de carminibus Aeschyli a partibus chori cantatis, Marburgi a. 1832. edita, scite animadvertit p. 55. ex distichis illis, quae inde a v. 1308. sequuntur, secundo tertium, quarto quintum, sexto septimum, octavo nonum, decimo undecimum respondere. Nisi falsa opinione praepeditus fuisset, suspicatus esset ζυγά
hunc in modum disposita fuisse, β'. α'. γ'. δ'. ε'. ϛ'. ζ'. η'. θ'. ι'. ια'. ιε'. ιβ'. ιγ'. ιδ'.
ὤμοι
interpunxerat. Correxit Blomfieldius.
τοἔργον εἰργάσθαι
Farn. Deinde idem et Ven. οἰμώγμασιν
. Flor. Vict. οἰμώγματι
. Hoc servandum duxi, quum verisimilius sit grammaticorum subtilitati deberi pluralem, quod bis exclamasset Agamemno.
ἀλλὰ κοινωσώμεθ᾽ ἄν πως
. Porsonus ἀλλὰ κοινωσαίμεθ᾽ ἄν πως
, quod Blomfieldius tolerabilius reddere studuit ἂν πῶς
scribens apponensque in fine versus signum interrogationis. Secutus est Scholefieldius, sed tamen ut dubitaret an ἄν πως
esset scribendum. Alii alia coniecerunt. Scribendum erat ἀλλὰ κοινωσώμεθ᾽ ἄν πως ἀσφαλῆ βουλεύματα
. In eandem sententiam incidisse videtur G. Bernhardy in Syntaxi Graeca p. 331.
ὅτι νεορρύτῳ
Ven. Flor. Farn. δὲν νεορρύτῳ
Vict. Blomfieldius suspicari aliquem posse ait νεορρύτῳ
. Wellauerum, qui choreutarum gladios intelligendos putabat, reprehendit Scholefieldius, Clytaemnestrae gladium recte intelligens: sed fallitur recenti caede madidum cum aliis interpretans, nec videns, quod viderat Humboldti interpretationem secutus Wellauerus, νεόρρυτον
longa υ
dici gladium modo e vagina extractum.
οἱ δὲ μελλούσης
Farn. Vict. Glossa in Farn. τυραννίδος δηλονότι
. Paulo propius verum Ven. Flor. οἱ δὲ τῆς μελλούσης
. Legendum esse οἳ δὲ τῆς μελλοῦς
ostendunt Tryphonis verba in libello de tropis in Museo crit. Cantabr. I. p. 49. et in Museo crit. Vratisl. I. p. 10. κατὰ παρωνομασίαν, ὡς χρυσῶ ἀπὸ χρυσοῦ, οὕτως ὠνόμασται καὶ παρ' Αἰσχύλῳ μελλώ· “χρονίζομεν ὧδε, τῆς μελλοῦς χάριν.”
In Manuelis Moschopuli Opusc. p. 78. ὡς καὶ παρ' Αἰσχύλῳ ὠνόμασται “χρονίζομεν ὧδε, τῆς μελλοῦς χάριν.”
Non male hoc auctore χάριν
legeretur pro κλέος
, quod Aeschylei libri habent.
πάθος πατοῦντες
. In adnotatione ad Humboldti interpretationem poni iusseram πέδον
, quod πέδῳ
scribendum esse nunc ex Ioannis Alexandrini τονικοῖς παραγγέλμασι
p. 36, 8. constat. Blomfieldius et Wellauerus quum tuendae librorum scripturae illud in Choephoris v. 631. adhibuerunt τὸ μὴ θέμις γὰρ οὐ λαξ πέδον πατούμενον
, corrupta corruptis defenderunt. Constructionem quidem illam duplicis accusativi Graecam esse nemo hodie nescit, sed quae sunt eius exempla si quis cum hoc conferat, vereor ne deprehendat valde esse dissimilia: ut quod supra v. 781. scriptum est, Ἰλίου φθορὰς ψήφους ἔθεντο
. Nam in his qui proprie cum verbo coniungitur accusativus etiam proprie est intelligendus: ex quo consequitur πέδον πατεῖν
vix aliud significaturum esse quam in terra incedere: ut recte dicatur ὁδὸν
vel πορείαν πέδον πατεῖν
. Sed ubi de conculcando et proterendo sermo est, aliud exspectes loquendi genus. Atque, ut quis in Agamemnone πέδον
ferat, difficilius id feretur in nominativorum constructione, quae est in Choephoris. καθεύδουσι
Flor. Sed ceteri καθεύδουσιν
.
τοῦ ὁρῶντός ἐστι καὶ τὸ βουλεῦσαι πέρι
. Miratus Blomfieldius, quod interpretes in loco satis aperto haesissent, constructionem esse putabat hanc, ἐστὶ καὶ τὸ βουλεῦσαι περὶ τοῦ ὁρῶντος
, quoniam mortuo succurrere non possumus, at saltim de interfectoribus eius consilium ineamus: idque confirmari censebat iis quae proximus senex dicit. Mirum vero, hoc probatum esse a Wellauero. Si sana est librorum scriptura, haud dubie vera est Scholefieldii interpretatio, qui aliquid facturus sit, eum etiam deliberare decet de re gerenda. Conferri ille iubet adnotata sua ad Hecubae v. 502. cuius libri mihi non est copia: sed quod ibi legitur, Ἀγαμέμνονος πέμψαντος, ὦ γύναι, μέτα
, valde diversum est, ut per tmesin dictum. Apud Aeschylum si πέρι
refertur ad intellectum τοῦ ὁρᾶν
vel δρωμένου
, insolentior videtur haec ratio loquendi et quae vix defendi possit. G. Bernhardy quum in Syntaxi Graeca p. 260. suspicabatur lucem afferri huic particulae usui posse ex illo Theognidis v. 117. κιβδήλου δ᾽ ἀνδρὸς γνῶναι χαλεπώτερον οὐδέν, Κύρν', οὐδ᾽ εὐλαβίης ἐστὶ περὶ πλέονος,
miscuit incomparabilia. Recte vero videtur Schützius in minore editione πέρι
in πέρα
mutavisse. Coniiciat quis forsitan πάρος
: sed aptius esse πέρα
monstrat responsio alterius.
κτείνοντες
, quod in Farn. ita explicare studuit interpres, ἤχουν τρόπον τινὰ τῷ θανάτῳ παραδιδόντες τὴν ζωὴν ἡμῶν
. Sed nemo non probavit Canteri emendationem τείνοντες
.
κράτη
. Correxit Casaubonus.
μαντευσόμεθα
Flor.
μυθοῦσθαι
, quod Schneiderus in Lexico pro μυθεῖσθαι
vitiose scriptum putabat. Incredibile est non offendisse in inaudito verbo criticos, nec vidisse nihil illud nisi antiquum errorem esse librarii θυμοῦσθαι
scribere debentis. Vidit hoc etiam E. A. I. Ahrens.
ᾐθέομαι
. Porsonus ᾐδοῦμαι
, quem non secuti sunt Blomfieldius et Scholefieldius, quod αἰθεῖν
breve ι
habere ex Persarum v. 416. appareat. Sensus verborum hic est, undique conveniunt mihi argumenta, ut hanc sententiam probem, certo cognoscendum esse quid agat Atrides. Monet autem res ipsa, ut eum qui haec loquitur coryphaeum esse statuamus, qui se ducem praebeat choro in aedes irrupturo.
πάροιθε
Porsonus scripsit: sed πάροιθεν
habent Ven. Farn. Vict. et, ut videtur, etiam Flor.
πῶς γάρ τις ἐχθροῖς ἐχθρὰ πορσύνων, φίλοις δοκοῦσιν εἶναι, πημονὴν ἀρκύστατον φράξειεν, ὕψος κρεῖσσον ἐκπηδήματος;
Auratus πημονῆς ἀρκύστατον
scribendum coniecit. Blomfieldius cum Elmsleio ad Med. v. 416. p. 150. ἀρκύστατ᾽ ἂν
scripsit, semper Graecos plurali ἀρκύστατα
uti dicens, suspectumque habens Euripidis in Oreste v. 1420. ἀρκυστάτων μηχανῶν
. At ἀρκύστατος
adiectivum est, ex quo patet cur retia ipsa plurali numero ἀρκύστατα
dicantur: ut propter hanc quidem caussam recte videatur dicere poeta potuisse πημονὴν ἀρκύστατον
. Recte tamen Elmsleius ἀρκύστατ᾽ ἂν
scribi iussit: sed praetervidit non perfectam eo esse horum versuum emendationem. Nam si ita, ut voluit Elmsleius, Aeschylus scripsisset, hoc diceret, quomodo enim quis inimicis insuperabilia retia pararet? At hoc parum aptum esset, quia sententia non integra esset, sed referretur ad id quod non est dictum, nisi faceret quod ego feci, ut alia diceret quam sentiret. Multo graviorem et aptiorem orationem unius litterae mutatione restituendam esse putavi, πᾶς γάρ τις ἐχθροῖς ἐχθρὰ πορσύνων, φίλοις δοκοῦσιν εἶναι, πημονῆς ἀρκύστατ᾽ ἂν φράξειεν ὕψος κρείσσον ἐκπηδήματος.
Male post φράξειεν
virgula ponitur: nam ad φράξειεν
alter accusativus, ὕψος
, modum rei describens, adiungitur. Quod Halmius in Lect. Aesch. I. pagina ultima coniecit, ὕψος κρεῖσσον ἐκπηδήματος
, minus poetice dictum est.
νίκης
. Recte Heathius νείκης
, quod vocabulum Suidas atque Etym. M. p. 276, 3. φιλονεικία
interpretantur. Neque dubia vox videri debebat Blomfieldio, quum Etymologicum diserte doceat ex νεῖκος
factam cum diphthongo scribi.
ἐφ'
Vict. et, ut videtur, Flor. Quod Scaliger scribendum vidit, ἐφ'
, est in Ven. Farn.
ἀμύμονα
Vict. ἀμύμονα
Ven. Flor. Farn. Illud praestat.
περιστιχίζων
Ven. περιστοιχίζων
Flor. περιστοιχίζω
Vict. περιστιχίζω
Farn. ut Auratus et Canterus emendaverunt.
καὶ δὴ
vir dis respicitur ad v. 1303. 1305. Deinde libri κἀν δυοῖν οἰμώγμασιν
. Verissimum esse puto, quod Elmsleius ad Med. v. 798. p. 203. significat, scribendum esse οἰμωγμῶν
, docens ille δύο
quidem, sed non δυοῖν
cum alio pluralis numeri nomine consociari. Quod est de tragicis et ceteris antiquioribus scriptoribus intelligendum. Recentiores enim minus in hoc genere videntur diligentes fuisse: vide Göttlingium ad Theodosium p. 212. seq. quem Aristophanis et Demosthenis auctoritate uti non debuisse G. Dindorfius et Schaeferus animadverterunt.
αὐτοῦ
, quod Wellauerus et Scholefieldius cum Is. Vossio in αὑτοῦ
mutarunt. Defendit αὐτοῦ
Blomfieldius, sed male, qui sic intelligi verba velit, κῶλα αὐτοῦ μεθῆκεν αὐτόν
. Immo αὐτοῦ
est illico, κῶλα
autem accusativus. Euripides Hipp. v. 356. ῥίψω, μεθήσω σῶμ'· ἀπαλλαχθήσομαι βίου θανοῦσα.
