{
"books": [
{
"name": "Genesis",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:1",
"text": "In principio creavit Deus c\u00e6lum, et terram."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:2",
"text": "Terra autem erat inanis et vacua, et tenebr\u00e6 erant super faciem abyssi: et Spiritus Dei ferebatur super aquas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:3",
"text": "Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:4",
"text": "Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:5",
"text": "Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:6",
"text": "Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:7",
"text": "Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, qu\u00e6 erant sub firmamento, ab his, qu\u00e6 erant super firmamentum. Et factum est ita."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:8",
"text": "Vocavitque Deus firmamentum, C\u00e6lum: et factum est vespere et mane, dies secundus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:9",
"text": "Dixit vero Deus: Congregentur aqu\u00e6, qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:10",
"text": "Et vocavit Deus aridam, Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:11",
"text": "Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:12",
"text": "Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:13",
"text": "Et factum est vespere et mane, dies tertius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:14",
"text": "Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento c\u00e6li, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:15",
"text": "ut luceant in firmamento c\u00e6li, et illuminent terram. Et factum est ita."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:16",
"text": "Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut pr\u00e6esset diei: et luminare minus, ut pr\u00e6esset nocti: et stellas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:17",
"text": "Et posuit eas in firmamento c\u00e6li, ut lucerent super terram,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:18",
"text": "et pr\u00e6essent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:19",
"text": "Et factum est vespere et mane, dies quartus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:20",
"text": "Dixit etiam Deus: Producant aqu\u00e6 reptile anim\u00e6 viventis, et volatile super terram sub firmamento c\u00e6li."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:21",
"text": "Creavitque Deus Cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aqu\u00e6 in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:22",
"text": "Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:23",
"text": "Et factum est vespere et mane, dies quintus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:24",
"text": "Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terr\u00e6 secundum species suas. Factumque est ita."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:25",
"text": "Et fecit Deus bestias terr\u00e6 iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terr\u00e6 in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:26",
"text": "et ait: Faciamus Hominem ad imaginem, et similitudinem nostram: et pr\u00e6sit piscibus maris, et volatilibus c\u00e6li, et bestiis, univers\u00e6que terr\u00e6, omnique reptili, quod movetur in terra."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:27",
"text": "Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:28",
"text": "Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus c\u00e6li, et universis animantibus, qu\u00e6 moventur super terram."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:29",
"text": "Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna qu\u00e6 habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:30",
"text": "et cunctis animantibus terr\u00e6, omnique volucri c\u00e6li, et universis qu\u00e6 moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "Genesis 1:31",
"text": "Viditque Deus cuncta qu\u00e6 fecerat: et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:1",
"text": "Igitur perfecti sunt c\u00e6li et terra, et omnis ornatus eorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:2",
"text": "Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:3",
"text": "Et benedixit diei septimo; et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:4",
"text": "Ist\u00e6 sunt generationes c\u00e6li et terr\u00e6, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus c\u00e6lum et terram:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:5",
"text": "Et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:6",
"text": "Sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terr\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:7",
"text": "Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terr\u00e6, et inspiravit in faciem eius spiraculum vit\u00e6, et factus est homo in animam viventem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:8",
"text": "Plantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:9",
"text": "Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vit\u00e6 in medio paradisi, lignumque scienti\u00e6 boni et mali."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:10",
"text": "Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:11",
"text": "Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:12",
"text": "et aurum terr\u00e6 illius optimum est: ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:13",
"text": "Et nomen fluvii secundi Gehon: ipse est qui circumit omnem terram \u00c6thiopi\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:14",
"text": "Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:15",
"text": "Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:16",
"text": "Pr\u00e6cepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:17",
"text": "De ligno autem scienti\u00e6 boni et mali ne comedas. in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:18",
"text": "Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:19",
"text": "Formatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terr\u00e6, et universis volatilibus c\u00e6li, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam anim\u00e6 viventis, ipsum est nomen eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:20",
"text": "Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia c\u00e6li, et omnes bestias terr\u00e6: Ad\u00e6 vero non inveniebatur adiutor similis eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:21",
"text": "Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:22",
"text": "Et \u00e6dificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:23",
"text": "Dixitque Adam: Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de carne mea: h\u00e6c vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:24",
"text": "Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adh\u00e6rebit uxori su\u00e6: et erunt duo in carne una."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Genesis 2:25",
"text": "Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius: et non erubescebant. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:1",
"text": "Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terr\u00e6 qu\u00e6 fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur pr\u00e6cepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:2",
"text": "Cui respondit mulier: De fructu lignorum, qu\u00e6 sunt in paradiso, vescimur:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:3",
"text": "de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, pr\u00e6cepit nobis Deus ne comederemus: et ne tangeremus illud, ne forte moriamur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:4",
"text": "Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:5",
"text": "Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:6",
"text": "Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:7",
"text": "Et aperti sunt oculi amborum: cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:8",
"text": "Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:9",
"text": "Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:10",
"text": "Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso: et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:11",
"text": "Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo pr\u00e6ceperam tibi ne comederes, comedisti?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:12",
"text": "Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:13",
"text": "Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Qu\u00e6 respondit: Serpens decepit me, et comedi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:14",
"text": "Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terr\u00e6: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:15",
"text": "Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:16",
"text": "Mulieri quoque dixit: Multiplicabo \u00e6rumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:17",
"text": "Ad\u00e6 vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tu\u00e6, et comedisti de ligno, ex quo, pr\u00e6ceperam tibi, ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:18",
"text": "Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terr\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:19",
"text": "In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:20",
"text": "Et vocavit Adam nomen uxoris su\u00e6, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:21",
"text": "Fecit quoque Dominus Deus Ad\u00e6 et uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:22",
"text": "Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vit\u00e6, et comedat, et vivat in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:23",
"text": "Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Genesis 3:24",
"text": "Eiecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vit\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:1",
"text": "Adam vero cognovit uxorem suam Hevam: qu\u00e6 concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:2",
"text": "Rursumque peperit fratrem eius Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:3",
"text": "Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terr\u00e6 munera Domino."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:4",
"text": "Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:5",
"text": "Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:6",
"text": "Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:7",
"text": "Nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:8",
"text": "Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:9",
"text": "Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: Num custos fratris mei sum ego?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:10",
"text": "Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:11",
"text": "Nunc igitur maledictus eris super terram, qu\u00e6 aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:12",
"text": "Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:13",
"text": "Dixitque Cain ad Dominum: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:14",
"text": "Ecce eiicis me hodie a facie terr\u00e6, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:15",
"text": "Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:16",
"text": "Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:17",
"text": "Cognovit autem Cain uxorem suam, qu\u00e6 concepit, et peperit Henoch: et \u00e6dificavit civitatem, vocavitque nomen eius ex nomine filii sui, Henoch."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:18",
"text": "Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:19",
"text": "Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:20",
"text": "Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:21",
"text": "Et nomen fratris eius Iubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:22",
"text": "Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera \u00e6ris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:23",
"text": "Dixitque Lamech uxoribus suis Ad\u00e6 et Sell\u00e6: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:24",
"text": "Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:25",
"text": "Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen eius Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Genesis 4:26",
"text": "Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste c\u0153pit invocare nomen Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:1",
"text": "Hic est liber generationis Adam. In die, qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:2",
"text": "Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:3",
"text": "Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen eius Seth."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:4",
"text": "Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:5",
"text": "Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:6",
"text": "Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:7",
"text": "Vixitque Seth postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:8",
"text": "Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:9",
"text": "Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:10",
"text": "Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios, et filias."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:11",
"text": "Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:12",
"text": "Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:13",
"text": "Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:14",
"text": "Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:15",
"text": "Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Iared."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:16",
"text": "Et vixit Malaleel postquam genuit Iared, octingentis triginta annis: et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:17",
"text": "Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:18",
"text": "Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:19",
"text": "Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:20",
"text": "Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:21",
"text": "Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:22",
"text": "Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:23",
"text": "Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:24",
"text": "Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:25",
"text": "Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:26",
"text": "Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:27",
"text": "Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:28",
"text": "Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:29",
"text": "vocavitque nomen eius Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:30",
"text": "Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 5,
"name": "Genesis 5:31",
"text": "Et facti sunt omnes dies Lamech, septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham, et Iapheth. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:1",
"text": "Cumque c\u0153pissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:2",
"text": "Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchr\u00e6, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:3",
"text": "Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in \u00e6ternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:4",
"text": "Gigantes autem erant super terram in diebus illis. postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, ill\u00e6que genuerunt, isti sunt potentes a s\u00e6culo viri famosi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:5",
"text": "Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:6",
"text": "p\u0153nituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:7",
"text": "Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terr\u00e6, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres c\u00e6li. p\u0153nitet enim me fecisse eos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:8",
"text": "Noe vero invenit gratiam coram Domino."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:9",
"text": "H\u00e6 sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:10",
"text": "Et genuit tres filios, Sem, Cham et Iapheth."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:11",
"text": "Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:12",
"text": "Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram)"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:13",
"text": "dixit ad Noe: Finis univers\u00e6 carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:14",
"text": "Fac tibi arcam de lignis l\u00e6vigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus, et extrinsecus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:15",
"text": "Et sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arc\u00e6, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:16",
"text": "Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius: ostium autem arc\u00e6 pones ex latere: deorsum, c\u0153nacula, et tristega facies in ea."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:17",
"text": "Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vit\u00e6 est subter c\u00e6lum: Universa qu\u00e6 in terra sunt, consumentur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:18",
"text": "Ponamque f\u0153dus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:19",
"text": "Et ex cunctis animantibus univers\u00e6 carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:20",
"text": "De volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo, et ex omni reptili terr\u00e6 secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:21",
"text": "Tolles igitur tecum ex omnibus escis, qu\u00e6 mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Genesis 6:22",
"text": "Fecit igitur Noe omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat illi Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:1",
"text": "Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:2",
"text": "Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:3",
"text": "Sed et de volatilibus c\u00e6li septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem univers\u00e6 terr\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:4",
"text": "Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terr\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:5",
"text": "Fecit ergo Noe omnia, qu\u00e6 mandaverat ei Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:6",
"text": "Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aqu\u00e6 inundaverunt super terram."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:7",
"text": "Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:8",
"text": "De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:9",
"text": "duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Noe."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:10",
"text": "Cumque transissent septem dies, aqu\u00e6 diluvii inundaverunt super terram."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:11",
"text": "Anno sexcentesimo vit\u00e6 Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magn\u00e6, et cataract\u00e6 c\u00e6li apert\u00e6 sunt:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:12",
"text": "et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:13",
"text": "In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:14",
"text": "ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, univers\u00e6 aves, omnesque volucres"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:15",
"text": "ingress\u00e6 sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vit\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:16",
"text": "Et qu\u00e6 ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut pr\u00e6ceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:17",
"text": "Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicat\u00e6 sunt aqu\u00e6, et elevaverunt arcam in sublime a terra."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:18",
"text": "Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terr\u00e6: porro arca ferebatur super aquas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:19",
"text": "Et aqu\u00e6 pr\u00e6valuerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo c\u00e6lo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:20",
"text": "Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:21",
"text": "Consumptaque est omnis caro qu\u00e6 movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, qu\u00e6 reptant super terram: universi homines,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:22",
"text": "et cuncta, in quibus spiraculum vit\u00e6 est in terra, mortua sunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:23",
"text": "Et delevit omnem substantiam, qu\u00e6 erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres c\u00e6li: et deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Genesis 7:24",
"text": "Obtinueruntque aqu\u00e6 terram centum quinquaginta diebus. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:1",
"text": "Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium iumentorum, qu\u00e6 erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminut\u00e6 sunt aqu\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:2",
"text": "Et clausi sunt fontes abyssi, et cataract\u00e6 c\u00e6li: et prohibit\u00e6 sunt pluvi\u00e6 de c\u00e6lo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:3",
"text": "Revers\u00e6que sunt aqu\u00e6 de terra euntes et redeuntes: et c\u0153perunt minui post centum quinquaginta dies."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:4",
"text": "Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis super montes Armeni\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:5",
"text": "At vero aqu\u00e6 ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:6",
"text": "Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arc\u00e6, quam fecerat, dimisit corvum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:7",
"text": "qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aqu\u00e6 super terram."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:8",
"text": "Emisit quoque columbam post eum, ut videret si iam cessassent aqu\u00e6 super faciem terr\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:9",
"text": "Qu\u00e6 cum non invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam: aqu\u00e6 enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:10",
"text": "Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:11",
"text": "At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum oliv\u00e6 virentibus foliis in ore suo. intellexit ergo Noe quod cessassent aqu\u00e6 super terram."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:12",
"text": "Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, qu\u00e6 non est reversa ultra ad eum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:13",
"text": "Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis imminut\u00e6 sunt aqu\u00e6 super terram: et aperiens Noe tectum arc\u00e6, aspexit, viditque quod exiccata esset superficies terr\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:14",
"text": "Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:15",
"text": "Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:16",
"text": "Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:17",
"text": "Cuncta animantia, qu\u00e6 sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, qu\u00e6 reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:18",
"text": "Egressus est ergo Noe, et filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:19",
"text": "Sed et omnia animantia, iumenta, et reptilia qu\u00e6 reptant super terram secundum genus suum, egressa sunt de arca."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:20",
"text": "\u00c6dificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:21",
"text": "Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terr\u00e6 propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Genesis 8:22",
"text": "Cunctis diebus terr\u00e6, sementis et messis, frigus et \u00e6stus, \u00e6stas et hiems, nox et dies non requiescent. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:1",
"text": "Benedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:2",
"text": "Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terr\u00e6, et super omnes volucres c\u00e6li, cum universis qu\u00e6 moventur super terram: omnes pisces maris manui vestr\u00e6 traditi sunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:3",
"text": "Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:4",
"text": "Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:5",
"text": "Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris eius requiram animam hominis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:6",
"text": "Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:7",
"text": "Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:8",
"text": "H\u00e6c quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios eius cum eo:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:9",
"text": "Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:10",
"text": "et ad omnem animam viventem, qu\u00e6 est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terr\u00e6 cunctis, qu\u00e6 egressa sunt de arca, et universis bestiis terr\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:11",
"text": "Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:12",
"text": "Dixitque Deus: Hoc signum f\u0153deris quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, qu\u00e6 est vobiscum in generationes sempiternas:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:13",
"text": "Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum f\u0153deris inter me, et inter terram."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:14",
"text": "Cumque obduxero nubibus c\u00e6lum, apparebit arcus meus in nubibus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:15",
"text": "et recordabor f\u0153deris mei vobiscum, et cum omni anima vivente qu\u00e6 carnem vegetat: et non erunt ultra aqu\u00e6 diluvii ad delendum universam carnem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:16",
"text": "Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor f\u0153deris sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem univers\u00e6 carnis qu\u00e6 est super terram."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:17",
"text": "Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum f\u0153deris, quod constitui inter me et omnem carnem super terram."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:18",
"text": "Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:19",
"text": "Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:20",
"text": "C\u0153pitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:21",
"text": "Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:22",
"text": "Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:23",
"text": "At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum avers\u00e6 erant, et patris virilia non viderunt."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:24",
"text": "Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset qu\u00e6 fecerat ei filius suus minor,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:25",
"text": "ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:26",
"text": "Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:27",
"text": "Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:28",
"text": "Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "Genesis 9:29",
"text": "Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:1",
"text": "H\u00e6 sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham, et Iapheth: natique sunt eis filii post diluvium."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:2",
"text": "Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:3",
"text": "Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:4",
"text": "Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:5",
"text": "Ab his divis\u00e6 sunt insul\u00e6 gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:6",
"text": "Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:7",
"text": "Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba, et Dadan."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:8",
"text": "Porro Chus genuit Nemrod: ipse c\u0153pit esse potens in terra,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:9",
"text": "et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:10",
"text": "Fuit autem principium regni eius Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:11",
"text": "De terra illa egressus est Assur, et \u00e6dificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:12",
"text": "Resen quoque inter Niniven et Chale: h\u00e6c est civitas magna."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:13",
"text": "At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, Nephthuim,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:14",
"text": "et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:15",
"text": "Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Heth\u00e6um,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:16",
"text": "et Iebus\u00e6um, et Amorrh\u00e6um, Gerges\u00e6um,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:17",
"text": "Hev\u00e6um, et Arac\u00e6um: Sin\u00e6um,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:18",
"text": "et Aradium, Samar\u00e6um et Amath\u00e6um: et posth\u00e6c disseminati sunt populi Chanan\u00e6orum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:19",
"text": "Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:20",
"text": "Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:21",
"text": "De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:22",
"text": "Filii Sem: \u00c6lam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:23",
"text": "Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:24",
"text": "At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:25",
"text": "Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra: et nomen fratris eius Iectan."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:26",
"text": "Qui Iectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Iare,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:27",
"text": "et Aduram, et Uzal, et Decla,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:28",
"text": "et Ebal, et Abimael, Saba,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:29",
"text": "et Ophir, et Hevila, et Iobab. omnes isti, filii Iectan."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:30",
"text": "Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:31",
"text": "Isti filii Sem secundum cognationes et linguas, et regiones in gentibus suis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "Genesis 10:32",
"text": "H\u00e6 famili\u00e6 Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divis\u00e6 sunt gentes in terra post diluvium. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:1",
"text": "Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:2",
"text": "Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:3",
"text": "Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro c\u00e6mento:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:4",
"text": "et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad c\u00e6lum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:5",
"text": "Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam \u00e6dificabant filii Adam,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:6",
"text": "et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: c\u0153peruntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:7",
"text": "Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:8",
"text": "Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt \u00e6dificare civitatem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:9",
"text": "Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium univers\u00e6 terr\u00e6: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:10",
"text": "H\u00e6 sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:11",
"text": "Vixitque Sem postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:12",
"text": "Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:13",
"text": "Vixitque Arphaxad postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:14",
"text": "Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:15",
"text": "Vixitque Sale postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:16",
"text": "Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:17",
"text": "Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:18",
"text": "Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:19",
"text": "Vixitque Phaleg postquam genuit Reu, ducentis novem annis, et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:20",
"text": "Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:21",
"text": "Vixit quoque Reu postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:22",
"text": "Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:23",
"text": "Vixitque Sarug postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:24",
"text": "Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:25",
"text": "Vixitque Nachor postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:26",
"text": "Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram et Nachor, et Aran."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:27",
"text": "H\u00e6 sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor, et Aran. Porro Aran genuit Lot."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:28",
"text": "Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis su\u00e6 in Ur Chald\u00e6orum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:29",
"text": "Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran patris Melch\u00e6, et patris Iesch\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:30",
"text": "Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:31",
"text": "Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chald\u00e6orum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "Genesis 11:32",
"text": "Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:1",
"text": "Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstrabo tibi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:2",
"text": "Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:3",
"text": "Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque IN TE benedicentur univers\u00e6 cognationes terr\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:4",
"text": "Egressus est itaque Abram sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:5",
"text": "Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:6",
"text": "pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chanan\u00e6us autem tunc erat in terra."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:7",
"text": "Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui \u00e6dificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:8",
"text": "Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: \u00e6dificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:9",
"text": "Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:10",
"text": "Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in \u00c6gyptum, ut peregrinaretur ibi: pr\u00e6valuerat enim fames in terra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:11",
"text": "Cumque prope esset ut ingrederetur \u00c6gyptum, dixit Sarai uxori su\u00e6: Novi quod pulchra sis mulier:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:12",
"text": "et quod cum viderint te \u00c6gyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:13",
"text": "Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:14",
"text": "Cum itaque ingressus esset Abram \u00c6gyptum, viderunt \u00c6gyptii mulierem quod esset pulchra nimis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:15",
"text": "Et nunciaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:16",
"text": "Abram vero bene usi sunt propter illam: Fueruntque ei oves et boves, et asini, et servi et famul\u00e6, et asin\u00e6 et cameli."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:17",
"text": "Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum eius propter Sarai uxorem Abram."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:18",
"text": "Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:19",
"text": "Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce coniux tua, accipe eam, et vade."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Genesis 12:20",
"text": "Pr\u00e6cepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia qu\u00e6 habebat. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:1",
"text": "Ascendit ergo Abram de \u00c6gypto, ipse et uxor eius, et omnia qu\u00e6 habebat, et Lot cum eo ad australem plagam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:2",
"text": "Erat autem dives valde in possessione auri et argenti."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:3",
"text": "Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:4",
"text": "in loco altaris quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:5",
"text": "Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:6",
"text": "Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:7",
"text": "Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chanan\u00e6us et Pherez\u00e6us habitabant in terra illa."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:8",
"text": "Dixit ergo Abram ad Lot: Ne qu\u00e6so sit iurgium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos: fratres enim sumus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:9",
"text": "Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:10",
"text": "Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, qu\u00e6 universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut \u00c6gyptus venientibus in Segor."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:11",
"text": "Elegitque sibi Lot regionem circa Iordanem, et recessit ab Oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:12",
"text": "Abram habitavit in terra Chanaan: Lot vero moratus est in oppidis, qu\u00e6 erant circa Iordanem, et habitavit in Sodomis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:13",
"text": "Homines autem Sodomit\u00e6 pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:14",
"text": "Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos, et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:15",
"text": "Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:16",
"text": "Faciamque semen tuum sicut pulverem terr\u00e6: si quis potest hominum numerare pulverem terr\u00e6, semen quoque tuum numerare poterit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:17",
"text": "Surge, et perambula terram in longitudine, et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Genesis 13:18",
"text": "Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit et habitavit iuxta convallem Mambre, qu\u00e6 est in Hebron: \u00e6dificavitque ibi altare Domino. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:1",
"text": "Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:2",
"text": "inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrh\u00e6, et contra Sennaab regem Adam\u00e6, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Bal\u00e6, ipsa est Segor."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:3",
"text": "Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, qu\u00e6 nunc est mare salis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:4",
"text": "Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:5",
"text": "Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:6",
"text": "et Chorr\u00e6os in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, qu\u00e6 est in solitudine."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:7",
"text": "Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrh\u00e6um, qui habitabat in Asasonthamar."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:8",
"text": "Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrh\u00e6, rexque Adam\u00e6, et rex Seboim, necnon et rex Bal\u00e6, qu\u00e6 est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:9",
"text": "scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:10",
"text": "Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrh\u00e6, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:11",
"text": "Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrh\u00e6, et universa qu\u00e6 ad cibum pertinent, et abierunt:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:12",
"text": "necnon et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:13",
"text": "Et ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebr\u00e6o, qui habitabat in convalle Mambre Amorrh\u00e6i fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant f\u0153dus cum Abram."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:14",
"text": "Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est usque Dan."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:15",
"text": "Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, qu\u00e6 est ad l\u00e6vam Damasci."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:16",
"text": "Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:17",
"text": "Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a c\u00e6de Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, qu\u00e6 est vallis regis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:18",
"text": "At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim Sacerdos Dei altissimi,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:19",
"text": "benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit c\u00e6lum et terram:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:20",
"text": "et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:21",
"text": "Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:22",
"text": "Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem c\u00e6li et terr\u00e6,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:23",
"text": "quod a filo subtegminis usque ad corigiam calig\u00e6, non accipiam ex omnibus qu\u00e6 tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Genesis 14:24",
"text": "exceptis his, qu\u00e6 comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol, et Mambre: isti accipient partes suas. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:1",
"text": "His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:2",
"text": "Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis: et filius procuratoris domus me\u00e6 iste Damascus Eliezer."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:3",
"text": "Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen: et ecce vernaculus meus, heres meus erit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:4",
"text": "Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic heres tuus: sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:5",
"text": "Eduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe c\u00e6lum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:6",
"text": "Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad iustitiam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:7",
"text": "Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chald\u00e6orum ut darem tibi terram istam, et possideres eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:8",
"text": "At ille ait: Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim eam?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:9",
"text": "Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque, et columbam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:10",
"text": "Qui tollens universa h\u00e6c, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit: aves autem non divisit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:11",
"text": "Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:12",
"text": "Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:13",
"text": "Dictumque est ad eum: Scito pr\u00e6noscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subiicient eos servituti, et affligent quadringentis annis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:14",
"text": "Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo: et post h\u00e6c egredientur cum magna substantia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:15",
"text": "Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:16",
"text": "Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim complet\u00e6 sunt iniquitates Amorrh\u00e6orum usque ad pr\u00e6sens tempus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:17",
"text": "Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:18",
"text": "In illo die pepigit Dominus f\u0153dus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio \u00c6gypti usque ad fluvium magnum Euphraten,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:19",
"text": "Cin\u00e6os, et Cenez\u00e6os, Cedmon\u00e6os,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:20",
"text": "et Heth\u00e6os, et Pherez\u00e6os, Raphaim quoque,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Genesis 15:21",
"text": "et Amorrh\u00e6os, et Chanan\u00e6os, et Gerges\u00e6os, et Iebus\u00e6os. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:1",
"text": "Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam \u00c6gyptiam nomine Agar,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:2",
"text": "dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem: ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:3",
"text": "tulit Agar \u00c6gyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare c\u0153perant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:4",
"text": "Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:5",
"text": "Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, qu\u00e6 videns quod conceperit, despectui me habet. iudicet Dominus inter me, et te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:6",
"text": "Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:7",
"text": "Cumque invenisset eam angelus Domini iuxta fontem aqu\u00e6 in solitudine, qui est in via Sur in deserto,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:8",
"text": "dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? qu\u00e6 respondit: A facie Sarai domin\u00e6 me\u00e6 ego fugio."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:9",
"text": "Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:10",
"text": "Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur pr\u00e6 multitudine."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:11",
"text": "Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:12",
"text": "Hic erit ferus homo: manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:13",
"text": "Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:14",
"text": "Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:15",
"text": "Peperitque Agar Abr\u00e6 filium: qui vocavit nomen eius Ismael."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Genesis 16:16",
"text": "Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaelem. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:1",
"text": "Postquam vero nonaginta et novem annorum esse c\u0153perat, apparuit ei Dominus: dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:2",
"text": "Ponamque f\u0153dus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:3",
"text": "Cecidit Abram pronus in faciem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:4",
"text": "Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:5",
"text": "Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram: sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:6",
"text": "Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:7",
"text": "Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis f\u0153dere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:8",
"text": "Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tu\u00e6, omnem terram Chanaan in possessionem \u00e6ternam, eroque Deus eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:9",
"text": "Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:10",
"text": "Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculinum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:11",
"text": "et circumcidetis carnem pr\u00e6putii vestri, ut sit in signum f\u0153deris inter me et vos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:12",
"text": "Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:13",
"text": "eritque pactum meum in carne vestra in f\u0153dus \u00e6ternum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:14",
"text": "Masculus, cuius pr\u00e6putii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:15",
"text": "Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:16",
"text": "Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:17",
"text": "Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:18",
"text": "Dixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:19",
"text": "Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac, et constituam pactum meum illi in f\u0153dus sempiternum, et semini eius post eum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:20",
"text": "Super Ismael quoque exaudivi te. ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:21",
"text": "Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:22",
"text": "Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:23",
"text": "Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus su\u00e6, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus su\u00e6: et circumcidit carnem pr\u00e6putii eorum statim in ipsa die, sicut pr\u00e6ceperat ei Deus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:24",
"text": "Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem pr\u00e6putii sui."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:25",
"text": "Et Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis su\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:26",
"text": "Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 17,
"name": "Genesis 17:27",
"text": "Et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigen\u00e6 pariter circumcisi sunt. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:1",
"text": "Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:2",
"text": "Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:3",
"text": "Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:4",
"text": "sed afferam pauxillum aqu\u00e6, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:5",
"text": "Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:6",
"text": "Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata simil\u00e6 commisce, et fac subcinericios panes."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:7",
"text": "Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit, et coxit illum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:8",
"text": "Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat iuxta eos sub arbore."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:9",
"text": "Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? ille respondit: Ecce in tabernaculo est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:10",
"text": "Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:11",
"text": "Erant autem ambo senes, provect\u00e6que \u00e6tatis, et desierant Sar\u00e6 fieri muliebria."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:12",
"text": "Qu\u00e6 risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:13",
"text": "Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:14",
"text": "Numquid Deo quidquam est difficile? iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:15",
"text": "Negabit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:16",
"text": "Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:17",
"text": "Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham qu\u00e6 gesturus sum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:18",
"text": "cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et BENEDICEND\u00c6 sint in illo omnes nationes terr\u00e6?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:19",
"text": "Scio enim quod pr\u00e6cepturus sit filiis suis, et domui su\u00e6 post se ut custodiant viam Domini, et faciant iudicium et iustitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia qu\u00e6 locutus est ad eum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:20",
"text": "Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrh\u00e6 multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:21",
"text": "Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:22",
"text": "Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:23",
"text": "Et appropinquans ait: Numquid perdes iustum cum impio?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:24",
"text": "Si fuerint quinquaginta iusti in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:25",
"text": "Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius, non est hoc tuum: qui iudicas omnem terram, nequaquam facies iudicium hoc."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:26",
"text": "Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:27",
"text": "Respondensque Abraham, ait: Quia semel c\u0153pi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:28",
"text": "Quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:29",
"text": "Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:30",
"text": "Ne qu\u00e6so, inquit, indigneris Domine, si loquar: Quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:31",
"text": "Quia semel, ait, c\u0153pi loquar ad Dominum meum: Quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:32",
"text": "Obsecro, inquit, ne irascaris Domine, si loquar adhuc semel: Quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 18,
"name": "Genesis 18:33",
"text": "Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:1",
"text": "Veneruntque duo Angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:2",
"text": "et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:3",
"text": "Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma: et comederunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:4",
"text": "Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:5",
"text": "Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:6",
"text": "Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:7",
"text": "Nolite, qu\u00e6so, fratres mei, nolite malum hoc facere."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:8",
"text": "Habeo duas filias, qu\u00e6 necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:9",
"text": "At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut iudices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: iamque prope erat ut effringerent fores."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:10",
"text": "Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:11",
"text": "et eos, qui foris erant, percusserunt c\u00e6citate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:12",
"text": "Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:13",
"text": "delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:14",
"text": "Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:15",
"text": "Cumque esset mane, cogebant eum Angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:16",
"text": "Dissimulante illo, apprehenderunt manum eius, et manum uxoris, ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:17",
"text": "Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:18",
"text": "Dixitque Lot ad eos: Qu\u00e6so Domine mi,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:19",
"text": "quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:20",
"text": "Est civitas h\u00e6c iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:21",
"text": "Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:22",
"text": "Festina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:23",
"text": "Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:24",
"text": "Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de c\u00e6lo:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:25",
"text": "et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terr\u00e6 virentia."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:26",
"text": "Respiciensque uxor eius post se, versa est in statuam salis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:27",
"text": "Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:28",
"text": "intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:29",
"text": "Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrah\u00e6, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:30",
"text": "Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, du\u00e6 quoque fili\u00e6 eius cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et du\u00e6 fili\u00e6 eius cum eo."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:31",
"text": "Dixitque maior ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem univers\u00e6 terr\u00e6."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:32",
"text": "Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:33",
"text": "Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa: Et ingressa est maior, dormivitque cum patre: at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:34",
"text": "Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:35",
"text": "Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:36",
"text": "Conceperunt ergo du\u00e6 fili\u00e6 Lot de patre suo."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:37",
"text": "Peperitque maior filium, et vocavit nomen eius Moab: ipse est pater Moabitarum usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 19,
"name": "Genesis 19:38",
"text": "Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen eius Ammon, idest filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:1",
"text": "Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades, et Sur: et peregrinatus est in Geraris."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:2",
"text": "Dixitque de Sara uxore suo, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerar\u00e6, et tulit eam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:3",
"text": "Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem, quam tulisti: habet enim virum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:4",
"text": "Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:5",
"text": "Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? in simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:6",
"text": "Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:7",
"text": "Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia qu\u00e6 tua sunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:8",
"text": "Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba h\u00e6c in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:9",
"text": "Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? qu\u00e6 non debuisti facere, fecisti nobis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:10",
"text": "Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:11",
"text": "Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:12",
"text": "alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris me\u00e6, et duxi eam in uxorem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:13",
"text": "Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: In omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:14",
"text": "Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:15",
"text": "et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:16",
"text": "Sar\u00e6 autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:17",
"text": "Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque eius, et pepererunt:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Genesis 20:18",
"text": "concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrah\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:1",
"text": "Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit qu\u00e6 locutus est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:2",
"text": "Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo pr\u00e6dixerat ei Deus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:3",
"text": "Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:4",
"text": "et circumcidit eum octavo die, sicut pr\u00e6ceperat ei Deus,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:5",
"text": "cum centum esset annorum: hac quippe \u00e6tate patris, natus est Isaac."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:6",
"text": "Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:7",
"text": "Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et iam seni?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:8",
"text": "Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:9",
"text": "Cumque vidisset Sara filium Agar \u00c6gypti\u00e6 ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:10",
"text": "Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancill\u00e6 cum filio meo Isaac."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:11",
"text": "Dure accepit hoc Abraham pro filio suo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:12",
"text": "Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia qu\u00e6 dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:13",
"text": "Sed et filium ancill\u00e6 faciam in gentem magnam, quia semen tuum est."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:14",
"text": "Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aqu\u00e6, imposuit scapul\u00e6 eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Qu\u00e6 cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:15",
"text": "Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborum, qu\u00e6 ibi erant."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:16",
"text": "Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:17",
"text": "Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de c\u00e6lo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:18",
"text": "Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:19",
"text": "Aperuitque oculos eius Deus: qu\u00e6 videns puteum aqu\u00e6, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:20",
"text": "Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:21",
"text": "Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:22",
"text": "Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis qu\u00e6 agis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:23",
"text": "Iura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique me\u00e6: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terr\u00e6 in qua versatus es advena."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:24",
"text": "Dixitque Abraham: Ego iurabo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:25",
"text": "Et increpavit Abimelech propter puteum aqu\u00e6 quem vi abstulerunt servi eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:26",
"text": "Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi pr\u00e6ter hodie."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:27",
"text": "Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo f\u0153dus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:28",
"text": "Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:29",
"text": "Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agn\u00e6 ist\u00e6, quas stare fecisti seorsum?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:30",
"text": "At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:31",
"text": "Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:32",
"text": "Et inierunt f\u0153dus pro puteo iuramenti."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:33",
"text": "Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Pal\u00e6stinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei \u00e6terni."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 21,
"name": "Genesis 21:34",
"text": "Et fuit colonus terr\u00e6 Pal\u00e6stinorum diebus multis. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:1",
"text": "Qu\u00e6 postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:2",
"text": "Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis: atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:3",
"text": "Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum: ducens secum duos iuvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem pr\u00e6ceperat ei Deus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:4",
"text": "Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:5",
