This pointer pattern extracts chapter and subchapter.
This pointer pattern extracts chapter.
De poetica ipsaque et speciebus ipsius, quam virtutem habet, et quomodo oportet constituere fabulas si debeat bene habere poesis, adhuc autem ex quot et qualibus est partibus, similiter autem et de aliis quecumque sunt eiusdem methodi, dicamus incipientes secundum naturam primo a primis. —
Epopoiia itaque et que tragodie poesis, adhuc autem komodia et que dithyrambopoetica et fystulative plurima et cytharistice, omnes existunt entes imitationes secundum totum;
differunt autem ab invicem tribus: aut enim per genere alteris imitari, aut per altera, aut per aliter et non eodem modo.
Sicut enim et coloribus et figuris multa imitantur quosdam assimilantes hii quidem per artem, hii autem per consuetudinem, alteri autem per vocem, sic et dictis artibus. Omnibus quidem faciunt imitationem in rythmo et sermone et armonia, hiis autem aut separatim aut mixtis:
puta armonia quidem et rythmo
ipso autem rythmo imitantur sine armonia qui saltatricum ; et enim isti per figuratos rythmos imitantur et mores et passiones et actiones.
Epopoiia autem solum sermonibus nudis aut metris, et hiis aut miscens cum invicem aut uno aliquo genere utens metrorum existens usque nunc.
Nichil enim habemus nominare commune Sofronis et Xenarchi mymos et Socraticos sermones
neque si quis per trimetra aut elegeia aut per alia aliqua talia faciat imitationem ;
nisi quod homines, copulantes metro le facere, elegeioficos, hos autem versificos nominant; non tamquam secundum imitationem poetas, sed communiter secundum metrum appellantes.
Et enim si medicinale aut musicum aliquid per metra efferant, sic vocare consueverunt; nichil autem commune est Homero et Empedocli preter metrum, propter quod hunc quidem poetam iustum vocare, hunc autem fysiologum magis quam poetam.
Similiter autem et si quis omnia metra miscens faciat imitationem, sicut Kherimon fecit Centaurum mixtam rapsodiam ex omnibus metris, et poetam appellandum. De hiis quidem igitur determinatum sit hoc modo. —
Sunt autem aliqui qui omnibus dictis utuntur, dico autem puta rythmo et melodia et metro, sicut que dithyrambicorum poesis et que nomorum (idest legum) et tragodiaque et komodia ; differunt autem quia hee quidem simul omnibus, hee autem secundum partem.
Has quidem igitur dico differentias artium in quibus faciunt imitationem.
Quoniam autem imitantes imitantur agentes, necesse autem hos aut studiosos aut pravos esse (mores enim fere semper hiis assecuntur solis, malitia enim et virtute secundum mores differunt omnes) aut meliores quam secundum nos aut peiores aut et tales, sicut pictores :
Polygnostus quidem enim meliores, Pauson autem peiores, Dionisius autem similes assimilavit. —
Palam autem quod et dictarum imitationum unaqueque
Et enim in saltatione et fystulatione et cytharizatione est fieri has dissimilitudines.
Et circa sermones autem et nudam metrizationem, puta Homerus quidem meliores, Cleofon autem similes, Igimon autem Thasius parodias poetizans primus, et Nicokhares qui Diliadem peiores.
Similiter autem et circa dithyrambos et circa leges, sicut Kyclopas Thimotheus et Filoxenus, imitabitur utique aliquis.
In ipsa autem differentia et tragodia ad komodiam distat: hec quidem enim peiores, hec autem meliores imitari vult nunc. —
Adhuc autem horum tertia differentia per quomodo singula horum imitetur utique aliquis.
Et enim in eisdem et eadem imitari est aliquando quidem enuntiantem aut alterum aliquid gerentem sicut Homerus facit, aut ut eundem et non transmutantem, aut omnes ut actitantes et operantes imitantes. —
In tribus itaque hiis differentiis imitatio est, ut diximus secundum principia, in quibusque et quomodo. —
Quare hac quidem idem utique erit imitator Homero Sophocles, imitantur enim ambo studiosos; hac autem Aristofani, agentes enim imitantur et actitantes ambo.
Unde et dramata (idest actitamina) vocari ipsa quidam aiunt quia imitantur actitantes. — Propter quod et contrafaciunt tragodiamque et komodiam Doriees (komodiam quidem enim Megarei et qui hic ut in ea que apud ipsos democratia facta, et qui ex Sicilia; inde enim fuit Epikharmus poeta multo prius ens Khonido et Magnite, et tragodiam quidam eorum qui in Peloponiso) facientes nomina.
Signum autem: isti quidem enim 'komas' perioikidas (idest ambulatoria circa domos) vocare aiunt, Athenienses autem 'demos', ut komodos non a 'komazare' dictos, sed ea que per komas (idest vicos) seductione dehonoratos ex municipio, et poein ipsi quidem 'dran' (idest actitare), Athenienses autem 'prattin' (idest agere) appellant.
De differentiis quidem igitur,
et quot et que imitationis, dicta sint hec.
Videntur autem genuisse omnino poeticam cause due quedam, et ipse naturales.
Nam imitari connatum hominibus est ex pueris, et hoc differunt ab aliis animalibus, quia maxime imitativum est et imitationes facit et propter gaudere imitaminibus omnes.
Signum autem huius, quod accidit in opere. Que enim ipsa tristabiliter videmus, horum ymagines que maxime expresse considerantes gaudemus, puta bestiolarum formas vilissimarum et mortuorum. —
Causa autem et huius, quia addiscere non solum philosophis delectabilissimum, sed et aliis similiter omnibus ad breve communicantibus ipso.
Propter hoc enim gaudent ymagines aspicientes, quia accidit considerantes addiscere et sillogizare quid unumquodque, puta quod iste ille;
quoniam si forte non prius vidit, non imitamen faciet delectationem, sed propter elaborationem aut colorationem aut propter talem aliquam aliam causam. —
Secundum naturam autem ente nobis ipso imitari et armonia et rythmo (metra enim quod sint partes rythmorum manifestum) a principio apti nati et ipsa maxime paulative adducentes produxerunt poesim ex informibus.
Distracta est autem, secundum proprios mores, poesis' qui quidem enim reverentiores bonas imitabantur actiones et eas que talium, qui autem viliores eas que pravorum ; primo vituperia facientes, sicut alii hymnos et laudes.
Eorum quidem igitur qui ante Homerum, nullius habemus dicere tale poema ; verisimile autem esse multos.
Ab Homero autem incipiens est, puta illius Margeites et que talia. In quibus secundum congruum iambiale venit metrum; propter quod et iambiale vocatur nunc quia in metro iambizabant invicem ;
et fuerunt antiquorum hii quidem eroycorum, hii autem iamborum poete.
Sicut autem secundum studiosa maxime poeta
Secus apparentie autem tragodie et komodie qui ad utramque poesim impetuantes secundum suam naturam, hii quidem pro iambis komodofici facti sunt, hii autem pro versibus tragodie doctores, propter maiora et honorabiliora esse scemata hec illis. Superintendendi quidem igitur si habet iam tragodia speciebus sufficienter aut non, sique ipsumque secundum se iudicatur esse et ad theatra, alia ratio. —
Facta igitur a principio autoschediastica (idest informi) et ipsa et komodia, et hec quidem ab inchoantibus dithyrambum, hec autem ab hiis que faulica (idest vitiosa), que adhuc et nunc in multis civitatum permanent lege statuta, paulative augmentata sunt, producentibus quantum fuit manifestum ipsius.
Et multis transmutationibus transmutata tragodia requievit, super ultimam ipsius naturam.
Et ypocritarum multitudinem ex uno in duo primus Eschylus produxit, et que chori minoravit, et sermonem protagonistam disposuit ; tres autem et skenografiam Sophocles.
Adhuc autem magnitudo ex parvis fabulis et locutione risili propter ex satyriaco transmutari tarde reverita est.