αὑτοῦ
. Emendavit Schützius. ὁρμαίνει
, quod ne Porsonus quidem obelo notavit. At hoc verbum quum per se suspectum esse debebat, ut quod tragici epicis reliquerint, neque quisquam eorum usurpasse reperiatur nisi Aeschylus valde dubio loco in Sept. adv. Theb. v. 375. tum multo minus hic propter significationem, quam habere deberet, ferri potest. Certo non scripsit Aeschylus ὁρμαίνει
, sed verbo usus est cuius vim recte expressit Stanleius evomit vertens. Eum iniuria vituperavit Blomfieldius, qui vulgatum interpretatur aestuat animo. Quid? is, cui modo membra soluta esse duobus ictibus percusso dicta sunt, reviviscat et aestuet animo? Apertum esse arbitror vel propter οὕτως
, sententiam non posse aliam esse quam sic ille animam efflavit. Scribendum putavi ὀρυγάνει
. Videtur enim ad hunc versum pertinere quod apud Hesychium post vocabulum ὀρτός
scriptum est, ὀρυγάνει, ἐρεύγεται
.
χαίρουσαν οὐδὲν ἧσσον ἢ διὸς νότῳ γᾶν, εἰ σπορητὸς κάλυκος ἐν λοχεύμασιν
, nisi quod γᾶν. εἰ σπόρητος
habent Flor. Farn. γᾶ εἰ σπόρητος
Ven. Eam comparationem ne sic quidem scriptis verbis satis absurdam vocare debebat Valckenarius in Diatr. de fragm. Eur. p. 52. Sed eximia emendatione Porsonus in Porsonianis Kiddii p. 210. οὐδὲν ἧσσον ἢ Διοσδότῳ γάνει σπορητός
, quod merito receperunt Blomfieldius et Scholefieldius. De accentu nominum quale est σπορητός
diversae sunt grammaticorum sententiae: v. Valcken. ad Ammonium p. 15.
εἰ δ' ἦν πρεπόντων
. Quod Fr. A. Wolfius ad Demosth. or. in Lept. p. 217. existimabat, ἦν πρεπόντων
pro ἦν πρέπον
vel ἔπρεπε
dictum esse eo modo quo τῶν ἀδίκων ἐστίν
et similia, falsum esse intellexerunt Blomfieldius et Wellauerus, articulo in ea formula opus esse videntes, probavitque horum sententiam non sine quadam acerbitate in Wolfium Schaeferus ad Demosthenem vol. III. p. 69. Recte se haberet πρεπόντων
, si masculino, non neutro genere dictum esset referreturque ad Clytaemnestram et Aegisthum: ut si Latine, quoniam decentium non licet, sic diceres, quod si honestorum esset libare propter occisum. Πρέποντας
recte sic dici, ut intelligantur οὓς πρέπει
, ostendit illud in Sophoclis Oedipo rege v. 9. ἀλλ᾽, ὦ γεραιέ, φράζ᾽, ἐπεὶ πρέπων ἔφυς πρὸ τῶνδε φωνεῖν
. Imitati id sunt recentiores. Memoravit Stephanus in Thesauro Plutarchi hoc in Poplicola c. 17. ἀνδρὸς ἀγαθοῦ καὶ φίλου μᾶλλον ἢ πολεμίου Ῥωμαίοις εἶναι πρέποντος
. Ad quem locum Schaeferus ab eodem Stephano πρέπειν ἑστάναι
ex epitaphio Callimachi afferri rettulit. Quaeras quod hoc sit aut cuius epitaphium Callimachi. Calchantis filii Porphyrii athletae, qui etiam Calliopus dictus est, videtur epitaphium esse, primum epigrammatum in statuas athletarum, quorum in hunc plurima sunt, in Brunckii Anal. t. III. p. 17. sive Anthol. Planud. V. 2, ep. 1. Anth. Pal. vol. II. p. 727. ἔπρεπε μὴν χρυσέῳ ἐν ἀγάλματι, μηδ' ἐνὶ χαλκῷ τοῦτον τοῖς ἄλλοις εἴκελον ἑστάμεναι.
Sic ipse edidit Stephanus, μὲν
pro μὴν
scribens, non recte. Patet vero, si hoc epigramma in Thesauro in mente habuit, memoria falsum esse. Aeschylus autem si illo modo uti voluisset hoc vocabulo, dicturus potius fuisse videtur εἰ δ᾽ ἦμεν πρέποντες
. Quod Stanleius sive potius Vossius scribendum coniecit, πρεπόντως
, recipiendum suspicanti Blomfieldio facile quis assentiatur, si non εἰ δ᾽ ἦν πρεπόντως, ὥςτ᾽ ἐπισπένδειν
, sed sic potius construi vellet, εἰ δ᾽ ἦν, πρεπόντως ὥςτ᾽ ἐπισπένδειν
. Mihi videtur Aeschylus scripsisse εἰ δ᾽ ἦν πρέπον τῷδ᾽ ὡςτ᾽ ἐπισπένδειν νεκρῷ
.
τάδ'
in τοῦδ'
esse mutandum, ut hoc diceretur, si mortuo libationem dare liceret, huic iuste daretur. Ea mutatione ne tum quidem opus esse videtur, si πρεπόντως
scribitur. Plene in fine huius versus interpungendum esse vidit Tyrwhittus: atque interpunctum ita est in editionibus Victorii et Canteri, quas pessime deseruit Stanleius, non videns ὑπερδίκως μὲν οὖν
esse immo iustissime, nec reputans integro disticho includi debere sententiam qua finitur oratio.
τοσόνδε
. Sic amant loqui. V. Prom. v. 112. Choeph. v. 40.
Πλήσας ἀραίων
per se constant. Male iungunt κακῶν πλήσας ἀραίων
.
μου
.
Πρὸς εἰδότας
dicit ut sit πρὸς εἰδότας
.
χειρός
. Correxit Abreschius.
δικαίως
Farn.
ἐδανὸν
scribendum esse vidit Casaubonus. Hesychius δανά, ἐδώδιμα, βρώσιμα. ἐδανοῖς, βρωσίμοις. Αἰσχύλος.
In Flor. glossa βρωτόν
.
ῥοῦς
Farn. Vict. ῥοὰς
Flor. Ven. Glossa in Flor. Farn. ῥοάς
. Correxit Stanleius. Sophocles Ai. v. 883. νείαι Βοσπορίων ποταμῶν
, et Oed. Col. v. 1597. φυτῶν ὑδάτων λουτρὰ καὶ χοάς
. δρώμενον
Flor. Ven. Vict. ὁρώμενον
, cum glossis κινηθέν, γεγονός
Farn. ὁρόμενον
Canterus. Rectius Abreschius ὄρμενον
.
ἐπεύθου
Farn. ἀπέταμες
Ven. Vict. et ad α
superscripto ε
Flor. ἀπέτεμες
, ad alterum ε
superscripto α
, Farn. Ridicule haec verba, τόδ᾽ ἐπέθου θύος δημοθρόους τ' ἀράς;
Scholefieldius interpretatus est, imposuisti tibi (ut victimae mox ob crimina mactandae) hoc thus publicarum execrationum? Scribendum est τόδ᾽ ἐπέθου θύος, δημοθρόους τ' ἀρὰς ἀπέδικες ἀποτόμως;
et populi diras contempsisti praefracte. Respicit ad v. 1363. Euripides Alc. v. 992. οὐδέ τις ἀποτόμου λήματός ἐστιν αἰδώς
. Deinde libri ἄπολις
. Casaubonus ἀπόπτολις
. Ex mea et Seidleri sententia ἀπόπτολις
Blomfieldius ceterique. Quod si quis obiiciat vix inventum iri aliud huius formae exemplum, reputet velim talium vocabulorum hanc esse rationem, ut poeticae formae, quod vulgaribus metris aptiores essent, in communem usum venerint, veluti quae in γυμνός
et σοφός
terminantur; quo factum esse ut simpliciores magis viderentur esse poeticae. Libri ἔσῃ
.
ὀμβρίμου
etiam Ven. Farn. ut edd. vett.
οὐδὲν τόδ'
. Stanleius, sive potius Vossius, Orelliusque ad Isocr. p. 375. et Blomfieldius οὐδὲν τότ'
, id ut ad νῦν
referatur. Probabiliter illud quidem, firmavitque Blomfieldius exemplis, sed non ut sit necessarium. Inscite oblocutus est Wellauerus, οὐδὲν τόδε
nihil eiusmodi significare putans. Immo non hoc: illud hoc
autem explicatur iis quae sequuntur.
εὐπόκοις
Flor. Farn. Vict. εὐτόκοις
Ven.
Θρηκίων τε
(τε
Farn.) λημμάτων
Ven. Farn. Vict. Ex Flor. enotatum ἐλημμάτων
. Emendavit Canterus.
χρή
. Emendavit Porsonus. βιαμάτων
Ven.
τοιαῦτ'
puncto est distinctum. Blomfieldius haec ita distribuit, λέγω δέ σοι τοιαῦτ᾽· ἀπειλεῖν ὡς παρεσκευασμένης ἐκ τῶν ὁμοίων — χειρὶ νικήσαντ᾽ ἐμοῦ ἄρχειν
. Wellauerus, quem secutus est Scholefieldius, ita scripsit, λέγω δέ σοι, τοιαῦτ᾽ ἀπειλεῖν ὡς παρεσκευασμένῃ ἐκ τῶν ὁμοίων, χειρὶ νικήσαντ' ἐμοῦ ἄρχειν
. Deteriora etiam aliorum commenta sunt. Sensum perspexit Schützius, qui in minore editione non male, sed praeter necessitatem scripsit ὡς παρεσκευασμένῃ σ᾽ ἐκ τῶν ὁμοίων
. Consentiunt in παρεσκευασμένης
libri, nec quicquam mutandum est. Hoc dicit, iubeo te talia minari, ut me parata imperare mihi, qui vicissim me vi vicerit. id est, minitare, si libet: ego parata sum. si, quemadmodum ego nunc potentior sum, sic tu me viceris, ferre imperium. Ἐκ τοῦ ὁμοίου
satis explicatum a Stephano in Thesauro.
γνώσῃ
vel γνώσῃ
.
περίφρονα
, superba, plena contemptus. Suppl. v. 727. περίφρονες δ᾽ ἄγαν ἐν ἀντέρῳ μένει μεμαργωμένοι κυνοθρασεῖς θεῶν οὐδὲν ἐπαΐοντες
.
ἐπιμαίνεται
, ubi Canterus plene interpunxit.
λίπος
. Correxit Porsonus. Deinde εὐπρέπειαν τίετον. ἔτι σε χρὴ
Ven. Vict. εὖ πρέπει ἀντίετον ἔτι σε χρὴ
Flor. εὖ πρέπει ἀτίετον ἔτι σε χρὴ
Farn. Auratus et Canterus ἐμπρέπει ἀτίετον
. Schutzius cum Heathio οὐ πρέπει ἀτίετον
. Blomfieldius, adscito Casauboni λίβος
, haec obscura atque inconnexa dedit, μεγαλόμητις εἶ, περίφρονα δ᾽ ἔλακες· ὥςπερ οὖν φονολιβεῖ τύχᾳ φρὴν ἐπιμαίνεται. λίβος ἐπ' ὀμμάτων αἵματος ἐμπρέπει ἀτίετον
. Secutus est Scholefieldius. Sed ista quid sibi volunt? Ὥςπερ οὖν
particulae sunt quibus confirmantur quae adiuncta sunt. Supra v. 1130. τὸ μὴ πόλιν μὲν ὥςπερ οὖν ἔχει παθεῖν.
Choeph. v. 56. ἢ σῖν᾽ ἀτίμως, ὥςπερ οὖν ἀπώλετο πατήρ, τάδ᾽ ἐκχέουσα, γάποτον χύσιν, στείχω;
et v. 876. δόλοις ὀλούμεθ', ὡςπερ οὖν ἐκτείναμεν.