"text": "dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:6",
"text": "Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:7",
"text": "dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:8",
"text": "Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:9",
"text": "et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo \u00e6dificavit altare, et desuper ligna composuit: cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:10",
"text": "Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:11",
"text": "Et ecce Angelus Domini de c\u00e6lo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:12",
"text": "Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:13",
"text": "Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres h\u00e6rentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:14",
"text": "Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:15",
"text": "Vocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de c\u00e6lo, dicens:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:16",
"text": "Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:17",
"text": "benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas c\u00e6li, et velut arenam qu\u00e6 est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:18",
"text": "et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terr\u00e6, quia obedisti voci me\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:19",
"text": "Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:20",
"text": "His ita gestis, nunciatum est Abrah\u00e6 quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:21",
"text": "Hus primogenitum, et Buz fratrem eius, et Camuel patrem Syrorum,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:22",
"text": "et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:23",
"text": "ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrah\u00e6."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Genesis 22:24",
"text": "Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Tahas, et Maacha. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:1",
"text": "Vixit autem Sara centum vigintiseptem annis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:2",
"text": "Et mortua est in civitate Arbee, qu\u00e6 est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret, et fleret eam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:3",
"text": "Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:4",
"text": "Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi ius sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:5",
"text": "Responderunt filii Heth, dicentes:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:6",
"text": "Audi nos domine, princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum: nullusque te prohibere poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:7",
"text": "Surrexit Abraham, et adoravit populum terr\u00e6, filios videlicet Heth:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:8",
"text": "dixitque ad eos: Si placet anim\u00e6 vestr\u00e6 ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:9",
"text": "ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:10",
"text": "Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:11",
"text": "Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor: Agrum trado tibi, et speluncam, qu\u00e6 in eo est, pr\u00e6sentibus filiis populi mei, sepeli mortuum tuum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:12",
"text": "Adoravit Abraham coram populo terr\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:13",
"text": "Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Qu\u00e6so, ut audias me: Dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:14",
"text": "Responditque Ephron:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:15",
"text": "Domine mi, audi me: Terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:16",
"text": "Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probat\u00e6 monet\u00e6 public\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:17",
"text": "Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:18",
"text": "Abrah\u00e6 in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:19",
"text": "Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, qu\u00e6 respiciebat Mambre. H\u00e6c est Hebron in terra Chanaan."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "Genesis 23:20",
"text": "Et confirmatus est ager, et antrum, quod erat in eo, Abrah\u00e6 in possessionem monumenti a filiis Heth. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:1",
"text": "Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:2",
"text": "Dixitque ad servum seniorem domus su\u00e6, qui pr\u00e6erat omnibus qu\u00e6 habebat: Pone manum tuam subter femur meum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:3",
"text": "ut adiurem te per Dominum, Deum c\u00e6li et terr\u00e6, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chanan\u00e6orum, inter quos habito:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:4",
"text": "sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:5",
"text": "Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:6",
"text": "Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:7",
"text": "Dominus Deus c\u00e6li, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis me\u00e6, qui locutus est mihi, et iuravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet Angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:8",
"text": "sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis iuramento: filium meum tantum ne reducas illuc."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:9",
"text": "Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et iuravit illi super sermone hoc."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:10",
"text": "Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis eius portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:11",
"text": "Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aqu\u00e6 vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:12",
"text": "Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:13",
"text": "Ecce ego sto prope fontem aqu\u00e6, et fili\u00e6 habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:14",
"text": "Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit, Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est, quam pr\u00e6parasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:15",
"text": "Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melch\u00e6 uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:16",
"text": "puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:17",
"text": "Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aqu\u00e6 mihi ad bibendum pr\u00e6be de hydria tua."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:18",
"text": "Qu\u00e6 respondit: Bibe domine mi. celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:19",
"text": "Cumque ille bibisset, adiecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:20",
"text": "Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:21",
"text": "Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:22",
"text": "Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:23",
"text": "Dixitque ad eam: Cuius es filia? indica mihi: est in domo patris tui locus ad manendum?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:24",
"text": "Qu\u00e6 respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melch\u00e6, quem peperit ipsi Nachor."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:25",
"text": "Et addidit, dicens: Palearum quoque et f\u0153ni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:26",
"text": "Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:27",
"text": "dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:28",
"text": "Cucurrit itaque puella, et nunciavit in domum matris su\u00e6 omnia qu\u00e6 audierat."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:29",
"text": "Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:30",
"text": "Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis su\u00e6, et audisset cuncta verba referentis: H\u00e6c locutus est mihi homo: venit ad virum, qui stabat iuxta camelos, et prope fontem aqu\u00e6:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:31",
"text": "dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? pr\u00e6paravi domum, et locum camelis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:32",
"text": "Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et f\u0153num, et aquam ad lavandos pedes eius, et virorum qui venerant cum eo."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:33",
"text": "Et appositus est in conspectu eius panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:34",
"text": "At ille: Servus, inquit, Abraham sum:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:35",
"text": "et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:36",
"text": "Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia qu\u00e6 habuerat."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:37",
"text": "Et adiuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chanan\u00e6orum, in quorum terra habito:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:38",
"text": "sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:39",
"text": "ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier?"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:40",
"text": "Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:41",
"text": "Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:42",
"text": "Veni ergo hodie ad fontem aqu\u00e6, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:43",
"text": "ecce sto iuxta fontem aqu\u00e6, et virgo, qu\u00e6 egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aqu\u00e6 ad bibendum ex hydria tua:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:44",
"text": "et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier quam pr\u00e6paravit Dominus filio domini mei."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:45",
"text": "Dumque h\u00e6c tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:46",
"text": "Qu\u00e6 festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:47",
"text": "Interrogavique eam, et dixi: Cuius es filia? Qu\u00e6 respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius, et armillas posui in manibus eius."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:48",
"text": "Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:49",
"text": "Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:50",
"text": "Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:51",
"text": "En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:52",
"text": "Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:53",
"text": "Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebecca pro munere: fratribus quoque eius, et matri dona obtulit."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:54",
"text": "Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimitte me, ut vadam ad dominum meum."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:55",
"text": "Responderuntque fratres eius, et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:56",
"text": "Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:57",
"text": "Et dixerunt: Vocemus puellam, et qu\u00e6ramus ipsius voluntatem."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:58",
"text": "Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Qu\u00e6 ait: Vadam."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:59",
"text": "Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites eius,"
},
{
"verse": 60,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:60",
"text": "imprecantes prospera sorori su\u00e6, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:61",
"text": "Igitur Rebecca, et puell\u00e6 illius, ascensis camelis, secut\u00e6 sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum:"
},
{
"verse": 62,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:62",
"text": "eo autem tempore deambulabat Isaac per viam qu\u00e6 ducit ad Puteum, cuius nomen est Viventis, et videntis: habitabat enim in terra australi:"
},
{
"verse": 63,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:63",
"text": "et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata iam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:64",
"text": "Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,"
},
{
"verse": 65,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:65",
"text": "et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:66",
"text": "Servus autem cuncta, qu\u00e6 gesserat, narravit Isaac."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 24,
"name": "Genesis 24:67",
"text": "Qui introduxit eam in tabernaculum Sar\u00e6 matris su\u00e6, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris eius acciderat, temperaret. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:1",
"text": "Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:2",
"text": "qu\u00e6 peperit ei Zamran et Iecsan, et Madam, et Madian, et Iesboc, et Sue."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:3",
"text": "Iecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:4",
"text": "At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Cetur\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:5",
"text": "Deditque Abraham cuncta qu\u00e6 possederat, Isaac:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:6",
"text": "filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:7",
"text": "Fuerunt autem dies vit\u00e6 Abrah\u00e6, centum septuaginta quinque anni."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:8",
"text": "Et deficiens mortuus est in senectute bona, provect\u00e6que \u00e6tatis, et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:9",
"text": "Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, qu\u00e6 sita est in agro Ephron filii Seor Heth\u00e6i, e regione Mambre,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:10",
"text": "quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:11",
"text": "Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:12",
"text": "H\u00e6 sunt generationes Ismael filii Abrah\u00e6, quem peperit ei Agar \u00c6gyptia, famula Sar\u00e6: et"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:13",
"text": "h\u00e6c nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:14",
"text": "Masma quoque, et Duma, et Massa,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:15",
"text": "Hadar, et Thema, et Iethur, et Naphis, et Cedma."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:16",
"text": "Isti sunt filii Ismaelis: et h\u00e6c nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:17",
"text": "Et facti sunt anni vit\u00e6 Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:18",
"text": "Habitavit autem ab Hevila usque Sur, qu\u00e6 respicit \u00c6gyptum introeuntibus Assyrios. coram cunctis fratribus suis obiit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:19",
"text": "H\u00e6 quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:20",
"text": "qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:21",
"text": "Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecc\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:22",
"text": "Sed collidebantur in utero eius parvuli; qu\u00e6 ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:23",
"text": "Qui respondens, ait: Du\u00e6 gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:24",
"text": "Iam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero eius reperti sunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:25",
"text": "Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Iacob."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:26",
"text": "Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:27",
"text": "Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:28",
"text": "Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Iacob."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:29",
"text": "Coxit autem Iacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:30",
"text": "ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:31",
"text": "Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:32",
"text": "Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:33",
"text": "Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ei Esau, et vendidit primogenita."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 25,
"name": "Genesis 25:34",
"text": "Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit; parvipendens quod primogenita vendidisset. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:1",
"text": "Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, qu\u00e6 acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Pal\u00e6stinorum in Gerara."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:2",
"text": "Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in \u00c6gyptum, sed quiesce in terra, quam dixero tibi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:3",
"text": "Et peregrinare in ea, eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:4",
"text": "Et multiplicabo semen tuum sicut stellas c\u00e6li: daboque posteris tuis universas regiones has: et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terr\u00e6,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:5",
"text": "eo quod obedierit Abraham voci me\u00e6, et custodierit pr\u00e6cepta et mandata mea, et ceremonias legesque servaverit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:6",
"text": "Mansit itaque Isaac in Geraris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:7",
"text": "Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est. timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:8",
"text": "Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Pal\u00e6stinorum per fenestram, vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:9",
"text": "Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:10",
"text": "Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Pr\u00e6cepitque omni populo, dicens:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:11",
"text": "Qui tetigerit hominis huius uxorem, morte morietur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:12",
"text": "Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:13",
"text": "Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:14",
"text": "habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et famili\u00e6 plurimum. Ob hoc invidentes ei Pal\u00e6stini,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:15",
"text": "omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:16",
"text": "in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:17",
"text": "Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerar\u00e6, habitaretque ibi:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:18",
"text": "rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:19",
"text": "Foderuntque in Torrente, et repererunt aquam vivam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:20",
"text": "Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerar\u00e6 adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua. quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:21",
"text": "Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum, Inimicitias."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:22",
"text": "Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen eius, Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:23",
"text": "Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:24",
"text": "ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui, noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:25",
"text": "Itaque \u00e6dificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum: pr\u00e6cepitque servis suis ut foderunt puteum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:26",
"text": "Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:27",
"text": "locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me hominem quem odistis, et expulistis a vobis?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:28",
"text": "Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit iuramentum inter nos, et ineamus f\u0153dus,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:29",
"text": "ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te l\u00e6deret: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:30",
"text": "Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:31",
"text": "surgentes mane, iuraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:32",
"text": "Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annunciantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:33",
"text": "Unde appellavit eum, Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:34",
"text": "Esau vero quadragenarius duxit uxores, Iudith filiam Beeri Heth\u00e6i, et Basemath filiam Elon eiusdem loci:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 26,
"name": "Genesis 26:35",
"text": "qu\u00e6 amb\u00e6 offenderant animum Isaac et Rebecc\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:1",
"text": "Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum maiorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:2",
"text": "Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis me\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:3",
"text": "Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:4",
"text": "fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:5",
"text": "Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut iussionem patris impleret,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:6",
"text": "dixit filio suo Iacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:7",
"text": "Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:8",
"text": "Nunc ergo fili mi, acquiesce consiliis meis:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:9",
"text": "et pergens ad gregem, affer mihi duos h\u0153dos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:10",
"text": "quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:11",
"text": "Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:12",
"text": "si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:13",
"text": "Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer qu\u00e6 dixi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:14",
"text": "Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:15",
"text": "Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:16",
"text": "pelliculasque h\u0153dorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:17",
"text": "Deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:18",
"text": "Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu fili mi?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:19",
"text": "Dixitque Iacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut pr\u00e6cepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:20",
"text": "Rursumque Isaac ad filium suum: Quo modo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:21",
"text": "Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:22",
"text": "Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:23",
"text": "Et non cognovit eum, quia pilos\u00e6 manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:24",
"text": "ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:25",
"text": "At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. quo hausto,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:26",
"text": "dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:27",
"text": "Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:28",
"text": "Det tibi Deus de rore c\u00e6li, et de pinguedine terr\u00e6 abundantiam frumenti et vini."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:29",
"text": "Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tu\u00e6. qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:30",
"text": "Vix Isaac sermonem impleverat: et egresso Iacob foras, venit Esau,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:31",
"text": "coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge pater mi, et comede de venatione filii tui: ut benedicat mihi anima tua."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:32",
"text": "Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:33",
"text": "Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:34",
"text": "Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:35",
"text": "Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:36",
"text": "At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:37",
"text": "Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi: frumento et vino stabilivi eum, et tibi post h\u00e6c, fili mi, ultra quid faciam?"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:38",
"text": "Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:39",
"text": "motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terr\u00e6, et in rore c\u00e6li desuper"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:40",
"text": "erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias, et solvas iugum eius de cervicibus tuis."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:41",
"text": "Oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:42",
"text": "Nunciata sunt h\u00e6c Rebecc\u00e6: qu\u00e6 mittens et vocans Iacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:43",
"text": "Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:44",
"text": "habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:45",
"text": "et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum qu\u00e6 fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc. cur utroque orbabor filio in uno die?"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 27,
"name": "Genesis 27:46",
"text": "Dixitque Rebecca ad Isaac: T\u00e6det me vit\u00e6 me\u00e6 propter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terr\u00e6, nolo vivere. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:1",
"text": "Vocavit itaque Isaac Iacob, et benedixit eum, pr\u00e6cepitque ei dicens: Noli accipere coniugem de genere Chanaan:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:2",
"text": "sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syri\u00e6, ad domum Bathuel patris matris tu\u00e6, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:3",
"text": "Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in turbas populorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:4",
"text": "Et det tibi benedictiones Abrah\u00e6, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tu\u00e6, quam pollicitus est avo tuo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:5",
"text": "Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syri\u00e6 ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebecc\u00e6 matris su\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:6",
"text": "Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syri\u00e6, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem pr\u00e6cepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:7",
"text": "quodque obediens Iacob parentibus suis isset in Syriam:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:8",
"text": "probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:9",
"text": "ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:10",
"text": "Igitur egressus Iacob de Bersabee, pergebat Haran."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:11",
"text": "Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:12",
"text": "Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens c\u00e6lum: Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:13",
"text": "et Dominum innixum scal\u00e6 dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:14",
"text": "Eritque semen tuum quasi pulvis terr\u00e6: dilataberis ad Occidentem, et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem: et BENEDICENTUR IN TE et in semine tuo cunct\u00e6 tribus terr\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:15",
"text": "Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa qu\u00e6 dixi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:16",
"text": "Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:17",
"text": "Pavensque: Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta c\u00e6li."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:18",
"text": "Surgens ergo Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:19",
"text": "Appellavitque nomen urbis Bethel, qu\u00e6 prius Luza vocabatur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:20",
"text": "Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:21",
"text": "reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "Genesis 28:22",
"text": "et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque qu\u00e6 dederis mihi, decimas offeram tibi. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:1",
"text": "Profectus ergo Iacob venit in terram Orientalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:2",
"text": "Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:3",
"text": "Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:4",
"text": "Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:5",
"text": "Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:6",
"text": "Sanusne est? inquit: Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia eius venit cum grege suo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:7",
"text": "Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:8",
"text": "Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:9",
"text": "Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:10",
"text": "Quam cum vidisset Iacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui: amovit lapidem quo puteus claudebatur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:11",
"text": "Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:12",
"text": "et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebecc\u00e6: at illa festinans nunciavit patri suo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:13",
"text": "Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis su\u00e6, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:14",
"text": "respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:15",
"text": "dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:16",
"text": "Habebat vero duas filias, nomen maioris Lia: minor vero appellabatur Rachel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:17",
"text": "Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:18",
"text": "Quam diligens Iacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:19",
"text": "Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro, mane apud me."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:20",
"text": "Servivit ergo Iacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies pr\u00e6 amoris magnitudine."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:21",
"text": "Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia iam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:22",
"text": "Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:23",
"text": "Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:24",
"text": "dans ancillam fili\u00e6, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:25",
"text": "et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:26",
"text": "Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:27",
"text": "Imple hebdomadam dierum huius copul\u00e6: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:28",
"text": "Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:29",
"text": "cui pater servam Balam tradiderat."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:30",
"text": "Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori pr\u00e6tulit, serviens apud eum septem annis aliis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:31",
"text": "Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:32",
"text": "Qu\u00e6 conceptum genuit filium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:33",
"text": "Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi. vocavitque nomen eius Simeon."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:34",
"text": "Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen eius, Levi."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 29,
"name": "Genesis 29:35",
"text": "Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino. et ob hoc vocavit eum, Iudam: cessavitque parere. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:1",
"text": "Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori su\u00e6, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:2",
"text": "Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:3",
"text": "At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:4",
"text": "Deditque illi Balam in coniugium: qu\u00e6,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:5",
"text": "ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:6",
"text": "Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium. et idcirco appellavit nomen eius, Dan."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:7",
"text": "Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:8",
"text": "pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum, Nephthali."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:9",
"text": "Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:10",
"text": "Qua post conceptum edente filium,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:11",
"text": "dixit: Feliciter. et idcirco vocavit nomen eius, Gad."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:12",
"text": "Peperit quoque Zelpha alterum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:13",
"text": "Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me dicent mulieres. propterea appellavit eum, Aser."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:14",
"text": "Egressus autem Ruben tempore messis tritice\u00e6 in agrum, reperit mandragoras: quas matri Li\u00e6 detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:15",
"text": "Illa respondit: Parumne tibi videtur quod pr\u00e6ripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:16",
"text": "Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia, et ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:17",
"text": "Et exaudivit Deus preces eius: concepitque et peperit filium quintum,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:18",
"text": "et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. appellavitque nomen eius, Issachar."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:19",
"text": "Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:20",
"text": "et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius, Zabulon."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:21",
"text": "Post quem peperit filiam, nomine Dinam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:22",
"text": "Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:23",
"text": "Qu\u00e6 concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:24",
"text": "Et vocavit nomen eius, Ioseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:25",
"text": "Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:26",
"text": "Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:27",
"text": "Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:28",
"text": "constitue mercedem tuam quam dem tibi."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:29",
"text": "At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:30",
"text": "Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui me\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:31",
"text": "Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:32",
"text": "Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:33",
"text": "Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia qu\u00e6 non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:34",
"text": "Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:35",
"text": "Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi, et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:36",
"text": "Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges eius."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:37",
"text": "Tollens ergo Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, qu\u00e6 spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero qu\u00e6 integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:38",
"text": "Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:39",
"text": "Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:40",
"text": "Divisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra qu\u00e6que, Laban: cetera vero, Iacob, separatis inter se gregibus."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:41",
"text": "Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:42",
"text": "quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea qu\u00e6 erant serotina, Laban: et qu\u00e6 primi temporis, Iacob."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 30,
"name": "Genesis 30:43",
"text": "Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:1",
"text": "Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia qu\u00e6 fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:2",
"text": "animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:3",
"text": "maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:4",
"text": "Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:5",
"text": "dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri, et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:6",
"text": "Et ips\u00e6 nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:7",
"text": "Sed et pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:8",
"text": "Si quando dixit: Vari\u00e6 erunt mercedes tu\u00e6: pariebant omnes oves varios f\u0153tus. quando vero econtrario ait: Alba qu\u00e6que accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:9",
"text": "Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:10",
"text": "Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:11",
"text": "Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:12",
"text": "Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia qu\u00e6 fecit tibi Laban."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:13",
"text": "Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tu\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:14",
"text": "Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus, et hereditate domus patris nostri?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:15",
"text": "Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:16",
"text": "Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi Deus, fac."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:17",
"text": "Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis, ac coniugibus suis super camelos, abiit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:18",
"text": "Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:19",
"text": "Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:20",
"text": "Noluitque Iacob confiteri socero suo quod fugeret."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:21",
"text": "Cumque abiisset tam ipse quam omnia qu\u00e6 iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:22",
"text": "nunciatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:23",
"text": "Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in Monte Galaad."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:24",
"text": "Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:25",
"text": "Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem Monte Galaad fixit tentorium."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:26",
"text": "Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:27",
"text": "Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:28",
"text": "Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:29",
"text": "valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:30",
"text": "Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:31",
"text": "Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:32",
"text": "Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. h\u00e6c dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:33",
"text": "Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Li\u00e6, et utriusque famul\u00e6, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:34",
"text": "illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:35",
"text": "ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. sic delusa solicitudo qu\u00e6rentis est."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:36",
"text": "Tumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:37",
"text": "et scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tu\u00e6? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me, et te."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:38",
"text": "Idcirco viginti annis fui tecum? oves tu\u00e6 et capr\u00e6 steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:39",
"text": "nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:40",
"text": "die noctuque \u00e6stu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:41",
"text": "Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:42",
"text": "Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:43",
"text": "Respondit ei Laban: Fili\u00e6 me\u00e6 et filii, et greges tui, et omnia qu\u00e6 cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis?"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:44",
"text": "Veni ergo, et ineamus f\u0153dus: ut sit in testimonium inter me et te."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:45",
"text": "Tulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:46",
"text": "dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum:"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:47",
"text": "quem vocavit Laban Tumulum testis: et Iacob, Acervum testimonii, uterque iuxta proprietatem lingu\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:48",
"text": "Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus testis."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:49",
"text": "Intueatur et iudicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:50",
"text": "si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui pr\u00e6sens respicit."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:51",
"text": "Dixitque rursus ad Iacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:52",
"text": "testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu pr\u00e6terieris, malum mihi cogitans."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:53",
"text": "Deus Abraham, et Deus Nachor iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac:"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:54",
"text": "immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 31,
"name": "Genesis 31:55",
"text": "Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:1",
"text": "Iacob quoque abiit itinere quo c\u0153perat: fueruntque ei obviam Angeli Dei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:2",
"text": "Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt h\u00e6c. et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:3",
"text": "Misit autem et nuncios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:4",
"text": "pr\u00e6cepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: H\u00e6c dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:5",
"text": "Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:6",
"text": "Reversique sunt nuncii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:7",
"text": "Timuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves, et camelos in duas turmas,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:8",
"text": "dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, qu\u00e6 relicta est, salvabitur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:9",
"text": "Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tu\u00e6, et benefaciam tibi:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:10",
"text": "minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:11",
"text": "Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:12",
"text": "Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, qu\u00e6 pr\u00e6 multitudine numerari non potest."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:13",
"text": "Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his qu\u00e6 habebat, munera Esau fratri suo,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:14",
"text": "capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:15",
"text": "camelos f\u0153tas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:16",
"text": "Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:17",
"text": "Et pr\u00e6cepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te, Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista qu\u00e6 sequeris?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:18",
"text": "respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:19",
"text": "Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:20",
"text": "Et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur: dixit enim: Placabo illum muneribus qu\u00e6 pr\u00e6cedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur mihi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:21",
"text": "Pr\u00e6cesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:22",
"text": "Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:23",
"text": "Traductisque omnibus qu\u00e6 ad se pertinebant,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:24",
"text": "mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:25",
"text": "Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:26",
"text": "Dixitque ad eum: Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:27",
"text": "Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Iacob."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:28",
"text": "At ille, Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines pr\u00e6valebis?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:29",
"text": "Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur qu\u00e6ris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:30",
"text": "Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:31",
"text": "Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 32,
"name": "Genesis 32:32",
"text": "Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Iacob, usque in pr\u00e6sentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et obstupuerit. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:1",
"text": "Elevans autem Iacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Li\u00e6 et Rachel, ambarumque famularum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:2",
"text": "et posuit utramque ancillam, et liberos earum in principio: Liam vero, et filios eius in secundo loco: Rachel autem, et Ioseph novissimos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:3",
"text": "Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:4",
"text": "Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum eius, et osculans flevit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:5",
"text": "Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:6",
"text": "Et appropinquantes ancill\u00e6 et filii earum, incurvati sunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:7",
"text": "Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:8",
"text": "Dixitque Esau: Qu\u00e6nam sunt ist\u00e6 turm\u00e6 quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:9",
"text": "At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:10",
"text": "Dixitque Iacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis: sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:11",
"text": "et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:12",
"text": "ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:13",
"text": "Dixitque Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves f\u0153tas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:14",
"text": "Pr\u00e6cedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia eius, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:15",
"text": "Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant vi\u00e6 tu\u00e6. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo domine mi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:16",
"text": "Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:17",
"text": "Et Iacob venit in Socoth: ubi \u00e6dificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, tabernacula."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:18",
"text": "Transivitque in Salem urbem Sichimorum, qu\u00e6 est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syri\u00e6: et habitavit iuxta oppidum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:19",
"text": "Emitque partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Genesis 33:20",
"text": "Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:1",
"text": "Egressa est autem Dina filia Li\u00e6 ut videret mulieres regionis illius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:2",
"text": "Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hev\u00e6i, princeps terr\u00e6 illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:3",
"text": "Et conglutinata est anima eius cum ea, tristemque delinivit blanditiis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:4",
"text": "Et pergens ad Hemor patrem suum, Accipe, inquit, mihi puellam hanc coniugem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:5",
"text": "Quod cum audisset Iacob, absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:6",
"text": "Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Iacob,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:7",
"text": "ecce filii eius veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod f\u0153dam rem operatus esset in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:8",
"text": "Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adh\u00e6sit anima fili\u00e6 vestr\u00e6: date eam illi uxorem:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:9",
"text": "et iungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:10",
"text": "Et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini, et possidete eam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:11",
"text": "Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis: et qu\u00e6cumque statueritis, dabo:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:12",
"text": "augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:13",
"text": "Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, s\u00e6vientes ob stuprum sororis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:14",
"text": "Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:15",
"text": "Sed in hoc valebimus f\u0153derari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:16",
"text": "tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras, ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:17",
"text": "si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:18",
"text": "Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio eius:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:19",
"text": "nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:20",
"text": "Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:21",
"text": "Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, qu\u00e6 spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:22",
"text": "Unum est quo differtur tantum bonum: Si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:23",
"text": "Et substantia eorum, et pecora, et cuncta qu\u00e6 possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:24",
"text": "Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:25",
"text": "Et ecce, die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis, duo filii Iacob, Simeon et Levi fratres Din\u00e6, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:26",
"text": "Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:27",
"text": "Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Iacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:28",
"text": "Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes qu\u00e6 in domibus et in agris erant,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:29",
"text": "parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:30",
"text": "Quibus patratis audacter, Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chanan\u00e6is, et Pherez\u00e6is habitatoribus terr\u00e6 huius. nos pauci sumus: illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 34,
"name": "Genesis 34:31",
"text": "Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:1",
"text": "Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:2",
"text": "Iacob vero convocata omni domo sua, ait: Abiicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:3",
"text": "Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis me\u00e6, et socius fuit itineris mei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:4",
"text": "Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures qu\u00e6 erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, qu\u00e6 est post urbem Sichem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:5",
"text": "Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:6",
"text": "Venit igitur Iacob Luzam, qu\u00e6 est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:7",
"text": "\u00c6dificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:8",
"text": "Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebecc\u00e6, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:9",
"text": "Apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mespotamia Syri\u00e6, benedixitque ei,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:10",
"text": "dicens: Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:11",
"text": "dixitque ei: Ego Deus omnipotens, cresce, et multiplicare: gentes, et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:12",
"text": "Terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:13",
"text": "Et recessit ab eo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:14",
"text": "Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:15",
"text": "vocansque nomen loci illius, Bethel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:16",
"text": "Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram qu\u00e6 ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:17",
"text": "ob difficultatem partus periclitari c\u0153pit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:18",
"text": "Egrediente autem anima pr\u00e6 dolore, et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est filius doloris mei: pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dextr\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:19",
"text": "Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via qu\u00e6 ducit Ephratam, h\u00e6c est Bethlehem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:20",
"text": "Erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius: hic est titulus monumenti Rachel, usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:21",
"text": "Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:22",
"text": "Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:23",
"text": "Filii Li\u00e6: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Iudas, et Issachar, et Zabulon."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:24",
"text": "Filii Rachel: Ioseph et Beniamin."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:25",
"text": "Filii Bal\u00e6 ancill\u00e6 Rachelis: Dan et Nephthali."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:26",
"text": "Filii Zelph\u00e6 ancill\u00e6 Li\u00e6: Gad et Aser: hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syri\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:27",
"text": "Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, Civitatem Arbee, h\u00e6c est Hebron: in qua peregrinatus est Abraham et Isaac."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:28",
"text": "Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 35,
"name": "Genesis 35:29",
"text": "Consumptusque \u00e6tate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:1",
"text": "H\u00e6 sunt autem generationes Esau, ipse est Edom."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:2",
"text": "Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Heth\u00e6i, et Oolibama filiam An\u00e6 fili\u00e6 Sebeon Hev\u00e6i:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:3",
"text": "Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:4",
"text": "Peperit autem Ada, Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:5",
"text": "Oolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:6",
"text": "Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus su\u00e6, et substantiam, et pecora, et cuncta qu\u00e6 habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Iacob."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:7",
"text": "Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum pr\u00e6 multitudine gregum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:8",
"text": "Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:9",
"text": "H\u00e6 autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:10",
"text": "et h\u00e6c nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:11",
"text": "Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:12",
"text": "Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: qu\u00e6 peperit ei Amalech. hi sunt filii Ada uxoris Esau."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:13",
"text": "Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. hi filii Basemath uxoris Esau."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:14",
"text": "Isti quoque erant filii Oolibama fili\u00e6 An\u00e6 fili\u00e6 Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei Iehus et Ihelon et Core."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:15",
"text": "Hi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:16",
"text": "dux Core, dux Gathan, dux Amalech. hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:17",
"text": "Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:18",
"text": "Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core. hi duces Oolibama fili\u00e6 An\u00e6 uxoris Esau."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:19",
"text": "Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:20",
"text": "Isti sunt filii Seir Horr\u00e6i, habitatores terr\u00e6: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:21",
"text": "et Dison, et Eser, et Disan. hi duces Horr\u00e6i, filii Seir in Terra Edom."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:22",
"text": "Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. erat autem soror Lotan, Thamna."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:23",
"text": "Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:24",
"text": "Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:25",
"text": "habuitque filium Dison, et filiam Oolibama."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:26",
"text": "Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram, et Charan."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:27",
"text": "Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:28",
"text": "Habuit autem filios Disan: Hus, et Aram."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:29",
"text": "Hi duces Horr\u00e6orum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:30",
"text": "dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horr\u00e6orum qui imperaverunt in Terra Seir."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:31",
"text": "Reges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:32",
"text": "Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:33",
"text": "Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zar\u00e6 de Bosra."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:34",
"text": "Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:35",
"text": "Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:36",
"text": "Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:37",
"text": "Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:38",
"text": "Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:39",
"text": "Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred fili\u00e6 Mezaab."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:40",
"text": "H\u00e6c ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:41",
"text": "dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:42",
"text": "dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 36,
"name": "Genesis 36:43",
"text": "dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idum\u00e6orum. "
}
]
},
{
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:1",
"text": "Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:2",
"text": "Et h\u00e6 sunt generationes eius: Ioseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Bal\u00e6 et Zelph\u00e6 uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:3",
"text": "Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:4",
"text": "Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:5",
"text": "Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: qu\u00e6 causa maioris odii seminarium fuit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:6",
"text": "Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:7",
"text": "Putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:8",
"text": "Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiiciemur ditioni tu\u00e6? H\u00e6c ergo causa somniorum atque sermonum, invidi\u00e6 et odii fomitem ministravit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:9",
"text": "Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:10",
"text": "Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:11",
"text": "Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:12",
"text": "Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:13",
"text": "dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:14",
"text": "Pr\u00e6sto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuncia mihi quid agatur. Missus de Valle Hebron, venit in Sichem:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:15",
"text": "invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid qu\u00e6reret."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:16",
"text": "At ille respondit: Fratres meos qu\u00e6ro, indica mihi ubi pascant greges."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:17",
"text": "Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:18",
"text": "Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:19",
"text": "et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:20",
"text": "venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:21",
"text": "Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:22",
"text": "Non interficiatis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proiicite eum in cisternam hanc, qu\u00e6 est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:23",
"text": "Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari, et polymita:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:24",
"text": "miseruntque eum in cisternam veterem, qu\u00e6 non habebat aquam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:25",
"text": "Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:26",
"text": "Dixit ergo Iudas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:27",
"text": "Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostr\u00e6 non polluantur: frater enim, et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:28",
"text": "Et pr\u00e6tereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:29",
"text": "Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:30",
"text": "et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:31",
"text": "Tulerunt autem tunicam eius, et in sanguine h\u0153di, quem occiderant, tinxerunt:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:32",
"text": "mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:33",
"text": "Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:34",
"text": "Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:35",
"text": "Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 37,
"name": "Genesis 37:36",
"text": "Madianit\u00e6 vendiderunt Ioseph in \u00c6gypto Putiphari eunucho Pharaonis magistro militum. "
}
]
},
{
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:1",
"text": "Eodem tempore descendens Iudas a fratribus suis, divertit ad Virum Odollamitem, nomine Hiram."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:2",
