Ritter, cap. 23 § 4
τοιγαροῦν ἐκ μὲν Ἰλιάδος - Σίνων καὶ Τρωάδες: haec ab aliena manu assuta leguntur, quod paucis ostendere ita conabor ut omnia interpolationis indicia ordine persequar. nam cum ante a vero Aristotele monitum esset, in Homeri Iliade non totum bellum Troianum sed eius particulam tractari, continuo inde explicatur, cur fiat ex Iliade et Odyssea una tragoedia ex utravis vel duae solae: scilicet non multum rerum gestarum (wenig historischen Stoff) illae continent, ideoque nonnisi una fit ex utravis tragoedia. pinguem hanc sententiam falsamque haec admonitio continet, nihil amplius: verba enim et sententiae nexus necessario hanc explicationem suggerunt. sed ut magis offendat semidocti hominis observatio, hoc efficere videtur, quod adhuc Odyssea in huius capitis disputatione ne verbo quidem memorata sed unius Iliadis compositionis virtus laudata est. accedunt duo sermonis vitia, denique tertium nugatoris documentum in paucis illis verbis τοιγαροῦν ἐκ μὲν Ἰλιάδος καὶ Ὀδυσσείας μία τραγωδία ποιεῖται ἑκατέρας ἢ δύο μόναι. pro ἐκ μὲν Ἰλιάδος καὶ Ὀδυσσείας verus Aristoteles scripsisset ἐκ μὲν τῆς Ἰλιάδος καὶ τῆς Ὀδυσσείας. lege quae in genuinis antecedunt, ὁ τὰ Κύπρια ποιήσας καὶ τὴν μικρὰν Ἰλιάδα. conf. c. 24, 2. ἡ μὲν Ἰλιὰς ἡ δὲ Ὀδύσσεια. c. 8, 3. τὴν Ὀδύσσειαν συνέστησεν, ὁμοίως δὲ καὶ τὴν Ἰλιάδα 1). c. 15, 7. ἐν τῇ Ἰλιάδι. hanc loquendi • • 1) Ibidem (c. 8, 3) articulus recte abest Ὀδύσσειαν γὰρ ποιῶν. cf. Comment. ad h. 1. neque articulum requirimus in illis (c. 4, 9)consuetudinem cum in aliis Aristotelis operibus agnoscimus, tum in Rhetoricis et in genuinis Poeticae reliquiis ille tenuit. conf. prae ceteris Rhetor. III, 16., ubi ὁ ᾿Αλκίνου ἀπόλογος, ἐν τῷ Οἰνεῖ, ἐκ τῆς ᾿Αντιγόνης, ἐν τῷ Οἰδίποδι, et II, 23. (p. 1399 b 25- 1400 b 10) ἐκ τοῦ Μελεάγρου, ἐκ τοῦ Αἰαντος, ἐν τῷ Αἴαντι, ἐν τῇ Μηδείᾳ. ΙΙΙ, 2. ἐν τοῖς Βαβυλωνί οις. conf. II, 24. III, 17. Ethic. Nicom. VII, 3. οἷον ὁ Σοφοκλέους Νεοπτόλεμος ἐν τῷ Φιλοκτήτῃ. ibid. c. 8. ὁ Καρκί νου ἐν τῇ ᾿Αλόπη Κερκύων. ibid. VI, 7. Ὅμηρος ἐν τῷ Μαργίτῃ. ibid. ΙΧ, 6. οἱ ἐν ταῖς Φοινίσσαις. de Anima 1,2. Πλά των ἐν τῷ Τιμαίῳ. – alterum sermonis vitium est quod scripsit ποιεῖται. ⚫num fortasse conficitur illa una tragoedia, dum iste haec conscribillat? scilicet scribere voluit fieri posse (ποιεῖται ἂν vel ἔστι ποιεῖσθαι), aut factam esse (πεποίηται). sed cur ἢ δύο μόναι addit ? num incertus erat utrum una an duae tragoediae ex utrovis Homeri poemate conficerentur ? sed tum scripsisset μία τραγωδία ἢ δύο ποιοῦνται ἑκατέρας: ut nunc verba posita sunt, ἢ δύο μόναι praecedentium explicationem continent, h. e. insignem paucitatem tragoediarum quae ex tam amplis epopoeiis fiant premunt (oder zwei einzige), ut ἢ non disiungendi sed explanandi vim habeat. hisce paucis (δυοῖν μόναις) statim multae illae tragoediae opponuntur quae ex Cypriis et parva Iliade fiunt. veram rei rationem perscrutantibus facile liquebit hanc non fuisse