Sophocles Ai. v. 990. καὶ μὴν ἔτι ζῶν, Τεῦκρε, τοῦδέ σοι μέλειν ἐφίεθ᾽ ἀνὴρ κεῖνος, ὥςπερ οὖν μέλει.
Ex his intelligitur connexas esse istis particulis sententias. Quod libri habent, εὐπρέπειαντίετον
, ex supra scripto ν
ortum est, quo ἐνπρέπειν
legendum esse significabatur. Itaque scripsi ἐμπρέπειν ἀτίετον
. Respondet chorus Clytaemnestrae verbis iis quibus se paratam ostendit ad cernendum ferro et sanguine. Itaque sic loquitur, audax consiliis es et sicut furibunda sanguineam fortunam expetis, adspersam oculis sanguinis guttam inultam conspici: aliquando te oportebit orbatam amicis ictum ictu luere, i. e. sicut expetis caedem, habebis, prouti merita es. Facies Clytaemnestrae sanguine erat conspersa, ut ipsa v. 1350. gloriatur. Αἷμα ἄναιμον
Sophocles quoque dixit Antig. v. 1022.
τύμμα τύμμα
. Emendavit Vossius, et quis non? τίσαι
. Correxit Porsonus.
ἀκούεις
. Eo si quis gravem a debili orationem discernere nesciens offenderetur, saltem ἀκούοις
, non soloecum ἀκούσεις
adsciscere debebat.
Ἐριννύν θ'
.
οὐ μοι φόβου μέλαθρον ἐλπίς
. Deinde codices ἐμπατεῖ
. Vict. ἐμπατεῖν
. Vix credibile est editores non offendisse ad illud φόβου μέλαθρον
. Quin Elmsleius ad Heracl. v. 996. comparavit hunc Aeschyli versum cum iis quae ibi Euripides habet, τὸ λοιπὸν μὴ ξυνοικοίην φόβῳ
. At num qui una cum timore habitat, non id in sua facere domo potest, sed concedere in illam nescio quam timoris domum debet? Solus ille omnium qui Aeschylum attigerunt princeps Auratus vitio hunc locum affectum esse animadvertit, φόνον
scribendum esse coniiciens. Sed scripsisse potius videtur Aeschylus οὐ μοι φόβον μέλαθρ᾽ ἂν ἐλπὶς ἐμπατεῖν.
Sophocles Ant. v. 235. τῆς ἐλπίδος γὰρ ἔρχομαι δεδραγμένος, τὸ μὴ παθεῖν ἂν ἄλλο πλὴν τὸ μόρσιμον.
Non, inquit Clytemnestra, spes mihi est timorem in domum meam ingressurum esse, quamdiu Aegisthus in foco meo ignem accendet.
φλέγουσ'
. Emendavit Porsonus.
κεῖται
hanc sententiam incipit Clytaemnestra: sed quis, obsecro, qui non omni aptae orationis sensu destitutus sit, Agamemnonem isto adiectivo λυμαντήριος
recte designari credet, nec censebit Aeschylum, si dicere quod illo adiectivo continetur voluisset, λυμαντὴς ὅδε
vel λυμαντὴς νεκρός
fuisse dicturum? Nam ne articulum quidem si addidisset, κεῖται γυναικὸς τῆςδ᾽ ὁ λυμαντήριος
, satis apte esset locutus. Nulla tamen in hoc versu vitii suspicio est. Ex quo consequitur, quod certissimum esse arbitror, excidisse aut ante hunc versum alium versum, in quo nomen aliquod substantivum fuerit, aut post eum. Ac vel hebetior aliquis, opinor, sentiet quantum ab librorum illa debili atque imperfecta oratione distet plene enuntiata sententia, ut si eiusmodi versum, qualem potuit saltem facere Aeschylus, adiicias, κεῖται γυναικὸς τῆςδε λυμαντήριος ἀνήρ, θυγατρὸς τῆς ἐμῆς φονεὺς ὅδε, Χρυσηίδων μείλιγμα τῶν ὑπ᾽ Ἰλίῳ.
Choeph. v. 751. στείχω δ᾽ ἐπ' ἄνδρα τῶνδε λυμαντήριον οἴκων
. Itaque versum excidisse indicavi.
ναυτίλων δὲ σελμάτων ἱστοτρίβης
. Wellauerus in Lexico Aeschyleo scribendum esse suspicabatur ναυτικῶν
. Idem, ut Blomfieldius dicit, coniecerat Casaubonus. Pauwius ἰσοτριβής
, quod receperunt Schützius et Porsonus. Porsonus haec quomodo intellexerit nescio: ceteros nihil expedivisse video. Schützii interpretatio, itineris maritimi consors, neque cum verbis poetae congruit, qui si illud in mente habuisset, non ἰσοτριβής
, sed ὁμοτριβής
dixisset; neque continet, quod exspectamus, aliquid exprobationis. Σέλματα
potuerunt fortasse ναυτίλα
dici, si intelligebantur navigantia. Sic Sophocles Phil. v. 220. τίνες πότ᾽ ἐς γῆν τήνδε ναυτίλῳ πλάτῃ κατέσχετ';
et Euripides initio Archelai Αἴγυπτος, ὡς ὁ πλεῖστος ἔσπαρται λόγος, σὺν παισὶ πεντήκοντα ναυτίλῳ πλάτῃ Ἄργος κατασχών.
Sed Aeschylum scripsisse puto ναυτίλοις δὲ σελμάτων ἰσοτριβής
. Captiva ista, inquit, et prodigiorum interpres et tori socia huic fatidica fida conius, nautis vero aeque cum transtris trita.
κύκνου δίκην
affert Tzetzes ad Lycophr. v. 426.
φιλήτως
Flor. Reliqui φιλήτωρ
. In τοῦδ'
consentire videntur libri. Sed quum scholiastes adnotaverit ἐκ ψυχῆς φιλουμένη τῷ Ἀγαμέμνονι
, videtur ille φιλήτως τῷδ'
habuisse. Idque recepi, quum quod recte ille φιλήτωρ
, quod Hesychius a verbo cognato factum ἐραστής
interpretatur, ex φίλος
et ἦτορ
compositum esse iudicavit, tum quod sic rectius procedit sententiae ratio. Nam his, φιλήτως τῷδ'
, opponitur ἐμοὶ δὲ χλιδῆς παροψώνημα
. Addendum est φιλήτως
ad κακοήτως
et μεγαλήτωρ
, de quibus Lobeckius Paralip. p. 217. A φιλεῖν
Nonnus φιλήτορι κόλπῳ
dixit XXI. 27. Quae Strabo X. p. 484. de Cretensibus habet, τὸν μὲν ἐρώμενον καλοῦσι κλεινόν, τὸν δ᾽ ἐραστὴν φιλήτορα
, attulit Blomfieldius, male ille vituperans scholiastam Aeschyleum vocabulum a φίλος
et ἦτορ
derivantem.
εὐνῆς παροψώνημα τῆς ἐμῆς χλιδῆς
. Errorem librariorum παροψώνημα
correxit Casaubonus. Inutilibus coniecturis viri docti, in duplici genitivo haerentes, hunc versum tentarunt. Putaverunt enim scribendum esse Casaubonus aliique εὐνῆς
, Pauwius εὐνῇ
, H. Vossius ἔτι
, Auratus χλιδήν
, Musgravius et Blomfieldius τῇδ'
. Sed ineptum est ipsum vocabulum εὐνῆς
. Scribendum erat χλιδῆς
, voti, quod ei contigerat Agamemnonem interficere.
ζυγοῖς
qui medius staret. Itaque ego quoque anapaestos choro, sed melica ζυγοῖς
tribui. Ita in his quoque summa est aequalitas.
φέρουσ' ἐν ἡμῖν
. Porsonus contra metrum φέρουσ' ἡμῖν
. Emperius φέρουσ᾽ ἂν ἡμῖν
. Praestat φέρουσ' ἐφ' ἡμῖν
.
καὶ
huic versui addunt. διαί
, quod Ven. Flor. Vict. habent, etiam in Farn. esse puto: nam quod Elmsleius sic adnotavit, “γυναικὸς διὰ
(gl. ad ι
. διαι
)", scribere voluit, opinor, "gl. ad γ
. διαι
."
οἳ παρανόμοις
. Alterum οἳ
addendum esse vidit Blomfieldius. Canterus coniecit καὶ παράνομος
, quod recepit Schützius. Porsoni editio οἳ, παρὰ νόμους
. Mea emendatio, παράνους
, ab novissimis editoribus recepta est.
ὀλέσας
Flor.
νῦν δὲ τελείαν πολύμναστον ἐπηνθίσω δι' αἷμ' ἄνιπτον, ἥτις ἦν τότ' ἐν δόμοις ἔρις ἐρίδματος ἀνδρὸς ὀϊζύς.
In ἐπηνθίσω
consentiunt Ven. Flor. Farn. Vict. Id Auratus in ἀπήνθισεν
mutandum putabat. Casauboni coniecturam ἀπηνθίσω
receperunt Schützius, Porsonus, Blomfieldius, ceterum haec sic ut in libris leguntur cohaerere existimantes. Et videri possent cohaerere, si legeretur νῦν δὲ τέλειον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον.
Sed nunc et orationis perversitas et metrorum ratio ostendunt aliquot versus excidisse post τελείαν
. Nam et anapaestis et iis, quae hos excipiunt, respondent versus 1504-1515. Ἐπηνθίσω
non erat mutandum, sed deleri debebat, ut Wellauerus quoque vidit, δι'
, adscriptum ab interprete vel ortum ex proxime sequentibus litteris. Respondet enim antistrophico versui hic, cuius prima syllaba deest, supplenda, ut videtur, hoc modo, ἦ πολύμναστον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον,
i. e. profecto multum recordandum tibi adspersisti inexpiabilem sanguinem. Dicit haec de Helena. Alio modo, sed non plane dissimili, usus est hoc verbo Aeschylus in Sept. c. Th. v. 924. ἰὼ πολλοῖς ἐπανθίσαντες πόνοισι γενεάν
. Mox libri ἥτις ἦν τότ' ἐν δόμοις
. Quum Schutzius et Butlerus legi vellent ἦ τις
, minime se hoc probare dixit Blomfieldius. At ostendere debebat qui sensus vulgatae lectionis esset, quove modo expediri illa posset orationis perversitas. Etiamsi non moneret metrum antistrophicum, neminem, qui aliquem tragicae dictionis aut orationis poeticae sensum habeat, non intellecturum arbitror illud ἥτις ἦν
non esse a poeta profectum, sed adscriptum ab interprete aut alio errore ortum. Deinde quid est ἔρις ἐρίδματος ἀνδρὸς ὀϊζύς
? Scaliger ἐρίδματος
, ab ἐριθμαίνω
, quod placuit Blomfieldio. Quin Scottus in Appendice Thesauri Stephaniani ἐρίδματος
pro genitivo habuit ab ἔρισμα
ducto. Immo ἐρίσματος ἀνδρὸς ὀϊζύς
est ἐρίδμητος
, gravis domitricis viri calamitas, quo nomine hic patet Helenam, quae etiam Agamemnoni interfectionis caussa exstiterit, designari. Ἔρις
autem ex sequentibus syllabis ortum videtur. Post ἐρίδματος
aperte excidit τις
. Scribendum igitur videtur ἦ πολύμναστον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον, στᾶσα τότ' ἐν δόμοισιν ἐρίδματός τις ἀνδρὸς οἰζύς. hei memorique cruore neque cluendo conspicua, in domo tum gravis pestis viri peremptrix.
ἐκτρέψῃς
Vict. ἐκτρέψῃς
Ven. Farn. ἐκτρέχῃς
Flor.
ὀλέσασ'
Farn. ὀλέσασα
Vict. ὀλέσαν
Ven. Flor.