Metrumque ex tetrametro iambiale factum est; primo quidem enim tetrametro utebantur propter satyricam et magis saltativam esse poesim, locutione autem facta, ipsa natura suum metrum invenit; maxime enim locutionale metrorum est quod iambiale; signum autem huius'
plurima enim iambialia dicimus in loquela ea que ad invicem, exametra autem raro, et exeuntes a locutionali armonia.
Adhuc autem episodiorum
multitudines. Et alia singulas delata esse dicuntur ; sint
Multum enim utique forsitan opus erit pertransire per singula. —
Komodia autem est, sicut diximus, imitatio peiorum quidem, non tamen secundum omnem malitiam, sed turpis est quod risile particula ;
nam risile est. peccatum aliquod et turpitudo non dolorosa et non corruptiva, puta mox risilis facies turpis aliqua et inversa sine dolore. —
Que quidem igitur tragodie transitiones, et per que facte sunt, non latuerunt ; komodia autem, quia non studebatur a principio, latuit. Et enim chorum komodorum tarde aliquando archon tradidit, sed ethellonte erant.
lam autem scemata quedam habente ipsa, qui dicuntur ipsius poete memorantur.
Quis autem larvas tradidit aut prologos aut multitudines ypocritarum et quecumque talia, ignoratum est. Fabulas autem facere Epicharmus et Formis. Quantum ad id quod a principio ex Sicilia venit,
eorum autem qui Athenis, Krates primus incepit dimissa iambica specie universaliter facere sermones et fabulas. —
Epopoiia quidem igitur tragodie usque ad solum metrum simplex habere et enuntiationem esse, hac differunt ;
adhuc autem longitudine, hec quidem quam maxime temptat sub una periodo solis esse aut modicum variat, epopoiia autem optima tempore, et hoc differt'
equidem primo similiter in tragodiis.
Propter quod quicumque de tragodia novit studiosa et prava, novit et de versibus ; que quidem enim habet epopoiia, existunt tragodie, que autem ipsi, non omnia in epopoiia.
De ea igitur que in exametris imitativa et de komodia, posterius dicemus. De tragodia autem dicamus sumentes ipsius ex dictis factum terminum substantie.
Est igitur tragodia imitatio actionis studiose et perfecte, magnitudinem habentis, delectante sermone seorsum unaquaque specierum in partibus, actitantium et non per enuntiationem, per misericordiam et timorem concludens talium mathematum purificationem.
Dico autem delectantem quidem sermonem habentem rythmum et armoniam et melodiam,
seorsum autem speciebus per metra solum quedam concludi
Quoniam autem agentes faciunt imitationem, primo quidem ex necessitate utique erit aliqua pars tragodie visus ornatus. Deinde melodie factio et locutio; in hiis enim faciunt imitationem.
Dico autem locutionem quidem ipsam metrorum compositionem, melodie factionem autem quod potentiam manifestam habet omnem. —
Quoniam autem actio est imitatio, agitur autem ab aliquibus agentibus, quos necesse quales quosdam esse et secundum morem et secundum ratiocinationem (per hec enim et actiones esse dicimus quales quasdam) nate sunt cause due actionum esse, ratiocinatio et mos, et secundum has et sortiuntur et deficiunt omnes. —
Est autem actionis quidem fabula imitatio; dico autem fabulam hanc confictionem rerum, mores autem secundum quos quales quosdam dicimus esse agentes; ratiocinationem autem in quibuscumque dicentes demonstrant aliquid aut etiam negant sententia. —
Necesse igitur omnis tragodie partes esse sex, secundum quod qualis quedam est tragodia ; hee autem sunt fabula et mores et locutio et ratiocinatio et visus et melodie factio.
Quibus quidem enim imitantur due partes sunt, quomodo autem imitantur una, que autem imitantur tres, et preter has nichil. —
Hiis quidem igitur non pauci ipsorum ut est dicere usi sunt speciebus; et enim visus habet omne et morem et fabulam et locutionem et melodiam et ratiocinationem eodem modo.
Maximum autem horum est rerum consistentia ; tragodia enim imitatio est non hominum sed actionis et vite et felicitatis ; et infelicitas in actione est, et finis actio quedam est, non qualitas. Sunt autem secundum mores quidem quales quidam, secundum actiones autem felices aut contrarium.
Igitur quatinus mores imitentur agunt, sed mores simul comprehendunt propter actiones ; quare res et fabula finis tragodie, finis autem maximum omnium. —
Adhuc sine actione quidem non utique fiet tragodia, sine moribus autem fiet utique.
Nam iuvenum
plurimorum sine moribus tragodie sunt, et totaliter poete
multi tales, quale et scriptorum Zeuxis ad Polygnostum passus
Adhuc si quis consequenter ponat series morales et locutiones et ratiocinationes factas, poetizabit quod erat tragodie opus, sed multo magis que deterioribus hiis usa tragodia. —
Fabule partes sunt et peripetie et anagnorisees (idest recognitiones). —
Adhuc signum quod et conantes poetizare prius possunt locutione et moribus acrivizare quam res scire, velut et qui primi poete fere omnes. —
Principium quidem igitur et velut anima tragodie fabula, secundum autem mores.
Consimile enim est et in pictura ; si enim aliquis inunxerit pulcherrimis farmacis habundanter, non utique similiter letificabit et albo depingens ymaginem.
Estque imitatio actionis et propter hanc maxime agentium. —
Tertium autem ratiocinatio, scilicet posse dicere inentia et que congruunt, quod quidem in sermonibus politice et rethorice opus est;
antiqui quidem enim politice faciebant dicentes, qui autem nunc rethorice. —
Est autem mos quidem tale quod manifestat electionem, qualis quedam in quibus non est palam si eligit aut fugit; propter quod quidem non habent morem sermonum, in quibus quidem neque totaliter est quod quis eligit aut fugit dicens. —
Ratiocinatio autem in quibus demonstrant aliquid quomodo est aut quomodo non est aut universaliter quid enuntiant. —
Quartum autem sermonum quidem locutio ; dico autem, sicut prius dictum est, locutionem esse eam que per nominationem interpretationem, quod et in metrizatis et in sermonibus habet eandem potentiam. —
Reliquorum autem quinque que melodie factio maximum delectaminum.
Visus autem anime abductivum quidem, inartificiosissimum
autem et minime conveniens poetice ; ut enim tragodie potentia
et sine agone et ypocritis est, adhuc autem circa elaborationem
visuum magis propria ars vasificorum est quam que poetarum.
Determinatis autem hiis, dicamus post hec qualem quandam oportet consistentiam esse rerum, quoniam hoc et primum et maximum est tragodie.
Supponitur autem nobis tragodiam perfecte et totalis actionis esse imitationem habentis aliquam magnitudinem ;
est enim totum et nullam habens magnitudinem. Totum autem est habens principium medium et finem.
Principium autem est quod ipsum quidem non ex necessitate post aliud est, post illud autem alterum natum est esse aut fieri.
Finis autem contrarium quod et ipsum post aliud natum est esse aut ex necessitate aut ut in pluribus, post hoc autem aliud nullum;
medium autem quod et ipsum post aliud et post illud alterum.
Oportet igitur constituentes bene fabulas neque undecumque contingit incipere, neque ubicumque contingit terminare, sed uti dictis speciebus. —
Adhuc autem quoniam quod pulchrum, et animal et omnem rem que constat ex aliquibus, non solum hec ordinata oportet habere, sed et magnitudinem existere non quamcumque ; nam quod pulerum in magnitudine et ordine est; propter quod
neque omnino parvum utique aliquid fiet pulcrum animal (adiacet enim speculatio prope insensibile tempus facta), neque omnino magnum ; non enim simul speculatio fit, sed cedit speculantibus unum et totum ex speculatione, velut si decem milium stadiorum sit animal.
Quare oportet, sicut in corporibus et in animalibus habere quidem magnitudinem, hanc autem facile conspicabilem esse, sic et in fabulis habere quidem longitudinem, hanc autem facile memorabilem esse.
