Aristotle's Poetics: Ritter's Latin translation Aristotle Franz Ritter Franz Ritter OCR collation, TEI restructuring, commentary extraction, and reference alignment Perseus Digital Library Project Perseus Digital Library Project Medford, MA 2026-09-06 urn:cts:greekLit:tlg0086.tlg034.ritter1839-lat1 The source is in the public domain. The revised TEI is available under CC BY-SA 4.0. Aristotle Poetica; ad codices antiquos recognitam Latine conversam commentario illustratam Franciscus Ritter Coloniae I. E. Renard 1839 hvd.32044085095867 The legacy XML was checked against OCR from the represented scan. Only clear OCR and word-division errors were corrected; Ritter's substantive readings were retained. Latin Ancient Greek Corrected against the OCR witness, restructured to conventional Poetics subsections, and linked to the Perseus reference edition.

De poetica et ipsa et formis ipsius, quam quaeque vim habeat, et quomodo deceat componi fabulas, si recte se habitura sit poesis, praeterea ex quot et quibus partibus constet, pariterque de ceteris quae eiusdem disciplinae sunt, dicamus, initio facto secundum naturam ab iis quae prima sunt.

epopoeia igitur et tragoediae poesis, praeterea comoedia et dithyrambopoetica, et auleticae maxima pars citharisticaeque, omnes sunt imitationes in universum.

differunt autem inter sese tribus: aut quod genere diversis imitantur, aut quod diversa, aut quod diverse neque eodem modo.

ut enim et coloribus et lineamentis sunt qui multa imitantur assimulando, alii per artem alii per consuetudinem [, alii autem per vocem], sic etiam in iis quas dixi artibus, cunctae faciunt imitationem numero et sermone et concentu, iisque aut singulis aut mixtis,

quemadmodum uno concentu numeroque utuntur et auletica et citharistica, et si quae sunt aliae eiusdem potestatis, ut quae fistulis canit.

solo autem numero imitantur sine concentu motus saltatorum: etenim hi quoque per figuratos numeros imitantur et mores et perturbationes et actiones.

epopoeia vero unis sermonibus nudis aut metris, atque his dum ea sive miscet inter sese, sive uno aliquo genere metrorum utitur usque ad hoc tempus.

non enim communi nomine comprehendere possemus Sophronis et Xenarchi mimos et Socraticos sermones,

neque si quis trimetris vel elegis vel aliis quibusdam eiusmodi faceret imitationem;

nisi quod homines copulantes cum metro facere alios elegifices alios epifices nominant, non tam qui secundum imitationem sunt poetas quam communiter secundum metrum appellantes.

etenim si medicum quoddam vel musicum per metra efferant, sic vocare consueverunt. nihil autem commune est Homero et Empedocli praeter metrum; quamobrem illum iustum est poetam vocare, hunc autem physiologum potius quam poetam.

similiter vero etiam si quis omnia metra miscens faceret imitationem, quemadmodum Chaeremo fecit Centaurum mixtam rhapsodiam ex omnibus metris, et is poeta dicendus erit.

atque de his hunc in modum expositum esto. sunt etiam artes quae omnibus utuntur iis quae dicta sunt, dico numero et concentu et metro, sicut dithyrambicorum poesis et nomorum et tragoedia comoediaque differunt autem, quod hae simul omnibus, illae per partes.

has igitur dico differentias artium, in quibus faciunt imitationem.

Quoniam autem qui imitantur agentes imitantur, eos autem necesse est aut graves esse aut viles (mores enim ferme haec sequuntur sola: nequitia enim et virtute in moribus differunt omnes), aut meliores quam ipsi sumus aut peiores aut eiusdem moduli, ut pictores:

Polygnotus enim meliores, Pauso peiores, Dionysius similes pingebat.

manifestum vero est etiam illarum quas dixi imitationum unamquamque habituram esse has differentias, diversamque futuram, prout diversa in hoc genere imitabitur.

etenim in saltatione et in tibiarum citharaeque cantu licet

inesse hasce diversitates, etiam in sermonibus et nudis metris, veluti Homerus meliores, Cleophon similes, Hegemo autem Thasius, qui parodias primus fecit et Nicochares Deliadis auctor, peiores.

pariterque circa dithyrambos et circa nomos [, ut Persas et Cyclopes Timotheus et Philoxenus,] possit aliquis imitari.

ipsa hac differentia tragoedia discessit a comoedia: haec enim peiores illa autem meliores imitari vult quam qui nunc sunt.

Etiam tertia horum differentia quomodo singula horum imitetur aliquis.

nam eisdem et eadem imitari licet nunc quidem renuntiando sive aliam personam induit [sicut Homerus facit] sive idem manet neque mutat, aut ita ut omnes agendo et operando imitentur.

tribus igitur his differentiis imitatio obnoxia est, ut ab initio diximus, per quae et quae et quomodo.

quamobrem ab una idem imitator Sophocles est qui Homerus, quippe ambo graves imitantur, ab altera qui Aristophanes: agentes enim et operantes ambo imitantur.

[unde etiam δράματα appellari ea quidam dicunt, quod imitantur δρῶντας. ideo etiam tragoediam et comoediam sibi vindicant Dorienses, comoediam quidem Megarenses, tum qui hic, quo scilicet tempore populare imperium apud eos fuerit, tum qui ex Sicilia (inde enim erat Epicharmus poeta, multo prior Chonide et Magnete), et tragoediam nonnulli eorum qui in Peloponneso, ex nominibus indicium facientes.

hi enim xouas pagos se vocare dicunt, Athenienses autem δήμους; quippe comoedos non a κωμάζειν dictos esse, sed quod per κώμας vagarentur ab urbanis contempti; et ποιεῖν ipsos appellare δρᾶν,

Athenienses autem πράττειν.] iam de differentiis, quot et quae in imitando sint, haec dicta sunto.

Genuisse autem videntur omnino poeticam causae duae quaedam, eaeque naturales.

nam et imitari innatum est hominibus a pueris (eoque differunt a ceteris animalibus, quod hoc ad imitandum aptissimum est primasque discendi vias imitando ingreditur), et ut imitamentis gaudeant omnes.

huius rei signum est quod, in operibus evenit: quae enim ipsa aegre cernimus, horum imagines accuratissime factas libenter spectamus, veluti bestiarum formas quamvis contemptissimarum et cadaverum.

causa autem huius ipsius rei, quod discere non solum philosophis iucundissimum sed item ceteris, nisi quod breve eius commercium continuant.

nam ob hoc cum gaudio imagines vident, quod contingit ut contemplantes discant et ratiocinentur quid unumquodque sit, veluti quod hic ille, siquidem nisi prius viderit,

non imitamentum * ⭑ voluptatem faciet sed per artificium vel colorem vel aliquam eiusmodi causam.

sed cum naturae nostrae consentaneum sit imitari simulque concentus et numerus (metra enim partes numerorum esse manifestum), a principio aevum agentes et illa potissimum sensim sensimque promoventes poesin procreaverunt ex subitis conaminibus.

Divisa est autem secundum proprios mores poesis: nam qui graviores, i honestas imitabantur actiones et honestorum, qui autem leviores ea quae pravi faciebant, primum convicia pangentes, sicut alii hymnos et encomia.

sane eorum qui ante Homerum fuere nullius nominare possumus huiusmodi poema, sed verisimile fuisse multos:

ab Homero autem exorti possumus, ut est illius Margites, et talia in quibus etiam apte iambicum prodiit metrum. ideo etiam nunc iambicum appellatur, quia hoc metro sese maledictis petebant.

itaque inter priscos hi quidem heroicorum, illi autem`iamborum poetae exstiterunt.

sed quemadmodum in gravibus argumentis prae ceteris poeta fuit Homerus (unus non modo quod recte, sed quod etiam dramaticas fecit imitationes), sic etiam comoediae formas primus submonstravit, non convicia sed quod ridiculum dramatice exhibendo: nam Margites se habet, sicut Ilias et Odyssea ad tragoedias, eadem ratione et ipse ad comoedias.

cum autem apparuisset tragoedia et comoedia, qui ad utramque poesin natura sua ferebantur, hi pro iambis comoedias, illi pro epicis carminibus tragoedias docere coeperunt, quod celsiores quam illae atque honoratiores hae species erant. Dispicere vero, an iam sufficiat tragoedia formis poeticae nec ne, sive hoc ipsum per se spectatur sive theatris adhibitis, alius est disputationis.

ab initio igitur cum extemporalis evasisset et ipsa et comoedia, haec ab iis qui dithyrambum praeibant, illa ab iis qui phallica, quae etiamnum in multis civitatibus usus tenet, paulatim aucta est, promoventibus quantum de ipsa innotuit, atque cum multas passa esset

tragoedia mutationes substitit, postquam assecuta erat suam naturam.

ac numerum histrionum ex uno ad duos primus produxit Aeschylus, et partes chori minuit, et actorem primarum partium instruxit; tres autem et scenae picturam Sophocles.

praeterea mensura ex brevibus fabulis et dictione ridicula, quoniam ex satyrorum ludicris mutavit, sero exculta est, et metrum ex tetrametro iambicum evasit (nam primum tetrametro utebantur propterea

quod satyrica et magis saltatoria erat poesis, sermone autem exorto ipsa natura proprium metrum invenit:. nam ex omnibus metris sermoni maxime aptum est iambicum.

cuius rei signum est quod saepissime iambica pronuntiamus in mutuo sermone, hexametros autem raro et excedentes communis sermonis modulationem); praeterea episodiorum copia et cetera ut quaeque exornata dicuntur.

de his igitur haec a nobis exposita sunto:

magnum enim forsitan opus fuerit singula percurrere.