ἐμπίτνεις
Canterus. Libri ἐμπίπτεις
. διφνείσι
. Blomfieldius et Wellauerus ex mea emendatione διφνίοισι
. Antagoras apud Diog. Laert. IV. 26. sive in Brunckii Anal. t. I. p. 260. ep. 2. τὸ καὶ σέο σῶμα δίφνιον
. Hesychius δίφυιον νυκτός, τὰ δύο μέρη, τὸ δίμοιρον
. Idem δεκάφυια, δεκαπλάσια· δίφυια δὲ διπλάσια
. Ita Kusterus haec scribenda esse docuit ex Etym. M. p. 254, 14. cuius verba sic emendanda sunt, δεκάφυια, τὰ δεκαπλάσια. Καλλίμαχος τῶν ἔτι σοι δεκάφυια φάτο ζωάγρια τίσειν. καὶ δεκάφυια εἴρηται οἱονεὶ δεκάφυα, δεκάκις πεφυκότα. τὸ γὰρ φύω Αἰολικῶς φυίω φασί, καὶ τὸ ἀλύω ἀλυίω
. Attigit hanc formam Lobeckius ad Phryn. p. 494.
Τανταλίδεσιν
Flor. Agamemnonem et Menelaum dicit.
κράτος ἰσόψυχον ἐκ γυναικῶν
. Porsonus omisit ἐκ
. Additum ἂν
a me ab novissimis editoribus receptum est. Omiserant librarii, ne deesset quod genio diceret chorus, non memores huiusmodi compellationes saepissime nudas poni, quoniam intelligitur te appello
.
καρδίᾳ δηκτόν
. Emendavit Abreschius. In Porsoniana κρατύνοις
, fortasse typographi errore. Hoc dicit, o infeste deus, qui irruis in domum et duplices Tantalidas, victoriamque gubernas parilis animi a mulieribus (Helena et Clytaemnestra) cor mihi mordentem.
δίκαν μοι κόρακος ἐχθροῦ
. Deinde σταθεὶς ἐννόμως
Ven. Flor. σταθεὶς ἐκνόμως
Farn. Vict. σταθεῖσ᾽ ἐκνόμως
Schützius, Porsonus, Stanleius in curis secundis. Masculinum agnoscit scholiastes, ὡς κόραξ ἐσθίων νεκρῶν σῶμα βοᾷ, οὕτω καὶ ὁ δαίμων ἐκνόμως δικάσει, παρὰ τὸ δίκαιον
. Genium mortis intelligi volebat Elberlingius et proinde Canteri quamvis malam coniecturam ἐπεύχεαι
probabat. Assensus ei est Creuzerus in Annal. Vindob. vol. LIV. p. 163. picturam ei explicationi adhibens de qua dixit Radulphus Rochettus in Oresteide p. 223. seq. Clytaemnestram dici quum res ipsa declarat, tum γυνή
ex praecedente γυναικῶν
intelligendum est. Videtur autem Aeschylus ita fere scripsisse, ἐπὶ δὲ σώματος δίκαν κήρυκος ἐχθροῦ σταθεῖσ᾽ ἐκνόμως ὕμνον ὑμνεῖν ἐπεύχεται * μύσος*.
Nam quum libri habeant ὕμνον ὑμνεῖν ἐπεύχεται
, mutilum esse versum apparet, quem addito δόμοις
integrandum putavit Butlerus. Schützio φόνῳ
addendum esse videbatur.
νῦν γ'
. At δ'
refertur ad suppressum πρόσθεν μὲν οὐκ ὀρθῶς ἔλεγες
.
τὸν τριπάχυιον
. Pudet referre quae explicando huic verbo sunt prolata. Blomfieldius τὸν τριπάλαιον
coniecit. Ad sensum ferri posset παλαιόν
, non potest τριπάλαιον
. Nam summa antiquitas si memoratur, quia nihil ad rem, friget. Scripsi τὸν τριπάχυντον
, in quam emendationem etiam Bambergerus incidit. Similiter Aeschylus dixit in Sept. c. Thebas v. 751. ὄλβος ἄγαν παχυνθείς
.
γέννας
Farn. Vict. γέννης
, superscripto ας
, Ven. Flor. In Farn. glossa γενεᾶς
.
νείρει
. Scaliger νείκει
. Casaubonus νείρῃ
, quod suum fecit Stanleius, probavitque Albertius ad Hesychium v. νείρῃ
, et receperunt Schützius in editione maiore ac Blomfieldius. Recte vero animadvertit Wellauerus id νείρα
scribendum fuisse. Mea sententia, si uterum vel viscera dicere voluisset Aeschylus, νηδύϊ
scripsisset. Idque eum scripsisse putavit H. L. Ahrens. Sed existimo νείρει
dativum esse ignoti hucusque vocabuli νεῖρος
, quod intimum locum significaverit. Adiectivo νειρός
usus est Lycophro v. 896. κρύψουσ᾽ ἄφαντον ἐν χθονὸς νειροῖς μυχοῖς,
ubi videndus est Bachmannus.
ἄγος
, quod Schutzius in minore editione recepit. At ἄχος
saepe malum significat. Ἰχώρ
est sanies. Hesychius Ἀχώρ, αἷμα συμπεπηγός, ἔμπυον, σηπεδών
. Sic scribendum. V. ibi interpretes et Foesium in Oec. Hippocr.
ἢ μέγαν οἴκοις τοῖσδε δαίμονα
. Scribendum esse τοῖςδ' αἵμονα
monui in adnotationibus ad interpretationem Humboldti. Sed iis nondum perfecta est emendatio: nam spondeum οἴκοις
vitiosum esse arguit versus antistrophicus. Grammatici haud dubie inventum est μέγαν οἴκοις
, ut metro consuleret, quum depravatam scripturam τοῖςδε δαίμονα
in codice suo invenisset, cum quibus verbis construi non posse videbat μέγα
. Scripsit Aeschylus ἢ μέγα δώμασι τοῖς δ᾽ αἵμονα καὶ βαρύμηνιν αἰνεῖς, φεῦ φεῦ, κακὸν αἶνον ἀτηρᾶς τύχας ἀκορέστου.
Αἵμονα θήρης
in Iliade V. 49. peritum significare volunt: vereor ne illic quoque ferocem intelligi oporteat et cruore gaudentem, ut in Hecuba v. 91. dictum est λύκου αἵμονι χαλᾷ
. Cruentatum significat in Aeschyli Suppl. v. 814.
πανεργέτα
Farn. Vict. πανεργέταν
Ven. Flor. Haec ante oculos habuit scriptor Christi patientis v. 1465. ὦ παῖ παναιτίου θεοῦ παντεργάτα, τί γὰρ τελεῖται τοῖς βροτοῖς ἄνευ σέθεν; τί δ᾽ οὐ θεόκραντόν γε τῶνδ᾽ ἐστίν; ἰώ, ἰώ, ιώ, ὦ βασιλεῦ, βασιλεῦ, πῶς σε δακρύσω; ὦ θεέ μου, Θεέ μου, πῶς σε καλέσω; φρενὸς ἐκ φιλίας τί σοί ποτ᾽ ἄρ᾽ ἄσω; κεῖσαι γὰρ ὑφάσμασι τοῖςδ᾽ εἱλιγμένος.
ἰὼ
semel Ven. Flor. Geminant Farn. Vict.
τί
prius omissum, postea additum. τί ποτ' ἆρ᾽ εἴπω
Farn. Apparet Triclinium hic et mox v. 1461. versus acatalectos dare voluisse.
ἐκπνείων
Farn.
τῶνδ'
Flor. ἀνελεύθερα
, cum glossis ἀνελευθέρως, δουλικῶς
, Farn. Recte ceteri ἀνελεύθερον
. Dici quidem potuit κοίταν δαμείς
, sed, quum κεῖσαι
praecesserit, recte monuit Wellauerus hoc verbum esse repetendum.
τοἔργον ἐμὸν τόδε
Farn.
μηδ' ἐπιλεχθῇς
Ven. Flor. μὴ δ᾽ ἐπιλεχθῇς
Farn. μηδ' ἐπιλεχθῇς*
Vict. sic cum asterisco, sive lacunae, sive, quod veri similius duco, corruptae lectionis signo. Excidisse aliquid Scaliger videtur putasse, qui ἐπιλεχθείς
corrigebat. Quod Auratus et, ut Blomfieldius adnotavit, Vossius probarunt, ἐπιλεχθῇς
, non potest significare cogitaveris: nam hoc ἐπιλέξασθαι
dicitur. Vossium etiam ἐπιλέξῃς
scribendum coniecisse Blomfieldius dicit. Scripsi μηκέτι λεχθῇς δέ
.
νεαροῖς
Farn. quae etiam Spanhemii mala coniectura erat. Recte autem in edd. vett. haec coniunguntur, τόνδ' ἀπέτισεν τέλεον νεαροῖς ἐπιθύσας
. Non intellexerunt haec verba qui cum Stanleio virgulam post ἀπέτισεν
posuerunt idque verbum verterunt punivit, quae non est activi potestas. Hoc dicit poeta, τόνδε ἀπέτισεν τέλεον νεαροῖς, θύσας αὐτόν
, hunc adultum persolvit ut vindictam pueris, propter eos mactatum.
πῶς, πῶς
. Hesychius πῶ, ποῦ, ὅθεν, ὁπόθεν. Δωρίς
. Significat qua ratione. Rectius Etym. M. p. 773, 18. πόθεν
interpretatur, male ille tamen ex eo factum censens. In Farn. deest δέ
.
μελαίνης
scriberent, nescientes μέλας
ultima longa esse. προβαίνων
Canterus. Libri προσβαίνων
. δίκην
pro δὲ καί
, mutatam in δίκαν
recepit Scholefieldius, sic interpretans, "quo quum processerit, poenas solvet, vel faciet ut solvantur poenae, ob concretum rorem sanguinis liberorum voratorum.” Nihil lucri ex languidiore sententia.
πάχνα κουροβόρῳ παρέξει
. Auratus et Casaubonus πάχναν κουροβόρον
. Deinde προσέξει
Auratus assentiente Cantero. Meam emendationem πάχνᾳ
receperunt novissimi editores. Neque alia mutatione opus est. Ὅποι δὲ καὶ προβαίνων
idem est atque ὅποι δ᾽ ἂν καὶ προβαίνῃ
. Sensus est, et quoquo progrediens nativoro cruori eas exhibebit, scilicet ὁμοσπόρους ἐπιρροὰς αἱμάτων
.
ἡμιχόριον
praefixum. ἰὼ ἰὼ
Farn. Vict. ἰὼ
semel Ven. Flor.
τί ποτ' ἆρ᾽ εἴπω;
et mox ἐκπνείων
.
εὐσεβεῖ
Flor.
ἀνελεύθερα
hic quoque Farn.
οὔτ᾽ ἀνελεύθερον οἶμαι θάνατον τῷδε γενέσθαι.
Schützius οὐκ
, quem secutus est Blomfieldius. Sed hos duos versus ab Aeschylo abiudicavit Seidlerus de versibus dochm. p. 408. cum quo etsi dissentiebam in dissertatione de versibus spuriis apud Aeschylum p. IX. (Opusc. II. p. 82.), tamen nunc assentior. Nam ut hiatus excusationem habere videatur a pausa quae post γενέσθαι
est, tamen frigent maxime hi versus produntque manum interpretis, rationem reddentis eorum quae sequuntur.
ἀλλά
(id quomodo dubitari potuerit non video), Dobraei praeclaram, quam vocat, emendationem recepit, δολοκτόνῳ ἄτῃ
. Miror Dobraei, viri recto iudicio insignis, hanc fuisse coniecturam, quae prorsus absurda est. Sermo est enim de doloso sacrificio Iphigeniae.
