REgio quædam opulenta erat Arabum in terra,
Auſitis olim appellata, ſolum uberrimum.
Ibi quidam habitabat vir, amplúſq;que magnúſq;que
Cui Jobus erat inclytum nomen & celebre :
Qui coluit juſtitiam, quippe illi mens erat pia,
A malo autem declinavit, & æqua omnia ſervavit.
Hujus inſuper decem liberi in ædibus nati ſunt,
Septem quidem filii erant, tres verò bene-comatæ filiæ.
Complurima autem pecora habuit,& elata colla-habentes
Quæ ter mille ei in montibus paſcebantur, (camelos,
Fœminæ fœtæ, & ſepties-mille oves,
Juga item boum quingenta latas-frontes-habentium,
Item aſinas quingentas, & poſſeſſiones amplas.
Certè enim ei ſubſtantia erat ingens ; nec cuiquam tanta
Virorum heroum, qui etiam locupletiſſimi exiſtentes
Solis ſplendentis ad ortus habitant. (dulce:
Hujus autem filii epulabantur carnes multas, & vinum
Suo die & ordine ſua in domo unuſquiſque
Epulabatur, & tres ad convivium vocabat ſorores:
Sic hi quidem per totum diem (abundè enim habebant)
Compellârunt ſe-mutuò, & hoſpitio excepêrunt in ædibus,
Comiter bibentes, & edentes , alternis-vicibus ſinguli ſua in domo.
Poſtquam verò convivii dulcis dies omnes
Aurora pulchros-crines-habens compleverat, & circumvertebantur horæ,
Continuò purgavit pater convivas filios,
Singulos ritè, & ſimulac aurora illuxit,
Hoſtias ſacrificavit, & eximia holocauſta
Immortali, an fortè quis filiorum transgreſſus fuerit & peccârit,
Aut Deo maledixerit præ inſolentia animi.
Quot ei erant liberi, tot obtulit ſacrificia pulchra.
Ità hic pro more ſuo faciebat jugiter: novit enim ipſe
Mobilior quidem animus, imbecille verò conſilium
In omnibus rebus, præſertim verò convivii tempore :
Vinum enim impellit ſapientem etiam valde cantare,
Et aliquod verbum emiſit, quod non-dictum fit melius.
Erat autem aliquando dies, cùm venêrunt Angeli coram Deo,
Aſtiterúntq;que Patri ſuo frequentes; inter ipſos vero
Venit etiam Satanas, pernicioſa in mente conſilia agitans.
Audax , facinoroſus, qui non curabat ſcelera patrans,
Animum-leonis-habens, torvus, naturâ comparatum malum hcminibus.
Illum quamprimum aſpexit Pater hominúmq;que deorúmq;que,
Sic utiq;que eum allocutus eſt, verbúmq;que dedit, & nomine compellavit,
O Satana, unde venis? Reſpondit autem hominum-oſor,
Poſtquam multùm admodum vagatus totam terram huc & illuc perambulavi,
Multúmq;que alios erroribus-implicans, & multùm ipſe erroribus-jactatus, adſum.
Illum rurſus allocutus eſt Pater, interrogavítq;que ſermonem;
O infelix, nunquid Jobum meum ſervum conſiderâſti ?
Qui mihi chariſſimus eſt amo autem eum præ aliis,
Quandoquidem ei nemo ſimilis in humano genere;
Qui colit juſtitiam, quippe mens ei eſt pia,
A malo autem recedit, & æqua omnia ſervat.
Illi autem reſpondens dixit Dæmon aſtutus,
Hominum-perditor Satanas, viris-exitialia conſilia ſciens,
Num fruſtra & gratìs colit Deum iſte Jobus ?
Annon circa domum ejus bene-umbroſam ſepem poſuiſti
Undiquaq;que circáq;que poſſeſſiones, & circumcirca ipſum ?
Tuâ benevolentiâ proſperè ſuccedunt ejus res :
Facultates etiam ejus & divitiæ augentur ſua in terra.
Verùm agè nunc, vel tantillùm tange ejus poſſeſſiones,
Et tum vaniloquus valde tibi maledicet propalam
Convitians , & coram intuens probroſis verbis inſectabitur.
Sic dixit mendax, animo perdito obſecutus.
Cui viciſſim reſpondens dixit Deus obliqua-conſilia-agitans,
Jam vide, tuis manibus permiſi omnia quæ habet;
Duntaxat verò ab ipſo graves manus abſtinebis.
Sic dixit Pater, durum autem ſermonem mandavit.
Dum enim Jobi liberi, filii pariter &et filiæ,
Primogeniti ſimul omnes in ædibus fratris
Epulabantur, neq;neque animus egebat epulis æqualibus;
Die illo triſtis quidam nuncius venit ad Jobum
Læcrymas tepidas fundens, dixítq;que nuncium luctuoſum:
Sub-jugo-arantibus bobus, &et aſinis juxta paſcentibus,
Has quidem cum impetu irruentes abſtulerunt Sabei,
Servos tuos aratores interfecerunt acuto ferro :
Solus ego relictus ſum, triſtíſque tibi nuncius veni.
Nondum totus dictus erat ſermo, quando nuncius alius
Stetit in veſtibulo, dicens, quòd divinitus-accenſa flamma
Cœlitus delapſa, ovéſque ipſóſque paſtores
Penitùs exuſſit, infeſta vis fulguratoris :
Solus ego relictus ſum, triſtíſque tibi nuncius veni.
Nondum totus dictus erat ſermo, quando alius ſupervenit
Lacrymas cum ſuſpiriis effundens , lugénſq;que ſermonem dixit,
Chaldæi tres ſanè inſtruxerunt turmas,
Violenter autem ingruentes abſtulerunt camelos,
Servos quinetiam paſtores interfecerunt acuto ferro :
Solus ego relictus ſum , triſtíſque tibi nuncius veni.
Nondum totum dictum erat verbum, quando propè adſtitit
Quartus (ſemper enim malum malo fulciebatur;
Sicut quando crebri ſibi invicem ſuperfuſi ſunt
Ponti fluctus longi, antè quidem alius, alius verò pòſt)
Lacrymas verò emiſit calidas, vocémque lugubrem edidit:
Heu inculpate Jobe nobiliſſime, certè valde luctuoſum
Audies nuncium, quod utinam non accidiſſet !
Dum enim tui filii &et bene-cinctæ filiæ
Sedebant primogeniti in ædibus fratris,
Cibo &et vino exhilarantes charum cor ;
Jam tum ingruens pernicioſa venti procella
Excelſam magnam domum percuſſit ex eremo cum impetu
Ejus autem compages &et latera diſcidit vis venti (ruens:
Funditus, eáq;que ſuper adoleſcentes cecidit, iíque perierunt :
Solus ego relictus ſum, triſtíſque tibi nuncius veni.
Sic dixit. Illum verò doloris nubes obtexit atra ;
Stetit autem ejulans, &et purpureum magnum pallium
Rupit circa pectora, ſuámque detondit cæſariem,
Cecidítque in pulverem expiranti ſimilis.
Diu verò illum ſilentium verborũum occupavit,ipſius verò oculi
Lacrymis oppleti ſunt, liquida verò ei hæſit vox.
Seróq;que tandèm reſpirans vehementem orſus eſt luctum,
Et ſimul dum lamentaretur,religioſum (etiam) ſermonem dixit.
Heì mihi miſero! nudum me peperit mater,
Edidit in lucem; & ſolis vidi radios;
Nudúſque rurſum terræ uterum ſubibo.
Dedit Deus, & abſtulit, quandoquidem vires ejus ſunt maximæ:
Quocirca & ejus in æternum nomen celebre benedicatur.
Sic dixit piè, & non peccavit loquendo,
Neq;que Deum contumeliâ affecit, præ ſtultitia mentis.
ET rurſus dies erat, quando coram Domino
Omnes ſimul Angeli venêrunt, congregatíq;que erant,
Et Satanas unà cum illis, mala in mente profundè-cogitans.
Illum autem interrogavit Pater, quaſſavit autem longum
Olympum :
O Satana, unde veniſti improbe? quanam re tibi opus eſt ?
Illi doloſè-cogitans reſpondit hominum-oſor,
Multùm vagatus ſum, terrámque totam circumambulavi,
Multorum autem hominum vidi urbes, & mentem novi :
Nunc verò etiam ad immortalium ſacram civitatem venio.
Illum verò rurſus allocutus eſt Cœlicola ſolitâ voce,
Novi quòd multas per urbes errans huc accedis :
Verùm agè mihi iſtud dic, & verè narra,
Servum meum Jobum inculpatum virum conſiderâſti?
Qui me plurimùm honorat humi repentium hominum,
Peccatúmque devitat, & in animo juſta novit,
Suámque juſtitiam mordicus retinet, æger licèt,
Patiénſq;que dolores funeſtos malis machinationibus tuis.
Hunc autẽem interpellato-ſermone allocut⁹us eſt dæmon aſtutus,
Hominum perditor Satanas, viris-exitialia conſilia faciens;
Pellem pro pelle, & omnia omnino quæ ei ſunt,
Etſi innumera habeat, vir vitæ redimendæ præmia dabit
Libens: non enim aliquid animæ æquivalens eſt aliud.
Quòd ſi eum ſanũum exiſtentem vel leviter attingas,
Et vel ſtrictim carnes & oſſa ferias ;
Rabula tum ſtatim apparebit, temerariúſque in loquendo,
Objurgans te propalam iracundis verbis.
Huic autem reſpondens dixit Deus obliqua-conſilia-agitans,
Jam ecce, tuis manibus permiſi etiam & illum ipſum.
Aliud autem tibi edicam, tu autem in animo verſa tuo;
Nè de morte loquaris, quandoquidem non te perſuaſurum opinor:
Nondum enim illi fatale mori & mortem oppetere.
Sic dixit Pater, durum autem ſermonem mandavit.
Contendit ire Satanas, mala autem in mente machinatus
eſt Jobo.
Scabioſis plagis, & ulceribus ſauciavit eum ſævis
A capite ad calcem;que computruit autem ejus ſuper oſſa caro :
Crebræ autem vibices per latera & humeros
Sanguine rubentes extiterunt hinc & indé.
Ipſe autem cutem purulentam teſtâ ſcalpebat
Quam mordicus prehendit, & in pulvere ſedit,
Scabens ulcera ſæva, ſaniémq;que multam abſtergens.
Etiam & uxor ſugillavit probroſis verbis :
Ah miſer hominũum, omnes ſuprà infortunate viros,
Stolide, pietatémque juſtitiámque inanem
Quamdiu fruſtra adeò retines? quandoquidem non te oportet.
Nunquid tibi profuerit virtus, & timor Dei ?
Vel num pietas à te propullaverit triſte exitium ?
Quin agè, blaſphema, & morere : quid adhuc cunctaris?
Melius aut perire ſemel, aut vivere,
Quàm diu torqueri in luctuoſa calamitate.
Huic autem valde indignatus reſpondit divinus conjux,
Semper in pectoribus habens patientem animum,
O bona, quale tibi verbum perrupit vallum dentium ?
O mulier, quàm inſulſum cor habes, quæ iſta dicis ?
Stolida, & inepta, quandoquidem præter jus & fas locuta es.
Bona ſolùmmodo à Deo accipiemus, nunquam mala ?
Ille autem tam bonum quàm malum dat; poteſt enim omnia.
Duo quippe dolia poſita ſunt in Dei limine,
Donorum quæ dat; malorum alterum, alterum autem bonorum.
Cui quidem commiſcens dederit Deus varia-conſilia-agitans,
Interdum quidem in malum ille incidit, interdum autem in
bonum :
Cui verò ex malis dederit,eum injuriis omnibus exponit,
Et ipſum vehemens fames ſuper terram almam exagitat.
Sic dixit increpans, neque peccavit in eo quod dixit.
Nec quicquam inſipientiæ cedens vana locutus eſt.
At quando tribus amicis patientis Jobi
Omnia prorſus nunciabantur, quæ paſſus eſt divinus ſocius;
(Fama enim citò ad eos, alatum malum, nuncia acceſſit)
Surrexerunt, & deſcenderunt ſua à domo unusquiſque.
Primus erat Eliphas Thamanites, princeps virorum,
Secundus verò Bildad, Sauchæorum præcipuus aliorum,
Et tertius Sophar, magnus heros inter Namatitas.
Hi ſiquidẽſiquidem inter-ſe pacti ſunt ad amicum ire ægrè-habentem,
Tum ut illum lugerent verbis mœſtis, tum ut mollibus
Conſolarentur: Bona autem conſolatio eſt ſodalis
Omnibus quidem hominibus, maximè verò ægris.
Illum autem à longinquo viderunt, nec cognoverunt intuentes
Fleverunt autem altè, lænámq;lænamque rupit unusquiſque,
Et utriſq;utriſque manibus arripiens pulverem atrum,
Fudit ſuper caput, gratioſam autem dehoneſtavit faciem.
Septem ſic diéſq;diéſque & noctes continuè ſemper
Sedentes humi, altè lamentati ſunt ob ſodalem,
Nec ullo compellare eum voluerunt verbo, nec interrogare:
Valde enim animus ipſis in pectoribus obſtupuit,
Ut viderunt intolerabilémque caſum, & luctum non-obliviſcendum.
DIu autem muti ſimul omnes erant mœrenti animo:
Seróque tandem prolocutus eſt patiens divinus Jobus,
Crebrò admodum ingemiſcens,execrans autem natalem diem
Multùm imprecatus eſt (validus enim ipſum dolor impulit)
Miſerandum in modum lamentans, lugubres autem edidit
ſermones:
Malè pereat infelix dies in qua me enixa eſt mater,
Nóxque, in qua meo patri infelix nuncius dixit,
Salve mihi venerande amice, partûs dolores evitavit uxor tuâ,
Tibíque maſcula proles cecidit inter pedes mulieris.
Sic dixit nuncians: Utinam illi hiâſſet ampla tellus!
Caligo, & tenebræ ſit obſcuræ dies illa;
Nè curæ ſit ſurſum Deo, nullóque in numero habeatur,
Adeo nuſquam habeat dulcem lucem ſolis;
Sed umbram mortis, & ſpiſſas tenebras:
Caligine &et nebulâ ſemper obvoluta ſit,
Utpote inviſa, malè ominata dies, inauſpicata, non nominanda,
Terribilíſque, tenebroſáque, nigra velut pix.
Noctem verò illam Cimmeriæ tenebræ occupent, &et ex
Menſibus pereat, nec in albomenſium ſit: (anni
Sed nox mala, horribilis, obſcura, &et exitioſa:
Nec quis in ea vocem gratam audiat.
Qui illi maledicunt malæ &et infortunatæ diei,
Hanc quoque pernicioſam pariter noctem execrentur atram,
Qui gemitum luctúmque vehementem excitaturi ſunt.
Stellæ veſpertinæ obſcuræ ſint ei,
Nec lux ſplendida, nec fulgens luna:
Nec unquam diluculum videat, nec gratam-mortalibus aurorant.
Quoniam materni uteri mihi aperuit fores,
Nec immenſum meis dolorem oculis abſtulit.
Cur mihi non ſepulcrum erat infelici intra uterum?
Egreſſus ſum ex ventre; utinam ibi periiſſem!
Hei mihi, mater mea, utquid me nutriiſti poſtquam infeliciter
pepereras?
Quare non expoſuiſti, quandoquidem peperiſti filium infortunatum?
Utquid verò me recens-natum, &et adhuc ſpirantem partum,
Genibus ſuis accipiens infauſta prævenit obſtetrix?
Abi-in-malam-rem ter-infelix obſtetrix circa-partus-laborans.
Utquid me mamma
Infantem lactavit &et nutrivit parvulum exiſtentem?
Utinam me die illo, quo me primùm peperit mater,
Rapuiſſet, &et abſportâſſet pernicioſa venti procella
In montem, vel in undam reſonantis maris,
Ubi me fluctus mergerent, antequam hæc facinora patrata forent!
Nunc utique imperterritus telluris molli in gremio
Jacuiſſémque ſecurè, &et quietè dormiiſſem:
Ubi innumera turba nobiliſſimorum regum,
Jacent ſimul, populorum autem ductores &et principes,
Et conſiliarii viri carpunt dulcem ſomnum.
Quibus aliquando tecta pulchra, malâ ſeorſum à multitudine,
Aurea, ſplendentia extructa ſunt, perennia ſemper.
Ubi dormituriunt inſignes reges,
Qui aurum pretioſum &et argentum poſſederunt,
Opéſque &et divitias ingentes ſuis in ædibus.
Utināam partus-abortivus valde citò-periturus natus fuiſſem,
Ut embryo immaturus, qui nunquam lucem conſpexit!
Ibi ab animum-rodente contentione deſiſtunt improbi.
Quorum verò gravi labore chara membra ſoluta ſunt,
Ii requiem invenientes reſpirant à labore.
Quos etiam in carcere ſæva priùs compes domuit,
Quiete ibi ſimul jacent, poſtquam compedes effugerint,
Nec unquam oppreſſoris ſtrenuas audiunt minas.
Ibi omnes ſunt, tam parvi quàm magni,
Promiſcuè, & ſimilis participes ſortis.
Non ampliùs quis ſervus memor ſui heri,
Captivitatem ſed malam, & ſervilem diem vitavit.
Pares enim umbræ ſunt, rex proinde honoratur ac mancipiũum;
Æqualis ſors imperatori, & ei qui maximè erat mancipium.
Utquid vident lucem & adhuc vivis interſunt
Viri calamitoſi, & amarum animum habentes?
Sicut quando quis diligenter occultũum theſaurum ſcrutatur,
In fodiendo promptus, quærens ſicubi inveniat:
Sic hi quidem mori volunt & fato fungi,
Quærentes ſicubi mortem poſſint invenire:
Verùm adhuc vivunt, quantumvis cupidi mortis.
Gratus tales finis mortis texit,
Peroptatúſq;que eſt: magnopere utique gauderent animo,
Quietis genitorem ſiquidem fortiti fuerint tumulum.
Ut quid lux vitáq;que miſero, qui ærumnâ
Jactatur hùc illùc, & non videt quò vadat,
Quoniam eum calamitatis nube Deus circumſepſit atrâ.
Heu me miſerum! quid mecum tandem fiet?
Heu me! quoniam antequam edo, gemitúq;que luctúq;que
Animum triſtis corrodo charum; ex me autem
Lamentatióq;que & ejulatio funditur, ſicut ex fonte
Qui ab excelſa petra obſcuram fundit aquam.
Patior ego infelix, quod in animo timui valde,
Hoc autem nunc me occupavit, quod priùs vehementer metui.
Etenim ego putavi, priusquam fatalem diem obirem,
Dolores me impleturum: ea certè nunc omnia perficiuntur.
Non enim ſecurus eram olim, bonis-abundans licèt,
Nec mihi in proſperitate imperterrita mens erat,
Nec timoris-expers; ſemper autem malum præſagiebat animus:
Nunc verò etiam timenti gravis mihi ſupervenit calamitas.
Illi autem reſpondens dixit Eliphas Thamanites,
Si te aggrediamur alloqui, tu verò nè iraſcaris.
Quis tacuerit, cohibuerítq;cohibuerítque linguam,
Qui verba auribus ſuis inordinatáq;inordinatáque multáq;multáque audiverit?
Mordax eſt enim ſermo tuus; irritâſti autem me ſic locutus.
Et tu quidem olim profitebaris præceptorem te eſſe aliorum,
Multíq;Multíque hominibus inſtillâſti vim bonam
Conſilio tuo, prudentiâq;prudentiâque, & in animum robur recollegiſti:
Manibus infirmis vim & robur immiſiſti:
Qui autem langueſcens jamjam caſurus erat,
Illi verbis tuis ſtatim firmum rurſus dediſti
Stare fortiter, & adjutor fuiſti pedibus:
Genibúsq;Genibúsque labantibus columen & præſidium ſuppoſuiſti.
Nunc verò poſtquam malum venerit, & tetigerit tetantillũtantillum
Neque tu tolerare nôſti, diſertus licet ſis orator;
Verùm tibiipſi animus in pectoribus commotus eſt,
Tuǽq;Tuǽque vires ſolutæ ſunt, cor autem tibi intus latrat.
Miſer, quòd nunc tibi confidentia abiit, quam priùs habuiſti?
Hæccine tibi mens eſt religioſa, quâ tu fretus fuiſti,
Pietas, fiduciáq;fiduciáque, & ſinceritas, & ſpes?
Aſt age nunc, ſi priſcorum famam virorum
Nôſti, priorum edoctus geſta ſeculorum,
Eorum jam mihi mentionem fac, & mihi verum dic:
Quis cecidit bonus exiſtens? aut ubi periit juſtus?
Quod fatum rectam-mentem-habentis fuit viri? ſi fortè poſſis
Illius triſte exitium narrare, ſicubi videris
Oculis tuis, aut alterius ſermonem audieris.
Quemadmodum & ego obſervavi, & oculis vidi;
Qualis aratio, talis utique meſſis fuerit:
Qui malum ergo arant, pariter & malum meſſuêre,
Noxămq;Noxămque ſeminantes, convenientem mercedem referunt,
Et fructum ſementi parem, improbi, eò-quòd-taliter fecerunt.
Diſperduntur autem hi Deo valdè iraſcente,
Iraſcente Deo, vento velut acerbè flante,
Ejus enim è naribus ſpirat halitus, hi autem pereunt.
Horrendus fremitus rugientis leonis
Extinctus eſt, & vox horriſonæ leænæ:
Catulorum maxillæ exitialésq;exitialésque fracti ſunt dentes.
Fame gravi conficitur leo bene-barbatus,
Noxius, & fortium diſſipati ſunt catuli leonum.
Clanculum mihi tanquātanquam fur ſecretus rumor nuncius venit,
Submiſſè loquentem meæ autem aures receperunt vocem.
Noctem per obſcuram, quando dormiunt mortales cæteri,
Apertæ autem portæ debilium ſunt ſomniorum;
Ubi ſpectra multa virorum intrant capita:
Jam tum enim divinum ad me in ſomnis venit ſomnium.
Ut vidi, ut pavi metu præ ingenti!
Me autem circumdedit horror, tremor autem occupavit membra.
Spiritûs verò ad me propè acceſſit aſtans capiti;
Erecti autem crines ſteterunt in frigidis membris
Meis expaveſcentis: valde enim pallidus timor occupavit.
Stetit, nec omnino formam licebat diſcernere coràm,
Tantùm imaginem obſcuram oculis conſpexi;
Loquens autem ſummiſſâ voce dixit mihi.
Quid? an æquitate Deum excellit homo?
Vel an juſtior mortalis erit Immortali,
Qui eum fecit & formavit nihil exiſtentem?
Neque ille cæleſtibus admodum famulis confiſus eſt,
In animo, qui ei ſemper miniſtri ſunt:
Stultitiam autem deprehendit etiam in puris intelligentiis,
Quique ejus Angeli ſunt,& diligentes ſervi. (genus ſimile
Quomodo non in mortalibus? (quandoquidem nunquam
Cæleſtiúmq;que intelligentiarum ac humi repentium hominũum)
Qui etiãam luteas domos tenent, arenoſa-fundamina-habentes,
Debiles, contemnendas, quáſque mobiles vermes edent,
Et tineæ: his enim præda futuræ ſunt.
Matutini exoriuntur, occidunt autem prorſus
Veſpertini, eorum autem nemo pereuntium rationem habet.
Eorum verò gloria unà cum ipſis perit: illi etiam ipſi
Funditus malè ſuâ malitiâ perditi ſunt.
EIa agè, nunc invoca, ut quis tuam vocem audiat :
Verùm quemnam ex ſanctis aſpiciens orabis,
Ut tibi in judicio patronus propè aſtet ?
Inſipienti ira gravis immane exitium immiſit,
Et indignatio acerba ſtolidum virum interfecit.
Stultum arboris pulchræ inſtar florentem ſenſi,
Radicibus magnis continuis fundatæ,
At is ſtatim periit, gratia autem ejus omnis emarcuit;
Maledictio autem ejus occupavit domum, & furioſa erinnys.
Liberi ejus non incolumes ſunt, ſalus autem iis neutiquam
apparet :
Conculcantur in portis, & non ampliùs poteſtas effugiendi eſt;
Nec enim præſtò eſt quis adjutor, qui ab ipſis fatũfatum propulſet.
Devoratur eorum domus, peſſúmque eunt pingues res;
Eorum enim meſſem & telluris fructum comedunt,
Quoſcunque fames ſuadet, vel è mediis ſpinis,
Rapaciter, fur autem in ædibus poſſeſſiones deglubit.
Neque enim è terra labor venit, nec ærumna
Naſcitur ex pulvere, nec ex humo oritur ;
Non quidem à quercu eſt antiqua, neque à petra.
Quemadmodum autem attolluntur flammeæ alæ ignis,
Scintillæ celeres, (hæc enim levium lex eſt )
Facilè autem ſurſum volant, & nubibus miſcentur :
Ità ad laborem natus eſt homo, & ad miſeriam,
Ut ſemper ingemiſcens & dolores innumeros concoquens,
Suſtineret, & poſtquam valde multa paſſus fuerit, & multa tulerit,
Gravem compleret vitæ ſortem: ſic enim ei Parca
Naſcenti nevit filo, quando ipſum peperit mater.
Quòd ſi me talis dolor, & immite pertingeret fatum,
Quale nunc te ſubegit, Dei magni voluntate,
Huic utique ego ſupplicare, AltiſſimũmqueAltiſſimumque invocare,
Precaríque vellem continuò, nec omnino
Cedens ſtultitiæ magnifica loqui, ſed ipſi
Rem committere; quoniam multò præſtantior eſt,
Qui ſtupenda opera, inuſitata ſigna oſtendit,
Et admodum incomprehenſibilia infinita miracula facit.
Deſuper è nubibus fruges-alentem imbrem miſit,
Imbrem in terram miſit, & aquas fudit humi.
Sæpe exaltavit humiles, & amplificavit obſcuros,
Afflictis conceſſit ſalvis eſſe, nec perire.
Vafrorum diſſipavit dolos, caſſavítque technas,
Opus, quod cogitant, neutiquam perficietur.
Sapientes decepit, & viros verſutos,
Et fraudulentorum obliqua evertit conſilia:
Ipſi autem ſuis malis-machinationibus perierunt.
Qui &et interdiu in graves impingunt tenebras,
Palpántque manibus meridie, ſicut noctu.
At ſervavit pauperem à gladióque pugnâque,
Ex ore potentis, &et ex manu viri inſolentis.
Ità hic ſpem habet, &et confidentior eſt,
Cùm requieverit demum ab ingrata ærumna : at impii
Occluſo ore muti ſunt ſilentio.
Ter felix hic vir &et quater, quem Deus vulneravit,
Leviter flagellans dulciter-amaris plagis.
Quamobrem nè contemnas amicum flagellum Dei.
Ipſe dolorem &et remedium mittit, iiſdemque manibus
Vulnera triſtia dat, &et mitia medicamina aſpergit.
Suâ dexterâ te liberabit ſex in miſeriis,
Nec ſanè in ſeptem malum tibi appropinquabit.
Nec unquam in bello timebis, nec in fame;
His autem in utriſque mortem &et exitium fugies,
Dum te extra tela ſubducat Deus, extráque pulverem,
Extrà cædem, extra ſanguinem, extráque tumultum.
Nec te quis linguæ ſtridulo flagello domabit,
Etiámſi convitietur rabula: nec valde
Expaveſces animo, ingruente licèt exitio.
Pœnam &et inediam ridebis ſalvus, ſpernéſque
Peſtémque famémque, &et malas beſtias non timebis.
Tibi enim in triviis lapides, &et in montibus feræ
Mitès erunt. amicáque in pectoribus conſilia habentes
Pacta tecum facient, &et juramenta fœderum.
Scies pacémque tuam, proſperitatémque multam,
Quâ repletam tuam domum aſpicies, haudquaquam peccans.
Tibi autem chara proles erit innumera, veluti gramen
Quod per pratum naſcitur valde copioſè multum.
Serò ſepulcrum intrabis, &et in extremo ſenectutis limine,
Maturus ad mortem, ſatur-dierum: ut quando agricolæ
Tempore æſtivo cùm profundam ſegetem meſſuerint,
Pomacei-coloris frumentum portant rotundas in areas;
Eo preſſa valde onuſta ſunt plauſtra ;
Manipuli ariſtis, ariſtæ replentur granis.
Hæc nos perſpicuè novimus, ut ſe habeant; at tu omnia
Bono tuo percipe ſtatim, &et in animo perpende tuo.
Huic autẽautem graviter-ingemiſcens reſpondit divinus Jobus;
Utinam bene appenderetur mei dolor oppreſſi,
Calamitáſque gravis ſimul in libra poneretur,
Et miſeria mea in æqua bilance :
Et quæcunque nunc toleravi miſer patienti animo,
Cuncta omninò; nè navis quidem centiremis onus portaret.
Neque pondus tantum eſſet arenæ profundæ,
Quæ fuſa-eſt ubertim multa in litore maris.
Idcirco mihi irritum verbum effugit, quodcunque dixero.
Mihi enim infixæ ſunt Dei alatæ ſagittæ;
Sanguinem verò meum ſpiritúmque hauſit lethiferum virus
Amarulentorum telorum , ſimul autem inteſtina omnia abſorpsit.
Nunquid præ fame tardus ruder onager,
Dum paſcitur prato? mugítve bos ad præſepe
Pingue, hordeum album comedens & avenam ?
Num comederit quis inſipidūinſipidum ſine ſale ? vel num in albumine
Ovi ſapor ineſt ? vel in vanis ſermonibus ?
Quæcunque faſtidioſus odit & reſpuit animus,
Hæc mihi peſtiferæ præbent ingratas epulas menſæ.
Heu me miſerum ! utquid vivam gravia paſſus ?
Utinam Immortalis hoc mihi perficeret votum,
Cujusjam olim cupiens fui, quódque diu expectavi !
Ut aliquando illi placitum eſſet mihi animam eripere,
Ut me manu percuteret, & odioſâ vitâ privaret.
Tum utíque ſolatium aliquod, & reſpiratio à malo
Eſſet, & tolerarem mœrens licet, neceſſarió.(celavi
Nè igitur mihi parcat, quandoquidem ejus ſermonem haud
In pectore meo, ſed oracula ejus omnia patefeci.