Comoedia autem est, ut diximus, imitatio deteriorum quidem, non tamen in omni vitiorum genere, sed turpitudinis nonnisi pars est ridiculum.

nam ridiculum est peccatum quoddam et turpitudo doloris expers neque perniciosa, sicut statim ridicula persona est turpe quid et distortum sine doloris significatione.

iam tragoediae immutationes, etiam a quibus factae sint, non latuerunt, comoedia autem quod primo minus existimabatur delituit: etenim chorum comoedorum sero tandem archon dedit, sed voluntarii erant.

sed postquam iam formas quasdam nacta est, memorantur qui comici poetae dicuntur.

quis vero personas dederit aut sermones aut plures histriones et quaecumque sunt huiusmodi, non compertum est: fabulas autem pangere Epicharmus et Phormis.

hoc quidem primum ex Sicilia venit, sed Atheniensium Crates primus coepit missa forma invectiva generatim narrationes pangere et fabulas.

epopoeia vero tragoediam [nonnisi metro longo excepto] ita assectata est ut graves imitaretur: sed quod metrum simplex habet et narratio est, eo discrepant.

praeterea longitudine: etenim haec quam maxime studet intra unum solis circuitum versari vel paulum excedere, epopoeia autem temporis definitionem non admittit, et hoc differt.

quamquam primo aeque in tragoediis hoc faciebant atque in carminibus epicis.

partes autem aliae sunt communes, aliae tragoediae peculiares.

quamobrem quicumque tragoediam gravem et vilem compertam habet, idem sapit in epicis: quae enim epopoeia habet, insunt in tragoedia, quae autem ipsa, non omnia in epopoeia,

Itaque de imitatione per hexametros et de comoedia post disseremus, de tragoedia autem dicamus, colligentes eius ex ante dictis consectariam definitionem ingenii.

est igitur tragoedia imitatio actionis gravis et absolutae, magnitudinem habentis, condito sermone, haud coniunctis quibusque formis in partibus, agentium nec per narrationem, miseratione ac metu perficiens talium perturbationum purgationem.

dico autem conditum sermonem qui numerum habet et modulationem cantumque,

illud autem separatum secundum formas quod nonnulla solis metris absolvuntur et alia rursus per cantum.

sed quoniam agentes imitationem faciunt, primum necessario erit quaedam pars tragoediae ornatus spectaculi, deinde modorum confectio et dictio: his enim faciunt imitationem.

dico autem dictionem ipsam metrorum compositionem; modorum confectionem cuius omnis vis in aperto est,

sed quoniam actionis est imitatio, agitur autem a quibusdam agentibus, quos qualitatis cuiusdam esse oportet pro morali habitu et animi sententia (nam ob haec etiam actiones qualitatis cuiusdam esse dicimus), duas consentaneum est actionum causas esse, sententiam et moralem habitum, et secundum haec omnes finem et attingunt et ab eo aberrant.

est autem fabula actionis imitatio: dico enim fabulam hanc compositionem factorum, mores autem, secun– dum quos qualitatis cuiusdam esse agentes dicimus, sententiam autem, ubi dicentes aliquid demonstrant aut etiam quid existiment declarant.

itaque necesse est, ut cuiusque tram goediae partes sint sex, quibus qualitatem quandam nanciscitur tragoedia: hae autem sunt fabula et mores et dictio et sententia et spectaculum et melopoeia.

quibus enim imitantur, duae partes sunt, quomodo imitantur, una, quae imitantur, tres, et praeter haec nulla.

[his igitur non pauci eorum, ut ita dicam, usi sunt formis: namque spectacula habet quodcumque et mores et fabulam et dictionem et

cantum et sententiam eodem modo.] summum vero ex his faetorum compositio: tragoedia enim imitatio est non hominum sed actionis [et vitae et felicitatis: etiam infelicitas actione continetur, et finis actio est aliqua, non qualitas]. sunt autem pro moribus qualitate quadam praediti, pro actionibus felices aut contra.

non igitur ut mores imitentur agunt, scd mores una complectuntur propter actiones. itaque facta et fabula finis tragoediae: finis autem omnium summum est.

praeterea sine actione non fiat tragoedia, sed sine moribus fiat: nam tragoediae recentiorum plerorumque moribus carent, et omnino poetae multi tales, quod etiam ex pictoribus Zeuxidi ad Polygnotum comparato accidit: Polygnotus enim bonus morum pictor, sed Zeuxidis pictura nullos habet mores.

porro si quis deinceps ponat sermones moratos et dictiones et sententias bene factas, non faciet quod tragoediae officium erat, sed multo magis ea tragoedia quae his parcius usa fabulam tamen habet et compositionem factorum.

accedit quod quibus maxime animos tenet tragoedia, fabulae partes sunt, peripetiae et agnitiones.

etiam hoc signum est quod qui poesin adgrediuntur prius dictioni et moribus iuste possunt respondere quam facta componere, quemadmodum etiam primi poetae fere omnes.

principium igitur et quasi anima tragoediae est fabula, proxime autem sequuntur mores.

[

simile enim quoddam evenit etiam in arte pingendi: nam si quis illeverit pulcherrimis pigmentis fuse, non perinde delectaverit quam imagine alba delineata.

estque imitatio actionis atque per hanc potissimum agentium.

tertium sententia.

id autem est dicere posse quae rei insunt quaeque apta sunt, id quod in orationibus artis politicae et rhetoricae negotium est: nam antiqui politice dicentes faciebant, hodierni rhetorice.

morale autem est id quod declarat studium quale sit;

quapropter non habent morale orationum in quibus plane non est quod expetat aut fugiat qui loquitur: sententia autem, in quibus demonstrant aliquid quale sit aut non sit, aut generatim quid declarant.

quartum est orationum elocutio: dico autem, ut ante monitum est, dictionem esse per vocabula elocutionem, id quod et in metricis et in orationibus eandem vim habet.

ex relicuis autem quinque melopocia summum est condimentorum.

spectaculum autem animos quidem tenet, sed artis maxime expers et minime proprium poeticae: tragoediae enim vis etiam sine certamine et histrionibus est. praeterea circa confectionem spectaculorum opificis ars potius versatur quam poetarum.]

Quibus expositis, dicamus iam qualem esse oporteat compositionem factorum, quandoquidem hoc et primum et maximum in tragoedia est.

certum autem nobis est tragoediam esse imitationem absolutae et totius actionis quae aliquam magnitudinem habeat: est enim totum etiam quod nullam magnitudinem habeat.

totum autem est quod habet principium et medium et finem.

principium est quod ipsum quidem haud necessario post aliud est, post illud' autem aliud oportet esse aut fieri;

finis autem contrarium, quod ipsum post aliud oportet esse, sive necessario sive ut plurimum, post hoc autem aliud nihil;

medium autem quod et ipsum post aliud et post illud aliud.

oportet igitur fabulas bene compositas neque unde fors tulerit incipere neque ubicumque desinere, sed ex formis ante dictis constitutas esse.

porro quoniam quod pulchrum sive animal sive quaecumque res quae ex quibusdam partibus constat, non solum has dispositas habeat necesse est, sed etiam magnitudinem non quamcumque:

- pulchrum enim in magnitudine et ordine est, ita ut neque perexiguum animal pulchrum fieri possit (confunditur enim contemplatio cum prope ad insensibile tempus accedit) neque permagnum: non enim simul contemplatio fit, sed elabitur contemplantibus unum et totum ex contemplatione,

veluti si sexcentorum stadiorum esset animal, itaque quemadmodum oportet in corporibus et animalibus esse quidem magnitudinem, hanc vero facile conspiciendam esse, sic etiam in fabulis adesse quidem longitudinem, sed quae facile memoria comprehendatur.

sed longitudinis terminus ratione habita ad certamina et perceptionem, artis non est: si enim centum tragoedias certare oporteret, ad clepsydram sane certarent [, quomodo aliquando et alias dicunt].

sed qui ex ipsa natura facti consequitur terminus, semper quidem amplior, dummodo perspicuus sit, pulchrior est sccundum magnitudinem, sed ut simpliciter definiendo dicamus, quo spatio temporis, secundum probabilitatem vel necessitatem rebus succedentibus, accidit in felicitatem ex infelicitate aut ex felicitate in infelicitatem mutationem fieri, sufficiens terminus est magnitudinis.