τὴν πολύκλαυτόν τ' Ἰφιγένειαν ἀνάξια δράσας, ἄξια πάσχων
. Porsonus ad Medeae v. 822. τὴν πολυκλαύτην
. Infeliciter Elmsleius ad Med. v. 807. τ' Ἰφιγένειαν
deleri volebat. Monui in adnotatione ad interpretationem Humboldti scribendum esse ἀλλ᾽ ἐμὸν ἐκ τοῦδ᾽ ἔρνος ἀερθὲν τῆς πολυκλαύτης Ἰφιγενείας, ἄξια δράσας, ἄξια πάσχων,
i. e. ἄξια ἀξίων δραμάτων πάσχων
. Nimirum grammaticus quum ab- surde dici putaret ἄξια δράσας
, scribendumque esse ἀνάξια
, huic verbo cetera, ut metro ne repugnarent, accommodaverat.
φροντίδος
Ven. Flor. φροντίδων
Farn. Vict. Assentior Blomfieldio φροντίδος
magis probanti, qui tamen cum aliis φροντίδος στερηθείς
iungit et ἀμηχανῶ
ad εὐπάλαμον μέριμναν
refert. In edd. Vict. Cant. omissis interpunctionibus στερηθεὶς φροντίδων μέριμναν
constructa videntur, neque id non videtur recte fieri, praesertim si φροντίδος μέριμναν
ex ἀμηχανῶ
pendeat. Sic Sophocles El. v. 959. ᾗ πάρεστι μὲν στένειν πλούτου πατρῴου κτῆσιν ἐστερημένῃ.
εὐπάλαμνον
. Porsonus εὐπάλαμον
. Librorum scriptura suspicionem facit scriptum fuisse ἀπάλαμνον
, notiorem librariis formam, pro ἀπάλαμον
. Neque dubito quin ἀπάλαμον
posuerit Aeschylus, more eo quo per epitheta effectus verbi adiuncti significatur. Metrum non obstat, quum etiam alia huiusmodi verba, praeter constantem in ἀθάνατος
usum, ad epicorum exemplum prima syllaba producta inveniantur, ut ἀκάματον
apud Sophoclem Ant. v. 339. ipsumque ἀπάλαμον
apud Pindarum Ol. I. 95.
ὅπα
, superscripto ι
, Farn. Elmsleius ad Heracl. 595. ὅποι
, cui recte ne Blomfieldius quidem obtemperavit.
δημοσφαλῆ
Ven.
ψακὰς
Blomfieldius. Libri ψεκάς
.
δίκῃ
Flor. Vict. δίκα
, superscripto ῃ
, Ven. δίκῃ
, superscripto ν
, Farn. δίκην
Aurati emendatio est. Deinde libri θήγει
. Ex mea emendatione θηγάνει
in novissimas editiones receptum. Hesychius, fortasse ex hoc ipso loco, θηγάνει, ὀξύνει
.
θηγάναις
. Correxit Pauwius.
εἶτ' ἐμ' ἐδέξω
sic Vict. Porsonus εἶθ᾽ ἔμ᾽ ἐδέξω
. Sic optaret chorus ut ipse pro Agamemnone obiisset. At non hoc, sed prius se mortuum esse mavult quam pereuntem videret illum. Itaque recte Farn. εἴθε μ' ἐδέξω
. Deinde Blomfieldius et Scholefieldius per negligentiam, opinor, ἐσιδεῖν
. Libri enim ἐπιδεῖν
.
δροίτῃ νῦν κατέχοντα χαμεύναν
Farn. Vict. Triclinii additamentum νῦν
, quo versus acatalectus fieret, omittunt Ven. Flor. delevitque, a Porsono uncis inclusum, Schützius. Memorant δροίτην
ex Aeschylo Etym. M. p. 288, 5. Eustathius p. 1726, 11. nomen illud etiam δρύτην
scribi, nominatimque Eustathius hoc in loco, testantes. Disseruit de eo vocabulo in glossario Blomfieldius. Conf. etiam Zonaras p. 571.
κλήσει
vel πλήσῃ
. αὐτῆς
Ven. Flor. Vict. αὑτῆς
male Farn. adscitum tamen a Blomfieldio.
ἀποκωκύσαι ψυχὴν ἄχαριν χάριν ἀντ᾽ ἔργων μεγάλων ἀδίκως ἐπικράναι
. Servatus pravus accentus ἀποκωκύσαι
in Porsoniana, quae tamen ἐπικρᾶναι
dedit. ἀποκωκῦσαι
Farn. Displicet asyndeton, mallesque pro altero horum verborum legi participium. Verum non ita scripsit Aeschylus, sed sic, κτείνασ' ἄνδρα τὸν αὑτῆς ἀποκωκῦσαι (scilicet αὐτόν), ψυχῇ τ' ἄχαριν χάριν ἀντ᾽ ἔργων μεγάλων ἀδίκως ἐπικρᾶναι.
ἐπιτύμβιον αἶνον
, receperunt Schutzius, Blomfieldius, Scholefieldius, probavitque G. Bernhardy in Syntaxi p. 108. non memores λάσκων
neutraliter dictum esse, ut in Suppl. v. 531.
σὺν δακρύοιν
Flor. Vict. quod Porsonus in σὺν δάκρυσιν
mutavit. Ven. Farn. σὺν δακρύοις
. Hoc tenui, congruens cum strophicis, si ea recte emendavi.
οὔτε προσήκει
Farn. Deinde Auratus μέλειν
pro λέγειν
.
κάππεσε, κάτθανε
. Dubitavit de scriptura propter augmenti omissionem Elmsleius ad Med. v. 1380. κάππεσε κάτθανεν
Farn.
τῶν ἐξοίκων
. Declarant rem haec in Choeph. v. 424. ἰώ, ἰὼ δαΐα πάντολμε μᾶτερ, δαΐαις ἐν ἐκφοραῖς ἄνευ πολιτῶν ἄνακτ', ἄνευ δὲ πενθημάτων ἔτλης ἀνοίμωκτον ἄνδρα θάψαι.
Itaque nulla mutandi caussa est. Nam τῶν ἐξ οἴκων
de domesticis dictum sequebatur autem, ut coniici potest (nam post hunc duo versus excidisse antisystema docet), neque alios patiemur comitari funus.
ἀλλ᾽ Ἰφιγένειαν· ἵν' ἀσπασίως - φιλήσῃ
. Haec etsi sic scripta esse potuerunt, si praegressa, quae exciderunt, permittebant, tamen tam parum id veri simile est ut non dubitandum videatur quin recte emendaverit Iacobus ἀλλ᾽ Ἰφιγένειά νιν ἀσπασίως φιλήσει
.
ἀχέων
Ven. Explicant πόρθμευμ᾽ ἀχέων
non sane ab- surde: sed nescio tamen an scripserit Aeschylus πόρθμευμα νεκρῶν
.
χείρε βάλοισα
. Emendavit Porsonus. Euripides Androm. v. 115. πρὸς τόδ᾽ ἄγαλμα θεᾶς ἱκέτις πέρι χεῖρε βαλοῦσα
. Deinde vulgo φιλήσει
. Vide ad v. 1522.
χρόνῳ
. Schützii emendatio est χρόνῳ
. Pindarus Οl. ΙΙ. 106. τὰ δ᾽ ἐν τῇδε Διὸς ἀρχῇ ἀλιτρὰ κατὰ γᾶς δικάζει τις ἐχθρᾷ λόγον φράσαις ἀνάγκῃ
.
θέσμιον γὰρ τίς ἂν γονὴν ῥᾷον ἐκβάλοι δόμων, κεκόλληται etc
. Mea emendatio, ἀραῖον
, recepta a novissimis editoribus. Sed θέσμιον γάρ
separandum est a ceteris verbis: quo significatur legem hanc esse, ut puniatur qui male fecerit. Perspexit hoc I. Symmons in adnotatione ad Anglicam interpretationem Agamemnonis p. 145. Deinde libri γένος προσάψαι
. Stanleius coniecit γένος προσάψαν
, Schutzius γένους προσάψει
. Blomfieldius edidit κεκόλληται γένος πρὸς ἄτα
, multus in demonstranda permutatione harum litterarum Ψ
et Τ
. Recepit hanc quam praeclaram vocat emendationem Scholefieldius, admisitque E. Leutschius in Schneidewini Philologo vol. I. p. 120. Scholefieldius, si quis dubitet, videre iubet Porsonum ad Med. v. 553. Scilicet Porsonus permutari Ψ
et Τ
illo loco docuit. At nemo dubitabit quin ἄτᾳ
facile in ἄψαι
abire potuerit: illud autem permulti dubitabunt, aptane sit ista quam Blomfieldius intulit sententia. Videbunt enim non esse omnino aptam neque ullo pacto cohaerere cum praecedentibus. Ferri πρὸς ἄτα
posset, si non γένος
, sed δίκη
vel τίσις
κεκολλῆσθαι diceretur, praegresso versu in parenthesi apposito. Hic, praesertim si asyndeton recte se habet, aliquid exspectatur quo graviter confirmetur id quod praecedente versu dictum est. Ideo ego coniiciebam κεκόλληται γένος πρὸς ἅψιν
, sententia bona, sed vocabulo neque apto satis neque usitato tragoediae. Id Aeschylus sic potius dixisset, κεκόλληται γένος πρὸς ἧπαρ
. Scribendum potius erat κεκόλληται γένος προσόψει.
Confirmans chorus quod dixerat, non pellendam domo fuisse et neci tradendam filiam, graviter addit, prolem adspectu cum parentibus esse coniunctam.
ἐνέβη
. Emendavit Canterus, ἐνέβης
scribendum videri dicens. Id plerique viri docti probarunt: recte, ut videtur. Nam ut supra ubique Clytaemnestra modo improbat, modo probat chori dicta, sic hic quoque. Defendi quidem potest ἐνέβη
, si de Agamemnone intelligatur: sed obscurior tamen et minus elegans haec ratio est. Quod si servandum esset ἐνέβη
, rectius scriberetur χρησμός
, ut Casaubonus voluit: quamquam ne hoc quidem probandum est, quum χρησμός
, quod vocabulum hic ad chori vaticinium refertur, non possit pronomine suo ὅδε
carere. οὖν
οὖν
Vict. et, ut videtur, Farn. οὖν
, ut videtur, Ven. Flor.
Πλεισθενιδᾶν
, superscripto οιδ
, Farn. Tzetzes in Exegesi Iliadis p. 68, 19. ὁ Ἀγαμέμνων, ὁμοίως δὲ καὶ Μενέλαος, καθ' Ἡσίοδον καὶ Αἰσχύλον (hic et v. 1570.) Πλεισθένους υἱοῦ Ἀτρέως παῖδες νομίζονται
, et p. 69, 3. κατὰ δὲ Ἡσίοδον καὶ Αἰσχύλον καὶ ἄλλους τινὰς Ἀτρέως καὶ Ἀερόπης Πλεισθένης: Πλεισθένους δὲ καὶ Κλεόλλας τῆς Δίαντος Ἀγαμέμνων, Μενέλαος, καὶ Ἀναξιβία· νέου δὲ τοῦ Πλεισθένους τελευτήσαντος ὑπὸ τοῦ πάππου αὐτῶν ἀνατραφέντες Ἀτρέως Ἀτρεῖδαι πολλοῖς
(scr. τοῖς πολλοῖς
) ἐνομίζοντο
. Eadem, sed Aeropen Plisthenis uxorem fuisse, schol. ad Il. II. 249.
θρέψει
Ven. Flor. θύσει
Vict. et superscripto π
Farn.
δύσπλητά περ
Flor. Deinde ὁ δέ
Farn. ὁ δὲ
Vict. ὁ δὲ
primus Auratus.