Verùm quid mihi robur eſt ? quid me tandem fiet ?
Ut tolerarem, & adhuc in vivis eſſem ?
Num lapideo-corde ſum, ſaxíſque robore ſimilis-ſum ?
Saxis robore ſimilis-ſum, viribúſque ardenti ferro ?
Aut adamanti corpore, & carne rigido æri ?
Tutamen meum unde eſt ? meum nonne ipſe auxilium
Intus habeo ? vel an mihi prorſus mentem perdidit Deus ?
Semper autem bonus vir miſericors conſilium texit,
Ægrorúmque amicorum curam-gerit, & miſeretur
Afflictorum, ſi omnino Dei indignationem metuerit,
At me tot gravatum mente miſeriis
Ludificant verbis fratréſque, amicíque.
Tranſierunt autem torrenti ſimiles celeriter fluenti;
Facilè à me lapſi ſunt quemadmodum fluviales undæ:
Quibus levis ſupernè concrevit glacies,
Et nix, ſubtus autem nigricavit denſus fluctus
Antea; (frigore enim brevi conſtringebantur )
At poſtquam ſolis lux, æſtúſque fuerit,
Tunc illæ quidem tepidæ diffluxerè aliò atque alió:
Semita autem obliqua ſuarum perverſa eſt viarum;
Ipſæ verò evanuerunt ſtatim, interciderúntque penitus,
Totus autem exaruit fluvius, ſiſtebatúrque limpida aqua.
Thamanitæ viderunt, expectarúntque Sabei,
Donec bibentes aridam ſitim expellerent.
At cùm jam ad amnium fallacia fluenta veniſſent,
Spéſque iis periiſſet deficiente flumine;
Ut primùm viderunt, eos occupavit probrum & pudor.
Turpe enim diúque manere, vacuóſque redire.
Similiter vos fallaces, & nequam, viláſque,
O molles, mala propudia, meam intuentes calamitatem
Quid adeò expaveſcitis, & animis horreſcitis?
Curnam ſic ſtatis ſtupidi ſicut hinnuli?
Num quando vobis dixi, Date mihi munus bonum,
Dona pro me ferte amici, hoſtibus redemptionis pretium,
Inimicorum virorum liberate me è manibus,
Et ab oppreſſoribus, qui improba machinantur?
Eloquimini, [&]tacebo;ſuggerite mihi quodcung;que nõſtisnoſtis,
Ego autem tacitè ſuſtinebo adhibens attentam aurem,
Neque contradicam, valdè licet afflictus corde.
Delicta mihi mea oſtendite, ut ſciam.
Quàm multum valet verba in animo recta ſciens;
Ineſt autem vis ejus ſermonibus, quandoquidem probè-&
prudenter loquitur,
Non exigua, bonúmque-hortamen eſt amici.
At quid nunc veſtra increpatio & reprehenſio arguit?
Inepti, nunquid exiſtimatis verborum reprehenſores eſſe
Viri deſperati verborum ventis ſimilium?
Qualis enim ſuſurrus ſtridulè-ſpirantis venti,
Talis ſermo eſt homuncionis debilis, deſpicabilis,
At vobis cor ſecuris inſtar eſt durum:
Puero ſanè orphano miſerandam inflixiſtis mortem,
Miſeróque ſodali fraudulentam fodiſtis foveam.
Audite meos ſermones, mala licèt patientis, ô ſociis;
Deſiſtite amici, & me miſſum faciatis mœrentem licèt.
Cernite meum infortunium, & videte me, qualia paſſus ſum:
Vos enim certò ſcitis, (ſiquidem non inſipientes eſtis )
An verum ego dicam, an non.(eſt;
Denuo revertimini, amici, quandoquidem non indecorum
Denuo revertimini redux cor habentes,
Integritatem conſiderantes meam, quoniam inſons ſum.
Nunquid mea in lingua eſt iniquitas gravis?
Aut mihi futilis ab ore fluit vox?
NOnne fatalis dies mortalibus præfixa eſt?
Nonne vitæ terminus eſt,deſtinârunt verò eum Parcæ?
Quem adhuc neminem arbitror effugiſſe hominum.
Neque malum, neque bonum, poſtquam primùm genitus fit.
Dies verò hominis, ut dies mercenarii.
Sicut umbra lætificat ſervi anhelantem animum,
Tempore æſtivo labore laſſati duro,
Sudore defeſſi, præ æſtu; & ſicut operarius
Indefinenti corde noctéſque diéſque expectat,
Dum mercedem recipiat; hoc enim præmium eſt laborantium;
Gratus utique huic finis laboris apparuit.
Sic mihi in fatis eſt multum temporis exantlare
Fruſtra, & menſes irrito in labore.
Semper autem gravi teneor anhelitu, neque uſquam licet
Reſpirare ab affliction e ærumnoſóque labore:
Neque unquam ſol me vidit quietum, neque luna;
Interdiu autem ingemiſco, & inſomnes noctes traduco.
Jaceo in lecto expectans auroram divinam;
Quando ſurgam? inquam, &, Quouſq;Quouſque nox adhuc manet?
Totâ nocte vigilo, & volutor fúſque déque;
Interdum in latera inclinatus, interdum verò rurſus
Supinus, interdum verò pronus, afflictus corde.
Carnem autem meam vermis & gleba pulverulenta circundedit;
Laceráque cutis exarata vulneribus,
Sanguine & ſanie polluta, circa membra
Tabeſcit turpiter, totus autem ſcateo ulceribus tetris.
Defecit me vita ſine ſpe: tranſiit autem ævum
Radio ocyus, qui peritiâ textoris
Celeriter pertranſiens licium ſimul ſtamen trahit.
An non meminiſti, quòd mea vita eſt ſicut procella
Cito admodum ruens per ærem infrugiferum,
Nec unquam bonum iterum intuebor oculis ?
Non ampliùs me oculus videbit denuo qui priùs aſpexit:
Oculi tui ſuper me, & non ampliùs diu ero.
Veluti enim nubes, quando irruunt venti,
Flatibus ſtridulis verberata, derepentè
Evanuit, eam enim ſtatim diſpulit vis venti
Procellâ ingenti, & derurbavit cœlo:
Sic qui ſemel deſcendit in ſepulcrum,
Non ampliùs aſcendit: abinde rurſus haudquaquãam eſt reditus.
Non poteſt ſuam domum redivivus reverti:
Non ampliùs eum locus ſuus iterum videbit,non ampliùs patria.
Quamobrem linguam meam non cohibet vallum dentium,
Neque tacitus ero; jubet autem me animus præ angore
Miſerabiliter lamentari præ amaris doloribus,
Et recèns ſemper-repullulante luctu delectare charum cor.
Súmne autem pontus ego, aut cetus in gurgite ponti
Immanis, qualia multa monſtra nutrivit ſalum,
Ut me nunc conſtringens, & circumcirca vincula induens
Includeres tutò, ut nullo modo poteſtas effugiendi ſit ?
Siquando dixi, Lectus mihi ſolatio erit,
Cubiléque molle ſedabit luctum; (Certè enim illud
Quietis mater ſorórque ſepulcri.)
Tum verò mihi & inſomnia immiſit mala Numen,
Spectris nocturnis & viſionibus perturbans.
Igitur ſuffocationem anima deſiderat, neque meum cor
Veller ampliùs vivere, & videre lucem ſolis.
Hei mihi, quid patior? quandoquidem nollem vivere
Semper & in perpetuum: quàm ægrè habeo ! At mitté me,
O Pater, ô Rex, quoniam mea vita eſt vana.
Homo enim quid eſt, quòd ipſi gloriam præbuiſti ?
Vel quòd tuo adeò gratus eſt animo ?
In eum ſingulo manè ſpeculatorem oculum intendis,
Eúmque indefinenter exploras ſingulis horis.
Quouſq;que me haud finis ſalvum eſſe? nè tantillùm quidem,
Donec ſalivam meam per guttur demiſero?
Peccavi. Quid tibi faciam, ſupreme Servator
Humani generis? Utquid me ſcopum eſſe poſuiſti,
In quem arcum intenderes collimans telis,
Adeò ut ego ipſe ſim mihi graviſſimum onus?
Quare iniquitates mihi meas non potiùs remittes?
Quare non peccata abolebis? Mox autem in pulvere
Jacebo: diluculò quæſitus non ampliùs ero.
TUm verò intercepto-ſermone Sauchæus reſpondit Bildad,
Inceſſens Jobum probroſis verbis;
Quamdiu incaſſum inania iſta loqueris?
Quouſque fruſtra adeò nugaris? tutíſque eſt ſermo
Ut quando obſtrepunt ſibilantes venti,
Qui circa aures hominis ingratum ſtridorem mittunt?
Num rectum fruſtravit judicium ſupremus omniũum Rex?
Aut inter homines iniquo-jure judicavit cauſas?
Siquidem peccârunt in Deum tui inſipientes liberi,
Ipſíque ſuâ nequitiâ perierunt:
Si inprimis Deum quæreris,
Et molli prece tu utique venerans orares;
Si purus eſſes, & irreprehenſibilium conſiliorum conſcius,
Altipotens utique Rex in te vigilantem oculum
Semper propitius haberet, afſiſténſque cuſtodiret
Tuæ pietatis ergò conjugémq;que & excelſam domum tuam.
Si parvus inprimis fueris, at magnus poſtea eris,
Principio ex minuto fine tibi creſcente.
Primævum enim ſeculum interrogâq;que & ſciſcitare,
Et patres, & nationes priſcorum hominum
Omnes ſcrutare, & antiquorum genus virorũum.
( Heſterni ſiquidem ſumus ſupra terram genus hominũum,
Nihil ſcientes: quibus vita velut umbra eſt,
Vita velut umbra eſt, ævúmq;que velut ſimulacrum evanidum )
Nonne te docebunt, tibíque nunciabunt illi,
Peritâ mente utilia narrantes?
Juncúſne in locis-paluſtribus abſque limo naſcitur?
Nuncubi alga, & carex aquarum-alumnus
Sitienti è terra citra humorem effloreſcit ?
Adhuc virens vigénsq;que ante meſſem marceſcit
Ocyùs quâvis herbâ, & iniquâ areſcit horâ.
Hic mos eſt mortalium, tales viæ ſunt omnium,
Quotquot præ improbitate obliti ſunt Dei;
Funditùs enim ſpes peribit improbi hypocritæ.
Spes quidem vana, fiducia autem ejus erit umbratilis,
Perinde atque aranearum-telæ miſerabiles, cædem muſcis ferentes;
Quæ ſupernè è lacunari effuſæ ſunt
Subtiles, quas nemo videre queat, doloſâ-texturâ araneæ;
At eas mox peſſundedit mala venti procella.
Infirma ei domus ſemper & ruinoſa erit,
Cui ille innixus cadit, necdum domus
Stat firmiter, non ſi vel manibus ſuffulciatur.
Qualem nutrit plantam vir florentem olivæ
Loco in ſolitario, quæ floret flore albo
Pulchra, vireſcens, aut ſicut germen in fœcunda terra:
Veniens autem repentè ventus cum turbine multo,
Foſſâq;que evulſit & extendit ſuper terram:
Sic ille ſtatim occidit. Aut ſicut arbor alta,
Cujus radices denſæq;que firmitérq;que fixæ
Inter multos lapides compactæ ſunt in colle :
Verùm neque ſic lignicidarum virorum ſtrepitum vitavit:
Hi autem iverunt ligniſecas ſecures in manibus habentes,
Et eam urgentes ferro ſciderunt; ea autem collapſa
Ingemuit, excelſæ autem comæ pulvere commixtæ ſunt.
Ità hic quidem floret pauxillum temporis, neutiquam valde diu,
Brevi ſplendore, & gloriâ ſuperbiens.
Statim verò defunctum etiam ſuus ipſum abnegavit locus,
Sic autem dixit, Nunquam ego te nè oculis quidem vidi.
Hic certè ei finis eſt, malarúmq;que gaudium viarum.
Alii autem ex pulvere mox pullulabunt homines,
Deinceps exorientes multò præſtantiores ipſo.
Neque enim Immortalis unquam à ſe virum juſtum
Repellet, neque improbis hominibus erit adjutor,
Qui injuſtitiæ ſe-dedentes nefaria machinantur.
Donec ſuavi guttur tuum impleverit riſu,
Pectora lætitiâ, & labia tua jubilo :
Probro & ignominiâ amicti uſquè erunt
Inimici tui : Tentoriũumq;que malorum funditus peribit.
ILlum verò graviter-ingemiſcens affatus eſt prudens-Jobus,
Novi; quid mihi iſta bene ſcienti cuncta dicis?
Scio, intelligo; hæc jam gnaro loqueris.
Quî enim aliquis mortaliũmortalium juſtus coram Deo apparere queat?
Si cum eo confiſus audeat contendere cominus,
Subiréque grave certamen, & in jure obviàm-ire,
Si quidem mille ſunt, is nè unum ſolvet argumentum,
Verùm Deo cedet, bonus licèt fuerit orator.
Qui ſupra homines eſt mente, ſupráque robore,
Utrumque, prudénsq;que rex, fortíſque bellator.
Adverſus illum quis unquam habuit obfirmatum animum,
Et non malè periit inſolentiâ mentis?
Qui movit montes evertítque iratus,
Neq;Neque nôrunt homines quomodo ceciderunt; vergunt autem
Concuſſorum montium ſublimia capita. (in terram
Succenſens autem humano generi, labefactavit ſubtèr
Terram immenſam, commota autem ſunt omnia fundamenta
Terræ tremulæ, gravata autem eſt mota tellus.
Soli imperavit, & ſol non ortus eſt;
Cohibet autem lucem, & detinet aſtra ſplendida;
Obtexit polum, obumbrantur autem omnes viæ
Caligine & nebulâ, circa cœlum autem fuſæ ſunt tenebræ.
Qui & extendit ſolus cœlum ſtellatum,
Et celeriter ambulavit ſuper ingentem fluctum maris;
Arcturúmque indefeſſum, robúrque Orionis
Fecit, & ſeptenas, quas Pleiadas vocant,
Stellas, imbriferáſque domos Noti humidùm flantis.
Qui ſtupenda opera, inuſitata ſigna oſtendit,
Qui admodum incomprehenſibilia infinita miracula facit.
Propiùs accedens latuit me Deus, eum verò nequeo
Oculis videre aut huc aut illuc euntem.
Facilè aufert: quis illum impediat?
Objurgánsque dicat, Agè nunc, quid hoc eſt quod feciſti?
Si Deus nolit remittere iram, nec perſuaſus ſit
Indignationem deponere, amicitiámque amplecti,
Terribiles auxiliatores & arrogantes viri ſub eo
Steterunt in genua collapſi, tremórque occupavit membra.
Audebo & ego miſer huic contradicere
Selectis ſermonibus, verborúmque contentionem offerre ?
Neque enim etiamſi probus vir & inſons eſſem,
Ipſi altercantibus reſponderem verbis:
At ſupplex eſſem, invocarémque judicem.
Si quidem ego vocavi, Deus autẽem mihi reſpondit ſermone,
At neque ſic confiſus ſum, meam quòd audierit vocem.
Sicut autem quando oritur ſæva venti tempeſtas
Deſuper è nubibus, quæ flatibus ſtridulis
Terram totam flagellat, totum flagellat mare:
Ità me percuſſit Deus celeri ſcuticâ perſequens,
Verberans immoderatè indecoris plagis.
Indefinentibus doloribus transfoſſum nè tantillùm
Reſpirare à calamitate me ſivit, verùm domuit
Amarulentis telis, totúmque me amarum fecit.
Si robur memoro, hic viribus pollet;
Si loquar de æquitate juſtitiâque amabili,
Quis diem dicet, ut ei in judicio occurram ?
Si juſtus ego & inculpatus glorior eſſe,
Lingua mea contra me ſermóque teſtis eſſet.
Aio perfectum me eſſe ? perverſus denuo apparebo.
Verùm etiam inculpatus licèt eſſem, vitam meam non curarem:
Mallem ego nunc mori quàm vivere.
Quamobrem dixi, Perdidit pariter improbum & probum :
Æqualis fors bono, ac ſi valde quis mala faciat;
Mortuus eſt ſimiliter ſceleratúſq;que vir, quíq;que bona operatus fuit.
Cùm repentè gentes hominum flagello domat,
Etiam deridet pariter innocentis viri ærumnam.
Terræ ſceptrum dedit ſuperbo oppreſſori,
Qui & juridicorum virorum abſcondit faciem,
Cohibens, ut nè jus rectum fiat.
Quòd ſi non iſte, ubi aut quis eſt, qui hæc facit ?
Velocior mihi vita perniciſſimo curſore,
Qui admodum celeriter currit pedibus agilibus confiſus:
Citatim verò tranſiit, tanquam ala, aut cogitatio,
Dies mei avolârunt, & nunquam commodum viderunt.
Tranſierunt navigiis lineas-alas-habentibus ſimiles
Pontigradis, quæ leviter percurrunt mare,
Ocyùs vento, aut à nervo ſagittâ :
Aut ſimiles aquilæ irruenti per nubes obſcuras
Properè, ſicubi aliquam prædam & eſcam reperiat.
Siquando dixi, Parumper mei obliviſcar infortunii,
Deſiſtens à fletu, & in mentem ſpiritum recolligens;
( Nullus enim effectus eſt triſtis luctûs )
Tum vehementer metui in animo dolores ſævos
Plurimos (quot folia & flores naſcuntur vere )
Quibus indefinenter undiquaque mente conſternor.
Etiam hoc ego certò ſcio, quòd me inſontem non dimittes.
Quòd ſi peccator ſum etiamnum, quorſum mihi cor
Incaſſum adeò laboravit inſecto in opere ?
Etſi lotus fuero corpore in nivoſo lavacro,
Et manus alluero & purgavero à me ſordes omnes;
Attamen tu me in foveam præcipitabis, immundúmq;immundúmque reddes,
Cœno & luto inquinatum circa membra
A calce ad caput, ut à cute amarùm ſpirante
Odor diſtillet charam affligens veſtem.
Non enim ille, qualis ego, miſer mortalis, utconfideremq;confideremque
Nec quis hominum qui telluris fructum comedunt,
Ut reſponderem, & ei in judicio adverſarer.
Nec quis ambobus arbiter nobis præſtò eſt,
Qui ſolvat litem reconciliétque nos,
Suis mollibus verbis contentionem & jurgia ſedans,
A verberibus ceſſet, à me virgam ſuam inhibens,
Nec ampliùs divinis me perterrefaciat ſuis terroribus.
Et tum confiſus valde dicere, quodcunque novi,
Volo intrepidè, mente prudenti fretus.
Sed neutiquam mihi tantam deſtinavit Deus felicitatem
DōloribusDoloribus afflicto: nunc autem oportet tolerare utcunque.
HEu me miſerum ! quid mecum tandem fiet ?
Quàm mihi gratus eſſet vitæ terminus !
Utinam mortuus eſſem! à vita autem meum abhorret cor.
Eloquar ergò ea quæ me luctus in pectore jubet
Neque enim ægrè-id-ferendum-eſt, ſi quis amaram in animo
mentem habens
Calamitatem ſuam deflear, & lamentans quiritetur,
Et ærumnaſ, quas ſuſtinuit, graviter ingemiſcens commemaret.
At dicam Deo, Nequaquam me condemnes:
Oſtende mihi, quare tantopere ſuccenſens indignaris.
Nunquid tibi placitum eſt affligere tua opera ?
Nunquid tibi deſpicatui ſunt tuarum artificia manuum ?
Num ſuper peccatorum pernicioſa conſilia virorum
Oriri vis dulce lumen tui vultûs ?
Quales enim ſunt tui oculi , quandoquidem es omnium-conſpector?
Nunquid carnei ſunt, & humanis ſimiles?
Oculis & capite miſero mortali ſimilis es ?
Aſpicis ut homo, cujus lumen eſt obſcurum ?
Diéſne tibi prætergreſſi ſunt perinde atq;que hominibus mortalibus?
Vel num tibi tranſit vita, & circumvertuntur horæ
Menſibus declinantibus, volventibúſque annis,
Pariter atq;que homini, citò-periturum quem peperit mater ?
Quòd in delicta mea jugiter inquiris ,
Veſtigia indagans, & peccatum omne perſcrutans.
Probè enim hoc nôſti, quòd ſceleratus non ſum,
Liberare autem tuis nemo poteſt è manibus.
Manûs ego tuæ artificium valde glorior eſſe,
Quæ me elaborans fecit, priùs vel nihil exiſtentem;
Bene & ſcienter, ſimúlque à facie & à tergo
Formavit: at neque ſic mihi parcere futurus es.
Conſidera nunc tuum opus, & animo perpende tuo;
Obſecro te, Rex, memento; nec te oblivio
Capiat, quòd olim me finxiſti, veluti argillam
Quam efformavit figulus peritiâ mentis;
Et rurſus in pulverem, & matrem terram rediges?
Sicut quando coagulum lac album citatum coegit,
Quod erat liquidum ; valde autem velociter concreſcit miſcenti;
Sic utique me effudiſti, & velut caſeum coagulâſti.
Cutem mihi undiq;que circundediſti, inconſutilem veluti tunicam
Adipe & carne meum corpus circumtexiſti,
Clavis denſis & compagibus coagmentâſti,
Offibus tot, & nervis ligâſti :
Promptè vitámque favorémque mihi exhibuiſti;
Animam meam ſervavit tuus omnium-inſpector oculus,
Aluítq;que quem primùm vitalem dedit ſpiritum.
Et hæc quidem intus habes; & in animo profundè-cogitas;
Bene equidem novi, quòd apud te hæc ſunt.
Siquando pecco, tu admodum vindicem oculum intendens
Statim obſervas me, & non impunitum dimittes.
Hei mihi miſero, improbus ſi fuero !
Quod ſi juſtus eſſem, & in mente integra ſciens,
Neq;que ſic mihi fas eſſet habere elatum animum.
Oppletus ſum dedecore, tu verò meam aſpice miſeriam:
Valde enim gravis eſt, & creſcit ſemper in horas.
Sicut autem leo nocivus montanus, robore fiſus,
Qui cùm cervum cornutum, aut agreſtem capram
Invenerit in ſaltibus, infeſto animo irruit :
Ità tu me nunc miſerum & imbecillem hominem perſequeris,
Acríter: mox autem rurſus etiam in me mira facis.
Flagella contra me iræ admodum teſtes gravis
Catervatim incitas, & denſi, alius poſt alium,
Adverſarii mihi ſunt tumultus, belláque, pugnáque.
Quarè me materno eripuiſti ex utero
Miſellum? Utinam periiſſem & fato functus fuiſſem,
Quando adhuc ſemiperfectus eram in ventre genitricis!
Utinam nemo me unquam oculis vidiſſet !
Talis eſſem, qualis quem nondum genuit mater,
Nec lucem unquāam aſpexit,& nondum exiſtenti ſimilis forem:
Statim verò ab utero geſtatus ad ſepulcrum veniſſem,
Ubi nunc jacerem molli obrutus ſomno.
Nonne dies pauci, brevéque mihi ævum ?
Ideo ſine me, ut pauxillùm reſpirem à calamitate,
Antequam vadam, unde haud iterum reverſurus ſum;
Terram ad caliginoſam, ubi Parca nigra,
Et umbra exitialis habitat, & nox obſcura;
Locum ad tenebricoſum, tenebríſque atriorem ipſis,
Ubi mors horrida habet umbroſa palatia,
Ubi ordo chaos eſt omnis,& lux caligo.
Huic autem reſpondens dixit Sophar Namatites,
Et valde indignatus gravi eum increpuit ſermone :
Nonne oportet loquacem impudentem linguam redargui?(ere?
Erit garrulus ſuperior in judicio ?
Aut cauſam vincet rabula, quíque tumultuatur,
Et verba animo ſuo inconditáque multáque tenet ?
Nunquid tuis mendaciis taciti fierent ſilentio
Qui te audierint, quando vana loqueris?
Audax, quale enim dixiſti ? quandoquidem non te oportet
Garrulum eſſe : nugantem verò te nemo redarguet ?
Nemo tibi ſermonem reprehendet ex omnibus quotquot ſocii
Neq;Neque contradicet, cùm convitia loqueris? (tui ſunt
Heu impudentiâ indute, quale dixiſti?
Pura mihi vita eſt, & integritas manuum,
Arbitror etiam me inculpatum eſſe in ejus conſpectu.
Utinam Immortalis tibi manifeſtè ex adverſo dicat,
Sancto ex ore fundens veram vocem,
Et tibi annuncians ſapientiæ myſteria divinæ :
Duplicia enim ſunt præ iis quæ poſſumus ſcire.
Aliud autem tibi dico; tu autem animo manda tuo ;
Pœnam haudquaquam Deo ſolvis, quantùm dignus es,
Neq;Neque omnino reddis, quod ei magnum debitum debes,
At is peccato ſupplicium longè minùs requirit.
Nunquid indagando noſti Dei veſtigia inſequi,
Immortalémq;Immortalemque prudenter quærens invenire?
Invenire,& cognoſcere (videris autem tibi non-inſipiens eſſe.)
Qualis & quantus eſt virtute, honoréq;honoreque & potentia ?
Illum autem inveſtigare difficillimum eſt, ſupérque
Cœlum ſtellatum, & inferiùs ipſo
Inferno, ubi profundiſſimum ſub terra eſt barathrum :
Quid ergò tu facere potes? quid & tu ſcire ?
Longiùs tellure eſt immenſâ, quæ maximè
In longitudinem extenſa eſt ſub ſplendido cœlo?
Neq;Neque latitudo tanta eſt ingentis oceani
Terribilis, qui terram vaſtam circundat.
Si reſcindit, & coërcet viros peccatores,
Sive ſuos ſervos conſertos in unum congregat
Omnino, quis ei opus exprobrabit, quale fecit?
Viros enim clarè novit, quotquot vani ſunt,
Qualiáq;Qualiaque moliuntur ſtoliditate mentis.
Vidirnequitiam, & ſceleſta opera hominum,
Neq;Neque bene perpendens hæc in mente ſua conſiderabit?
Miſer homo, natus licèt homo tanquam pullus onagri,
Stolidus,vanúſque, cui intelligentiæ nè cantillum quidem,
Sapere tamen vult, & prudentiâ excellere alios.
Si utiq;utique tibi propenſum cor, & animus paratus,
Geſtiit autem precibus ſupplicationibúſq;ſupplicationibusque placidis,
Manibúſq;Manibusque extenſis promptus Deum placare;
Si malitiam abjeciſti tuis de manibus
Procul admodum, nec improbitas tua in domo habitavit:
Tum tibi claritate ſplendebit immaculata facies,
Pulchritudine & gratiis magnopere fulgens, & juventute.
Stabis firmiter, tremor nec membra ſubmovebit.
Sed tuæ obliviſcêris ærumnæ, & dolorum
Omnium qui te irritant : tuus transibit mœror
Facilè admodum, velut fluctus multivagi maris.
Ævum tibi deinde ſplendidus erit fulgore
Solis, quando etiam medium cœlum conſcendit
Suave quid ſubridens, renidétq;renidétque ingens æther
Undiquaque, albus autem polum circumdat ſplendor.
Illuſtris effulgebis, pulchræ ſimilis auroræ.
Et tum tutus cubabis, ſecurè dormiens.
Et tibi in pectoribus imperterrita mens erit,
Quoniam adhuc (eſt) ſpes: circunquaq;circunquaque autem vallum fodies
Tranquillus, quod & poſſeſſionibus & (tibi) ipſi munimentũmunimentum (ſit.
Jacebis in lecto, timorem verò tibi nemo incutiet.
Multi tibi ſupplicabunt, tua genua comprehendentes.
Oculi autem hominum, quibus improba opera curæ-ſunt,
Tabeſcent è capite, ut nè-ampliùs effugium (iis) ſit:
Spes autem ipſis periit, quod etiam expectabant
Erit infectum, facilè autem evaneſcit, ut cùm aliquis homo:
Animam expirat, è labris autem avolat halitus.
ILli autem intercepto-ſermone reſpondit divinus Jobus,
Semper in præcordiis mentem patientem verſans;
O amici, certè vos ſoli viri; certè apud vos
Eſt prudentia, ſolis & vobis ſuppetit,
Deſcendétq;Deſcendétque ad inferos, vobis mortuis.
Etiam mihi intelligentia eſt; vobis autem non ſum inferior.
At quis non certò novit quomodo hujusmodi res ſe habeant?
Sum ego, qualis vir gravi domitus ærumnâ,
Qui vel ſuis affinibus amicíſq;amicíſque ludibrio eſt,
(Illi autem quamvìs mœſto ſuper ipſo ſuaviter riſerunt.)
Et Deo ſupplicat, Deus autem omnino audit eum.
Veruntamen virum juſtum, integer licet admodum fuerit
Multi derident, ille autem ipſis ludicrum ſit.
Qui labat pedibus, putans ſe caſurum,
Jam veluti in genua collapſus, magnúmque in infortunium
Sicut titio igni-ambuſtus, vexatus fumo, (incidit,
Contemptibilis, & obſcurus, in animo videtur eſſe
Viro valdè quieto, quique non tot ærumnas toleravit.
Prædonum autem contrà tabernacula,& domicilia pulchra
Multa in proſperitate perpetuò florent;
Quíque irritant Deum, iis ille magnas opes præbuit,
Et ſuper ipſos ingentes divitias fudit indies.
Salvi vivunt, Dei ultionem non curantes.
Beſtias nunc interroga, docebunt verò te feræ:
Et volatilia inquire, annunciabit autem tibi avis;
Vel ſciſcitare terram, ſuggerétque tibi tellus;
Tibíque piſces narrabunt, quotquot nutrit unda maris.
Omnibus enim in iſtis quis unum hoc non novit,
Quòd hæc omnia Dei manus operata eſt ſola?
Cujus etiam in manibus vitalis eſt halitus
Omnium, quæcunque ſuper terram ſpirántque & ſerpunt,
Spiritúſque & vita humi ambulantium hominum.
Nonne verborum ſonos discrevit acutè-audiens auris?