Longitudinis terminus quidem ad agones et ad sensum, non artis est; si enim oportebat centum tragodias agonizari, ad klepsydras utique agonizarent, sicut aliquando et alias aiunt. —
Qui
autem secundum ipsam naturam rei terminus, semper quidem
qui maior usquequo commanifestus sit melior est secundum
magnitudinem, ut autem simpliciter determinantes dicere
est, in quanta magnitudine secundum verisimile aut necessa-
Fabula autem est una non, sicut quidam putant, si circa unum sit; multa enim et infinita genere accidunt, ex quibus aliquibus nullum est unum.
Sic autem et actiones unius multe sunt, ex quibus una nulla fit actio. Propter quod omnes videntur peccare quicumque poetarum Eracleidem, Theseidem et talia poemata poetizaverunt; putant enim, quoniam unus erat Eraclees, unam et fabulam esse convenire.
Homerus autem, sicut et secundum alia differt, et hoc videtur bene nosse aut propter artem aut propter naturam ; Odysseiam enim faciens non poetizavit omnia quecumque ipsi acciderunt, puta vulneratum quidem fuisse in Parnaso, finxisse autem insanum esse in agermo, quorum nullum, altero facto, necessarium aut verisimile alterum fieri, sed circa unam actionem qualem dicimus Odysseiam constitit ; similiter autem et Iliadem. —
Oportet igitur, sicut et in aliis imitativis una imitatio unius est, sic et fabulam, quoniam actionis imitatio est, uniusque esse et huius totius et partes consistere rerum sic, ut transposita aliqua parte aut delata differre et moveri totum ; quod enim adiunctum aut non adiunctum nichil facit notabile, nulla pars totius est. —
Manifestum autem ex dictis et quod non gesta dicere poete opus est, sed qualia utique fierent et possibilia secundum verisimile aut necessarium.
Hystoricus enim et poeta non per metrizata dicere aut sine metro differunt (esset enim utique que Herodoti in metra poni, et nichil minus utique hystoria cum metro aut sine metris), sed hoc differt, scilicet hunc quidem gesta dicere, hunc autem qualia utique fierent. —
Propter quod et magis philosophicum et studiosius poesis quam hystoria est ; poesis quidem enim magis que universaliter, hystoria autem particularia dicit.
Est autem universaliter
quidem, quali qualia quedam accidit dicere aut agere
In komodia quidem igitur iam hoc palam factum est ; constituentes enim fabulam per verisimilia, sic contingentia nomina supponunt, et non sicut iambofici circa particulare faciunt.
In tragodia autem facta nomina attendunt; causa autem quia probabile est quod possibile. Non gesta quidem igitur nondum credimus esse possibilia, gesta autem manifestum quod possibilia; non enim utique ro gesta essent si erant inpossibilia. —
Quin immo et in tragodiis quibusdam quidem unum aut duo sunt notorum nominum, alia autem poetizata, in quibusdam autem nullum, puta in Agathonis Anthe ; similiter enim in hoc et res et nomina poetizata sunt, et nichil minus letificant ;
quare non omnino esse querendum traditas fabulas, circa quas tragodie sunt, attendere. Et enim ridiculum hoc querere, quoniam et nota paucis nota sunt, sed tamen letificant omnes. —
Palam igitur ex hiis, quod poetam magis oportet esse fabularum factorem quam metrorum, tamquam poeta secundum imitationem est, imitatur autem actiones.
Quamvis ergo accidat gesta poetizare, nichil minus poeta est; gestorum enim quedam nichil prohibet esse talia qualia utique verisimile facta esse et possibilia fieri, secundum quod ille ipsorum poeta est. —
Simplicibus autem fabulis et actionibus que episodiodees sunt pessime. Dico autem episodiodeam (idest superadventitiam) fabulam in qua superadvenientia post invicem neque verisimile neque necesse esse.
Tales autem poetizantur a pravis quidem poetis propter ipsos, a bonis autem propter ypocritas; agonismata enim facientes et preter potentiam protendentes fabulam, sepe pervertere 3o coguntur quod consequenter. —
Quoniam autem non solum
perfecte actionis est imitatio, sed et terribilis et miserabilis,
hec autem fiunt et maxime et magis quando facta fuerunt
Nam quod mirabile sic habebit magis quam si a casu et fortuna, hec mirabilissima videntur, quecumque tamquam idonee videntur facta esse, puta ut statua Mityos in Argo, occidit causam mortis Mityo, incidens consideranti; videntur enim que talia non vane facta esse.
Quare necesse tales esse pulcriores fabulas.
Sunt autem fabularum hee quidem simplices, hee autem complexe ; et enim actiones, quarum imitationes sunt fabule, existunt mox entes tales.
Dico autem simplicem quidem actionem qua existente, ut determinatum continua et una sine peripetia et anagnorismo transitio fit,
complexa autem locutio cum anagnorismo aut peripeteia aut ambobus transitio est.
Hec autem oportet fieri ex ipsa consistentia fabule, quare ex pregestis accidit aut ex necessitate aut secundum verisimile fieri hec ; differt enim multum fieri hec propter hec aut post hec. —
Est autem peripeteia quidem que ad contrarium eorum que aguntur transmutatio, sicut dictum est, et hoc autem sicut dicebamus secundum verisimile aut necessarium ;
sicut in Oidipode veniens tamquam letificaturus Oidipodem et inmutaturus ab eo qui ad matrem timore, palificans quis erat, contrarium fecit ;
et in Lynkei hic quidem ductus tamquam interficiendus, Danaus autem sequens tamquam interfecturus, hunc quidem accidit ex actis mori, hunc autem salvari. —
Anagnorisis autem, sicut et nomen significat, ex ignorantia in notitiam transmutatio aut in amicitiam aut inimicitiam eorum que ad eufortunium aut infortunium determinata ;
pulcherrima autem anagnorisis, quando simul peripetie fiunt, sicut habet que in Oidipode.
Sunt quidem igitur et alia anagnorisees, et enim ad inanimata et ad quecumque adhuc et sicut dictum est accidit, et si egit quis et si non egit est anagnorizare ;
sed que maxime
fabule et que maxime actionis que dicta est; talis enim anagnorisis
et peripetela aut miserationem habebit aut terrorem,
Quoniam anagnorisis aliquorum est anagnorisis, hee quidem alterius ad alterum. solum, cum sit manifestus alter quis est, aliquando autem ambos oportet anagnorizare, puta Ifigenia Oresti recognita est ex missione epistole, illi autem ad Ifigeniam alia opus erat recognitione. —
Due quidem igitur fabule partes hee sunt, peripetia et anagnorisis, tertia autem passio. Harum autem peripetia quidem et anagnorisis dicte sunt,
passio autem est actio corruptiva et dolorosa, puta que in manifesto mortes et cruciatus et vulnerationes et quecumque talia. —
Partes autem tragodie quibus quidem ut speciebus oportet uti, prius diximus, secundum quantum autem et in que dividitur separata hec sunt, prologus, episodion, exitus, khoricon ;
et huius hoc quidem parodus, hoc autem stasimon.
Communia quidem omnium hec, propria autem que a skene et kommoi.
Est autem prologus quidem pars tota tragodie que ante khori parodum,
episodion autem pars tota tragodie que intermedia totarum khoricarum melodiarum,
exodus autem (idest exitus) pars tota tragodie post quam non est khori melodia.
Khorici autem parodus quidem prima locutio totius khori,
stasimon autem melodia khori que sine anapesto et trocheo;
kommos autem lamentatio nova khori et a scene (idest scemate fabulari).
Partes autem tragodie quibus quidem oportet uti prius diximus, secundum quantum et in quas dividitur separatas hee sunt.
Que autem oportet coniecturare et que oportet vereri constituentes fabulas et unde erit tragodie opus, consequenter utique nunc dictis erit dicendum.