"text": "Viditque ibi filiam hominis Chanan\u00e6i, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:3",
"text": "Qu\u00e6 concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Her."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:4",
"text": "Rursumque concepto f\u0153tu, natum filium vocavit Onan."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:5",
"text": "Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela. quo nato, parere ultra cessavit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:6",
"text": "Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:7",
"text": "Fuit quoque Her primogenitus Iud\u00e6, nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:8",
"text": "Dixit ergo Iudas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:9",
"text": "Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:10",
"text": "Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:11",
"text": "Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui su\u00e6: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres eius. Qu\u00e6 abiit, et habitavit in domo patris sui."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:12",
"text": "Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iud\u00e6: qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:13",
"text": "Nunciatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:14",
"text": "Qu\u00e6, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:15",
"text": "Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:16",
"text": "Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:17",
"text": "dixit: Mittam tibi h\u0153dam de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:18",
"text": "Ait Iudas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:19",
"text": "et surgens abiit: depositoque habitu, quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:20",
"text": "Misit autem Iudas h\u0153dum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:21",
"text": "interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier qu\u00e6 sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:22",
"text": "Reversus est ad Iudam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:23",
"text": "Ait Iudas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi h\u0153dum quem promiseram: et tu non invenisti eam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:24",
"text": "Ecce autem post tres menses nunciaverunt Iud\u00e6, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Iudas: Producite eam ut comburatur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:25",
"text": "Qu\u00e6 cum duceretur ad p\u0153nam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cuius h\u00e6c sunt, concepi: cognosce cuius sit annulus, et armilla, et baculus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:26",
"text": "Qui, agnitis muneribus, ait: Iustior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:27",
"text": "Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:28",
"text": "Iste egredietur prior."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:29",
"text": "Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 38,
"name": "Genesis 38:30",
"text": "Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum: quem appellavit Zara. "
}
]
},
{
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:1",
"text": "Igitur Ioseph ductus est in \u00c6gyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir \u00c6gyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:2",
"text": "Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:3",
"text": "qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, qu\u00e6 gerebat, ab eo dirigi in manu illius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:4",
"text": "Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo pr\u00e6positus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa qu\u00e6 ei tradita fuerant:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:5",
"text": "benedixitque Dominus domui \u00c6gyptii propter Ioseph, et multiplicavit tam in \u00e6dibus quam in agris cunctam eius substantiam:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:6",
"text": "nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie, et decorus aspectu."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:7",
"text": "Post multos itaque dies iniecit domina sua oculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:8",
"text": "Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:9",
"text": "nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, pr\u00e6ter te, qu\u00e6 uxor eius es: quo modo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:10",
"text": "Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:11",
"text": "Accidit autem quadam die ut intraret Ioseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:12",
"text": "et illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio fugit, et egressus est foras."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:13",
"text": "Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:14",
"text": "vocavit ad se homines domus su\u00e6, et ait ad eos: En introduxit virum Hebr\u00e6um, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:15",
"text": "et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:16",
"text": "In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:17",
"text": "et ait: Ingressus est ad me servus Hebr\u00e6us quem adduxisti ut illuderet mihi:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:18",
"text": "cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:19",
"text": "His auditis dominus, et nimium credulus verbis coniugis, iratus est valde:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:20",
"text": "tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:21",
"text": "Fuit autem Dominus cum Ioseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:22",
"text": "Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 39,
"name": "Genesis 39:23",
"text": "Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera eius dirigebat. "
}
]
},
{
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:1",
"text": "His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis \u00c6gypti, et pistor, domino suo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:2",
"text": "Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis pr\u00e6erat, alter pistoribus)"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:3",
"text": "misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Ioseph."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:4",
"text": "At custos carceris tradidit eos Ioseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:5",
"text": "Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:6",
"text": "ad quos cum introisset Ioseph mane, et vidisset eos tristes,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:7",
"text": "sciscitatus est eos, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:8",
"text": "Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:9",
"text": "Narravit prior, pr\u00e6positus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:10",
"text": "in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:11",
"text": "calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:12",
"text": "Respondit Ioseph: H\u00e6c est interpretatio somnii: Tres propagines, tres adhuc dies sunt:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:13",
"text": "post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut ante facere consueveras."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:14",
"text": "Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:15",
"text": "quia furto sublatus sum de terra Hebr\u00e6orum, et hic innocens in lacum missus sum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:16",
"text": "Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium, Quod tria canistra farin\u00e6 haberem super caput meum:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:17",
"text": "et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:18",
"text": "Respondit Ioseph: H\u00e6c est interpretatio somnii: Tria canistra, tres adhuc dies sunt:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:19",
"text": "post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:20",
"text": "Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:21",
"text": "Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:22",
"text": "alterum suspendit in patibulo, ut coniectoris veritas probaretur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 40,
"name": "Genesis 40:23",
"text": "Et tamen succedentibus prosperis, pr\u00e6positus pincernarum oblitus est interpretis sui. "
}
]
},
{
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:1",
"text": "Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:2",
"text": "de quo ascendebant septem boves, pulchr\u00e6 et crass\u00e6 nimis: et pascebantur in locis palustribus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:3",
"text": "Ali\u00e6 quoque septem emergebant de flumine, f\u0153d\u00e6, confect\u00e6que macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:4",
"text": "devoraveruntque eas, quarum mira species, et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:5",
"text": "rursum dormivit, et vidit alterum somnium: Septem spic\u00e6 pullulabant in culmo uno plen\u00e6 atque formos\u00e6:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:6",
"text": "ali\u00e6 quoque totidem spic\u00e6 tenues, et percuss\u00e6 uredine oriebantur,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:7",
"text": "devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:8",
"text": "et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes coniectores \u00c6gypti, cunctosque sapientes: et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:9",
"text": "Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Confiteor peccatum meum:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:10",
"text": "Iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:11",
"text": "ubi una nocte uterque vidimus somnium pr\u00e6sagum futurorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:12",
"text": "Erat ibi puer Hebr\u00e6us, eiusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:13",
"text": "audivimus quidquid postea rei probavit eventus. ego enim redditus sum officio meo: et ille suspensus est in cruce."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:14",
"text": "Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt: ac veste mutata, obtulerunt ei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:15",
"text": "Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: qu\u00e6 audivi te sapientissime coniicere."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:16",
"text": "Respondit Ioseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:17",
"text": "Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:18",
"text": "et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: qu\u00e6 in pastu paludis virecta carpebant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:19",
"text": "et ecce, has sequebantur ali\u00e6 septem boves in tantum deformes et macilent\u00e6, ut numquam tales in terra \u00c6gypti viderim:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:20",
"text": "qu\u00e6, devoratis et consumptis prioribus,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:21",
"text": "nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:22",
"text": "vidi somnium: Septem spic\u00e6 pullulabant in culmo uno plen\u00e6 atque pulcherrim\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:23",
"text": "Ali\u00e6 quoque septem tenues et percuss\u00e6 uredine, oriebantur e stipula:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:24",
"text": "qu\u00e6 priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:25",
"text": "Respondit Ioseph: Somnium regis unum est: qu\u00e6 facturus est Deus, ostendit Pharaoni."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:26",
"text": "Septem boves pulchr\u00e6, et septem spic\u00e6 plen\u00e6: septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:27",
"text": "Septem quoque boves tenues atque macilent\u00e6, qu\u00e6 ascenderunt post eas, et septem spic\u00e6 tenues, et vento urente percuss\u00e6, septem anni ventur\u00e6 sunt famis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:28",
"text": "Qui hoc ordine complebuntur:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:29",
"text": "Ecce septem anni venient fertilitatis magn\u00e6 in universa terra \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:30",
"text": "quos sequentur septem anni alii tant\u00e6 sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:31",
"text": "et ubertatis magnitudinem perditura est inopi\u00e6 magnitudo."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:32",
"text": "Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:33",
"text": "Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et pr\u00e6ficiat eum Terr\u00e6 \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:34",
"text": "Qui constituat pr\u00e6positos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:35",
"text": "qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea: et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:36",
"text": "Et pr\u00e6paretur futur\u00e6 septem annorum fami, qu\u00e6 oppressura est \u00c6gyptum, et non consumetur terra inopia."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:37",
"text": "Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:38",
"text": "locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:39",
"text": "Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus omnia qu\u00e6 locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:40",
"text": "Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te pr\u00e6cedam."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:41",
"text": "Dixitque rursus Pharao ad Ioseph: Ecce, constitui te super universam terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:42",
"text": "Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu eius: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:43",
"text": "Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante pr\u00e6cone, ut omnes coram eo genuflecterent, et pr\u00e6positum esse scirent univers\u00e6 Terr\u00e6 \u00c6gypti."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:44",
"text": "Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:45",
"text": "Vertitque nomen eius, et vocavit eum lingua \u00c6gyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram \u00c6gypti"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:46",
"text": "(Triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis) et circuivit omnes regiones \u00c6gypti."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:47",
"text": "Venitque fertilitas septem annorum: et in manipulos redact\u00e6 segetes congregat\u00e6 sunt in horrea \u00c6gypti."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:48",
"text": "Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:49",
"text": "Tantaque fuit abundantia tritici, ut aren\u00e6 maris co\u00e6quaretur, et copia mensuram excederet."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:50",
"text": "Nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames: quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:51",
"text": "Vocavitque nomen primogeniti, Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:52",
"text": "Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis me\u00e6."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:53",
"text": "Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in \u00c6gypto:"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:54",
"text": "c\u0153perunt venire septem anni inopi\u00e6: quos pr\u00e6dixerat Ioseph: et in universo orbe fames pr\u00e6valuit, in cuncta autem terra \u00c6gypti panis erat."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:55",
"text": "Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Ioseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:56",
"text": "Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Ioseph universa horrea, et vendebat \u00c6gyptiis: nam et illos oppresserat fames."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 41,
"name": "Genesis 41:57",
"text": "Omnesque provinci\u00e6 veniebant in \u00c6gyptum, ut emerent escas, et malum inopi\u00e6 temperarent. "
}
]
},
{
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:1",
"text": "Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in \u00c6gypto, dixit filiis suis: Quare negligitis?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:2",
"text": "audivi quod triticum venundetur in \u00c6gypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:3",
"text": "Descendentes igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in \u00c6gypto,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:4",
"text": "Beniamin domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:5",
"text": "ingressi sunt terram \u00c6gypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:6",
"text": "Et Ioseph erat princeps in terra \u00c6gypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:7",
"text": "et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:8",
"text": "Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:9",
"text": "Recordatusque somniorum, qu\u00e6 aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terr\u00e6 venistis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:10",
"text": "Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:11",
"text": "Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:12",
"text": "Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terr\u00e6 huius considerare venistis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:13",
"text": "At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:14",
"text": "Hoc est, ait, quod locutus sum: Exploratores estis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:15",
"text": "Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:16",
"text": "Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur qu\u00e6 dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:17",
"text": "Tradidit ergo illos custodi\u00e6 tribus diebus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:18",
"text": "Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite qu\u00e6 dixi, et vivetis: Deum enim timeo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:19",
"text": "Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta qu\u00e6 emistis, in domos vestras,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:20",
"text": "et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:21",
"text": "et locuti sunt ad invicem: Merito h\u00e6c patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam anim\u00e6 illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:22",
"text": "E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis eius exquiritur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:23",
"text": "Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph: eo quod per interpretem loqueretur ad eos."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:24",
"text": "Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:25",
"text": "Tollensque Simeon, et ligans illis pr\u00e6sentibus, iussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:26",
"text": "At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:27",
"text": "Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:28",
"text": "dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:29",
"text": "Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia qu\u00e6 accidissent sibi, dicentes:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:30",
"text": "Locutus est nobis dominus terr\u00e6 dure, et putavit nos exploratores esse provinci\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:31",
"text": "Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:32",
"text": "Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:33",
"text": "Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: Fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:34",
"text": "fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps qu\u00e6 vultis, emendi habeatis licentiam."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:35",
"text": "His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:36",
"text": "dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis, Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis: in me h\u00e6c omnia mala reciderunt."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:37",
"text": "Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 42,
"name": "Genesis 42:38",
"text": "At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater eius mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. "
}
]
},
{
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:1",
"text": "Interim fames omnem terram vehementer premebat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:2",
"text": "Consumptisque cibis quos ex \u00c6gypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:3",
"text": "Respondit Iudas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:4",
"text": "Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:5",
"text": "sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut s\u00e6pe diximus, denunciavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:6",
"text": "Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:7",
"text": "At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:8",
"text": "Iudas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:9",
"text": "Ego suscipio puerum: de manu mea require illum. nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:10",
"text": "Si non intercessisset dilatio, iam vice alter venissemus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:11",
"text": "Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis: sumite de optimis terr\u00e6 fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resin\u00e6, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:12",
"text": "Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:13",
"text": "sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:14",
"text": "Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Beniamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:15",
"text": "Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Beniamin: descenderuntque in \u00c6gyptum, et steterunt coram Ioseph."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:16",
"text": "Quos cum ille vidisset, et Beniamin simul, pr\u00e6cepit dispensatori domus su\u00e6, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:17",
"text": "Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:18",
"text": "Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subiiciat servituti et nos, et asinos nostros."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:19",
"text": "Quamobrem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:20",
"text": "locuti sunt: Oramus domine ut audias nos. Iam ante descendimus ut emeremus escas:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:21",
"text": "quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:22",
"text": "Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus qu\u00e6 nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:23",
"text": "At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris. nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:24",
"text": "Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:25",
"text": "Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:26",
"text": "Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:27",
"text": "At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:28",
"text": "Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:29",
"text": "Attollens autem Ioseph oculos, vidit Beniamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:30",
"text": "Festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrym\u00e6: et introiens cubiculum flevit."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:31",
"text": "Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:32",
"text": "Quibus appositis, seorsum Ioseph, et seorsum fratribus, \u00c6gyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim \u00c6gyptiis comedere cum Hebr\u00e6is, et profanum putant huiuscemodi convivium)"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:33",
"text": "sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua, et minimus iuxta \u00e6tatem suam. Et mirabantur nimis,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 43,
"name": "Genesis 43:34",
"text": "sumptis partibus quas ab eo acceperant: maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. "
}
]
},
{
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:1",
"text": "Pr\u00e6cepit autem Ioseph dispensatori domus su\u00e6, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:2",
"text": "Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris. factumque est ita."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:3",
"text": "Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:4",
"text": "Iamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Ioseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:5",
"text": "Scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:6",
"text": "Fecit ille ut iusserat. Et apprehensis per ordinem locutus est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:7",
"text": "Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:8",
"text": "Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quo modo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:9",
"text": "Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod qu\u00e6ris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:10",
"text": "Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:11",
"text": "Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:12",
"text": "Quos scrutatus, incipiens a maiore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Beniamin."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:13",
"text": "At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:14",
"text": "Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:15",
"text": "Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:16",
"text": "Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:17",
"text": "Respondit Ioseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:18",
"text": "Accedens autem propius Iudas, confidenter ait: Oro domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:19",
"text": "dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem, aut fratrem?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:20",
"text": "et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est; cuius uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:21",
"text": "Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:22",
"text": "Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:23",
"text": "Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:24",
"text": "Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia qu\u00e6 locutus est dominus meus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:25",
"text": "Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:26",
"text": "Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:27",
"text": "Ad qu\u00e6 ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:28",
"text": "Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:29",
"text": "Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum m\u0153rore ad inferos."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:30",
"text": "Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit, (cum anima illius ex huius anima pendeat)"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:31",
"text": "videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:32",
"text": "Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:33",
"text": "Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 44,
"name": "Genesis 44:34",
"text": "Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, qu\u00e6 oppressura est patrem meum, testis assistam. "
}
]
},
{
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:1",
"text": "Non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram astantibus: unde pr\u00e6cepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutu\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:2",
"text": "Elevavitque vocem cum fletu: quam audierunt \u00c6gyptii, omnisque domus Pharaonis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:3",
"text": "Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:4",
"text": "Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope, Ego sum, ait, Ioseph, frater vester, quem vendidistis in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:5",
"text": "Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:6",
"text": "Biennium est enim quod c\u0153pit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:7",
"text": "Pr\u00e6misitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:8",
"text": "Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum univers\u00e6 domus eius, ac principem in omni terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:9",
"text": "Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: H\u00e6c mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum univers\u00e6 terr\u00e6 \u00c6gypti: descende ad me, ne moreris,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:10",
"text": "et habitabis in terra Gessen: erisque iuxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tu\u00e6, et armenta tua, et universa qu\u00e6 possides."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:11",
"text": "Ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia qu\u00e6 possides."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:12",
"text": "En oculi vestri, et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:13",
"text": "Nunciate patri meo universam gloriam meam, et cuncta qu\u00e6 vidistis in \u00c6gypto: festinate, et adducite eum ad me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:14",
"text": "Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:15",
"text": "Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post qu\u00e6 ausi sunt loqui ad eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:16",
"text": "Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:17",
"text": "Dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes iumenta, ite in terram Chanaan,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:18",
"text": "et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona \u00c6gypti, ut comedatis medullam terr\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:19",
"text": "Pr\u00e6cipe etiam ut tollant plaustra de terra \u00c6gypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac coniugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocyus venientes."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:20",
"text": "Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes \u00c6gypti, vestr\u00e6 erunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:21",
"text": "Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra, secundum Pharaonis imperium: et cibaria in itinere."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:22",
"text": "Singulis quoque proferri iussit binas stolas: Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:23",
"text": "tantumdem pecuni\u00e6 et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis \u00c6gypti: et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:24",
"text": "Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:25",
"text": "Qui ascendentes ex \u00c6gypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:26",
"text": "Et nunciaverunt ei, dicentes: Ioseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra \u00c6gypti. Quo audito Iacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:27",
"text": "Illi econtra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra, et universa qu\u00e6 miserat, revixit spiritus eius,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 45,
"name": "Genesis 45:28",
"text": "et ait: Sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar. "
}
]
},
{
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:1",
"text": "Profectusque Israel cum omnibus qu\u00e6 habebat, venit ad Puteum iuramenti. et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:2",
"text": "audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:3",
"text": "Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in \u00c6gyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:4",
"text": "Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:5",
"text": "Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris qu\u00e6 miserat Pharao ad portandum senem,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:6",
"text": "et omnia qu\u00e6 possederat in Terra Chanaan: venitque in \u00c6gyptum cum omni semine suo,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:7",
"text": "filii eius, et nepotes, fili\u00e6, et cuncta simul progenies."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:8",
"text": "H\u00e6c sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in \u00c6gyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:9",
"text": "Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:10",
"text": "Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:11",
"text": "Filii Levi: Gerson et Caath et Merari."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:12",
"text": "Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:13",
"text": "Filii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:14",
"text": "Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:15",
"text": "Hi filii Li\u00e6 quos genuit in Mesopotamia Syri\u00e6 cum Dina filia sua. omnes anim\u00e6 filiorum eius et filiarum, triginta tres."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:16",
"text": "Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:17",
"text": "Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:18",
"text": "hi filii Zelph\u00e6, quam dedit Laban Li\u00e6 fili\u00e6 su\u00e6. et hos genuit Iacob sedecim animas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:19",
"text": "Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:20",
"text": "Natique sunt Ioseph filii in Terra \u00c6gypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:21",
"text": "Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:22",
"text": "hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes anim\u00e6, quatuordecim."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:23",
"text": "Filii Dan: Husim."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:24",
"text": "Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:25",
"text": "Hi filii Bal\u00e6, quam dedit Laban Racheli fili\u00e6 su\u00e6: et hos genuit Iacob: omnes anim\u00e6, septem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:26",
"text": "Cunct\u00e6 anim\u00e6, qu\u00e6 ingress\u00e6 sunt cum Iacob in \u00c6gyptum, et egress\u00e6 sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:27",
"text": "Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra \u00c6gypti, anim\u00e6 du\u00e6. Omnes anim\u00e6 domus Iacob, qu\u00e6 ingress\u00e6 sunt in \u00c6gyptum, fuere septuaginta."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:28",
"text": "Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:29",
"text": "Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:30",
"text": "Dixitque pater ad Ioseph: Iam l\u00e6tus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:31",
"text": "At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:32",
"text": "et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia qu\u00e6 habere potuerunt, adduxerunt secum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:33",
"text": "Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 46,
"name": "Genesis 46:34",
"text": "Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in pr\u00e6sens, et nos et patres nostri. H\u00e6c autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur \u00c6gyptii omnes pastores ovium. "
}
]
},
{
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:1",
"text": "Ingressus ergo Ioseph nunciavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta qu\u00e6 possident, venerunt de Terra Chanaan: et ecce consistunt in Terra Gessen."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:2",
"text": "Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:3",
"text": "quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos, et patres nostri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:4",
"text": "Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in Terra Gessen."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:5",
"text": "Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:6",
"text": "Terra \u00c6gypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis Terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:7",
"text": "Post h\u00e6c introduxit Ioseph patrem suum ad Regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:8",
"text": "et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vit\u00e6 tu\u00e6?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:9",
"text": "Respondit: Dies peregrinationis me\u00e6 centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:10",
"text": "Et benedicto rege, egressus est foras."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:11",
"text": "Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in \u00c6gypto in optimo terr\u00e6 loco, Ramesses, ut pr\u00e6ceperat Pharao."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:12",
"text": "Et alebat eos, omnemque domum patris sui, pr\u00e6bens cibaria singulis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:13",
"text": "In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime \u00c6gypti et Chanaan."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:14",
"text": "E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in \u00e6rarium regis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:15",
"text": "Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta \u00c6gyptus ad Ioseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:16",
"text": "Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:17",
"text": "Qu\u00e6 cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:18",
"text": "Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:19",
"text": "Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et pr\u00e6be semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:20",
"text": "Emit igitur Ioseph omnem Terram \u00c6gypti, vendentibus singulis possessiones suas pr\u00e6 magnitudine famis. Subiecitque eam Pharaoni,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:21",
"text": "et cunctos populos eius a novissimis terminis \u00c6gypti usque ad extremos fines eius,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:22",
"text": "pr\u00e6ter terram sacerdotum, qu\u00e6 a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis pr\u00e6bebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:23",
"text": "Dixit ergo Ioseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:24",
"text": "ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:25",
"text": "Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et l\u00e6ti serviemus regi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:26",
"text": "Ex eo tempore usque in pr\u00e6sentem diem in universa terra \u00c6gypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, qu\u00e6 libera ab hac conditione fuit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:27",
"text": "Habitavit ergo Israel in \u00c6gypto, idest, in Terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:28",
"text": "Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vit\u00e6 illius centum quadraginta septem annorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:29",
"text": "Cumque appropinquare cerneret diem mortis su\u00e6, vocavit filium suum Ioseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in \u00c6gypto:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:30",
"text": "sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro maiorum meorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 47,
"name": "Genesis 47:31",
"text": "Et ille: Iura ergo, inquit, mihi. Quo iurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput. "
}
]
},
{
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:1",
"text": "His ita transactis, nunciatum est Ioseph quod \u00e6grotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:2",
"text": "Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:3",
"text": "Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, qu\u00e6 est in Terra Chanaan: benedixitque mihi,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:4",
"text": "et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:5",
"text": "Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in Terra \u00c6gypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:6",
"text": "Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:7",
"text": "Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam iuxta viam Ephrat\u00e6, qu\u00e6 alio nomine appellatur Bethlehem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:8",
"text": "Videns autem filios eius dixit ad eum: Qui sunt isti?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:9",
"text": "Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:10",
"text": "Oculi enim Israel caligabant pr\u00e6 nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:11",
"text": "dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:12",
"text": "Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:13",
"text": "Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:14",
"text": "Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat, commutans manus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:15",
"text": "Benedixitque Iacob filiis Ioseph, et ait: Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in pr\u00e6sentem diem:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:16",
"text": "Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham, et Isaac, et crescant in multitudinem super terram."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:17",
"text": "Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:18",
"text": "Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:19",
"text": "Qui renuens, ait: Scio fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater eius minor, maior erit illo: et semen illius crescet in gentes."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:20",
"text": "Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:21",
"text": "Et ait ad Ioseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 48,
"name": "Genesis 48:22",
"text": "Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrh\u00e6i in gladio et arcu meo. "
}
]
},
{
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:1",
"text": "Vocavit autem Iacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annunciem qu\u00e6 ventura sunt vobis in diebus novissimis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:2",
"text": "Congregamini, et audite filii Iacob, audite Israel patrem vestrum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:3",
"text": "Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei: prior in donis, maior in imperio."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:4",
"text": "Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:5",
"text": "Simeon et Levi fratres: vasa iniquitatis bellantia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:6",
"text": "In consilium eorum non veniat anima mea, et in c\u0153tu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:7",
"text": "Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:8",
"text": "Iuda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:9",
"text": "Catulus leonis Iuda: ad pr\u00e6dam fili mi ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi le\u00e6na, quis suscitabit eum?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:10",
"text": "NON AUFERETUR sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:11",
"text": "Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uv\u00e6 pallium suum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:12",
"text": "Pulchriores sunt oculi eius vino, et dentes eius lacte candidiores."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:13",
"text": "Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:14",
"text": "Issachar asinus fortis accubans inter terminos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:15",
"text": "Vidit requiem quod esset bona: et terram quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:16",
"text": "Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:17",
"text": "Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:18",
"text": "SALUTARE tuum expectabo Domine."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:19",
"text": "Gad, accinctus pr\u00e6liabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:20",
"text": "Aser, pinguis panis eius, et pr\u00e6bebit delicias regibus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:21",
"text": "Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:22",
"text": "Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu: fili\u00e6 discurrerunt super murum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:23",
"text": "Sed exasperaverunt eum, et iurgati sunt, invideruntque illi habentes iacula."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:24",
"text": "Sedit in forti arcus eius, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob: inde pastor egressus est lapis Israel."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:25",
"text": "Deus patris tui erit adiutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus c\u00e6li desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulv\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:26",
"text": "Benedictiones patris tui confortat\u00e6 sunt benedictionibus patrum eius: donec veniret desiderium collium \u00e6ternorum: fiant in capite Ioseph, et in vertice Nazar\u00e6i inter fratres suos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:27",
"text": "Beniamin lupus rapax, mane comedat pr\u00e6dam, et vespere dividet spolia."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:28",
"text": "Omnes hi in tribubus Israel duodecim: h\u00e6c locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:29",
"text": "Et pr\u00e6cepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici qu\u00e6 est in agro Ephron Heth\u00e6i,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:30",
"text": "contra Mambre in Terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Heth\u00e6o in possessionem sepulchri."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:31",
"text": "Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem eius: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua: ibi et Lia condita iacet."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 49,
"name": "Genesis 49:32",
"text": "Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum. "
}
]
},
{
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:1",
"text": "Quod cernens Ioseph, ruit super faciem patris flens et deosculans eum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:2",
"text": "Pr\u00e6cepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:3",
"text": "Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum. flevitque eum \u00c6gyptus septuaginta diebus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:4",
"text": "Et expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:5",
"text": "eo quod pater meus adiuraverit me, dicens: En morior, in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:6",
"text": "Dixitque ei Pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:7",
"text": "Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique maiores natu Terr\u00e6 \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:8",
"text": "domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus, atque armentis qu\u00e6 dereliquerant in Terra Gessen."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:9",
"text": "Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:10",
"text": "Veneruntque ad Aream Atad, qu\u00e6 sita est trans Iordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:11",
"text": "Quod cum vidissent habitatores Terr\u00e6 Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste \u00c6gyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus \u00c6gypti."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:12",
"text": "Fecerunt ergo filii Iacob sicut pr\u00e6ceperat eis:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:13",
"text": "Et portantes eum in Terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Heth\u00e6o contra faciem Mambre."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:14",
"text": "Reversusque est Ioseph in \u00c6gyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:15",
"text": "Quo mortuo, timentes fratres eius, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit iniuri\u00e6 quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:16",
"text": "mandaverunt ei dicentes: Pater tuus pr\u00e6cepit nobis antequam moreretur,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:17",
"text": "ut h\u00e6c tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque maliti\u00e6 quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Ioseph."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:18",
"text": "Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram dixerunt: Servi tui sumus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:19",
"text": "Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:20",
"text": "Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in pr\u00e6sentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:21",
"text": "Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros. consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:22",
"text": "Et habitavit in \u00c6gypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:23",
"text": "Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham, Isaac, et Iacob."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:24",
"text": "Cumque adiurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos: asportate ossa mea vobiscum de loco isto:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 50,
"name": "Genesis 50:25",
"text": "mortuus est, expletis centum decem vit\u00e6 su\u00e6 annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in \u00c6gypto. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Exodus",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:1",
"text": "H\u00e6c sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in \u00c6gyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:2",
"text": "Ruben, Simeon, Levi, Iudas,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:3",
"text": "Issachar, Zabulon et Beniamin,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:4",
"text": "Dan, et Nephthali, Gad, et Aser."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:5",
"text": "Erant igitur omnes anim\u00e6 eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in \u00c6gypto erat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:6",
"text": "Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione illa,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:7",
"text": "filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:8",
"text": "Surrexit interea rex novus super \u00c6gyptum, qui ignorabat Ioseph:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:9",
"text": "et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:10",
"text": "Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:11",
"text": "Pr\u00e6posuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: \u00e6dificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:12",
"text": "Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:13",
"text": "oderantque filios Israel \u00c6gyptii, et affligebant illudentes eis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:14",
"text": "atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terr\u00e6 operibus premebantur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:15",
"text": "Dixit autem Rex \u00c6gypti obstetricibus Hebr\u00e6orum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:16",
"text": "pr\u00e6cipiens eis: Quando obstetricabitis Hebr\u00e6as, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:17",
"text": "Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta pr\u00e6ceptum regis \u00c6gypti, sed conservabant mares."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:18",
"text": "Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:19",
"text": "Qu\u00e6 responderunt: Non sunt Hebre\u00e6 sicut \u00c6gypti\u00e6 mulieres: ips\u00e6 enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:20",
"text": "Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:21",
"text": "Et quia timuerunt obstetrices Deum, \u00e6dificavit eis domos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Exodus 1:22",
"text": "Pr\u00e6cepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:1",
"text": "Egressus est post h\u00e6c vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis su\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:2",
"text": "qu\u00e6 concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:3",
"text": "Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto rip\u00e6 fluminis,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:4",
"text": "stante procul sorore eius, et considerante eventum rei."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:5",
"text": "Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine: et puell\u00e6 eius gradiebantur per crepidinem alvei. Qu\u00e6 cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis: et allatam"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:6",
"text": "aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius, ait: De infantibus Hebr\u00e6orum est hic."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:7",
"text": "Cui soror pueri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem Hebr\u00e6am, qu\u00e6 nutrire possit infantulum?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:8",
"text": "Respondit: Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:9",
"text": "Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit fili\u00e6 Pharaonis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:10",
"text": "Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen eius Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:11",
"text": "In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum \u00c6gyptium percutientem quemdam de Hebr\u00e6is fratribus suis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:12",
"text": "Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum \u00c6gyptium abscondit sabulo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:13",
"text": "Et egressus die altero conspexit duos Hebr\u00e6os rixantes: dixitque ei qui faciebat iniuriam: Quare percutis proximum tuum?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:14",
"text": "Qui respondit: Quis te constituit principem et iudicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti \u00c6gyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:15",
"text": "Audivitque Pharao sermonem hunc, et qu\u00e6rebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu eius, moratus est in Terra Madian, et sedit iuxta puteum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:16",
"text": "Erant autem sacerdoti Madian septem fili\u00e6, qu\u00e6 venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:17",
"text": "Supervenere pastores, et eiecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:18",
"text": "Qu\u00e6 cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:19",
"text": "Responderunt: Vir \u00c6gyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:20",
"text": "At ille: Ubi est? inquit, Quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:21",
"text": "Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam eius uxorem:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:22",
"text": "qu\u00e6 peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adiutor meus eripuit me de manu Pharaonis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:23",
"text": "Post multum vero tempore mortuus est rex \u00c6gypti: et ingemiscentes filii Israel, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:24",
"text": "Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est f\u0153deris quod pepigit cum Abraham, Isaac, et Iacob."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Exodus 2:25",
"text": "Et respexit Dominus filios Israel et cognovit eos. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:1",
"text": "Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:2",
"text": "Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:3",
"text": "Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:4",
"text": "Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:5",
"text": "At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:6",
"text": "Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:7",
"text": "Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in \u00c6gypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui pr\u00e6sunt operibus:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:8",
"text": "et sciens dolorem eius, descendi ut liberem eum de manibus \u00c6gyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram qu\u00e6 fluit lacte et melle, ad loca Chanan\u00e6i, et Heth\u00e6i, et Amorrh\u00e6i, et Pherez\u00e6i, et Hev\u00e6i, et Iebus\u00e6i."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:9",
"text": "Clamor ergo filiorum Israel venit ad me: vidique afflictionem eorum, qua ab \u00c6gyptiis opprimuntur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:10",
"text": "Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:11",
"text": "Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de \u00c6gypto?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:12",
"text": "Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habebis signum, quod miserim te: Cum eduxeris populum meum de \u00c6gypto, immolabis Deo super montem istum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:13",
"text": "Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen eius? quid dicam eis?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:14",
"text": "Dixit Deus ad Moysen: EGO SUM QUI SUM. Ait: Sic dices filiis Israel: QUI EST, misit me ad vos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:15",
"text": "Dixitque iterum Deus ad Moysen: H\u00e6c dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob misit me ad vos: hoc nomen mihi est in \u00e6ternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:16",
"text": "Vade, et congrega seniores Israel, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos, et vidi omnia qu\u00e6 acciderunt vobis in \u00c6gypto:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:17",
"text": "Et dixi ut educam vos de afflictione \u00c6gypti in terram Chanan\u00e6i et Heth\u00e6i et Amorrh\u00e6i et Pherez\u00e6i et Hev\u00e6i et Iebus\u00e6i, ad terram fluentem lacte et melle."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:18",
"text": "Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israel ad regem \u00c6gypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebr\u00e6orum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:19",
"text": "Sed ego scio quod non dimittet vos rex \u00c6gypti ut eatis nisi per manum validam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:20",
"text": "Extendam enim manum meam, et percutiam \u00c6gyptum in cunctis mirabilibus meis, qu\u00e6 facturus sum in medio eorum: post h\u00e6c dimittet vos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:21",
"text": "Daboque gratiam populo huic coram \u00c6gyptiis: et cum egrediemini, non exibitis vacui:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Exodus 3:22",
"text": "sed postulabit mulier a vicina sua, et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis \u00c6gyptum. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:1",
"text": "Respondens Moyses, ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:2",
"text": "Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:3",
"text": "Dixitque Dominus: Proiice eam in terram. Proiecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:4",
"text": "Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:5",
"text": "Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:6",
"text": "Dixitque Dominus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:7",
"text": "Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliqu\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:8",
"text": "Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:9",
"text": "Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:10",
"text": "Ait Moyses: Obsecro Domine, non sum eloquens ab heri, et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris lingu\u00e6 sum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:11",
"text": "Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et c\u00e6cum? nonne ego?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:12",
"text": "Perge igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:13",
"text": "At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:14",
"text": "Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus levites, scio quod eloquens sit: ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te l\u00e6tabitur corde."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:15",
"text": "Loquere ad eum, et pone verba mea in ore eius: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:16",
"text": "ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his qu\u00e6 ad Deum pertinent."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:17",
"text": "Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:18",
"text": "Abiit Moyses, et reversus est ad Iethro socerum suum, dixitque ei: Vadam et revertar ad fratres meos in \u00c6gyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Iethro: Vade in pace."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:19",
"text": "Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in \u00c6gyptum: mortui sunt enim omnes qui qu\u00e6rebant animam tuam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:20",
"text": "Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in \u00c6gyptum, portans virgam Dei in manu sua."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:21",
"text": "Dixitque ei Dominus revertenti in \u00c6gyptum: Vide ut omnia ostenta qu\u00e6 posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor eius, et non dimittet populum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:22",
"text": "Dicesque ad eum: H\u00e6c dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:23",
"text": "Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:24",
"text": "Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:25",
"text": "Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit pr\u00e6putium filii sui, tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:26",
"text": "Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:27",
"text": "Dixit autem Dominus ad Aaron: Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in Montem Dei, et osculatus est eum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:28",
"text": "Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa qu\u00e6 mandaverat."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:29",
"text": "Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:30",
"text": "Locutusque est Aaron omnia verba qu\u00e6 dixerat Dominus ad Moysen: et fecit signa coram populo,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "Exodus 4:31",
"text": "et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:1",
"text": "Post h\u00e6c ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:2",
"text": "At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel? nescio Dominum, et Israel non dimittam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:3",
"text": "Dixeruntque: Deus Hebr\u00e6orum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:4",
"text": "Ait ad eos rex \u00c6gypti: Quare Moyses et Aaron solicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:5",
"text": "Dixitque Pharao: Multus est populus terr\u00e6: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:6",
"text": "Pr\u00e6cepit ergo in die illo pr\u00e6fectis operum et exactoribus populi, dicens:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:7",
"text": "Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:8",
"text": "Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:9",