Nonne os bene novit eſcam & potum
Guſtare, ſive viri arridet animo, ſive non?
Ità & ſenioribus peritia mentis,
Diebúſque multis prudentia adeſt.
Certè enim longævi ſunt multiſcii, ſenéſque
Conſilium augent unà cum vita creſcente.
Idcirco Omnium-regi adeſt prudentia, & robur;
Qui ſuperat homines tum conſilio, tum intellectu
Omnes, quandoquidem ei indeterminatum ſtat ævum.
Dejecit & disſolvit, quis rurſus ædificabit?
Concluſit & coërcuit ſimul, quis iterum aperiet?
Cohibuit aquam, tellurem autem irrigatione deſtituit:
Rurſus autem imbres demiſit gravatis nubibus;
A turbine autem omnis nigra gravatur terra.
Præſtò autem ei eſt vis, & prudentia amabilis.
Utrique autem hi ſunt Dei magni voluntate:
Quíque malam fraudem ſtruit, quíque fallitur;
Quíque exitialibus dolis capitur, quíque decipit.
Nunc quidem principes prudentia mente conſilia habentes
Spoliatos captivos-duxit, infatuavit autem judices.
Nunc verò rurſus profligavit præpotentes reges,
Solvit autem fortia vincula tyrannidis, incluſit autem ipſos
Vinctos in carcere, zonam autem circundedit lumbis.
Plebis-voratores populorum ductores &et principes
Robore fretos, quorum vires non infirmæ,
Armis ſpoliatos abduxit, &et opibus baratos.
Sæpe chariſſimorum ſermones caſſavit ſodalium:
Siquid inter ſe invicem verbum gratum dixerunt
Bonum, ſtatim id ferunt abripientes procellæ.
Viris ſenioribus natu futile conſilium
In pectoribus poſuit, &et abſtulit mentem ſanam.
Super principes fudit probrum &et ignominiam;
Illi autem ſtatim fiunt contemptiſſimi viventium.
Viribus autem &et robore qui longè erant præſtantiſſimi
Anteà, eorum evacuavit robur magnum, ſolvit autem cingulum;
Mox verò his non eſt infirmior mortalis quiſquam.
Quæcunque autem occulta erant intimis ſub penetralibus
Ab imo extraxit;mediámq;mediámque extra caliginem ( terræ,
Eduxit in-lucem umbram mortis atrâm.
Nationes multas auxit, rurſum autem populum perdidit;
Qui autem innumeri ſunt Dei magni voluntate,
Rurſus pauciores ſunt Deo irato:
Gentes dilatavit, iterum verò diminuit populos.
Facilè conſternavit terreſtres reges,
Eorúmque vires vaſtavit, tametſi ſtrenui fuerint;
Mœrentibus utique iis fractum eſt charum cor,
Inque invia palantes errant eremo.
Palpant autem manibus in caligine obſcura,
Nec aſpiciunt lucem, vagantes tanquam ebrii,
Quibus vini robur mentem fauciavit, ſolvítque membra.
O Amici, non ignarum apud me hæc omnia dicta ſunt:
Novi autem &et didici, &et oculis vidi,
Audivi utique iſta, &et percepi auribus famam eorum.
Scio autem ego quod vos ſcitis; ſiquidem non ſum inferior
Nec mente nec indole vobis valde licèt prudentibus.
Utinam Deum mihi alloqui liceat! hortatur autem me
Immortali Regi judicii litem offerre,( animus
Oſtenderéque ſermones, durúmque ſubire certamen.
Vos verò mendaces & improbi impoſtores,
Fabricatis m̃endaciis inſtructi inter homines.
Medicus quidem vir multorum inſtar aliorum eſt :
Vos autem medici futiles , nulliúſq;que-momenti,
Miſelli, necdum nôſtis meum dolorem ſanare.
Nè mihi ergò obſtrepatis afſidentes aliunde alius.
Utinam obmuteſceretis prorſus, & deſiſteretis à ſermonibus,
Unde mox prudentibus ſimiles viris eſſetis.
Audite meos ſermones, mala licèt loquentes ſocii,
Et percipite noſtrorum ratiocinativa verba labiorum.
Loquaces eritis, Deo gratificantes?
Vobíſq;que illius gratiâ placitum eſt vana dicere ?
Nunquid in judicio patroni eſtis Dei ?
Vel num ei in jure gratiam facietis? & pro eo
Contrariis verbis decertantes,quandoquidem nunc lis orta eſt,
Eritis ei adjutores? num ille veſtrûm eſt indigus ?
Utinam Immortalis veſtram mentem (hoc fatius eſſet)
Conſiliáq;que ſcrutaretur, vóſq;que exploraret !
Eúmne irridebitis ſicut vir irriſit virum ?
Si præ improbitate iniquo-jure judicatis cauſas,
Alios lædentes , aliíſq;que gratificantes
Clanculum , is utiq;que vos omnino increpabit & reprehendet,
Nonne vos ejus gloria excellens mirè turbabit ?
Terrórq;que cœleſtis pavórque vehementer conſternabit?
Memoriæ autem veſtræ cineri ſunt ſimiles,
Corpora autem infirmi ſimilia corporibus luti.
Silete, conticeſcite, & finite me nunc vel paululùm,
Ut vobis prorſum omnem veritatem dicam.
Immortalis me puniat ſicut par eſt,
Faciat prout vult, & ei placitum eſt animo.
Utquid verò deformem cutem meam maláq;que ulcera carnis
Prehendo mordicus, pulverem ſtringens ſanguinolentum?
Utquid autem meam animam exponens projicio
Continuè, hæc autem ſemper in novaculæ ſtat acie ?
Etiámſi me occiderit, fretus tamen eo ero nihilominus,
Eíq;que confidam, vel in media morte :
Verùm & ſic coram eo juſtitiam meam evincam.
Ille autem mihi etiam ſalus magna, & adjutor erit:
Non enim in ejus conſpectum veniet hypocrita.
Aures mihi inclinate, meámq;que percipite vocem,
Ut dicam quæ me animus in pectoribus jubet.
Nunc enim ordinavi cauſam , &et mihi armata ſunt argumenta
Omnibus-copiis, denſáſque rationum inſtruxi turmas
Sævum ad bellum, promptǽque ſunt fortiter pugnare.
Scio quòd vincam, &et inſons ſtatim apparebo.
Quis mecum nunc contendet, &et in jure obviàm-ibit?
Quòd ſi ſic obmuteſcens ſedeo mœſtus corde,
Mox expirabo, ſilentii autem me vincula ſuffocabunt.
At miſerere, O Rex, &et propitium ſume animum,
Et mala nunc à me duo hæc procul abigas,
Audebo utique deinceps coram te venire.
Primùm quidem à me graves manus abſtine,
Deinde verò mirificis tuis terroribus nè me perturba.
Tum tu me voca, ego autem reſpondebo viciſſim,
Vel etiam ego præveniens dicam, tu autem excipe ſermone.
Quot iniquitates? quot mea ſunt delicta? oſtende
Errorem mihi meum &et peccatum, ut ſciam.
Quare autem à me tuum abſcondiſti vultum?
Et quaſi inimicus fuerim, iratus mihi ſuccenſuiſti?
Folium contundes agitatum huc &et illuc?
Vel num aridam ſtipulam flagello perſequêris?
Contra me plurima mala ſcripſiſti tanquam in libro
Acerbáque &et funeſta, quæ utinam in lucem non veniant.
Et me peccatis lubricæ circundediſti adoleſcentiæ,
Quǽque patravi olim in infantia miſeranda,
Eorum nunc me commonefeciſti, eáque jam infelix luo.
Pedibus verò meis, nequando poteſtas effugiendi ſit,
Cippóſque compedéſque circunjeciſti, &et indecora vincula.
Veſtigia mea ſuper omnia valde ſeverum oculum extendiſti,
Et ſigillum impoſuiſti meorum circa plantas pedum.
Sic autem quis dicere queat intuens vicinum alium,
Nonne vides ut hic homo ſtultitiâ ſuâ
Funditus malè periit, &et velut putridum quiddam contabuit,
Et ſicut veſtimenta, quæ tineis præda &et eſca fiunt?
QUi mortalis eſt, muliebrémque ſuxit mammam,
Dies ſuper terram pauci, brevéque ei ævum
Eſt, virúmque citò finis mortis occupat,
Propter languorem præ animalibus infauſtus aliis.
Non enim quidpiam uſquam eſt ærumnoſius homine
Omnium quæcunq;que ſuper terram ſpirántq;que & ſerpunt.
Naſcitur tanquam flos, & crevit plantæ ſimilis,
Mater quidem eum nutrivit plantam ceu in fœcunda terra,
At ſimul & citò-moriturus & ærumnoſus ſupra omnes
Eſt: idcirco eum malo fato peperit nutrivítque mater:
Succíſus enim perit funditùs, & marceſcit:
Abit avolans umbræ ſimilis aut ſomnio;
Manet autem in vivis paululùm, non admodum diu.
Nunquid tu talem intueris oculis,
Acriter admodum errores & lapſus omnes obſervans?
Et in-jus-vocato mihi occurris in lite?
Quis poteſt ex immundo mundum dare? (nemo unquam)
Aut quis purus vir ex utero venit mulieris?
Dies ejus ſtatuti ſunt, apud te autem eſt numerus
Menſium, quos conſummare ei ſuper terram decretum eſt,
Limitéſq;que ei fixiſti, quos nè tantillum quidẽem transgredi queat.
Idcirco mitte eum, ut paululum reſpiret ab ærumna,
Donec ſuum confecerit vitæ curriculum, veluti mercenarius,
Qui ſuum laborem conſummavit, ut vilem mercedem recipiat.
Spes quidem arbori eſt, acuto ære
Quamvìs reciſa tenera terræ folia admoverit:
Iterum tamen regerminabit, rurſúſq;que folia & ramos
Producet, poſtquam primùm inciſionẽem in montibus reliquit.
Etiamſi radix ſeneſcat in ſitienti terra,
Aridúſq;que truncus multo moriatur præ ſqualore;
Tamen etiam poſtea vivaci quadam naturâ
Pullulabit, cùm irrigationes copioſæ adfuerint:
Iis autem recens-nutrita lætificatur planta, ut priùs,
Et floret floribus rurſus, poſtquam ſatìs humorem bibit.
Etſi enim marcuerit in tempus, tamen eam rurſus
Vegetat aſpirans aquarum vivificus odor.
At homo, infirmus homo citò-moriens abrepit,
Animam exhalat miſer mortalis, & ubi eſt?
Sicut autem aqua deficit cani maris, ſurſum verò exhalatio
Trahitur ſolis vi, diminuitur autem pontus;
Utq;que perit fluentum ſiccato fluvio:
Sic homo in pulvere dormiens, nunquam futurus eſt
Rurſus reſurgere ex tenebris caliginoſis,
Neque reverti, priuſquam cœlum ſtellatum
Non ampliùs terræ ſuperemineat; ſed ſemper
Jacebit ſecurè, forti domitus ſomno.
Utinam me in ſepulcro ſub terra tegens
Abditum poneres, iracundiam donec tuam decoxeris.
Utinam & mihi tempus ſtatueres, memineríſq;memineríſque mei.
Siquis vir mortuus eſt, iterum in vivis erit?
Quamobrem & ego ævi decreti dies omnes
Continuè manebo expectans, dum vitæ
Sortem complevero, & me finis mortis occupaverit.
Tum tu quidem vocabis me, ego autem reſpondebo viciſſim.
Deſiderabilia verò tibi & tuo accepta animo
Erunt tua opera, tuarum artificia manuum.
Omnes omnino greſſus meos dinumeras, acriter animadvertens,
Pedéſq;Pedéſque obſervas vel huc vel illuc euntis:
Es verò meorum inſpector & ſpeculator errorum.
Iniquitas mea ſignatur, tanquam in pera;
Malefacta autem mea conſuiſti omnia.
Montes umbroſi ceciderunt in pulvere,
Altorum montium cacumina & prominentiæ ſummæ
Perierunt unà cum ipſis radicibus, turbata autem eſt ſubter
Terra, & ſublimium rupium concuſſa ſunt fundamenta.
Lapidem levigavit aqua, planum verò eminet ſaxum,
Et tellure ſata inundavit ingens imber:
Miſerorum autem omnem perdidiſti ſpem virorum.
Repuliſti miſellum hominem penitus, ægre-abiit verò ille:
Te iraſcente ejus mutatur color ſubindè variis modis;
Eum autem malè dimittis, crebros animo dolores habentem.
Filii ejus ad honorem provecti ſunt, is autem de iis nil audivit
Et citò iterum attenuantur, præclari licèt fuerint.
Verùm ille nec novit gloriam eorum nec luctum.
At illum gravis dolor ſepiet præcordia circum nigra,
Acutis doloribus transfixum circa membra;
Fletu autem & gemitu charum afflictus cor
Habebit luctus funeſtos, & intus animum macerabit.
Huic autem reſpondens dixit Eliphas Thamanites,
Et convitiis-inceſſens aſpero eum increpuit ſermone;
Num loquax erit prudens vir,
Fruſtrà in animo ſuo inconditáque variáque ſciens?
Urer ceu Euro turgens num vento
Ventrem implebit, ut ſic irrita &et inania loquatur,
Qualia multa ferunt abripientes auræ?
Num in judicio contendet imperfectis rationibus?
Aut inanibus vēbisverbis, quæque viris non proſunt?
Impudens, haudquaquam Deum mente colis, nec revereris,
Neque ejus omnino iram vereris, neque vis ipſum
Placare, neque precibus demulcere mitibus.
Confiſus es autem coram illo, verbúmque ſuperbum jactâſti.
Tuam enim nequitiam etiam os tuum palàm declaravit,
Lingua autem tua dolis inſtructa eſt, eò-quòd-talia dicis,
Velut aſtuti &et vafri impoſtoris;
Adeò tibi gratum eſt fallacia loqui.
Non ego, ſed os tuum te condemnat,
Labia tua blaterantia contra te teſtimonium-præbent.
Nunquid tu primogenitus mortalis es? maximus-natu inter
homines?
Aut olim natus es, antequam montes longi fabricarentur?
Nunquid tibi cœlitus myſteria divina patefacta ſunt?
Ideóque inter mortales ſolus ſapiens eſſe profiteris?
Solus ſapis, illi autem velut umbræ vagantur.
At quid tu tandem nôſti, quod non perſpicuè novimus ipſi
Nos? aut quid tu ſcis quod non etiam manifeſtum
Nobis eſt? quandoquidem haud mentis expertes ſumus.
Etiam grandævi multarum-rerum-experti inter nos ſunt,
Et conſilio abundantes, &et capite cani ſenes;
Quíque ſeniores natu tuo ſunt patre.
Num tibi deſpicatui ſunt Dei ſolatia bona,
Quæ ipſe dederit benevolentiâ fretus,
Clemens? certè enim omnibus novit mitis eſſe.
Num tibi intus recondita ſunt tuo aliqua oracula in animo;
Occulta ſapienti, quæ &et ignorant alii?
Utquid tibi intumeſcit cor in pectore cogitanti
Infelix? aut quid te adeò inſolentem fecit?
Utquid nictas fruſtrà, &et ſuperciliis annuis?
Cur adeò connivent oculi ſub palpebris tuis?
Utquid contra Immortalem valde elatus animo
Inſanis terribiliter; ingens autem te rabies invaſit?
Improbe, quale enim tibi verbum aufugit vallum dentium?
Homo quid eſt, integer ut eſſet?
Aut quid eſt muliebris miſera proles, ut eſſet juſta?
Neque enim ei ſervi egregii fide-digni ſunt,
Etiam qui ei chariſſimi & amiciſſimi ſunt omnium;
Necdum ei purum eſt oculis videri
Cœlum ſtellatum, cujus etiam venuſtiſſimus ſplendor.
Quomodo ergò non multò magìs homo odioſus & turpis;
Iniquitate inſatiabilis homo, coram eo videretur?
Qui etiam ſitienti bibit peccatum animo,
Sicut quando quis hianti-ore ſorbens bibit limpidam aquam;
Siti aridus, bibere autem eum animus jubet:
Ità hic nequitiam affatim bibit ſitienti rabie.
At enim tibi dico, tu autem percipe, & me audi;
Narrabo, quod ego olim oculis vidi:
Prudentes autem antehac à ſuis audierunt patribus,
Nobis autem declarârunt omnino, nec reticuerunt.
Terram totam ipſis conceſſit Deus, & perdidit gentes:
Nec quiſquam alienigenarum intèr ipſos ampliùs habitavit;
Dolet doloribus improbus diebus omnibus,
Lacrymis & gemitibus, & doloribus animum excrucians:
Cujus injuriáq;que víſq;que ad ferreum cœlum vadit,
Admodum-multos non vidit volventes annos;
Periit autem in pubertate, nec attigit ſenectutis limen.
Terribilis ſtrepuit ejus circa aures ſonus,
Eúmq;que occiſor ex-improviſo proſpere-agentem deprehendens
Repentè corripuit, & non cogitantem interfecit.
Haudquaquam extra tenebras ſperat reverti,
Et eum enſis expectat ſitibundus, ſanguine furens.
Vagatione confectus eſt, & tanquātanquam vilis erro
Jejunus, & impaſtus, egens cibi
Errat apud peregrinorum virorum populúmq;que civitatémque:
Expectat ſibi triſte fatum, & crudelem diem
Propè adſtare, cùm eum tenebræ circuntegent:
Terror & luctus ei magnum metum incutiet,
Contráque eum prævalebit, ut princeps robore fretus
Sævum ad bellum armatus ſplendenti ære.
Manum contra Immortalem ſuperbè extendit,
Corroboravítque adversùs illum ſuum ſtrenuum animum.
Infiliit in eum promptus, & impudenti ruit impetu
Ejus in collum, ínque clypeum umbilicatum,
Clavis denſis paſſim bene compactum.
Adipe &et carne ſuam opplevit faciem
Pinguem, nitidám; multus autem eminet callus
Circáque inguen robuſtum &et pingue femur.
Urbes vaſtatas, &et ruinoſas domos
Inhabitat, aggeres mox futuras.
Divitiæ ei non multæ, opéfque brevi duraturæ,
Nec admodum ſtabiles erunt in terra alma.
Nec unquam è tenebris emerget obſcuris,
Nec unquam ex ærumna &et calamitoſo malo.
Quemadmodum autem furit in altis convallibus fævus ignis
Montis aridi, profunda autem ardet ſylva,
Ubique autem turbans ventus flammam convolvit:
Sic hujus ramos depaſcit divinitus-accenſus ignis,
Divini autem oris ſpiritus flammam convolvit.
Certè ei magna dona affectabat animus,
Seductus, nequitiâ fretus vanitatéque miſerandâ:
Quocirca ei præmium vanitas condignum erit.
Ramus ejus nondum vireſcens citò-moriens peribit
Radicitus, aridus, omnino-immaturus, confeſtim marceſcens.
Omphacem verò acerbam &et nè quidem ſub-nigreſcentem,
Vitis ceu ter-immatura, agreſtis exuet;
Citò autem deflorebit, quaſi frugiperda oliva.
Ità tentorium deſolatum improbi hypocritæ
Solitariúmque erit, Deus autem ipſum turpem-reddet.
Avari autem, quibúſque cordi-ſunt dona,
Eorum domicilia pulchra igne ardebunt à faſtigio.
Qui dolorem concipiunt &et iniquitatem funeſtam,
Pariunt malitiam, dolos autem in utero habent.
Hunc verò excepit deinde patiens divinus Jobus,
Crebrò valde ingemiſcens, &et ploravit animitus magís:
Certè quidem ego antehac audivi multa talia.
O ſocii, infelices-ſocii immitem animum habentes,
Duri eſtis amici, invidi præ aliis,
Miſeríque viléſque meæ conſolatores miſeriæ.
O Elipha, valdè mihi attigiſti animum increpationes;
Verùm tunè nunquam defines vana loqui?
Quare mihi convitiaris validos in animo dolores habenti?
Quare te inſtigat cor & animus inſolens
Ità multiloquum eſſe? quandoquidem haud te decet.
Aut quâ re fretus odioſo mihi reſpondiſti ſermone?
Etiam ego poſſem dicere, quæ & vos, ſi fortè vos
Par caſus domuerit, & ſi mala tot paſſi fueritis,
Quot ego perduranti corde toleravi & pertuli:
Etiam ego poſſem in vos, ſi vellem,
Movere caput, & opprobria fari.
Suſtentarem verò potiùs medicinali quodam ſermone
Afflictos ſodales, & remedium dulciloquum eſſet
Veſtris gemitibus & doloribus, quodcunque dixero
Vobis mœrentibus, luctum-ſedantia labia aperiens.
At quid nunc hæc apud vos fruſtrà dico?
Non enim mihi animum ingratæ ærumnæ memoriam-depoſiturum
Nec in eloquio exiſtimo, nec in ſilentio.
Sed uſquè ingemiſco, & dolores innumerabiles concoquo
Die & nocte, mali autem non fit ceſſatio.
Quoniam me infelicem durâ oppreſſit ærumnâ
Cœleſtis Rex, damnóq;que devinxit gravi;
Solitarium verò me fecit, charóſq;que diſſipavit ſocios.
Cavis rugis meam ſulcavit faciem,
Siccavit autem mihi cutem pulchram in flexilibus membris,
Et adverſùm me deformes rugæ teſtificantur:
Corpus autem gracile mihi & macilentum eſt.
Qui me valdè odit, etiam diſcerpſit crudeli animo,
Pellémq;que dilaceravit,quandoquidem vehementer indignatur,
Hoſtis meus in me pernicioſis frendit dentibus,
Et me torvè intuens flammæ ſimilem oculum vibravit.
Inimici etiam homines me hiantes, intuiti-ſunt
Improbi, & ceciderunt contumelioſis plagis,
Et meam robuſtis genam manibus percuſſerunt,
Et contra me congregati ſunt, & in unum convenerunt.
Iratus me Deus manibus permiſit peccatorum,
Viris impiis prædam & lucrum fieri.
Sano priùs exiſtenti fregit mihi charum cor,
Et me prehendens capitíſq;que & cervicis ad juncturam
Laceravit membratim, & ſibi ſcopum eſſe poſuit.
Ejus enim ſagittarii circundederunt me terribiles
Et valde catervatim ſe condenſantes,
Renes meos confregit immiti dextrâ,
In trésque quatuórque partes diſcidit, neque miſeratus eſt:
Viſcera omnia exhauſit, fel autem fudit in terram.
Carnem verò meam plagis denſis laceravit,
Utque gigas mihi inſiliit ingens, cujus maximus
Animus in pectoribus præ robore tumeſcit.
Saccum ſuper cutem conſui, méq;que panni-viles obtexerunt
Laceri, fordidi, malo conſpurcati fumo:
Et pulvere ſordidatus eſt decor meus, &et ſplendor periit.
Lacrymæ meæ funeſtæ charas ſulcârunt genas,
Deformârunt autem mihi oculos anteà perpulchros;
Et mortis umbra ſedit ſuper palpebras meas.
Nec propter noſtram culpam graves dolores patior:
Non enim ſceleratus ſum, nec animo nefaria cogitans;
Neq;que enim ob vota me incuſat, neque ob ſacrificia
Quæ illi aliquando obtuli: oratio autem mea eſt irreprehenſibilis.
Nè tegas meum ſanguinem tuis ſub cavernis, terra,
Nec clamori unquam meo præbeas receptaculum ubi lateat.
Sublimè admodum in nubibus meus ſponſor habitat,
Et mihi teſtis eſt in cœlo ſtellato.
Convitiantur mihi ſodales, amicis autem ludibrio ſum,
Verùm Deo miſerandas ſub ſuperciliis lacrymas fundo,
Innumeræ ab oculis quæ mihi fluunt, mœrenti corde.
Utinam homini fas eſſet pro homine
Cum immortali congredi, adverſaríque ei in certamine,
Sicut quando contendit in judicio amicus pro amico.
Aſt ego paucis circumvolventibus annis,
Paululum poſtquam vivis interfui, necdum diu,
Statim vadens (Valde enim vita ad finem properat, propè autẽem fatum,
Dies autem proceſſerunt, præteriítq;que mihi ævum
Plurium partium, exigua adhuc pars reliqua eſt
Miſero, admodum enim me brevis-ævi peperit mater)
Deſcendam in ſepulcrum, &et inter mortuos apparebo;
In longinquam terram irrevocabilem greſſum concitans,
Illuc unde non ampliùs aſcendam; Deus a.autem abſtulit reditum.
JAcco languens, exiguum autem adhuc animæ ineſt,
Et mihi infirmo vitalis ſpiritus corruptus eſt :
Dies mei extincti ſunt, breve autem mihi ævum;
Nunc autem capularis ſum, ſepulcra autem mihi ſunt parata.
Nonne mihi convitiatores blaterones hîc adſunt?
Hos ego, annon coram vidi, quando opprobria locuti ſunt?
Horum annon contumelias novi, & oculis video
Continuè, quæ me irritant in animo? annon etiam noctu
Vexor, cogitans mala opprobria, quibus turbatus ſum
Oculis & corde, & mihi dulcis ſomnus perit?
At te oro, Rex, tu autem paciſcere, & me audi,
Eia agè, juxtà-depone, da ſponſorem ad ſpondendum,
Nobis qui utriſque jus rectiſſimè dicat.
Quis autem mecum fœdera fidelia feriet, & manum prehendet?
His enim inſipientem animum in pectoribus poſuiſti,
Eorum etiam damno prorſus ſententiam, qualenam dixerunt;
Idcirco neutiquam iis gloriam ſuperiorem præbebis.
Qui amicum decepit dolis, fraudulenta loquens,
Bona quidem narrans, mala autem in animo intus agitans,
Illius liberis charis medio contabeſcent oculi
Ex capite, ut quis etiam poſterorum hominum
De oculorum audiat deformi cæcitate.
Fecit autem me probrum eſſe, & conſpicabilem aliis;
Inter eos autem ridiculus eram, ut tympani ſonitus,
Pueris quod parvulis ludicrúmque gaudiúmque fecit.
Corrupti autem ſunt mihi oculi præ perpetuis doloribus,
Multóque fletu, luctúque lacrymabili.
Omnia autem mea membra umbræ ſimilia ſunt obſcuræ.
Super hoc autem pios occupabit ſtupor, ut obſervaverint:
Qui autem inculpatus ipſe fuerit & inculpata noverit,
Tanquam procella irruet in improbum hypocritam.
Firmiter autem juſtus ſuæ inhæret viæ
Nequaquam declinans, quippe puritas manuum
Integris viris ſemper magnum robur auget.
Quin eia, agedum ô amici, flexibilis certè eſt mens bonorum
Nunc revertimini denuó: non enim inter vos
Virum ſapientem, nè unum quidem, licet ſumere.
Hei mihi, quoniam inſtabilis mea præterit ætas!
Dies mei tranſierunt circum-volventibus annis,
Cucurrit mihi vita rota currûs ceu volubilis.
Conſilia diſſipantur, mei cogitationes animi.
Mutant autem noctes in dies lacrymabiles,
Vergit autem in occaſum ſol, móxq;que rurfùs niger veſper adeſt.
Certè quidem hoc & tolerabile habet malum, quando aliquis
Dies quidem flet frequenter dolens corde,(Omnium
Noctes verò ſomnus habet: (Hic enim obliviſci-facit homines
Bonorum & malorum, poſtquam palpebras circuntexit)
At neque per noctem mali mihi eſt intermiſſio.
Dum expectans ſedeo habens dolores infinitos in animo,
Sepulcrum mihi fabricatum eſt, ſubterranea uinbroſa domus,
Ubi ego dormire queam, & ferreum ſomnum carpere,
Lectum ſubſternens, & ſtragula ſilentia,
Caligine & tenebris obtectus tanquam pallio.
Putredini dixi, Tu mihi es pater; vermi autem, Mater,
Mater quidem tu mihi es, ſorórque amabilis.
Hoc ex genere & ſanguine glorior me eſſe.
Nunc autem mihi ſpes unde, aut unde eſt confidentia?
Quis illa multa & bona unquam oculis videbit,
Quæ utiq;que ſperare-potero, quòd mihi in poſterum futura ſint?
Omnia ſequentur me, & ingredientur ſepulcrum :
Jacebimus in pulvere ſimul ſub cavernis terræ.
ILli autem valde commotus Sauchæus reſpondit Bildad;
Quouſq;que ergò talia inter nos fruſtrà loqueris?
Nec à verbis defiſtis, ut & noſtrum ſermonem audias?
Aliud autem tibi dicam; tu autem in animo perpende tuo.
Quare nos brutis adeò animantibus aſſimilas?
Quare & viliſſimos tanquam homunciones ſpernis,
Et tanquam errones, & probroſiſſimos viventium?
Vehementer indignaris & intus animum angis;
At neque ſic terra tui gratiâ erit deſerta,
Et valde licèt iraſcentis in animo: nec adhuc petra
Mota tui gratiâ ſuis tremens fundamentis
Surſum admodum ſaliens per aërem continget cœlum.
Erit dies, cùm aliquando peribit lumen impii,
Lucernâ extinctâ, defuncto & illo:
Non ei ſuper focum ſcintilla, ne ſcintillula quidem erit
Semen ignis ſervans, poſtquam valde flamma conſumptá fuerit.
Quin ei obſcuriſſima domus erit, nec quis ſplendor
Ejus in tentorio luminaribus præ fulgentibus,
Lucerna quippe conſumetur ejus, conſumetur ipſe. (ſubter,
Peregrinatione autem pedes ejus fatigati ſunt, membráque
Quantumv\u00ecs robuſtus fuerit: in anguſtum callem
Greſſus omnes divertit extra viam latam.
Suis malefactis confeſtim inglorius peribit.
In laqueum funeſtum ſuis pedibus ſeductus
Incidit ſtultiti\u00e2, & in tendicula veſtigium poſuit.
Corripuit autem ejus calcem doloſus laqueus, ped\u00e9ſque
Implicit circumfuſus, malum autem eum vinculum ſubegit.
Ejus autem latro ſceleratus maleficus
Omn\u00e9mq;que diripit ſubſtantiam, & poſſeſſiones tondet.