Fabula autem est una, non ut nonnulli opinantur, si circa unum aliquem yersatur: multa enim et infinita genere contingunt, ex quorum nonnullis nihil est unum. sic etiam actiones unius cuiusdam multae sunt, ex quibus una nulla fit actio.

quapropter omnes videntur crrare, quicumque poetarum Herculeidem et Theseidem et eiusmodi pocmata fecerunt: opinantur enim quoniam unus erat Hercules, unam etiam fabulam esse convenire.

Homerus autem, sicut etiam in aliis eminet, hoc quoque videtur bene perspexisse, sive propter artem sive propter ingenium: Odysseam enim dum pangit, non omnia panxit quae illi acciderunt, veluti hinc morsu ictum esse in Parnasso, insaniam inde simulasse in delectu, quorum neutrum, si alterum factum esset, neces sarium erat vel probabile fieri alterum, sed circa unam actionem, qualem dicimus, Odysscam panxit, itemque Iliadem.

oportet igitur, quemadmodum etiam in aliis artibus una imitatio unius rei est, sic etiam fabulam, quoniam actionis imitatio est, et unius esse et huius totius, partesque factorum ita coniunctas esse, ut translata aliqua parte vel sublata totum quoque differatur moveaturque: nam quod additum aut non additum nihil reddit notabile, ne pars quidem totius est.

Manifestum vero ex iis quae disputavimus simul est non quae facta sunt dicere, id poetae officium esse, sed quae fieri possint, eaque quomodo fieri aut probabile sit aut necessarium.

nam rerum scriptor et poeta non metricae et prosae orationis usu differunt: : possent enim quae Herodotus scripsit metris adstricta esse, nec minus foret historia quaedam cum metro atque sine metris: sed hoc differunt, quod hic quae facta sunt dicit, ille quae possunt fieri.

quamobrem et magis philosophicum et gravius est poesis quam historia: nam poesis potius quae generalia, historia autem singularia dicit.

sunt autem generalia, qualem qualia conveniat dicere vel facere secundum verisimilitudinem vel necessitatem [, cui studet poesis nomina imponens], singularia autem, quid Alcibiades fecerit aut quid passus sit.

in comoedia quidem hoc iam perspicuum factum est: nam fabulam e probabilibus posteaquam componere coeperunt, iam nomina pro arbitrio subiiciunt, neque ut iamborum scriptores circa singularia versantur.

in tragoedia vero propriorum hominum nomina tenent. causa est quod credibile videtur quod fieri potest: atqui quae facta non sunt nondum confidimus fieri posse, quae autem facta sunt fieri posse liquet: non enim facta essent, si fieri non possent.

verum tamen etiam in tragoediis, in quibusdam unum vel duo ex notis nominibus sunt, cetera autem ficta, in quibusdam nullum, velut in Agathonis Flore: pariter enim in hoc et facta et nomina ficta sunt, et nihilo minus oblectant.

quare non utique contendendum eo ut traditas fabulas, in quibus tragoediae versantur, teneamus. etenim ridiculum eo contendere, siquidem etiam quae nota paucis nota sunt, et tamen oblectant omnes.

perspicuum igitur ex his poetam potius fabulas pangere quam metra, quatenus poeta est secundum imitationem, imitando autem actiones exprimit.

quamvis igitur eveniat eum pangere quae facta sunt, nihilo minus pocta est: nam quae facta sunt, eorum nonnulla nihil obstat quo minus talia sint, qualia facta esse verisimile sit et quae facta esse possint, quo nomine ille haec pangit.

sed ex meris fabulis actionibusque pessimae sunt quae episodicae. dico autem episodicam fabulam, in qua episodia neque verisimiliter neque necessario sese subsequuntur.

tales vero panguntur a malis quidem poetis sua ipsorum culpa, a bonis autem propter histriones: concertationes enim dum faciunt et ultra modum extendunt fabulam, saepe distorquere coguntur rerum consecutionem.

sed quoniam non solum absolutae actionis est imitatio sed etiam metuendorum et miserandorum, haec autem accidunt [et maxime et magis, si fiant contra exspectationem] propter sese in vicem * * *.

admirabile enim sic habebit magis quam si sua sponte et casu, quandoquidem etiam eorum quae casu eveniunt ea maxime admirabilia videntur, quae quasi consilio videntur facta esse, veluti cum statua Mityis Argis occidit eum qui caedis causa Mityi fuerat, incidens spectanti:

talia enim non temere vi dentur fieri, ut tales fabulas esse pulchriores oporteat.

Sunt autem fabularum aliae simplices aliae implicatae: nam actiones quoque, quarum imitationes fabulae sunt, utique ita comparatae sunt.

dico autem simplicem actionem, cuius, dum, ut definitum, continua evenit et una, sine peripetia vel agnitione mutatio fit,

implicatam autem, ex qua cum agnitione vel peripetia vel utraque mutatio fit.

haec vero ex ipsa compositione fabulae evenire debent, ut ex anteactis sive necessario sive verisimiliter fieri videantur: differt enim multum, utrum haec fiant ob haec an post haec.

Est autem peripetia eorum quae aguntur in contrarium mutatio, qualis descripta est, idque, ut dicimus, secundum verisimilitudinem vel necessitatem,

quemadmodum in Oedipo qui venit exhilaraturus Oedipum ac metu propter matrem liberaturus, declarando quis ille esset, contrarium effecit.

et in Lynceo cum hic duceretur moriturus, Danaus autem sequeretur occisurus, evenit ex iis quae facta sunt ut hic moreretur, ille servaretur.

agnitio est autem, ut ipsum nomen indicat, ex ignoratione ad cognitionem transitus aut in amorem aut odium eorum qui ad felicitatem aut infelicitatem destinati sunt.

pulcherrima autem agnitio, cum simul peripetiae accidunt, ut se hahet quae in Oedipo.

sunt vero etiam aliae agnitiones: nam etiam circa ea quae anima carent et res vulgares est cum, ut expositum, contingat, et utrum fecerit aliquis an non fecerit, licet agnoscere:

sed quae potissimum ad fabulam et potissimum ad actionem pertinet, ea est quam diximus. talis enim agnitio et peripetia vel miserationem habebit vel metum, cuiusmodi actionum imitationem esse tragoediam posuimus. praeterea ut infelices atque felices sint in talibus rebus accidet.

sed quoniam agnitio quorundam est agnitio, in nonnullis alterum tantummodo ab altero, ubi constat alter quis sit, interdum autem utrumque oportet agnosci, sicut Iphigenia ab Oreste agnita est ex missa epistola, illi autem ab Iphigenia alia opus erat agnitione.

[Duae igitur fabulae partes circa haec sunt, peripetia et agnitio, tertia autem perpessio. ex his peripetia quidem et agnitio dicta est,

sed perpessio est actio exitiabilis vel cruciabilis, veluti caedes in conspectu et cruciatus et vulnerationes et quaecumque id genus].

[Partes autem tragoediae, quibus tamquam formis uti convenit, ante diximus: sed a quantitate atque in quas dividitur separatas, hae sunt, prologus episodium exodus choricum,

et huius partim parodus partim stasimum,

communia quidem omnium haec, propria autem quae ex scena et commi.

est autem prologus pars tota tragoediae quae ante chori parodum,

episodium autem pars tota tragoediae quae intra duas integras chori cantiones,

exodus autem pars tota tragoediae post quam non est chori cantio,

chorici autem parodus prima oratio totius chori,

stasimum autem carmen chori quod sine anapaesto et trochaeo, commus autem lamentatio communis chori et ex scena.

partes autem tragoediae,

quibus uti convenit, ante diximus, sed a´quantitate et in quas dividitur separatas, hae sunt].