"text": "Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:10",
"text": "Igitur egressi pr\u00e6fecti operum et exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:11",
"text": "ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:12",
"text": "Dispersusque est populus per omnem Terram \u00c6gypti ad colligendas paleas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:13",
"text": "Pr\u00e6fecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis pale\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:14",
"text": "Flagellatique sunt qui pr\u00e6erant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:15",
"text": "Veneruntque pr\u00e6positi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:16",
"text": "Pale\u00e6 non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis c\u00e6dimur, et iniuste agitur contra populum tuum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:17",
"text": "Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:18",
"text": "Ite ergo, et operamini: pale\u00e6 non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:19",
"text": "Videbantque se pr\u00e6positi filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:20",
"text": "Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:21",
"text": "et dixerunt ad eos: Videat Dominus et iudicet, quoniam f\u0153tere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, et pr\u00e6buistis ei gladium, ut occideret nos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:22",
"text": "Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Exodus 5:23",
"text": "Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:1",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis qu\u00e6 facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta eiiciet illos de terra sua."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:2",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:3",
"text": "qui apparui Abraham, Isaac, et Iacob in Deo omnipotente: et nomen meum ADONAI non indicavi eis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:4",
"text": "Pepigique f\u0153dus cum eis, ut darem eis Terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt adven\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:5",
"text": "Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo \u00c6gyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:6",
"text": "Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo \u00c6gyptiorum, et eruam de servitute: ac redimam in brachio excelso, et iudiciis magnis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:7",
"text": "Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo \u00c6gyptiorum:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:8",
"text": "et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac, et Iacob: daboque illam vobis possidendam, ego Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:9",
"text": "Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:10",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:11",
"text": "Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem \u00c6gypti, ut dimittat filios Israel de terra sua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:12",
"text": "Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quo modo audiet Pharao, pr\u00e6sertim cum incircumcisus sim labiis?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:13",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem \u00c6gypti ut educerent filios Israel de terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:14",
"text": "Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:15",
"text": "h\u00e6 cognationes Ruben. Filii Simeon: Iamuel et Iamin, et Ahod, et Iachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: h\u00e6 progenies Simeon."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:16",
"text": "Et h\u00e6c nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari. Anni autem vit\u00e6 Levi fuerunt centum triginta septem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:17",
"text": "Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:18",
"text": "Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron et Oziel. anni quoque vit\u00e6 Caath, centum triginta tres."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:19",
"text": "Filii Merari: Moholi et Musi. h\u00e6 cognationes Levi per familias suas."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:20",
"text": "Accepit autem Amram uxorem Iochabed patruelem suam: qu\u00e6 peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vit\u00e6 Amram, centum triginta septem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:21",
"text": "Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:22",
"text": "Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan et Sethri."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:23",
"text": "Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, qu\u00e6 peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:24",
"text": "Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph. h\u00e6 sunt cognationes Coritarum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:25",
"text": "At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: qu\u00e6 peperit ei Phinees. hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:26",
"text": "Iste est Aaron et Moyses, quibus pr\u00e6cepit Dominus ut educerent filios Israel de Terra \u00c6gypti per turmas suas."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:27",
"text": "Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem \u00c6gypti, ut educant filios Israel de \u00c6gypto: iste est Moyses et Aaron,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:28",
"text": "in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:29",
"text": "Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem \u00c6gypti, omnia qu\u00e6 ego loquor tibi."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "Exodus 6:30",
"text": "Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quo modo audiet me Pharao? "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:1",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:2",
"text": "Tu loqueris ei omnia qu\u00e6 mando tibi: et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:3",
"text": "Sed ego indurabo cor eius, et multiplicabo signa et ostenta mea in Terra \u00c6gypti,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:4",
"text": "et non audiet vos: immittamque manum meam super \u00c6gyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israel de Terra \u00c6gypti per iudicia maxima."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:5",
"text": "Et scient \u00c6gyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super \u00c6gyptum, et eduxerim filios Israel de medio eorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:6",
"text": "Fecit itaque Moyses et Aaron sicut pr\u00e6ceperat Dominus: ita egerunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:7",
"text": "Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:8",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:9",
"text": "Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et proiice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:10",
"text": "Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut pr\u00e6ceperat Dominus. tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis eius, qu\u00e6 versa est in colubrum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:11",
"text": "Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes \u00c6gyptiacas et arcana qu\u00e6dam similiter."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:12",
"text": "Proieceruntque singuli virgas suas, qu\u00e6 vers\u00e6 sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:13",
"text": "Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:14",
"text": "Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingravatum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:15",
"text": "Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum eius super ripam fluminis: et virgam, qu\u00e6 conversa est in draconem, tolles in manu tua."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:16",
"text": "Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebr\u00e6orum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad pr\u00e6sens audire noluisti."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:17",
"text": "H\u00e6c igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, qu\u00e6 in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:18",
"text": "Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aqu\u00e6, et affligentur \u00c6gyptii bibentes aquam fluminis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:19",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron, Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas \u00c6gypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni Terra \u00c6gypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:20",
"text": "Feceruntque Moyses et Aaron sicut pr\u00e6ceperat Dominus: et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis eius: qu\u00e6 versa est in sanguinem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:21",
"text": "Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant \u00c6gyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:22",
"text": "Feceruntque similiter malefici \u00c6gyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:23",
"text": "Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:24",
"text": "Foderunt autem omnes \u00c6gyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Exodus 7:25",
"text": "Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:1",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: H\u00e6c dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:2",
"text": "sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:3",
"text": "Et ebulliet fluvius ranis: qu\u00e6 ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:4",
"text": "et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ran\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:5",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super Terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:6",
"text": "Et extendit Aaron manum super aquas \u00c6gypti, et ascenderunt ran\u00e6, operueruntque Terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:7",
"text": "Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super Terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:8",
"text": "Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo: et dimittam populum ut sacrificet Domino."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:9",
"text": "Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ran\u00e6 a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo: et tantum in flumine remaneant."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:10",
"text": "Qui respondit: Cras. At ille: Iuxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:11",
"text": "Et recedent ran\u00e6 a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:12",
"text": "Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:13",
"text": "Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi: et mortu\u00e6 sunt ran\u00e6 de domibus, et de villis, et de agris."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:14",
"text": "Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:15",
"text": "Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:16",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terr\u00e6: et sint sciniphes in universa Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:17",
"text": "Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terr\u00e6, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in iumentis: omnis pulvis terr\u00e6 versus est in sciniphes per totam Terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:18",
"text": "Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in iumentis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:19",
"text": "Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic. induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:20",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: H\u00e6c dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:21",
"text": "Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas omne genus muscarum: et implebuntur domus \u00c6gyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:22",
"text": "Faciamque mirabilem in die illa Terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi musc\u00e6: et scias quoniam ego Dominus in medio terr\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:23",
"text": "Ponamque divisionem inter populum meum, et populum tuum: cras erit signum istud."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:24",
"text": "Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius, et in omnem Terram \u00c6gypti: corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:25",
"text": "Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:26",
"text": "Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim \u00c6gyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea qu\u00e6 colunt \u00c6gyptii coram eis, lapidibus nos obruent."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:27",
"text": "Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut pr\u00e6cepit nobis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:28",
"text": "Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:29",
"text": "At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo eius cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:30",
"text": "Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:31",
"text": "Qui fecit iuxta verbum illius: et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo eius: non superfuit ne una quidem."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "Exodus 8:32",
"text": "Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:1",
"text": "Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: H\u00e6c dicit Dominus Deus Hebr\u00e6orum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:2",
"text": "Quod si adhuc renuis, et retines eos:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:3",
"text": "ecce manus mea erit super agros tuos: et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:4",
"text": "Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel, et possessiones \u00c6gyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis qu\u00e6 pertinent ad filios Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:5",
"text": "Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:6",
"text": "Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia \u00c6gyptiorum: de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:7",
"text": "Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his qu\u00e6 possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:8",
"text": "Et dixit Dominus ad Moysen, et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in c\u00e6lum coram Pharaone."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:9",
"text": "Sitque pulvis super omnem Terram \u00c6gypti: erunt enim in hominibus, et iumentis ulcera, et vesic\u00e6 turgentes in universa terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:10",
"text": "Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in c\u00e6lum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus, et iumentis:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:11",
"text": "nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera qu\u00e6 in illis erant, et in omni Terra \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:12",
"text": "Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:13",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: H\u00e6c dicit Dominus Deus Hebr\u00e6orum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:14",
"text": "Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:15",
"text": "Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:16",
"text": "Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:17",
"text": "Adhuc retines populum meum: et non vis dimittere eum?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:18",
"text": "En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in \u00c6gypto a die qua fundata est, usque in pr\u00e6sens tempus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:19",
"text": "Mitte ergo iam nunc, et congrega iumenta tua, et omnia qu\u00e6 habes in agro: homines enim, et iumenta, et universa qu\u00e6 inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:20",
"text": "Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos, et iumenta in domos:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:21",
"text": "qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos, et iumenta in agris."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:22",
"text": "Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in c\u00e6lum, ut fiat grando in universa Terra \u00c6gypti super homines, et super iumenta, et super omnem herbam agri in Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:23",
"text": "Extenditque Moyses virgam in c\u00e6lum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super Terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:24",
"text": "Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tant\u00e6que fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa Terra \u00c6gypti ex quo gens illa condita est."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:25",
"text": "Et percussit grando in omni Terra \u00c6gypti cuncta qu\u00e6 fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:26",
"text": "Tantum in Terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:27",
"text": "Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus iustus: ego et populus meus, impii."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:28",
"text": "Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:29",
"text": "Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit: ut scias quia Domini est terra:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:30",
"text": "novi autem quod et tu, et servi tui necdum timeatis Dominum Deum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:31",
"text": "Linum ergo, et hordeum l\u00e6sum est, eo quod hordeum esset virens, et linum iam folliculos germinaret:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:32",
"text": "triticum autem, et far non sunt l\u00e6sa, quia serotina erant."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:33",
"text": "Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:34",
"text": "Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando et tonitrua, auxit peccatum:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 9,
"name": "Exodus 9:35",
"text": "et ingravatum est cor eius, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut pr\u00e6ceperat Dominus per manum Moysi. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:1",
"text": "Et dixit Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem: ego enim induravi cor eius, et servorum illius: ut faciam signa mea h\u00e6c in eo,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:2",
"text": "et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim \u00c6gyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:3",
"text": "Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: H\u00e6c dicit Dominus Deus Hebr\u00e6orum: Usquequo non vis subiici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:4",
"text": "Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:5",
"text": "qu\u00e6 operiat superficiem terr\u00e6, ne quidquam eius appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini. corrodet enim omnia ligna qu\u00e6 germinant in agris."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:6",
"text": "Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium \u00c6gyptiorum: quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in pr\u00e6sentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:7",
"text": "Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum: dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo. nonne vides quod perierit \u00c6gyptus?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:8",
"text": "Revocaveruntque Moysen, et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro: quinam sunt qui ituri sunt?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:9",
"text": "Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim sollemnitas Domini Dei nostri."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:10",
"text": "Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quo modo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:11",
"text": "Non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:12",
"text": "Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super Terram \u00c6gypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam qu\u00e6 residua fuerit grandini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:13",
"text": "Et extendit Moyses virgam super terram \u00c6gypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa, et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:14",
"text": "Qu\u00e6 ascenderunt super universam Terram \u00c6gypti: et sederunt in cunctis finibus \u00c6gyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futur\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:15",
"text": "Operueruntque universam superficiem terr\u00e6, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terr\u00e6, et quidquid pomorum in arboribus fuit, qu\u00e6 grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis, et in herbis terr\u00e6, in cuncta \u00c6gypto."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:16",
"text": "Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:17",
"text": "Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:18",
"text": "Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:19",
"text": "Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam proiecit in Mare rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus \u00c6gypti."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:20",
"text": "Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:21",
"text": "Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in c\u00e6lum: et sint tenebr\u00e6 super Terram \u00c6gypti tam dens\u00e6, ut palpari queant."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:22",
"text": "Extenditque Moyses manum in c\u00e6lum: et fact\u00e6 sunt tenebr\u00e6 horribiles in universa Terra \u00c6gypti tribus diebus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:23",
"text": "Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:24",
"text": "Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestr\u00e6, et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:25",
"text": "Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, qu\u00e6 offeramus Domino Deo nostro."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:26",
"text": "Cuncti greges pergent nobiscum: non remanebit ex eis ungula: qu\u00e6 necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: pr\u00e6sertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:27",
"text": "Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:28",
"text": "Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Exodus 10:29",
"text": "Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es, non videbo ultra faciem tuam. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:1",
"text": "Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et \u00c6gyptum, et post h\u00e6c dimittet vos, et exire compellet."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:2",
"text": "Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:3",
"text": "Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram \u00c6gyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in Terra \u00c6gypti coram servis Pharaonis, et omni populo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:4",
"text": "Et ait: H\u00e6c dicit Dominus: Media nocte egrediar in \u00c6gyptum:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:5",
"text": "et morietur omne primogenitum in Terra \u00c6gyptiorum, a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancill\u00e6 qu\u00e6 est ad molam, et omnia primogenita iumentorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:6",
"text": "Eritque clamor magnus in universa Terra \u00c6gypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:7",
"text": "Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus \u00c6gyptios et Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:8",
"text": "Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subiectus est tibi: post h\u00e6c egrediemur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:9",
"text": "Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Exodus 11:10",
"text": "Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta qu\u00e6 scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:1",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Moysen, et Aaron in Terra \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:2",
"text": "Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:3",
"text": "Loquimini ad universum c\u0153tum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:4",
"text": "Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui su\u00e6, iuxta numerum animarum qu\u00e6 sufficere possunt ad esum agni."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:5",
"text": "Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et h\u0153dum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:6",
"text": "Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:7",
"text": "Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:8",
"text": "Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:9",
"text": "Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:10",
"text": "Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. si quid residuum fuerit, igne comburetis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:11",
"text": "Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (idest, transitus) Domini."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:12",
"text": "Et transibo per Terram \u00c6gypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in Terra \u00c6gypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis \u00c6gypti faciam iudicia, ego Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:13",
"text": "Erit autem sanguis vobis in signum in \u00e6dibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero Terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:14",
"text": "Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:15",
"text": "Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:16",
"text": "Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, qu\u00e6 ad vescendum pertinent."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:17",
"text": "Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de Terra \u00c6gypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:18",
"text": "Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:19",
"text": "Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima eius de c\u0153tu Israel, tam de advenis quam de indigenis terr\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:20",
"text": "Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:21",
"text": "Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:22",
"text": "Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus su\u00e6 usque mane."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:23",
"text": "Transibit enim Dominus percutiens \u00c6gyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et l\u00e6dere."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:24",
"text": "Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:25",
"text": "Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis ceremonias istas."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:26",
"text": "Et cum dixerint vobis filii vestri: Qu\u00e6 est ista religio?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:27",
"text": "dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in \u00c6gypto percutiens \u00c6gyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:28",
"text": "Et egressi filii Israel fecerunt sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi et Aaron."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:29",
"text": "Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in Terra \u00c6gypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captiv\u00e6 qu\u00e6 erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:30",
"text": "Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi eius, cunctaque \u00c6gyptus: et ortus est clamor magnus in \u00c6gypto: neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:31",
"text": "Vocatisque Pharao, Moyse, et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:32",
"text": "Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:33",
"text": "Urgebantque \u00c6gyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:34",
"text": "Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:35",
"text": "Feceruntque filii Israel sicut pr\u00e6ceperat Moyses: et petierunt ab \u00c6gyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:36",
"text": "Dominus autem dedit gratiam populo coram \u00c6gyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt \u00c6gyptios."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:37",
"text": "Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:38",
"text": "Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:39",
"text": "Coxeruntque farinam, quam dudum de \u00c6gypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari cogentibus exire \u00c6gyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat pr\u00e6parare."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:40",
"text": "Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in \u00c6gypto, fuit quadringentorum triginta annorum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:41",
"text": "Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:42",
"text": "Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de Terra \u00c6gypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:43",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: H\u00e6c est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:44",
"text": "Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:45",
"text": "Advena et mercenarius non edent ex eo."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:46",
"text": "In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras, nec os illius confringetis."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:47",
"text": "Omnis c\u0153tus filiorum Israel faciet illud."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:48",
"text": "Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terr\u00e6: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:49",
"text": "Eadem lex erit indigen\u00e6 et colono qui peregrinatur apud vos."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:50",
"text": "Feceruntque omnes filii Israel sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi et Aaron."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 12,
"name": "Exodus 12:51",
"text": "Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra \u00c6gypti per turmas suas. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:2",
"text": "Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:3",
"text": "Et ait Moyses ad populum: Mementote diei huius in qua egressi estis de \u00c6gypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:4",
"text": "Hodie egredimini mense novarum frugum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:5",
"text": "Cumque introduxerit te Dominus in Terram Chanan\u00e6i et Heth\u00e6i et Amorrh\u00e6i et Hev\u00e6i et Iebus\u00e6i, quam iuravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:6",
"text": "Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit sollemnitas Domini."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:7",
"text": "Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:8",
"text": "Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:9",
"text": "Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:10",
"text": "Custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:11",
"text": "Cumque introduxerit te Dominus in Terram Chanan\u00e6i, sicut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:12",
"text": "separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:13",
"text": "Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:14",
"text": "Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra \u00c6gypti, de domo servitutis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:15",
"text": "Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in Terra \u00c6gypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:16",
"text": "Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:17",
"text": "Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam Terr\u00e6 Philisthiim qu\u00e6 vicina est: reputans ne forte p\u0153niteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:18",
"text": "Sed circumduxit per viam deserti, qu\u00e6 est iuxta Mare rubrum: et armati ascenderunt filii Israel de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:19",
"text": "Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum: eo quod adiurasset filios Israel, dicens: Visitabit vos Deus, efferte ossa mea hinc vobiscum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:20",
"text": "Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:21",
"text": "Dominus autem pr\u00e6cedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Exodus 13:22",
"text": "Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:1",
"text": "Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:2",
"text": "Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth qu\u00e6 est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu eius castra ponetis super mare."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:3",
"text": "Dicturusque est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:4",
"text": "Et indurabo cor eius, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius. scientque \u00c6gyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:5",
"text": "Et nunciatum est regi \u00c6gyptiorum quod fugisset populus: immutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:6",
"text": "Iunxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:7",
"text": "Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in \u00c6gypto curruum fuit: et duces totius exercitus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:8",
"text": "Induravitque Dominus cor Pharaonis regis \u00c6gypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:9",
"text": "Cumque persequerentur \u00c6gyptii vestigia pr\u00e6cedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus erant in Phihahiroth contra Beelsephon."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:10",
"text": "Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt \u00c6gyptios post se: et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:11",
"text": "et dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulchra in \u00c6gypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine: quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex \u00c6gypto?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:12",
"text": "Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in \u00c6gypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus \u00c6gyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:13",
"text": "Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini qu\u00e6 facturus est hodie: \u00c6gyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:14",
"text": "Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:15",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel ut proficiscantur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:16",
"text": "Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:17",
"text": "Ego autem indurabo cor \u00c6gyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius, et in curribus et in equitibus illius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:18",
"text": "Et scient \u00c6gyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:19",
"text": "Tollensque se angelus Dei, qui pr\u00e6cedebat castra Israel, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:20",
"text": "stetit, inter castra \u00c6gyptiorum et castra Israel: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:21",
"text": "Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:22",
"text": "Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et l\u00e6va."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:23",
"text": "Persequentesque \u00c6gyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus eius et equites per medium maris."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:24",
"text": "Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra \u00c6gyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:25",
"text": "et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo \u00c6gyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:26",
"text": "Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aqu\u00e6 ad \u00c6gyptios super currus et equites eorum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:27",
"text": "Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque \u00c6gyptiis occurrerunt aqu\u00e6, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:28",
"text": "Revers\u00e6que sunt aqu\u00e6, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:29",
"text": "Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aqu\u00e6 eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:30",
"text": "liberavitque Dominus in die illa Israel de manu \u00c6gyptiorum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "Exodus 14:31",
"text": "Et viderunt \u00c6gyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo eius. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:1",
"text": "Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:2",
"text": "Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:3",
"text": "Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:4",
"text": "Currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare: electi principes eius submersi sunt in Mari rubro."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:5",
"text": "Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:6",
"text": "Dextera tua Domine magnificata est in fortitudine: dextera tua, Domine, percussit inimicum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:7",
"text": "Et in multitudine glori\u00e6 tu\u00e6 deposuisti adversarios tuos: misisti iram tuam, qu\u00e6 devoravit eos sicut stipulam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:8",
"text": "Et in spiritu furoris tui congregat\u00e6 sunt aqu\u00e6: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:9",
"text": "Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:10",
"text": "Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:11",
"text": "Quis similis tui in fortibus Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:12",
"text": "Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:13",
"text": "Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:14",
"text": "Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:15",
"text": "Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:16",
"text": "Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:17",
"text": "Introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tu\u00e6, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine: sanctuarium tuum Domine, quod firmaverunt manus tu\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:18",
"text": "Dominus regnabit in \u00e6ternum et ultra."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:19",
"text": "Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus eius in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:20",
"text": "Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egress\u00e6que sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:21",
"text": "quibus pr\u00e6cinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem eius deiecit in mare."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:22",
"text": "Tulit autem Moyses Israel de mari rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:23",
"text": "Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amar\u00e6: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:24",
"text": "Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:25",
"text": "At ille clamavit ad Dominum. qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem vers\u00e6 sunt. ibi constituit ei pr\u00e6cepta, atque iudicia, et ibi tentavit eum,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:26",
"text": "dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia pr\u00e6cepta illius, cunctum languorem, quem posui in \u00c6gypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "Exodus 15:27",
"text": "Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palm\u00e6: et castrametati sunt iuxta aquas. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:1",
"text": "Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai: quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:2",
"text": "Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:3",
"text": "Dixeruntque filii Israel ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in Terra \u00c6gypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:4",
"text": "Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce, ego pluam vobis panes de c\u00e6lo: egrediatur populus, et colligat qu\u00e6 sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:5",
"text": "Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:6",
"text": "Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:7",
"text": "et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:8",
"text": "Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum, nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:9",
"text": "Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic univers\u00e6 congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:10",
"text": "Cumque loqueretur Aaron ad omnem c\u0153tum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:11",
"text": "Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:12",
"text": "Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:13",
"text": "Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:14",
"text": "Cumque operuisset superficiem terr\u00e6, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruin\u00e6 super terram."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:15",
"text": "Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis, quem Dominus dedit vobis ad vescendum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:16",
"text": "Hic est sermo, quem pr\u00e6cepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, iuxta numerum animarum vestrarum qu\u00e6 habitant in tabernaculo sic tolletis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:17",
"text": "Feceruntque ita filii Israel: et collegerunt, alius plus, alius minus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:18",
"text": "Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli iuxta id quod edere poterant, congregaverunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:19",
"text": "Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:20",
"text": "Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere c\u0153pit vermibus, atque computruit. et iratus est contra eos Moyses."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:21",
"text": "Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:22",
"text": "In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:23",
"text": "Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras. quodcumque operandum est, facite: et qu\u00e6 coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:24",
"text": "Feceruntque ita ut pr\u00e6ceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:25",
"text": "Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:26",
"text": "Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:27",
"text": "Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:28",
"text": "Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea, et legem meam?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:29",
"text": "Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum: nullus egrediatur de loco suo die septimo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:30",
"text": "Et sabbatizavit populus die septimo."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:31",
"text": "Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi simil\u00e6 cum melle."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:32",
"text": "Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem pr\u00e6cepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:33",
"text": "Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi Man, quantum potest capere gomor: et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:34",
"text": "sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:35",
"text": "Filii autem Israel comederunt Man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terr\u00e6 Chanaan."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 16,
"name": "Exodus 16:36",
"text": "Gomor autem decima pars est ephi. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:1",
"text": "Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:2",
"text": "Qui iurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid iurgamini contra me? cur tentatis Dominum?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:3",
"text": "Sitivit ergo ibi populus pr\u00e6 aqu\u00e6 penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de \u00c6gypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac iumenta siti?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:4",
"text": "Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:5",
"text": "Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:6",
"text": "En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:7",
"text": "et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter iurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Est ne Dominus in nobis, an non?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:8",
"text": "Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:9",
"text": "Dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:10",
"text": "Fecit Iosue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron, et Hur ascenderunt super verticem collis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:11",
"text": "Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:12",
"text": "Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:13",
"text": "Fugavitque Iosue Amalec, et populum eius in ore gladii."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:14",
"text": "Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Iosue: delebo enim memoriam Amalec sub c\u00e6lo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:15",
"text": "\u00c6dificavitque Moyses altare: et vocavit nomen eius, Dominus exaltatio mea, dicens:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Exodus 17:16",
"text": "Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:1",
"text": "Cumque audisset Iethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia qu\u00e6 fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de \u00c6gypto:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:2",
"text": "tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:3",
"text": "et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:4",
"text": "Alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:5",
"text": "Venit ergo Iethro cognatus Moysi, et filii eius, et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:6",
"text": "Et mandavit Moysi, dicens: Ego Iethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:7",
"text": "Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:8",
"text": "narravit Moyses cognato suo cuncta qu\u00e6 fecerat Dominus Pharaoni, et \u00c6gyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:9",
"text": "L\u00e6tatusque est Iethro super omnibus bonis, qu\u00e6 fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu \u00c6gyptiorum,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:10",
"text": "et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu \u00c6gyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu \u00c6gypti."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:11",
"text": "Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:12",
"text": "Obtulit ergo Iethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:13",
"text": "Altera autem die sedit Moyses ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:14",
"text": "Quod cum vidisset cognatus eius, omnia scilicet qu\u00e6 agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus pr\u00e6stolatur de mane usque ad vesperam?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:15",
"text": "Cui respondit Moyses: Venit ad me populus qu\u00e6rens sententiam Dei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:16",
"text": "Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut iudicem inter eos, et ostendam pr\u00e6cepta Dei, et leges eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:17",
"text": "At ille: Non bonam, inquit, rem facis:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:18",
"text": "stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:19",
"text": "Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his qu\u00e6 ad Deum pertinent, ut referas qu\u00e6 dicuntur ad eum:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:20",
"text": "ostendasque populo ceremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:21",
"text": "Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:22",
"text": "qui iudicent populum omni tempore: quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:23",
"text": "Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et pr\u00e6cepta eius poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:24",
"text": "Quibus auditis, Moyses fecit omnia qu\u00e6 ille suggesserat."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:25",
"text": "Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:26",
"text": "Qui iudicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "Exodus 18:27",
"text": "Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:1",
"text": "Mense tertio egressionis Israel de Terra \u00c6gypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:2",
"text": "Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:3",
"text": "Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: H\u00e6c dices domui Iacob, et annunciabis filiis Israel:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:4",
"text": "Vos ipsi vidistis, qu\u00e6 fecerim \u00c6gyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:5",
"text": "Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:6",
"text": "Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. h\u00e6c sunt verba qu\u00e6 loqueris ad filios Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:7",
"text": "Venit Moyses: et convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:8",
"text": "Responditque omnis populus simul: Cuncta qu\u00e6 locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:9",
"text": "ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nunciavit ergo Moyses verba populi ad Dominum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:10",
"text": "Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:11",
"text": "Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:12",
"text": "Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:13",
"text": "Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis: sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. cum c\u0153perit clangere buccina, tunc ascendant in montem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:14",
"text": "Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:15",
"text": "ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:16",
"text": "Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce c\u0153perunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccin\u00e6 vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:17",
"text": "Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:18",
"text": "Totus autem mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque omnis mons terribilis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:19",
"text": "Et sonitus buccin\u00e6 paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:20",
"text": "Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:21",
"text": "dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:22",
"text": "Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:23",
"text": "Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:24",
"text": "Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "Exodus 19:25",
"text": "Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:1",
"text": "Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:2",
"text": "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Terra \u00c6gypti, de domo servitutis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:3",
"text": "Non habebis deos alienos coram me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:4",
"text": "Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem qu\u00e6 est in c\u00e6lo desuper, et qu\u00e6 in terra deorsum, nec eorum qu\u00e6 sunt in aquis sub terra."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:5",
"text": "Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:6",
"text": "et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt pr\u00e6cepta mea."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:7",
"text": "Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:8",
"text": "Memento ut diem sabbati sanctifices."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:9",
"text": "Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:10",
"text": "Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:11",
"text": "Sex enim diebus fecit Dominus c\u00e6lum et terram, et mare, et omnia qu\u00e6 in eis sunt, et requievit in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:12",
"text": "Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis long\u00e6vus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:13",
"text": "Non occides."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:14",
"text": "Non m\u0153chaberis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:15",
"text": "Non furtum facies."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:16",
"text": "Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:17",
"text": "Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia qu\u00e6 illius sunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:18",
"text": "Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccin\u00e6, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:19",
"text": "dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:20",
"text": "Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:21",
"text": "Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:22",
"text": "Dixit pr\u00e6terea Dominus ad Moysen: H\u00e6c dices filiis Israel: Vos vidistis quod de c\u00e6lo locutus sim vobis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:23",
"text": "Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:24",
"text": "Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:25",
"text": "Quod si altare lapideum feceris mihi, non \u00e6dificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "Exodus 20:26",
"text": "Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:1",
"text": "H\u00e6c sunt iudicia qu\u00e6 propones eis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:2",
"text": "Si emeris servum Hebr\u00e6um, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:3",
"text": "Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:4",
"text": "Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:5",
"text": "Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:6",
"text": "offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula: et erit ei servus in s\u00e6culum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:7",
"text": "Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancill\u00e6 exire consueverunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:8",
"text": "Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:9",
"text": "Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:10",
"text": "Quod si alteram ei acceperit, providebit puell\u00e6 nuptias, et vestimenta, et pretium pudiciti\u00e6 non negabit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:11",
"text": "Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:12",
"text": "Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:13",
"text": "Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius: constituam tibi locum in quem fugere debeat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:14",
"text": "Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:15",
"text": "Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:16",
"text": "Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus nox\u00e6, morte moriatur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:17",
"text": "Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:18",
"text": "Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:19",
"text": "si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas eius, et impensas in medicos restituat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:20",
"text": "Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, criminis reus erit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:21",
"text": "Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit p\u0153n\u00e6, quia pecunia illius est."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:22",
"text": "Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem pr\u00e6gnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subiacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:23",
"text": "Sin autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:24",
"text": "oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:25",
"text": "adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:26",
"text": "Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancill\u00e6, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:27",
"text": "Dentem quoque si excusserit servo vel ancill\u00e6 su\u00e6, similiter dimittet eos liberos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:28",
"text": "Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes eius, dominus quoque bovis innocens erit."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:29",
"text": "Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:30",
"text": "Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:31",
"text": "Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententi\u00e6 subiacebit."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:32",
"text": "Si servum, ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:33",
"text": "Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:34",
"text": "reddet dominus cistern\u00e6 pretium iumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:35",
"text": "Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 21,
"name": "Exodus 21:36",
"text": "Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:1",
"text": "Si quis furatus fuerit bovem, aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno bove restituet, et quattuor oves pro una ove."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:2",
"text": "Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit: percussor non erit reus sanguinis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:3",
"text": "Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:4",
"text": "si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis: duplum restituet."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:5",
"text": "Si l\u00e6serit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni \u00e6stimatione restituet."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:6",
"text": "Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:7",
"text": "Si quis commendaverit amico pecuniam, aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:8",
"text": "si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:9",
"text": "ad perpetrandam fraudem, tam in bove, quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet: et si illi iudicaverit, duplum restituet proximo suo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:10",
"text": "Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:11",
"text": "iusiurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:12",
"text": "Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:13",
"text": "Si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:14",
"text": "Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non pr\u00e6sente, reddere compelletur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:15",
"text": "Quod si impr\u00e6sentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:16",
"text": "Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam, et habebit eam uxorem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:17",
"text": "Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:18",
"text": "Maleficos non patieris vivere."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:19",
"text": "Qui coierit cum iumento, morte moriatur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:20",
"text": "Qui immolat diis, occidetur, pr\u00e6terquam Domino soli."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:21",
"text": "Advenam non contristabis, neque affliges eum: adven\u00e6 enim et ipsi fuistis in Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:22",
"text": "Vidu\u00e6 et pupillo non nocebitis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:23",
"text": "Si l\u00e6seritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:24",
"text": "et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestr\u00e6 vidu\u00e6, et filii vestri pupilli."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:25",
"text": "Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:26",
"text": "Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:27",
"text": "Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:28",
"text": "Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:29",
"text": "Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere, primogenitum filiorum tuorum dabis mihi."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:30",
"text": "De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 22,
"name": "Exodus 22:31",
"text": "Viri sancti eritis mihi: carnem, qu\u00e6 a bestiis fuerit pr\u00e6gustata, non comedetis, sed proiicietis canibus. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:1",
"text": "Non suscipies vocem mendacii: nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:2",
"text": "Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio, plurimorum acquiesces sententi\u00e6, ut a vero devies."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:3",
"text": "Pauperis quoque non misereberis in iudicio."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:4",
"text": "Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:5",
"text": "Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:6",
"text": "Non declinabis in iudicium pauperis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:7",
"text": "Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides: quia aversor impium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:8",
"text": "Nec accipies munera, qu\u00e6 etiam exc\u00e6cant prudentes, et subvertunt verba iustorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:9",
"text": "Peregrino molestus non eris. scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:10",
"text": "Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:11",
"text": "Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant besti\u00e6 agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:12",
"text": "Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus: et refrigeretur filius ancill\u00e6 tu\u00e6, et advena."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:13",
"text": "Omnia qu\u00e6 dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non iurabitis, neque audietur ex ore vestro."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:14",
"text": "Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:15",
"text": "Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut pr\u00e6cepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de \u00c6gypto: non apparebis in conspectu meo vacuus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:16",