Quacunque is poſiturus eſt pedes, circa vias
Terr\u00e6 infixi ſunt frequentes laquei h\u00eec & illic
Occulti, improviſi, ut n\u00e8 quando poteſtas effugiendi ſit.
Terror eum & tremor undiq;que animum perceller,
Horribilia torvis vultibus ſpectra
Imman\u00e8 tuentia terrebunt: ſic illum
Capit timor, & fuga timoris frigidi ſocia.
Ejus autem vis & robur luctuoſ\u00e2 fame
Conficietur, paratiſſim\u00famq;que ei prop\u00e8 aderit exitium.
Primogenitus mortis ejus vires conſumet,
Nervos devorans robuſti corporis in compage.
Spes autem ei omnis ab \u00e6dibus & tentoriis
Periit, & fiducia: infanda autem eum adduxit fors
Ad regem timorum, diſpenſator\u00e9mq;que terrorum.
Quoniam de aliena ſubſtantia ſuam domum \u00e6dificavit,
Ideo tremor dirus in ejus tentorio manſit.
Hoc autem concuſſum eſt totum Dei percuſſum fulmine;
Ingens autem flamma orta eſt ſulphuris ardentis.
Arida ei radix & humoris expers erit,
Squalida radix infr\u00e0, ſupern\u00e8 autem truncus turpis,
Ramo reciſo, marceſcent\u00e9q;que fructu.
Memoria ei ex terra, & fama bona peribit:
Omnes ignotus, inauditus, incelebris diebus omnibuꝭs
Erit inter homines, qui in-poſterum naſcentur.
Long\u00e8 autem eum propellent \u00e0 lumine ſolis
In tenebras extra terram dimoventes increpatione,
Abi in malam rem, nequam caput, mala beſtia, abi dicentes,
Abi ex mundo ocy\u00f9s, ignominioſiſſime viventium.
Neq;que ipſum liberi ad genua patrem-bland\u00e8-compellant,
Filius ei non erit, nec nepos ſuo in populo,
Nec quiſquam ſuperſtes ejus in ædibus habitans.
Erit ſanè magnum miraculum etiam poſteris auditu,
Ut & eos, qui antegreſſi ſunt, tenuit admiratio ut viderunt
Diem neceſſarium, & calamitatem, quæ eum occupabat.
Talis certè eſt domus peccatorum hominum,
Iſtáque ſors eorum, quibus nefaria opera curæ-ſunt,
Qui Deum nihil morantur, nec reverentur animitus.
Huic verò graviter-ingemiſcens reſpondit divinus Jobus
Lamentabatur autẽautem miſerabiliter, verbúmq;verbúmque lamentabile dixit.
Hei mihi, quòd à meis amicis tot paſſus ſum!
Quouſque meum gravibus laceſſetis animum jurgiis?
Quouſque probroſis me proſcindetis ſermonibus?
Hâc jam decies acerbâ me læſiſtis contumeliâ,
Nec quis pudor eſt, quandoquidem mens vobís crudelis.
Veluti autem extraneum quendam me reputatis & extorrem.
Sæpe ſtultitiæ cedens delinquens fui,
Erravi, peccavi, animo perdito obtemperans;
Non enim inficior ego. (Quis mortalis non peccaverit?)
At quid hæc ad vos? mihi hæc omnia curæ-ſunt;
Noxa mea apud me, eam autem non curat alius.
Quòd ſi vobis libet opprobria dicere,
Et mihi inſultare calamitatem ob triſtem,
Temere & non ſecundum ordinem contendentibus cum amico:
Et dedecus offundere, eò-quòd-talia paſſus-ſum:
Scitote, quòd ſupremus omniũomnium rex calamitate me implicuit
Manúq;Manúque me detruſit, ego verò decidi repentè
Pronus: vincula mihi injecit, ſtatim verò ego
Illaqueabar, piſcis ceu reti in multifori.
Si quando ego clamavi præ injuriâ, nemo audit;
Afflictúſque vociferatus ſum, jus autem mihi nemo præbet.
Undique obſepiens impervias mihi fecit ſemitas,
Caligine & nebulis meam viam circuntexit.
Gravíſque reverendúſque inter homines fui
Priùs in proſperitate, venuſtas autem reſplendebat multa:
Nunc autem viciſſim gloria periit, Deus autem abſtulit
Splendorem, & coronam capiti detraxit. (omnem
Undique me deſtruxit, & abeo, ſicut quando aliqua arbor
Ære recisà tenera terræ folia admovit
Ex ipſis radicibus funditus collapſa:
Sic ego cado, & omnis mihi ſpes periit.
Valde mihi iratus eſt, habet autem me hoſtis in loco.
Illius adversũum me turmatim confertæ ſunt phalanges,
Cinxerunt autem me, contráq;que tentorium meum vallum foderunt,
Veluti adverſorum horrendæ acies bellatorum.
Fratres mei procul à me receſſerunt,
Peregrini nunc mihi ſunt, comites qui antea fuerunt.
Qui mihi chariſſimi & amiciſſimi erant omnium,
Propinqui pariter & ſocii à me ſeorſum abierunt
Longè admodum, ac ſi penitus obliti eſſent mei.
Famulis & ancillis meis quaſi peregrinus videor,
Velutíque alienigena aliquis oculis cerni.
Servum meum vocavi, is autem non reſpondit ſermone;
Blandis verbis obſecravi, is autem non audivit preces.
Nec uxor percepit mei vocem loquentis,
Sed me odit, inviſus autem ei eſt halitus,
Qui meo ab ore fluit ægrè loquentis,
Et ingratum eſt illius auribus, quicquid dixero,
Quanquam per liberos charos dulcéſque hymenæos
Oro, tamen neque ſic eãeam ego perſuaſum iri puto.
Parvuli me ſpreverunt improbi: ut enim ſurrexi,
Hi me ſubſiannârunt probroſis verbis.
Quotquot erant antehac mihi jucundi ſodales,
Neq;que unquam in concione diverſum dicebamus, neq;que in concilio,
Sed unum animum habentes ſemper concordes eramus,
Hi poſtquam omnino-infelicem calamitoſúmque ſenſerunt,
Jam me odio-habentes depoſuerunt amicitiam.
Hei mihi! quoniam cuti meæ macilenta circa membra
Oſſa adhærent, contabuerunt autem artus,
Conſumor ulceribus, & non ſana pars eſt
Corporis, niſi gingiva ſub radicibus dentium.
O amici, eſtote amici; miſeremini mei qualia paſſus ſum,
Infelicis mei miſeremini, & miſericordiam ponite in animo;
Quoniam Deus me percuſſit, & vulneravit manu gravi.
Cur adeò, tanquam Deus, me perſequimini afflictum licét?
Annon ſatis eſt, quòd corpus ſcatet ulceribus ſanioſis?
Quid adhuc vobis opus eſt, carnibus meis abſumptis?
Crudum devoretis, tum fortè ſatietas vobis aderit.
Utinam ſermones mei in memoriali libro
Scriberentur, generationibus etiam futuris ſcitu;
Utinam characteribus indelebilibus imprimerentur:
Utinam ferreo ſtylo ſculpti eſſent
Aut plumbo, in marmore aut in petra. (debeo,
Scio enim quòd vivit ille, cui ego redemptionis-præmia
Qui me quidem liberavit, dedit autem infinitum pretium:
Quòd vivit certò ſcio, & quòd poſthac ſuper terram
Stabit, cùm mundi ſupremus dies venerit.
Etſi lumbricis præda hoc corpus fuerit,
Et pellem meam vermes & reptilia perforaverint,
Veruntamen unà cum carne mea Deum rurſus videbo reſurgens:
Ipſe ego, non alius mei gratiâ, oculis hiſce
Videbo, nec aliis, nec alienis luminibus:
Etſi viſcera computruerint, renes autem omnes perierint.
Vos ergò oportet ſic dicere, Quid vexamus eum?
Cur adeò gravibus opprobriis animum amici
Angimus? certè enim mihi aſtant jura
Æquitate, arbores ceu denſis radicibus, connixa.
Timete nunc gladiũum acutum, gladius enim viros improbos
Plectit, ut ſciatis judicium vindictámq;que eſſe.
ILli autem reſpondens dixit Sophar Namatites,
Idcirco me inſtigant mei cogitationes animi,
Ideo & feſtino geſtiens ex-adverſo dicere.
Probrum meum, contumeliámq;que malam, & dedecus audivi,
Et aliquod dictum me profari in pectore animus jubet.
Nunquid hoc olim nôſti, & in tuo repoſuiſti animo,
Ex quo primùm ſuper terram homines habitârunt,
Quòd nimirum mali valde pauxillum temporis gloriantur,
Hominis ſuperbi breve eſt gaudium?
Quamvis excellentia ejus ad cœlum amplum perveniat,
Et quantumvìs ſublimi-vertice nubibus immixtus ſit,
Splendore valde elatus animo, & gloriâ ſuperbiens:
Veruntamen perit funditus, veluti ſtercus
Fœdiſſimum, abominandum, cujus & teterrimus odor.
Et fortè quis tum dicat intuens in vicinum alium,
Ubi iſte vir nunc eſt, quòd non ampliùs ullibi eum video?
At ſemper antehac inter primos apparuit.
Abiit avolans umbratili par ſomnio
Pernicioſo, quod ſtatim periit, poſtquam palpebras ſomnus (dimiſit :
Et tum aliquis diligenter quærens haud ipſum inveniat,
Simulacris enim ſimilis evanuit nocturnis.
Neq;que eum oculus iterum videbit, qui priùs conſpexit,
Neq;que eum locus, quem antea occupavit.
Filii ejus cupientes vel fæcem-plebis propitiam-reddere,
Blandis ſermonibus mentem mulcebunt pauperum,
Et mendicos verbis placabunt mollibus.
Poſſeſſiones autem quas vi illis abſtulit immiti animo,
Rurſus volens eos placare, manibus ſuis reducet.
Oſſa verò ejus noxâ replentur, eò-quòd-taliter fecit
Olim, adhuc pubeſcens, cùm ei robur integrum eſſet,
Nunc autem tabe inviſâ occupatur in membris
Suam ob laſciviam, gravis autem eum morbus comitatur,
Qui & cum eo ſimul cubabit in pulvere.
Etſi in ore dulcior melle fuerit ipſo,
Quæ ei ſub lingua improbitas occulta eſt :
Etiamſi magnopere parcat, neque dimittat,
Sed retineat firmiter, medióq;que volvat gutture :
Veruntamen transmutatur ei in viſceribus cibus,
Velutíq;que virulentæ fel aſpidis intus factus eſt.
Quaſcunq;que autem avidè opes & divitias hauſit,
Evomet rurſus, ſicut quando eructat vino-gravatus
Vir crapulâ-laborans, è gutture autem prorumpit vinum:
Ità hic ejectabit volens invito animo
Divitias quas devoravit: Deus autem è ventre extrahet.
Deinde verò ſuget lethiferum aſpidus virus,
Et eum ſuâ linguâ necabit truculenta vipera.
Non videbit fluvios, non rivos pulchrifluos,
Non mellis fluvios, non rivos butyri.
Non unquam ſui fructum comedet laboris, ſed reſtituet,
Cùm nondum guſtaverit de ſuarum opere manuum:
Opéſq;que quantaſcunq;que aliis abſtulit, tantas dimittet,
Non ampliùs exultans divitiis poſſeſſionibúſq;que multis.
Quoniam pauperem afflixit crudeli animo,
Et malè dimiſit egenum virum mendicum;
Domum alienam, quámq;que nunquam ipſe ædificavit,
Abſtulit, fortitudine fretus & robore manuum :
Expers quietis venter ei erit inſatiabilis
Continuè doloribus transfoſſus acutis :
Quorum verò eum deſiderium capit, eorum in craſtinum nihil ſervabit.
Nec tantillum ei ſui erit reliquum edulii.
Fruſtrà quis ejus expectaverit opes
Quas reliquerit moriens; certè enim ei perierunt omnia.
Dum ſatis ſibi autumavit eſſe, putans ſaturari ſe,
Subitò indigentia ei ſupervenit neutiquam toleranda,
Mediáque in proſperitate dura in eum ingruit neceſſitas:
Et ei improborum greges graves manus inferent.
Quando etiam libenter futurus eſt cibo veſci,
Ut in eſcas paratas appoſitas manus extendit,
Super eum confeſtim Deus projiciet iracundum furorem
Vel mediis in epulis (ſatietas verò eum nondum appetebat)
Sicut quando crebras nives defudit humi.
Tametſi in bello vitaverit æream haſtam,
At neq;ue ſic ſalvus futurus eſt: ut enim fugit,
Terribilis clangor ortus eſt ferrei arcûs,
Sibilavit arcus, nervus autem valde ſonuit, ſaliítque ſagitta
Acuta, mortémq;ue ferens & fatum nigrum,
Eum verò medium transfixit, charam autem eripuit animam.
Trahitur è vagina cupiens carne ſatiari,
Penitus autem teneram per carnem venit mucro,
Et fel ejus penetravit rutilans acutus gladius :
Totus autem incaluit ejus ſanguine, ſolvit autem membra.
Semper eum dirus tremor occupat, & pavor ingens.
Univerſæ autem ei inteſtinæ tenebræ erunt in ædibus,
Et caligo obſcura ſuæ in penetralibus domi.
Divinitus-accenſa autem flamma, quæq;ue non follibus fuit excita,
Omnino eum comburet; & ſiquis ei in-poſterum
In tentoriis reliquus fuerit, malè utiq;ue erit ipſi.
Cœlum manifeſtum reddet malum, quodcunq;ue commiſit
Inſipiens: certè enim putavit fore ut lateret Deum; at terra
Exurget in judicio contra illum ſuffragium ferre.
Totus autem ei cenſus periit, Deo irato;
Divitiæ autem è domo effluxerunt, ut fallax unda.
Hæc ſors viri eſt, qui non curabat ſcelera patrare,
Hæc ei fatalis eſt, olímq;ue decreta portio
Infelici : ſic enim ei deſtinavit hæc Deus.
Huic autem reſpondens dixit prudens Jobus
Semper in pectoribus mentem patientem verſans;
Audite meos ſermones, mala licèt patientis, ô ſocii,
Et hoc vobis ſit ſolamen, quod dixero.
Primum me paululùm ſinite viciſſim loqui,
(Ità enim fas eſt) deinde autem convitiemini.
Nunquid apud homines queror? quòd ſi ità eſſet,
Sic utiq;utique mihi in pectoribus commotum eſſet charum cor.
At mihi attendite ocyùs, & vos admiratio occupet,
Vos admiratio occupet, ſuper os manum ponentes.
(animo Hæc quamprimum ergò animadverti, ſtupor me cepit,ínq;ínque
Cogitans conturbor, tremor autem ſubtus occupavit membra.
Quare adeò vivunt mali proſperitate in multa?
Quare & in malitia mortales conſeneſcunt?
Quare & proſperè-agunt qui nefaria machinantur,
Opibúſque & divitiis inſtructi inter homines?
Incolumes ipſis liberi, & nepotes coràm adſunt,
Filios ſimul utroque-parente-florentes, filiorúmque filios vi-(dent.
Domos in pace bene-extructas incolunt
Omni abſq;abſque timore, omnem citra mœrorem,
Nunquam verberati ſtridulo flagello Dei.
Generoſus ipſis taurus, is autem non aberravit inien's;
Vaccæ autem pepererunt, & non unquam abortierunt.
Parvulos emittunt vel catervatim tanquam gregem:
Liberi autem ſaltationéq;que choreíſq;que præſtantiſſimi,
Virgunculæq;que & iuvenes puerilia ſapientes
Saltârunt, invicem ad volam manus tenentes.
Hos autem inter medios puer citharâ ſonorâ
Suaviter citharizabat, fides autem dulcè reſonabant:
Ii autem ut citharæ audierunt mellitam vocem,
Lætati ſunt, & omnibus in præcordiis animus gaviſus eſt;
Cantúq;que ſibilóq;que pedibus ſaltantes ſecuti ſunt.
Sic hi quidem lænas bene induti & veſtes,
Sempérq;que delibuti-unguento capita & pulchros vultus,
Bibentes & edentes, (affatim enim habuerunt)
Divites opum poſtquam fatum compleverint,
Repentinâ morte abrepti deſcenderunt ad inferni domum.
Hi autem Deum repulerunt arrogantiâ mentis,
Et valde audax verbum jactârunt; ſic enim dixerunt,
Vade agè quàm celerrimè à nobis longiùs,
Nobis enim non libitum eſt cognoſcere tuas vias.
Immortalis autem quis eſt, illi ut ſerviremus?
Aut quodnam adeò eſt emolumentum,quandoquidẽem ſupplicavimus illi
Multùm valde, ille autem abnuit,mali autem non fit ceſſatio?
At non diu ſuperbi gloriaturi ſunt :
Neq;que enim firma felicitas adeſt iis, neq;que fixa eſt.
Quocirca & ego fraudulentam deteſtatus ſum ſententiam impiorum,
Nec mihi perverſum eorum placuit conſilium,
Qui injuriæ cedentes pravâ machinantur.
Quoties impios odioſa occupavit caligo ?
Quotiéſq;que iis lampadem extinxit acerbus ventus
Ingruens ſubitò, lucernis autem extinctis
Ipſos funditus oppreſſit triſte exitium?
Succenſens autem hominibus, prout voluerit, unicuiq;que
Luctus dedit Deus : diſpenſator enim is eſt dolorum.
Hi verò aridæ ſtipulæ ſunt ſimiles,
Quam celeriter abripiunt multarum-vortiginum procellæ;
Aut palææ, quam turbinatim rotunda per horrea
Tempeſtate flagellant ſtridulè-ſpirantes venti.
Interdum enim patris tranſgreſſionem miſeram
Filiis reſervavit Deus theſaurum eſſe;
Hi autem pœnam ſolventes luerunt patrem :
Interdum verò ipſe ſuæ culpæ luit talionem
Improbus, nec ulla eſt dilatio afflictionis.
Oculis ſuis ſuum omnino-infelix exitium
Videbit, gravem bibet iram Immortalis.
Cur ſuâ domo adhuc delectatur, quam linquet,
Quando ei ſemiperfecta in medio decurtatur ætas?
Quis Deo ſcientiam ſuggeret, ut diſcat?
Etenim is excelſis cauſas viris judicat.
Unus quidem moritur medio juventutis vigore,
Atq;que habet pubertatis florem, quod & robur eſt maximum,
Opulentus, utroq;que parente-florens, & tranquillus, nec quicquam
metuit;
Anima autem è membris volans ad inferos deſcendit
Suam ſortem lugens, relictâ corporis-vi & juventâ.
Tempore adoleſcentiæ, cùm medulla oſſa humectat;
Tempore verno, cùm lac vaſa rigat :
Alter verò amarum animum habens afflictus ægre diſcedit
E vita, qui nec unquam buccellam jucundam comederit.
Æquales autem in pulvere omnes obdormient,
Inque eodem honorè tum malus tum bonus,
Dum vermibus eſca & præda fiunt.
At ego bene novi veſtri cogitationes animi,
Quotq;que me injuriâ afficientes nefaria molimini.
Ità enim interrogâſtis, Ubi ducis eſt palatium?
Ubi domus excelſa præclari regis?
Ubi ædes principis? ubi & illi natióq;que civitáſq;que?
Quali autem in ſinu terræ ſita ſunt ( ſicubi fuerint )
Tecta impiorum? ubi habitant transgreſſores?
Annon ab iis audiviſtis, qui in triviis obvii
Vobis occurrunt, & eorum nôſtis ſignum?
Quemadmodum non diu ſalvi ſunt improbi ſed paululūum,
Et à malo conſervati ſunt immiti quâdam clementiâ,
Quoad fatum exitiale, & ſævus dies venerit:
Et ſtatim rurſus ad mortem vocati repunt
Tanquam è carcere, & ipſis certum eſt grave exitium,
Die illo, cùm vindicta divina ultióq;que fuerit.
Quis certè talis viri ſuperbam injuriam redarguet
Palàm, aut coràm intuens reprehendet opera?
Aut quis ei cominus rependet, quæcunque patravit?
Veruntamen talis licèt fuerit, fortis & ſtrenuus,
Deſcendet ad inferos, & inter mortuos apparebit
Manens in tumulo, in ſepulcro domos habitans,
Ubi eum humabunt fratréſq;que amicíq;que.
Ibi hic quidem mollem & jucundum ſomnum carpens
Jacebit lubenter, dulces autem ei in convallibus glebæ erunt;
Nos autem miſeri poſt eum gentes hominum
Omnes tractim-ſequemur; antè quidem alii, poſt verò alii;
Sicut ante eum erant mortuorum debilia capita,
Innumeri, quot folia & flores naſcuntur vere.
At quid me iſtis conſolamini fruſtrá?
Quàm vana veſtra eſt exhortatio, ſodales,
Adhúcq;que veſtris ſtoliditas in ſermonibus?
Hunc autem viciſſim allocutus eſt Eliphas Thiamanites
Iratus: jam enim ipſum occupavit ira ingens:
Num Deo quis proderit peritâ mente,
Sicut vir, qui animo prudenti ornatus eſt,
Ipſe ſuâ ſapientiâ multùm adjuvatur & utilitatem capit?
Qualis eſſet hæc voluptas Deo, fi fueris juſtus?
Aut quod ei adeò magnum emolumentum immaculatæ tuæ
Etſi inculpatus ipſe fueris, & inculpata nôris? (viæ;
Aut quia tuam noxam metuit, & peſtilentia facinora,
Nè eum injuriâ-afficias, aut aliud quid impudentius agas,
Idcirco nunc te reprehendit, & in judicio adverſarius ſtetit?
Inepte, annon tuæ iniquitates innumeræ ſunt,
Immenſa nequitia, malitiáque infinita ?
Nonne injuriáque oppreſſióq;que ad ferreum cœlum pervenit?
Etenim inſolentiâ robuſtíſque manibus fretus
Temere at non fecundùm ordinem fratris pignus-abſtuliſti,
Crudelis, neque ei decentem tribuiſti compenſationem:
Nudo veſtimenta abſtuliſti, hic a.autem non habuit quo indueretur.
Viro autem laſſato ad potandum non præbuiſti aquam,
Non edulium jejuno: quod & longè durius eſt,
Defraudâſti fitientem potu, eſurientémque cibo.
At ille ſanè occupavit terram, cujus vires erant maximæ,
Incoluítque, qui ſummum præ omnibus fortitus eſt honorem:
Alios autem tu non curâſti in animo, nec moratus es.
Nec viduarum unquam curam-habuiſti, nec miſertus es
Orphanorum, quibúſque chari mortui ſunt parentes;
Eas verò inanes dimiſiſti, & horum brachium fregiſti.
Quamobrem te contorti laquei circundedêre
Undique, pedibúſque retia funeſta circumfuſa ſunt,
Et terror repentinus, & horrores animum percelluntq;que
Et tenebræ circumfuſæ, ut nè lumen ſolis
Oculis aſpicias, dulce lumen ſolis;
Et fluvii reſtagnantes, ſubmerſum autem te reddidit
Inundatio tumida, obruítque ingens aqua.
Nonne Deus (fic enim dix'ti) ſupremas domos incolit
Summo vertice vaſti cœli.
Procul admodum, quà celſiſſimum ſuper terram cœlum eſt?
Stellas aſpice, iis quàm ſublimia capita
Terræ ſupereminentia: Deus autem ſublimior aſtris.
Quî ergò novit Deus? quî percepit? quî ſenſit?
Nunquid cernere-queat per nubes opacas?
Nunquid diſcernere-poterit per caliginem obſcuram?
Sanè admodum alicubi nube involutus nihil vidit,
Longè autem à terra eſt gradiens ſuper ambitum Olympi.
At non conſideras, & in tuo reponis animo
Semitam valde notam, quam improbi homines iverunt,
Et viam latam, olim quam calcârunt ſceleſti?
Qui citò evaneſcunt, tanquam flores prorſus immaturi:
Quibus poſtquam fluvius inundans diſſipavit fundamenta
Torrens de montibus, & vehemens imber ingruit,
Ipſis radicibus collapſi ſunt, & perditi.
Quoniam auſi ſunt cum Deo contendere coràm,
Et ipſum repellere contumelioſis verbis;
Abi à nobis ocyùs, Cælicolasq;que quânam re tibi opus eſt?
Vade agè, converte nunc, & recede multùm retro.
Enimvero quid ampliùs iis Deus gratum facere-queat,
Si poſſit perficere, & ſi perfici poteſt?
Iis enim immenſas opes in ædibus dedit,
Ingentéſque divitias: ſatìs autem ipſis: horreáque
Frugibus referta ſunt, rectáq;que repleta bonis.
Procul verò à me conſiliáque ſint curǽque virorum
Impiorum, quandoquidẽem mihi non arridet animo aſtutia improborum.
Certè lætabitur bonus boníque filii,
Quíque pii fuerint, valde gaudebunt animo;
Immenſúſque ortus eſt riſus viris juſtis,
Ut viderunt ſtultos per terram ærumnaſ-tolerantes,
Suâque nequitiâ præter fatum triſtia patientes.
Sic autem quis dicebat intuens in propinquum alium,
Noſtræ nondum divitiæ conſumptæ ſunt, reliquias autem eorum
Devoravit circumfuſus ignis infeſti impetus.
Quin agè, deſine à contentione, cohibe magnanimum ſpiritum,
Neque tu, Jobe, velis contendere cum rege
Cœli, ſed cum eo gratiam inire, ut clemens ſit:
Nunc .a.autem cum eo conſuetudinẽem habeas, ut cum amico, fidelia fœdera feriens,
Ut bona tibi fors, & æqua omnia eveniant.
Ejus jam ab ore recipe vivificam legem,
Et verba percipe ocyùs, & in animo repone tuo,
Quæ ejus à lingua melle dulcior fluit, orationem.
Quod ſi ad Immortalem retrogradum veſtigium urgeas,
Stabis firmiter, ædificatus ut antehac,
Procul verò iniquitatem projicies tuis è tentoriis.
Aurum immenſum recondes ſicut pulverem,
Qui æſtivo tempore plurimus jacet circa vias :
Accumulabis autem obryzi affatim lapillis æquale,
Qui abundè jacent fluviis in limpidis.
Immortalis tuum columen & ingens erit præſidium,
Aurúmq;que, quod magnum fulcrum eſt mortalibus hominibuſſ;
Erit tibi & aurum & argentum affatim copioſum.
Tum ſplendore in animo delectaberis, ad cœlum
Oculos attollens, & te dulce deſiderium tenebit
Immortalis, is autem tibi magnum gaudium futurus eſt.
Orans invocabis eum, is autem extemplo audiet
Vocem precantis, tu autem vota ſolves.
Ratum, neq;que irritum verbum erit, quodcunq;que dixeris,
Si in animo quid ſtatueris, hoc tibi perfectum erit.
Circáq;que tuas ſplendebit dulce lumen ſemitas.
Quando innumeræ gentes hominum arrogantium
Ceciderunt in pulveribus, Dei ſub manibus domitæ,
Profiteberis, quòd te benevolus Deus ſurſum extulit,
Dedítq;que conſpicuum & eminentem eſſe præ aliis,
Excellentem inter multos & eximium heroas :
Qui enim inſolentiâ fretum facilè deprimit,
Verecundiâ manſuetudinéq;que ornatum virum ſervabit.
Sæpe natale ſolum inculpati incolæ
Fato eripuerunt juſtitiâ & fortitudine ſuâ :
Et fortè tu inviſam ab inſula peſtem propulſare-queas
Tuâq;que bonitate & integritate manuum.
Huic autẽem graviter ingemiſcens reſpondit divinus Jobus,
Hei mihi! quoniam nunc mihi amarulenta fit querela
Acerbè lugenti præ continuis doloribus.
Etſi vehementer ingemo, & lacrymas infinitas fundo,
Veruntamen meum gemitu vehementius vulnus eſt;
Non tot lacrymas fundo, quot dolor dignus eſt.
Utinam invenire Deum, & ad ejus thronum accedere queam
Utinam ſtarem limine in cœleſti
Adverſarius in judicio, ut ordinarem cauſam.
Utique cum eo contendere auderem, & litigare coràm,
Dirigeréq;que ſermones, verborúmq;que ſubire certamen,
Linguam argumentis munitus firmis.
Bene equidem ſcirem verba in animo, quæ loqueretur,
Perpenderem id in mente, quod adverſùm me diceret.
Nunquid mecum certabit Deus miſero homuncione,
Robore ſuo fretus, manibúſque & viribus confiſus ?
(Hei mihi, quandoquidem nemo cum illo viribus compararĩi
Non certé: verùm mihi robur audax immittet, (queat!)
Intrepidam in pectoribus vim magnam adaugens.
Ibi cum eo ſecundùm ordinem contendere-queant juſti
Propalam, cupientes ſub arbitrio litem dirimere.
Et tum ſperavero victoriam & gloriam conſequi
A Deo, qui inter omnes judicium rectiſſimè pronunciavit.
At heu me infelicem, quippe Deus nuſquam apparet:
Antrorſum ivi, ſed non illum aſpexi; etiam & retrorſum,
At neq;que ità poſſum illum oculis videre.
Sive ad dextram vado ad aurorámq;que ſolémque,
Sive ad ſiniſtram ego ad occaſum obſcurum;
Non illum juxta lævam, ubi ſtrenua fecit, conſpexi;
Nec juxta dextram , ibi enim abſconditus eſt.
Veruntamen liquidò ille meas compertas-habuit vias,
Omnéſque mœrentis vidit mores, & mentem novit.
Poſtquam enim me exploraverit calamitatis in camino,
Exibo auro ſimilis multùm fulgenti,
Quod bene rutilaverit purgatum in ignis flamma.
Firmiter ejus veſtigium meis preſſi pedibus,
Greſſibus directis ejus ſervavi ſemitam,
Et pedibus non-declinantibus, & non aberravi à via.
Nec mihi retrogradum cor receſſit à mandatis
Quæ præcepit Pater, divinam verò legem repoſui
Veluti in ſinu theſaurum: quicquid ejus
Proceſſerit ex ore, id mihi ſatius eſt
Portione cibi, quam mihi convenit diſtribui,
Suavi portione cibi, & farinâ, medullâ hominum.