τε
in δὲ
mutandum videbatur Aurato.
πᾶν ἀπόχρη μοι δ᾽ ἀλληλοφόνους
, nisi quod Farn. ἀποχρῇ
. Malam Canteri coniecturam, καὶ ἀλληλοφόνους
, ut τε
et καὶ
sibi responderent, admiserunt Blomfieldius et Scholefieldius. At apertum est hoc dicere Clytaemnestram, si mutuis caedibus liberet domum, exiguo se fore contentam. Μοι
interpretis est, δ'
autem reliquum ex χἄσδ'
, quod scriptum fuerat χᾆδ'
, supra posito ας
syllabae compendio.
inimicitias Pelopidarum. renovare. exstincta iam oblitteratas memoria
ἄγην
. Emendavit Auratus.
ἐφυμνῆσαι
.
χερσὸς
Farn. quod adoptavit Blomfieldius. Deinde libri ἐκτινόντα
. Auratus ἐκτινόντα
, quod Schützius et Blomfieldius receperunt, inusitatum aoristum.
αὑτοῦ τ' ἀδελφόν
, recte, ut ex Aegisthi persona dictum, ipsius. Elmsleius ad Med. v. 940. αὑτοῦ δ᾽ ἀδελφόν
.
ἑστίαν
Auratus et Casaubonus.
αὐτοῦ ξένια δὲ
Ven. αὐτοῦ· ξένια δὲ
, iuncto αὐτοῦ
cum verbis praegressi versus, Vict. et sic, ut videtur, Flor. αὐτοῦ. ξενίᾳ δὲ
, cum glossa φιλοξενίᾳ
, Farn. Blomfieldius, quem secutus est Scholefieldius, αὐτός
scripsit, iunxitque praecedentibus. Monui in adnotationibus ad Agamemnonem Humboldti scribendum esse ἀστοξένια δέ
. Ἀστόξενοι
interprete Hesychio sunt οἱ γένει μὲν προςήκοντες, ἐπὶ δὲ τῆς ἀλλοδαπῆς γεγονότες
. Fere eadem leguntur in Bekkeri Anecd. p. 456, 5. Alii alia prodidere, de quibus Ruhnkenius dixit ad Timaeum p. 57. commemorans ille etiam permutata ἀστοξενεῖν
et αὐτοξενεῖν
apud Hesychium. Sic apud Moschopulum περὶ σχεδῶν p. 119. bis αὐτόξενος
pro ἀστόξενος
legitur, correctum a Valckenario Animadv. ad Ammonium p. 113. Auctoribus ab Ruhnkenio memoratis adde Eustathium p. 485, 20. et Aeschylum Suppl. v. 341. quem locum, quod praeteriisse videtur Ruhnkenium, spectavit Pollux III. 60.
αὑτοῦ
in praecedente versu languere sentiens, et illud vocabulum et Ἀτρεὺς προθύμως μᾶλλον ἢ φίλως
in minore editione ingeniosa sane coniectura delevit, ut sic procederet oratio, ξένια δὲ τοῦδε δύσθεος πατὴρ πατρὶ τώμῷ
. Sed restituto ἀστοξένια
patet sublatum esse vitium.
παιδίων
Vict. παιδίων
Scaliger. Et sic Ven. Flor. Farn.
ἔθρυπτ᾽ ἄνωθεν ἀνδρακὰς καθήμενος. ἄσημα δ᾽ αὐτῶν etc
. Ad ἀνδρακάς
in Farn. adscriptum ἀντὶ τοῦ καθ᾽ ἑαυτόν
. Non potuisse Aeschylum ita scribere manifestum est: neque coniecturae, quibus viri docti haec tentarunt, probari possunt. Verum quod olim putavi, excidisse aliquot versus post v. 1562. non amplius credo, quum vitia orationis facillime tolli possint. Scripsisse enim videtur Aeschylus ἔκρυπτ᾽ ἄνωθεν ἀνδρακὰς καθημένοις ἄσημ'· ὁ δ᾽ αὐτῶν etc.
Et illud quidem ὁ δ'
etiam Dindorfius, sed, ut cetera legit, inepte. Est autem καθημένοις
dativo, non accusativo casu scribendum, quia non illud agebatur ut convivas celaret, sed ut coram convivis Thyesten. De Thyeste Hyginus fab. 88. qui quum vesceretur, Atreus imperavit brachia et ora puerorum afferri. Similiter apud Herodotum I. 119. Harpago filii caput, manus, pedes, in canistro, quo abscondita erant, ostenduntur.
ᾤμωξεν ἄν. πίπτει δ᾽ ἀπὸ σφαγῆς ἐρῶν
, nisi quod in Vict. comma est post ἄν
, et ἐρῶν
scriptum. Non omnia feliciter Canterus, sed recte tamen ἀμπίπτει
. Deinde Auratus et Vossius ἐμῶν
. Id male Wellauerus dictum putat pro ἀπεμῶν σφαγάς
, genitivo partem significante. Ἀπὸ σφαγῆς
est a mactatis carnibus, fastidio scilicet affectus. Tuetur autem Aurati emendationem historia. Ἔμεα
Suida et Zonara p. 700. testibus locus fuit vicinus Mycenis, dictus ita quod ibi carnes filiorum evomuerit Thyestes, ut refert Eustathius p. 184, 12. 1002, 30. et obiter p. 996, 38. atque Etym. M. p. 334, 19.
Σύνδικος
, non alibi inventum, si recte se habet, pertinet ad πᾶν τὸ Πλεισθένους γένος
, ut sit communiter, communi iustitia. τιθεὶς ἀράν
Deinde τιθεὶς ὅμου
(ὅμου
Flor.) Flor. Farn. Vict. τιθεὶς ὁμοῦ
Ven. Recte Abreschius τιθεὶς ἀράν
.
ὀλέσθαι
. Glossa in Farn. ἀπώλετο
. Emendavit Porsonus.
ἐκ Τυνδάρειδός του
.
τρίτον γὰρ ὄντα μ' ἐπὶ δέκ' ἀθλίῳ πατρί
, ad quod nemo offendit ante Emperium in Zimmermanni Diurnis a. 1835. p. 635. cui tamen et ibi et p. 1000. male cessit emendatio. Hyginus fab. 88. duos nominat Thyestae filios, qui mactati fuerint ab Atreo, Tantalum et Plisthenem; scholiastes Euripidis ad Or. v. 800. et Tzetzes Chil. 1. 18. v. 449. tres, Aglaum, Orchomenum, Callaeum; alii unum. Sed habuerit ille tredecim filios, etsi nihil de isto numero proditum est, certe ad summum tres mactari potuerunt, quod reliquos iam adolevisse necesse erat. Qui factum igitur ut horum nullus vindictam ab Atreo exigeret? Nec proficiat quis quicquam, si non filiorum, sed liberorum istum numerum fuisse statuat, ut pleraeque fuerint filiae. H. L. Ahrens scribendum coniecit τρίτον γὰρ ὄντα μ' ἐπὶ δύ᾽ ἀθλίοιν πατρί
. Sed hoc neque veri similitudinem habet, et desideramus articulum vel pronomen, hoc modo τρίτον γὰρ ὄντα μ' ἐπὶ δυοῖν τοῖνδ᾽ ἀθλίοιν
. In re admodum dubia, quum certam emendationem non invenirem, scripsi mutatione paene nulla τρίτον γὰρ ὄντα μὲ ἐπίδεχ᾽ ἀθλίῳ πατρί.
Nihil quidem praesidii huic coniecturae affert quod Hesychius habet, ἐπίδεχα
(codex ἐπίδιχα
), σκύφον τὸν μὴ κενόν
, ubi Lobeckius Paral. p. 278. δ
et χ
permutata esse coniiciens, suspicatus est ἐπίδοιχα
scribendum esse. Quid autem si ἐπίδεχα
passive dictum sit de eo qui post alios acceptus sit, ut hic de Aegistho post mactatos fratres patri nato?
καὶ τοῦδε τἀνδρός
, non recte nexa videantur cum praecedentibus, tenendum est continuata haec esse cum v. 1572. ceteris in medio explicandi caussa positis.
ἰδόντα
Ven. Flor. Vict. ἰδόντι
Farn. Vide Elmsleium in addendis ad Heracl. v. 693.
ἐν θανοῦσιν
, Porsonus ἐν καμοῦσιν
scribendum esse coniecerunt, non recto usi iudicio. Verbis, non re simile est, quod Blomfieldius comparat, Sophoclis in Aiace v. 1091. Μενέλαε, μὴ γνώμας ὑποστήσας σοφάς, εἶτ᾽ αὐτὸς ἐν θανοῦσιν ὑβριστὴς γένῃ.
Nam Aegisthus non insultavit mortuo, sed vindictam se ostendit non iniustam sumpsisse. Recte librorum scripturam, ἐν κακοῖσιν
, defendit Blomfieldius his in Aiace v. 1118. οὐδ᾽ αὖ τοιαύτην γλῶσσαν ἐν κακοῖς φιλῶ,
et v. 1151. ὃς ἐν κακοῖς ὕβριζε τοῖσι τῶν πέλας.
Sed non debebat suspicari sensum esse insolentiam etiam in ignavis non probo.
τόνδε φῂς
Pauwius. Libri τόνδ' ἔφης
. Blomfieldius cum Bothio signum interrogandi in fine sequentis versus posuit. Wellauerus, in Humboldti interpretatione post v. 1580. et 1606. unius versus omissionem asteriscis indicatam videns, intellexit, quod volebam, antithetica ratione hoc colloquium compositum esse, ut medii sint Aegisthi quinque versus 1597-1601. inde utrimque terni chori, tum octo Aegisthi, extremi autem seni, quos rursum chorus recitat. Ex qua descriptione colligitur chorum in hemichoria divisum fuisse, quorum utriusque dux verba fecit. Itaque hemichoria indicavi ubi vulgo chori nomen praefixum est. Hic autem etsi qui desideratur sententiarum nexus restitui duobus modis potest, si aut σὺ δ᾽ ἄνδρα τόνδ᾽ εἰ φῂς ἑκὼν κατακτανεῖν
scribitur, aut meliore versus numero εἰ δ᾽ ἄνδρα τόνδε φῂς ἑκὼν κατακτανεῖν
(expressit hoc autem vertendo Humboldtus), tamen neutrum satis veri simile est. Accedit quod etiam ἐν δίκῃ
suadet ut aliquid excidisse credamus. Verum lacuna aperte non ubi apud Humboldtum et Wellauerum notata est, ante v. 1581. indicanda erat, sed ante v. 1584. Excidit, nisi fallor, tale quid, τοίγαρ στυγηθεὶς δυςθέοις τολμήμασιν
, ut pro ἀλύξεις
mutata constructione illatum sit οὐ φημὶ ἀλύξειν τὸ σὸν κάρα
. Eodem modo illud τοίγαρ
interrogationem sequitur in Choeph. v. 882. φιλεῖς τὸν ἄνδρα; τοίγαρ ἐν ταὐτῷ τάφῳ κείσει.
ἐποίκτον
. Blomfieldius, quia haec vox neque alibi exstet, neque hic exstitisse debuerit (id vero quomodo demonstrabit?), ἐπακτὸν
edidit ex Casauboni coniectura. At quid est ἐπακτὸς φόνος
? Idem vero est ἐποίκτον
quod ἐποίκτιστον
ν. 1180. In Farn. glossa ἄξιον οἴκτου
.