veri Aristotelis sententiam, tamquam Iliadi et Odysseae non multum rerum gestarum subsit, ut paucae inde tragoediae peti possint. immo multae et peti possunt et petitae sunt, verbi causa Aeschyli Myrmidones, Nereides, Phryges (Ἕκτορος λύτρα), etiam 2) Ψυχοστασία (quamquam personarum nomina et fata ex Arctini Milesii Aethiopide sumpta erant), Psychagogi, Penelopa, Sophoclis Chryses, ὁ γὰρ Μαργίτης, ὥσπερ Ἰλιὰς καὶ Ὀδύσσεια κτλ., neque in his (c. 24, 10) τὰ ἐν Ὀδυσσεία ἄλογα. 2) Vid. Plutarch. de Audiendis poetis p. 16 F. cf. G. Hermanni Disputatio de Aeschyli Psychostasia p. 10 sq.Phryges, Thamyris, Tyro, Sisyphus, Nausicaa (satyrica), Phaeaces (satyrica), aliaeque aliorum poetarum tragoediae ex eodem hoc fonte uberrimo haustae erant 3). sequuntur illa ἐκ δὲ Κυπρίων πολλαὶ καὶ τῆς 4) μικρᾶς Ἰλιάδος πλέον ὀκτώ : utique sibi constat scriptor negligentissimus. primum nobis narrat ex Cypriis multas confici tragoedias et ex parva Iliade plus quam octo. iam hanc habemus gradationem duae solae, multae, plus quam octo. porro pro πλέον ἢ ὀκτώ vel ὀκτὼ πλέον hic noster suo more scribit πλέον ὀκτώ, iam videamus quas tragoedias ex parva Iliade fieri dicat, ὅπλων κρίσιν, Φιλοκτήτην, Νεοπτόλεμον, Εὐρύπυλον, πτωχείαν, Λακαίνας, Ἰλίου πέρσιν, ἀπόπλουν, Σίνωνα, Τρωάδας. sunt decem fabularum tituli, non octo, quod quomodo explicandum sit in fine huius adnotationis dicetur. sed ipsos titulos consideremus, cum praesertim ad sex priores parvae Iliadis argumenta librorum quattuor priorum ex Proculi Chrestomathiae reliquiis 5) adhibere possimus. quae primo loco comparet ὅπλων κρίσις, eodem nomine quidem Aeschyli tragoedia et nonnulla eius fragmenta memorantur, sed si cetera considero mox declaranda, interpolator non tam fabulam Aeschyliam quam primi parvae Iliadis libri inscriptionem (ὅπλων κρίσις) secutus videtur. Proculus enim hoc primi libri summarium exhibet: ἡ τῶν ὅπλων κρίσις γίνεται, καὶ Ὀδυσσεὺς κατὰ βούλησιν ᾿Αθηνᾶς λαμβάνει, Αίας δὲ 3) De Sophocle eius vitae scriptor: καὶ τὴν Ὀδύσσειαν ἐν πολλοῖς δράμασιν ἀπογράφεται, cet. 4) Vulgo καὶ ἐκ τῆς μικρᾶς Ἰλιάδος legitur, sed praepositionem iz ab Aldo additam esse inde manifestum fit, quod abest a codicibus AcBcNa et GLQ, neque ex ullo libro scripto nomina-- tim affertur. quod a Mediceis prius ex omitti dicitur, error videtur esse. 5) Excerpta illa praeclara edita sunt in Bibliotheca antiq. litt. et art. Gotting. vol. I., repetita a Gaisfordio (ad Hephaestionem p. 465), Bekkero (ante Ioannis Tzetzae Antehomerica, Homerica et Posthomerica), aliis.