Quae vero oporteat sectari et quae cavere eos qui fabulas componunt, et unde futurum sit tragoediae opus, deinceps dicendum erit post ea quae exposita sunt.

quoniam igitur compositionem pulcherrimae tragoediae non simplicem esse sed implexam oportet, eamque timendorum et miserandorum esse imitationem (hoc enim proprium eiusmodi imitationis est), primum liquet non debere probos viros ex secunda fortuna in adversam incidentes conspici (non enim timendum hoc neque miserandum est, sed foedum) neque improbos ex

adversa in secundam (minime enim omnium tragicum hoc est: quippe nihil habet eorum quae debet: neque enim humanitatis sensum movet neque miserandum neque timendum est),

neque rursus vehementer improbum ex rebus secundis in adversas incurrere. nam id quod humanum talis compositio habitura est, sed neque miserationem neque timorem: illa enim circa innocentem miseriis conflictantem, hic circa similem versatur [, miseratio circa innocentem, timor circa similem], ut neque miserandum neque timendum sit quod accidit.

medius ergo inter hos relicuus est. est vero eiusmodi qui neque virtute iustitiaque excellat, neque ob nequitiam et improbitatem incidat in res adversas sed ob peccatum aliquod, ex iis qui magna existimatione sunt et felicitate, sicut Oedipus et Thyestes et qui ex huiusmodi gentibus illustres viri.

oportet igitur fabulam bene se habentem simplicem potius esse quam duplicem, ut nonnulli dicunt, et mutare non in fortunam secundam ex adversa sed contra ex secunda in adversam, non propter improbitatem sed propter peccatum magnum, vel eius quem diximus, vel melioris magis quam peioris.

signum est autem quod fieri solet: olim enim poetae qualescumque fabulas decantabant, sed iam circa paucas familias pulcherrimae tragoediae componuntur, veluti circa Alcmaeonem et Oedipum et Orestem et Meleagrum et Thyestem et Telephum, et quibuscumque aliis accidit ut aut paterentur gravia aut patrarent.

itaque pulcherrima tragoedia secundum artem est quae hac compositione praedita.

quapropter peccant qui Euripidi id ipsum vitio vertunt, quod hoc faciat in tragoediis et multae ex eius tragoediis in res adversas desinant. hoc enim, ut dictum, recte se habet.

magnum autem signum: nam in scenis et certaminibus maxime tragicae tales videntur, si bene peragantur, et Euripides, quamquam cetera non bene disponit, at maxime tragicus inter poetas videtur.

secunda autem est quae prima a nonnullis dicitur compositio, quae et duplicem compositionem habeat [, sicut Odyssea,] et finiatur iis qui meliores sunt contra quam deterioribus.

videtur autem prima esse propter spectantium imbecillitatem: obsequuntur enim poetae indulgentes spectatoribus.

est vero ea non tragoediae voluptas, sed potius comoediae propria: illic enim, qui inimicissimi sunt in fabula, velut Orestes et Aegisthus, amicitia inita postremo discedunt, nec perit quisquam a quoquam.

Ac potest quod timendum et miserandum ex adspectu nasci, potest etiam ex ipsa compositione factorum, quod est potius et poetae melioris.

oportet enim etiam sine spectatione ita constitutam esse fabulam, ut qui audiat quae agantur fiantque et inhorrescat et misereatur propter ea quae contingunt; id quod acciderit audienti Oedipi fabulam.

spectatione autem hoc parare et ab arte magis alienum et choregia indiget.

qui vero ne quod timendum quidem per spectationem sed nonnisi quod portentosum comparant, nihil cum tragoedia negotii habent: non enim convenit quamcumque voluptatem exigere a tragoedia, sed quae sit propria.

quoniam autem ex miseratione et timore vuluptatem per imitationem debet comparare poeta, hoc factis inserendum esse manifestum est, quae igitur timenda quaeve miseranda sint ex iis quae accidunt, dispiciamus.

necesse autem est aut amicorum inter sese esse tales actiones aut inimicorum aut neutrorum.

quod si inimicus inimicum occidat, nihil quod miserandum neque dum facit neque dum facturus est exhibet, nisi quod ad ipsam perpessionem attinet;

neque qui neutro modo sese habent.

verum cum in amicitiis atrocia acciderint, veluti si frater fratrem vel filius patrem vel mater filium vel filius matrem occidat vel in eo est ut occidat vel aliud huiuscemodi committat, haec consectanda sunt.

ac quas accepimus fabulas, solvere eas non licet, veluti Clytemnestram peremptam ab Oreste et Eriphylam ab Alcmaeone:

ipsum vero invenire decet, et traditis recte uti. sed illud recte quid intelligamus, clarius dicamus..

potest enim sic fieri actio ut veteres instituebant, a scientibus et intelligentibus, quemadmodum etiam Euripides fecit occidentem liberos Medeam:

possunt porro admisisse, sed nescientes sese admisisse quod horrendum, et postea agnoscere cognationem, ut Sophoclis Oedipus. hoc quidem extra fabulam, in ipsa autem tragoedia, ut Alcmaeo Astydamantis vel Telegonus qui in vulnerato Ulixe.

praeter haec tertium etiam, ut qui facturus est per ignorantiam aliquid inexpiabile agnoscat ante facinus perpatratum.

ac praeter haec haud licet aliter: aut enim oportet facere aut non, et scientes aut non scientes.

ex his vero scientem facturum esse et non facere pessimum: habet enim quod foedum, tragicum non habet: quippe atroci malo caret. [quare nemo similiter agit, nisi raro,

ut in Antigona in Creontem Haemo.] perpatrare secundum est.

melius autem nescientem patrare et post facinus agnoscere: abest enim foedum, et agnitio ad percellendum facit.

optimum vero postremum; hoc dico, ut in Cresphonte Meropa in eo est ut occidat filium, non autem occidit sed agnovit, et in Iphigenia soror fratrem, et in Hella filius dum matrem tradere intendit agnovit.

nam propter hanc causam, quod pridem dictum, non circa multas gentes tragoediae versantur. dispicientes enim non arte sed casu tale quid in fabulis instituere didicerunt: coguntur igitur ad has familias animum appellere, quibus eiusmodi calamitates acciderunt.

iam de factorum compositione, et quales esse fabulas deceat, satis dictum est.

In moribus autem quattuor sunt quae oportet sectari, unum ac primum, ut boni sint.

habebit autem mores, si, ut dictum est, manifestum faciat oratio vel actio studium quoddam, et bonos quidem, si bonum.

inest autem hoc in quovis genere: nam et mulier est bona et servus; quamquam fortasse alterum genus deterius, alterum omnino vile est.

secundum vero ut apti sint: sunt enim viriles quidam mores, sed non aptum mulieri esse virilem vel terribilem, tertium ut similes: hoc enim aliud atque bonos mores et aptos facere, ut dictum est.

quartum vero ut sibi constent: etenim quamvis inconstans sit qui imitationem praebet et eiusmodi mores suppeditat, tamen constanter inconstantem esse oportet.

est

autem exemplar pravitatis morum haud necessarium qualis Menelaus in Oreste,

eorum qui absurdi et non apti lamentatio Ulixis in Scylla et Melanippae oratio, eorum qui sibi non constant Iphigenia Aulidensis:

nam quae supplicat nihil similis videtur ei quae postea est.

decet autem etiam in moribus, ut in factorum compositione, semper sectari sive quod necessarium sive quod verisimile, ut talem talia dicere vel facere sive necessarium sive verisimile sit, utque hoc post illud fieri sive necessarium sive verisimile sit.

itaque manifestum est etiam solutiones fabularum ex ipsa fabula debere contingere, et non sicuti in Medea ex machina et in Iliade quae pertinent ad discessum:

sed machina utendum in iis 3 quae extra fabulam sunt, sive quae ante acciderunt, quae homo scire non potest, sive quae postea, quae indigent praedictione et expositione: omnia enim cernere dis tribuimus.

quod ratione careat nihil inesse in factis decet, sin minus, extra tragoediam, ut quae sunt in Oedipo Sophoclis.

sed quoniam imitatio est tragoedia meliorum, imitari nos decet bonos pictores: etenim illi propriam cuiusque speciem dum praebent, similes exhibentes, meliores pingunt; sic quoque pocta dum imitatur iracundos et inertes et qui cetera huiusmodi in moribus habent [eos qui tales sunt] bonos facere debet [exemplar asperitatis], sicut Achillem Agatho et Homerus.

haec igitur decet observare, et insuper eas perceptiones quae praeter necessarias poesin comitantur: nam in his quoque peccari saepe solet. dictum autem de iis in libris editis quantum est satis.