Quoniam igitur oportet compositionem
optime tragodie esse non simplicem sed complexam
et hanc terribilium et miserabilium esse imitativam (boc enim
proprium talis imitationis est) primo quidem palam quod neque
epieilkees viros oportet apparere transmutantes ex eufortunio
in infortunium (non enim terribile neque miserabile hoc, sed
neque pestilentes ex infortunio in eufortunium (intragodotatissimum enim hoc est omnium; nullum enim quorum opus est, neque enim filantropum neque miserabile neque terribile est),
neque ipsum valde malignum ex eufortunio in infortunium transcidere. Quod quidem enim filantropum habebit utique talis consistentia, sed neque misericordiam neque terrorem ; hec quidem enim est circa indignum infortunantem, hic autem circa similem, misericordia quidem circa indignum, terror autem circa similem, quare neque miserabile neque terribile est quod accidit;
qui intermedius ergo horum reliquus. Est autem talis qui neque virtute differens et iustitia, neque propter malitiam et pestilentiam transmutans in infortunium, sed propter peccatum aliquod, eorum qui in magna gloria sunt et eufortunio, ut puta Dipoys et Thyestes et qui ex talibus generibus insignes viri. —
Necesse ergo bene habentem fabulam simplicem magis esse quam duplicem, sicut quidam aiunt, et transmutari non in eufortunium ex infortunio, sed contrarium ex eufortunio in infortunium, non propter pestilentiam sed propter peccatum magnum aut qualis dictum est aut melioris magis aut peioris. —
Signum autem et quod fit; primo quidem enim poete contingentes fabulas enumerabant, nunc autem circa paucas convenientes optime tragodie componuntur, puta circa Alkmeonem et Oidipoyn et Orestem et Meleagrum et Thyestem et Tilefum et quibuscumque aliis accidit aut pati dira aut fecisse. —
Que quidem igitur secundum artem pulcherrima tragodia ex tali consistentia est.
Propter quod et Euripedem incusantes idem peccant quia hoc agit in tragodis et multe ipsius in infortunium terminantur. Hoc enim est, sicut dictum est, rectum.
Signum autem maximum, in skenis enim et agonibus maxime tragodiales que tales apparent si dirigantur ; et Euripedes, et si alia non bene dispensat, sed tragodicotatissimus poetarum videtur. —
Secunda autem, que
prima dicitur a quibusdam, est consistentia que duplicem
consistentiam habens, sicut Odysseia, et terminans ex contraria
Putatur autem prima propter theatrorum debilitatem ; assecuntur enim poete secundum votum poetizantes inspectoribus. —
Est autem non hec a tragodia delectatio, sed magis komodie propria ; ibi enim si inimicissimi sint in fabula, velut Orestes et Egistus, amici facti in fine recedunt, et moritur nullus a nullo.
Est quidem igitur quod terribile et miserabile ex visu fieri, est autem et ex ipsa consistentia rerum, quod quidem est prius et poete melioris.
Oportet enim et sine videre sic consistere fabulam, ut audiens res gestas et terreatur et misereatur ex accidentibus ; que quidem utique patietur aliquis audiens Oidipi fabulam.
Per visum autem hoc preparare inartificialius et successu indigens est. —
Qui autem non terribile per visum sed monstruosum solum preparant, nichil tragodia communicant ; non enim omnem oportet querere delectationem a tragodia, sed convenientem. —
Quoniam autem eam que a miseratione et terrore per imitationem oportet delectationem preparare poetam, manifestum quod hoc in rebus faciendum.
Qualia igitur dira aut qualia miserabilia videntur evenientium, sumamus. — Necesse autem aut amicorum esse ad invicem tales actiones aut inimicorum aut neutrorum.
Si quidem igitur inimicus inimicum, nichil miserabile neque faciens neque facturus, preter quam secundum ipsam passionem ;
neque si neutro modo habentes;
quando autem in amicitiis ingeruntur passiones, puta aut frater fratrem aut filius patrem aut mater filium aut filius matrem occidit aut occidet aut aliquid aliud tale agit, hec querendum. —
Assumptas quidem igitur fabulas solvere non est, dico autem puta Klytemnistram morientem ab Oreste et Erifylem ab Alkmeone. —
Ipsam autem invenire oportet et traditis uti bene. Bene autem quid dicimus, dicamus planius. —
Est quidem enim sic fieri actionem, sicut antiqui poetizabant scientes et cognoscentes, sicut et Euripedes poetizavit interficere Medeam.
Est autem agere quidem ignorantes, ignorantes
Est autem tertium preter hec futurum facere aliquid indecentium propter ignorantiam recognoscere ante agere.
Et preter hec non est aliter ' aut enim agere necesse aut non, et scientes aut non scientes.
Horum autem cognoscentem quidem futurum agere et non agere pessimum ; tunc enim odibile habet, et non tragicum ; inpassionale enim. Propter quod quidem nullus facit similiter nisi raro, puta in Antigone Kreontem Aimon.
Agere autem secundum.
Melius autem ignorantem quidem agere, postquam egit recognoscere. Tunc enim odibile non adest; et recognitio stupefactivum.
Optimum autem quod ultimum ; dico autem quale in Kresfonte Merope debebat filium interficere, interfecit autem non, sed recognovit, et in Ifigeneia soror fratrem, et in Elle filius matrem tradere debens recognovit. —
Propter hoc enim, quod quidem olim dictum est, non circa multa genera tragodie sunt. Querentes enim non ab arte sed a fortuna, invenerunt quod tale preparare in fabulis. Coguntur igitur ad has convenientes occurrere, quibuscumque tales acciderunt passiones.
De rerum quidem igitur consistentia et quales quasdam oportet esse fabulas, dictum est sufficienter.
Circa mores autem quatuor sunt que oportet coniecturare '
unum quidem et primum, quatinus boni sint ; habebit autem morem quidem si, sicut dictum est, faciat manifestum sermo aut actio electionem que sit, bonum autem si bona.
Est autem in unoquoque genere; et enim mulier est bona et servus, et quidem forte horum hoc quidem peius, hoc autem totaliter pravum est. —
Secundum autem congruentia; est enim virilis quidem mos, sed non congruens mulieri aut virilem aut diram esse. —
Tertium autem quod simile ; hoc enim alterum
Quartum autem quod regulare. Et si enim irregularis aliquis sit qui imitationem exhibet et talem morem supponens, tamen regulariter irregularem autem esse. —
Est autem exemplum malignitatis quidem moris non necessarium, puta Menelaus qui in Horeste,
indecentis autem et non congruentis lamentatio Odysei in Skyla et que Melaniptis series;
irregularis autem que in Aulide Ifigenia; nichil enim visa est ministrans posteriori. —
Oportet autem et in moribus sicut et in rerum consistentia semper querere aut quod necessarium aut quod verisimile, ut talem talia dicere aut agere sit necessarium aut verisimile, et hoc post hoc fieri aut necessarium aut verisimile. —
Manifestum igitur quod et solutiones fabularum oportet ex ipsa fabula accidere et non sicut in Medea ab ingenio et in Iliade que circa simplicem ;
sed ingenio utendum deinde extra opus, aut quecumque ante hoc fuerunt que non possibile hominem nosse, aut quecumque posterius que indigent preappellatione et nuntiatione ; omnia enim attribuimus diis videre.
Irrationabile autem nichil esse in rebus, si autem non, extra tragodiam, puta quod in Oidipode Sophocleis. —
Quoniam autem imitatio est tragodia meliorum, nos oportet imitari bonos ymaginum pictores; et enim illi assignantes propriam formam similes facientes meliores pingunt ; sic et poetam imitantem et iracundos et desides et alia talia habentes in moribus tales entes epieikees facere ; exemplar duriciei velut Achillem Agathon et Homerus.
Hec itaque observare eas que preter eas que ex necessitate assequentes sensus poetice ; et enim secundum ipsas est peccare multotiens ; dictum est autem de ipsis in traditis sermonibus sufficienter.