"text": "Et sollemnitatem messis primitivorum operis tui, qu\u00e6cumque seminaveris in agro. sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:17",
"text": "Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:18",
"text": "Non immolabis super fermento sanguinem victim\u00e6 me\u00e6, nec remanebit adeps sollemnitatis me\u00e6 usque mane."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:19",
"text": "Primitias frugum terr\u00e6 tu\u00e6 deferes in domum Domini Dei tui. Non coques h\u0153dum in lacte matris su\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:20",
"text": "Ecce ego mittam Angelum meum, qui pr\u00e6cedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:21",
"text": "Observa eum, et audi vocem eius, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:22",
"text": "Quod si audieris vocem eius, et feceris omnia qu\u00e6 loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:23",
"text": "Pr\u00e6cedetque te Angelus meus, et introducet te ad Amorrh\u00e6um, et Heth\u00e6um, et Pherez\u00e6um, Chanan\u00e6umque, et Hev\u00e6um, et Iebus\u00e6um, quos ego conteram."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:24",
"text": "Non adorabis deos eorum, nec coles eos: non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:25",
"text": "Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:26",
"text": "Non erit inf\u0153cunda, nec sterilis in terra tua: numerum dierum tuorum implebo."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:27",
"text": "Terrorem meum mittam in pr\u00e6cursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris: cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:28",
"text": "emittens crabrones prius, qui fugabunt Hev\u00e6um, et Chanan\u00e6um, et Heth\u00e6um, antequam introeas."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:29",
"text": "Non eiiciam eos a facie tua anno uno: ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te besti\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:30",
"text": "Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas Terram."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:31",
"text": "Ponam autem terminos tuos a Mari rubro usque ad Mare Pal\u00e6stinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores Terr\u00e6, et eiiciam eos de conspectu vestro."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:32",
"text": "Non inibis cum eis f\u0153dus, nec cum diis eorum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 23,
"name": "Exodus 23:33",
"text": "Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:1",
"text": "Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:2",
"text": "Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:3",
"text": "Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque iudicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, qu\u00e6 locutus est, faciemus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:4",
"text": "Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens \u00e6dificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:5",
"text": "Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:6",
"text": "Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:7",
"text": "Assumensque volumen f\u0153deris, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia qu\u00e6 locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:8",
"text": "Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis f\u0153deris quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:9",
"text": "Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:10",
"text": "et viderunt Deum Israel: et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini, et quasi c\u00e6lum, cum serenum est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:11",
"text": "Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:12",
"text": "Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata qu\u00e6 scripsi: ut doceas eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:13",
"text": "Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius: ascendensque Moyses in montem Dei,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:14",
"text": "senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit qu\u00e6stionis, referetis ad eos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:15",
"text": "Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:16",
"text": "et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:17",
"text": "Erat autem species glori\u00e6 Domini, quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Exodus 24:18",
"text": "Ingressusque Moyses medium nebul\u00e6, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:2",
"text": "Loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:3",
"text": "H\u00e6c sunt autem qu\u00e6 accipere debeatis: Aurum, et argentum, et \u00e6s,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:4",
"text": "hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:5",
"text": "et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna setim:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:6",
"text": "oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:7",
"text": "lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:8",
"text": "Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:9",
"text": "iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:10",
"text": "Arcam de lignis setim compingite, cuius longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:11",
"text": "Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:12",
"text": "et quattuor circulos aureos, quos pones per quattuor arc\u00e6 angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:13",
"text": "Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:14",
"text": "Inducesque per circulos qui sunt in arc\u00e6 lateribus, ut portetur in eis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:15",
"text": "qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:16",
"text": "Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:17",
"text": "Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:18",
"text": "Duos quoque Cherubim aureos, et productiles facies, ex utraque parte oraculi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:19",
"text": "Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:20",
"text": "Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:21",
"text": "in qua pones testimonium quod dabo tibi."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:22",
"text": "Inde pr\u00e6cipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta qu\u00e6 mandabo per te filiis Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:23",
"text": "Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:24",
"text": "Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:25",
"text": "et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:26",
"text": "Quattuor quoque circulos aureos pr\u00e6parabis, et pones eis in quattuor angulis eiusdem mens\u00e6 per singulos pedes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:27",
"text": "Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:28",
"text": "Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:29",
"text": "Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:30",
"text": "Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:31",
"text": "Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius, et calamos, scyphos, et sph\u00e6rulas, ac lilia ex ipso procedentia."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:32",
"text": "Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:33",
"text": "Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sph\u00e6rulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sph\u00e6rulaque simul et lilium. hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:34",
"text": "in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum, sph\u00e6rul\u00e6que per singulos, et lilia."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:35",
"text": "Sph\u00e6rul\u00e6 sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:36",
"text": "Et sph\u00e6rul\u00e6 igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:37",
"text": "Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:38",
"text": "Emunctoria quoque, et ubi qu\u00e6 emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:39",
"text": "Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 25,
"name": "Exodus 25:40",
"text": "Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:1",
"text": "Tabernaculum vero ita facies: Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:2",
"text": "Longitudo cortin\u00e6 unius habebit vigintiocto cubitos: latitudo, quattuor cubitorum erit. unius mensur\u00e6 fient universa tentoria."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:3",
"text": "Quinque cortin\u00e6 sibi iungentur mutuo, et ali\u00e6 quinque nexu simili coh\u00e6rebunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:4",
"text": "Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:5",
"text": "Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:6",
"text": "Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:7",
"text": "Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:8",
"text": "Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos: et latitudo, quattuor: \u00e6qua erit mensura sagorum omnium."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:9",
"text": "E quibus quinque iunges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:10",
"text": "Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut coniungi cum altero queat: et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:11",
"text": "Facies et quinquaginta fibulas \u00e6neas, quibus iungantur ans\u00e6, ut unum ex omnibus operimentum fiat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:12",
"text": "Quod autem superfuerit in sagis qu\u00e6 parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:13",
"text": "Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:14",
"text": "Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:15",
"text": "Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:16",
"text": "qu\u00e6 singul\u00e6 denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:17",
"text": "In lateribus tabul\u00e6, du\u00e6 incastratur\u00e6 fient, quibus tabula alteri tabul\u00e6 connectatur: atque in hunc modum cunct\u00e6 tabul\u00e6 parabuntur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:18",
"text": "Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad Austrum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:19",
"text": "Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut bin\u00e6 bases singulis tabulis per duos angulos subiiciantur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:20",
"text": "In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad Aquilonem, viginti tabul\u00e6 erunt,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:21",
"text": "quadraginta habentes bases argenteas. bin\u00e6 bases singulis tabulis supponentur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:22",
"text": "Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:23",
"text": "et rursum alias duas qu\u00e6 in angulis erigantur post tergum tabernaculi."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:24",
"text": "Eruntque coniunct\u00e6 a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis qu\u00e6 in angulis ponend\u00e6 sunt, similis iunctura servabitur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:25",
"text": "Et erunt simul tabul\u00e6 octo, bases earum argente\u00e6 sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:26",
"text": "Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:27",
"text": "et quinque alios in altero, et eiusdem numeri ad occidentalem plagam:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:28",
"text": "qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:29",
"text": "Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:30",
"text": "Et eriges tabernaculum iuxta exemplar quod tibi in Monte monstratum est."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:31",
"text": "Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:32",
"text": "quod appendes ante quattuor columnas de lignis setim, qu\u00e6 ips\u00e6 quidem deaurat\u00e6 erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:33",
"text": "Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et Sanctuarium, et Sanctuarii sanctuaria dividentur."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:34",
"text": "Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:35",
"text": "mensamque extra velum: et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte Aquilonis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:36",
"text": "Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 26,
"name": "Exodus 26:37",
"text": "Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases \u00e6ne\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:1",
"text": "Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, idest quadrum, et tres cubitos in altitudine."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:2",
"text": "Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt: et operies illud \u00e6re."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:3",
"text": "Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. omnia vasa ex \u00e6re fabricabis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:4",
"text": "Craticulamque in modum retis \u00e6neam: per cuius quattuor angulos erunt quattuor annuli \u00e6nei,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:5",
"text": "quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:6",
"text": "Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis \u00e6neis:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:7",
"text": "et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:8",
"text": "Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in Monte monstratum est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:9",
"text": "Facies et atrium tabernaculi, in cuius australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:10",
"text": "Et columnas viginti cum basibus totidem \u00e6neis, qu\u00e6 capita cum c\u00e6laturis suis habebunt argentea."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:11",
"text": "Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, column\u00e6 viginti, et bases \u00e6ne\u00e6 eiusdem numeri, et capita earum cum c\u00e6laturis suis argentea."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:12",
"text": "In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et column\u00e6 decem, basesque totidem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:13",
"text": "In ea quoque atrii latitudine, qu\u00e6 respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:14",
"text": "in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, column\u00e6que tres et bases totidem:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:15",
"text": "et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, column\u00e6 tres, et bases totidem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:16",
"text": "In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quattuor, cum basibus totidem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:17",
"text": "Omnes column\u00e6 atrii per circuitum vestit\u00e6 erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus \u00e6neis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:18",
"text": "In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit. fietque de bysso retorta, et habebit bases \u00e6neas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:19",
"text": "Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et ceremonias, tam paxillos eius quam atrii, ex \u00e6re facies."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:20",
"text": "Pr\u00e6cipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum: ut ardeat lucerna semper"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Exodus 27:21",
"text": "in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii eius, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:1",
"text": "Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:2",
"text": "Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:3",
"text": "Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudenti\u00e6, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:4",
"text": "H\u00e6c autem erunt vestimenta qu\u00e6 faciet: Rationale, et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:5",
"text": "Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:6",
"text": "Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:7",
"text": "Duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:8",
"text": "Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:9",
"text": "Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:10",
"text": "sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:11",
"text": "Opere sculptoris et c\u00e6latura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:12",
"text": "et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:13",
"text": "Facies et uncinos ex auro,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:14",
"text": "et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem coh\u00e6rentes, quas inseres uncinis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:15",
"text": "Rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superhumeralis ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:16",
"text": "Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:17",
"text": "Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:18",
"text": "in secundo carbunculus, sapphirus, et iaspis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:19",
"text": "in tertio ligurius, achates, et amethystus:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:20",
"text": "in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. inclusi auro erunt per ordines suos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:21",
"text": "Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus c\u00e6labuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:22",
"text": "Facies in rationali catenas sibi invicem coh\u00e6rentes ex auro purissimo:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:23",
"text": "et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:24",
"text": "catenasque aureas iunges annulis, qui sunt in marginibus eius:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:25",
"text": "et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:26",
"text": "Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, qu\u00e6 e regione sunt superhumeralis, et posteriora eius aspiciunt."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:27",
"text": "Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem iunctur\u00e6 inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:28",
"text": "et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura fabrefacta, et a seinvicem rationale et superhumerale nequeant separari."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:29",
"text": "Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali iudicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:30",
"text": "Pones autem in rationali iudicii Doctrinam et Veritatem, qu\u00e6 erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:31",
"text": "Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:32",
"text": "in cuius medio supra erit capitium, et ora per gyrum eius textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:33",
"text": "Deorsum vero, ad pedes eiusdem tunic\u00e6, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:34",
"text": "ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:35",
"text": "Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur Sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:36",
"text": "Facies et laminam de auro purissimo: in qua sculpes opere c\u00e6latoris, Sanctum Domino."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:37",
"text": "Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:38",
"text": "imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, qu\u00e6 obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte eius, ut placatus sit eis Dominus."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:39",
"text": "Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:40",
"text": "Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:41",
"text": "vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:42",
"text": "Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis su\u00e6, a renibus usque ad femora:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 28,
"name": "Exodus 28:43",
"text": "et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini eius post eum. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:1",
"text": "Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:2",
"text": "panesque azymos, et crustulam absque fermento, qu\u00e6 conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:3",
"text": "Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:4",
"text": "Et Aaron, ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:5",
"text": "indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:6",
"text": "Et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:7",
"text": "et oleum unctionis fundes super caput eius: atque hoc ritu consecrabitur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:8",
"text": "Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:9",
"text": "Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:10",
"text": "applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:11",
"text": "et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi testimonii."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:12",
"text": "Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:13",
"text": "Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum iecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:14",
"text": "carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:15",
"text": "Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:16",
"text": "Quem cum mactaveris, tolles de sanguine eius, et fundes circa altare."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:17",
"text": "ipsum autem arietem secabis in frustra. lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:18",
"text": "Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victim\u00e6 Domini."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:19",
"text": "Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:20",
"text": "Quem cum immolaveris, sumes de sanguine eius, et pones super extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 Aaron et filiorum eius, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:21",
"text": "Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:22",
"text": "tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, qu\u00e6 operit vitalia, ac reticulum iecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:23",
"text": "tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:24",
"text": "ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, et sanctificabis eos elevans coram Domino."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:25",
"text": "Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio eius est."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:26",
"text": "Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:27",
"text": "Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:28",
"text": "quo initiatus est Aaron et filii eius, cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis qu\u00e6 offerunt Domino."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:29",
"text": "Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:30",
"text": "Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in Sanctuario."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:31",
"text": "Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes eius in loco sancto:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:32",
"text": "quibus vescetur Aaron et filii eius. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:33",
"text": "ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:34",
"text": "Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:35",
"text": "Omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:36",
"text": "et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:37",
"text": "Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum. omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:38",
"text": "Hoc est quod facies in altari: Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:39",
"text": "unum agnum mane, et alterum vespere,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:40",
"text": "decimam partem simil\u00e6 conspers\u00e6 oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensur\u00e6 in agno uno."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:41",
"text": "Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutin\u00e6 oblationis, et iuxta ea qu\u00e6 diximus, in odorem suavitatis:"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:42",
"text": "sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:43",
"text": "Ibique pr\u00e6cipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:44",
"text": "Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:45",
"text": "Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus,"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 29,
"name": "Exodus 29:46",
"text": "et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de Terra \u00c6gypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:1",
"text": "Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:2",
"text": "habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:3",
"text": "Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:4",
"text": "et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:5",
"text": "Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:6",
"text": "Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:7",
"text": "Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:8",
"text": "et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:9",
"text": "Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:10",
"text": "Et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:11",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:12",
"text": "Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:13",
"text": "Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli iuxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:14",
"text": "Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:15",
"text": "Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:16",
"text": "Susceptamque pecuniam, qu\u00e6 collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:17",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:18",
"text": "Facies et labrum \u00e6neum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:19",
"text": "lavabunt in ea Aaron, et filii eius manus suas ac pedes,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:20",
"text": "quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:21",
"text": "ne forte moriantur. legitimum sempiternum erit ipsi, et semini eius per successiones."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:22",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:23",
"text": "dicens: Sume tibi aromata, prim\u00e6 myrrh\u00e6 et elect\u00e6 quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:24",
"text": "casi\u00e6 autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:25",
"text": "faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:26",
"text": "et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:27",
"text": "mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:28",
"text": "et holocausti, et universam supellectilem qu\u00e6 ad cultum eorum pertinet."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:29",
"text": "Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:30",
"text": "Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:31",
"text": "Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:32",
"text": "Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:33",
"text": "Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo, alieno, exterminabitur de populo suo."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:34",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, \u00e6qualis ponderis erunt omnia:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:35",
"text": "faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:36",
"text": "Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:37",
"text": "Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 30,
"name": "Exodus 30:38",
"text": "Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:2",
"text": "Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:3",
"text": "et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia in omni opere,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:4",
"text": "ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et \u00e6re,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:5",
"text": "marmore, et gemmis, et diversitate lignorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:6",
"text": "Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta qu\u00e6 pr\u00e6cepi tibi,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:7",
"text": "tabernaculum f\u0153deris, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:8",
"text": "mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:9",
"text": "et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:10",
"text": "vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis eius, ut fungantur officio suo in sacris."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:11",
"text": "oleum unctionis, et thymiama aromatum in Sanctuario, omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepi tibi, facient."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:12",
"text": "Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:13",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:14",
"text": "Custodite sabbatum meum. sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur: qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:15",
"text": "Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino. omnis qui fecerit opus in hac die, morietur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:16",
"text": "Custodiant filii Israel Sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:17",
"text": "inter me et filios Israel, signumque perpetuum. sex enim diebus fecit Dominus c\u00e6lum et terram, et in septimo ab opere cessavit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "Exodus 31:18",
"text": "Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:1",
"text": "Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos pr\u00e6cedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de Terra \u00c6gypti, ignoramus quid acciderit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:2",
"text": "Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:3",
"text": "Fecitque populus qu\u00e6 iusserat, deferens inaures ad Aaron."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:4",
"text": "Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem. dixeruntque: Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:5",
"text": "Quod cum vidisset Aaron, \u00e6dificavit altare coram eo, et pr\u00e6conis voce clamavit dicens: Cras sollemnitas Domini est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:6",
"text": "Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:7",
"text": "Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:8",
"text": "Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:9",
"text": "Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste dur\u00e6 cervicis sit:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:10",
"text": "dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:11",
"text": "Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de Terra \u00c6gypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:12",
"text": "Ne qu\u00e6so dicant \u00c6gyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:13",
"text": "Recordare Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas c\u00e6li: et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:14",
"text": "Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:15",
"text": "Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:16",
"text": "et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:17",
"text": "Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugn\u00e6 auditur in castris."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:18",
"text": "Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:19",
"text": "Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, proiecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:20",
"text": "arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:21",
"text": "Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:22",
"text": "Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:23",
"text": "dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos pr\u00e6cedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de Terra \u00c6gypti, nescimus quid acciderit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:24",
"text": "Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et proieci illud in ignem, egressusque est hic vitulus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:25",
"text": "Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus, (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat)"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:26",
"text": "et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, iungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:27",
"text": "quibus ait: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:28",
"text": "Feceruntque filii iuxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:29",
"text": "Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:30",
"text": "Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:31",
"text": "Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:32",
"text": "aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:33",
"text": "Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:34",
"text": "tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus pr\u00e6cedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 32,
"name": "Exodus 32:35",
"text": "Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de Terra \u00c6gypti, in terram quam iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:2",
"text": "et mittam pr\u00e6cursorem tui angelum, ut eiiciam Chanan\u00e6um, et Amorrh\u00e6um, et Heth\u00e6um, et Pherez\u00e6um, et Hev\u00e6um, et Iebus\u00e6um,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:3",
"text": "et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus dur\u00e6 cervicis es: ne forte disperdam te in via."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:4",
"text": "Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit: et nullus ex more indutus est cultu suo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:5",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel: Populus dur\u00e6 cervicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Iam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:6",
"text": "Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:7",
"text": "Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen eius, Tabernaculum f\u0153deris. Et omnis populus, qui habebat aliquam qu\u00e6stionem, egrediebatur ad Tabernaculum f\u0153deris, extra castra."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:8",
"text": "Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:9",
"text": "Ingresso autem illo tabernaculum f\u0153deris, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:10",
"text": "cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium Tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:11",
"text": "Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun, puer, non recedebat de Tabernaculo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:12",
"text": "Dixit autem Moyses ad Dominum: Pr\u00e6cipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, pr\u00e6sertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:13",
"text": "Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:14",
"text": "Dixitque Dominus: Facies mea pr\u00e6cedet te, et requiem dabo tibi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:15",
"text": "Et ait Moyses: Si non tu ipse pr\u00e6cedas, ne educas nos de loco isto."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:16",
"text": "In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:17",
"text": "Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:18",
"text": "Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:19",
"text": "Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:20",
"text": "Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo, et vivet."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:21",
"text": "Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:22",
"text": "Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petr\u00e6, et protegam dextera mea, donec transeam:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "Exodus 33:23",
"text": "tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:1",
"text": "Ac deinceps: Pr\u00e6cide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, qu\u00e6 habuerunt tabul\u00e6, quas fregisti."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:2",
"text": "Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:3",
"text": "Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur econtra."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:4",
"text": "Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus, portans secum tabulas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:5",
"text": "Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:6",
"text": "Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et mult\u00e6 miserationis, ac verax,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:7",
"text": "qui custodis misericordiam in millia: qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:8",
"text": "Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:9",
"text": "ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim dur\u00e6 cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:10",
"text": "Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam qu\u00e6 numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus: ut cernat populus iste, in cuius es medio, opus Domini terribile quod facturus sum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:11",
"text": "Observa cuncta qu\u00e6 hodie mando tibi: ego ipse eiiciam ante faciem tuam Amorrh\u00e6um, et Chanan\u00e6um, et Heth\u00e6um, Pherez\u00e6um quoque, et Hev\u00e6um, et Iebus\u00e6um."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:12",
"text": "Cave ne umquam cum habitatoribus terr\u00e6 illius iungas amicitias, qu\u00e6 sint tibi in ruinam:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:13",
"text": "sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:14",
"text": "noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen eius, Deus est \u00e6mulator."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:15",
"text": "Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:16",
"text": "Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ips\u00e6 fuerint fornicat\u00e6, fornicari faciant et filios tuos in deos suos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:17",
"text": "Deos conflatiles non facies tibi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:18",
"text": "Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut pr\u00e6cepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:19",
"text": "Omne, quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus, quam de ovibus, meum erit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:20",
"text": "Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:21",
"text": "Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare, et metere."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:22",
"text": "Sollemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tu\u00e6 tritice\u00e6, et sollemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:23",
"text": "Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:24",
"text": "Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terr\u00e6 tu\u00e6, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:25",
"text": "Non immolabis super fermento sanguinem hosti\u00e6 me\u00e6: neque residebit mane de victima sollemnitatis Phase."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:26",
"text": "Primitias frugum terr\u00e6 tu\u00e6 offeres in domo Domini Dei tui. Non coques h\u0153dum in lacte matris su\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:27",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba h\u00e6c, quibus et tecum et cum Israel pepigi f\u0153dus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:28",
"text": "Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba f\u0153deris decem."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:29",
"text": "Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:30",
"text": "Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:31",
"text": "Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagog\u00e6. Et postquam locutus est ad eos,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:32",
"text": "venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus pr\u00e6cepit cuncta qu\u00e6 audierat a Domino in monte Sinai."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:33",
"text": "Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:34",
"text": "Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia qu\u00e6 sibi fuerant imperata."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 34,
"name": "Exodus 34:35",
"text": "Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, si quando loquebatur ad eos. "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:1",
"text": "Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: H\u00e6c sunt qu\u00e6 iussit Dominus fieri."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:2",
"text": "Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:3",
"text": "Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:4",
"text": "Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem pr\u00e6cepit Dominus, dicens:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:5",
"text": "Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et \u00e6s,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:6",
"text": "hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:7",
"text": "pellesque arietum rubricatas, et ianthinas, ligna setim,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:8",
"text": "et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:9",
"text": "lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:10",
"text": "Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:11",
"text": "Tabernaculum scilicet, et tectum eius, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:12",
"text": "Arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:13",
"text": "Mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:14",
"text": "Candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:15",
"text": "Altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: Tentorium ad ostium tabernaculi:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:16",
"text": "Altare holocausti, et craticulam eius \u00e6neam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim eius:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:17",
"text": "Cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:18",
"text": "paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:19",
"text": "Vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:20",
"text": "Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:21",
"text": "obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:22",
"text": "viri cum mulieribus pr\u00e6buerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:23",
"text": "Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et ianthinas,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:24",
"text": "argenti, \u00e6risque metalla obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:25",
"text": "Sed et mulieres doct\u00e6, qu\u00e6 neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:26",
"text": "et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:27",
"text": "Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:28",
"text": "aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad pr\u00e6parandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:29",
"text": "Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera qu\u00e6 iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:30",
"text": "Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:31",
"text": "Implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:32",
"text": "ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento, et \u00e6re,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:33",
"text": "sculpendisque lapidibus, et opere carpentario. quidquid fabre adinveniri potest,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:34",
"text": "dedit in corde eius: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 35,
"name": "Exodus 35:35",
"text": "ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova qu\u00e6que reperiant. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:1",
"text": "Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari qu\u00e6 in usus Sanctuarii necessaria sunt, et qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:2",
"text": "Cumque vocasset eos Moyses, et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:3",
"text": "tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:4",
"text": "Unde artifices venire compulsi,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:5",
"text": "dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:6",
"text": "Iussit ergo Moyses pr\u00e6conis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra in opere Sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:7",
"text": "eo quod oblata sufficerent et superabundarent."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:8",
"text": "Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:9",
"text": "quarum una habebat in longitudine vigintiocto cubitos, et in latitudine quattuor. una mensura erat omnium cortinarum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:10",
"text": "Coniunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:11",
"text": "Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortin\u00e6 unius ex utroque latere, et in ora cortin\u00e6 alterius similiter,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:12",
"text": "ut contra se invicem venirent ans\u00e6, et mutuo iungerentur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:13",
"text": "unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:14",
"text": "Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:15",
"text": "unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quattuor: unius mensur\u00e6 erant omnia saga:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:16",
"text": "quorum quinque iunxit seorsum, et sex alia separatim."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:17",
"text": "Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem iungerentur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:18",
"text": "Et fibulas \u00e6neas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:19",
"text": "Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:20",
"text": "Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:21",
"text": "Decem cubitorum erat longitudo tabul\u00e6 unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:22",
"text": "Bin\u00e6 incastratur\u00e6 erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:23",
"text": "E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra Austrum,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:24",
"text": "cum quadraginta basibus argenteis. Du\u00e6 bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastratur\u00e6 laterum in angulis terminantur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:25",
"text": "Ad plagam quoque tabernaculi, qu\u00e6 respicit ad Aquilonem, fecit viginti tabulas,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:26",
"text": "cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:27",
"text": "Contra Occidentem vero, idest, ad eam partem tabernaculi, qu\u00e6 mare respicit, fecit sex tabulas,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:28",
"text": "et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:29",
"text": "qu\u00e6 iunct\u00e6 erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:30",
"text": "ut octo essent simul tabul\u00e6, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:31",
"text": "Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:32",
"text": "et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:33",
"text": "Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:34",
"text": "Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:35",
"text": "Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:36",
"text": "et quattuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:37",
"text": "Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 36,
"name": "Exodus 36:38",
"text": "et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit \u00e6neas. "
}
]
},
{
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:1",
"text": "Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:2",
"text": "Et fecit illi coronam auream per gyrum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:3",
"text": "conflans quattuor annulos aureos per quattuor angulos eius: duos annulos in latere uno, et duos in altero."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:4",
"text": "Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:5",
"text": "et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arc\u00e6 ad portandum eam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:6",
"text": "Fecit et propitiatorium, idest, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:7",
"text": "Duos etiam Cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:8",
"text": "Cherub unum in summitate unius partis, et Cherub alterum in summitate partis alterius: duos Cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:9",
"text": "extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:10",
"text": "Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, qu\u00e6 habebat in altitudine cubitum ac semissem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:11",
"text": "circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:12",
"text": "ipsique labio coronam auream interrasilem quattuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:13",
"text": "Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mens\u00e6"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:14",
"text": "contra coronam: misitque in eos vectes, ut possit mensa portari."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:15",
"text": "Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:16",
"text": "Et vasa ad diversos usus mens\u00e6, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:17",
"text": "Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo. De cuius vecte calami, scyphi, sph\u00e6rul\u00e6que ac lilia procedebant:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:18",
"text": "sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:19",
"text": "tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sph\u00e6rul\u00e6que simul et lilia: et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sph\u00e6rul\u00e6que simul et lilia. \u00c6quum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:20",
"text": "In ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum, sph\u00e6rul\u00e6que per singulos simul et lilia:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:21",
"text": "et sph\u00e6rul\u00e6 sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:22",
"text": "et sph\u00e6rul\u00e6 igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:23",
"text": "Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea qu\u00e6 emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:24",
"text": "Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:25",
"text": "Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cuius angulis procedebant cornua."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:26",
"text": "Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:27",
"text": "Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:28",
"text": "Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 37,
"name": "Exodus 37:29",
"text": "Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. "
}
]
},
{
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:1",
"text": "Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:2",
"text": "cuius cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis \u00e6neis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:3",
"text": "Et in usus eius paravit ex \u00e6re vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:4",
"text": "Craticulamque eius in modum retis fecit \u00e6neam, et subter eam in altaris medio arulam,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:5",
"text": "fusis quattuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:6",
"text": "quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis \u00e6neis:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:7",
"text": "induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:8",
"text": "Fecit et labrum \u00e6neum cum basi sua de speculis mulierum, qu\u00e6 excubabant in ostio tabernaculi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:9",
"text": "Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:10",
"text": "column\u00e6 \u00e6ne\u00e6 viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis c\u00e6latura, argentea."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:11",
"text": "\u00c6que ad septentrionalem plagam tentoria, column\u00e6, basesque et capita columarum eiusdem mensur\u00e6, et operis ac metalli, erant."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:12",
"text": "In ea vero plaga, qu\u00e6 ad Occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, column\u00e6 decem cum basibus suis \u00e6ne\u00e6, et capita columnarum, et tota operis c\u00e6latura, argentea."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:13",
"text": "Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:14",
"text": "e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis unum tenebat latus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:15",
"text": "et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim \u00e6que cubitorum erant tentoria, column\u00e6que tres, et bases totidem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:16",
"text": "Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:17",
"text": "Bases columnarum fuere \u00e6ne\u00e6, capita autem earum cum cunctis c\u00e6laturis suis argentea: sed et ipsas columnas atrii vestivit argento."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:18",
"text": "Et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:19",
"text": "Column\u00e6 autem in ingressu fuere quattuor cum basibus \u00e6neis, capitaque earum et c\u00e6latur\u00e6 argente\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:20",
"text": "Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit \u00e6neos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:21",
"text": "H\u00e6c sunt instrumena tabernaculi testimonii, qu\u00e6 enumerata sunt iuxta pr\u00e6ceptum Moysi in c\u00e6remoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:22",
"text": "qu\u00e6 Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iuda, Domino per Moysen iubente, compleverat,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:23",
"text": "iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan: qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo, et bysso."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:24",
"text": "Omne aurum quod expensum est in opere Sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram Sanctuarii."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:25",
"text": "Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus, et quingentis quinquaginta, armatorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:26",
"text": "Fuerunt pr\u00e6terea centum talenta argenti, e quibus conflat\u00e6 sunt bases Sanctuarii, et introitus ubi velum pendet."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:27",
"text": "Centum bases fact\u00e6 sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:28",
"text": "De mille autem septingentis, et septuaginta quinque fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:29",
"text": "\u00c6ris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:30",
"text": "ex quibus fus\u00e6 sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare \u00e6neum cum craticula sua, omniaque vasa, qu\u00e6 ad usum eius pertinent,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 38,
"name": "Exodus 38:31",
"text": "et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius, et paxilli tabernaculi atque atrii, per gyrum. "
}
]
},
{
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:1",
"text": "De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:2",
"text": "Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:3",
"text": "opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:4",
"text": "duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:5",
"text": "et balteum ex eisdem coloribus, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:6",
"text": "Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:7",
"text": "posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:8",
"text": "Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:9",
"text": "quadrangulum, duplex, mensur\u00e6 palmi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:10",
"text": "Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:11",
"text": "In secundo, carbunculus, sapphirus, et iaspis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:12",
"text": "In tertio, ligurius, achates, et amethystus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:13",
"text": "In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:14",
"text": "Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:15",
"text": "Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coh\u00e6rentes, de auro purissimo:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:16",
"text": "et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:17",
"text": "e quibus penderent du\u00e6 caten\u00e6 aure\u00e6, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:18",
"text": "H\u00e6c et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:19",
"text": "stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:20",
"text": "Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:21",
"text": "et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:22",
"text": "deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:23",
"text": "et tintinnabula de auro purissimo, qu\u00e6 posuerunt inter malogranata in extrema parte tunic\u00e6 per gyrum:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:24",
"text": "tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:25",
"text": "Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:26",
"text": "et mitras cum coronulis suis ex bysso:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:27",
"text": "feminalia quoque linea, byssina:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:28",
"text": "cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto arte plumaria, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:29",
"text": "Fecerunt et laminam sacr\u00e6 venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:30",
"text": "et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:31",
"text": "Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:32",
"text": "Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:33",
"text": "opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de ianthinis pellibus,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:34",
"text": "velum: arcam, vectes, propitiatorium,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:35",
"text": "mensam cum vasis suis et propositionis panibus:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:36",
"text": "candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:37",
"text": "altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:38",
"text": "et tentorium in introitu tabernaculi:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:39",
"text": "altare \u00e6neum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:40",
"text": "tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, qu\u00e6 in ministerium tabernaculi, et in tectum f\u0153deris iussa sunt fieri."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:41",
"text": "Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:42",
"text": "obtulerunt filii Israel, sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 39,
"name": "Exodus 39:43",
"text": "Qu\u00e6 postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis. "
}
]
},
{
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:2",
"text": "Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:3",
"text": "et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:4",
"text": "et illata mensa, pones super eam qu\u00e6 rite pr\u00e6cepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:5",
"text": "et altare aureum in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:6",
"text": "et ante illud altare holocausti:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:7",
"text": "labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:8",
"text": "Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:9",
"text": "Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:10",
"text": "altare holocausti et omnia vasa eius:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:11",
"text": "labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:12",
"text": "Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:13",
"text": "indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:14",
"text": "Fecitque Moyses omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:15",
"text": "Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:16",
"text": "Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:17",
"text": "et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:18",
"text": "Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:19",
"text": "Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:20",
"text": "Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam Septentrionalem extra velum,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:21",
"text": "ordinatis coram propositionis panibus, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:22",
"text": "Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mens\u00e6 in parte australi,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:23",
"text": "locatis per ordinem lucernis, iuxta pr\u00e6ceptum Domini."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:24",
"text": "Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:25",
"text": "et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:26",
"text": "Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:27",
"text": "et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:28",
"text": "Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:29",
"text": "Laveruntque Moyses et Aaron, ac filii eius manus suas et pedes,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:30",
"text": "cum ingrederentur tectum f\u0153deris, et accederent ad altare, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:31",
"text": "Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu eius tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:32",
"text": "operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:33",
"text": "Nec poterat Moyses ingredi tectum f\u0153deris, nube operiente omnia, et maiestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:34",
"text": "Si quando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:35",
"text": "si pendebat desuper, manebant in eodem loco."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 40,
"name": "Exodus 40:36",
"text": "Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Leviticus",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:1",
"text": "Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:2",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:3",