At non eſt homo divinorum conſiliorum impeditor;
Nec quis irritum, quod Deus mente ſuâ molitur,
Nec inane reddet: Idem illi animus, atq;que idem conſilium:
Fecit ut vult, & ſibi jucundum eſt animo.
Hoc enim perfecit, quod mihi decretum erat :
Sanè multa iſtiuſmodi apud eum ſunt & alia.
Idcirco me pavor cepit, dum ejus cernerem vultum;
Ut vidi, ut metui, timor me tenuit intuentem.
Certè enim mihi cor Deus in pectoribus diſſolvit,
Lacrymíſq;que gemitúq;que & doloribus animum liquefecit:
Immortalis me perturbavit, cujus vires ſunt maximæ.
Quoniam non perii, antequam hæc opera fierent,
Statim, priuſquam nebula mihi calamitatis advenerit atra,
Infortuniíq;que horrendam viderim oculis caliginem.
QUare, cùm Immortalis tempora ſat novit omnia,
Fatúmq;que & infortunium mortalium hominum;
Tamen malum diem, in quo puniturus eſt ſceleratos,
Vir non novit in animo, neq;que obſervavit,
Nec ſi quis Deum cognovit, & veneratur animitus.
Unus quidem limites movet locupletis viri in agro,
Alius verò vi abigens alienos greges paſcit.
Alii autem orphanorum aſinum abegerunt, neq;que ſibi-temperârunt,
Et bovem viduarum infirmarum pro-pignore-abſtulerunt.
Atque injuriæ cedentes iniquitatíq;que gravi,
Afflictos egeſtate deturbârunt è via.
Occulti autem ſunt pauperes ſimul ſub penetralibus terræ
His oppreſſi: valde enim pallidus metus occupavit.
Exierunt autem incitati ad ſua nefaria opera,
Crudele in pectoribus & ferox cor habentes,
Agreſtibus aſinis ſimiles, qui in deſerto
Ex antris proruunt quam-primum luceſcit,
Sicubi prædam deprehendere-queant, quæ ipſis grata ſit:
Et iis eremus eſcam præbet, & eorum proli.
Tales ſuperbi & inſolentes oppreſſores
Per campos florentes & hominum pinguia culta
Vagantur, alienum victum impunè edentes:
Poſſeſſiones quidem vaſtârunt, multam autem prædam abduxerunt.
Intrarúntq;que campum altæ-ſegetis, alienum licèt,
Metebántque, acutas falces in manibus habentes:
Intrarúntq;que racemis valde oneratam vineam,
Pulchram, non ſuam; nigri verò botri inerant;
Eam autem per-vim vindemiantes habebant dulcẽem fructum.
Qui nudus fuerat, neque ei panniculus, quo indueretur,
Totâ nocte eum dimiſerunt ſine-veſte hyberno tempore.
Illum autem imber rigavit, cùm copioſa fluxerit aqua
Cum ſonitu de montibus atro turbine ruens,
Qui quando non aliud invenit à frigore refugium,
Petra ſub concava dormit boreæ ſub tegmine,
Hanc autem tenet adhærens, ut ei munimentum ſit à vento.
Orphanum autem puerum, charas cùm manus extendat
Suave quid ſubridens in infantia miſeranda,
Ab ubere avulſerunt vel è ſinu nutricis,
Immâne cor habentes : pignus autem acceperunt à paupere:
Neque illi ullum dant panniculum, qui ipſum tegar,
Nudum autem venire, nudúmq;que ſinunt redire.
Quibúſque gravi fame chara membra ſoluta ſunt,
Et labore, ab iis almos manipulos abſtulerunt
Noxii, ut nec manipulis frui-queant meſſores.
Qui autem in pomariis pingues vindemiant olivas,
Et uvas calcant meri amantibus in torcularibus,
Promerentes mercedem ſibíque ipſis & proli ſuæ,
Nunquam bibentes valde-aridam ſitim exemerunt.
Tunc verò ſimul ejulatus & inſultatio erat virorum
Perdentium & pereuntium: fluebat autem ſanguine terra:
Horum injuriáq;que víſq;que ad ferreum cœlum pervenit .
Gladio percutientium, illorum .a. gemitus excitabatur miſerandus
Per urbem vulneratorum; tumultus autem ingens ortus eſt.
Verùm non ſtatim Deus noxam puniturus erat,
Neque ſtultitiam, etſi hæc opera obſervaverit.
Improbi non nôrunt ubi lux, aut ubi aurora,
Aut ubi ſol hominibus-affulgens vadit ſuper terram,
Caligine & nebulâ tecti: neque unquam eos
Sol lucidus aſpicit radiis,
Nec quando progreditur ad cœlum ſtellatum,
Nec quando rurſus ad terram de cœlo defertur;
Sed nox pernicioſa ſuperfuſa eſt miſeris mortalibus.
Vir, vir, homicida, inquinate-cæde, murorum-deſtructor,
Et tu ante ſolem, priuſquam appareat immortalis aurora,
Surgis è lecto, egenum hominem occiſurus,
Veluti autem fur erras mediâ nocte.
Mœchus noctivagus doloſos torſit oculos,
Sedit autem in ædibus expectans, donec occiderit
Cœli ſplendidus oculus, amicúſque heſperus ſupervenerit,
Trahens noctem nigram in almam terram.
Quando autem tenebræ erant, obumbrabantúrq;obumbrabantúrque omnes viæ,
Putat, quòd nullus oculus eum cernet, acutiſſimus licét;
Tali enim nebulâ obtectum ſe gloriatur eſſe.
Alii quidem (Technæ verò malorum multarum-machinarum ſunt:
Omnes autem non ego dixero, neque nominavero,
Etiamſi mihi decem linguæ, decémque ora eſſent. )
Tenebricoſam per noctem perfoderunt domos,
Quas priùs ſibi interdiu prædam elegerunt eſſe.
Non amant lucem, tenebrarum verò eos deſiderium capit.
Aliis quidem invitis occidit lumen, ſed iis
Grata multoties-rogata venit nox obſcura.
Quæ'que aliis lucem mortales delectantem duxit, aurora
Inviſa his eſt, umbra velut mortis nigra.
Quòd ſiquis oculis aſpiciat, aut opera reſciſcat,
Denſa certè eos nubes mortis texit;
Caliginoſúſque timor ſubiit præcordia nigra:
Metuerunt quidem vehementer, receſſerúntque retro.
Ut cùm quis draconem conſpicatus refiliens fugit
Montis in ſaltibus, tremórq;tremórque occupavit artus:
Sic hi quidem horruerunt, poſtquam quis eos conſpexerit.
Gravitérque metuentes fugam cogitârunt unuſquiſque,
Velocibus undis ſimiles ocyùs fluentibus. (terram,
Eorum verò ſortem omnem &et poſſeſſiones cunctas ſuper
Quæcunque ipſis priùs fuerunt mala perdet execratio,
Occupátq;Occupátque&et diſſipat citò ſæva erinnys:
Solitarii autem hi vagantur ſeorſum ab aliis,
Non cœtum ingrediuntur hominum, non pinguia ſata
Propalam, nec viam vinearum florentium.
Sicut nivem frigidam, aut ex unda glaciem,
Æſtus &et calor, ſepulcrum ſic celeriter opprimit peccatorem.
Uterus qui ipſum peperit, oblitus erit ejus,
Cujus etiam mortui &et in pulveribus poſiti
Apparabunt vermes in viſceribus convivium lautum,
Adipem rodentes, &et renibus-obtenſum carpentes.
Periit, (ità) ut nec nomen ejus inter homines relinquatur,
Neque ei apud poſteros monumentum erit.
Frangitur iniquitas, arboribus ſimilis, cùm in montibus
Simul eurúſq;que notíſq;que ingruit, zephyrúſq;que graviter-ſpirans:
Hæ autem inter ſe concutiunt extenſos ramos
Sonitu immani; fragor autem fit fractarum.
Quæ autem mulier ſterilis fuit, & neſcia partûs,
Eam violentiæ impotens vexavit immiti animo
Durus, ſemper peccans, injuriâ autem affecit viduam,
Et mala multa patrabat, quot non univerſi alii.
Per-vim-trahit ſtrenuos ſuo robore: poſtquam hic ſurrexerit,
Nemo diu confiſus eſt ſe ampliùs vivis interfuturum,
Expectat autem quòd ſibi morte decretum eſt occupari
Triſti: quandoquidem hic furit non ampliùs tolerabiliter.
Quòd ſi ei det Deus ſalvum eſſe, nec perire,
Securúmq;que paululum, & incolumem viventem,
Nihilominùs poſtea noxam, & ſcelerata opera
Punit torvè intuens & admodum vindicé oculum intendens.
Paululum exaltantur, omnibúſque ſuperiores ſunt
Impii, ſtatim verò collapſi ſunt in pulvere;
Abeunt ſicut & alii, quotquot mortales ſunt ſuper terram,
Prorſus, ignobiles inter homines exiſtentes,
Inglorii moriuntur; Deus autem decerpſit gloriam,
Sicut cùm quis ariſtarum amputaverit ſumma cacumina.
Quod ſi hoc non fit verum, ut dico,
Quis mihi ſermonem reprehendet, quotquot eſtis ſocii,
Aut contradicet? quis inter vos mendacium redarguet,
Oſtendétq;que manifeſtè, quòd non prudentia loquor?
Huic autẽautem valde indignatus Sauchæus reſpondit Bildad,
Cœli rex, qui ſupremas domos incolit,
Omnes quidem ſuperat ſolus, omnibúſq;que imperat,
Princeps altipoténſq;que eſt, dúxque terroris,
Solus verò quietè ſedet ſuper excelſum thronum,
Omnémque in pace regit exercitum cœlicolarum.
Num quis eſt numerus cœleſtium exercituum?
Aut quis eſt in terra, ſuper quem Deus non oriri-fecit
Cœlitus dulcémque lucem, & gratum jubar?
Quomodo igitur miſellus homo juſtus coram Deo appareret?
Qui & mortalis fuerit, mortalíſq;que eum genuerit mater?
Si cum Deo contendat, quomodo in judicio erit inculpatus?
Verùm aſpice ſidera omnia, quæ cœlum comprehendit :
Stellæ quàm lucidæ, quàm ſplendida luna
Nobis mortalibus videtur! in oculis verò Dei
Stellæ non lucidæ, nec ſplendida luna :
Multa enim ei, ô Jobe, quæ pulchra ſuntaliis, non pulchra (videntur.
Quomodo ergò homo, vermis qui miſer eſt?
Aut filius hominis, vermis qui miſer eſt?
ILli reſpondit deinde patiens divinus Jobus,
Papæ, certè admodum gravis vir, ſuavíſq;que orator!
Ut tu debilem virum tuis verbis juviſti,
Et languenti, cui nec ſpiritus, nec ullum robur,
Tuis monitis vim & fortitudinem inſpirâſti?
Ut tu inter ſtultos queas-eſſe conſiliarius vir,
Iíſq;que ſalutare & inſigne conſilium texere?
Adeò jam prorſus totam veritatem enarrâſti.
Et cui iſta dicis? cujus denuò anhelantem ſpiritum
Vivificas? quis autem reſpiravit, poſtquam tuum ſermonẽnem audiit?
Etenim ego apertè novi, quòd ei potentia eſt invicta:
Nec ſolùm ſupernè, in æthere & nubibus,
Sed etiam infernè, in aquis & mari,
Omnia gubernat: cadavera mortua,
Quæ maris infructuoſi penitiſſimas profunditates incolunt,
Iterum reformantur ſub undis ejus libitu.
Ei autem penetralia inferni, & ſedes terribiles in-conſpectu-ſunt.
Horrendæ, ſqualidæ, quas horrent alii.
Facilè autem conſpicuæ ei furiæ inter manes
Apparent ex erebo, hiátq;que tartarus vaſtus,
Sponte autem ſuâ portæ crepuêrunt exitialis barathri,
Timuit autem ſubtus rex inferorum Lucifer,
Territus autem ſolio exiluit, & clamavit, nè ei deſuper
Terram reſcinderet Pater hominúmq;que deorúmque.
Qui aquilonem extendit ſuper vacuum, ſurſum terram
De nihilo ſuſpendens ; hæc autem ſtat per-ſe-habens-fundamentum,
Suis ponderibus perpetuò bene compacta.
Aquas verò in denſis ſuis nubibus ligavit,
Nec unquam finditur nubes gravata licèt uſquè,
Tantúmq;que onus geſtans prægnanti gremio.
Liminis divini ſplendidam detinuit faciem, ( eum
Suum thronum non revelavit, nubem autem expandit ſuper
Caliginem offudit multam, obſcuratum autem eſt cœlum.
Qui etiam littus magno circumjecit mari,
Fluctibus autem vallum poſuit, quod nefas eſt tranſilire,
Dum dies nocti, & diei nox ſucceſſerit,
Lucíſque tenebrarúmq;que tulerit gratam viciffitudinem.
Stellatus intremuit polus, & columnæ ſummæ
Cœli conterritæ ſunt, ejus metuentes increpationem.
Pontum ſuâ vi diſcidit hinc & illinc,
Sauciavítque ſuperbos mente prudenti fretus.
Æthera variegavit peritiâ mentis,
Cœlum pulchrorum induens pigmentis aſtrorum;
Dirum ſerpentem, ingens portentum, monſtrum, mirabilem
Tortuoſum, volubilem, ſuis fabricavit manibus. ( viſu,
Et hæc quidem opera Dei: ille autem ſuperior eſt famâ,
Adeò exiguam portionem de illo audivimus:
Horrendum verò tonitru quando è cœlo fragorem-dat,
Quis certò novit quid ſibi mens velit divina?
DIxit graviter-ingemiſcens, nondũum acceſſavit à concione,
Iterum verò ille cepit ſermonem, verbùmq;que dixit, juravítque
juramentum;
Per Dei vitam, qui incorruptibilis immortalis ſemper
Robur optimum habet, potéſtque omnia perficere,
Qui judicium meum perdidit, & abſtulit mentem ſanam,
Et animum mihi amarum in pectoribus poſuit,
Nunquam quoad vivam, & habeam vitale ſpiraculum,
Et mihi divinus maneat in naribus ſpiritus,
Quiſquam audiet ex me malum dictum, neq;que ignominioſum.
Neque iniquitas mihi tranſibit ſeptum dentium,
Nullius fallacibus ſeducam mentem ſermonibus,
Nec unquam linguæ blandimentis decipiam.
Neque juſtificabo vos, id verò abſit,
Neque abjiciam meam integritatem manuum,
Donec moriar, & fatalis dies veniat:
Sed juſtitizæ meæ mordicus adhæreo, neque dimittam:
Non me clandeſtinis inceſſet contumeliis cor,
Quamdiu adhuc vivo, & video lumen ſolis.
Qui autem me oderit, & non amica conſilia noverit,
Et mihi ex-adverſo maláque cogitans inſurrexerit,
Æqualis forſ illi & improbo homini contingat.
Quæ enim ſupereſt ſpes obliquum-animum-habentis hy- (pocritæ?
Etiam ſi ei decies, ac vicies totidem eſſent,
Quot ei nunc ſunt, & ſi alicunde alia acceſſerint,
Nunquid ei profuerint divitiæ multæ in illo die,
Quando ſupremus Rex ei dulcem animam eripiet ?
Nunquid eum ſupplicantem Deus proclivis audiet ?
Preciſbúſque ejus valde propitiam aurem inclinabit,
Damnum cùm infeſtum gravíſque ei calamitas ſupervenerit ?
Nunquid oblectamentũum Deus ei magnũum erit, cui confidat?
In nihilo autem exultans animitus delectabitur dies omnes?
Vocéque jugi ſupplicem ſe ei profitebitur eſſe ?
Vos verò ego lubens docebo, neque celabo,
Quæ Dei præclara opera ſint, olim quæ'que manibus fecit
Miracula, divini oſtendam theſauros conſilii.
Quòd ſi vos ipſi certò nôſtis, & oculis vidiſtis (eſtis)
Omnia prorſus ut fiebant, (quandoquidem haud imperiti
Utquid adhuc inanibus verbis cum charo contenditis amico?
Hæc certè eſt portio malorum & fatalis forſ,
Et hoc cœlitus nacti ſunt præmium viri inſolentes,
Quíque alios affligunt ſuperbâ violentiâ freti.
Horum ſiquis lecti charis pignoribus ornatus ſit,
Et abundet liberis, at certè genuit filios
Malo-fato, & eos brevis-ævi peperit mater :
Aut enim in bello hoſtium manibus ſubacti
Gladio ancipiti percuſſi ſunt & periere ;
Aut etiam (quæ miſerrima mors eſt miſeris mortalibus )
Fame mortui ſunt, quandoquidem cibo caruere.
Quòd ſiquis ei ſuperſtes inter poſteros fuerit,
In ſepulcrum indefletus deſcendet, nec viduæ
Circa eum fuſæ ſtridulè ejulabunt fœminæ,
Ità quæpiam dicens, & incipiens luctum,
O me miſeram ! ó me infauſto-omine-enixam-optimum-filium!
Argentum ſi congeſſerit immenſum ſicut pulverem,
Lænáſque & tunicas, & bene-notos tapetes,
Et copiam veſtimentorum infinitam, tanquam lutum,
Quod omnibus in viis ſemper ſpargitur admodum multum,
Ille præparare-queat, labor autem inutilis erit,
Neque ei proderunt tot argenti talenta,
Neque tot veſtes pulchræ: Deus enim ei opes eripiens
Viris juſtis dabit hæc omnia diſtribuere.
Quæ'q;Quæ'que ei ſplendidè extructa ſunt ædificia pulchra,
Aurea, fulgentia, videntur autem ei immortalia eſſe,
At hæc quidem infirma ſunt, quaſi domicilia tineæ,
Velutíq;Velutíque ſtabulum paſtorale vile,
Quod citò utique corruit exiguo venti flatu.
Locuples decubuit, multæ'q;multæ'que ei opes ſuppetebant,
Surrexit autem è ſomno, &et nihil quicquam ei ſupererat,
Oculos aperuit, &et nihil quicquam reliquum vidit.
Veſper divitem liquit, aurora invênit pauperem.
Terrores eum apprehenderunt crebri, alius poſt alium,
Sicut fluctus longi multiſoni maris,
Et malæ per noctem abripuerunt procellæ.
Eurus ingruens eum abripuit (evanuit autem ille )
Procúlq;Procúlque amovit nigro turbine furens.
Triſtia autem multa ſuper eum projiciet Deus, neq;neque miſerebitur,
Gratum utique ei foret illius manus effugere.
Hominum in concilio manuum comploſio ſemper contra
Orta eſt probroſa, multis verò exſibilantibus ( illum
E ſedibus eum ſuffuratus eſt mœror &et pudor.
Argento eſt vena ſub tellure, ubi effoditur,
Et auro locus eſt, quod poſtea in vaſis-fuſoriis
Faber elaborat peritâ mente.
Matre è terra pernicioſa proles venit ferrum,
E lapide extractum conflatur in igni æs.
Certè enim mortalis homo prudentiâ mentis,
Intravit ſubterraneos ſpecus,penetravit .a. in viſcera terræ,Contains unusual abbreviation/mark '.a.' between penetravit and in.
Horrenda, tenebricoſa, lucémq;lucémque cavernis immiſit,
Divitias inquirens, &et omne pretioſum ſcrutans,
Aut chalybem, aut æris venam, aut ſemina auri:
Pretioſos autem ſubtèr lapides, &et omnia metalla
Vaſto è ſinu, &et ex arena profunda
( Hunc certè diceres umbra in mortis nigra
Eſſe, qui fodit, adeò dehiſcit lata terra )
Eduxit in lucem; ea autem ſolis viderunt jubar.
Quòd ſi quando repentè unda fluat intra fodinam,
Surſum ſcaturiens, (diſtenta enim erant ubera terræ)
Sive aliter de montibus auctus Dei imbre
Torrens ingruat, & nullo-modo licet pedibus
Stare ambobus, minuuntur autem opera hominum :
Tum aquæ-ductor homo fluviorum oſtia aliò aliud
Avertit ſcienter, aquæ rivum deducens,
Manibus ligonem habens, & ex alveo obices amovens,
Aut per tubos; celeriter autem fluens immurmurat
Unda retrograda, præcurrit autem & ipſum ductorem.
Terra amica parens eſt homines-nutrientis panis,
Ejúſq;que ſub viſceribus eructatur inteſtinus ignis.
Sapphirorum locus ſunt lapides ſub penetralibus terræ
Matris, quæ auro-abundantem geſtat in utero pulverem.
Eſt quidem ſemita, quam nulla unquam avis novit,
Neq;que vultur conſpexit oculis, quem etiam aiunt
Acutiſſimè cernere inter aërias volucres.
Hanc viam nec iverunt catuli fulvi leonis,
Neque leo torvus calcat horrendis pedibus;
Eam tamen calcavit homo terræ theſauros ſcrutans.
Qui cùm theſaurum ſperaverit ſubtus exiſtentem,
Petras concuſſit vi & manibus fretus,
Petras dimovit, ſubvertítque cacumina
Celſorum montium, hi autem radicitus collapſi
Cecidere cum-ſonitu, colles autem ſubvertebantur.
In rupibus mediis fluvios profundi-vorticis
Fodit, omne pretioſum ejus oculus vidit.
Coërcet inundantium fluviorum gravia fluenta,
Siſtit magnum fluctum, hic autem non tranſilit ripas.
Siquid abſconditum ſit, ſtatim eduxit illud in-lucem.
Ubi autem quis poteſt ſapientiam quærens invenire?
Aut quis eſt locus prudentiæ amabilis?
Nec enim quis unquam novit terreſtrium hominum
Quàm pretioſa ſit, omniúmq;que rerum inſtar aliarum :
A mortali inveniri non poteſt, & vivis non adeſt.
Non eſt in me, dicens, ſtrenuè abnegavit abyſſus,
Non apud me, dicens, fortiter recuſavit mare.
Nemo ipſam auro emit, etſi innumera det,
Necdum argento, licèt immenſum pretium ferat.
Neque enim ambo ſapientiæ æquiparanda ſunt,
Nec ſiquis tot daret, quot arenáque pulvíſque,
Neque ſi deciéſque, & vicies-infinita dona.
Aurum obryzum valde indignum eſt illâ,
Neque tantum pretium eſt onychis & Sapphiri.
Cum ea nec aurum affabre-factum comparari-queat,
Nec cryſtallum purum; eam autem nequis permutare-velit
Pulchris pro lapidibus pretioſi auri.
Neq;que ulla erit mentio rubri coralii,
Gemmæ pellucidæ nullo in pretio nec numero :
Hoc autem præſtantius omnibus eſt margaritis,
Divina prudentia, ſolérsq;que animus, & mens ſapiens.
Valor non tantus eſt flavi topazii,
Qui ab Æthiopibus venit longè ſemotis :
Non aurum, purum licèt ſit & multùm excoctum,
Par ei eſt, quia nunquam ſimile fortitum eſt pretium.
Ergò ſapientia unde venit veneranda mater?
Aut quis locus eſt prudentiæ amabilis?
Cujuſque liquidé viventis, & ſuper terramlucem videntis.
Facilè latuit oculum, & non occurrit in conſpectum:
Necdum eſt conſpicua aëriis volucribus,
Quibus acutiſſimè ex capite cernunt oculi.
Perditio & mors gemellæ abnegârunt,
Et unum animum habentes concordem ediderunt vocem,
Nos quidem famam tantùm accipimus, nihil ſcimus.
At Deus & viam intelligit, locúmq;que cognoſcit,
Ubi ſapientia manet clarè novit, & ubi habitat.
Undiq;que enim circunſpicit in extremos fines terræ,
Longè de cœlo omniſcium oculum extendit.
Quando procelloſorum ventorum celeres vias
Poſuit, ut cum-ſtrepitu ſub nubibus tumultuarentur,
Statuit autem in lance graviter-ſpirantes ventos,
Eóſque libravit, & aquis menſuram dedit
Bene & ſcienter, amuſſi autem æquavit mare;
Per alveum ſuum ut flueret, & non in terram erumperet:
(Limites enim horum niſi ſecundùm ordinem fixi eſſent,
Statim confunderentur omnia, & ætheri miſceretur mare)
Etiam & pluviæ ſtillationibus æternam legem poſuit,
Ut crebris guttis ubertim rigarentur arva;
Tonitruóq;que fulgetróq;que diſcidit divinam ſemitam,
Ut horrendus fragor per cœlum excitaretur;
Saliente igni nubem per diſruptam.
Hæc cùm in-principio Deus ordinavit omnia,
Jam tum ipſam aſpexit, & in ſuo perpendit animo
Bene diſcernens, & ſcrutatus eam invênit.
Homini autem dixit; Ecce, ſapientia eſt timor Dei,
Fuga autem máli, prudentia amabilis.
Sic dixit; eum verò nemo allocutus eſt inter ſodales,
At muti facti ſunt; rurſus autem is ſermonem dixit:
Utinam ſic pubeſcerem, vires autem mihi integræ eſſent,
Sicut in priſtinis menſibus & diebus, dum Deus mihi
In omnibus laboribus adfuit, & me cuſtodivit.
Cujus etiam circa meum caput lucernis fulgentibus,
Divina mihi lux per caliginem greſſum dirigebat,
Tutò autem incedebam per tenebras nunquam vacillans.
Sicut quando mihi juventæ gratiſſimum florem habenti
Conſilium Immortalis circa tentorium manſit.
Sicut antea, cùm adhuc & mecum Deus, & circa me liberi.
Sicut quando butyro omnes greſſus meos lavi
Pingui, dulci, lævis autem eminuit rupes,
Effudítque mihi pinguis ſuaves latices olei.
Siquando ego ſurrexi ad-portam iturus, aut per urbem
Veni, aut in compito meam apparavi cathedram:
Quamprimum viderunt,abſconderunt ſe ſimul florentes ju-veneſ,
Manere a.autem non ſuſtinuerunt, meúmq;meúmque reverebantur vultum,
Pudórque ipſos cepit; ſurrexerunt verò illico ſenes,
Stererúntq;que ut-primum me cernerent, veneratióq;que tenuit virum unumquemq;que.
Magnanimi reges muti erant ſilentio,
Pudori indulgentes, verebantúrq;que me præſente
Coràm proloqui, ſuper os manum ponentes.
Diu autem muti ſteterunt præclari principes,
Eorum etiam taciturno adhæſit lingua palato.
Auris meam vocem quamprimum audiit, beatum-me prædicavit,
Sic autem quiſpiam dicebat, cùm loquentem audiit,
O beate Jobe, bono-fato-nate, fortunate,
Ter-beati tibi pater & veneranda mater,
Venter autem qui te enixus eſt, feliciſſimus: ſic aliquis dixit:;
Sermonem admirans, me cùm audiit loquentem.
Et me oculus vidit, mihíq;que teſtis fuit.
Quòd pauperis ſervavi jus, & audivi preces,
Contumeliam ulciſcens, & ſuperbam injuriam propulſans;
Velutíq;que pater eram & tutor orphani,
Propenſus autem ei opitulatus ſum, cui auxiliator non erat.
Quíq;que languebat, propè autem ei erat mors,
Precabatur manus extendens, & me valde multùm orans,
Obſecro te, rex, ſupplex autem tibi eſſe profiteor,
Tibi verò Deus det, quanta animo tuo concupiſcis.
Sic dixit precans, cujus etiam Deus audiit vocem.
Diu afflictæ viduæ riſit charum cor
Præ lætitia, talis enim ego ei auxiliator fui.
Eram autem juſtitiâ indutus tanquam pallio,
Mihi autem integritas quaſi diadema & veſtimentum.
Oculi cæcis eram, claudíſque pedes.
Semper autem pauperibus pater ceu lenis eram,
Inveſtigavi cauſas, cùm inter homines rixa orta eſt,
Ut diſcernerem tam malum quàm bonum.
Maxillas confregi terribilis oppreſſoris,
Prædámq;que ei dulcem è mediis eripui dentibus.
Tum verò dixi proſperitate & tranquillitate fretus,
Intrepidus, quietus moriar in nido,
Domo in noſtra ad ſenectutis limen perveniam,
Dies mei valde innumeri (erunt) quot arenáq;que pulvíſq;que
Radix autem mea pulchra diffundebatur circa fluenta,
Totáq;que nocte meum germen habuit floridum rorem.
Semper mihi gloria ſplendida inter homines floruit;
Orbicularis magnus arcus, qui meis manibus aptus erat,
Firmus, quaſi recèns-fabricatus, ſemper fuit, at eùm terendi,
Utrumque, fretúſq;que arcu fretúſq;que robore.
Loquentem utiq;que me valde audiverunt, & obtemperârunt
Homines, tacitè expectantes dum ipſe
Loquerer, cupientes meum inculpatum conſilium audire.
Cúmq;que dixiſſem quæ me animus in pectoribus juſſit,
Hi muti erant, & nemo mihi viciſſim reſpondit,
(Pudor enim eos occupavit) nec compellavit dicto.
Iis verò noſter ſtillavit ſermo tanquam ros,
Et mea à lingua melle dulcior fluebat oratio.
Sicut autem quando ſitibundum arvum autumnalem imbrem
expectat,
Terráque ſicca inhiat pluviæ ſerotinæ,
Sic hi ſteterunt hiantes, donec ſuper eos
Gutture à dulciſono vocem fudi mellifluam.
Siquando ego ſubriſi, riſúsq;riſúsque ſignavit faciem,
At ii non crediderunt, antea enim neutiquam ſolebam,
Gravis quippe fui & modeſtus inter homines viſu.
At neq;neque ſic mihi oculi erant obnubilati verecundiâ,
Neq;Neque probrum appropinquavit fronti, ſed valde ſerenitas
Pandebatur abſq;abſque-nube, lucidúsq;lucidúsque circumfulſit ſplendor.
Sicut rex in exercitu longè eximius eſt inter omnes,
Ductor (is enim homines excellit inter congregatos)
Lugentiúmq;Lugentiúmque demulcet animum, & ſpiritum excitat:
Ità me conſpicuum fecit Deus die illo,
Eminentem inter multos & eximium heroàs,
Semper præcellentem, magnum imperatorem populorum.