Anagnorisis autem quid quidem sit, dictum est prius;
species autem anagnoriseos, prima quidem inartificiosissima et qua plurima utuntur propter defectum,
que per signa. Horum
hec autem adventitia, et horum hec quidem in corpore, puta cicatrices, hec autem extra, puta que circa collum et que in Tyrei per skafam. —
Est autem et hiis uti aut melius aut peius, puta ' Odyseus per cicatricem alius recognitus est a trofo, et alius a sybotis;
sunt enim que quidem fidei gratia inartificialiores, et que tales omnes, hee autem ex peripeteia, sicut qui in Niptris, meliores. —
Secunde autem que poetizate a poeta, propter quod inartificiales, velut Horestes in Ifigeneia recognovit quia Horestes ; illa quidem enim per epistolam, ille autem ipse dicit que vult poeta sed non fabula,
quia prope dictum peccatum est ; licebat enim utique quedam et inferre. Et in eo qui Sophoclei Tyrei que «spate texentium vox»
aut per memoriam fore aliquid scientem, sicut qui in Cypriis ipsius Dykeogenis, videns enim scripturam flevit ; et que in Alkini apologon, audiens enim cytharistam et memoratus lacrimatus est, unde recogniti sunt. —
Quarta autem que ex sillogismo, puta in Khloiforis, quod similis aliquis venit, similis autem nullus sed aut Horestes' iste ergo venit. Et que Polyeidis sophiste de Ifigenia ; verisimile enim Horestem sillogizasse quod si soror immolata est et ipsi accidere immolari. Et in Theodecti Tvdei, quod veniens tamquam inventurus filium ipse periit. Et que in Finides ; videntes enim locum sillogizaverunt fatum, quod in hoc fatatum erat mori ipsis, et enim exposite fuerunt hic. —
Est autem quedam et composita ex paralogismo theatri, puta in Odyssee falsi nuntio ; hoc quidem enim, scilicet arcum, ait cognoscere quod non viderat, hoc autem ut per illum recognoscentem, per hoc fecisse paralogismum. —
Omnium autem optima recognitio que ex
Secunde autem que ex sillogismo.
Oportet enim fabulas consistere et locutione cooperari quam maxime pre oculis positum (sic enim utique efficacissime videns sicut apud ipsa gesta presens inveniet decens et minime utique latebunt que subcontraria ;
signum autem huius quod increpat Karkino ; nam Ámphiaraus ex sacro utique erat, quod non videntem inspectorem latebat, in skene autem decidit aspernantibus hoc inspectoribus),
quecumque autem possibile et scematibus cooperantem. Probabilissimi enim ab eadem natura quales in passionibus sunt et hyemizat hyematus et exasperat iratus verissime.
Propter quod eius qui apte nature poetica est quam manici ; horum enim hii quidem euplasti (idest facile plasmabiles), hii autem exquisitores sunt.
Hosque sermones et poetizatos oportet et ipsum facientem
exponere universaliter, puta Ifigeneie ; immolanda quadam puella et disparente occulte ab immolantibus, demorante autem in aliam regionem, in qua lex erat extraneis immolare dee, hanc habuit sanctificationem ; tempore autem posterius fratri accidit venire sanctificationis (istud quia responsum dederat deus propter quam causam extra universale venire illuc et ad quid autem extra fabulam), veniens autem et captus immolari futurus recognovit; sive ut Euripedes sive ut Polyeidus fecit, secundum verisimile dicens quod non ergo solum sororem sed et ipsum oportebat immolari ; et hinc salus.
Post hec autem iam supponentem nomina episodizare,
qualiter autem erunt congrua episodia, puta in Horeste mania per quam assumptus est et salus per purificationem.
In curribus quidem 3oigitur episodia brevia, epopoiia autem hiis producitur.
Nam
Odysseie longus sermo est; peregrinante quodam annis multis
et observato a Possidone et solo ente, in habentibus autem
Proprium quidem igitur hoc, alia autem episodia.
Est autem omnis tragodie hoc quidem colligatio hoc autem solutio, que quidem extrinsecus quedam eorum que intrinsecus sepe colligatio, quod autem reliquum solutio.
Dico autem colligationem quidem esse eam que a principio usque ad partem que extrema est ex qua transit in eufortunium, solutionem autem esse eam que a principio transitionis usque ad finem ;
sicut in Lykei Theodecti; colligatio anteacta et pueri sumptio et iterum que ipsorum utique ab accusatione mortis usque ad finem. —
Tragodie autem species sunt quatuor, tot enim et partes dicte sunt,
hec quidem complexa, cuius totum est peripeteia et anagnorisis,
hec autem passionalis, velut que Aiaces et Ixyones,
hec vero moralis, velut que Fthiotides et Pileus;
quarta autem , velut que Forkides et Prometheus et quecumque in Aido. —
Maxime quidem igitur omnes oportet temptare habere, si autem non, maximas et plurimas, aliterque et ut nunc calumpniantur poetas ; factis enim secundum unamquamque partem bonis poetis, unumquemque in proprio bono volunt unum superexcedere.
Iustum autem et tragodiam aliam et eandem dicere nichil minus fabula, hoc autem, quorum eadem complicatio et solutio.
Multi autem complectentes bene solvunt prave ;
oportet autem ambo semper coadiuvare. —
Oportet autem, ut dictum est sepe, memorari et non facere epopoiicam consistentiam tragodiam. Epopoiicam autem dico quod multarum fabularum, velut si quis eam que Iliadis totam facit fabulam.
Ibi quidem enim propter longitudinem
sumunt partes decentem magnitudinem, in drama-
Signum autem; quicumque quidem Sinili totam poetizaverunt et non secundum partem, sicut Euripedes Niobem, et non sicut Eschylus; aut excidunt aut prave agonizant; quoniam et Agathon decidit in hoc solo. —
In peripetiis autem et in simplicibus rebus coniecturant que volunt mirabiliter.
Tragicum enim hoc et philanthropon ; est autem hoc, quando sapiens quidem cum nequitia seductus fuerit, sicut Sisyfus, et Andreius quidem, iniustus autem victus est.
Est autem hoc verisimile sicut Agathon dicit; verisimile enim fieri multa et preter verisimilitudinem. —
Et chorum autem unum oportet suscipere ypocritas et partem esse totius et coagonizari, non sicut Euripidi, sed sicut Sophocleo.
Reliquis autem data magis fabule quam alterius tragodie sunt ; propter quod embolima ducunt ante incipientem Agathonem huius. Et quidem quid differt aut embolima canere aut sl seriem ex alio in aliud coaptet aut episodium totum ?
De aliis quidem igitur iam dictum est. Reliquum autem de locutione aut ratiocinatione dicere.
Que quidem igitur circa dianoiam (idest ratiocinationem) in hiis que de rethorica supponantur; hoc enim proprium magis illius methodi.
Sunt autem secundum dianoiam hec, quecumque a ratione oportet preparari
Partes autem horum demonstrareque et solvere et passiones preparare, puta miserationem aut terrorem aut iram et quecumque talia, et adhuc magnitudinem et parvitatem.
Palam autem quod et in rebus ab eisdem speciebus oportet uti, quando aut miserabilia aut dira aut magna aut verisimilia oportet exhibere;
preter quam tantum differt, quod hec quidem oportet apparere sine doctrina, hec autem in sermone a dicente preparari et preter rationem fieri. Quid enim utique sit dicentis opus, apparebit idea et non propter sermonem. —
Eorum autem que circa locutionem una quidem
Preter enim horum cognitionem aut ignorantiam nulla in poeticam increpatio fertur, que sit digna studio. Quid enim utique quis existimet peccasse que Protagoras increpat, quod orare putans precipit dicens «insaniam vide dea» ? Nam iubere, inquit, facere aliquid aut non preceptio est.
Propter quod pretermittatur tamquam alterius et non poetice ens theorema. —
Locutionis autem omnis hee sunt partes' elementum, sillaba, coniunctio, nomen, verbum, articulus, casus, oratio. —
Elementum quidem igitur vox indivisibilis, non omnis autem sed ex qua nata est fieri intelligibilis vox (et enim bestiarum sunt indivisibiles voces, quarum nullam dico elementum),
huius autem partes vocalis et semivocalis et muta. Est autem vocalis quidem sine adiectione habens vocem audibilem ; semivocalis autem cum adiectione habens vocem audibilem, velut 's' et 'b'; muta autem que cum adiectione secundum se quidem nullam habet vocem, cum habentibus autem aliquam vocem facta audibilis, velut 'g' et 'd'.