[Agnitio quid sit, ante dictum est: species autem agnitionis, et prima quidem maxime rudis, et qua plerique utuntur propter consilii inopiam, quae fit per signa.

horum autem alia innata sunt,

ut "hastam quam gestant Terrigenae" vel stellas quales in Thyeste Carcinus, alia adquisita, et horum alia in corpore, ut cicatrices, alia extra, monilia, et quemadmodum in Tyrone per scapham.

licet vero etiam his uti aut melius aut peius, sicut Ulixes per cicatricem aliter agnitus est a nutrice et aliter a subulcis:

sunt enim quae fidei causa fiunt rudiores, et quaecumque huiusmodi, sed quae ex inopinato casu, ut quae in Niptris, meliores.

secundae autem sunt quae fictae a poeta, quare rudes; sic Orestes in Iphigenia notum fecit se esse Orestem: illa enim per epistolam, ille autem ipse dicit quae vult poeta, sed non fabula.

quapropter prope abest a dicto peccato: nam nonnulla ctiam gestare poterat. atque in Sophoclis Tereo “radii vox." tertia autem quae recordatione fit,

cum aliquid conspiciens commovetur, quemadmodum illa in Cypriis Dicaeogenis, conspiciens enim picturam lacrimavit, et illa in Alcini apologo, audiens enim citharoedum et recordatus lacrimnas fudit; inde noti ficti sunt.

quarta autem quae fit per conclusionem, sicut in Chocphoris: scilicet similis aliquis venit, similis autem nemo nisi Orestes: is igitur venit. et illa Polyidi sophistae circa Iphigeniam verisimile enim Orestem concludere, quoniam soror mactata esset, se quoque mactatum iri. et quae in Theodectis Tydeo, quoniam venerit filium inventurus, se ipsum interiturum esse. et quae in Phinidis; conspicatae enim locum quod fatale erat collegerunt, scilicet in hoc sibi moriendum esse : ibi enim etiam expositae erant.

est vero etiam quaedam composita ex falsa ratiocinatione theatri, ut in Ulixe mendace nuntio: arcum enim aiebat se agniturum esse quem non viderat, illud autem, quasi per hoc agniturus esset, sic falsam rationem iniit.

omnium autem optima agnitio est quae fit ex ipsis factis, stupore per verisimilia excitato, quemadmodum illa in Sophoclis Oedipo atque in Iphigenia: nam verisimile est tradere velle litteras. tales enim solae sine fictis signis et monilibus.

proximae autem quae fiunt ex conclusione.]

Oportet autem fabulas componere et oratione simul elaborare rem quam maxime oculis suis subiicientem (sic enim evidentissime dispiciens, quasi praesens in ipsis quae aguntur, inveniet quod deceat, et inimime latebunt contraria.

signum autem huius rei est quod Carcino vitio dabatur: Amphiaraus enim ex delubro rediebat, id quod spectatorem non adspicientem latebat, et in scena non stetit, aegre hoc spectatoribus ferentibus),

quantum autem fieri potest, etiam corporis habitu simul operantem. nam proxime ad verum accedunt, eiusdem quidem ingenii homines, qui animo commoti, ac perturbat perturbatus et exacerbat iratus proxime verum.

quamobrem solertis est poetica aut eius qui animo commotus: hi enim facile flectuntur, illi ad inquirendum proclives sunt.

tam haec argumenta quam ea quae ficta sunt debet et ipse fingens sibi explicare generatim, deinde iam episodiis instruere atque extendere.

dico autem sic ferme spectari quod generale est, velut in Iphigenia. immolata quaedam puella esset et sublata e conspectu immolantibus, collocataque in alia regione, ubi mos erat hospites mactare deae, hoc tenuit illa sacerdotium. interiecto autem cum tempore accidit ut [veniret] frater sacerdotis [. id autem, quod respondit deus, propter quam causam, extra id quod generale] veniret illuc [, et quam ob rem, extra fabulam.], sed cum venisset et captus in eo iam esset ut immolaretur, agnovit, sive ut Euripides sive ut Polyidus instituit, id quod verisimile prolocutus, non ergo sororem tantum sed ipsum etiam immolari fatale fuisse; atque inde ratio salutis.

post

haec autem iam subiccta nomina episodiis instruere debet, sed ut sint propria episodia videre, quemadmodum in Oreste furor quo captus est, et salus per lustrationem.

atque in fabulis scenicis episodia brevia, epopocia autem iis dilatatur.

Odysseae enim magnum est argumentum: dum quidam per multos annos peregrinatur et observatur a Neptuno et solus est, praeterea res domesticae sic se habent, ut opes a procis consumantur filiusque insidiis obiiciatur; ipse autem tempestatibus iactatus venit et, cum aliquos agnovisset, illos adgressus ipse quidem servatus est, inimicos autem perdidit.

proprium igitur hoc, cetera episodia.

[Est autem omnis tragoedia partim convinctio partim solutio, externa scilicet et quaedam ex internis saepe convinctio, quod autem relicuum solutio.

dico autem convinctionem esse quae a principio usque ad eam partem quae postrema est, ex qua transitus ad felicitatem,

solutionem autem quae a principio transitus usque ad finem, quemadmodum in Lynceo Theodectis convinctio quae ante acta sunt et pueri captio,

solutio autem quae ab accusatione capitis usque ad finem.] [Tragoediae autem species quattuor sunt: tot enim etiam partes dictae sunt.

alia implicata, cuius totum est peripetia et agnitio;

alia pathetica, ut Aiaces et Ixiones;

alia moralis, ut Phthiotides et Peleus ;

quartum autem, ut Phorcides et Prometheus et quot in Orco.

praecipue igitur enitendum est ut omnia habeas, sin minus, maxima et plurima, praesertim ut nunc calumniantur poetas: nam cum in unaquaque specie boni poetae exstiterint, unumquemque in eo quo ipse excellit ab uno superari postulant.

iustum vero etiam tragoediam aliam et eandem dicere non fortasse ob fabulam : immo hoc, quarum eadem convinctio et solutio.

multi autem convinctione bene facta male solvunt.

decet autem utrumque

semper cum plausu excipi.] Oportet autem, quod saepe dictum est, meminisse nec committere ut tragoedia epica fiat compositio. epicam autem dico quae multis fabulis constet, ut si quis Iliadis totam fabulam tractaret.

illic enim propter longitudinem partes aptam magnitudinem accipiunt, sed in scenicis fabulis multum praeter exspectationem discedunt.

signum autem, quot excidium Ilii totum tractaverunt, et non ex parte [, ut Euripides Niobam, ac non ut Aeschylus], aut non stant aut tur.

male certant, quandoquidem etiam Agatho in hoc uno non stetit, sed peripetiis et simplicibus factis quod volunt mirifice consectantur: tragicum enim hoc est et humanum sensum tangit.

est autem hoc, cum prudens quidem sed pravitate infectus decipitur, sicut Sisyphus, et fortis quidem sed iniustus vincitur.

est autem id verisimile, quemadmodum Agatho dicit: nam verisimile est fieri multa etiam praeter similitudinem yeri.

atque chorum existimare debet unum ex actoribus, et partem esse totius, et una agere non ut apud Euripidem sed ut apud Sophoclem.

apud relicuos autem quae canuntur non magis ad fabulam quam ad aliam tragoediam pertinent; quapropter exodia canunt, posteaquam primus haec fecit Agatho. quamquam quid interest utrum exodia canas an orationem ex alia fabula alii inseras vel episodium totum?

De ceteris iam expositum est, restat autem ut de dictione vel sententia dicamus.

sed quae ad sententiam pertinent in libris de arte dicendi exprompta sunto: hoc enim proprium est magis illius disputationis.

pertinent autem ad sententiam haec, quaecumque oratione parari debent.

partes eorum sunt demonstrare et solvere et perturbationes facere, veluti miserationem vel timorem vel iram et quae sunt ciusdem generis, ac praeterea exaggerationem et extenuationem.

patet vero etiam in factis hauriendum esse ex isdem locis, cum sive miseranda sive timenda sive exaggerata sive verisimilia afferenda sunt.

nisi quod hoc intercedit discrimen, quod alia prodire debent sine expositione, alia per orationem a dicente parari et secundum orationem fieri. nam quid dicente opus esset, si iucunda comparerent etiam sine oratione?

ex iis autem quae ad dictionem pertinent unum est genus contemplationis quod figuras dictionis complectitur, quas cognitas habere est artis histrionalis et eius qui talem architecturam profitetur, veluti quid sit mandatum et quid precatio et enarratio et comminatio et interrogatio et responsio, et si quid aliud eiusdem generis.

nam ex horum intellectu aut ignoratione nulla in poeticam vituperatio manat, quae quidem operae pretium sit. quid enim est quod quis existimet peccatum esse in iis quae reprehendit Protagoras, quod precari se opinatus imperet dicens "iram cane dea?” iubere enim, inquit, facere aliquid aut non praeceptio est.

quare mittatur haec ratio, ut quae ad aliam artem et non ad poeticam pertineat.