ἐμμανὴς γενόμενος τήν τε λείαν τῶν ᾿Αχαιῶν λυμαίνεται καὶ ἑαυτὸν ἀναιρεῖ. haec omnia ὅπλων κρίσει falsus Aristoteles comprehendit, fabulas quae re vera exsisterent nihil curando : id enim si fecisset, post ὅπλων κρίσιν nominare debuit nobilissimi tragoediarum scriptoris Αἴαντα μαστιγοφόρον, quem hodieque admiramur. sed tragoedias quae erant nihil respiciens alteri loco Φιλοκτήτην assignat. nimirum Proculus primi libri parvae Iliadis argumentum enarrans pergit: μετὰ ταῦτα Ὀδυσσεὺς λοχήσας Ἕλενον λαμβάνει, καὶ χρήσαντος περὶ τῆς ἁλώσεως τούτου Διομήδης ἐκ Λήμνου Φιλοκτήτην ἀνάγει. ἰαθεὶς δὲ οὗτος ὑπὸ Μαχάονος καὶ μονομαχήσας ᾿Αλεξάνδρῳ κτείνει· καὶ τὸν νεκρὸν ὑπὸ Μενελάου καταικισθέντα ἀνελόμενοι θάπτουσιν οἱ Τρῶες. ex his neque prima neque postrema multum habent atrocitatis, sed media habent; eo respiciens interpolator Φιλοκτήτην protulit. vix dubitare licet illam primae rhapsodiae partem parvae Iliadis, qua Philoctetae res gestae et fata narrabantur, eius nomen inscriptum tulisse. si tragoedias vere scriptas respexisset, Φιλοκτήτην τὸν ἐν Λήμνῳ ab Aeschylo, Sophocle, Euripide aliisque editum et praeterea Sophoclis τὸν ἐν Τροίᾳ memorare debuit. Proculus ad alteram rhapsodiam progressus refert haec : μετὰ δὲ ταῦτα Δηΐφοβος Ἑλένην γαμεῖ· καὶ Νεοπτό λεμον Ὀδυσσεὺς ἐκ Σκύρου ἀγαγὼν τὰ ὅπλα δίδωσι τὰ τοῦ πατρός. καὶ ᾿Αχιλλεὺς αὐτῷ φαντάζεται. adhuc nihil inest atrocitatis qualem circumspicit falsus auctor: sed Proculus pergit Εὐρύπυλος δὲ ὁ Τηλέφου ἐπίκουρος τοῖς Τρωσί παραγίνεται, καὶ ἀριστεύοντα αὐτὸν ἀποκτείνει Νεοπτόλεμος. in his duarum tragoediarum argumenta deprehendere hic noster sibi videbatur, quamquam nonnisi unum inest. ille autem Ευρύπυλον et Νεοπτόλεμον fortiter elicuit, hic quoque inscriptiones libri alterius parvae Iliadis, opinor, secutus. quod Nicomachus tragoediam Νεοπτόλεμον scripsit (cf. Suidas s. ν. Νικόμαχος), id nihil huc videtur pertinere. tragoediam Ευρύπυλον nemo veterum unquam memoravit, neque nobis licet hoc loco fretis litteras Graecas inaudita fabula ditare. tertii summarium hoc Proculus nobiscum communicavit: καὶοἱ Τρῶες πολιορκοῦνται· καὶ Ἐπειὸς κατ᾿ ᾿Αθηνᾶς προαίρεσιν τὸν δούρειον ἵππον κατασκευάζει. haec (quippe parum inest atrocitatis) interpolator silentio transmisit. pergit Proculus : Ὀδυσσεὺς δὲ αἰκισάμενος ἑαυτὸν κατάσκοπος εἰς Ἴλιον παραγίνεται, καὶ ἀναγνωρισθεὶς ὑφ᾽ Ἑλένης περὶ τῆς ἁλώσεως τῆς πόλεως συντίθεται. κτείνας τέ τινας τῶν Τρώων ἐπὶ τὰς ναῦς ἀφικνεῖται. καὶ μετὰ ταῦτα σὺν Διομήδει τὸ Παλλά διον ἐκκομίζει ἐκ τῆς Ἰλίου. quod Ulixes sumpto mendici habitu deformis Troiam venit ibique plures occidit (cf. Odyss. 4. 252-264), id ad efficiendam tragoediam rursus sufficere videbatur. dedit igitur πτωχείαν sive mendicitatem (non mendicationem), quo nomine nunquam poeta Graecus quispiam tragoediam inscribere sustinuit. sed unde rarum hoc nomen sumpsit? hausit ex eodem fonte unde sua omnia sumpsisse illum indicavimus, ex titulis illius carminis partibus suprascriptis. nimirum illa tertii libri particula πτωχείας nomen gessisse hinc sive verisimile admodum sive manifestum fit. qui sequitur tragoediae index Λάκαιναι, is ad Palladii ex Troia surreptionem perpatratam ab Ulixe et Diomede, qui fortasse adiuti sunt a Lacaenis Helenae ancillis, videtur pertinere. utrum Sophoclis fabulam Λακαίνας (unde pauca fragmenta servata sunt) cognitam