γνώσῃ, γέρων ὢν, ὡς διδάσκεσθαι βαρὺ τῷ τηλικούτῳ, σωφρονεῖν εἰρημένον
. Glossa in Farn. προσταγὲν αὐτῷ
, quae satisfecit Blomfieldio, Wellauero, Scholefieldio, aliis. At languidum illud additamentum est. Quare ad Vigerum p. 702. scribendum monui τὸ τηλικούτῳ σωφρονεῖν εἰρημένον
. Id intelligere se negat Blomfieldius, nec Wellauerus ferri posse articulum a participio remotum credebat. Num haesissent, si legissent ἡ τηλικούτῳ σωφρονεῖν παροιμία
? Illud εἰρημένον
nisi alius, certe Theognidis est v. 578. μή με δίδασκ'· οὔ τοι τηλίκος εἰμὶ μαθεῖν.
δεσμὸς δὲ
Farn. Vict. δεσμὸν δὲ
Ven. Flor.
ἐξοχώτατε
Ven.
πτήξας
. Glossa in Farn. παθών
. Est illud quidem analogiae congruum participium, sed quum neque usitatum sit, neque a grammaticis commemoretur, neque cur ei Aeschylus παθών
posthabuerit appareat, non videtur dubitandum esse quin corrigi debeat. Ac παθών
praebet scholiastes Pindari Gottingensis ad finem Pyth. II. qui hunc versum ex Agamemnone affert. Respicit versum Zenobius V. 70. non afferens tamen. Butlerus coniecit scribendum esse πταίσας
, idemque, probatum Porsono Adv. p. 158. cui tamen nota erat scholiastae illius lectio, et Elmsleio ad Baccharum v. 794. adsciverunt Blomfieldius et Wellauerus. Mirum, quum πταίσας
, offendens, aptissime dictum sit, praelatum esse quod languet. Vide ad v. 972.
γύναι σὺ τοὺς ἥκοντας ἐκ μάχης νέον
. Auratus quum coniecisset τοῦ γ' ἥκοντος
, Stanleius τοῦδ᾽ ἥκοντος
scribi iussit, quod receperunt Schützius, Porsonus, et ceteri praeter Wellauerum et Scholefieldium. Wellauerus τοὺς ἥκοντας
ab οἰκουρός
pendere voluit (quod fieri non potest), hoc sensu, domi exspectans eos qui ex pugna rediissent: nam chorum haec non Clytaemnestrae, sed Aegistho dicere, quem mulierem appellet: Clytaemnestram non esse in scena. Hoc postremum plane falsum est: mansit enim Clytaemnestra in scena, manetque usque ad finem fabulae: illud prius autem non minus errore caret. Nam si quis putet, γύναι
quum dicit chorus, Aegisthum appellari, necessario statuere debebit scribendum esse non αἰσχύνουσα
(id enim non solum ambiguum, sed prorsus ineptum esset), verum αἰσχύνας
, masculinum participium. Praeterea ob eandem ambiguitatem scribendum esset coniunctim γύναι σύ
. Sic demum haec recte dicta essent. Scholefieldius ad τοὺς ἥκοντας ἐκ μάχης νέον
intelligendum putavit ἔδρασας
. id quidem fieri non potest, nisi sic, ut mutata constructione adiecta sint illa ἀνδρὶ στρατηγῷ τόνδ' ἐβούλευσας μόρον
. Praestat Stanleii emendatio: sed scribendum est cum Blomfieldio continuata oratione γύναι, σὺ τοῦδ᾽ ἥκοντος ἐκ μάχης νέον οἰκουρὸς εὐνὴν ἀνδρὸς αἰσχύνουσ᾽ ἅμα etc
. Stanleius post αἰσχύνουσα
apponere virgulam voluit.
τόνδ' ἐβουλεύσας
. Blomfieldius, cui iam olim τῷδ'
in mentem venerat, id postea codicis Flor. auctoritate recepit. At τῷδε βουλεύσας
Flor. et Ven. infra v. 1603. habent, non hic. Inutile est autem τῷδε
, aptum vero τόνδε
, quum caedes haec, quae modo facta est, hoc quasi in iudicio disceptetur.
ἴδιος
. In Farn. glossa ἴδιος
. Quod Pauwius coniecit, probatum Heathio, ἴδιος
, recepit Blomfieldius. At neque mites se esse simulant Aegisthus et Clytaemnestra, neque, si simularent, recte id diceretur, quum Orpheum non feras belluas, sed omnia mitigasse dixerit Aegisthus. Iacobi emendationem, πρᾴοις
, merito probarunt alii.
ἦ σὺν
vel σὺν
et ἐμοὶ
vel ἐμοῦ
.
ἦ δή
videndi Seidlerus ad Iph. Taur. v. 1304. et Schneiderus ad Platonis Civit. I. p. 36. Libri οὖν
vel οὖν
.
τῷδ᾽ ἐβουλεύσας
Vict. et, ut videtur, Farn. τῶδε βουλεύσας
Ven. Flor.
οὐκ
vide Reisigium in Comm. crit. ad Oed. Col. p. 239. Signum interrogandi, quod in fine huius versus positum est, rectius tolli videtur.
σοφῆς
, hunc versum choro continuandum ratus.
ἐχθρὸς ἢ παλαιγενὴς, ἐκ τῶνδε· τοῦδε
Vict. ἐχθρὸς. ἢ παλαιγενὴς ἐκ τῶνδε, τοῦδε
Farn. ἢ παλαιγενής
etiam Ven. Flor. Auratus ἦν π.
, Schützius ᾖ
, Bothius ὤν
, Porsonus ἦ
, coli signo in fine versus posito. Receptum ἦ
in editionibus novissimis. Ego autem, inquit, suspectus eram veteris inimicitiae, ὕποπτος ἢ ἐχθρὸς ὤν
. Deinde Iacobus et Pearsonus ἐκ τῶν δὲ τοῦδε χρημάτων
, quod fere probarunt editores, vereor ne non recte. Nimis enim abrupta opum Agamemnonis mentio, quibus sic demum recte se fretum dicere poterat Aegisthus, si eas nunc suas esse significasset. Quare olim mihi in mentem venerat scribendum esse ἐκ τῶνδε δ᾽ ἐγχειρημάτων
. Sed postea vidi lacunae notatione non solum defendi scripturam librorum, sed etiam versuum rationem antitheticam salvam praestari. Cohaerebat oratio, nisi fallor, hoc fere modo, ὥςτ' ηὐλαβεῖτ᾽ ἄν. νῦν δ᾽ ἐγὼ κρατῶν δόμων ἐκ τῶνδε τοῦδε χρημάτων πειράσομαι ἄρχειν πολιτῶν.
πολιτῶν
in τὸ λοιπόν
mutatum volebant.
βαρείαις
explicare adnisi sunt. Quod ante pedes est dici debebat, dixitque in glossario Blomfieldius, ex re ipsa verboque hoc ζεύξω
cogitandum esse ζεύγλαις
. Sic in Aeschinis oratione in Ctesiph. §. 43. quum plerique codices praebeant μείζοσι τιμᾶσθαι
, facile apparet additum τιμαῖς
interpreti deberi. Pessimam Pauwi coniecturam, οὔτι μοι
, receperunt Porsonus, Blomfieldius, Boissonadus, Dindorfius. σειρασφόρον
Flor. Vict. σειραφόρον
recte Ven. Farn. cum Polluce, cuius verba statim afferam.
κριθῶντα
. Pollux VII. 24. τὸ μέντοι ὑπερεμπεπλῆσθαι καὶ ὑπερκεκορέσθαι ὑπερμαζᾶν ἀπὸ τῆς μάζης ἔλεγον οἱ παλαιοί, οἱ δὲ νέοι κριθιᾶν ἀπὸ τῶν ὑποζυγίων· Αἰσχύλος μὲν γὰρ εἴρηκε “σειραφόρον” τε καὶ “κριθιῶντα
(sic vulgo: Bekkerus κριθῶντα
) πῶλον, Σοφοκλῆς δέ ἕως ὅτου κριθώσης ὄνου
(vulgo οἴνου
).” Inconsiderate Blomfieldius eumque secutus Wellauerus κριθιῶντα
non solum metro, sed etiam analogiae repugnare dicunt. Utrumque verbum probum est, sed confudisse videtur Pollux, homo levissimus. Nam κριθιῶν
dicuntur equi qui morbo hordeationis affecti sunt, κριθῶν
autem qui bene pasti ferociunt. Non satis distinxit haec Butmannus in Lexilogi vol. II. p. 173. Illud tamen recte Pollux, recentiores κριθιῶν
eo quo indicat significatu dixisse. Certe in Apollonii Lexico Homerico ἀκοστήσας
explicatum dicitur a quibusdam per κριθιάσας
. Blomfieldius temere excogitavit κριθοῦν
, quum in glossario κριθώσης
scribi in Sophoclis apud Pollucem verbis voluit. Pridem viderunt viri docti ὄνου
ibi scribendum esse, ediditque ita Bekkerus. Versus fuit trimeter, ad hunc fortasse modum scriptus antequam excideret verbum, ἕως ὅτου ψαύσειε κριθώσης ὄνου.
Cleanthes apud Stobaeum VI. 20. dubitari potest an cum morbi quadam significatione usus sit illo verbo hisce in versibus, πόθεν πότ' ἆρα γίνεται μοιχῶν γένος; ἐκ κριθιῶντος ἀνδρὸς ἐν ἀφροδισίοις.
Porro in Aeschyli versu libri ὁ δυσφιλὴς κότῳ
. Scribendum esse σκότῳ
vidit Auratus: unde Stanleius, ut antea Scaliger, δυσφιλεῖ σκότῳ
, quod receperunt Schützius et Porsonus. Recte Blomfieldius ceterique in ὁ δυσφιλὴς σκότῳ
acquieverunt. Comparavit cum Aeschyli verbis Scaliger ad Varr. de re rust. p. 246. haec Pacuvii in Doloreste, nam te in tenebrica saepe lacerabo fame clausum, et fatigans artus torto distraham.
ξύνοικος
Flor. Farn. Vict. σύνοικος
Ven.
ἀλλὰ σὺν γυνή
. In Farn. glossa σοὶ δεσπότῃ
. Canterus ἀλλὰ σὲ γυνή
. Spanhemius, Heathius, Schützius, Blomfieldius, alii ἀλλὰ νιν γυνή
. Servarunt σὺν
Porsonus et Scholefieldius, vereor ne non recte. Certe exemplum requiro sic in media oratione positae praepositionis.
ἆρά που
Farn. Hoc dicit, vivitne alicubi Orestes? Loquitur autem coryphaeus aversus ab Aegistho, conversus autem ad alterum hemichorium. Alioqui non τοίνυν
, sed ὑμῖν
diceret.
ἀλλ' ἐπεὶ δοκεῖς τάδ᾽ ἔρδειν καὶ λέγειν, γνώσῃ τάχα
. Auratus δοκεῖ
, quod recepit Blomfieldius. Non mutandum esse δοκεῖς
intellexissent, si considerassent verba quae languidissima ac plane inepta in libris leguntur, καὶ λέγειν
. Scripsit Aeschylus κοὺ λέγειν
. At, inquit Aegisthus, quoniam factis, non dictis pugnaturus videris, statim cognosces —. Non eloquitur sententiam, gestu se gladium stringere velle significans. Excidit autem post hunc versum is quo chorus ad haec respondebat.
λοχίτας
satellites esse Aegisthi monens ut in Choephoris v. 755. afferensque etiam Soph. Oed. R. v. 751. Adnotaverat, opinor, tale quid Hesychius, apud quem quod legitur λοχίτης, ἐνεδρευτής, βασιλεύς
, sic corrigendum videtur, λοχίτης, ἐνεδρευτής, ὑπηρέτης βασιλέως
. Illud recte Stanleius et Boissonadus viderunt, hunc versum Aegisthi esse: sed in ceteris libros sequi debebant. Absurdum est enim Argivis mortem portendi, quod omen in Aegisthum expetere, qui Agamemnonis necem capite luiturus erat, oportebat.