TAlis eram olim, pariter venerandúsq;venerandúsque charúſque,
Et, Deus ceu, omnes honoratus inter homines.
Hei mihi, nunc viciſſim mutata omnia ſunt : (ſum
Nunc autem iis, qui me juniores ſunt, deridiculo & ludibrio
Quorum ego patres ponere cum meis canibus
Antehac recuſarem, ut bene-villoſas oves cuſtodirent.
Non enim unquam me, fortes licèt fuerint, juverunt
Aut dicto, aut facto, aut manibus, autviribuſq;viribuſque
Ætas verò iis periit volventibus annis
Incaſſum, ſine-gloria, confecti autem erant ſenectâ triſti.
Qui paupertate inediâq;inediâque charum afflicti cor,
Et per campum deſertum vagantes huc illuc,
Solitarii fugiebant per terram infructuoſam,
Quà ſemper aſpera, ſteriliſq;ſteriliſque apparebat terra.
Vagatione autem non eſt pejus aliud mortalibus.
Illi verò gratiâ pernicioſi ventris malos dolores ferentes
Jactati-ſunt, quandoquidẽquandoquidem iis contigerit error, & damnũdamnum, & dolor?
Vellebant autem inter frutices malvam (fames enim ſuaſit
Improba) de mediis herbam colligentes ſpinis,
Juniperíq;Juniperíque radicem, ut iis edulium foret.
Ex hominum generatione viles tanquam extorrès
Procul admodum exturbati ſunt, errare-coacti à cœtu :
In eos autem vociferantes ibant homines, velut in latronem.
Clanſculum tum habitabant in vallibus & in ſaltibus,
Terræ in anfractibus, penitiſſimus quà erat ſinus,
In ſpeluncis cavis, & in rupibus profundis.
Sylvis in denſis ſicut aſini rudebant
Fame confecti, & ſub urticis congregati ſunt.
Inſipientium patrum ipſi conſimiles filii,
Et iis erant obſcuri inter homines parentes,
Vilioréſq;que & contemptiores tellure ipſâ,
Quæ ſemper ſub pedibus preſſa gemit.
Nunc autem mihi convitiantur, priùs licèt taliſ fuerim,
Et tales licèt ipſi ſint, contumelioſis verbis;
Hi quidem dicteriis-me-inceſſunt, ego verò deſpicatui ſum.
Graviter me oderunt, & à me procul abalienati ſunt,
Verùm (quod turpe eſt etiam hominibus audire)
Neq;que meam erubeſcunt inſpuentes faciem.
Quoniam mei Deus nervum diſſolvit arcûs,
Et me retibus mortis, damnóq;que illaqueavit gravi,
Ideo impudentiâ induti velut equi
Vincula diruperunt, & excuſſerunt lora.
Juvenes recèns-pubeſcentes ad dexteram me adorti ſunt,
Pueri parvuli, qui adhuc olent nutricem,
Pedéſq;que meos agitârunt, ut in pulvere caderem,
Et pernicioſas in me aggeſſerunt vias, ut in infortunium inciderem.
Greſſus meos ſupplantantes deturbârunt ex ſemita,
Vaſtârúntq;que vias, ſtaréq;que non eſt integrum.
Calamitatem meam maturant feſtinantes ad malitiam
Parvuli quantumvìs exiſtentes, adjutor autem iis non adeſt.
Totis-viribus irruerunt in me impetuoſo furore,
Quemadmodum cùm inundans fluvius in campum decurrit
Torrens, qui velociter fluens diſſipat pontes.
Circa me ceu ingens fluctus convoluti venerunt
Die funeſto, ſæva cùm ingruit calamitas.
Terrores undique me invaſerunt, alius poſt alium,
Et animam perſecuti ſunt, quaſſârúntq;que mihi charum cor,
Sicut ventus vehemens palearum acervum conquaſſat
Aridarum: caduca mea tranſit proſperitas
Veluti nubes, quam facilè diſſipavit vis venti.
Nunc verò mihi effuſa eſt anima aquis ſimilis,
Calamitas me gravis & crudelis dies prehendit.
Oſſa mea doloribus transfoſſa nocturnis
Mœrent, nervi putreſcunt, malíq;malíque non eſt relaxatio.
Morbus autem validus & vibex cruentus
Veſtes deturpârunt, tunica verò mea circa membra
Sanie tota inquinatur, & ſanguine, & pulvere.
Undique me conſtrinxit magis morbus quàm veſtis.
In lutum me præcipitavit Immortalis, ego verò contaminatus ſum,
Deformibus autem membris niger adhæſit cinis,
Corp⁹Corpus verò meũmeum pulvere fœdatur, cinis totus ſum, pulvíſque.
Ad te, Rex, clamavi, tu autem clamantem non audis;
Ad te reſpiciens ſteti, tu autem non curas ſtantem.
Terribilis mihi factus es & crudelis, neq;neque clemens;
Adverſarium autem mihi tuarum robur eſt manuum.
Procellâ ingenti me abripuiſti, ſurſum verò elatus ſum,
Inſidens currui verſatilis turbinis.
Membra verò mea ſolviſti, & diſcidiſti artus omnes.
Bene enim ego hoc novi mente & animo,
Quòd me ſtatim ad mortis communem domum vehes,
Omnibus ubi viventibus ſtatutum eſt dormire.
Fatum verò neminem arbitror fugiturum hominum.
At neq;neque Pater in ſepulcrum manus extendet,
Ut defunctos morte triſti exolvar,
Quantumvìs eum in vita ærumnâ oppreſſi gravi
Manibus extenſis multùm precarentur ſinguli.
Nonne hominem miſerum lugebat mihi charum cor
Ejus caſum deflenti, cùm ad eum fors gravis pervenit?
Nonne pauperem commiſerans pertuli dolores animo?
Nonne cùm alicubi quenquám vidi laceras corpore veſtes habentem,
Afflictum fame, miſeratio me tenuit intuentem?
Veruntamen ſic clemens licèt fuerim, & mitis ſemper,
Dum bonum mihi ſperavi adfuturum, malum venit;
Dum & lumen ſedebam expectans, venit caligo.
Viſcera autem mea fervent intus, eáq;eáque urit inteſtinus ignis;
Neq;Neque ulla eſt intermiſſio nigrorum dolorum :
Prævenit autem me funeſtus calamitatis dies.
Semper autem in pectoribus charum afflictus cor
Repens erro per tenebras obſcuras,
Neq;Neque unquam video dulce lumen ſolis;
Stanſ verò hominum in cœtu gemibundam edo vocem.
Veluti frater factus ſum ſerpentibus, ſocius
Struthocamelis, bubonibúsq;que nocturnis.
Cutis autem mihi circa membra nigra eſt ut pix,
Oſáq;que uruntur ignei æſtu morbi.
Leſſus nunc meum eſt melos, & lamentatio cantilena
Suavis quæ antea fuit: hæc utiq;que jam omnia defecêrunt,
Canticum, & cithara: lyra autem pro canora
Satior uſq;que fletu luctúq;que lacrymabili.
PActum feci cum oculis meis
Verecundúſq;que eſſe, nec unquam virginum-inſpectator:
Cur mihi ergò formoſa in animo curæ-eſſet puella?
Quæ enim cœlitus fors? aut quæ divinitùs-obtingens portio?
Aut quod advenit fatum Dei magni voluntate?
Aut quæ eſt hæreditas ab æthere deſuper veniens?
Nonne improbè-agentes ſuper homines grave exitium?
Nonne interitus inopinatus ſuper mala machinantes?
Nonne meas aſpexit vias Deus, operáq;que omnia,
Greſſúſq;que bene animadvertit, & ſuo dinumeravit animo?
Si lubricam calcavi viam vanitatis miſerandæ,
Et ad malam fraudem rui proclivi animo
Velocibúſq;que pedibus, pernicioſa conſilia agitans:
Bene me ponderet quis in lance juſta,
Unde & integritatem Deus ſciet, quæ mihi adeſt.
Quòd ſi greſſum meum diverti extra viam rectam,
Síq;que poſt oculorum jactus meum cor ivit,
Siqua in me macula fuit, polluítq;que manus:
Tum ego ſeram, & alius fructum edat,
Radicitus deſpereat & nepos, quem procreavero.
Si unquam flexanimæ forma me decepit mulieris,
Si unquam amatoriis ſeductus ſum mente ſermonibus,
Si doloſas inſidias poſui ad fores vicini viri:
Tum mea uxor lectum dedecorans & cubile
Alteri molat, clàm amore mixta;
Aliíq;que ulnis teneant meam complexi conjugem.
Certè enim improba facinora hæc erunt, qualia multa
Puniunt, utì fas eſt, judices, quíq;que leges
A Deo tuentur: quippe haud-ampliùs toleranda ſunt.
Quemadmodum autem cùm ignis ſplendidus in denſam incidit
ſylvam,
Quem & quoquo-verſùs convolvens ventus fert, frutices autẽem
Radicitus cadunt, impulſi ignis impetu :
Sic & hæc iniquitas dudum mihi divitias vaſtâſſet,
Radicitúſq;que meas opes miſerandum-in-modum conſumpſiſſet.
Si jus contempſi, & neglexi aliquando querelam
Famulíque, famulǽque, cùm mihi litem intentârunt :
At quid tum faciam, cùm Immortalis nobis ſurgat,
Judicétq;que inter nos qui omnino omnibus juris-conſultis imperat,
Qui omniúmque inſpector & obſervator peccatorum?
Quid primum, quid proximum, quid ultimum dicam?
Nonne qui me fecit in ventre, fecit & illum ?
Nonne par corpus ambobus idèm formavit artifex
Matre de terra couterinum, déq;que pulvere ?
Quòd ſi unquam irritum erat pauperibus deſiderium,
Nihil dante me, mitis autem mihi miſericordia periit;
Si viduæ luctuoſæ, injurioſè-tractante me,
Corrupti ſunt oculi, lacrymíſque-oppletæ genæ :
Si & ſolus-comedi, & inhoſpitalis menſæ
Solitarius cibum edi, & orphanum non vocavi
Epulas ad noſtras, ut mihi conviva eſſet :
(Curam autem gerens utriuſque, viduǽque & orphani,
Hunc quidem ego à puero bene-nutrivi & educavi,
Valde-diligens tanquam meum filium exiſtentem;
Illi autem cuſtos eram, ex quo me genuit mater.)
Si pauperem frigore languentem ſenſi
Die illo, quando nix conſpergit arva,
Carentem pallio & ventos-arcente tunicâ,
Nec uſpiam ei panniculus fuit à vento tegumentum, neq;que refugium
A frigore duro: is autẽem mihi tremuit aſtans
Crepitans-ore, ſtridor autem per os fiebat dentium,
Pallidus præ frigore, quod & maximè miſerabile viſu :
Si talem vidi unquam hyberno-frigore-perire :
Potiùs verò non eum fovi mearum ſub velleribus ovium,
Is autem dormiit meæ tectus ovis floridâ-lanâ,
Lumbi autẽem ejus calefacti ſunt; is autem precabatur manus attollens,
Salvæ, rex, quoniãam tibi ſoli vitæ-conſervatæ-præmia debeo:
Si puerum orphanum validâ unquam manu oppreſſi,
Confiſus, quòd mihi amicus erat judex vir
Sedens in porta, is autem propè venit adjutor,
Qui utiq;que ſtatim mei gratiâ perverſa tulerit judicia :
Tum mihi circa humerum diffindantur nervi
Omnes, & ex oſſium-ſinu cadat in pulveres brachium
Extremum ab oſſe, compagibus ruptis.
Grave enim mihi & horrendum videbatur exitium
Quod Deus oppreſſoribus ſuperbis intulit,
Tolerare autem non potui, ſiquidem omnium-ſupremus eſt.
Si unquam fui divitiis fretus & opibus multis,
Si auro pretioſo & obryzo confiſus ſum,
Dixíq;que illi, Spes tu mihi es, & fulcrum, & præſidium :
Si lætatus ſum, & animus in pectoribus gaviſus eſt,
Propterea-quòd eram dives, aſſatímq;que mihi opes ſuppetebant:
Si lumen ſolis valdè fulgentis aſpexi,
Aut ſplendidæ noctivagum oculum lunæ;
Et mihi clanculum animum ſeduxit dæmon, (honoravi:
Manum verò meam os deoſculatum eſt, & velut deum aſtrum
Nefaria & hæc facinora, & non-ampliùs toleranda judici;
Sic enim abnegâſſem Deum altipotentem.
Si autem mihi cor lætatum eſt de homine pereunte,
Qui me valde odit, & contra eum in-ærumnis-verſantem elatus ſum:
(Non enim fas eſt miſero homini inſultare.
Nec futile os meum exitialia illi
Multa imprecabatur, odioſáſque invocabat Diras)
Si non noſtri vel domeſtici ſic dixerunt,
Utinam eum corripientes carnes & pinguem adipem
Crudum devoremus, quoniam ſatietas nobis non eſt.
Non in plateis peregrinos vidi ſub-dio-cubantes;
Sed aperui januas, ut itinerantem virum exciperem.
Si autem transgreſſiones meas velavi, veluti Adamus,
Intùs-latentes, malitiámq;que in pectore occultavi.
Nunquid me numeroſus populorum conſternavit cœtus?
Nunquid nationes hominum mihi opprobriis animum percelluerunt,
Adeò ut tacitus ſederem domi mœrens,
Nec prorepens forìs, timore percitus gravi?
Utinam quis mihi attentam aurem inclinaret,
Utinam reſpondens mihi Deus ex-adverſo diceret;
Hoc certè velim, hoc meum dudum eſt votum.
Utinam adverſarius ſcriberet veracem librum.
Illum autem ſuper-cervice gerens gratum onus
Incederem, aut in-modum-coronæ temporibus imponerem.
Omnes autem bene-diſcernens meos greſſus recenſerem,
Ei etiam propiùs accedens quaſi princeps occurrerem.
Injuriæ ſi incuſabat me ferax ager meus,
Criminabantúrque dominum queruli ſulci terræ,
Utpote alienum vi rapientem jugerum:
Si edi inempti dulcem fructum agri,
Velut ſine-fumo ſacrificans, neque dignum pretium dedi,
Machinatus iis interitum, quicunque antea poſſederunt:
Terra ferat tribulos, & non ſalubre triticum,
Próque frumento viros-nutriente lolium naſcatur.
Sic utique fatus à verbis deſtitit Jobus.
HI autem tres ad-unum-omnes muti erant ſilentio,
Sermonem mirati, admodum enim ſtrenuè prolocutus
Quòd & animo in ſuo ſibi videbatur omnino juſtus (fuerat,
Eſſe, pietatéfq;pietatéfque inſtructus, neque pravus.
Buzæus verò Elius Baracheli filius inſignis
Ramaides genere, in animo ſuccenſuit valde,
Sanè maximè ob verba iratus, quæ dixerat Jobus:
Gloriabatur enim ſe purum & innocentem eſſe apertè,
Quaſi juſtiorem ſe exiſtimans vel Deo eſſe.
Tribus verò pariter ſociis vehementer indignatus eſt
Quòd taciti ſteterunt, veruntamen condemnârant Jobum,
Nec eum vicerant ex-adverſo contendentes.
Sederat autem diu ſilens, expecſtans donec Jobus
Tacuerit, & amici; quoniam grandiores-natu eo erant.
Verùm poſtquam ſenſit ſimul tres tacentes ſocios,
Non enim ipſis ſuppetebat ſermo, & nemo reſpondebat Jobo,
Acriter incaluit, ira autem eum gravis tenebat.
Tum verò cepit animum, reſpondénſq;reſpondénſque ſermonem dixit,
Attendite amici, & nihil irâ reprehendatis unuſquiſque,
Quoniam natu minimus ſum inter vos.
Junior quidem natu ego, vos verò ſenes,
Quamobrem graviter metui, & non auſus ſum loqui:
Pudori enim eſt juveni viro ſeniori ex-adverſo dicere.
Certè dixi, Cani cati ſunt:
Annoſi loquantur, & dies multi doceant
Quomodo utile ſit, quia ſenectutem conſilium comitatur,
Qui utique major natu eſt, is plura novit.
Anima autem in homine eſt, & entheus in præcordiis genius,
Divinus afflatus, mentem in pectoribus dans.
Non ſemper longævi multiſcii ſunt viri,
Grandior ætate fortean mente infans fuerit:
Sæpe etiam junior vir prudentia loquatur.
Ideo dixi, Etiam me nunc audite juniorem licèt,
Ut dicam quæ me animus in pectoribus jubet;
Certè enim ego etiãetiam meam oſtendam ſententiam, neq;neque celabo.
Indefinenter veſtros ſermones expectans ſedebam,
Veſtris dictis attentam aurem admovi,
Dum diligenter quærebatis, & in mente deliberantes
Quid primum, quid deinde, quid poſtremum dicere:
Vobis autem attendi, & bene admodum omnia obſervavi,
Nec quis erat inter vos, qui bene redarguit Jobum,
Adverſariis dictis, ejúſque ſermonem refutavit.
Non licet; neque decet vos hæc fari,
Nos certò ſcimus quomodo hæc opera ſe-habeant,
Ab aliis ſcientia nequit inveniri, à nobis autem ſolis.
Ille enim Dei plagâ & manu domitus
Cecidit, nequaquam illum miſer mortalis dejecit.
Neque enim adverſús me locutus eſt Jobus,
Neque ei ſermonibus reſpondebo veſtris,
Sed dicam, quod mihi viſum eſt ſatius eſſe.
Diu autem taciti ſteterunt attoniti, ſanè admodum unumquemq,quemque
Cepit ſtupor, ſilentiũumque ſtuporis frigidi comes.
At poſtquam expectavi, & nemo reſpondebat Jobo,
Sed tacitus diu ſedit, nec compellavit eum dicto:
Sanè dixi,Etiam ego reſpondebo quatenus fas eſt;
Neque taciturnus ero, ſed dicam, jubet autem me animus,
Eloquar, & omnia percurram, quemadmodum ſentio.
Sermonibus plenus ſum, fero autem gravidum animum,
Parturio geſtiens verba in-lucem edere.
Sicut autem utres turgeſcunt repleti ſuavi vino.
Id autem intus æſtuat cohibitum vinculo ſævo,
Arctatum autem ſpumat, cupiens alicubi viam,
Surſum verò ebulliens ruit, mox autem rupti ſunt ipſi
Præplenitudine, id autem celeriter defluens immurmurat:
Sic mihi tumeſcit cor in animo cogitanti,
Fervet animus in pectore, diſtenditúrque, labiorum
Operculum perfringere cupiens, & ſeptum dentium.
Idcirco eloquar, ut reſpirem vel pauxillùm,
Verax os aperiam, audactérq;que dicam.
Non reverear hominum gratioſos vultus,
Nec cuiquam mendaciis gratificer blandis :
Inimicus enim mihi ille æquè-ac inferni portæ,
Qui aliud quidem occultat animo, aliud verò loquitur.
Quòd ſi fallacium didiciſſem lenimenta ſermonum,
Blandis verbis animos circa & aures mulcens,
Ideò qui priùs mihi dedit, ſtatim etiam vitam auferret:
Non enim in mendaciis pater Deus erit auxiliator.
AUdi ergò me, Jobe, & noſtro ſermoni auſculta,
Quod nunc dixero, tuo repone animo.
Oris apertæ ſunt januæ, erupit autem vox,
Lingua mea moleſti rupit ſigillum ſilentii.
Edam recti cordis integrum ſermonem,
Labia mea prudentiam valde diſertè enarrabunt.
Nam & ego homo ſum, genus autem mihi indè, unde tibi:
Idcirco tu ne metue, mortalis quoq;que ego factus ſum,
Spiritûs immortalis opus, à-Deo-formatum monumentum,
Qualis etiam tu es, vitam verò ſpiritus Dei
Stillavit mihi in nares, & inſpiravit halitum.
Dic mihi ſi potes, & tibi lubitum eſt animo,
Surge, & mihi reſponde diſtinctis ſermonibus.
Sic velle te dix'ti, hoc autem tibi dudum erat deſiderium;Contains syncopated form "dix'ti" with apostrophe ligature.
Utinam ipſe Dominus verborum ſubiret certamen,
Tibíq;que litem intentaret: ecce ego vice Dei:
Neq;que (verò) me metuas, quandoquidem una nobis origo eſt,
Quíq;que alios fecit, is bene fabricavit & me.
Etenim & ego pulvere maceratum opus ſum,
Sicut alii mortales ſunt in terra pane veſcentes,
Etiam & mihi ex luto corpus fictum eſt,
Quocirca te ego non terrefaciam inſolentiâ fretus,
Nec tibi timorem incutiam aſperis verbis,
Nec tibi (non enim decet) graves manus inferam:
Confide, neq;que prorſus in mente timeas valde.
Aurem meam tibi inclinavi, téq;que loquentem audii;
Certè valde arrogans verbum jactâſti; ità enim dix'ti,
Certè quidem ego purus, & integer, rectáq;que ſciens,
Neq;que improbus ſum, noxa autem mihi non ineſt omnino,
Nêq;que transgreſſio, quandoquidem mens eſt pia.
Facilè Deus volens vel inſontem virum peſſundet;
Invenit autem prætextum reprehenſionis, ut me criminetur;
Poſuit me inimici & infenſi hominis in loco.
Pedes meos tutò in cippo fixit,
Greſſus omnes obſervat, & animadvertit, quocunq;que vado.
Aliud verò tibi dicam, tu autem in animo perpende tuo;
Hoc non bene dixiſti; improbo viro ſimilis-es,
Neq;que rectè locutus-es, Deus enim præſtantior hominibus,
Cujus & major virtus, honórque, potentiáque.
Quáre cum eo contendere vis? quandoquidem neque te oportet:
Nè enim omnia, Jobe, Dei ſperato conſilia
Te ſciturum: difficilia tibi erunt, bonus licèt ſis.
Non enim hic in propatulo poſuit ſui cogitationes animi
Nec quis ergo novit, quamobrem talia fecit.
Immortalis quidem ſemel, & iterum deinde locutus eſt,
Homo autem nec dum novit in animo nec ſenſit,
Inſipiens, nec ipſius percepit vocem loquentis.
In dormitationibus verò & viſionibus, nocte mediâ,
Quando gentes hominum molli obrutæ ſomno
Valde ſuaviter dormiunt in ſomniorum portis;
Tum aures aperuit Deus hominibus mortalibus,
Et admodum multa mandavit, & veluti ſigillo ſignavit
Suum monitum, ut nè obliviſcerentur præcepta.
Ut viri propenſi ab incepto animum inhibeat,
Et eum deſiſtere faciat à ſuperbia gravi.
Interdum quidẽem benevolus ab eo propulſat ſævum exitium,
Vitámq;que à gladio, animam liberat ab inferno.
Interdum autem viciſſim mala dat Pater, eum tentans:
Ità hic in lecto jacet graves dolores patiens,
Acutis doloribus transfixus oſſa omnia.
Jejunus potûs & cibi, neque eum panis
Cibíque dulcis circa mentem appetitus tener,
Præ languore abhorrétq;que ab epulis lautis.
Carnes ei contabeſcunt in flexilibus membris,
Quæ priùs turgebant, at nunc non videntur;
Oſſa autem prominent, quæ antea non apparebant.
Ità hic capularis eſt, ſepulcrum animo ſuo præſagiens,
Putat non diu vivis intereſſe, ſed ei jam
Propè imminet mors &et fatum violentum,
Quòd ſi quis ei adeſt internuncius, aut interpres,
Præco juſtitiæ, teſtis æquitatis,
Unus è millibus, multorúmq;que inſtar aliorum,
Qui noverit animo ſuo ſana loqui,
Qui ei pietatis monſtret viam, ut obtemperet :
Statim deinde propitius Cœlicola erit illi,
Et dicet ſe illũum ab interitu acerbo liberaturum,
Quoniam lytrum invenit, &et ſplendidum accepit redemptionis pretium.
Ità hic reſpirabit à malo, &et morbum fugiet,
Caro autem ei florida renidens recreſcente adipe,
Sicut priùs præ ſplendore nitebit circa membra,
Membráq;que &et carnes nitidiores, quàm teneri
Pueri, quem educavit pater lautitia in multa.
Denuóq;que regerminabit juventutis gratiſſimus flos.
Sic enim eum divinus Rex, bonorum ergô quæ fecit,
Senectutem abradens faciet juvenem pubeſcentem.
Immortalem orabit, is autem lenia conſilia ſciens
Precibus ejus proclivem aurem arriget.
Gaudio hilaris divinam intuebitur faciem.
Ità hic quidem ex ſua virtute Dei æquitate fructum-capit,
Qui jus colit &et honeſta opera hominum
Piorum, nequis ſuâ fraudatus abiret portione.
Viros contemplatur, eorum verò ſiquis dicat, Peccavi
Judiciúmq;que perverti, &et iniquo-jure judicavi cauſas,
Nec quicquam mihi profuit , verùm etiam magìs læſus ſum;
Liberabit ejus animam, ea autem non ad-inferos deſcendit,
At ille adhuc vivit, &et videt lucem ſolis.
Sæpe hæc omnia Deus mortali viro fecit.
Pharmaca plurima quidem bona mixta, multa autem triſtia
Ipſe habet, quibus mortalium mentes ſanet.
Ut viri animam revocabilem, &et reparabilem
Det, &et reducem ab inviſo inferno
Educat in-lucem, is autem ſolis videat jubar
E-tumulo reſurgens, &et adhuc vivis interſit.
Ideo tibi dicam, tu autem animadverte, &et me audi,
Silentio quietus ſede, tibi autem ego ſana dicam.
Sin verò aliquod tibi verbum fit, reſponde, nec celes,
Eloquere quod ſentis, volo autem patronus eſſe,
Tuæ'que juſtitiæ teſtem ſermonem proferre.
Quòd ſi tibi non ſuppetit ſermo, meæ auſculta voci;
Tacitè nunc attende, &et ego prudentiam te docebo.
Utique ſic dixit Baracheli filius inſignis;
Nec dictis adhuc deſtitit, videns autem tacentes ſocios
Circùm ſedentes, verba alata dixit;
Audite meos ſermones admodum licèt cordati viri,
Inclinatéque aures mihi prudentia mente conſilia habentes.
Cœnas enim ut lingua varias &et multiplices
Dijudicat peritè, (hic enim oris mos eſt) (novit:
Omnigenorum autem obſoniorum capit guſtus, &et naturam
Sic auris verborum arbitra &et teſtis eſt,
Quæ'que vera ſunt &et non, quæ'que jucunda acerbáque, ſcit.
Sed agitè, ut ego dixero, pareamus omnes;
Conſultationem ineamus, &et capiamus conſilium,
Ut bene ſciamus quid optimum eſt eligere.
Glorians enim Jobus dixit, Ego ſum juſtus,
Jus autèm mihi pervertit Deus, &et fefellit cauſam:
Nunquid mendacium dicerem meipſum condemnans?
At non oportet mentiri ſcientem vera dicere.
Vulnus meum ingens, &et inſanabilis eſt dolor,
Ejus autem cauſa non eſt iniquitas gravis.
Sic dixit grandiloquus, &et arrogantiâ fretus.
Papæ! quomodo Deum mortales culpant!
Ex eo enim inquiunt mala eſſe : at illi ipſi
Suâ ſtultitiâ præter fatum dolores patiuntur.
Adeò non eſt Jobo vilior mortalis ullus,
Qui probrum &et ſubſannationem bibit,
Sicut cùm ſitibundus aliquis copioſam bibit aquam.
Qui viam eandem iniit cum viris ſemper improbis,
Et iis comitem-ſe-præbuit, quibus ſcelerata opera curæ-ſunt.
(Sic ſemper ſimilem ducit Deus ad ſimilem)
Et rurſus ipſe dixit ſuperbiâ mentis,
Neque enim adeò magnopere amplificatur, neque juvatur
Vir, qui Deo delectaverit charum cor.
At obedite vos, quia obedite melius;
Audite mea dicta, quotquot ſapientes eſtis.
Neutiquam ſanè mala fecit Dominus, id verò abſit,
Nec ulla eſt apud Immortalem improbitas gravis.
Viro enim ſuis operibus dignam præbuit mercedem,
Dedit autem, quatenus fas eſt, unicuique quale fecit.
NequaquãNequaquam injuriæ indulgens Deus nefaria patrare-queat,
Neque unquam Immortalis perverſa tulerit judicia.
Quis ei gubernaculum ſtabilis mandavit terræ?
Quis telluris vaſtæ imperator, cui mundus ingens,
Cui populi ſunt commiſſi, & tot curæ-ſunt?
Si hominem acriter obſervet, ejus verò vitam auferat,
Spiritúmque & vitam retro ad ſeipſum recolligat,
Omnis ſimul caro peribit denſa, ínque pulverem
Homines iterum ſolventur, unde priùs nati ſunt.
Si tibi prudens ànimus in pectoribus, Jobe,
Attende, & me audi, & in animo perpende ſermonem.
Num ille princeps erit, cui non chara ſunt jura,
Quique jus odit, & non moratur ſcelerata perpetrans?
Quique juſtiſſimus præ omnibus longè aliis
Eſt, & inter omnes jus rectiſſimè dicit,
Tunè eum audes condemnare, & reprehendere palam?
Num quis ſecundùm decorum, rabula, O rex, inquit,
Improbus es, & tranſgreſſor; Scelerati eſtis, principes?
Quis enim ità auſus fuerit, eloquens licèt ſit orator,
Increpare reges contumelioſis verbis?
Quomodo ergò non dedecet Deo hæc dicere?
Qui omnibus mortalibus & immortalibus imperat,
Quíque non reveretur regum graves vultus,
Neque curat divites: pauper enim in-conſpectu ejus
Diviti eſt æqualis, parémque fortitur honorem:
Æquale enim omnes ejus opus ſunt manuum.
Confeſtim ſimul hos finis mortis obtexit,
Conterritæ autem ſunt nationes hominum extremâ nocte,
Statim autem pereunt imbecilles, regéſque
E ſolio lapſi mordicus arripuerunt immenſum ſolum,
Non hominis, ſed Dei ictu & manu domiti.
Ejus enim oculi ſuper virorum ſunt vias,
Omniáque videntes, verſantur per civitates,
Hominum injuriam & juſtitiam inſpicientes.