habuerit an hunc etiam titulum ex eodem illo fonte sumpserit non decerno. septimo loco et octavo iam sequitur Ἰλίου πέρσις et ἀπόπλους, h. e. ἀπόπλους τῶν ᾿Αχαιῶν. ne his quidem nominibus tragoedias Graecorum tragicorum significavit 6). itaque 5) Non temere haec scribo neque nescius eorum quae viri doctissimi, Hermannus in Commentariis ad Poet. p. 162. de tragicis qui Ἰλίου πέρσιν scripserint, et praecipue Welckerus in Diurnis antiquariis Zimmermanni a. 1831. n. 152. et in Museo Rhenano philolog. tom. V. p. 483 sqq. erudite sane et acute disputaverunt. sed ad id obtinendum quod volo non requiri videtur, ut contrariae meae sententiae rationes longa disputatione promam: nam si ἀπόπλουν tragoediam non fuisse vel certe nunquam memorari omnes concedunt, nihil sane causae adest cur alteroquarti parvae Iliadis libri partem ἀπόπλουν et quintum librum Ἰλίου πέρσιν inscriptum fuisse statuo, quam carminis partem Pausanias peculiari nomine Ἰλίου πέρσιν saepius vocavit X, 25-27. nam quamquam Proculi summaria nihil de Ἰλίου πέρσιδι referunt, nihilo minus Leschis carmen ultra equi lignei intra muros Troianos receptionem et Achivorum in Tenedum discessum (ibi subsistit Proculus) productum fuisse certum est et probatum a viris illis egregiis quorum nomina et libros ante laudavi. utrum ἀπόπλουν intelligam illum simulatum Graecorum ad Tenedum discessum an verum post urbem eversam incertus haereo. sed prius utique praeferendum puto, quamquam sic nomen ἀπόπλους ante Ἰλίου πέρσιν ponendum erat. iam habemus octo tragoediarum argumenta sive materiam fabulosam, non tragoedias; apteque illa series concluditur particula καὶ (καὶ ἀπόπλους). sed ecce accedunt Σίνων et Τρωάδες, quarum prior ante Ἰλίου πέρσιν ponenda erat, altera ad parvam Iliadem plane non pertinere videtur: nemo certe ultra Ilii excidium quidquam ex parva Iliade commemoravit. haec duo nomina igitur ab _altero interpolatore adiecta esse statuo, qui Sinonem a Sophocle, Troades ab Euripide scriptas esse meminisset. prior igitur interpolator hanc seriem titulorum tragoediarum posuit: ὅπλων κρίσις, Φιλοκτήτης, Νεοπτόλεμος, Εὐρύπυλος, πτωχεία, Λάκαιναι, Ἰλίου πέρσις καὶ ἀπόπλους. has fere tragoedias aut plures etiam (πλέον ὀκτώ) ex illa materia mythica confici posse credidit. alter certiora proferre cupiens addidit καὶ Σίνων καὶ Τρωάδες. iam vides cur septem nomina fabularum sine particula iuxta se posita compareant, illo nomine freti Ἰλίου πέρσιν tragoediam vindicemus. de alio Poeticae loco (c. 18, 5), unde Ἰλίου πέρσιν tragoediam falso plures viri docti elicuerunt, in Commentario ad 1. c. diximus. haec ad causam quae iam agitur sufficiunt. alia illa est quaestio, utrum tragoedia Ἰλίου πέρσις unquam apud Graecos exstiterit nec ne. mihi non exstitisse persuasum est: sed de hac re alias.24. §. 1. 253 tum vero particula καὶ non semel sed ter adiiciatur: καὶ ἀπόπλους (hic prior interpolator seriem suam claudit) καὶ Σίνων καὶ Τρωάδες.