[Totius autem sermonis hae sunt partes, elementum, syllaba, convinctio, nomen, verbum, articulus, casus, oratio.

elementum est vox indivisa, non quidem omnis, sed ex qua potest intelligibilis fieri vox: nam bestiarum quoque sunt indivisae voces, quarum nullam dico elementum. huius autem partes sunt vocale et semivocale et mutum.

est autem vocale quod sine allisu. vocem habet quae audiri potest, ut A et O, semivocale autem quod cum allisu vocem habet quae audiri potest, ut S et R, mutum autem quod cum allisu per se quidem nullam habet vocem, sed coniunctum iis quae habent vocem quandam audiri potest, ut G et D.

haec autem differunt et oris habitu et locis et densitate et tenuitate et longitudine et brevitate, praeterea acuto accentu et gravi et medio: de quibus singulis in metricis dispicere convenit.

syllaba autem est vox significationis expers, componenda ex consonante et vocali: nam etiam GR sine A syllaba, et cum A, ut GRA. sed horum quoque discrepantias considerare metricae doctrinae est.

convinctio autem est vox significationis expers, quae neque impedit neque facit vocem unam significativam, ex pluribus vocibus componi aptam, et in extremitatibus et in medio, si non conveniat in principio enuntiati ponere per se, ut μέν, ἤτοι, δή. vel vox significationis expers, ex pluribus quidem vocibus quam una, sed significativis, facere apta unam significativam vocem.

articulus autem est vox significationis expers, quae enuntiati principium vel finem vel distinctionem declarat, ut τὸ φημί et τὸ περί et cetera. sive vox significationis expers, quae neque impedit neque facit vocem unam significativam ex pluribus vocibus, apta ut ponatur et in extremitatibus et in medio.

nomen autem est vox componenda, significativa sine tempore, cuius pars nulla per se est significativa: nam in duplicibus non ita utimur, ut ipsa per se significet, velut in Theodoro illud δῶρον non significat.

verbum autem vox componenda, significativa cum tempore, cuius nulla pars significat per se, ut etiam in nominibus. nomen enim homo vel album non significat quando, sed ambulat vel ambulavit simul significat, illud praesens tempus, hoc praeteritum.

casus autem est nominis vel verbi, alius quod huius vel huic est significans et quae sunt eiusmodi, alius quod unius est vel multorum, ut homo vel homines, alius qui pertinet ad pronuntiationem, ut ad interrogationem vel mandatum: nam ambulavit vel am - bula casus verbi secundum has formas est.

oratio autem vox componenda significativa, cuius nonnullae partes per se significant aliquid:

non enim omnis oratio ex verbis et nominibus constat, ut hominis definitio, sed potest sine verbis esse oratio. partem tamen semper aliquam significantem habebit, quemadmodum in illo Cleo ambulat Cleo.

una autem est oratio dupliciter, aut quae unum significat, aut quae ex pluribus per coniunctionem, velut Ilias per coniunctionem una, sed hominis notio eo quod unum significat.]

Nominis autem generum aliud simplex est (simplex dico quod non ex significantibus constat, ut terra) aliud duplex.

huius aliud ex significante et significationis experte, aliud ex significantibus constat.

potest autem etiam triplex et quadruplex et multiplex nomen esse, ut πολλαπλομεγάλωπος, Ἑρμοχαϊκόξανθος.

omne autem nomen est aut proprium aut glossa aut translatio [aut ornatus] aut factum aut extensum aut decurtatum aut commutatum.

dico proprium quo utuntur omnes,

glossam qua alii, ut manifesto idem et glossa et proprium esse possit, non autem apud eosdem: nam σίγννoν Cypriis est proprium, nobis autem glossa.

translatio autem est nominis alieni traductio vel a genere ad speciem, vel a specie ad genus, vel a specie ad speciem, vel secundum analogiam.

dico autem a genere ad speciem, ut "navis autem mihi stetit:" nam teneri ancoris est stare quoddam.

a specie autem ad genus: “sane mile praeclara Ulixes exegit.” mile enim multum est, quo nunc pro multo usus est.

a specie autem ad speciem, ut aere animam hauriens" et "secans duro aere.” hic enim pro haurire secare, pro secare haurire posuit: nam utrumque est demere aliquid.

analogum autem dico, si similiter se habet secundum ad primum atque quartum ad tertium dicet enim pro secundo quartum vel pro quarto secundum.

[et interdum addunt pro quo dicat ad quid spectet.] hoc dico, similiter se habet patera ad Bacchum atque scutum ad Martem: dicet igitur pateram scutum Bacchi et scutum pateram Martis.

vel quod senectus adversus vitam, idem vespera adversus diem: dicet ergo vesperam senectutem diei et senectutem vesperam vitae sive ut Empedocles occasum vitae.

nonnullis autem non subest nomen analogum, sed nihilo minus similiter dicetur: sic fruges demittere est serere, sed flammam a sole sine nomine est: sed similiter se habet hoc ad solem atque serere ad fruges, ideoque dictum est „serens divinitus conditam flammam." licet autem hoc genere translationis etiam aliter uti, ut dum praedicis alienum neges aliquid de propriis, veluti si scutum dicas pateram non Martis sed vini expertem.

factum

est quod omnino non dictum a quibusdam ipse ponit poeta: videntur enim nonnulla esse eiusmodi, ut cornua ἔρνυγας (ramulos) et sacerdotem ἀρητῆρα (precatorem).

extensum

autem est vel decurtatum, alterum si vocale longius admisit quam proprium est vel syllabam interiectam,

alterum si quid detractum sit, atque extensum, ut pro πόλεως πόληος et pro Πηλείδου Πηληϊάδεω, decurtatum autem ut κρῖ et δῶ et μία γίνεται ἀμφοτέρων ὄψ.

commutatum autem est, si quis usitati nominis hoc relinquat illud ipse faciat, ut illud δεξιτερὸν κατὰ μαζόν pro eo quod δεξιόν.

[Ipsorum autem nominum alia masculina alia feminina alia media,

masculina quaecumque desinunt in Net Ret Set quot ex hoc (haec autem duo sunt, i et Ξ), feminina autem quae in vocales semper longas,

ut in H et 2, et ex ancipitibus in A:

ut idem numerus sit earum in quas masculina et feminina: nam et E eaedem sunt.

in mutam vero nullum nomen desinit, neque in vocalem brevem.

sed in I tria solum, μέλι κόμμι πέπερι. sed in T quinque, πῶϋ, νἄπυ, γόνυ, δόρυ, ἄστυ. media in haec et N et S.]

Dictionis autem virtus est ut perspicua neque exis lis sit.

maxime quidem perspicua est quae ex propriis nominibus, sed exilis: exemplo est Cleophontis poesis et Stheneli.

gravis autem et vulgaria devitans quae peregrinis utitur. in peregrinis refero glossam et translationem et extensionem et quidquid a proprio discedit.

sed si quis omnia eiusmodi posuerit, aut aenigma erit aut barbarismus. si quidem ex translationibus, aenigma, sin ex glossis, barbarisinus.

aenigmatis enim forma haec est ut, quae sunt dum dicis, coniungas quae non possunt esse. atque per nominum coniunctionem hoc fieri non potest, sed per translationem potest, velut "virum vidi igne aes viro adglutinantem,” et quae sunt eiusdem generis.

[ex glossis barbarismus.]

oportet igitur mixtam esse orationem ex his quodammodo: nam quod non est vulgare neque exile, id glossa afferet et translatio [et ornatus] et ceterae formae quas enumeravimus, proprium autem perspicuitatem.

nec minimam partem conferunt ad perspicuitatem orationis et amovenda vulgaria extensiones et abscissiones et commutationes nominum: nam eo quo aliter se habent ac propria, id quod fit praeter consuetum faciet ad vitanda vulgaria, sed eo quod commune habent cum vulgaribus afferent perspicuitatem.

quamobrem non recte vituperant qui reprehendunt hoc genus dictionis et irrident poetam, ut Euclides ille antiquus, quasi facile sit poema condere, si quis dederit extendere in quantum velit, irridens ipsa dictione: ἤτοι ῎Αρην εἶδον Μαραθῶν δε βαδίζοντα, et οὐκ ἄν γ' ἐράμενος τὸν ἐκείνου ἐλλέβορον.

ac deprehendi quodammodo utentem hoc genere ridiculum est [metrum autem commune omnium est partium];

quippe etiam translationibus et glossis et ceteris formis qui utitur inepte et accommodate ad risum, is idem efficeret.

sed iustus modus quantum excellat, in epicis consideretur, eo quod nomina metro adstringantur.

et in glossa et in translationibus et in aliis formis si quis reposuerit propria nomina, invenerit vera nos dicere; veluti cum cundem trimetrum fecerit Aeschylus atque Euripides, sed hic unum tantum nomen mutaret, pro proprio solitoque glossam, alter versus pulcher apparet alter exilis. Aeschylus enim in Philocteta posuit „phagedaena quae mei comedit carnem pedis," ille autem pro comedit posuit epulatur. atque νῦν δέ μ᾽ ἐὼν ὀλίγος τε καὶ οὐτιδανὸς καὶ ἄκικυς, si quis repositis propriis diceret νῦν δέ μ᾽ ἐὼν μικρός τε καὶ ἀσθενικὸς καὶ ἀειδής. atque δίφρον ἀεικέλιον καταθεὶς ὀλίγην τε τράπεζαν. δίφρον μοχθηρὸν καταθεὶς μικράν τε τράπεζαν. atque “littora clamant” littora crociunt.