Hec autem differunt figurisque oris et locis, et asperitate et lenitate, et longitudine et brevitate, adhuc autem acuitate et gravitate et medio; de quibus per singula in metricis congruit speculari. —
Sillaba autem est vox non significativa composita ex non vocali et vocem habente ; et enim ipsius 'gr' sine ipso 'a' sillaba et cum 'a', puta 'gra'. Sed horum considerare differentias metrice est. —
Coniunctio autem est vox non significativa que neque prohibet
neque facit vocem unam significativam ex pluribus vocibus,
natam componi et in extremis et in medio, quam non congruit
in principio sermonis poni secundum se ipsam, velut 'quidem',
'vel', 'autem' ; vox non significativa, aut ex pluribus quidem
vocibus una significativam facere nata est unam significativam
Articulus autem est vox non significativa aut orationis principium aut finem aut determinationem palificat, puta 'f.m.i' et 'p.e.r.i' et alia. Vox non significativa aut neque prohibet neque facit vocem unam significativam ex pluribus vocibus, natam poni et in extremis et in medio. —
Nomen autem est vox conficta significativa sine tempore, cuius pars nulla est secundum se significativa ; in duplicibus enim non utimur tamquam et ipsa secundum se significet, puta in 'Theodoro' 'doron' (idest donum) non significat. —
Verbum autem vox conficta significativa cum tempore cuius nulla pars significat secundum se, sicut et in nominibus; 'homo' quidem enim aut 'album' non significat quando, *ambulat' autem aut 'ambulavit' consignificat, hoc quidem presens tempus, hoc autem preteritum. —
Casus autem est nominis aut verbi, hic quidem secundum 'huius' aut *huic' significans et quecumque talia, hic autem secundum quod uni aut multis, puta ' homines? aut 'homo', hic autem secundum ypocritica, puta secundum interrogationem, iussionem. Nam 'ambulavit' aut *ambulabat' casus verbi secundum has species sunt. —
Oratio autem vox significativa composita cuius quedam quidem secundum se significant aliquid ;
non enim omnis oratio ex verbis et nominibus componitur, puta hominis diffinitio, sed contingit sine verbis esse orationem, partem tamen semper aliquid significantem habebit, puta, in hac 'ambulat Kleon', 'Kleon'.
Una autem est oratio dupliciter, aut enim que unum significat aut que ex pluribus coniunctionibus, puta Ilias quidem coniunctionibus una, hominis autem diffinitio per unum significare.
Nominis autem species hoc quidem simplex (simplex autem dicco quod non ex significantibus componitur, puta "terra"), hoc autem duplex;
huius autem hoc quidem ex significante
et non significante, hoc autem ex significantibus compo-
Erit autem utique triplum et quadruplum nomen et multuplum, puta multa των μεγαλιωτων 'ερμοκακοξανθος.' —
Omne autem nomen est aut proprium aut lingua aut metaphora aut ornatus aut poetizatum aut superextensum aut sublatum aut permutatum. —
Dico autem proprium quidem quo utuntur singuli,
linguam autem quo alteri. — Quare manifestum quod et linguam et proprium esse possibile idem, non eisdem autem ; nam 'sigynon' Cypriis quidem proprium, nobis autem lingua.
Metaphora autem est nominis alieni illatio aut a genere ad speciem aut proportionale.
Dico autem a genere quidem ad speciem, puta «navis autem mea hec stetit». Nam 'in portum ferri' est stare aliquid.
A specie autem ad genus «iam decem milia Odyseus premia instituit»; quod quidem enim 'myrion' (idest decem milia) multum est, quo nunc pro 'multo' usus est.
A specie autem ad speciem, puta «ere animam exsecuit secans duro ere». Hic enim exsecare quidem 'secare', secare autem 'exsecare' dixit ; ambo enim auferre aliquid sunt.—
'Proportionale' autem dico quando similiter habet secundum ad primum et quartum ad tertium ; dicet enim pro secundo quartum aut pro quarto secundum, et aliquando apponunt pro quo dicere ad quod est.
Dico autem puta similiter inquit 'fyala" ad Bachum et 'scutum' ad Martem ; dicet igitur fyalam 'scutum Bachi' et scutum 'fyalam Martis'.
Aut quod senectus ad vitam et vespera ad diem ; dicet igitur vesperam 'senectutem diei" aut, sicut Empedocles, et senectutem 'esperam vite' aut *occasum vite'. —
Quibusdam autem non est nomen iacens proportionalium, sed nichil minus similiter dicetur; puta fructum quidem dimittere ' seminare', hoc autem flammam a sole innominatum ; sed similiter habet hoc ad solem et seminare ad fructum, propter quod dictum est « seminans deo conditam flammam ». —
Est autem modo hoc metafore uti et
appellantem quod alienum negare propriorum aliquid, puta si scutum dicat 'fyalam' non Martis sed vini. —
Poetizatum autem est quod, totaliter non vocatum ab aliquibus, ipse ponit poeta ; videntur enim quedam esse talia, puta cornua 'ernykas' et sacerdotem 'aretera'. —
Superextensum autem est aut sublatum hoc quidem si vocali longiore usum sit quam propria aut sillaba iniecta, hoc autem si ablatum aliquid sit ab ipso,
superextensum quidem puta 'poleos' (idest canus, per 'e' breve) ' polios' (per 'ita' longum), et ' Pileos' 'Piliiadeo', ablatum autem puta ' kri' et ' do' et « una fit utrorumque »
Permutatum autem est quando eius quod nominatur hoc quidem deficit hoc autem facit, puta « secundum dextrius uber » pro 'ad dextram'. —
Ipsorum autem nominum hec quidem masculina, hec autem feminina, hec autem intermedia ;
masculina quecumque terminantur in 'n' et 'r' et quecumque ex boc componuntur (hec autem sunt duo, 'ψ' (psi) et 'x');
feminina autem quecumque ex vocalibus in semper longas, puta in 'i longum' et 'o magnum', et superextensorum in 'a' ;
quare equales accidunt multitudines in quecumque masculina et feminina. Nam 'ψ' (psi) et 'x' eadem sunt.
In mutam autem nullum nomen terminatur, neque in vocalem brevem.
In 'iota' autem tres partes, 'meli' (idest mel), 'komi' (idest cerusa), 'peperi' (idest piper) ; in 'y' autem quinque. Intermedia autem in hec et 'n' et 's'.
Locutionis autem virtus planam et non humilem esse.
Planissima quidem igitur est que ex propriis nominibus, sed humilis. Exemplum autem que Cleofontis poesis et que Sthenelli. —
Venerabilis autem et permutans quod idioticale que extraneis utitur. 'Extraneale' autem dico linguam et metaforam et superextensionem et omne quod preter proprium.
Sed si
quis utique omnia talia faciat, aut enigma erit aut barbarismus ;
si quidem igitur ex metaforis, enigma ; si autem ex linguis, barba-
Enigmatis enim species hec est, dicentem existentia inpossibilia copulare. — Secundum quidem igitur nominum compositionem non est possibile hoc facere, secundum metaforam autem contingit, puta « virilem rubicundum ut es ignitum super virum adherentem » et que talia ex linguis ;
barbarismus autem. Oportet ergo discretionem factam
esse aliqualiter hiis ; hoc quidem enim non idioticale faciet neque humile, puta lingua et metafora et ornatus et alie dicte species, quod autem proprium planiciem. —
Non minimam autem partem confert ad planum locutionis et non idioticale superextensiones et apocope et exallage nominum; per aliter quidem enim habere quam ut proprium, preter consuetum factum, quod non idioticale faciet, per communicare autem consueto quod planum erit.
Quare non recte vituperant qui increpant talem modum loquele et diakomodizantes poetam, velut Euclides antiquus, tamquam facile facere, si quid dabit extendens ad quantumcumque vult, iambopoetizans in ipsa locutione: « petebat gratiam videns Marathonem ambulantem », et « non utique illius elleborum ».