Circumſpectans inunumquemq;unumquemque videt omnes greſſus hominum.
Non tãtætantæ tenebræ ſunt in umbroſis domiciliis
Subter, quæ Parcæ nigræ mortis incolunt,
Quantæ impios poſſunt homines obvelare,
Etſi fortè velint facere aliquid clam Deo.
Siquis afflictus fuerit malorum ergô quæ commiſit,
Suámq;que noxam luerit, Deus autem ipſum ignominioſum reddiderit,
At neq;que ſic plus, quàm fas eſt, paſſus fuit,
Ut cùm Deo contendat, eíq;que in jure obviàm veniat
Propter injuriam hanc: juſtiſſimæ enim ſunt Erinnyes.
Peſſundedit autem innumeras gentes præpotentium regum,
Nulliúſque-notæ homines collocavit in excelſis thronis.
Sic enim diſtribuit Cœlicola felicitatem hominibus,
Boniſq;que malis, prout vult, unicuique.
Quorum autem bene cognoſcit iniquitatẽem & mala opera,
Eos nocte mediâ dejecit manu gravi,
Vulnerati autem illi ceciderunt in pulvere,
Proni in pulvere ceciderunt, & perierunt.
Percuſſit verò eos in-propatulo, ubi plurimus erat populus,
Omnes ut viderent, Deíq;que vindictam timerent;
Sic autem quiſpiam tum dicat intuens in vicinum alium,
Non bene-ſuccedunt mala opera, aſſequitur interitus peccatorem;
Sic pereat & alius, quicunq;que talia fecerit.
Quoniam ſeorſum à Deo retrogradum greſſum poſuerunt,
Rurſúmq;que regreſſi ſunt, receſſerúntq;que longè retro,
Et iis nihil curæ-eſt in animo, ex iis quæ fecit,
Quǽq;que ipſis mandavit, & non curarunt ejus præcepta.
Hi quidem injurioſè-agunt, clamor verò ingens oritur
Pauperum miſerorum, quos vexant violentiâ:
Ille autem ad cœlum pervenit, & aures perculit Dei;
Pauper quidem clamavit, Deus autem audivit preces.
Qui cùm requiem dederit, quis tumultum excitabit?
Quis autem ipſum aſpiciet, cùm ſuam abſconderit faciem,
Sive cùm commune malum multis dederit,
Viris & populo iratus, ſive uni ſoli?
Imperare non ſivit inter homines hypocritam,
(Sceptrum & jura hic enim regibus dedit)
Nè malis-machinationibus opprimat cives
Populi-vorator, cui ſemper injuſta opera curæ-ſint,
Nè populi laqueis implicentur gravibus,
Nè veluti nexibus lini capti omnia-venantis
Hoſtibus præda & lucrum fiant.
Quamobrem te oportet, ô Jobe, Deo talia fari,
Propitius-eſto mihi, Rex, & placidum ſume animum:
Hei mihi! quia multa paſſus ſum, & multa pertuli:
Non ampliùs peccabo, nè durius aliud quid patiar.
Eia agè, oſtende mihi, quod non poſſum ipſe cernere;
Siquando peccavi menti pernicioſæ obtemperans,
Non ampliùs iterum delinquam, à-malo autem mihi erit ceſſatio
Num hæc opera erunt , ſicut tibi placitum eſt animo?
Sed profectò hæc Dei in genibus poſita ſunt :
Etenim ille, ſive velis, rependet, ſive recuſes;
Non ego: quare etiam tu eloquere quod nôſti.
Potiùs autem ſapientes & cordati qui ſunt,
Mente prudenti inſtructi inter homines,
Dicant, & meos nunc curent ſermones.
Ineptus eſt Jobus, quoniam vana effutit,
Multáq;que inter nos locutus eſt, qualia non ſapiens vir dixerit;
Adeò non ei gratia coronat verba.
O Pater noſter, O Rex, ſupreme principum,
Utinam vel uſq;que ad finem tentares iſtum Jobum,
Et quidem illud velim, & quidem multò utilius eſſet,
Quoniam ſuis ſermonibus advocatus eſt improborum.
Addidit autem rebellionem iniquitati gravi,
Sceleſta conſilia novit, Dei autem non paruit conſilio;
Manibúſque comploſit, contumeliáſq;que nobis dedit,
Qui verba animo ſuo inconditáq;que multáq;que novit,
Ut temere & non ſecundùm ordinẽem contendat cum Deo ipſo.
SIc dixit; illi autẽem omnes muti erant,nec quis auſus eſt eum
Interpellare; difficile enimvidebatur,ſcientes quantumvis (fuerint:
Taciturni illi ſedebant,rurſus .a.autem hic ſermonẽem dixit;
Proh malum! bonus certè quanquam ſis,ſuperbè locutus es,
Et valde inſolens verbum effutiiſti, ſic dicens,
Sanè ego juſtiorem Deo me profiteor eſſe.
Num putas, quòd hoc dictum rectè dixiſti ?
Verùm ſic etiam locutus es, Quodn.enim magnum erit emolumentum,
Vel quæ mihi utilitas purgato à peccatis?
Aut quid mihi ampliùs-ſupereſt, poſtquam didici eſſe bonus?
Idcirco reſpondens fundam veram vocem,
Palámq;que edicam pariter tibi & tuis ſociis.
Oportet enim reſponſum liberè-&-apertè dare
Quemadmodum nunc ſentio, & ut fieri puto.
Cœlum ſuſpicias , quod ſublime ſupra terram
Expanditur ſtellatum, nubéſq;que conſidera animo,
Quæ longè ſuprà te evectæ ſuſpenduntur :
Illis ſupereminet Dei ſedes firma ſemper,
Tantùm ſuprà polum, quantùm cœlum diſtat à terra.
Contra eum .a. quid feciſti incommodũum, quando peccaveris?
Aut quid in eum multis transgreſſionibus commiſiſti?
Aut quânam-in-re is, Jobe, tuam malitiam luit?
Sed & ei quid tu rurſum das, ſi es juſtus? (tua?
Aut quodnam ei emolumentum? quid autem is capit manu de
Ei autem bonúſq;que malúſq;que nec nocet nec prodeſt.
Tua utiq;que iniquitas citò lædet filios Adami,
Qualis & tu es, malúmq;que hominibus parias :
Tua utique juſtitia profit hominibus mortalibus
Aut dicto aut facto gratificans viris.
Multi ſuperbi & improbi viri ſunt,
Qui inſolentiæ obtemperantes, obſequentes robori ſuo,
Affligunt pauperes fortitudinéq;que viribúſque;
Horum verò violenter-tractatorum gemitus gravis oritur,
Et per-vim-tractorum; adhuc autem oppreſſoris brachium
Furit immane, cujus robur inſuperabile.
Nec quis inter iſtos quærit, nec interrogat.
Dicens, Ubi Deus eſt, qui me formavit nihil exiſtentem antea
Et elaboravit fabricans, ejus enim labor ſum, & opus,
Qui noctem per intempeſtam dat ſuavem cantilenam;
Qui prudentiam homines docuit, & conſilia varia,
Animaliáq;que nobis dedit mente ſuperare cætera,
Feráſq;que agreſtes, & aërias volucres?
Tunc verò ſimul ejulatus & preces erant virorum
Propter injuriam pernicioſam, & ſuperborum noxam;
Diu autem tacitus Deus ſedit, & non audienti ſimilis.
Neq;que enim cœleſtis lubens ſuam aurem accommodat
Inanibus verbis Pater, vanitatiq;que miſerandæ;
Nec unquam Immortalis vana-cogitantis audiit vocem,
Virum neq;que reſpexit, qui inania loquitur.
Etſi dixeris, Neutiquam ipſum ego poſſum coràm videre;
Facilè tamen innoteſcit Deus ſuis in operibus,
Veſtigia conſpicua, præfulgentes autem ejus ſunt radii:
Apud eum verò eſt juſtitia, apud eum judicium & jura:
Cui tu confiſus admodum-pare, & te permitte.
Jam verò quoniam non ità fretus Deo eſt Jobus,
Is quidem iratus gravem illi intulit miſeriam;
At iſte vir dolore magno fauciatus cor
Non novit, neq;que animadvertit, quid ſibi tantam calamitatem (auget,
Miſer, quam & meritò patitur voluntate Dei.
Quocirca futilis & multiloquus eſt Jobus,
Cujus à lingua valdè inanis fluit oratio;
Multa quidem ſtrenuè, ſed non prudentia dicit.
Sic Elius fatus eſt; ei autem nemo reſpondit ſermonem:
Ideo rurſus inſit & nondum deſtitit verbis.
Nunc me paululùm ſine, tacitè expectans ſede,
Et tibi ego valde omnem veritatem dicam,
Adeò adhuc mihi pl⁹usUses the superscript 9 / us-sign contraction symbol for "us". eſt quod Dei gratiâ ex-adverſo urgeam.
Longè exordium-ſumens prudentia conſilia ſcrutans
Eloquar, quæ fando accepimus, vetera oracula pandens;
Enunciabo autem jura cœleſtis Regis,
Ejus autem juſtitiámq;que & æquitatem declarabo,
Qui me fabricavit ſapienter, peritus artifex.
Mentiar, aut verum dicam? movet verò me animus:
Turpe enim mentiri ſcienti vera dicere.
Vere igitur tibi loquar, neque occultabo.
Juxta te autem ſitus eſt, qui ad cognitionis apicem pervenit,
Quíq;que novit præſentia, & futura, & præterita.
Fortis eſt Deus, ejúſq;que robur non debile,
At non infirmum hominum neglexit genus,
Neq;que mortales contempſit, impotentiſſimi licèt ſint.
Certè admodum fortis eſt; quis ei viribus æquiparetur?
Adeò omnes excellit potentiâ, mentéq;que ſanâ,
Utrumque, réxq;que bonus, validúſq;que bellator.
Peccatorum autem, quibus nefaria opera curæ-ſunt,
Vitam non ſervavit, & non ſalvavit tranſgreſſores;
Ipſi autem ſuis flagitiis perierunt.
Pauperis miſeri admodum curam-gerit & miſeretur,
Benéq;que jus præbens, moleſtámq;que injuriam propulſans.
Nunquam à piis mitem avertit vultum,
Oculi autem ejus ſemper ſuper juſtos ſunt viros,
Rectǽque-mentis-viros collocavit in excelſis thronis,
Honorem ut nancifcantur cum validis regibus;
Ibi eos conſtituit perpetuò, ii verò exaltati ſunt.
Quòd ſi unquāunquam in collaribus & compedibus vincti fuerint,
Ærumnǽque gravis iis vincula circumfuſa ſint:
Tum verò ille ipſis oſtendit, manifeſtóque declaravit,
Quanta mala patraverint improbitate mentis,
Noxámque ſuam, & tranſgreſſionem gravem.
Aures autem iis aperuit, & in mente conſilia prudentiæ
Poſuit ſcienter, ut non obliviſcantur mandata,
Sed à malo ſeorſum retrogradum veſtigium habeant.
Si poſtea obtemperent (quandoquidẽquandoquidem obtemperare præſtat)
Reverentes animis ſuis præceptáque & ipſum;
Tum verò exigent vitam, proſperitate in multa,
Gaudiíſque dulcibus volventibus annis:
Sin verò non obediant ejus placidæ legi,
Perdet eos gladius acutus, charâque vitâ privabit,
Turpitérque peribunt inſcitiâ mentis.
At doloſi verſuti hypocritæ
Iram accumulant malam in fatalem diem:
Neque enim preces in cœlum amplum mittunt,
Siquando Immortalis grave iis vinculum imponit.
Quare adhuc puberes, priuſquam ſenectutis limen contingant,
Infauſti moriuntur, breve autem eorum ævum
Conſumitur inter libidinoſos, medióque cinædorum in cœtu.
Pauperes verò contrà ærumnâ exolvit & calamitate,
In omnibus laboribus præſénsque ſervavit:
Aures autem iis aperuit, oppreſſio cùm venerit & injuria.
Ità etiam te facilè transferre-poterit ex anguſta-viâ
Locum in ampliorem, ubi non arctatus fores:
Et in eſcas paratas appoſitas manus extenderes
Edens pinguis gratum convivium menſæ.
Tu autem promptus peſtifera conſilia peccatorum
Cogitationéſque perfeciſti; ideo te non ſalvum eſſe puto,
At te nunc Nemeſis mala, & Parca aſſequitur.
Gravis jam ira eſt; Dei autem verere furorem,
Nè te percutiat, & dulcem vitam abripiat:
Tum eum non flectes ferens licèt infinita dona;
Neque ſi ei decies ac vicies totidem dares
Quot tibi antea fuerunt, & ſi alicunde alia acceſſerint.
At nec dum ità futurum eſt, ut animus ejus perſuadeatur
Animam tibi liberare charam, & redemptionis-pretium accipere.
Omnia autem rejectanea ſunt Deo inſignia dona,
Quæcunq;Quæcunque quis dederit valdè-cupiens animãanimam ſuam redimere,
Fruſtrá: ille enim ea non curat, quandoquidem non eſt divitiarum ſtudioſus,
Necutiq:utique illi grata ſunt tot auri talenta:
Robur ei & vires neque in ratione neque in numero ſunt;
Valde enim fortis præ omnibus eſt hominibus.
Nondum deſidera noctem, quando repentino quodam interitu
Populi diſpereunt ſimul ſuo in loco;
Nec enim quis divinitùs-miſſum fugiet malũmalum,neq;neque per noctem.
Conſidera, nè reſpice vanitatem in animo, nec iniquitas,
Tibi curæ-ſit in corde, hoc enim miſeriæ prætuliſti.
Facilè autem notum Dei hominibus fit robur,
Quibus velit gloriam præſtantiorem præbere.
Quis ſalutare conſilium, ſicut ille, texere-queat?
Quis eo ſcientiâ doctor ſe-conferre-audeat?
Quis ei, velut dux itineris, ſuam viam præivit?
Quis autẽautem eum benè docuit, quomodo quàm optimè res fiant?
Aut quis ei unquam opus reprehendet eo-quòd-tale fecit,
Coram ſic objurgans, Quàm hoc non rectè feciſti?
At tu nunquam obliviſcere admirari ejus opera,
Atque magnificare, quæ homines ſemper vident:
Omnibus enim ſunt manifeſta; quis mortalis ignoraverit?
Facilè enim vir, ſi velit, ad diſtantiam intueatur,
Cujus vel obtuſiſſimè ex capite cernunt oculi.
Permagnus hic eſt, & nos neutiquam eum ſcimus,
Qualis & quantus eſt, pariter bonúſque magnúſque:
Difficilis enim eſt Deus mortali homini cognitu:
Incorruptibilis ei vita, annorum verò ejus quis novit numerum?
Minutiſſimas guttulas bene-ſtillantis roris,
Aqueáſque guttas defudit in terram.
Aër verò non ingratus, poſtquam bibit humorem terræ,
Iterum regerit, rependens decentem compenſationem,
Pluviámque viciſſim dat, progenitore condignam vapore,
Humidum rejectans, quod priùs è terra ſuxit.
Diſſolvitur ſole nubes gravida, mox autem ſuper homines
Crebra ſtillicidia, & abundantem fundit aquam.
Quis opus intelligat nubium-congregatoris regis,
Qualibus nubibus cingit cœlum latum,
Quemadmodum nebulam expandit ſuper aërem tanquam tapetem
Ibi in tentorio ſuo, valdè autem reboat cœlum.
Modò caliginoſum eſt cœlum, modò ſerenitas
Panditur abſq;que nube, candidus autem circumfulget ſplendor:
Interdum cæruleâ nube obtexit maris
Profunda & radices, obſcuratus autem pontus eſt ſub ipſa.
Sæpe enim ſolet Pater denſis nubibus
Homines punire ob transgreſſionem gravem,
Die autumnali, cùm ingruit magnus imber
Turbine ingenti, minuuntur autem opera hominum:
Sæpe autem viciſſim nubibus viros-alentem cibum auget:
Quando enim irrigationes ſunt per guttas frequentes
Cava ex nube ſemper recèns venientes,
Cœlitus autem volant ſuper floribus vernis,
Et aliæ hàc confertim volant, aliæ illàc,
Tum admodum abundantia poſtmodum futura eſt
Fructuum omnigenorum, affatim autem onuſta-ſunt arva.
Obſcuris nebulis Cœlicola circuntexit
Solis corpus, umbroſámque caliginem
Induit illi, quaſi tenuem & bene-netam tunicam,
Et prohibuit lucere per nubem ſupervenientem:
Quâ etiam ruptâ, & exiliente fulmine,
Horribilis fragor oritur, remugit verò cœlum amplum;
Jumenta autem nunciant unanimi quâdam voce
Vaporem, quem ſentiunt à terra ſurſum euntem.
SUper hoc etiam cor mihi in pectoribus palpitat,
Vehementer timenti, tremunt autẽem mihi præcordia intus;
Sicut cùm moverit zephyrus altam ſegetem veniens
Vehemens irrumpens, illa ingruit ſpicis;
Sic mihi movetur cor in mente cogitanti.
Verùm agitè, percipite ocyùs Dei vocem loquentis,
Veſtras aures feriat ejus cum-ſtrepitu-currens ſonus,
Quæque ei ex ore grandiſona fluit vox.]
Illam toto direxit ſub cœlo, fulgur verò
Manu accipiens concuſſit à ſplendido cœlo.
Illud autem intortum Dei celeriter-volubili vibratione
Horrendis radiis uſquè coruſcans volat
Perniciter admodum ruens per aërem, ſtatim autem pervenit
Ad terram immenſam, tremunt autem gentes hominum.
Tum quædam de-cœlo vox fremit, at illâ
Mundus totus perſtrepit, fragor verò ingens excitatur.
Tum Altitonans immanè ſonuit, undique autem cœlum
Horrendùm crepuit, remugiit autem immenſus æther,
Reſonuit verò ſedes cœleſtis, inſonuítq;que lata tellus,
Timuit autem ſubtus rex inferorum Lucifer.
Horrendùm autem intonuit Pater ſtrenuâ voce,
Tonans autem horrendùm, demiſit candens fulmen;
Terribilis verò fragor ortus eſt fulmine vibrato.
Adeò magna ipſe fecit, quæq;que non poſſumus intelligere.
Qui dixit nivi, In terram deflue, riga autem ſolum,
Vade agè, nec ampliùs mane irrita in nubibus.
Sic dixit; timuit verò nix, & paruit dicto.
Statim crebræ nives cadunt in-terram,
Lanæq;que inſtar funduntur ſuper fertilem tellurem,
Terra autem exhilaratur niveâ reſplendens veſte.
Similiter mandavit Pater pluviæq;que & imbri,
Hi autem confeſtim fluunt ejus metuentes increpationem.
Tum à labore quieſcere-fecit, quantumvis feſtinantibus
Manus coercens, laboris autem fit ceſſatio;(ad opera
Ut bene ſciant miſeri mortales quale fecit.
Die illo ſubterraneis cavernis cubant
Feræ, & ſpeluncis in cavis jacent.
Ex noto celeri verſatilis oritur procella,
Flatu cum ſonoro divinitus-motum ſibilum emittens,
Turbine flagellans pulverem circa vias :
Quæ & deſiliens purpureum mare commovet,
Multus autem tumidus fluctus volvitur,in-altum verò ſpuma
Spargitur venti vago fluctu.
Frigus ab impetu ſerenitatem-patientis boreæ
Fit, qui gelidis ſemper terram verberat flatibus.
Gelu horridum per ſpiraculum venit Dei,
Statim verò fluctus concreſcit bene-fluentis fluminis
Arctatus, lævis autem ſuperfunditur glacies.
Fatigat irrigationibus denſam nubem, premitur verò illa
Laſſata, onuſtáq;que eſt aquis gravido ſinu.
Interdum autem diſperſit in terram almam
Coruſcationes nubium, & ardentia tela.
Circumaguntur iſta omnia Dei magni voluntate,
Circáq;que terram gyrantur perpetuâ vertigine;
Conſilium autẽem, quod ipſis mandat, per terram & per orbem
Dicto-citiùs perficiunt, ejúſq;que obtemperant verbo:
Sive impios duro flagello perſequatur ;
Sive imbribus humectet ſuam aridam terram
Propitius, piíſq;que in pectore animum lætificet.
Audi ergò me, Jobe, & quietè ſede pauliſper
In ſtupore & ſilentio, & miracula ſtupenda
Magnáque-&-egregia opera Dei tuo repone animo.
Nôſtin’ quomodo ſtatuit Deus nubes opacas,
Rurſum autem lucem oſtendit diſperſis nubibus?
Nôſti quo pacto illæ æquilibres in-ſublimi pendent,
Imbribus licèt gravibus & aquis onuſtæ ?
Qualiáq;que mirabilia facit, cujus mens perfecta eſt,
Summúſq;que intellectus ſupra omnes conſiliis pollens ?
Quomodo tepefiunt tuæ veſtes, fovetur autem tellus,
Quietè quamdiu dormit vis boreæ & aliorum
Vehementium ventorum, præter tepidum notum,
Ejus autem Deus flatum mollem immiſit ut ſpiret ?
Nunquid tu ætherem divinum unà cum illo extendiſti?
Cœlum aut ſolidum ſuper terram expandiſti,
Quod ſplendidum ſimul firmúmq;que eſt, fuſile tanquam ſpeculum?
At tu jam nobis ſuggere, & ſermonem præbe,
Non enim certò ſcimus quomodo reſpondebimus illi;
Tanta noſtris in pectoribus caligo.
Quis ei oſtendat meam orationem? ſi quis loquatur,
Fulgor quodammodo divinæ eum abſorbebit faciei.
Lucem ſub nubibus mortalis videre-nequit,
Cujus vel acutiſſimè ex capite cernunt oculi.
At ventus vehemens nubes atras agitans
Impetuoſè-ruit cum flagello ſtridulo, purgavit autem cœlum,
Illico autem caliginem diſperſit & amovit nebulam;
Apparéntque omnes ſpeculæ & vertices prominentes,
Et ſaltus, cœlitúſque erumpit ingens ſudum.
Serenitas ex aquilone ſplendidior auro
Expanditur ſine-nube, lucidáque ad-mare venit tranquillitas;
Cujus etiam ex flatu ſubridet ingens æther
Coruſcans ſplendore, ridet verò omnis circùm terra
Candore fulgens, gaudet autem in animo paſtor.
Quàm ergò horrenda Supremi-omnium eſt gloria,
Cujus &et clariſſimúmque lumen, &et terribilis vultus!
Invenire non poſſumus Dei naturam ſemper exiſtentis,
Quantumvis diligenter inquirentes perſcrutantéſque;
Qui inſtructus eſt viribus, &et ei robur invictum,
Qui omnes æquitate tranſcendit, &et jure,
Juſtitiâque mentis, &et nunquam hominem deprimere
Vult iniquè, ſicut oppreſſores inſolentes,
Qui alios affligunt vi ſuperbientes.
Idcirco ipſum metuunt terreſtres homines,
Venerantes Regem, cui ſapientia non placuit virorum,
Nec quenquam reveretur prudentia mente conſilia agitantem.
Sic dixit intrepidè; taciti autem ſteterunt ſocii
Sermonem mirati: admodum enim ſtrenuè fatus erat.
Verùm &et ipſe deinde Deus affatus eſt Jobum
Turbine de medio, &et magnum quaſſavit cœlum.
Quis ille eſt qui abſcondit conſilium imperitiâ mentis,
Inſipiens, neſciúſque in animo ſana dicere?
Non enim rectè dixit: videtur utique mihi imprudens-eſſe.
Infelix, certè difficile eſt tibi Dei æterni
Conſilia ſcrutari, valde licèt multarum-rerum-peritus fueris.
Quin agè nunc, bono-animo-fis, zonâ autem cinge lumbos,
Vir eſto, amice, memineris autem ſtrenuæ virtutis.
Dic mihi interroganti vera, neque occultes,
Animus quandoquidem te compulit Deo litem offerre.
Dic mihi, ſi intelligas, Ubi eras, quando ego
Jeci ſtabilis inconcuſſa fundamenta terræ?
Quis ejus poſuit terminos? quis fune (ſi id ſaltem nôſti)
Ipſam menſuravit, &et ad perpendiculum direxit
Bene &et ſapienter? ea autem pendet æquilibris
Ponderibus ſuis, &et non vergit huc &et illuc.
Quomodo ei fixa-ſunt fundamenta? quis in principio
Primum lapidem poſuit, &et radicavit inferné?
Quando divinis ſimul ſonuerunt cantilenis
Phoſphori, qui pulcherrimæ in cœlo ſtellæ ſunt;
Et omnes Dei filii ſimul mirificè jubilârunt
Gaudio læti, ſuum patrem hymno-celebrantes,
Circùm autem reſonuit magnum cœlum, hi .v. accinuerunt.
Aut quis indomitum pelagus circunclauſit oſtiis,
Cum adhuc embryo fuit, ſubterraneis autem à cavitatibus
Ferventer ebulliit, & velut ex utero erupit:
Horrendus autem ſonitus ponti efferveſcentis
Terribilíſque excitatus eſt quantumvìs recèns-nati?
Ei quaſi pallium nubem indui, & tunicam;
Velut faſciæ ei erat atrata caligo.
Deinde eum,ut priùs ordinavi, januæ & vectes ſtrinxerunt,
Litoráque prominentia munita, undique autem fluctus
Fremuit impetuoſus, lævis autem eminuit petra:
Et valde licèt efferbuerit unda, murmuraverítque mare
Litore magno præpeditum, id verò ipſum
Coërcuit, ideóque non ultrà fluxit cupiens licèt.
Ità enim ego mandavi, increpánſque affatus ſum,
Oceane, fiſte impetum, quid verò furis non-ampliùs tolerabiliter?
Huc ades, grandiſone, & nè hoſce limites tranſeas,
Hîc fiſte fluxum, tumidóſque fluctus compeſce.
Quòd ſi te egó hunc terminum tranſilientem deprehendero
Fluctu audaci, id verò tibi durius erit.
Sic dixi; ille autem ſedavit ſuum fluentum, fiſtebátq;que fluctum.
Anne tu unquam Orientem diſpoſuiſti,diluculúmq;que juſsiſti
Scire ſuum locum ſimul & tempus obſervare?
Aurorámq;que croceum-peplum-geſtantem de cœlo miſiſti;
Ut longinquis illuceſceret finibus terræ,
Ut conſilio tuo detectis
Peccatis, ignobiles improbi homines ſtatim
Funditus male perirent de terra ſpatioſa?
Quæ ſimul ac noctis nebulam exuit atram,
Statim omnifaria fit, valdè mirabile viſu,
Omnigenis coloribus & ſpeciebus renidens
Splendidis, multiformis, veluti argilla,
Quam figulus variegavit ſcienti animo.
Pulchra autem prata affatim rident, geſtantes
Palliúmque purpureum & floridam tunicam.
Tum hominum inſolentia,& immania facinora apparuere.
Sic enim meo conſilio & lumen prorſus defecit
Impios, & rigidum fractum eſt ab humero brachium.
Túne unquam in fontes deſcendiſti Oceani ?
Profunditatéſq;que inſtabiles & humida fundamenta maris,
Aut abyſſum ponti & ſævam undam calcâſti?
Nunquid tibi apertæ ſunt januæ umbroſæ necis?
Parcæ'q;que inviſæ vidiſti tenebricoſa oſtia,
Ubi umbra pernicioſa habitat nigræ mortis?
Sed agè, mihi illud dic & verè narrá,
Si mundi latitudinem nôſti, & ſi tibi hoc curæ-ſit,
In quantum amplæ ambitus circuncurrit terræ ?
Lux ubi habitat? ubi ei populíſq;que civitáſq;que?
Ubi tenebræ ædes habent? ubi caliginis eſt domus?
Ut eam domum reducas edoctus ejus ſemitas,
Siquando aberrantem videas à natali ſolo.
Nunquid hæc bene nôſti, quoniam multorum-dierum es,
Omniúmq;que primus natus-es, & plurima cognoſcis ?
Theſauros nivis unquámne vidiſti oculis?
Aut tot acervos reconditos crepitantis grandinis?
Funeſtum in bellum quæ mihi gravia tela
Jacent ſemper parata, quibus hominum capita vulnero
Inimicorum, quibus iratus fuero die ſævo.
Quà autem lux diſpertitur ſub cœlo ſtellato?
Quà expanſis-alis Eurus impellitur ? aut unde progreſſus
Spargitur ſolis vi, quando procellâ ruens
Ingenti valdè oritur per aerem ſterilem ?
Quis canales imbribus, & pluviæ viam dedit,
Horrendóq;que tonitruo, quando de cœlo fragorem-dat,
Tonitruóq;que fulgetróq;que diviſit divinam ſemitam?
Ut imperviam terram, ſterile & deſertum ſolum
Riget pinguis gutta, floridíſq;que ros.
Tellus ut ſitibunda, antea quantumvìs deſolata fuerit,
Modò frugifero ſatiata imbre
Tempore verno germina pulchra progeneret
Floribus omnifariis affatim reſplendens.
Quis imbris pater ? quem pluvia novit paren
Quali ex genere & ſanguine gloriatur ſe eſſe?
Aut quis ſuavis genuit guttas roris?
Glaciem quis genuit & nutrivit vel condenſavit,talem exiſtentem?
Quænam autem ei mater fuit? cujus etiam ex utero venit?
Nox cùm gelida fuerit, frigidam quis genuit pruinam?
Veluti lapide obſtructa ſunt & ſtant limpida fluenta
Frigore concreta, congelatúrq;que abyſſi facies,
Et tum aqua haud-quaquam volvitur cupiens licet.
Pleiadéſque, Hyadéſque, & ſerò occidentem Bootem,
Urſámque, quam & Plauſtrum cognomine vocant,
Quæ ibidem vertitur, atq;que Orionem obſervat,
Aliáq;que ſidera omnia quibus cœlum coronatum eſt,
Tempore ſuo educere certò nôſti?
Pleiadum autem mellifluarum orientium
Cohibere influentiam potes, aut occidentium
Stillare velut dulcem laticem, vímq;que Orionis
Solvere, & robuſti tempeſtuoſa vincula Bootæ?