"text": "si holocaustum fuerit eius oblatio, ac de armento; masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:4",
"text": "ponetque manum super caput hosti\u00e6, et acceptabilis erit, atque in expiationem eius proficiens."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:5",
"text": "immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:6",
"text": "detractaque pelle hosti\u00e6, artus in frusta concident,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:7",
"text": "et subiicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:8",
"text": "et membra qu\u00e6 sunt c\u00e6sa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta qu\u00e6 adh\u00e6rent iecori,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:9",
"text": "intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:10",
"text": "Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:11",
"text": "immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:12",
"text": "dividentque membra, caput, et omnia qu\u00e6 adh\u00e6rent iecori: et ponent super ligna, quibus subiiciendus est ignis:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:13",
"text": "intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:14",
"text": "Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columb\u00e6,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:15",
"text": "offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:16",
"text": "vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Leviticus 1:17",
"text": "confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:1",
"text": "Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit eius oblatio. fundetque super eam oleum, et ponet thus,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:2",
"text": "ac deferet ad filios Aaron sacerdotes: quorum unus tollet pugillum plenum simil\u00e6 et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:3",
"text": "quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:4",
"text": "Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:5",
"text": "Si oblatio tua fuerit de sartagine, simil\u00e6 conspers\u00e6 oleo et absque fermento,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:6",
"text": "divides eam minutatim, et fundes super eam oleum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:7",
"text": "Sin autem de craticula fuerit sacrificium, \u00e6que simila oleo conspergetur:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:8",
"text": "quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:9",
"text": "Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:10",
"text": "quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum eius, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:11",
"text": "Omnis oblatio, qu\u00e6 offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:12",
"text": "Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:13",
"text": "Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal f\u0153deris Dei tui de sacrificio tuo. In omni oblatione tua offeres sal."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:14",
"text": "Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:15",
"text": "fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Leviticus 2:16",
"text": "de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:1",
"text": "Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:2",
"text": "Ponetque manum super caput victim\u00e6 su\u00e6, qu\u00e6 immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes, sanguinem per altaris circuitum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:3",
"text": "Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:4",
"text": "duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum iecoris cum renunculis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:5",
"text": "adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito: in oblationem suavissimi odoris Domino."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:6",
"text": "Si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:7",
"text": "Si agnum obtulerit coram Domino,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:8",
"text": "ponet manum suam super caput victim\u00e6 su\u00e6: qu\u00e6 immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuitum altaris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:9",
"text": "Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:10",
"text": "cum renibus, et pinguedinem qu\u00e6 operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris cum renunculis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:11",
"text": "et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:12",
"text": "si capra fuerit eius oblatio, et obtulerit eam Domino,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:13",
"text": "ponet manum suam super caput eius: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:14",
"text": "Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:15",
"text": "duos renunculos cum reticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arvinam iecoris cum renunculis:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:16",
"text": "adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Leviticus 3:17",
"text": "iure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:2",
"text": "Loquere filiis Israel: Anima, qu\u00e6 peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, qu\u00e6 pr\u00e6cepit ut non fierent, quippiam fecerit:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:3",
"text": "si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:4",
"text": "et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput eius, et immolabit eum Domino."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:5",
"text": "Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:6",
"text": "Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum Sanctuarii."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:7",
"text": "ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii. omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:8",
"text": "Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia qu\u00e6 intrinsecus sunt:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:9",
"text": "duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia, et adipem iecoris cum renunculis,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:10",
"text": "sicut aufertur de vitulo hosti\u00e6 pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:11",
"text": "Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:12",
"text": "et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, qu\u00e6 in loco effusorum cinerum cremabuntur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:13",
"text": "Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:14",
"text": "et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:15",
"text": "Et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:16",
"text": "inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum testimonii,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:17",
"text": "tincto digito aspergens septies contra velum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:18",
"text": "ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:19",
"text": "Omnemque eius adipem tollet, et adolebit super altare:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:20",
"text": "sic faciens et de hoc vitulo quo modo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:21",
"text": "Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:22",
"text": "Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:23",
"text": "et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:24",
"text": "Ponetque manum suam super caput eius: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:25",
"text": "tinget sacerdos digitum in sanguine hosti\u00e6 pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:26",
"text": "Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius, et dimittetur ei."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:27",
"text": "Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terr\u00e6, ut faciat quidquam de his, qu\u00e6 Domini lege prohibentur, atque delinquat,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:28",
"text": "et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:29",
"text": "Ponetque manum super caput hosti\u00e6 qu\u00e6 pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:30",
"text": "Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:31",
"text": "Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:32",
"text": "Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam;"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:33",
"text": "ponet manum super caput eius, et immolabit eam in loco ubi solent c\u00e6di holocaustorum hosti\u00e6."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:34",
"text": "Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 4,
"name": "Leviticus 4:35",
"text": "Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis: cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato eius, et dimittetur ei. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:1",
"text": "Si peccaverit anima, et audierit vocem iurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:2",
"text": "Anima, qu\u00e6 tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditi\u00e6 su\u00e6, rea est, et deliquit:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:3",
"text": "et si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subiacebit delicto."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:4",
"text": "Anima, qu\u00e6 iuraverit, et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum iuramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:5",
"text": "agat p\u0153nitentiam pro peccato,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:6",
"text": "et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato eius:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:7",
"text": "sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:8",
"text": "dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo h\u00e6reat, et non penitus abrumpatur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:9",
"text": "Et asperget de sanguine eius parietem altaris. quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum eius, quia pro peccato est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:10",
"text": "Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius, et dimittetur ei."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:11",
"text": "Quod si non quiverit manus eius duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo simil\u00e6 partem ephi decimam. non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:12",
"text": "tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum eius qui obtulerit,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:13",
"text": "rogans pro illo et expians, reliquam vero partem ipse habebit in munere."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:14",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:15",
"text": "Anima si pr\u00e6varicans ceremonias, per errorem in his, qu\u00e6 Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, iuxta pondus Sanctuarii:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:16",
"text": "ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:17",
"text": "Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his qu\u00e6 Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:18",
"text": "offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, iuxta mensuram, \u00e6stimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Leviticus 5:19",
"text": "quia per errorem deliquit in Dominum. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:1",
"text": "Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:2",
"text": "Anima qu\u00e6 peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:3",
"text": "sive rem perditam invenerit, et inficians insuper peieraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:4",
"text": "convicta delicti, reddet"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:5",
"text": "omnia qu\u00e6 per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:6",
"text": "Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, iuxta \u00e6stimationem, mensuramque delicti:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:7",
"text": "qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis qu\u00e6 faciendo peccavit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:8",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:9",
"text": "Pr\u00e6cipe Aaron et filiis eius: H\u00e6c est lex holocausti: Cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:10",
"text": "vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens iuxta altare,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:11",
"text": "spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:12",
"text": "Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subiiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:13",
"text": "Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:14",
"text": "H\u00e6c est lex sacrificii et libamentorum, qu\u00e6 offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:15",
"text": "Tollet sacerdos pugillum simil\u00e6, qu\u00e6 conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:16",
"text": "reliquam autem partem simil\u00e6 comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco Sancto Atrii tabernaculi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:17",
"text": "Ideo autem non fermentabitur, quia pars eius in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:18",
"text": "Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini. omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:19",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:20",
"text": "H\u00e6c est oblatio Aaron, et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis su\u00e6. Decimam partem ephi offerent simil\u00e6 in sacrificio sempiterno, medium eius mane, et medium eius vespere:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:21",
"text": "qu\u00e6 in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:22",
"text": "sacerdos, qui iure patri successerit, et tota cremabitur in altari."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:23",
"text": "Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:24",
"text": "Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:25",
"text": "Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex hosti\u00e6 pro peccato: In loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:26",
"text": "Sacerdos qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:27",
"text": "Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:28",
"text": "Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur. quod si vas \u00e6neum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:29",
"text": "Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus eius, quia Sanctum sanctorum est."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "Leviticus 6:30",
"text": "Hostia enim qu\u00e6 c\u00e6ditur pro peccato, cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in Sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:1",
"text": "H\u00e6c quoque lex hosti\u00e6 pro delicto, Sancta sanctorum est:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:2",
"text": "idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis eius per gyrum altaris fundetur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:3",
"text": "Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:4",
"text": "Duos renunculos, et pinguedinem qu\u00e6 iuxta ilia est, reticulumque iecoris cum renunculis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:5",
"text": "et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:6",
"text": "Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:7",
"text": "Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hosti\u00e6 lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:8",
"text": "Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:9",
"text": "Et omne sacrificium simil\u00e6, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine pr\u00e6paratur, eius erit sacerdotis a quo offertur:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:10",
"text": "sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura \u00e6qua per singulos dividetur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:11",
"text": "H\u00e6c est lex hosti\u00e6 pacificorum qu\u00e6 offertur Domino."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:12",
"text": "Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:13",
"text": "panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, qu\u00e6 immolatur pro pacificis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:14",
"text": "ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hosti\u00e6 sanguinem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:15",
"text": "cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:16",
"text": "Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:17",
"text": "quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:18",
"text": "si quis de carnibus victim\u00e6 pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius qu\u00e6cumque anima tali se edulio contaminaverit, pr\u00e6varicationis rea erit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:19",
"text": "Caro, qu\u00e6 aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:20",
"text": "Anima polluta qu\u00e6 ederit de carnibus hosti\u00e6 pacificorum, qu\u00e6 oblata est Domino, peribit de populis suis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:21",
"text": "Et qu\u00e6 tetigerit immunditiam hominis, vel iumenti, sive omnis rei, qu\u00e6 polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:22",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:23",
"text": "Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et capr\u00e6 non comedetis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:24",
"text": "Adipem cadaveris morticini, et eius animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:25",
"text": "Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:26",
"text": "Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:27",
"text": "Omnis anima, qu\u00e6 ederit sanguinem, peribit de populis suis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:28",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:29",
"text": "Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta eius."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:30",
"text": "tenebit manibus adipem hosti\u00e6, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:31",
"text": "qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron, et filiorum eius."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:32",
"text": "armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:33",
"text": "Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:34",
"text": "Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis eius lege perpetua, ab omni populo Israel."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:35",
"text": "H\u00e6c est unctio Aaron et filiorum eius in ceremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:36",
"text": "et qu\u00e6 pr\u00e6cepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:37",
"text": "Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 7,
"name": "Leviticus 7:38",
"text": "quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:2",
"text": "Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:3",
"text": "et congregabis omnem c\u0153tum ad ostium tabernaculi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:4",
"text": "Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:5",
"text": "ait: Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:6",
"text": "Statimque obtulit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:7",
"text": "vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:8",
"text": "quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:9",
"text": "Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:10",
"text": "Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:11",
"text": "Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa eius, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:12",
"text": "Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:13",
"text": "filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut iusserat Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:14",
"text": "Obtulit et vitulum pro peccato. cumque super caput eius posuisset Aaron, et filii eius manus suas,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:15",
"text": "immolavit eum: hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum. quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:16",
"text": "Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum iecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis adolevit super altare:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:17",
"text": "vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:18",
"text": "Obtulit et arietem in holocaustum: super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:19",
"text": "immolavit eum, et fudit sanguinem eius per circuitum altaris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:20",
"text": "Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius, et artus, et adipem adolevit igni,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:21",
"text": "lotis prius intestinis et pedibus. totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut pr\u00e6ceperat ei."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:22",
"text": "Obtulit et arietem secundum, in consecratione sacerdotum: posueruntque super caput eius Aaron et filii eius manus suas."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:23",
"text": "quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine eius, tetigit extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 Aaron, et pollicem manus eius dextr\u00e6, similiter et pedis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:24",
"text": "Obtulit et filios Aaron. cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auricul\u00e6 singulorum dextr\u00e6, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:25",
"text": "adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem qu\u00e6 operit intestina, reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:26",
"text": "Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque posuit super adipes, et armum dextrum,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:27",
"text": "tradens simul omnia Aaron et filiis eius. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:28",
"text": "rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:29",
"text": "Tulitque pectusculum elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:30",
"text": "Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius, et super filios illius ac vestes eorum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:31",
"text": "Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, pr\u00e6cepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut pr\u00e6cepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii eius comedent eos:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:32",
"text": "quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:33",
"text": "De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestr\u00e6. septem enim diebus finitur consecratio:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:34",
"text": "sicut et impr\u00e6sentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:35",
"text": "Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi pr\u00e6ceptum est."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 8,
"name": "Leviticus 8:36",
"text": "Feceruntque Aaron et filii eius cuncta qu\u00e6 locutus est Dominus per manum Moysi. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:1",
"text": "Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius, ac maiores natu Israel, dixitque ad Aaron:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:2",
"text": "Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:3",
"text": "Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum anniculos, et sine macula in holocaustum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:4",
"text": "bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes. hodie enim Dominus apparebit vobis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:5",
"text": "Tulerunt ergo cuncta qu\u00e6 iusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:6",
"text": "ait Moyses: Iste est sermo, quem pr\u00e6cepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:7",
"text": "Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo. cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut pr\u00e6cepit Dominus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:8",
"text": "Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:9",
"text": "cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:10",
"text": "Adipemque et renunculos, ac reticulum iecoris, qu\u00e6 sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:11",
"text": "carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:12",
"text": "Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:13",
"text": "ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt. qu\u00e6 omnia super altare cremavit igni,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:14",
"text": "lotis aqua prius intestinis et pedibus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:15",
"text": "Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:16",
"text": "fecit holocaustum,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:17",
"text": "addens in sacrificio libamenta, qu\u00e6 pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque ceremoniis holocausti matutini."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:18",
"text": "Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:19",
"text": "Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum iecoris"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:20",
"text": "posuerunt super pectora. cumque cremati essent adipes super altare,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:21",
"text": "pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut pr\u00e6ceperat Moyses."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:22",
"text": "Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:23",
"text": "Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Leviticus 9:24",
"text": "et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turb\u00e6, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:1",
"text": "Arreptisque Nadab, et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis pr\u00e6ceptum non erat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:2",
"text": "Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:3",
"text": "Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis, qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:4",
"text": "Vocatis autem Moyses Misaele, et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite et tollite fratres vestros de conspectu Sanctuarii, et asportate extra castra."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:5",
"text": "Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut iacebant, vestitos lineis tunicis, et eiecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:6",
"text": "Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios eius: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem c\u0153tum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israel plangant incendium quod Dominus suscitavit:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:7",
"text": "vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanct\u00e6 unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia iuxta pr\u00e6ceptum Moysi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:8",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Aaron:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:9",
"text": "Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia pr\u00e6ceptum sempiternum est in generationes vestras."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:10",
"text": "Et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:11",
"text": "doceatisque filios Israel omnia legitima mea qu\u00e6 locutus est Dominus ad eos per manum Moysi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:12",
"text": "Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios eius, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento iuxta altare, quia Sanctum sanctorum est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:13",
"text": "Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut pr\u00e6ceptum est mihi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:14",
"text": "Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et fili\u00e6 tu\u00e6 tecum. tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:15",
"text": "eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos lege perpetua, sicut pr\u00e6cepit Dominus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:16",
"text": "Inter h\u00e6c, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum qu\u00e6reret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:17",
"text": "Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, qu\u00e6 Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:18",
"text": "pr\u00e6sertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut pr\u00e6ceptum est mihi?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:19",
"text": "Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides. quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in ceremoniis mente lugubri?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Leviticus 10:20",
"text": "Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:2",
"text": "Dicite filiis Israel: H\u00e6c sunt animalia qu\u00e6 comedere debetis de cunctis animantibus terr\u00e6:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:3",
"text": "Omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:4",
"text": "Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:5",
"text": "Ch\u0153rogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:6",
"text": "Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:7",
"text": "Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:8",
"text": "horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:9",
"text": "H\u00e6c sunt qu\u00e6 gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:10",
"text": "Quidquid autem pinnulas et squamas non habet eorum qu\u00e6 in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:11",
"text": "execrandumque erit, carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:12",
"text": "Cuncta qu\u00e6 non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:13",
"text": "H\u00e6c sunt qu\u00e6 de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: Aquilam, et gryphem, et hali\u00e6etum,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:14",
"text": "et milvum ac vulturem iuxta genus suum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:15",
"text": "et omne corvini generis in similitudinem suam,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:16",
"text": "struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem iuxta genus suum:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:17",
"text": "bubonem, et mergulum, et ibin,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:18",
"text": "et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:19",
"text": "herodionem, et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:20",
"text": "Omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes, abominabile erit vobis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:21",
"text": "Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per qu\u00e6 salit super terram,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:22",
"text": "comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula iuxta genus suum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:23",
"text": "Quidquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:24",
"text": "et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:25",
"text": "et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:26",
"text": "Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:27",
"text": "Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, qu\u00e6 incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:28",
"text": "Et qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia h\u00e6c immunda sunt vobis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:29",
"text": "H\u00e6c quoque inter polluta reputabuntur de his, qu\u00e6 moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula iuxta genus suum,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:30",
"text": "mygale, et cham\u00e6leon, et stellio, et lacerta, et talpa:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:31",
"text": "omnia h\u00e6c immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:32",
"text": "et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:33",
"text": "Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:34",
"text": "Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:35",
"text": "Et quidquid de morticinis huiuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:36",
"text": "Fontes vero et cistern\u00e6, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:37",
"text": "Si ceciderit super sementem, non polluet eam."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:38",
"text": "Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:39",
"text": "Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:40",
"text": "et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit; lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:41",
"text": "Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:42",
"text": "Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:43",
"text": "Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:44",
"text": "Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:45",
"text": "Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de Terra \u00c6gypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:46",
"text": "Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis anim\u00e6 viventis, qu\u00e6 movetur in aqua, et reptat in terra,"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 11,
"name": "Leviticus 11:47",
"text": "ut differentias noveritis mundi, et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Leviticus 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Leviticus 12:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Leviticus 12:2",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstru\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Leviticus 12:3",
"text": "Et die octavo circumcidetur infantulus:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Leviticus 12:4",
"text": "ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis su\u00e6. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in Sanctuarium, donec impleantur dies purificationis su\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Leviticus 12:5",
"text": "Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis su\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Leviticus 12:6",
"text": "Cumque expleti fuerint dies purificationis su\u00e6, pro filio, sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columb\u00e6 sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Leviticus 12:7",
"text": "qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui. ista est lex parientis masculum aut feminam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Leviticus 12:8",
"text": "Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato. orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:2",
"text": "Homo, in cuius cute et carne ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est plaga lepr\u00e6, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:3",
"text": "Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem. ipsamque speciem lepr\u00e6 humiliorem cute et carne reliqua; plaga lepr\u00e6 est, et ad arbitrium eius separabitur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:4",
"text": "Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:5",
"text": "et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:6",
"text": "Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:7",
"text": "Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditi\u00e6, iterum lepra creverit; adducetur ad eum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:8",
"text": "et immunditi\u00e6 condemnabitur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:9",
"text": "Plaga lepr\u00e6 si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:10",
"text": "et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:11",
"text": "lepra vetustissima iudicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicu\u00e6 immunditi\u00e6 est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:12",
"text": "Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:13",
"text": "considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima iudicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:14",
"text": "Quando vero caro vivens in eo apparuerit,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:15",
"text": "tunc sacerdotis iudicio polluetur, et inter immundos reputabitur. caro enim viva si lepra aspergitur, immunda est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:16",
"text": "Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:17",
"text": "considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:18",
"text": "Caro autem et cutis in qua ulcus natum est et sanatum,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:19",
"text": "et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:20",
"text": "qui cum viderit locum lepr\u00e6 humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepr\u00e6 orta est in ulcere."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:21",
"text": "Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:22",
"text": "et si quidem creverit, adiudicabit eum lepr\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:23",
"text": "sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:24",
"text": "Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:25",
"text": "considerabit eam sacerdos, et ecce versa est in alborem, et locus eius reliqua cute est humilior: contaminabit eum, quia plaga lepr\u00e6 in cicatrice orta est."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:26",
"text": "Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepr\u00e6 species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:27",
"text": "et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:28",
"text": "sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combustur\u00e6."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:29",
"text": "Vir, sive mulier, in cuius capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:30",
"text": "et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior; contaminabit eos, quia lepra capitis ac barb\u00e6 est."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:31",
"text": "Sin autem viderit locum macul\u00e6 \u00e6qualem vicin\u00e6 carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:32",
"text": "et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plag\u00e6 carni reliqu\u00e6 \u00e6qualis:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:33",
"text": "radetur homo absque loco macul\u00e6, et includetur septem diebus aliis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:34",
"text": "Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus suis mundus erit."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:35",
"text": "Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:36",
"text": "non qu\u00e6ret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:37",
"text": "Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronunciet mundum."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:38",
"text": "Vir, sive mulier, in cuius cute candor apparuerit,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:39",
"text": "intuebitur eos sacerdos. si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:40",
"text": "Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus et mundus est:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:41",
"text": "et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:42",
"text": "Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:43",
"text": "et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubi\u00e6 lepr\u00e6, qu\u00e6 orta est in calvitio."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:44",
"text": "Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:45",
"text": "habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:46",
"text": "Omni tempore quo leprosus est, et immundus, solus habitabit extra castra."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:47",
"text": "Vestis lanea sive linea, qu\u00e6 lepram habuerit"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:48",
"text": "in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:49",
"text": "si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:50",
"text": "qui consideratam recludet septem diebus:"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:51",
"text": "et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum iudicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:52",
"text": "et idcirco comburetur flammis."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:53",
"text": "Quod si eam viderit non crevisse,"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:54",
"text": "pr\u00e6cipiet, et lavabunt id, in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:55",
"text": "Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum iudicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum, lepra."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:56",
"text": "Sin autem obscurior fuerit locus lepr\u00e6, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:57",
"text": "Quod si ultra apparuerit in his locis, qu\u00e6 prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga: debet igne comburi."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:58",
"text": "si cessaverit, lavabit aqua ea, qu\u00e6 pura sunt, secundo, et munda erunt."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 13,
"name": "Leviticus 13:59",
"text": "Ista est lex lepr\u00e6 vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pellice\u00e6, quomodo mundari debeat, vel contaminari. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:2",
"text": "Hic est ritus leprosi, quando mundandus est: Adducetur ad sacerdotem:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:3",
"text": "qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:4",
"text": "pr\u00e6cipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:5",
"text": "et unum ex passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:6",
"text": "alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:7",
"text": "quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut iure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:8",
"text": "Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:9",
"text": "et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:10",
"text": "die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas simil\u00e6 in sacrificium, qu\u00e6 conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:11",
"text": "Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et h\u00e6c omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:12",
"text": "tollet agnum, et offeret eum pro delicto, oleique sextarium. et oblatis ante Dominum omnibus,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:13",
"text": "immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:14",
"text": "Assumensque sacerdos de sanguine hosti\u00e6, qu\u00e6 immolata est pro delicto, ponet super extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 eius qui mundatur, et super pollices manus dextr\u00e6 et pedis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:15",
"text": "et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:16",
"text": "tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:17",
"text": "quod autem reliquum est olei in l\u00e6va manu, fundet super extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 eius qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:18",
"text": "et super caput eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:19",
"text": "Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato. tunc immolabit holocaustum,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:20",
"text": "et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:21",
"text": "Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire qu\u00e6 dicta sunt, pro delicto assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem simil\u00e6 conspers\u00e6 oleo in sacrificium, et olei sextarium,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:22",
"text": "duosque turtures sive duos pullos columb\u00e6, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:23",
"text": "offeretque ea die octavo purificationis su\u00e6 sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:24",
"text": "qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:25",
"text": "immolatoque agno, de sanguine eius ponet super extremum auricul\u00e6 dextr\u00e6 illius qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:26",
"text": "olei vero partem mittet in manum suam sinistram,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:27",
"text": "in quo tingens digitum dextr\u00e6 manus asperget septies coram Domino:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:28",
"text": "tangetque extremum dextr\u00e6 auricul\u00e6 illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:29",
"text": "reliquam autem partem olei, qu\u00e6 est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:30",
"text": "et turturem sive pullum columb\u00e6 offeret,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:31",
"text": "unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:32",
"text": "Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:33",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:34",
"text": "Cum ingressi fueritis Terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepr\u00e6 in \u00e6dibus,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:35",
"text": "ibit cuius est domus, nuncians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepr\u00e6 videtur mihi esse in domo mea."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:36",
"text": "At ille pr\u00e6cipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia qu\u00e6 in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:37",
"text": "et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:38",
"text": "egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:39",
"text": "Reversusque die septimo, considerabit eam. si invenerit crevisse lepram,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:40",
"text": "iubebit erui lapides in quibus lepra est, et proiici eos extra civitatem in locum immundum:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:41",
"text": "domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasur\u00e6 extra urbem in locum immundum,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:42",
"text": "lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:43",
"text": "Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:44",
"text": "ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:45",
"text": "quam statim destruent, et lapides eius ac ligna, atque universum pulverem proiicient extra oppidum in locum immundum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:46",
"text": "Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:47",
"text": "et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:48",
"text": "Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:49",
"text": "et in purificationem eius sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:50",
"text": "et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:51",
"text": "tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:52",
"text": "purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:53",
"text": "Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et iure mundabitur."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:54",
"text": "Ista est lex omnis lepr\u00e6 et percussur\u00e6,"
},
{
"verse": 55,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:55",
"text": "lepr\u00e6 vestium et domorum,"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:56",
"text": "cicatricis et erumpentium papularum, lucentis macul\u00e6, et in varias species, coloribus immutatis,"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 14,
"name": "Leviticus 14:57",
"text": "ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:2",
"text": "Loquimini filiis Israel, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:3",
"text": "Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere, cum per singula momenta adh\u00e6serit carni eius, atque concreverit f\u0153dus humor."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:4",
"text": "Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:5",
"text": "Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:6",
"text": "Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:7",
"text": "Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:8",
"text": "Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:9",
"text": "Sagma, super quo sederit, immundum erit:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:10",
"text": "et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:11",
"text": "Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua: et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:12",
"text": "Vas fictile quod tetigerit, confringetur: vas autem ligneum lavabitur aqua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:13",
"text": "Si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:14",
"text": "Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columb\u00e6, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:15",
"text": "qui faciet unum pro peccato, et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:16",
"text": "Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:17",
"text": "Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:18",
"text": "Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:19",
"text": "Mulier, qu\u00e6 redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:20",
"text": "Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:21",
"text": "et in quo dormierit vel sederit diebus separationis su\u00e6, polluetur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:22",
"text": "Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:23",
"text": "Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:24",
"text": "Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus: et omne stratum, in quo dormierit, polluetur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:25",
"text": "Mulier, qu\u00e6 patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel qu\u00e6 post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subiacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:26",
"text": "omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:27",
"text": "quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:28",
"text": "Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis su\u00e6:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:29",
"text": "et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum ad ostium tabernaculi testimonii:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:30",
"text": "qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditi\u00e6 eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:31",
"text": "Docebitis ergo filios Israel ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:32",
"text": "Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "Leviticus 15:33",
"text": "et qu\u00e6 menstruis temporibus separatur, vel qu\u00e6 iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum ea. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:2",
"text": "et pr\u00e6cepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur Sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum)"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:3",
"text": "nisi h\u00e6c ante fecerit: Vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:4",
"text": "Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: h\u00e6c enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:5",
"text": "Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:6",
"text": "Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:7",
"text": "duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:8",
"text": "mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:9",
"text": "cuius exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:10",
"text": "cuius autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:11",
"text": "His rite celebratis, offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:12",
"text": "assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in Sancta:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:13",
"text": "ut positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum, quod est supra testimonium, et non moriatur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:14",
"text": "Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:15",
"text": "Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut pr\u00e6ceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:16",
"text": "et expiet Sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a pr\u00e6varicationibus eorum, cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:17",
"text": "Nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex Sanctuarium ingreditur, ut roget pro se et pro domo sua, et pro universo c\u0153tu Israel donec egrediatur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:18",
"text": "Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:19",
"text": "aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:20",
"text": "Postquam emundaverit Sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:21",
"text": "et posita utraque manu super caput eius, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: qu\u00e6 imprecans capiti eius, emittet illum per hominem paratum, in desertum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:22",
"text": "Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:23",
"text": "revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat cum intraret Sanctuarium, relictisque ibi,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:24",
"text": "lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:25",
"text": "et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:26",
"text": "ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua et corpus aqua, et sic ingredietur in castra."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:27",
"text": "Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in Sanctuarium ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac fimum:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:28",
"text": "et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua, et carnem aqua, et sic ingredietur in castra."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:29",
"text": "Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: Mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:30",
"text": "In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:31",
"text": "sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:32",
"text": "Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius manus initiat\u00e6 sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:33",
"text": "et expiabit Sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 16,
"name": "Leviticus 16:34",
"text": "Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:1",
"text": "Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:2",
"text": "Loquere Aaron et filiis eius, et cunctis filiis Israel, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:3",
"text": "Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem, sive capram in castris vel extra castra,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:4",
"text": "et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:5",
"text": "Ideo sacerdoti offerre debent filii Israel hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:6",
"text": "Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:7",
"text": "et nequaquam ultra immolabunt hostias suas d\u00e6monibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:8",
"text": "Et ad ipsos dices: Homo de domo Israel, et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:9",
"text": "et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:10",
"text": "Homo quilibet de domo Israel, et de advenis qui pereginantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:11",
"text": "quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro anim\u00e6 piaculo sit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:12",
"text": "Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur apud vos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:13",
"text": "Homo quicumque de filiis Israel, et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione, atque aucupio ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius, et operiat illum terra."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:14",
"text": "Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israel: Sanguinem univers\u00e6 carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:15",
"text": "Anima, qu\u00e6 comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Leviticus 17:16",
"text": "Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:1",
"text": "Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:2",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:3",
"text": "iuxta consuetudinem Terr\u00e6 \u00c6gypti, in qua habitastis, non facietis: et iuxta morem Regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:4",
"text": "Facietis iudicia mea, et pr\u00e6cepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:5",
"text": "Custodite leges meas atque iudicia, qu\u00e6 faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:6",
"text": "Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:7",
"text": "Turpitudinem patris tui turpitudinem matris tu\u00e6 non discooperies: mater tua est. non revelabis turpitudinem eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:8",
"text": "Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:9",
"text": "Turpitudinem sororis tu\u00e6 ex patre, sive ex matre, qu\u00e6 domi vel foris genita est, non revelabis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:10",
"text": "Turpitudinem fili\u00e6 filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:11",
"text": "Turpitudinem fili\u00e6 uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:12",
"text": "Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:13",
"text": "Turpitudinem sororis matris tu\u00e6 non revelabis, eo quod caro sit matris tu\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:14",
"text": "Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem eius, qu\u00e6 tibi affinitate coniungitur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:15",
"text": "Turpitudinem nurus tu\u00e6 non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:16",
"text": "Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:17",
"text": "Turpitudinem uxoris tu\u00e6 et fili\u00e6 eius non revelabis. Filiam filii eius, et filiam fili\u00e6 illius non sumes, ut reveles ignominiam eius: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:18",
"text": "Sororem uxoris tu\u00e6 in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:19",
"text": "Ad mulierem, qu\u00e6 patitur menstrua, non accedes, nec revelabis f\u0153ditatem eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:20",
"text": "Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:21",
"text": "De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:22",
"text": "Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:23",
"text": "Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento, nec miscebitur ei: quia scelus est."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:24",
"text": "Nec polluamini in omnibus his, quibus contaminat\u00e6 sunt univers\u00e6 gentes, quas ego eiiciam ante conspectum vestrum,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:25",
"text": "et quibus polluta est terra: cuius ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:26",
"text": "Custodite legitima mea atque iudicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:27",
"text": "Omnes enim execrationes istas fecerunt accol\u00e6 terr\u00e6 qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:28",
"text": "Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, qu\u00e6 fuit ante vos."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:29",
"text": "Omnis anima, qu\u00e6 fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "Leviticus 18:30",
"text": "Custodite mandata mea. Nolite facere qu\u00e6 fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:1",
"text": "Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:2",
"text": "Loquere ad omnem c\u0153tum filiorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:3",
"text": "Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:4",
"text": "Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:5",
"text": "Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:6",
"text": "eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:7",
"text": "Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:8",
"text": "portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:9",
"text": "Cumque messueris segetes terr\u00e6 tu\u00e6, non tondebis usque ad solum superficiem terr\u00e6: nec remanentes spicas colliges."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:10",
"text": "Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:11",
"text": "Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:12",
"text": "Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. ego Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:13",
"text": "Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:14",
"text": "Non maledices surdo, nec coram c\u00e6co pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:15",
"text": "Non facies quod iniquum est, nec iniuste iudicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:16",
"text": "Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. ego Dominus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:17",
"text": "Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:18",
"text": "Non qu\u00e6ras ultionem, nec memor eris iniuri\u00e6 civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. ego Dominus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:19",
"text": "Leges meas custodite. Iumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, qu\u00e6 ex duobus texta est, non indueris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:20",
"text": "Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, qu\u00e6 sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:21",
"text": "pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:22",
"text": "orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:23",
"text": "Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis pr\u00e6putia eorum: poma, qu\u00e6 germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:24",
"text": "Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:25",
"text": "Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma qu\u00e6 proferunt. ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:26",
"text": "Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:27",
"text": "Neque in rotundum attondebitis comam: nec radetis barbam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:28",
"text": "Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas, aut stigmata facietis vobis. ego Dominus."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:29",
"text": "Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra, et impleatur piaculo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:30",
"text": "Sabbata mea custodite, et Sanctuarium meum metuite. ego Dominus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:31",
"text": "Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:32",
"text": "Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. ego sum Dominus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:33",
"text": "Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:34",