Apparere quidem igitur aliqualiter utentem isto modo risile. —
Metrum autem commune est omnium partium, et enim metaforis et linguis et aliis speciebus utens indecenter et idonee ad risilia idem utique operabitur ;
quod autem congruum quantum differt in versibus consideretur impositis nominibus in metrum. —
Et in lingua autem et in
metaforis et in aliis speciebus transponens utique quis propria
nomina cognoscet quod vera dicimus; puta idem iambiale
poetizante Eschylo et Euripede, unum autem solum nomen
transponente, pro proprio consueto linguam, hoc quidem videtur
pulerum hoc autem vile. Eschylus quidem enim in Filoktete
poetizavit «infirmitas lupus que mei carnem esthiei pedis»;
Adhuc autem Arifrades tragodicos komodizabat, quod que nullus utique diceret in loquela hiis utuntur, puta «domatibus ab» sed non 'ab domatibus' et quod « sethen » (idest ex te) et quod « ego autem nin » (idest ipsum) et «Achille de» sed non 'de Achille', et quecumque alia talia.
Propter non esse enim in propriis faciunt non idioticale in locutione omnia talia; ille autem hoc ignorabat. —
Est autem magnum quidem unoquoque dictorum decenter uti, et duplis nominibus et linguis, multo autem maius metaforicum esse.
Solum enim hoc neque ab alio est accipere, estque signum eufye; nam bene metaforizare est simile considerare. —
Nominum autem dupla quidem maxime congruunt dithyrambis, lingue autem eroicis, metafore autem iambialibus.
Et in eroicis quidem omnia opportuna que dicta, in iambialibus autem propter quam maxime locutionem imitari hec congruunt nominum, quibuscumque et in quibuscumque sermonibus aliquid utetur ; sunt autem talia quod proprium et metafora et ornatus. —
De tragodia quidem igitur et de ea que in agere imitatione, sint nobis sufficientia que dicta sunt.
De narrativa autem et in metro imitativa, quod oportet fabulas sicut in tragodiis consistere actitivas et circa unam actionem totam et perfectam, habentem principium et media et finem, que sicut animal unum totum facit propriam delectationem, palam ;
et non similes hystorias consuetas esse, in
quibus necesse non unius actionis fieri manifestationem, sed
unius temporis, quecumque in hoc accidunt circa unum aut
Sicut enim secundum eadem tempora et in Salamina factum fuit navale bellum, et in Sicilia Carthaginensium bellum nichil ad eundem contendentia finem, sic et in hiis que deinceps temporibus aliquando fit alterum cum altero, ex quibus unus nullus fit finis.
Fere autem multi poetarum hoc actitant. Propter
quod, sicut diximus iam, et sic admirandus utique apparebit Homerus preter alios, eo quod neque bellum quamvis habens principium et finem conatus est poetizare totum ; valde enim utique magnum et non facile conspicabile debebat fore magnitudine moderantem complexum varietate. Nunc autem unam partem absumens usus est superadventitiis ipsi multis, puta katalogo et aliis superinductitiis bis bis intercipit poesim.
Alii autem circa unum faciunt et circa unum tempus et unam actionem multarum partium, velut qui Cyprica poetizavit et Parvam Nileidem.
Namque ex Iliade quidem et Odysseia unam tragodiam efficit utriusque aut duas solas, ex Cypriis autem multas et ex Parva Iliade plus quam octo, puta Oplon Krisis, Filoctetes, Neoptolemus, Eurypylus, Ptocheia, Lakena, Iliu Persis, et Apoplus, et Sinon et Proiades. —
Adhuc autem species easdem oportet habere epopoiiam tragodie (aut enim simplicem aut complexam aut moralem aut passionalem)
et partes extra melopoiiam (idest melodie factionem) et visum easdem. Et enim peripetiis indiget et anagnorisibus et passionibus, adhuc dianoias (idest ratiocinationes) et locutionem habere bene.
Quibus omnibus Homerus
usus est et primus et sufficienter. Et enim laborum utrumque
constituit, Ilias quidem simplex et passionale, Odysseia autem
complexum. Anagnorisis enim per totum et moralis. Cum hiis
Differt autem secundum consistentie longitudinem epopoia et metrum.
Longitudinis quidem igitur terminus sufficiens qui dictus est; posse enim conspici principium et finem. Erit autem utique hoc, si antiquis quidem minores consistentie aut priorem multitudinem tragodiarum in unam auditionem positarum pretermittat. —
Habet autem ad superextendi magnitudinem aliquam epopoia proprium, propterea quod in tragodia quidem non contingit simul actas multas partes imitari, sed quod in skene et ypocritis pars solam ; in epopoia autem propterea quod narratio est, est multas partes simul poetizare terminatas, a quibus, convenientibus entibus, excrescit poematis moles.
Quare hoc habet bonum ad magnificentiam et ad transmutari audientem et episodizare dissimilibus episodiis ; simile enim cito replens excidere facit tragodias. —
Metrum autem quod eroicum ab experientia congruit. Si enim aliquis in aliquo alio metro narrativam imitationem faciat aut in multis, indecens utique apparebit ;
quod enim eroicum stabilissimum et maxime molis metrorum est (propter quod et linguas et metaforas suscipit maxime ; superfluus enim et narrativus motus aliorum),
quod autem iambiale et tetrametrum motiva hoc quidem saltativum hoc autem activum. —
Adhuc autem inconvenientius, si misceat quis ipsa, sicut Chairemon.
Propter quod nullus magnam consistentiam in alio poetizavit quam eroico, sed, sicut diximus, ipsa natura docet quod congruum ipsi eligere.
Homerus autem alias in multis dignus laudari, et etiam quia solus poetarum non ignorat quod oportet poetizare ipsum.
Ipsum enim utique poetam paucissima prologizare. Non enim est secundum hec imitator. Alii quidem igitur ipsi quidem per totum agonizant, imitantur autem pauca et raro ; hic autem pauca prohemizans mox inducit virum aut mulierem aut alium aliquem morem et neque unum morem, sed habentem mores. —
Oportet quidem
deinde que circa Hectoris persecutionem in scene entia risilia utique videbuntur, hii quidem stantes et non persequentes, hic autem sursum nuens, in versibus autem latet.
Ouod autem mirabile delectabile; signum autem' omnes apponentes annuntiant ut gratiosi.
Docuit autem maxime Homerus et alios falsa dicere ut . — Est autem hoc paralogismus. Putant enim homines, quando hoc ente aut fiente hoc fit, si quod posterius est, et quod prius esse aut fieri; hoc autem est falsum. Propter quod utique, et si quod primum falsum, sed neque hoc ente necesse esse aut fieri aut apponi. Propter hoc enim scire verum quibus paralogizatur nostra anima et quod primo ens. Exemplum autem huic ex Niptro.
Preelegi hoc inpossibilia signa magis quam possibilia inprobabilia;
sermonesque non consistere ex partibus irrationabilibus, sed maxime quidem nullum habere irrationabile. Si autem non, extra fabulamen, sicut Oidipus non scire qualiter Iolaus mortuus est, sed non in dramate (idest actione), sicut in llectra qui divinamina enuntiantes aut in Mysois qui sine voce ex terra in Mysiam veniens.
Quare dicere quod interimetur utique fabula risile; ex principio enim non oportet consistere tales. S1 autem ponatur et videatur rationabihus, contingere et inconveniens ; quoniam et que in Odysseia irrationabilia que circa expositionem quomodo non utique essent tolerabilia palam utique fiet, si ipsa pravus poeta fecerit
Nunc autem alis bonis poeta occultat delectans quod inconveniens.
Locutioni autem oportet pervigilare in ociosis
partibus et neque moralibus neque dianoiticis ; occultat enim
iterum que valde fulgida locutio moresque et dianoias.
De problematibus autem et solutionibus, ex quantisque et qualibus utique speciebus sunt, sic considerantibus fiet utique manifestum.
Quoniam enim est imitator poeta sicut pictor aut aliquis alius ymaginum factor, necesse imitari trium entium numero unum aliquid ; aut enim qualia sint aut qualia aiunt, et videtur qualia esse oportet.
Hec autem enuntiantur locutione aut et linguis et metaforis; et multe passiones locutionis sunt ; damus enim hec poetis. —
Ad hec autem non eadem rectificatio est politice et poetice ; neque alterius artis et poetice. —
Ipsius autem poetice duplex peccatum, hoc quidem enim secundum se ipsam, hoc autem secundum accidens.