[Praeterea Ariphrades tragoedos irridebat, quod quae nemo diceret in sermone, iis uterentur, veluti illud δωμά των ἄπο ac non ἀπὸ δωμάτων, et σέθεν, et ἐγὼ δέ νιν, et Ἀχιλλέως πέρι ac non περὶ Ἀχιλλέως, et quae sunt alia huiusmodi.

nam quia non sunt in propriis, faciunt haec omnia ne vulgaris sit dictio:

ille autem hoc ignorabat.] Est vero magnum unoquoque eorum quae diximus uti quemadmodum decet, tam duplicibus nominibus quam glossis, multo autem maximum ad translationes promptum esse.

hoc enim unum neque ab alio sumere licet felicisque ingenii signum est: bene enim transferre est similia animadvertere.

ex nominibus autem duplicia potissimum conveniunt dithyrambis, glossae heroicis, translationes iambicis carminibus.

atque in heroicis omnia quae dixi utilia sunt; sed in iambicis, quippe quae maxime sermonem imitentur, ea apta sunt nomina quibus etiam in orationibus quis utatur: sunt vero eiusmodi nomina propria et translationes [et ornatus].

iam de tragoedia et per agendum imitatione sufficiant nobis quae dicta sunt.

Quod attinet ad artem narrativam metrisque imitativam, opus esse ut fabulas sicut in tragoediis componas dramaticas, ac circa unam actionem totam et absolutam, quae habeat principium et medium et finem, ut tamquam animal unum ac totum propriam suam faciat voluptatem, perspicuum est,

neque vulgares historias ei similes esse licere, in quibus necesse non est unius actionis proponere explicationem sed unius temporis, quaecumque intra hoc acciderunt circa unum aut plures, quorum singula ut casus fert sese contingunt.

nam quemadmodum isdem temporibus ad Salaminem pugna navalis facta est et Carthaginiensium in Sicilia praelium, nihil ad eundem finem contendentia, sic etiam in temporibus succedentibus interdum accidit unum cum altero, ex quibus unus non fit finis.

fere autem plerique poetarum hoc committunt.

quare, ut iam diximus, etiam in hoc genere divinus videatur Homerus prae ceteris, propterea quod neque bellum illud, quamvis praeditum principio et fine, adgressus est pangere totum, quippe nimis magnum nec facile contuendum futurum erat, neque in brevius contractum varietate implicatum. nunc vero una parte delecta, episodiis usus est [ipsarum] multis, ut navium indice et aliis episodiis, quibus distinguit poesin.

ceteri autem circa unum canunt et circa unum tempus, et unam actionem pluribus partibus constantem, ut qui Cypria fecit et parvam Iliadem.

[itaque ex Hiade et Odyssea una tragoedia conficitur ex utravis vel duae solae, ex Cypriis autem multae et parva Iliade plus quam octo, veluti armorum iudicium, Philoctetes, Neoptolemus, Eurypylus, mendicitas, Lacaenae, Ilii excidium et discessio et Sinon et Troades.]

Porro formas easdem habere epopoeia debet quas tragoedia [: nam aut simplex aut implicata aut moralis aut pathetica.],

ac partes easdem exceptis melopoeia et spectaculo: nam et peripetiis opus est et agnitionibus et perpessionibus; praeterea sententias et dictionem bene conforma tam habere debet.

quibus omnibus Homerus usus est et primus et satis. etenim ex poematis utrumvis conformatum est et Ilias quidem simplex ac patheticum, Odyssea autem implicatum agnitio enim fere est atque moralis.

ad haec dictione et sententia omnes superavit. differt autem compositionis ambitu epopoeia et metro.

ambitus definitio sufficit quae posita est: scilicet animo oportet comprehendi posse initium et finem. [fiat hoc fere, si antiquis minores compositiones sint, sed ad multitudinem tragoediarum, quae in unam auditionem committuntur,

accedant.] habet autem ad extendendam maguitudinem multa propria epopoeia, propterea ​ quod in tragoedia non licet multas partes quae simul aguntur imitari, sed illam in scena et histrionum partem solam: in epopoeia autem, quia narratio est, licet multas partes quae simul peraguntur tractare, quibus, si ad rem pertinent, augetur poematis abundantia.

quare hoc habet commodi ad magnificentiam, ut et mutet [audientem] et dissimilia episodia interiiciat: quod enim simile est celeriter satietatem afferendo facit ut exigantur tragoediae.

metrum autem beroum ab experientia aptum visum est. nam si quis alio quodam metro narrativam imitationem faceret vel multis, ineptum id videretur:

heroum enim maxime inter metra stabile et plenum est [, quamobrem etiam glossas et translationes potissimum recipit: abundantior enim etiam narrativa poesis est ceteris.], iambicum autem et tetrametrum motoria,

hoc saltatorium, illud aptum rebus agendis.

magis etiam ineptum si quis misceret illa, ut Chaeremo.

itaque nemo longam compositionem in alio fecit quam heroo, sed ut diximus, ipsa natura docet quid aptum sibi sit discernere.

Homerus vero cum ob alia multa laude dignus, tum quod unus ex poetis non ignorat quid deceat facere ipsum. ipsum enim decet poetam paucissima loqui: non enim est secundum haec imitator.

ceteri igitur ipsi ubique agunt, imitantur autem pauca et paucis locis: ille autem pauca praefatus statim inducit virum vel mulierem vel aliud quid moribus praeditum, ac nihil moribus destitutum [, sed habentia mores].

decet quidem in tragoediis effingere quod mirabile, magis autem admitti potest in epopoeia quod ratione caret (inde maxime nascitur quod mirabile), propterea quod non conspicimus eum qui agit, quandoquidem illa circa Hectoris

persecutionem in scena posita ridicula viderentur, hi stantes et non persequentes, ille autem renuens: sed in epicis latent.

mirabile autem iucundum est: signum quod omnes dum narrant augent ut gratum facturi. docuit autem potissimum Homerus etiam ceteros quomodo mendacia loqui deceat.

est vero hoc falsa ratiocinatio. opinantur enim homines, cum, si hoc est, illud sit, vel si hoc fit, illud fiat, ubi posterius est, etiam prius esse vel fieri. sed hoc falsum est. [cur vero, si prius falsum, dum alterum hoc verum est, cogimur, ut id aut esse aut factum esse adiiciamus? scilicet quia hoc scimus verum esse, falso concludit anima nostra etiam illud prius esse. exemplum autem hoc ex Niptris.] atque praeferre decet impossibilia

eademque verisimilia potius quam possibilia eademque incredibilia,

neque argumenta componere ex particulis ratione destitutis [, sed potissimum nihil habere a ratione absurdum, sin minus, extra fabulam, ut Oedipus quod nescit quomodo Laius occiderit, sed non in dramate, ut in Electra qui Pythia renuntiant, vel in Mysis ille qui tacens ex Tegea in Mysiam venit];

itaque dicere sublatum iri fabulam ridiculum est: nam ab initio non oportet componere tales: sed si quis posuerit, idque probabilius videatur, etiam quod a ratione,

absurdum non reprobare, quandoquidem etiam illa in Odyssea circa expositionem absurda quam non ferenda essent manifestum foret, si illa malus poeta fecisset: nunc vero ceteris bonis poeta obscurat condiendo id quod absurdum.

dictione autem decet elaborare in inertibus locis, qui neque moribus neque sententiis instructi sunt: occultat enim rursus nimis splendida dictio et mores et sententias.