"text": "sed sit inter vos quasi indigena: et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos adven\u00e6 in Terra \u00c6gypti. ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:35",
"text": "Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:36",
"text": "Statera iusta, et \u00e6qua sint pondera, iustus modius, \u00e6quusque sextarius. ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 19,
"name": "Leviticus 19:37",
"text": "Custodite omnia pr\u00e6cepta mea, et universa iudicia, et facite ea. ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:2",
"text": "H\u00e6c loqueris filiis Israel: Homo de filiis Israel, et de advenis, qui habitant in Israel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terr\u00e6 lapidabit eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:3",
"text": "Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit Sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:4",
"text": "Quod si negligens populus terr\u00e6, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:5",
"text": "ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem eius, succidamque et ipsum, et omnes qui consensuerunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:6",
"text": "Anima, qu\u00e6 declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:7",
"text": "Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:8",
"text": "Custodite pr\u00e6cepta mea, et facite ea: Ego Dominus qui sanctifico vos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:9",
"text": "Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri, matrique maledixit, sanguis eius sit super eum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:10",
"text": "Si m\u0153chatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et m\u0153chus et adultera."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:11",
"text": "Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:12",
"text": "Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:13",
"text": "Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:14",
"text": "Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:15",
"text": "Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:16",
"text": "Mulier, qu\u00e6 succubuerit cuilibet iumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:17",
"text": "Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris su\u00e6, et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam: nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:18",
"text": "Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem eius, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:19",
"text": "Turpitudinem materter\u00e6, et amit\u00e6 tu\u00e6 non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis su\u00e6 nudavit, portabunt ambo iniquitatem suam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:20",
"text": "Qui coierit cum uxore patrui, vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis su\u00e6, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:21",
"text": "Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:22",
"text": "Custodite leges meas, atque iudicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:23",
"text": "Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim h\u00e6c fecerunt, et abominatus sum eas."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:24",
"text": "Vobis autem loquor: Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:25",
"text": "Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis qu\u00e6 moventur in terra, et qu\u00e6 vobis ostendi esse polluta."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:26",
"text": "Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "Leviticus 20:27",
"text": "Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur. lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:1",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:2",
"text": "nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:3",
"text": "et sorore virgine qu\u00e6 non est nupta viro:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:4",
"text": "sed nec in principe populi sui contaminabitur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:5",
"text": "Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:6",
"text": "Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:7",
"text": "Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam, qu\u00e6 repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:8",
"text": "et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico eos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:9",
"text": "Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:10",
"text": "Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecrat\u00e6 sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:11",
"text": "et ad omnem mortuum non ingredietur omnino. super patre quoque suo, et matre non contaminabitur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:12",
"text": "Nec egredietur de sanctis, ne polluat Sanctuarium Domini, quia oleum sanct\u00e6 unctionis Dei sui super eum est. ego Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:13",
"text": "Virginem ducet uxorem:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:14",
"text": "Viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:15",
"text": "ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis su\u00e6: quia ego Dominus qui sanctifico eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:16",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:17",
"text": "Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:18",
"text": "nec accedet ad ministerium eius: si c\u00e6cus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:19",
"text": "si fracto pede, si manu,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:20",
"text": "si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:21",
"text": "Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:22",
"text": "vescetur tamen panibus, qui offeruntur in Sanctuario,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:23",
"text": "ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet Sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Leviticus 21:24",
"text": "Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios eius, et ad omnem Israel cuncta qu\u00e6 fuerant sibi imperata. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:1",
"text": "Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:2",
"text": "Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his qu\u00e6 consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, qu\u00e6 ipsi offerunt. ego Dominus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:3",
"text": "Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea qu\u00e6 consecrata sunt, et qu\u00e6 obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. ego sum Dominus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:4",
"text": "Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his qu\u00e6 sanctificata sunt mihi donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:5",
"text": "et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cuius tactus est sordidus,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:6",
"text": "immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his qu\u00e6 sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:7",
"text": "et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:8",
"text": "Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. ego sum Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:9",
"text": "Custodiant pr\u00e6cepta mea, ut non subiaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. ego Dominus qui sanctifico eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:10",
"text": "Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis, et mercenarius non vescentur ex eis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:11",
"text": "Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, his comedent ex eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:12",
"text": "Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit: de his qu\u00e6 sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:13",
"text": "sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:14",
"text": "Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in Sanctuarium."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:15",
"text": "Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, qu\u00e6 offerunt Domino:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:16",
"text": "ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. ego Dominus qui sanctifico eos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:17",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:18",
"text": "Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:19",
"text": "ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:20",
"text": "si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:21",
"text": "Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:22",
"text": "Si c\u00e6cum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:23",
"text": "Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:24",
"text": "Omne animal, quod vel contritis vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:25",
"text": "De manu alienigen\u00e6 non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:26",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:27",
"text": "Bos, ovis, et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris su\u00e6: die autem octavo, et deinceps offerri poterunt Domino."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:28",
"text": "Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum f\u0153tibus suis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:29",
"text": "Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:30",
"text": "eodem die comedetis eam, non remanebit quidquam in mane alterius diei. ego Dominus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:31",
"text": "Custodite mandata mea, et facite ea. ego Dominus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:32",
"text": "Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 22,
"name": "Leviticus 22:33",
"text": "et eduxi de Terra \u00c6gypti, ut essem vobis in Deum. ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:2",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos: H\u00e6 sunt feri\u00e6 Domini, quas vocabitis sanctas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:3",
"text": "Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus. omne opus non facietis in eo. sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:4",
"text": "H\u00e6 sunt ergo feri\u00e6 Domini sanct\u00e6, quas celebrare debetis temporibus suis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:5",
"text": "Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:6",
"text": "et quintadecima die mensis huius, sollemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:7",
"text": "dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:8",
"text": "sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:9",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:10",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestr\u00e6 ad sacerdotem:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:11",
"text": "qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die Sabbati, et sanctificabit illum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:12",
"text": "Atque in eodem die quo manipulus consecratur, c\u00e6detur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:13",
"text": "Et libamenta offerentur cum eo, du\u00e6 decim\u00e6 simil\u00e6 conspers\u00e6 oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:14",
"text": "Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Pr\u00e6ceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:15",
"text": "Numerabitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:16",
"text": "usque ad alteram diem expletionis hebdomad\u00e6 septim\u00e6, id est quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:17",
"text": "ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis simil\u00e6 fermentat\u00e6, quos coquetis in primitias Domini."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:18",
"text": "Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:19",
"text": "Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:20",
"text": "Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:21",
"text": "Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:22",
"text": "Postquam autem messueritis segetem terr\u00e6 vestr\u00e6, nec secabitis eam usque ad solum: nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:23",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:24",
"text": "Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:25",
"text": "omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:26",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:27",
"text": "Decimo die mensis huius septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:28",
"text": "Omne opus servile non facietis in tempore diei huius: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:29",
"text": "Omnis anima, qu\u00e6 afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:30",
"text": "et qu\u00e6 operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:31",
"text": "Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:32",
"text": "sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:33",
"text": "Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:34",
"text": "Loquere filiis Israel: A quintodecimo die mensis huius septimi, erunt feri\u00e6 tabernaculorum septem diebus Domino."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:35",
"text": "Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:36",
"text": "Et septem diebus offeretis holocausta Domino. dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim c\u0153tus atque collect\u00e6: omne opus servile non facietis in eo."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:37",
"text": "H\u00e6 sunt feri\u00e6 Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:38",
"text": "exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et qu\u00e6 offeretis ex voto, vel qu\u00e6 sponte tribuetis Domino."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:39",
"text": "A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terr\u00e6 vestr\u00e6, celebrabitis ferias Domini septem diebus. die primo et die octavo erit sabbatum, id est requies."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:40",
"text": "Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrim\u00e6, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et l\u00e6tabimini coram Domino Deo vestro."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:41",
"text": "celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum. legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:42",
"text": "et habitabitis in umbraculis septem diebus. omnis, qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:43",
"text": "ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de Terra \u00c6gypti. ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 23,
"name": "Leviticus 23:44",
"text": "Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:1",
"text": "Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:2",
"text": "Pr\u00e6cipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas iugiter,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:3",
"text": "extra velum testimonii in tabernaculo f\u0153deris. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:4",
"text": "Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:5",
"text": "Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:6",
"text": "quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:7",
"text": "et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:8",
"text": "Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel f\u0153dere sempiterno:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:9",
"text": "eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:10",
"text": "Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem pepererat de viro \u00c6gyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:11",
"text": "Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater eius Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:12",
"text": "Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid iuberet Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:13",
"text": "Qui locutus est ad Moysen,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:14",
"text": "dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:15",
"text": "Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:16",
"text": "et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:17",
"text": "Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:18",
"text": "Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:19",
"text": "Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum: sicut fecit, sic fiet ei:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:20",
"text": "fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:21",
"text": "Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:22",
"text": "\u00c6quum iudicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "Leviticus 24:23",
"text": "Locutusque est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:2",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:3",
"text": "Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:4",
"text": "septimo autem anno sabbatum erit terr\u00e6, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:5",
"text": "Qu\u00e6 sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terr\u00e6 est:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:6",
"text": "sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancill\u00e6 et mercenario tuo, et adven\u00e6 qui peregrinantur apud te:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:7",
"text": "iumentis tuis et pecoribus omnia qu\u00e6 nascuntur, pr\u00e6bebunt cibum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:8",
"text": "Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, qu\u00e6 simul faciunt annos quadraginta novem:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:9",
"text": "et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:10",
"text": "Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terr\u00e6 tu\u00e6: ipse est enim iubil\u00e6us. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:11",
"text": "quia iubil\u00e6us est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemi\u00e6 non colligetis,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:12",
"text": "ob sanctificationem iubil\u00e6i, sed statim oblata comedetis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:13",
"text": "Anno iubil\u00e6i redient omnes ad possessiones suas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:14",
"text": "quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei emes ab eo,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:15",
"text": "et iuxta supputationem frugum vendet tibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:16",
"text": "Quanto plures anni remanserint post iubil\u00e6um, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. tempus enim frugum vendet tibi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:17",
"text": "Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:18",
"text": "Facite pr\u00e6cepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:19",
"text": "et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:20",
"text": "Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:21",
"text": "Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:22",
"text": "seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:23",
"text": "Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos adven\u00e6 et coloni mei estis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:24",
"text": "unde cuncta regio possessionis vestr\u00e6 sub redemptionis conditione vendetur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:25",
"text": "Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:26",
"text": "sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:27",
"text": "computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:28",
"text": "quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:29",
"text": "Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:30",
"text": "si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in iubileo."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:31",
"text": "Sin autem in villa domus, qu\u00e6 muros non habet, agrorum iure vendetur. si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:32",
"text": "\u00c6des Levitarum, qu\u00e6 in urbibus sunt, semper possunt redimi:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:33",
"text": "si redempt\u00e6 non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:34",
"text": "Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:35",
"text": "Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:36",
"text": "ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:37",
"text": "Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:38",
"text": "Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra \u00c6gypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:39",
"text": "Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:40",
"text": "sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum iubileum operabitur apud te,"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:41",
"text": "et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:42",
"text": "mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra \u00c6gypti. non veneant conditione servorum:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:43",
"text": "ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:44",
"text": "Servus et ancilla sint vobis de nationibus qu\u00e6 in circuitu vestro sunt."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:45",
"text": "Et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:46",
"text": "et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in \u00e6ternum. fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:47",
"text": "Si invaluerit apud vos manus adven\u00e6 atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:48",
"text": "post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:49",
"text": "et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:50",
"text": "supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis su\u00e6 usque ad annum iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:51",
"text": "Si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum, secundum hos reddet et pretium."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:52",
"text": "si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:53",
"text": "quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:54",
"text": "Quod si per h\u00e6c redimi non potuerit, anno iubileo egredietur cum liberis suis."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 25,
"name": "Leviticus 25:55",
"text": "Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra \u00c6gypti. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:1",
"text": "Ego Dominus Deus vester: Non facietis vobis idolum et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. eo enim sum Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:2",
"text": "Custodite sabbata mea, et pavete ad Sanctuarium meum. ego Dominus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:3",
"text": "Si in pr\u00e6ceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:4",
"text": "et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:5",
"text": "Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:6",
"text": "Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias: et gladius non transibit terminos vestros."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:7",
"text": "Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:8",
"text": "persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:9",
"text": "Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:10",
"text": "Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus proiicietis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:11",
"text": "Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abiiciet vos anima mea."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:12",
"text": "Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:13",
"text": "Ego Dominus Deus vester: qui eduxi vos de Terra \u00c6gyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:14",
"text": "Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:15",
"text": "si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempseritis, ut non faciatis ea qu\u00e6 a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:16",
"text": "ego quoque h\u00e6c faciam vobis: Visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, qu\u00e6 ab hostibus devorabitur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:17",
"text": "Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subiiciemini his qui oderunt vos. fugietis, nemine persequente."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:18",
"text": "Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:19",
"text": "et conteram superbiam duriti\u00e6 vestr\u00e6. Daboque vobis c\u00e6lum desuper sicut ferrum, et terram \u00e6neam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:20",
"text": "Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma pr\u00e6bebunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:21",
"text": "Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:22",
"text": "immittamque in vos bestias agri, qu\u00e6 consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desert\u00e6que fiant vi\u00e6 vestr\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:23",
"text": "Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:24",
"text": "ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:25",
"text": "inducamque super vos gladium ultorem f\u0153deris mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:26",
"text": "postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:27",
"text": "Sin autem nec per h\u00e6c audieritis me, sed ambulaveritis contra me:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:28",
"text": "et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:29",
"text": "ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:30",
"text": "destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:31",
"text": "in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam Sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:32",
"text": "Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:33",
"text": "Vos autem dispergam in Gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestr\u00e6 dirut\u00e6."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:34",
"text": "Tunc placebunt terr\u00e6 sabbata sua cunctis diebus solitudinis su\u00e6: quando fueritis"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:35",
"text": "in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis su\u00e6, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:36",
"text": "Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:37",
"text": "et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:38",
"text": "peribitis inter Gentes, et hostilis vos terra consumet."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:39",
"text": "Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:40",
"text": "donec confiteantur iniquitates suas, et maiorum suorum, quibus pr\u00e6varicati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:41",
"text": "Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:42",
"text": "Et recordabor f\u0153deris mei quod pepigi cum Iacob, et Isaac, et Abraham. Terr\u00e6 quoque memor ero:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:43",
"text": "qu\u00e6 cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea, et leges meas despexerint."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:44",
"text": "Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 26,
"name": "Leviticus 26:45",
"text": "et recordabor f\u0153deris mei pristini, quando eduxi eos de Terra \u00c6gypti in conspectu Gentium, ut essem Deus eorum. ego Dominus. H\u00e6c sunt iudicia atque pr\u00e6cepta et leges, quas dedit Dominus inter se et filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:2",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub \u00e6stimatione dabit pretium."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:3",
"text": "Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram Sanctuarii:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:4",
"text": "si mulier, triginta."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:5",
"text": "A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina decem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:6",
"text": "Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:7",
"text": "Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina decem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:8",
"text": "Si pauper fuerit, et \u00e6stimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille \u00e6stimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:9",
"text": "Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:10",
"text": "et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec peius bono. quod si mutaverit: et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:11",
"text": "Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:12",
"text": "qui iudicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:13",
"text": "quod si dare voluerit is, qui offert, addet supra \u00e6stimationem quintam partem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:14",
"text": "Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:15",
"text": "sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem \u00e6stimationis supra, et habebit domum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:16",
"text": "Quod si agrum possessionis su\u00e6 voverit, et consecraverit Domino: iuxta mensuram sementis \u00e6stimabitur pretium. si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:17",
"text": "Si statim ab anno incipientis iubilei voverit agrum, quanto valere potest, tanto \u00e6stimabitur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:18",
"text": "sin autem post aliquantum temporis: supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iubileum, et detrahetur ex pretio."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:19",
"text": "Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem \u00e6stimat\u00e6 pecuni\u00e6, et possidebit eum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:20",
"text": "Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:21",
"text": "quia cum iubilei venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:22",
"text": "Si ager emptus est, et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:23",
"text": "supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iubileum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:24",
"text": "in iubileo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis su\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:25",
"text": "Omnis \u00e6stimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:26",
"text": "Primogenita, qu\u00e6 ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:27",
"text": "Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, iuxta \u00e6stimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit \u00e6stimatum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:28",
"text": "Omne, quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:29",
"text": "Et omnis consecratio, qu\u00e6 offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:30",
"text": "Omnes decim\u00e6 terr\u00e6, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:31",
"text": "Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:32",
"text": "Omnium decimarum bovis et ovis et capr\u00e6, qu\u00e6 sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:33",
"text": "Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur. si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 27,
"name": "Leviticus 27:34",
"text": "H\u00e6c sunt pr\u00e6cepta, qu\u00e6 mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Numbers",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo f\u0153deris, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex \u00c6gypto, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:2",
"text": "Tollite summam univers\u00e6 congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:3",
"text": "a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israel, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:4",
"text": "Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:5",
"text": "quorum ista sunt nomina: De Ruben, Elisur filius Sedeur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:6",
"text": "de Simeon, Salamiel filius Surisaddai."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:7",
"text": "de Iuda, Nahasson, filius Aminadab."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:8",
"text": "de Issachar, Nathanael filius Suar."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:9",
"text": "de Zabulon, Eliab filius Helon."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:10",
"text": "Filiorum autem Ioseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud. de Manasse, Gamaliel filius Phadassur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:11",
"text": "De Beniamin, Abidan filius Gedeonis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:12",
"text": "de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:13",
"text": "de Aser, Phegiel filius Ochran."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:14",
"text": "de Gad, Eliasaph filius Duel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:15",
"text": "de Nephthali, Ahira filius Enan."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:16",
"text": "Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israel:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:17",
"text": "quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:18",
"text": "et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:19",
"text": "sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:20",
"text": "De Ruben primogenito Israelis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:21",
"text": "quadraginta sex millia quingenti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:22",
"text": "De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:23",
"text": "quinquaginta novem millia trecenti."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:24",
"text": "De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:25",
"text": "quadragintaquinque millia sexcenti quinquaginta."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:26",
"text": "De filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:27",
"text": "recensiti sunt septuaginta quattuor millia sexcenti."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:28",
"text": "De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:29",
"text": "recensiti sunt quinquaginta quattuor millia quadringenti."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:30",
"text": "De filiis Zabulon per generationes et familias, ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:31",
"text": "quinquaginta septem millia quadringenti."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:32",
"text": "De filiis Ioseph, filiorum Ephraim per generationes, et familias, ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:33",
"text": "quadraginta millia quingenti."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:34",
"text": "Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:35",
"text": "triginta duo millia ducenti."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:36",
"text": "De filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:37",
"text": "triginta quinque millia quadringenti."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:38",
"text": "De filiis Dan per generationes, et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:39",
"text": "sexaginta duo millia septingenti."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:40",
"text": "De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:41",
"text": "quadraginta millia et mille quingenti."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:42",
"text": "De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:43",
"text": "quinquaginta tria millia quadringenti."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:44",
"text": "Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israel, singulos per domos cognationum suarum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:45",
"text": "Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:46",
"text": "sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:47",
"text": "Levit\u00e6 autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:48",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:49",
"text": "Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israel:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:50",
"text": "sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa eius, et quidquid ad ceremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:51",
"text": "Cum proficiscendum fuerit, deponent Levit\u00e6 tabernaculum: cum castrametandum, erigent. quisquis externorum accesserit, occidetur."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:52",
"text": "Metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:53",
"text": "Porro Levit\u00e6 per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 1,
"name": "Numbers 1:54",
"text": "Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Dominus Moysi. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:2",
"text": "Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum castrametabuntur filii Israel, per gyrum tabernaculi f\u0153deris."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:3",
"text": "Ad Orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum eius Nahasson filius Aminadab."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:4",
"text": "et omnis de stirpe eius summa pugnantium, septuaginta quattuor millia sexcenti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:5",
"text": "Iuxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:6",
"text": "et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor millia quadringenti."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:7",
"text": "In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:8",
"text": "Omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:9",
"text": "Universi qui in castris Iud\u00e6 annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:10",
"text": "In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:11",
"text": "et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:12",
"text": "Iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:13",
"text": "et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:14",
"text": "In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:15",
"text": "et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:16",
"text": "Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:17",
"text": "Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum. quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:18",
"text": "Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:19",
"text": "cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:20",
"text": "Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:21",
"text": "cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:22",
"text": "In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:23",
"text": "et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:24",
"text": "Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:25",
"text": "Ad Aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:26",
"text": "cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:27",
"text": "Iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:28",
"text": "cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:29",
"text": "De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:30",
"text": "cunctus exercitus pugnatorum eius, quinquaginta tria millia quadringenti."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:31",
"text": "Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:32",
"text": "Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:33",
"text": "Levit\u00e6 autem non sunt numerati inter filios Israel: sic enim pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "Numbers 2:34",
"text": "Feceruntque filii Israel iuxta omnia qu\u00e6 mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:1",
"text": "H\u00e6 sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:2",
"text": "Et h\u00e6c nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:3",
"text": "H\u00e6c nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum replet\u00e6 et consecrat\u00e6 manus ut sacerdotio fungerentur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:4",
"text": "Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:5",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:6",
"text": "Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:7",
"text": "et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:8",
"text": "et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:9",
"text": "Dabisque dono Levitas"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:10",
"text": "Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:11",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:12",
"text": "Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levit\u00e6 mei."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:13",
"text": "Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in Terra \u00c6gypti: sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus, mei sunt: ego Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:14",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:15",
"text": "Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense, et supra."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:16",
"text": "Numeravit Moyses, ut pr\u00e6ceperat Dominus,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:17",
"text": "et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:18",
"text": "Filii Gerson: Lebni et Semei."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:19",
"text": "Filii Caath: Amram et Iesaar, Hebron et Oziel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:20",
"text": "Filii Merari: Moholi et Musi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:21",
"text": "De Gerson fuere famili\u00e6 du\u00e6, Lebnitica, et Semeitica:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:22",
"text": "quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:23",
"text": "Hi post tabernaculum metabuntur ad Occidentem"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:24",
"text": "sub principe Eliasaph filio Lael."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:25",
"text": "Et habebunt excubias in tabernaculo f\u0153deris,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:26",
"text": "ipsum tabernaculum et operimentum eius, tentorium quod trahitur ante fores tecti f\u0153deris, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:27",
"text": "Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. H\u00e6 sunt famili\u00e6 Caathitarum recensit\u00e6 per nomina sua:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:28",
"text": "omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias Sanctuarii,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:29",
"text": "et castrametabuntur ad meridianam plagam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:30",
"text": "Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:31",
"text": "et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa Sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque huiuscemodi supellectilem."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:32",
"text": "Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodi\u00e6 Sanctuarii."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:33",
"text": "At vero de Merari erunt populi Moholit\u00e6 et Musit\u00e6 recensiti per nomina sua:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:34",
"text": "omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:35",
"text": "Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:36",
"text": "Erunt sub custodia eorum tabul\u00e6 tabernaculi et vectes, et column\u00e6 ac bases earum, et omnia qu\u00e6 ad cultum huiuscemodi pertinent:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:37",
"text": "column\u00e6que atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:38",
"text": "Castrametabuntur ante tabernaculum f\u0153deris, idest ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam Sanctuarii in medio filiorum Israel. quisquis alienus accesserit, morietur."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:39",
"text": "Omnes Levit\u00e6, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta pr\u00e6ceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:40",
"text": "Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:41",
"text": "Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel, ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:42",
"text": "Recensuit Moyses, sicut pr\u00e6ceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:43",
"text": "et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:44",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:45",
"text": "Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levit\u00e6 mei. ego sum Dominus."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:46",
"text": "In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:47",
"text": "accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram Sanctuarii. Siclus habet viginti obolos."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:48",
"text": "Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:49",
"text": "Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:50",
"text": "pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexagintaquinque siclorum iuxta pondus Sanctuarii,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 3,
"name": "Numbers 3:51",
"text": "et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum quod pr\u00e6ceperat sibi Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:2",
"text": "Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:3",
"text": "a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo f\u0153deris."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:4",
"text": "Hic est cultus filiorum Caath: Tabernaculum f\u0153deris, et Sanctum sanctorum"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:5",
"text": "ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:6",
"text": "et operient rursum velamine ianthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:7",
"text": "Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:8",
"text": "extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento ianthinarum pellium, et inducent vectes."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:9",
"text": "Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, qu\u00e6 ad cocinnandas lucernas necessaria sunt:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:10",
"text": "et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium, et inducent vectes."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:11",
"text": "Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:12",
"text": "Omnia vasa, quibus ministratur in Sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:13",
"text": "Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:14",
"text": "ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium, et inducent vectes."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:15",
"text": "Cumque involverint Aaron et filii eius Sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa Sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo f\u0153deris:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:16",
"text": "super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cuius curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, qu\u00e6 in Sanctuario sunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:17",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:18",
"text": "Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:19",
"text": "sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii eius intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:20",
"text": "Alii nulla curiositate videant qu\u00e6 sunt in Sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:21",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:22",
"text": "Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:23",
"text": "a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo f\u0153deris."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:24",
"text": "Hoc est officium famili\u00e6 Gersonitarum,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:25",
"text": "ut portent cortinas tabernaculi et tectum f\u0153deris operimentum aliud, et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi f\u0153deris,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:26",
"text": "cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia qu\u00e6 ad altare pertinent funiculos, et vasa ministerii,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:27",
"text": "iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:28",
"text": "Hic est cultus famili\u00e6 Gersonitarum in tabernaculo f\u0153deris, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:29",
"text": "Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:30",
"text": "a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum f\u0153deris testimonii."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:31",
"text": "H\u00e6c sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:32",
"text": "columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:33",
"text": "Hoc est officium famili\u00e6 Meraritarum et ministerium in tabernaculo f\u0153deris: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:34",
"text": "Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagog\u00e6 filios Caath per cognationes et domos patrum suorum"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:35",
"text": "a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi f\u0153deris:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:36",
"text": "et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:37",
"text": "Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum f\u0153deris: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:38",
"text": "Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:39",
"text": "a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo f\u0153deris:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:40",
"text": "et inventi sunt duo millia sexcenti triginta."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:41",
"text": "Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:42",
"text": "Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:43",
"text": "a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi f\u0153deris:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:44",
"text": "et inventi sunt tria millia ducenti."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:45",
"text": "hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:46",
"text": "Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:47",
"text": "a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:48",
"text": "fuerunt simul octo millia quingenti octoginta."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 4,
"name": "Numbers 4:49",
"text": "Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:2",
"text": "Pr\u00e6cipe filiis Israel, ut eiiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:3",
"text": "tam masculum quam feminam eiicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:4",
"text": "Feceruntque ita filii Israel, et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:5",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:6",
"text": "Loquere ad filios Israel: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, qu\u00e6 solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:7",
"text": "confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper ei, in quem peccaverint."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:8",
"text": "Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:9",
"text": "Omnes quoque primiti\u00e6, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinent:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:10",
"text": "et quidquid in Sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:11",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:12",
"text": "Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, cuius uxor erraverit, maritumque contemnens"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:13",
"text": "dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:14",
"text": "si spiritus zelotypi\u00e6 concitaverit virum contra uxorem suam, qu\u00e6 vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:15",
"text": "adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farin\u00e6 hordeace\u00e6: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypi\u00e6 est, et oblatio investigans adulterium."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:16",
"text": "Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:17",
"text": "assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terr\u00e6 de pavimento tabernaculi mittet in eam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:18",
"text": "Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypi\u00e6: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:19",
"text": "adiurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aqu\u00e6 ist\u00e6 amarissim\u00e6, in quas maledicta congessi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:20",
"text": "Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:21",
"text": "his maledictionibus subiacebis: Det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:22",
"text": "ingrediantur aqu\u00e6 maledict\u00e6 in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier, Amen, amen."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:23",
"text": "Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:24",
"text": "et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:25",
"text": "tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypi\u00e6, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare: ita dumtaxat ut prius,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:26",
"text": "pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:27",
"text": "Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aqu\u00e6 maledictionis, et inflato ventre computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:28",
"text": "Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:29",
"text": "Ista est lex zelotypi\u00e6. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:30",
"text": "maritusque zelotypi\u00e6 spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia qu\u00e6 scripta sunt:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 5,
"name": "Numbers 5:31",
"text": "maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:2",
"text": "Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:3",
"text": "a vino, et omni, quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:4",
"text": "cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:5",
"text": "Omni tempore separationis su\u00e6 novacula non transibit per caput eius usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente c\u00e6sarie capitis eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:6",
"text": "Omni tempore consecrationis su\u00e6 super mortuum non ingredietur,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:7",
"text": "nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:8",
"text": "Omnibus diebus separationis su\u00e6 sanctus erit Domino."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:9",
"text": "Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius: quod radet illico in eadem die purgationis su\u00e6, et rursum septima."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:10",
"text": "in octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columb\u00e6 sacerdoti in introitu f\u0153deris testimonii."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:11",
"text": "facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput eius in die illo:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:12",
"text": "et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:13",
"text": "Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur: adducet eum ad ostium tabernaculi f\u0153deris,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:14",
"text": "et offeret oblationes eius Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:15",
"text": "canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:16",
"text": "qu\u00e6 offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:17",
"text": "Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta qu\u00e6 ex more debentur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:18",
"text": "Tunc radetur nazar\u00e6us ante ostium tabernaculi f\u0153deris c\u00e6sarie consecrationis su\u00e6: tolletque capillos eius, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:19",
"text": "Et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazar\u00e6i, postquam rasum fuerit caput eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:20",
"text": "Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari iussum est, et femur. post h\u00e6c, potest bibere nazar\u00e6us vinum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:21",
"text": "Ista est lex nazar\u00e6i, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis su\u00e6, exceptis his, qu\u00e6 invenerit manus eius. iuxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis su\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:22",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:23",
"text": "Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:24",
"text": "Benedicat tibi Dominus, et custodiat te."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:25",
"text": "Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:26",
"text": "Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Numbers 6:27",
"text": "Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:1",
"text": "Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud: unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:2",
"text": "Obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, pr\u00e6fectique eorum, qui numerati fuerant,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:3",
"text": "munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:4",
"text": "Ait autem Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:5",
"text": "Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:6",
"text": "Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:7",
"text": "Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:8",
"text": "quattuor alia plaustra, et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:9",
"text": "filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in Sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:10",
"text": "Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:11",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:12",
"text": "Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Iuda:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:13",
"text": "fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:14",
"text": "mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:15",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:16",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:17",
"text": "et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c est oblatio Nahasson filii Aminadab."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:18",
"text": "Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:19",
"text": "acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, iuxta pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:20",
"text": "mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:21",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:22",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:23",
"text": "et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Nathanael filii Suar."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:24",
"text": "Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:25",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:26",
"text": "mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:27",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:28",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:29",
"text": "et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c est oblatio Eliab filii Helon."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:30",
"text": "Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:31",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:32",
"text": "mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:33",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:34",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:35",
"text": "et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Elisur filii Sedeur."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:36",
"text": "Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:37",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:38",
"text": "mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:39",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:40",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:41",
"text": "et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:42",
"text": "Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:43",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:44",
"text": "mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:45",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:46",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:47",
"text": "et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Eliasaph filii Duel."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:48",
"text": "Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:49",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:50",
"text": "mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:51",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:52",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:53",
"text": "et in hostias pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Elisama filii Ammiud."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:54",
"text": "Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,"
},
{
"verse": 55,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:55",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:56",
"text": "mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:57",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 58,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:58",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:59",
"text": "et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:60",
"text": "Die nono princeps filiorum Beniamin, Abidan filius Gedeonis,"
},
{
"verse": 61,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:61",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:"
},
{
"verse": 62,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:62",
"text": "et mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:"
},
{
"verse": 63,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:63",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 64,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:64",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 65,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:65",
"text": "et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Abidan filii Gedeonis."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:66",
"text": "Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai"
},
{
"verse": 67,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:67",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:"
},
{
"verse": 68,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:68",
"text": "mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:"
},
{
"verse": 69,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:69",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 70,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:70",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 71,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:71",
"text": "et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai."