Signáq;que zodiaci bene dirigere in ſtellifero circulo,
Arcturúmq;que ſenem cum filiis, ut ordine
Cœlum conſcendentes ſuum curſum abſolvant?
Ætheris indefeſſi ſempiternam rotam nôſti,
Quomodo ſcilicet ſphæræ circa polum volubiles vertuntur,
Et in ſublunaribus rerum gratam viciſſitudinem
Perpetuò præſtant circunlabentibus annis.
Túne ferream-vocem habes? ad ætherem autem uſq;que vociferaberis,
Quantùm novies-mille clamant, vel decies-mille,
Horrendùm vociferans, ut te aquæ multæ tegant
Cadentes cœlitus nubibus liquentibus?
Nuncium in terram mittes fuliginoſum fulmen,
Vade agè, nequàm, dicens? túne jaculatus es è nubibus
Impetuoſúmq;que fulmen & flammantia tela?
Quis intelligentiam in præcordiis, quíſve mentẽmentem intus poſuit?
Aut quis ſcire dedit arborum naturam, operáq;que animantium?
Imbriferarum nubium quis ingentem novit numerum?
Vel quis cœleſtes aquis gravidos utres
Cohibuit, ut nec omnino irrigent agros
Stillicidiis dulcibus, canis cùm fulſerit rutilus;
Quando concreſcit humus, in-grumos-coëunt autem glebæ
Die illo, quo plurimus eſt pulvis in viis? (terræ,
Venaberis fortibus prædam & eſcam leonibus?
Ipſis & proli apparabis gratas epulas?
Et catulis potûs & cibi deſiderium eximes,
Dum latenter cubant denſa in ſylva
Noxii, ſubterraneis in antris deliteſcentes?
Quis autem paravit cœnam impaſtis corvis,
Cùm per pratum pulli, parvula proles,
Præq;que inopiâ cibi vagantur huc illuc,
Et Deo ſupplicant, vocem raucam edentes ?
NOſti, quando pariunt villoſæ ſylveſtres capræ?
Aut quando hinnulos-ferentium cervarum genus parturiunt?
Menſium nôſti numerum, quem prægnantes implent,
Quoto die fœtant, & tempus nôſti partûs ?
Incurvando-ſe parturiunt enitentes charam prolem,
Eas autem tenet telum laborem-afferentis partûs
Acre & validum, amaros dolores augens.
Pingues ipſis filii, & bene ſaturati cibo,
Faciléq;que creſcentes nitidis renident membris,
Senſim verò è cubili parvulis repentes pedibus,
Infantiâq;que præ miſeranda aberrantes à parentibus
Non-ampliùs meminerunt reducem greſſum incitare.
Quis onagrum dimiſit liberum, vincula ſolvens,
Velocem, rapidum, validis-ungulis, procerum onagrum ?
Cui ego feci domos in deſerta terra,
Solivagus verò hic habitat in ſolo infructuoſo :
Procul à multitudine oſor-urbis ſolus vagatur,
Populum vitans, abhorrétq;que à multo cœtu,
Nec unquam exactoris rigidas audit minas,
Paſtoris nec clamorem curat, nec agaſonis.
Montis in ſaltibus ſemper recèns-virentem herbam
Perquirens vagatur, de viridíq;que gramine
Habet paſtum, paſcit eum copioſè herbida tellus.
Inepte, putáſne te unicornem domare
Sylveſtrem poſſe, ut tibi obediens ſit,
Et ſtet, hordeum album edens tanquam bos ad præſepe?
Num, ut bovi, ei ad ſulcum jugo collum ſubjicies,
Ad trahendum, ut & ſulcum continuum findat
Novali in amplo, cedat autem gleba aratro ?
Ejus autem viribus confiſus es, quoniam robore excellit?
Et quia robuſtus eſt, ei committes tua negotia ?
Putáſne eum ex agro tuum pomacei-coloris frumentum laturum,
Domúmq;que adducturum, æſtate circumvertente,
(Qui ſervorum mos eſt, boúmq;que erecta-capita-habentium) :
Tutóq;que repoſiturum illud bene-extructa in area ?
Túne pennas pulchrè-expanſas &et ſplendidas veſtes dediſti
Orrhopygium-notis-diſtinctũum-habentibus, extenſis-alis pavonibus?
Hi .a.autem ſuperbientes plumíſq;que pulchritudinéq;que ſuâ
Circulo obumbrant totum corpus variegato,
Frequentibus oculis conſperſo hinc &et indè,
Mirum viſu: pennáſne tu plumáſque dediſti ſtruthiocamelo?
Quæ poſtquam peperit ova, humi relinquit, neq;que fovet
Suum fœtum circuntegens alis charis,
Ut mos eſt volucribus: illa autem in tepido pulvere
Foventur radiis &et excluduntur ſolaribus.
Inſipiens, neque id novit in animo, neq;que animadvertit
Feræ quòd ingruentes ejus irritum cubile
Conterere fortean futuræ ſint ſub pedibus, diſperderéque.
Mater mala-mater, &et durum animum habens,
Quæ ſic à prole alienata eſt, quaſi ipſa
Neſcia partûs: ferreum certè ei cor:
Quæ cùm fruſtrà adeò validos dolores vitavit
Laborioſi partûs, ſuos negligit pullos
Improba, nec de iis metuit, nequid patiantur.
Neque enim ei Deus intelligentiam in pectoribus dedit,
Scientiam verò negavit, &et non præbuit mentem ſanam.
Ea autem non circumvolitat in æthere &et nubibus,
Qui aliarum ritus eſt æriarum volucrum,
Surſum verò villoſúmq;que caput &et pectora erigit
Malum ceu navis; aláſq;que veluti alba vela expandens
Celeriter currit per terram pariter cum flamine venti,
Quaſi quædam automata pedeſtris navis, cui ſoli
Secundi venti à-tergo gubernatores ſunt:
Præteriens autem deridet pariter equitémq;que &et equum,
Utrumque, velociórq;que curſu majórq;que viſu.
Nunquid tu robur dediſti bellicoſo forti equo,
Celeri, æripedi, ſolidam-ungulam-habenti, nigris-ſetis?
Ejúſne horrendo induiſti craſſam cervicem tonitruo?
Amplum ei pectus, oblongum corpus, lata terga,
Reflexum collum, pertranſit verò campum
Exultãanſ, altéque caput tollit, circum autem jubæ
Humeros diffunduntur, ille autem ſplendore fretus,
Celeriter ipſum genua ferunt, nutant autem horrendùm comæ.
Eúmne tanquãam cicadam terrefacies, quæ in ſylva
Arbori inſidens vocem ſuavem emittit,
Sin verò aliquem aut venientem videat, aut ſonum audiat,
Timet vehementer, valdéq;valdéque pallidus metus eam occupat;
Meminit quidem fugæ, floridi autem obliviſcitur cantûs:
Ità tu illi in pectoribus timorem & metum incuties?
At ille anhelans eructat multum vaporem
Calidum ab ore & terribilibus à naribus.
Tolutim-incedens valles pedibus fodiit, robore confiſus,
Per planitiem gradiens denſæ occurrit phalangi,
Terribiliter licèt ſcutíſq;ſcutíſque & lanceis horreſcenti,
Optat autem primo-quoq;primo-quoque tempore miſceri in prælio triſti.
Nec certè eum timor cohibet excors, nec omnino
Metuit,poſtquam primùm ingreſſus fuerit cohortem virorum.
Neq;Neque enim ei honeſtum fugitanti pugnare,
Non trepidare, & circunſpicere belli tranſitus
Æris præ fulgure, enſíſq;enſíſque præ fulgure.
Torvè admodum coràm tuetur inconnivis oculis
Juvenibus cohortem condenſam haſtatis,
Et æs fulgidum, & ſcintillans ferrum.
Pergit autem per primam-aciem; tum etiam adverſùs illum
Crepuit arcus, ſonuit pharetra, ſtridit ſagitta,
Circa humeros reſonuerunt arma ſplendida,
Fulgor ad cœlum pervenit, commotæ autem ſunt phalanges,
Stant ei ex-adverſo conferti propugnatores
Munientes lanceas lanceis, clypeos clypeis denſis.
At ille inter primos incedit robore ſuperbiens,
Oculi autem ejus torvis ſuperciliis truculenti
Splendent veluti ignis flamma ardentis;
Spuma autem circa os oritur pugnantis.
Pedibus porrigitur ad-pugnandum, tum pulverem
Abſorbet anhelans, & terram naribus haurit.
Spumat autem pectus, quaſſantur verò ſupernè jubæ,
Sub ungulis autem pulvis excitatus eſt turbineus.
At cùm belli prænuncia ſonat tuba,
Vocémq;Vocémque pugnæ-excitatricem mavortia buccina emittit,
Utíq;Utíque tum aures arrigit cupiens belli,
Surgit autem erectus, neq;neque ſtat ſuis pedibus,
Tubæ autem nondum canorum clangorem cupiens licet,
Putat ſe audire, valida enim eum rabiis ſubiit.
Inter tubas medias valde altùm hinnit,
Terribilis, exultans-præ-lætitia: geſtit autem in animo præ
pugnâ,
A-longinquo olfaciens clangorem & prælium,
Tonitrúq;que ducum, & pugnantium clamorem.
Tuóne arbitrio accipiter pernicibus-alis concitatur ad volandum
Circus, qui parvis cædem adfert avibus,
Et notum circumvolat exultans pennis ?
Tuóne præcepto magna aquila aërem ſcindit
Altivolans, quæ omnes excellit volucres,
Surſum autem in nubibus impudentem fixit nidum ?
Habitat in prominenti & obſcura rupe,
Sublimi, magna, manétq;que in prærupta petra
Excelſa, firma, ubi ei domus eſt & præſidium.
Ibi non vana ſpeculatrix ſedet. nec citra opinionem(ſuam
Undiq;que circunſpiciens ſicubi magnam prædam deprehendere
Longè autem à ſpecula vidit cadáver oculo acri,(queat,
Acutiſſimè enim cernit inter aërias volucres.
Crudis-veſcentes alit pullos adipe candido
Carnivoros; ideo ſemper verſatur inter cadavera.
Sic fatur apertè ſacra vis Immortalis,
Necdum dictis deſtitit, rurſus autem is ſermonem dixit,
Iterúmq;que reſpondit Jobo, objurgánsq;que eum allocutus eſt,
Ecquis audeat cum Deo certare cominus,
Conſiliúmq;que ei ſuggerere, prudentiámq;que mentis ?
Tripliciter quadruplicitérq;que luet, qui ipſum redarguere
Auſit : difficilis enim Cœlicola eſt cui reſiſtatur :
Infelicium verò filii meo robori occurrunt.
Sic ait : exhorruit autem patiens divinus Jobus,
Diu autem tacitus ſtetit, timor verò eum gravis apprehendit.
Tandem autem eum allocut⁹us eſt, pium autem dixit ſermonem;
Heu me miſerum, & viliſſimum viventium !
An adverſus Immortalem os ſtolidum ipſe aperiam ?
Non licet, neq;que decet tibi, Pater, contradicere :
Idcirco ego volo os manu opprimere.
Sanè ſemel dixi, & ſecundò iterum locutus ſum :
At mihi non-ampliùs animus in pectoribus auſus eſt
Ex-adverſo fari tertiò rurſus, ſed me jubet
In ſilentio quietè ſedere; quandoquidem longè meliùs ità eſt.
Illi autem viciſſim reſpondit Deus ſolitâ voce
Turbine de medio, tremuit autem cœlum amplum ſub ipſo,
Movit autem ſe in ſolio, concuſſítque magnum polum:
O timide, vir eſto, zonam circunjice lumbis,
Conſide, neque prorſus in mente timeas tantopere,
Dic mihi interroganti vera, neque occultes.
Miſer, túne mea irrita judicia reddes?
Sed nullo-modo fas-eſt meam mentem nec cogitationem
Aut prætergredi miſerum mortalem, aut fruſtrari.
Vel num juſtificabis teipſum me condemnans?
Nunquid tibj,tanquātanquam Deo,magnum extenditur brachium,
Quod & vibrans projicit flammeum fulmen?
Horrendùm autem tonuiſti ab æthere, velut ille,
Voce grandiſonâ? fulgetrúmq;que ſimul manu vibrâſti?
Quin agè nunc, ſi mecum potes viribus æquiparari,
Fulge per ſplendorem impetuoſo indutus robore,
Pulchritudine & gratiis coruſcans, & nitore,
Subridens terribili vultu, circùm autem gloriâ
Amictus ſis, divinǽque indue lucem faciei:
Irámque, acrémque furorem, Nemeſínque, & Aten
Sparge totam in terram; quáque vides viros ſuperbos,
Præcipita, & ibi maximè tuum vindicem oculum extende:
Percute autem torvè intuens,ut in terram cadant ſinguli,
Viros ſuperbos & arrogantes, quicunq;que ſint;
De ſedibus deturba improbos, ut illi
Proni in pulveribus mordicus prehendant terram.
Pedem in pectus imprime, ſúbque pedibus pulvere
Abſconde ſimul malas gentes hominum ſuperbientium
Ligans capite, eos autem tenebræ oculos operiant.
Tum verò ego lubens concedam, neque inficiabor,
Quòd tua dextera tibi ſummam gloriam præbuit.
At ecce nunc elephantem ingentem, immania-membra-habentem;
Certè admodum monſtrum eſt ingens,neq;que ſimilis
Belluæ montanæ, ſed cacumini ſylvoſo
Excelſorum montium, aut etiam nubi opacæ.
Quem unà tecum feci, ut terræ fructum comederet.
Neque enim eſt rapax inter feras, neque prædator,
Talis licèt & tantus ſit corpore, ſed ſemper
Paſcitur in viridibus & aſperis ſaltibus,
Sicut bos armentalis in herboſo prato.
Immenſa ejus lumbis vis & fortitudo adeſt,
Imo in ventre & umbilico eſt robur.
Cauda ei tanquāam cedrus,illam verò quàm celerrimè movit,
Teſticuli juncturis benè-complicatis ligati ſunt,
Nervíſq;que contortis & fibris revincti.
Æri quidem carne ſimilis eſt, corpore autem fulgenti ferro,
Artus & membra firmis oſſibus compacta ſunt,
Veluti clavis æneis, ferreíſque vectibus.
Inter opera Dei admodum præcipuus gloriatur eſſe,
Feráſque inter agreſtes longè præſtantiſſimus: qui olim eum
Formavit, tanquam enſe, magno armavit naſo,
Verſatili, curvóque, proboſcidem eum vocant.
At non crudis-veſcens, neq;que ſævus, neq;que ſanguinolentus eſt,
Montes autem ei herbam abunde præbent, ubi etiam feræ
Omnes ſimul ludunt oppoſitæ, nec ulla earum
Pavet, aut timet, cùm viderit elephantem.
Inter-arbores excelſas tegmen ei eſt umbroſa ſylva,
Inter-arundines & paludem jacet denſo in latibulo
Occultè, & in humido-loco paludis magnæ:
Ad fluvium ſtrepentem, circa flexile arundinetum,
Ibi illum ambiunt umbroſæ arbores proceræ,
Alníque ulmíque & ſalices frugiperdæ,
Quæ circa pulchra fluenta fluvii affatim naſcuntur.
Sæpe epotavit fluvios ſine-reſpiratione ſorbens,
Et fluentum evacuavit, Jordanis alta fluenta
Profitetur ſe facile admodum ſtrenuis faucibus hauſturum.
Hunc quis retibus bene-textis domet,
Vivúmque-capiat apertè, penitúſque naſum perforet?
A Liud verò tibi dicam monſtrum ingens,egregium piſcēem,
Immanem marinum cetum,magnum miraculum maris.
( Non enim terra ſolùm monſtra nutrit, ſed mare )
Túne illum ex ponto lino & ſplendido ære
Trahere potes, perpendiculúmque circumjicere linguæ?
Curvíſque hamis ejus vaſtum naſum
Terebrare, figeréque magnam ſudem circa maxillas?
Verùm is precibus ſupplicationibúſque blandis
Mulcebit placans te? ſupplex autem tibi profitebitur eſſe,
Perſuadens mollibus & placidis ſermonibus?
Nunquid tibi gratificans blandimentain animo
Dabit? pacta faciet, fœdera feriens,
Ut vivum-capiens eum habeas famuli loco?
Nunquid ludos eum facies in inſipientia,
Avem ut canoram? ligabis fune ſplendido,
Et dabis puellis, ut iis ludicrum ſit?
Eúmne in convivio comedent jucundi ſodales,
Ejúſque de carnibus ſtruent inſignes epulas?
Vel, quoniam magnus eſt, membratim ſecantes
Salſamentariis mittent eum aliò atque aliò,
Qui & iterum vendant, & ingens pretium accipiant?
Circunteges pellem terribilis hujus monſtri
Acutíſque ſpiculis, & haſtis ancipitibus?
Num cutem pectinato multas-cuſpides-habenti ferro
Vulnerabis, capútque aculeatis fuſcinis?
Quin agè, manibus amicis ſtrictim demulce terga
Blandè, quippe haudquaquam vi te domiturum puto.
Recede, neque pugnæ memineris, defiſte autem ab impetu.
Si quis eum interficere velit dolo, aut vi,
Attamen non conficiet, prædæ autem ei ſpes perit,
Difficile enim eſt monſtrum malum viro domitu,
Terribile, torvum, immite, nec quiſquàm ipſum
Lætabitur conſpicatus, tam-ingens eſt viſu.
Sanè ſpiritus haud ulli tantus in pectore charo,
Ut ipſum ſuſcitet, nec ſi magnanimus ſit
Audáxque maximé: Quis ergò mihi, qui eum feci,
Reſiſtere audeat ſtrenuo animo?
Quis præveniens mihi dedit accommodum quid, ut & illi,
(Proutfas eſt) eò-quòd-tale-fecit,dans gratam compenſationẽem
Solvam, íſque ex me jucundam mercedem recipiat?
Omnia enim, omnia mea ſunt, quæcunque cœlum ambit.
At ampliùs tibi deſcribam cetum magnum,miraculum maris,
Neq;Neque eum celabo, neq;neque robur, neq;neque membra,
Non validum corpus,neq;neque naturam,neq;neque formam ſpectabilem.
Quis eum ponto extraxit ad aridam continentis,
Horridámque faciem ſquamoſæ oſtendit tunicæ?
Quis ei appropinquans duplex injecit frænum?
Quis palos defixit in reflexis genis,
Et in maxillis? illæ autem apertæ ſunt, januæ ceu
Bifores, ſubliméſque, panduntúrque hiatu horrendo
Fauces terribiles, formidabiles, ſtant autem undique dentes
Denſi & frequentes, pleni nigræ mortis.
Æneis ſquamis exultat firmiter-rotundis
Veluti ſigilli ſculpturis bene compactis:
Hæ autem contiguæ aliæ ſuper alias funduntur,
Ut clanculum-irrepere nè aër quidem poſſit tenuiſſimus licèt.
Sicut autem quando murum vir coagmentavit denſis lapidibus
Domûs altæ, incurſus ventorum vitans:
Utque denſatæ ſunt galeæ, & ſcuta umbones-habentia,
Dum in bello frequentes ſtrepunt phalanges,
Scutum autem ſcutum fulcit, galea galeam, teſtudo autem
Conferta eſt; ſic hujus ſquamæ circum ænea terga
Adhærent ſibi invicem, fulcit autem vicinam vicina;
Adeò denſè compactæ ſunt continuâ juncturâ.
Cùm verò à naribus graviter-ſonantem rhonchum eructat,
Micat ignis, terribilis autem fulgor ſternutationis apparet,
Oculi verò ejus ſcintillantes auroræ palpebris ſunt-ſimiles.
Ex ore faces & inextinguibilis funditur flamma
Paſſim, unde & multæ ſcintillæ emicant.
Sicut autem quando ab olla fumus fluit, aut lebete,
Qui valde ſervet intus dum urgetur igne ardenti,
Arvinam liquefaciens, mox autem ad cœlum pervenit vapor:
Sic ei à naribus fumus profluit gravè ſpiranti.
Circa os & nares ignivomus ſalit caminus,
Undique verò procedit flamma, torríſque multus accenditur.
Vis ei in collo, & robur non infirmum,
Cervicémque rigidam ingens circunſtipat ſtrenuitas.
Gaudium magnum ei ſimul eſt, nautíſque triſtitia:
Oblectatur inequitans dorſo maris etiam in procella
Triſti, laſcivire geſtiens; ſaltat autem in fluctu
Purpureo, ludítque medio in nigro ponto;
Temerè, exultans, etſi tempeſtuoſus ſit.
Infrangibiles, inſolubiles ſunt carniũum plicaturæ circa membra;
Et corpus bene compactum eſt, ſolidus autem decurrit callus
Pectus per robuſtum, æneum, firmum ſemper.
Ejus autem cor firmius eſt lapide,
Et ſicut molaris lapis durus ejus præcordia nigra.
Videtur autem ſicut turris ſuper mari, quando Greek character alpha (α) flanked by dots.α. exurgit,
Terribilíſq;Terribilíſque apparet, trepidant exemplo animis nautæ
Timentes, paululùm enim à morte diſtant,
Quantumvìs fortes ſint, cùm viderint immanem piſcem;
Séque ipſos purgant, poſtquam ſecuit falſam aquam,
Fluctúſque conglobatos ſcidit cetus immanis.
Siquis eum enſe feriat in corpore, non penetrar,
Neque perrumpit pellem; recurvatur autem mucro:
Sin verò telum mittit, irritum evolat è manu;
Cuſpides æreæ, oblongæ lanceæ, haſtæ, ſpicula
In cute diſperduntur, reſilit autem ab ære æs.
Quaſi ſimile ſtipulæ cenſet micans ferrum
Eſſe, velut lignum aridum ei eſt æs ſolidum.
Non tremit, neque timet ab alata ſagitta :
Quales autem paleæ ſunt rotundis in horreis,
Quas ventus fert, & ventilatoris impetus:
Sic lapides ei videntur eſſe, quos fundâ vir
Mittit ejaculans, inanis verò ei viſus eſt impetus.
Adeò hic nec miſſilia curat, nec ſpicula,
Ea autem æqualia paleis exiſtimat, aut ſpicis abjectis
Eſſe, quas à ventilabro diſpergit vis venti.
Quòd ſiquis vibrans emittit longam lanceam,
Verùm is cachinnans deridet viri impetum,
Non curans, ac ſi eum mulier percuteret, aut puer inſipiens.
Subtus fixa ſunt ſaxa acuta, circùm verò cautes
Et ſcopuli & lapides, acuti, aſperi,
Quos ſuper lutum ſtravit, velut lectum in ponto
Lato, ſuper quos cubat magnus latè porrectus.
Quemadmodum autẽem cùm ſervet aqua medio in nitido ære
Undique ebulliens, ſubtèr verò ligna arida jacent;
Alvum quidem ollæ ignis ambit, calefítque aqua;
Utque lebes ſervet intus dum urgetur igne multo,
Unguento ebulliens, & oleo novennali :
Sic eo natante turbatus ſurſum cum-impetu-ruit
Fluctus multiſoni maris, æſtuavit autem pontus
Spumâ murmurans, ebullit autem falſa unda,
Surſum verò glomerata eſt, ſervit autem ſævus tumor maris.
Is autem vadit, verùm ponè albicat magnum profundum,
Eo etiam diſruptum vehementer fremit, circà autem fluctus
Curvati eriguntur, expuunt autem ſalis aſperginem,
Spumea autem apparet maris cani ſemita,
Putares te caput cani ſenis
Videre, aut lacteum vel in undis circulum.
Nulla bellua poterit in terra alma,
Nec maris in profundo comparari cum illo,
Nec corpore, nec naturâ, nec robore, nec ſpecie :
Adeò ei animoſum valdéque intrepidum in pectore cor.
Viribúſque roboréque ſuperbiens inſurgit,
Omniáque aſpicit ſublimia, inter ſuperbos
Gloriatur ſe regem eſſe, longéque præcipuum in monſtris.
ILli autem reſpondit deinde patiens divinus Jobus,
Cor reflectens, piámque dixit ſermonem;
Novi quòd fortis es, potéſque omnia perficere,
( Ubique enim tua miracula terrâque maríque )
Nec quis inter mortales tuam fruſtravit ſententiam.
Quis hic eſt qui occultat conſilium imperitiâ mentis,
Stolidus ( ſic enim dixiſti ) &et non in animo ſana ſciens?
Peccavi ſanè ego, &et non rectè dixi
Multa vera, &et non, morbus verò &et iſta juſſit,
Infantiáque miſeranda, quǽque non novi, neque intellexi,
Miracula multa arcana : tu enim Deus obliqua-conſilia-agitans,
Nec quis mortalium tua conſilia eruat.
At, O Rex, miſereſce, verbum verò ſi aliquod dictum eſt
Grave, ſtatim illud ferant abripientes procellæ.
Obſecro te, Pater, tu verò attende, &et me audi,
Et nunc mihi prorſus omnem veritatem narra;
Tua autem conſilia prudentia edoce me, ut ſciam,
Dicendíque præceptor ſis mihi, actórque rerum.
Audivi antea, &et percepi auribus famam,
Jam verò te coràm &et in oculis vidi.
Novi virtute qualis ſis: veneratio me tenet aſpicientem.
Quamobrem memet ego delirantem abhorreo (quale dixi
Inſipiens ) velut turpiſſimum inter homines exiſtentem.
Sed quoniam peccavi animo perdito obtemperans,
Ideo in pulvere obrectus &et in cinere
Pronus revolutus ad te nunc tuáque genua accedo,
Culpam meam deflens, multum autẽautem doleo quòd-ſic peccavi:
Heu me miſerum! tu autem propitium ſume animum.
Sic fatur lacrymans: miſericordia autẽautem cepit Omnium-Regem.
Hi autem poſtquam talia inter ſe invicem collocuti fuerant,
Iratus Deus affatus eſt Elipham Thamaniten,
( Valdè enim indignabatur ) objurgavítq;que dicto,
Papæ ! certè admodum ego pariter tibi & tuis ſodalibus
Succenſeo graviter, & mihi ira incidit in animum:
Improbi, adeò pueris ſimiles locuti eſtis
Infantibus, quibus non eſt mens in pectore: neque rectè,
Sicut ſervus meus Jobus, de me verba-feciſtis.
Quoties homo vult adverſùs Deum cum viro pugnare,
Quem Deus honorat, ſtatim in eum magnum damnum devolvitur.
At parete & vos,quandoquidem parere eſt melius,
Et ſumite ex armento ſeptem flexipedes greſſum-ſinuantes boves
Quàm citiſſimè, & ſeptem arietes villoſos.
Et ite jam ad Jobum, ut veſtræ gratiâ culpæ
Offeratís victimas pulchras ſuper multo-nidore-abundantes
Et ſervus meus Jobus bono-auſpicio oret, ( aras,
Si fortè propitius vobis ſim: grata autem ipſe
Semper dona dat mihi, jámque ſcio quòd dabit.
Quem ex corde diligo, honorat verò me maximè omnium:
Qui enim mihi obtemperaverit, valde exaudio illum.
Alioqui ſanè vos ſtatim luituros arbitror,
Quoniam non eſt mens vobis ſana, neque rectè,
Sicut ſervus meus Jobus, de me eſtis locuti.
Sic dixit; neq;que non-obtemperavit Deo Eliphas Thamanites,
Necnon Sauchæus Bildad, Sophárque Minæus:
Verùm hi ſacrificiis & votis placidis,
Libaminéque, nidoréque flectentes mulcebant
Immortalis animum: tum etiam Deum precatus eſt Jobus,
Deum precatus eſt Jobus, is autem audivit precantem,
Magíſque ipſum dilexit, & ei gratiam præbuit.
Ità hic pro amicis oravit, Deus autem gravis
Vincula ſolvit calamitatis, & bis tot facultates dedit,
Quot priùs habebat, præbuítque ei alicunde alia.
Ultro autem ei omnes catervatim venerunt fratres,
Omnéſque ſorores, affinéſque, amicíque,
Quíque ei chariſſimi antea & amiciſſimi erant,
Semper autem in conviviis & feſtis aderant
Ejus in domo, adhortationibúſque demulcebant
Ejus animum, blandíſque verbis dolorem ſedabant,
Et conſolabantur, & plorabant qualia paſſus fuerat,
Qualiáq;que ærumnoſè-tulerat Dei voluntate afflictus, ( alius)
( Toleravit autem qualia haudquaquam quis terrenus homo
Argenteum verò nummum ei & aureum monile dederunt
Singuli, ſplendida dona, mali ſolatium damni.
Ità Jobus poſtea felicior quàm antea,
Duplo ditior, & duplo fortunatior,
Quàm erat primùm, Dei magni voluntate.
Certè enim ei erant deinceps bis ſepties-mille oves,
Pingues & villoſæ, & elata-colla-habentes cameli
Bis ter-mille ei in montibus paſcebantur
Fœminæ fœtæ, (duplicia autem omnia facta erant)
Juga autem boum bis quingenta latas-frontes-habentium,
Et bis aſinæ quingentæ, & poſſeſſiones plures.
Sed & ei decem liberi in ædibus nati ſunt;
Septem quidem filii erant, tres autem bene-comatæ filiæ.
Quarum vocabatur inſignis Jemimæa
Prima, quandoquidem nox præteriit ærumnæ, venit autẽem dies;
Poſt illam autem junior erat Caſſia amabilis,
Caſſia, nomen bonum, cujus gratiſſimus odor;
Tertiam verò vocabant bene-comatam Keren-Happuc,
Quippe ei ſtibii cornu pulchrum nomen dedit.
Pulchritudine autem hæ gratiíſq;que ornatæ inter mulieres
Splendebant, & facilè excellebant congregatas.
Neq;que finitimarum aliqua poterat virginum
Cùm filiabus Jobi amabili formâ contenderes
Quibus pater unà exhibuit cum ſuis fratribus
Sortem partitus, & innumeras dedit dotes.
Verùm Jobus poſthac centum & quadraginta
Vivens & valens vidit circumvolventes annos
Multo in ſplendore, & utroque-parente-florentes filios,
Et filios filiorum, ad quatuor uſq;que generationes.
Ità hic ad gratum pervenit vitæ terminum,
Seróque moriens, & in extremo ſenectutis limine.