ἀλλὰ μὴν κἀγὼ
Porsonus. Libri ἀλλὰ κἀγὼ μήν
. πρόκωπος
Ven. Vict. πρόκοπος
Flor. πρόκοπτος
Farn.
ἐρούμεθα
. Servavit hanc inusitatam futuri formam Porsonus. Stephanus male ἑλούμεθα
. Schützius αἱρώμεθα
, quod receperunt Blomfieldius et Scholefieldius. Verissime Auratus, Canterus, Tyrwhittus αἱρούμεθα
, sed Tyrwhittus tamen falso argumento usus, quod scholiastes ad τὴν τύχην
adscripserit τὸν οἰωνὸν δηλονότι
. Nam ista scholiastae adnotatio non ad τὴν τύχην
, sed ad δεχομένοις
pertinet. Id Elmsleius si animadvertisset, non adnotasset ad Tyrwhitti observationem pro θανεῖν
hoc in versu scribendum videri κτανεῖν
. Immo necessario repetendum est verbum illud quod dixerat Aegisthus: accipimus omen, quod te mori non dubitare dixisti, et capimus nobis fortunam. Activo verbo Aeschylus usus est in Suppl. v. 365. ἀμηχανῶ δὲ καὶ φόβος μ' ἔχει φρένας δρᾶσαί τε μὴ δρᾶσαί τε, καὶ τύχην ἑλεῖν.
μηδαμῶς ὦ φίλτατ' ἀνδρῶν ἄλλα δράσωμεν κακά. ἀλλὰ καὶ τάδ᾽ ἐξαμῆσαι πολλὰ δύστηνον ὁ ἔρως, πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὑπάρχει· μηδὲν ἡματώμεθα.
Emendavi hunc versuum ordinem et huc retraxi versum qui in libris post v. 1635. alienissima in sede positus est, σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα.
Versu 1625. δράσωμεν
Vict. Codices δράσομεν
. Proximo versu libri πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὕπαρχει· μηδὲν ἡματώμεθα
. Auratus ὑπάρχει
et αἱματώμεθα
. Et ὑπάρχει
Scaliger quoque. Receperunt haec Porsonus aliique. Vossius cum eoque Stanleius legendum putabant μηκέθ' αἱματώμεθα
, Blomfieldius μηδ᾽ ἔθ' αἱματώμεθα
. In adnotatione ad interpretationem Humboldti, quoniam hi trochaei aperte ex lacero atque attrito codice descripti sunt, ut qui descripsit non omnia legere potuisse videatur, scribendum conieceram πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὑπάρχει μηδὲν ᾑματωμένοις
, non recte: nam id μηδὲν αἱματουμένοις
potius scribendum esset. Nunc, loco versus mutato, scripsi πημονῆς ἅλις δ᾽ ὑπάρχει· μηδὲν αἱματώμεθα.
Versu 1627. Libri δύστηνον ὁ ἔρως
. Egregia Schützii emendatio, δύστηνον θέρος
, merito assensum tulit editorum, quamquam quae sententia esset horum verborum omnes iuxta Schützium non satis intellexisse video. Omnes enim, prorsus neglecto πολλά
, sic interpretantur ac si diceret Clytaemnestra haec quoque perpetrasse tristis messis est. At hoc illa dicit, ἀλλὰ καὶ τάδε πολλά ἐστιν ἐξαμῆσαι δύστηνον θέρος
, sed haec quoque satis multa sunt, ut inde tristem messem metamus. Praesagit enim vindictam interfecti Agamemnonis. Absolvitur sententia eo versu quem huc revocatum addidi. Is in Flor. Farn. Vict. ita scriptus est, σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
. In Ven. etiam in medio versu lacuna est, hoc modo, σώφρονος γνώμης κρατοῦντα.
Stanleius, quum Casaubonus ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
scribendum coniecisset, hunc versum ita explebat, σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα δύςφορον
. Pro hoc ultimo verbo Porsonus aliique asteriscos posuerunt. Ac profecto δύςφορον
non scripsit Aeschylus. Posui quod eum scripsisse veri non dissimile est, σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντ᾽ αἶσχος μέγα.
Itaque haec est sententiarum ratio, nequaquam faciamus alia mala, sed vel haec satis multa sunt ut malam messem metamus, prudentis autem consilii expertem esse regnantem probrum est.
στείχετε δ᾽ οἱ γέροντες πρὸς δόμους πεπρωμένους τούσδε
. Scaliger, deleto τούσδε
, legebat στείχεθ' οἱ γέροντες εἴσω
. Pro illo εἴσω
Porsonus ἤδη
posuit. Auratus στείχεθ' οἵδε δ᾽ οἱ γέροντες
. Wakefieldii in Silva critica I. p. 60. aliorumque coniecturas sciens praetereo. Blomfieldio placebat στείχετ᾽ ἤδη δ᾽ οἱ γέροντες
, quod recepit Scholefieldius. Illud vero mirum est, quod idem Blomfieldius Heathii inventum amplexus est, πρὸς δόμους, τετρωμένους πρὶν παθεῖν
, probatum Elmsleio quoque. At πρὸς δόμους πεπρωμένους
non dubitandum videtur quin verum sit: sed hoc participium, quo destinata cuique et propria domicilia significantur, non aliter aptum est huic loco nisi si simul ad regiam domum refertur, quae iam Aegistho, ut regi, sicuti senibus privatae domus, iusta sit habitatio. Ex quo colligi potest, id quod etiam res ipsa docet, Aegisthum non minus quam senes in suas quosque domos se recipere iuberi, plane ut in Oedipo rege v. 637. οὐκ εἶ σύ τ' οἴκους, σύ τε, Κρέων, κατὰ στέγας;
Itaque scribendum erat στεῖχε καὶ σὺ χοὶ γέροντες πρὸς δόμους πεπρωμένους.
Vidit hoc etiam Franzius.
πρὶν παθεῖν. ἔρξαντες καιρὸν
Flor. πρὶν παθεῖν. ἔρξαντα καιρὸν
Ven. Farn. Vict. Deinde ἐπράξαμεν
Flor. Farn. Vict. ἐπραξάμην
Ven. Heathius ingeniose στέρξαντας αἰνεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
. Et στέρξαντας
probabat Elmsleius, assentiens ille Blomfieldio in αἴρειν
, qui sic scripsit, πρὶν παθεῖν ἔρξαντας· αἴρειν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
, obsequentem nactus Scholefieldium. Nimia profecto mira. Quis enim haec intelligat? Adhibuit quidem Blomfieldius Euripideae Electrae versum 942. ἢ μὲν γὰρ ἀεὶ παραμένουσ' αἴρει κακά
. Sed haec verba sunt sine sententia. Recte Tyrwhittus scribendum vidit αἴρει κάρα
. De natura loquitur Euripides, praestantiore divitiis, quae caput tollat, quod stabilis sit et permanens. In Aeschyli versu olim conieci scribendum esse πρὶν παθεῖν ἔρξαντ' ἄκαιρα
, et nullius litterae mutatione facta Bothius πρὶν παθεῖν ἔρξαντ᾽ ἄκαιρον
. Verum tamen neque haec vera esse, nec, si quis, quod haud inelegans est, ἄρξαντ' ἀκαίρων
scribi vellet, codicis Florentini scriptura, ἔρξαντες
, monstrat, quae quin vera sit vix dubitari posse arbitror. Nam et nominativus magis quam accusativus cum praecedentibus congruit, et pluralis positus est aptissime, quo ad solos senes haec admonitio referatur, et tritissimum illud παθεῖν ἔρξαντα
recte caret inutili additamento ἄκαιρα
, et denique iste ἔρξαντες
efficitur ut illa nimis superba sententia, χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
, molliri debeat alius vocabuli intercedente vinculo. Ac valde quidem arrideat fortasse quod Lobeckio Pathol. proleg. p. 248. placuit, πρὶν παθεῖν ἔρξαντες· αἰνεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
. Probabilius tamen mihi videtur scripsisse Aeschylum πρὶν παθεῖν ἔρξαντες. ἀρκεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν.
Sic loquitur mulier, i et tu et vos, senes, vestras domos, priusquam vim patiamini. Sufficere oportebat quae passi sumus. Sin nondum satis est hisce malis, accipiemus, dei si nos gravis ira infortunio plectet. Hoc modo quum loquitur, neque asseverat oportuisse Agamemnonem interfici, sed permittit iudicio aliorum, et, si iniuste necatus sit, diis relinquendum esse vindictam monet.
εἰ δέ τοι μόχθων γένοιτο τῶνδ᾽ ἅλις γ' ἐχοίμεθ' ἄν
. Auratus εἰ δέ τῳ μόχθων δέοιτο
vel μέλοιτο
. Alii quae coniecerunt adeo nec Graeca sunt neque intelligi possunt, ea ut referre pigeat. Humboldtus quid vertendo expressisset non recte assecutus est Wellauerus. Expressit ille meam emendationem, quam ad eius interpretationem non adscripsi, εἰ δ᾽ ἔτ᾽ οὐ μόχθων γένοιτο τῶνδ᾽ ἅλις, δεχοίμεθ᾽ ἂν δαίμονος χολῇ βαρείᾳ δυςτυχῶς πεπληγμένοι.
De sententia dictum est ad versum praecedentem. Ἔτ' οὐ
habet Sophocles Trach. v. 116. ἔτ' οὐδέν
idem in Philocteta v. 1217. Οὐ
vero hic, non μή
, dici debuit, quia οὐχ ἅλις
per se unam notionem efficiunt, neque negatio ad particulam conditionalem pertinet.
χολῇ
recte Vict. et, ut Franzius ait, Flor. χηλῇ
Farn. et, ut Franzius ait, Ven. quod videtur monachi esse cui imago diaboli obversabatur. Neque enim potest defendi his quae in Persis v. 510. leguntur, ὦ δυσπόνητε δαῖμον, ὡς ἄγαν βαρὺς ποδοῖν ἐνήλλου παντὶ Περσικῷ γένει
. πεπληγμένοις
Ven.
ἀκοντίσαι
. Sed recte tamen dictum videtur ἀπανθίσαι
, quod idem fere est ac δρέψασθαι
.
δαίμονας
. Casauboni et, nisi fallor, Aurati quoque emendatio δαίμονος
inde a Schützio merito recepta est. Post hunc versum in libris hic versus legitur, σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
, quem post v. 1627. collocavi.
προσσαίνειν
Ven. Farn. προσαίνειν
Flor. Vict.
φεύγοντος ἀνδρός
.
θαρσῶν
Porsonus. Libri θαρρῶν
. ὥςτε
Canterus et Scaliger. Libri ὥςτε
. De proverbio v. ad Pers. v. 757.
μὴ προτιμήσῃς ματαίων τῶνδ᾽ ὑλαγμάτων καὶ σὺ θήσομεν κρατοῦντε τῶνδε δωμάτων.
omissis postremis utriusque versus vocibus. Ex scholiasta et ipsa iubente sententia addendum viderunt ἐγὼ
Canterus, καλῶς
Heathius. Facit Clytaemnestra finem tragoediae, quoniam chorus, cuius alias hoc officium esse solet, susceptis hac in scena actoris partibus non recte potuit ad perorandum adhiberi. Ad id aptior erat Clytaemnestra, quae nunc quidem, postquam explevit suum in Agamemnonem odium, vacuum motu animum habens, idonea videbatur ad componendam rixam quae est inter Aegisthum et chorum exorta. Subscriptum in Flor. καὶ νῦν πάρεστιν ἀγαμέμνονος τέλος
, in Ven. τέλος ἀγαμέμνονος
.