Si quidem enim preeligebat imitari inpossibilitatem ipsius peccatum. — Si autem preeligebat non recte, sed equum ambo dextra preicientem, aut quod secundum unamquamque artem peccatum, puta quod secundum medicativam aut aliam artem qualemcumque poetizata sunt, qualemcumque non secundum se ipsam. —
Quare oportet increpationes in problematibus ex hiis considerantem solvere.
Primo quidem igitur que ad ipsam artem inpossibilia poetizata sunt, peccata sunt, sed recte habet que optinet finem ipsius ; finis enim dictus est, si sic magis stupefaciens sit ipsum aut aliam facit partem. Exemplum Hectoris persecutio, equidem finis aut minus contingebat existere
et secundum eam que de hiis artem peccare non recte ; oportet enim, si contingit, totaliter nequaquam peccare.
Adhuc utrum est peccatum, eorum que secundum artem aut secundum aliud accidens ? Minus enim si non sciat quod cerva femina cornua non babet, quam si non imitative scripsit.
Ad hec autem, si increpatur quod non vera, sed forte utique (velut et Sofocles inquit ipse quidem quales oportet facere, Euripedes autem quales sunt) sic solvendum.
Si autem neutro modo, quod sic
velut que de diis, forte enim neque melius neque dicere neque vera, sed contigit sicut Xenofanem; sed non aiunt.
Hec forte non melius quidem, sed sic habebat, velut que de armis, «lanceam autem ipsis rectam ex servatorio»; sic enim tunc putabant sicut nunc Illyrioi. —
De eo autem quod bene aut non bene aut dictum est ab aliquo aut actum est, non solum considerandum ad ipsum quod actum est aut dictum aspicientem, si studiosum aut pravum, sed et ad agentem aut dicentem ad quem aut quando aut cui aut cuius gratia, puta si maioris boni, ut fiat, aut maioris mali, ut removeatur. —
Que autem ad locutionem aspicientem oportet dissolvere, puta lingua « oureas quidem primo » ; forte enim non mulos dicit sed custodes. Et Dolonem «ut specie quidem si erat malus» non corpus incommensuratum sed facies turpis ; nam eueides (idest bone speciei) Cretenses 'euprosopon' (idest bone faciei) vocant. Et quod «ferventius autem miscebat » non quod non mixtum, ut vini avidis, sed quod citius.
Hoc autem secundum metaforam dictum est, puta «alii quidem dii et viri galeati dormiebant tota nocte»; simul autem inquit «aut quando campus Troikus vidit, fistularum tubarumque consonantiam»; nam 'omne' pro 'multum' secundum metaforam dictum est, nam omne multum aliquid ; et hoc « sola autem expers » secundum metaforam ; quod enim notissimum solum. —
Secundum accentum autem, sicut Ippias Thasius solvit istud « damus autem ipsi », et « hoc quidem non putrescit imbre ».
Hec autem divisione, velut Empedocles « cito autem mortalia nascebantur que ante didici inmortalia animaliaque ante quam segregarentur». —
Hec autem amfibolia «transivit autem pleonyx» (idest plus noctis) ; nam "pleio' amfibologicum est. —
Hec autem secundum consuetudinem
locutionis; eorum qui miscuerunt vinum aiunt esse,
unde poetizata est «caliga nuper preparati stagni » ; et 'erarios'
Oportet autem et quando nomen aliquid videtur significare, considerare quot modis utique significet hoc in dicto, puta «longam habebat eream lanceam »
per sic prohiberi quot modis contingit ; sic aut sic maxime utique quid suspicabitur.
Secundum eam que secundum econtrarietatem, ut Glaucon dicit, quid quedam irrationabiliter presuspicantur et ipsi contrasententiati sillogizantur, et ac si dixissent quia videtur, increpant, si subcontrarium sit ipsorum estimationi.
Hoc autem passa sunt que circa Karium. Putant enim ipsum Lakonen esse; inconveniens igitur non occurrere Thelemachum ipsi in Lacedemonem venientem. Hoc autem forte habet sicut Kefalenes aiunt; penes ipsum enim dicunt Odyssea, et esse Ikadium sed non Ikarium. Propter peccatum autem problema verisimile est. —
Totaliter autem inpossibile quidem ad poesim aut ad melius aut ad gloriam oportet reducere.
Ad poesim enim eligibilius probabile inpossibille quam inprobabile.
Et possibile tales esse, quale Xeuxis scripsit, sed melius ; exemplum enim oportet existere.
Ad que aiunt irrationabilia ; sicque et quod aliquando non irrationabile est ; verisimile enim et preter verisimile fieri.
Que autem subcontraria ut dicta considerare, sicut qui in hiis que in idem et ad idem et eodem modo, quare et ipsum aut ad que ipse dicit aut quodcumque prudentiale supponitur.
Recta autem increpatio et irrationabilitas et pravitas, quando non necessitate existente nichil utitur irrationabili, sicut Euripedes Egieti malitia, sicut in Horeste Menelai. —
Increpationes quidem igitur ex
quinque speciebus ferunt, aut enim ut inpossibilia aut ut irra-
Utrum autem melior epopoiika imitatio aut tragica dubitabit utique quis.
Si enim que minus honerosa melior, talis autem ad meliores aspectores est , palam quod que omnia imitatur honerosa ;
ut enim non sentientem si non ipse apponat, multum motum moventem, velut qui pravi fystulatores volutati, si discum oporteat imitari, et trahentes verticalem, si Scyllan fystulent.
Tragodia quidem igitur talis est ut et qui prius posteriores ipsorum putabant ypocritas, ut valde enim superexcedentem symiam Myniscus Kallispidem vocabat, talis autem opinio et de Pyndaro erat. Ut autem isti habent ad ipsos, tota ars ad epopoiiam habet.
Hanc quidem igitur ad inspectores epieikees aiunt esse, nichil indigent figuris, tragicam ad pravos; que igitur honerosa, deterior palam quod utique erit.
Primo quidem non poetice accusatio sed ypocritice, quoniam est circumoperari signis etiam rapsodizantem, sicut est Sosistratus, et etiam cantantem quod quidem faciebat Mnesitheus Pontius.
Deinde neque motus omnis reprobandus, si quidem neque saltatio, sed qui pravorum, sicut Kallipidem increpabant et nunc alios, tamquam non liberales mulieres imitantibus. —
Adhuc tragodia sine motu facit quod ipsius, sicut epopoiia ; per relegere enim manifesta qualis quedam est ; si igitur est quantum ad alia melior, hocque non necessarium ipsi existere.
Deinde propterea quod omnia habet quecumque quidem epopoiia ; et enim metro licet uti,
et adhuc non parvam partem musicam et visus per quam delectationes consistunt evidentissime.
Deinde et quod evidens habet et in recognitione
Adhuc per in minori longitudine finem imitationis esse ; quod enim athrooterum (idest magis simul totum) delectatio multo mixto tempore ; dico autem puta si quis Edipum ponat eum qui Sofoclei in versibus quibuscumque aut propriis.
Adhuc minus una imitatio que epopoiorum ; signum autem ex qualicumque enim imitatione plures tragodie fiunt ; quare si quidem unam fabulam faciant, aut breviter ostensam, gratiosum apparet aut, assequentem metri longitudini, insipidum.
Dico autem puta si ex pluribus actionibus sit composita, sicut Ylias habet multas tales partes, et Odysseia et secundum se habet magnitudinem, et talia quedam poemata consistunt ut contingit optime et quam maxime unius actionis imitatio. -—
Si igitur omnibus hiis differt et adhuc artis opere (oportet enim non quamcumque delectationem facere ipsas, sed dictam) manifestum quod melior utique erit magis finem sortiens quam epopoiia. —
De tragodia quidem igitur et epopoiia ipsisque
et speciebus et partibus, et in quot et in quo differunt et eius
quod bene aut non, que cause, et de increpationibus et solutionibus,
dicta sint tanta.
PRIMUS ARISTOTILIS DE ARTE POETICA LIBER EXPLICIT
TRA