[De quaestionibus autem et solutionibus, ex quot et quibus formis sint, sic fere considerantibus manifestum fiet.

nam quia imitator est poeta, quasi si pictor vel alius imaginum opifex, necesse est ut imitetur, cum numero tria sint, unum ex iis semper: aut quae erant sive sunt, aut quae dicunt et credunt, aut quae esse oportet.

haec autem enuntiantur oratione vel etiam glossis et translationibus.

atque multae affectiones orationis sunt: has enim damus poetis. ad haec non eadem recti norma est politicae artis atque poeticae, neque alius artis atque poeticae.

ipsius autem poeticae duplex est peccatum: alterum quod ad ipsam pertinet, alterum quod ad accidens.

nam si delegit imitari quod fieri nequit, ipsius est peccatum: sin autem [delectio non recte instituta, sed] equum utroque pede dextro proiecto sive quidquid quaeque ars peccavit, veluti quod pertinet ad medicinam vel aliam artem, quae impossibilia admisit, quaecumque est, non ipsius est peccatum.

decet igitur reprehensiones in quaestionibus hinc considerandas solvere.

primum, si quae ad ipsam artem pertinent impossibilia posita sunt, peccatum est. sed bene se habet, si consequitur finem suum: finis enim expositus est, si sic admirabiliorem aut eam aut aliam reddat partem.

exemplum Hectoris persecutio. si tamen finis aut magis aut minus potuit subesse etiam secundum huius rei artem, peccatum est non recte: oportet enim, si licet, omnino nusquam vitium admissum esse.

porro quorum est peccatum, eorum quae ad artem pertinent aut ad aliud quod est accidens? minus enim, si ignorabat cervam cornua non habere, quam si male imitando descripsit.

ad haec autem si reprehenditur non vera esse, at quae oportet, ut etiam Sophocles dixit se quos oporteret facere, Euripides autem qui essent, ita solvendum est.

sin autem neutra ratione, quod sic dicunt, veluti illa de dis.

fortasse enim neque melius sic dicere nec vera sunt, sed evenere ut apud Xenophanem:

at ea non dicunt. fortasse non melius quidem, sed sic se habuere, velut illa de armis, hastaeque iis rectae in cuspide:” sic enim tum consueverunt, quemadmodum etiamnnun Illyrii.

de illo autem, utrum bene an non bene dictum ab aliquo sit factumve, non solum quaerendum est ipsius facti dictive ratione habita, utrum honestum an malum, sed etiam eius qui facit aut dicit ad quem vel quando vel cui vel cuius causa, velut an maioris boni, ut id fiat, an maioris mali, ut id vitetur.

alia dictionis ratione habita solvere decet, ut per glossam οὐρίας μὲν πρῶτον. fortasse enim non mulos dicit sed vigiles. atque Dolonem ὃς δή τοι εἶδος μὲν ἔην κακός, non corpore indecorum sed facie turpem: nam quod εὐειδές, id Creten. ses εὐπρόσωπον vocant. atque illud ζωρότερον δὲ κέραιε non merum ut vinosis, sed idem quod velocius.

alia per translationem dicta sunt, ut ἄλλοι μέν ῥα θεοί τε καὶ ἀνέρες εὗδον παννύχιοι: simulque ait ἤτοι ὅτ᾽ ἐς πεδίον τὸ Τρωϊκὸν ἀθρήσειεν, αὐλῶν συρίγγων θ' ὁμαδόν. scilicet illud πάντες pro πολλοὶ secundum translationem dictum est: omne enim multum quid. atque illud οἴη δ᾽ ἄμμορος secundum trans lationem : quod enim nobilissimum unum est.

per accentum vero, ut Hippias Thasius solvebat illud δίδομεν δέ οἱ et τὸ μὲν οὐ καταπύθεται ὄμβρῳ.

alia per distinctionem, ut Empedocles αἶψα δὲ θνήτ᾽ ἐρύοντο, τὰ πρὶν μάθον ἀθάνατα ζῷά τε πρὶν κέκριτο.

alia per ambiguitatem, παρώχηκεν δὲ πλέων νύξ: nam πλέων ambiguum est.

alia ex consuetudine sermonis, unde quod mixtum vinum esse aiunt, unde factum ocrea recens facti stanni," et aerarios eos qui ferrum cudunt, unde dictus Ganymedes Iovi vinum infundere, quamquam non bibunt vinum. fortasse hoc fuerit secundum translationem.

oportet autem, si nomen quoddam repugnantiam aliquam videatur significare, considerare quot modis significare hoc possit in eo loco, velut τῇ ῥ' ἔσχετο χάλκεον ἔγχος, h. e. ibi impeditam hastam esse. quot modis fieri possit sic fere maxime quis perceperit,

contraria ratione ac Glauco dicit, scilicet nonnullos temere praeconcipere opiniones,

et ipsos cum damnassent ratiocinari, et quasi pronuntiassent "ita videri" reprehendere, si contrarium sit ipsorum opinioni. hoc autem accidit illis circa Icarium.

opinantur enim illum Laconem esse: absurdum igitur quod cum eo non convenit Telemachus ubi Lacedaemonem accessit. hoc autem fortasse se habet ut Cephalenenses aiunt: ab se enim uxorem duxisse dicunt Ulixem, et esse Icadium sed non Icarium. aberratio vero quaestio est, ut videtur.

omnino autem quod fieri nequit ad poesin aut ad id quod melius aut ad opinionem decet revocare.

etenim ad poesin praeferendum credibile idemque impossibile quam incredibile et possibile; tales quippe esse quales Zeuxis pingebat.

sed etiam ad id quod melius: exemplar enim debet eminere prae iis quae tradunt absurda.

sic quoque quod interdum non absurdum est: verisimile enim etiam praeter similitudinem veri fieri.

quae autem repugnantia dicta, sic considerare, quemadmodum in orationibus confutationes, an idem et ad idem et eodem modo, ita ut ipsum vel ob quae is dicat vel quod prudens subiiciat.

iusta vero reprehensio et absurditas et pravitas, si nulla necessitate cogente absurdo utatur, ut Euripides Aegeo, vel pravitate, ut in Oreste Menelai.

reprehensiones itaque ex quinque formis ferunt: aut enim quod impossibilia aut quod absurda aut quod noxia aut quod repugnantia aut quod praeter recti normam ab arte praescriptam solutiones vero ex dictis numeris considerandae, sunt autem duodecim.

[Utrum vero melior epica imitatio an tragica, aliquis haesitare possit.

nam si minus molesta melior, talis autem est quae meliorum spectatorum, in aperto est eam quae omnia imitatur molestam esse.

nam quasi non sentiant, nisi ipse adiecerit, multo motu moventur, ut mali tibicines sese volutantes, ubi discum imitari necesse est, et trahentes coryphaeum, cum Scyllam canunt.

iam vero tragoedia talis est, ut etiam priores de actoribus sibi aetate supparibus sentiebant: nam ut nimium excedentem, simium Myniscus Callippidem vocabat. talis autem opinio etiam de Pindaro erat. sed ut hi se habent ad sese, tota ars ad epopoeiam se habet.

hanc igitur pertinere aiunt ad bonos spectatores (nihil indigent figuris), tragicam autem ad pravos. molesta igitur haud dubie peior erit.

primum ea non est poeticae artis accusatio sed histrionalis, quoniam egredi modum in signis potest et rhapsodus, quod faciebat Sosistratus, et is qui canendo certat, quod faciebat Mnasitheus Opuntius.

deinde ne motus quidem omnis despiciendus, si ne saltatio quidem, sed deteriorum, quod etiam Callipidi vitio dabatur et nunc aliis, ut non liberas mulieres imitantibus.

porro tragoedia etiam sine motu facit quae ipsius sunt, ut epopoeia: nam lectione manifesta fit qualis sit. quod si in ceteris praestantior est, hoc saltem ei adesse non opus est.

tum quia omnia habet quae epopoeia:

nam et metro licet uti, et insuper non exiguam partem musicam et spectaculum habet, per quod voluptates exsistunt evidentissime. deinde etiam id quod evidens habet et in agnitione et in factis.

insuper quod intra minorem longitudinem finis imitationis est: nam quod magis confertum dulcius est quam multo diffusum tempore, id dico, ut si quis Oedipum posuerit Sophoclis in tot hexametris quot Ilias.

porro minus una imitatio epicorum.

signum autem: nam ex quavis imitatione plures tragoediae fiunt. itaque si unam fabulam faciant, aut breviter proposita truncata videbitur, aut secuta mensurae longitudinem diluta. si autem plures, dico ut si ex pluribus actionibus constet, non una,

quemadmodum Ilias multas eiusmodi partes habet et Odyssea, quae etiam per sese habent magnitudinem: quamquam haec poemata composita sunt quantum licet optima et quam maxime unius actionis imitatio.

si igitur et his excellit omnibus et insuper artis opere (oportet enim non quamlibet voluptatem ipsas afferre sed quam diximus), manifestum est meliorem esse, ut quae magis finem consequatur quam epopoeia.

de tragoedia igitur et epopoeia, et ipsis et formis partibusque, et quot sint et quid differant, et recti ac non recti quae causae, et de reprehensionibus et solutionibus, haec dicta sunto.]