},
{
"verse": 72,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:72",
"text": "Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran"
},
{
"verse": 73,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:73",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:"
},
{
"verse": 74,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:74",
"text": "mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso:"
},
{
"verse": 75,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:75",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 76,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:76",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 77,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:77",
"text": "et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Phegiel filii Ochran."
},
{
"verse": 78,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:78",
"text": "Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan"
},
{
"verse": 79,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:79",
"text": "obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus Sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum:"
},
{
"verse": 80,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:80",
"text": "mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:"
},
{
"verse": 81,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:81",
"text": "bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:"
},
{
"verse": 82,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:82",
"text": "hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 83,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:83",
"text": "et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. h\u00e6c fuit oblatio Ahira filii Enan."
},
{
"verse": 84,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:84",
"text": "H\u00e6c in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est. acetabula argentea duodecim: phial\u00e6 argente\u00e6 duodecim: mortariola aurea duodecim:"
},
{
"verse": 85,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:85",
"text": "ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere Sanctuarii."
},
{
"verse": 86,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:86",
"text": "mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere Sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:"
},
{
"verse": 87,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:87",
"text": "boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato."
},
{
"verse": 88,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:88",
"text": "In hostias pacificorum, boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. H\u00e6c oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est."
},
{
"verse": 89,
"chapter": 7,
"name": "Numbers 7:89",
"text": "Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum f\u0153deris, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos Cherubim, unde et loquebatur ei. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:2",
"text": "Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur pr\u00e6cipe ut lucern\u00e6 contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:3",
"text": "Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:4",
"text": "H\u00e6c autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta qu\u00e6 ex utroque calamorum latere nascebantur: iuxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:5",
"text": "Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:6",
"text": "Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:7",
"text": "iuxta hunc ritum: Aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis su\u00e6. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:8",
"text": "tollent bovem de armentis, et libamentum eius similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:9",
"text": "et applicabis Levitas coram tabernaculo f\u0153deris, convocata omni multitudine filiorum Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:10",
"text": "Cumque Levit\u00e6 fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:11",
"text": "et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:12",
"text": "Levit\u00e6 quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:13",
"text": "Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius, et consecrabis oblatos Domino,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:14",
"text": "ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:15",
"text": "et postea ingredientur tabernaculum f\u0153deris, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:16",
"text": "Pro primogenitis qu\u00e6 aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:17",
"text": "Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in Terra \u00c6gypti, sanctificavi eos mihi:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:18",
"text": "et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:19",
"text": "tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio populi, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo f\u0153deris, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad Sanctuarium."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:20",
"text": "Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Dominus Moysi:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:21",
"text": "purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:22",
"text": "ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum f\u0153deris coram Aaron et filiis eius. Sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:23",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:24",
"text": "H\u00e6c est lex Levitarum, A viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo f\u0153deris."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:25",
"text": "Cumque quinquagesimum annum \u00e6tatis impleverint, servire cessabunt:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Numbers 8:26",
"text": "eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo f\u0153deris, ut custodiant qu\u00e6 sibi fuerunt commendata, opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:1",
"text": "Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de Terra \u00c6gypti, mense primo dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:2",
"text": "Faciant filii Israel Phase in tempore suo,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:3",
"text": "quartadecima die mensis huius ad vesperam, iuxta omnes ceremonias et iustificationes eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:4",
"text": "Pr\u00e6cepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:5",
"text": "Qui fecerunt tempore suo: quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai. Iuxta omnia qu\u00e6 mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:6",
"text": "Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:7",
"text": "dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis. quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:8",
"text": "Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid pr\u00e6cipiat Dominus de vobis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:9",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:10",
"text": "Loquere filiis Israel: Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:11",
"text": "in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam: cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:12",
"text": "non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os eius non confringent, omnem ritum Phase observabunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:13",
"text": "Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:14",
"text": "Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino iuxta ceremonias et iustificationes eius. Pr\u00e6ceptum idem erit apud vos tam adven\u00e6 quam indigen\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:15",
"text": "Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:16",
"text": "sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:17",
"text": "Cumque ablata fuisset nubes, qu\u00e6 tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:18",
"text": "Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:19",
"text": "et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:20",
"text": "quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:21",
"text": "Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et, si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:22",
"text": "Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Numbers 9:23",
"text": "Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:2",
"text": "Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:3",
"text": "Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi f\u0153deris."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:4",
"text": "Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:5",
"text": "Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:6",
"text": "In secundo autem sonitu et pari ululatu tub\u00e6, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem. et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:7",
"text": "Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:8",
"text": "Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:9",
"text": "Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:10",
"text": "Si quando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:11",
"text": "Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo f\u0153deris:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:12",
"text": "profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:13",
"text": "Moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Moysi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:14",
"text": "Filii Iuda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:15",
"text": "In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:16",
"text": "In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:17",
"text": "Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:18",
"text": "Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:19",
"text": "In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:20",
"text": "Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:21",
"text": "Profectique sunt et Caathit\u00e6 portantes Sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:22",
"text": "Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:23",
"text": "In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:24",
"text": "et in tribu Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:25",
"text": "Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:26",
"text": "In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:27",
"text": "Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:28",
"text": "H\u00e6c sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:29",
"text": "Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianit\u00e6, cognato suo: Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israeli."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:30",
"text": "Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:31",
"text": "Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:32",
"text": "Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:33",
"text": "Profecti sunt ergo de Monte Domini viam trium dierum, arcaque f\u0153deris Domini pr\u00e6cedebat eos, per dies tres providens castrorum locum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:34",
"text": "Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:35",
"text": "Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 10,
"name": "Numbers 10:36",
"text": "Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere Domine, ad multitudinem exercitus Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:1",
"text": "Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:2",
"text": "Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:3",
"text": "Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incesus fuisset contra eos ignis Domini."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:4",
"text": "Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, iunctis sibi pariter filiis Israel, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:5",
"text": "Recordamur piscium quos comedebamus in \u00c6gypto gratis: in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et cepe, et allia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:6",
"text": "Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi Man."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:7",
"text": "Erat autem Man quasi semen coriandri, coloris bdellii."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:8",
"text": "Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:9",
"text": "Cumque descederet nocte super castra ros, descendebat pariter et Man."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:10",
"text": "Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:11",
"text": "et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi huius super me?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:12",
"text": "Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:13",
"text": "Unde mihi carnes ut dem tant\u00e6 multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes ut comedamus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:14",
"text": "Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:15",
"text": "Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:16",
"text": "Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi f\u0153deris, faciesque ibi stare tecum,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:17",
"text": "ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:18",
"text": "Populo quoque dices: Sanctificamini: cras comedetis carnes. ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in \u00c6gypto. Ut det vobis Dominus carnes, et comedatis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:19",
"text": "non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:20",
"text": "sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod replueritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes: Quare egressi sumus ex \u00c6gypto?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:21",
"text": "Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum huius populi sunt. et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:22",
"text": "Numquid ovium et boum multitudo c\u00e6detur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:23",
"text": "Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:24",
"text": "Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:25",
"text": "Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis Spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:26",
"text": "Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit Spiritus. nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:27",
"text": "Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nunciavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:28",
"text": "Statim Iosue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses prohibe eos."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:29",
"text": "At ille: Quid, inquit, \u00e6mularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus Spiritum suum?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:30",
"text": "Reversusque est Moyses, et maiores natu Israel in castra."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:31",
"text": "Ventus autem egrediens a Domino arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:32",
"text": "Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum, qui parum, decem coros: et siccaverunt eas per gyrum castrorum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:33",
"text": "Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "Numbers 11:34",
"text": "Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscenti\u00e6: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscenti\u00e6, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:1",
"text": "Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius \u00c6thiopissam,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:2",
"text": "et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:3",
"text": "(Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra)"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:4",
"text": "statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum f\u0153deris. Cumque fuissent egressi,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:5",
"text": "descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:6",
"text": "dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:7",
"text": "At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:8",
"text": "ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per \u00e6nigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Mosyi?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:9",
"text": "Iratusque contra eos, abiit:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:10",
"text": "nubes quoque recessit qu\u00e6 erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:11",
"text": "ait ad Moysen: Obsecro domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:12",
"text": "ne fiat h\u00e6c quasi mortua, et ut abortivum quod proiicitur de vulva matris su\u00e6. ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:13",
"text": "Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:14",
"text": "Cui respondit Dominus: Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Numbers 12:15",
"text": "Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:1",
"text": "Profectusque est populus de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:2",
"text": "ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:3",
"text": "Mitte viros, qui considerent Terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:4",
"text": "Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:5",
"text": "De tribu Ruben, Sammua filium Zechur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:6",
"text": "De tribu Simeon, Saphat filium Huri."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:7",
"text": "De tribu Iuda, Caleb filium Iephone."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:8",
"text": "De tribu Issachar, Igal filium Ioseph."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:9",
"text": "De tribu Ephraim, Osee filium Nun."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:10",
"text": "De tribu Beniamin, Phalti filium Raphu."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:11",
"text": "De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:12",
"text": "De tribu Ioseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:13",
"text": "De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:14",
"text": "De tribu Aser, Sthur filium Michael."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:15",
"text": "De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:16",
"text": "De tribu Gad, Guel filium Machi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:17",
"text": "h\u00e6c sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam Terram: vocavitque Osee filium Nun, Iosue."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:18",
"text": "misit ergo eos Moyses ad considerandam Terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:19",
"text": "considerate Terram, qualis sit: et populum qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:20",
"text": "ipsa terra, bona an mala: urbes quales, murat\u00e6 an absque muris:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:21",
"text": "humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus Terr\u00e6. Erat autem tempus quando iam pr\u00e6coqu\u00e6 uv\u00e6 vesci possunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:22",
"text": "Cumque ascendissent, exploraverunt Terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:23",
"text": "Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac. nam Hebron septem annis ante Tanim urbem \u00c6gypti condita est."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:24",
"text": "Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:25",
"text": "qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:26",
"text": "Reversique exploratores Terr\u00e6 post quadraginta dies, omni regione circuita,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:27",
"text": "venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem c\u0153tum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus Terr\u00e6:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:28",
"text": "et narraverunt, dicentes: Venimus in Terram, ad quam misisti nos, qu\u00e6 revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:29",
"text": "sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:30",
"text": "Amalec habitat in meridie, Heth\u00e6us et Iebus\u00e6us et Amorrh\u00e6us in montanis: Chanan\u00e6us vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:31",
"text": "Inter h\u00e6c Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus Terram, quoniam poterimus obtinere eam."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:32",
"text": "Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:33",
"text": "Detraxeruntque Terr\u00e6, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, procer\u00e6 statur\u00e6 est."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 13,
"name": "Numbers 13:34",
"text": "Ibi vidimus monstra qu\u00e6dam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locust\u00e6 videbamur. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:1",
"text": "Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:2",
"text": "et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:3",
"text": "Utinam mortui essemus in \u00c6gypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in Terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in \u00c6gyptum?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:4",
"text": "Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:5",
"text": "Quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:6",
"text": "At vero Iosue filius Nun, et Caleb filius Iephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:7",
"text": "et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:8",
"text": "si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:9",
"text": "Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terr\u00e6 huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. recessit ab eis omne pr\u00e6sidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:10",
"text": "Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum f\u0153deris cunctis filiis Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:11",
"text": "Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, qu\u00e6 feci coram eis?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:12",
"text": "Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam h\u00e6c est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:13",
"text": "Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant \u00c6gyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:14",
"text": "et habitatores Terr\u00e6 huius, qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis pr\u00e6cedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:15",
"text": "quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:16",
"text": "Non poterat introducere populum in Terram, pro qua iuraverat: idcirco occidit eos in solitudine."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:17",
"text": "Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:18",
"text": "Dominus patiens et mult\u00e6 misericordi\u00e6, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:19",
"text": "Dimitte, obsecro, peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordi\u00e6 tu\u00e6, sicut propitius fuisti egredientibus de \u00c6gypto usque ad locum istum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:20",
"text": "Dixitque Dominus: Dimisi iuxta verbum tuum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:21",
"text": "Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:22",
"text": "Attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam, et signa qu\u00e6 feci in \u00c6gypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices, nec obedierunt voci me\u00e6,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:23",
"text": "non videbunt Terram pro qua iuravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:24",
"text": "Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in Terram hanc, quam circuivit: et semen eius possidebit eam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:25",
"text": "Quoniam Amalecites et Chanan\u00e6us habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam Maris rubri."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:26",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:27",
"text": "Usquequo multitudo h\u00e6c pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:28",
"text": "Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:29",
"text": "In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:30",
"text": "non intrabitis Terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, pr\u00e6ter Caleb filium Iephone, et Iosue filium Nun."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:31",
"text": "Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod pr\u00e6d\u00e6 hostibus forent, introducam: ut videant Terram, qu\u00e6 vobis displicuit."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:32",
"text": "Vestra cadavera iacebunt in solitudine."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:33",
"text": "Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:34",
"text": "iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis Terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:35",
"text": "quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessim\u00e6, qu\u00e6 consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:36",
"text": "Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam Terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes Terr\u00e6 quod esset mala,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:37",
"text": "mortui sunt atque percussi in conspectu Domini."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:38",
"text": "Iosue autem filius Nun, et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam Terram."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:39",
"text": "Locutusque est Moyses universa verba h\u00e6c ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:40",
"text": "Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:41",
"text": "Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:42",
"text": "Nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:43",
"text": "Amalecites et Chanan\u00e6us ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:44",
"text": "At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 14,
"name": "Numbers 14:45",
"text": "Descenditque Amalecites et Chanan\u00e6us, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:1",
"text": "Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:2",
"text": "Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis Terram habitationis vestr\u00e6, quam ego dabo vobis,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:3",
"text": "et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:4",
"text": "offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium simil\u00e6, decimam partem ephi, conspers\u00e6 oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:5",
"text": "et vinum ad liba fundenda eiusdem mensur\u00e6 dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:6",
"text": "et arietes erit sacrificium simil\u00e6 duarum decimarum, qu\u00e6 conspersa sit oleo terti\u00e6 partis hin:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:7",
"text": "et vinum ad libamentum terti\u00e6 partis eiusdem mensur\u00e6 offeret in odorem suavitatis Domino."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:8",
"text": "Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:9",
"text": "dabis per singulos boves simil\u00e6 tres decimas conspers\u00e6 oleo, quod habeat medium mensur\u00e6 hin:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:10",
"text": "et vinum ad liba fundenda eiusdem mensur\u00e6 in oblationem suavissimi odoris Domino."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:11",
"text": "Sic facies"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:12",
"text": "per singulos boves et arietis et agnos et h\u0153dos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:13",
"text": "Tam indigen\u00e6 quam peregrini"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:14",
"text": "eodem ritu offerent sacrificia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:15",
"text": "Unum pr\u00e6ceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terr\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:16",
"text": "Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:17",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:18",
"text": "Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:19",
"text": "et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:20",
"text": "de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:21",
"text": "ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:22",
"text": "Quod si per ignorantiam pr\u00e6terieritis quidquam horum, qu\u00e6 locutus est Dominus ad Moysen,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:23",
"text": "et mandavit per eum ad vos, a die qua c\u0153pit iubere et ultra,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:24",
"text": "oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum eius ac liba, ut ceremoni\u00e6 postulant, hircumque pro peccato:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:25",
"text": "et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel: et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:26",
"text": "et dimittetur univers\u00e6 plebi filiorum Israel, et advenis, qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:27",
"text": "Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:28",
"text": "et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:29",
"text": "Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:30",
"text": "Anima vero, qu\u00e6 per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus, (quoniam adversus Dominum rebellis fuit) peribit de populo suo:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:31",
"text": "verbum enim Domini contempsit, et pr\u00e6ceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:32",
"text": "Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die Sabbati,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:33",
"text": "obtulerunt eum Moysi et Aaron et univers\u00e6 multitudini."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:34",
"text": "Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:35",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste, obruat eum lapidibus omnis turba extra castra."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:36",
"text": "Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:37",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:38",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:39",
"text": "quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:40",
"text": "sed magis memores pr\u00e6ceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 15,
"name": "Numbers 15:41",
"text": "Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra \u00c6gypti, ut essem Deus vester. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:1",
"text": "Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:2",
"text": "surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagog\u00e6, et qui tempore concilii per nomina vocabantur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:3",
"text": "Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: Cur elevamini super populum Domini?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:4",
"text": "Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:5",
"text": "locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:6",
"text": "Hoc igitur facite: Tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:7",
"text": "et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:8",
"text": "Dixitque rursum ad Core: Audite filii Levi:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:9",
"text": "Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni populo, et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:10",
"text": "idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:11",
"text": "et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:12",
"text": "Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:13",
"text": "numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, qu\u00e6 lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:14",
"text": "Revera induxisti nos in terram, qu\u00e6 fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum. an et oculos nostros vis eruere? non venimus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:15",
"text": "Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:16",
"text": "Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:17",
"text": "Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:18",
"text": "Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:19",
"text": "et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:20",
"text": "Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:21",
"text": "Separamini de medio congregationis huius, ut eos repente disperdam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:22",
"text": "Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum univers\u00e6 carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua des\u00e6viet?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:23",
"text": "Et ait Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:24",
"text": "Pr\u00e6cipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core, et Dathan et Abiron."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:25",
"text": "Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Israel,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:26",
"text": "dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere qu\u00e6 ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:27",
"text": "Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:28",
"text": "Et ait Moyses: In hoc scietis, quod Dominus miserit me ut facerem universa qu\u00e6 cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:29",
"text": "Si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:30",
"text": "sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia qu\u00e6 ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:31",
"text": "Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:32",
"text": "et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:33",
"text": "descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:34",
"text": "At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:35",
"text": "Sed et ignis egressus a Domino, interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:36",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:37",
"text": "Pr\u00e6cipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula qu\u00e6 iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:38",
"text": "in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israel."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:39",
"text": "Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula \u00e6nea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:40",
"text": "ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:41",
"text": "Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:42",
"text": "Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:43",
"text": "Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum f\u0153deris. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:44",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:45",
"text": "Recedite de medio huius multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque iacerent in terra,"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:46",
"text": "dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum ut roges pro eis: iam enim egressa est ira a Domino, et plaga des\u00e6vit."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:47",
"text": "Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam iam vastabat incendium, obtulit thymiama:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:48",
"text": "et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:49",
"text": "Fuerunt autem qui percussi sunt, quattuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 16,
"name": "Numbers 16:50",
"text": "Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi f\u0153deris postquam quievit interitus. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:1",
"text": "Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:2",
"text": "Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virg\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:3",
"text": "nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:4",
"text": "ponesque eas in tabernaculo f\u0153deris coram testimonio, ubi loquar ad te."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:5",
"text": "quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:6",
"text": "Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virg\u00e6 duodecim absque virga Aaron."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:7",
"text": "Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:8",
"text": "sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:9",
"text": "Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:10",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querel\u00e6 eorum a me, ne moriantur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:11",
"text": "Fecitque Moyses sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:12",
"text": "Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Numbers 17:13",
"text": "quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:1",
"text": "Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem Sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:2",
"text": "sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, pr\u00e6stoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:3",
"text": "Excubabuntque Levit\u00e6 ad pr\u00e6cepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat, ut ad vasa Sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:4",
"text": "sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus c\u00e6remoniis eius. Alienigena non miscebitur vobis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:5",
"text": "Excubate in custodia Sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:6",
"text": "Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:7",
"text": "Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia qu\u00e6 ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur. si quis externus accesserit, occidetur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:8",
"text": "Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia qu\u00e6 sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:9",
"text": "H\u00e6c ergo accipies de his, qu\u00e6 sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:10",
"text": "In Sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:11",
"text": "Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israel, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis iure perpetuo. qui mundus est in domo tua, vescetur eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:12",
"text": "Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:13",
"text": "Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:14",
"text": "Omne quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:15",
"text": "Quidquid primum erumpit e vulva cunct\u00e6 carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit: ita dumtaxat, ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est, redimi facias,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:16",
"text": "cuius redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere Sanctuarii. Siclus viginti obolos habet."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:17",
"text": "Primogenitum autem bovis et ovis et capr\u00e6 non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:18",
"text": "Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter, tua erunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:19",
"text": "Omnes primitias Sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi et filiis, ac filiabus tuis iure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:20",
"text": "Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:21",
"text": "Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo f\u0153deris:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:22",
"text": "ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:23",
"text": "solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:24",
"text": "decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:25",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:26",
"text": "Pr\u00e6cipe Levitis, atque denuncia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decim\u00e6,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:27",
"text": "ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:28",
"text": "et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:29",
"text": "Omnia qu\u00e6 offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:30",
"text": "Dicesque ad eos: Si pr\u00e6clara et meliora qu\u00e6que obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:31",
"text": "et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam famili\u00e6 vestr\u00e6: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 18,
"name": "Numbers 18:32",
"text": "Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israel, et moriamini. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:2",
"text": "Ista est religio victim\u00e6, quam constituit Dominus. Pr\u00e6cipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam \u00e6tatis integr\u00e6, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:3",
"text": "tradetisque eam Eleazaro sacerdoti. qui eductam extra castram, immolabit in conspectu omnium:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:4",
"text": "et tingens digitum in sanguine eius, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:5",
"text": "comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flamm\u00e6 traditis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:6",
"text": "Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, qu\u00e6 vaccam vorat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:7",
"text": "Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:8",
"text": "Sed et ille, qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua, et corpus, et immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:9",
"text": "Colliget autem vir mundus cineres vacc\u00e6, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:10",
"text": "Cumque laverit qui vacc\u00e6 portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et adven\u00e6, qui habitant inter eos, sanctum iure perpetuo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:11",
"text": "Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:12",
"text": "aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:13",
"text": "Omnis qui tetigerit human\u00e6 anim\u00e6 morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:14",
"text": "Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: Omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa qu\u00e6 ibi sunt, polluta erunt septem diebus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:15",
"text": "Vas, quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:16",
"text": "Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:17",
"text": "Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:18",
"text": "in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines huiuscemodi contagione pollutos:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:19",
"text": "atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die. expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:20",
"text": "Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio Ecclesi\u00e6: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:21",
"text": "erit hoc pr\u00e6ceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua: Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Numbers 19:22",
"text": "Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, qu\u00e6 horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:1",
"text": "Veneruntque filii Israel, et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo: et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:2",
"text": "Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:3",
"text": "et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:4",
"text": "Cur eduxistis Ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra iumenta moriamur?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:5",
"text": "Quare nos fecistis ascendere de \u00c6gypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:6",
"text": "Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum f\u0153deris, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus audi clamorem huius populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aqu\u00e6 viv\u00e6, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:7",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:8",
"text": "Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et iumenta eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:9",
"text": "Tulit igitur Moyses virgam, qu\u00e6 erat in conspectu Domini, sicut pr\u00e6ceperat ei,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:10",
"text": "congregata multitudine ante petram, dixitque eis: Audite rebelles et increduli: Num de petra hac vobis aquam poterimus eiicere?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:11",
"text": "Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egress\u00e6 sunt aqu\u00e6 largissim\u00e6, ita ut populus biberet et iumenta."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:12",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:13",
"text": "H\u00e6c est aqua contradictionis, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:14",
"text": "Misit interea nuncios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: H\u00e6c mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:15",
"text": "quo modo descenderint patres nostri in \u00c6gyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos \u00c6gyptii, et patres nostros:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:16",
"text": "et quo modo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de \u00c6gypto. Ecce in urbe Cades, qu\u00e6 est in extremis finibus tuis, positi,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:17",
"text": "obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis, sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:18",
"text": "Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:19",
"text": "Dixeruntque filii Israel: Per tritam gradiemur viam: et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra, dabimus quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:20",
"text": "At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:21",
"text": "nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. quam ob rem divertit ab eo Israel."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:22",
"text": "Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terr\u00e6 Edom:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:23",
"text": "ubi locutus est Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:24",
"text": "Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit Terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad Aquas contradictionis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:25",
"text": "Tolle Aaron et filium eius cum eo, et duces eos in montem Hor."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:26",
"text": "Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium eius: Aaron colligetur, et morietur ibi."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:27",
"text": "Fecit Moyses ut pr\u00e6ceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:28",
"text": "Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:29",
"text": "Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 20,
"name": "Numbers 20:30",
"text": "Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:1",
"text": "Quod cum audisset Chanan\u00e6us rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo pr\u00e6dam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:2",
"text": "At Israel voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:3",
"text": "Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chanan\u00e6um, quem ille interfecit subversis urbibus eius: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:4",
"text": "Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam, qu\u00e6 ducit ad Mare rubrum, ut circumirent terram Edom. Et t\u00e6dere c\u0153pit populum itineris ac laboris:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:5",
"text": "locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de \u00c6gypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aqu\u00e6: anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:6",
"text": "Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:7",
"text": "venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:8",
"text": "et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem \u00e6neum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:9",
"text": "Fecit ergo Moyses SERPENTEM \u00c6NEUM, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:10",
"text": "Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:11",
"text": "Unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, qu\u00e6 respicit Moab contra orientalem plagam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:12",
"text": "Et inde moventes, venerunt ad Torrentem Zared."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:13",
"text": "Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, qu\u00e6 est in deserto, et prominet in finibus Amorrh\u00e6i. siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrh\u00e6os."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:14",
"text": "Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in Mari rubro, sic faciet in torrentibus Arnon."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:15",
"text": "Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:16",
"text": "Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:17",
"text": "Tunc cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:18",
"text": "Puteus, quem foderunt principes, et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:19",
"text": "De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel, in Bamoth."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:20",
"text": "De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:21",
"text": "Misit autem Israel nuncios ad Sehon regem Amorrh\u00e6orum, dicens:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:22",
"text": "Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis, via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:23",
"text": "Qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Iasa, pugnavitque contra eum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:24",
"text": "A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Ieboc, et filios Ammon: quia forti pr\u00e6sidio tenebantur termini Ammonitarum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:25",
"text": "Tulit ergo Israel omnes civitates eius, et habitavit in urbibus Amorrh\u00e6i, in Hesebon scilicet, et viculis eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:26",
"text": "Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, qu\u00e6 ditionis illius fuerat, usque Arnon."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:27",
"text": "Idcirco dicitur in Proverbio: Venite in Hesebon, \u00e6dificetur, et construatur civitas Sehon:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:28",
"text": "Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:29",
"text": "V\u00e6 tibi Moab, peristi popule Chamos. Dedit filios eius in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrh\u00e6orum Sehon."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:30",
"text": "Iugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon, lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:31",
"text": "Habitavit itaque Israel in Terra Amorrh\u00e6i."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:32",
"text": "Misitque Moyses qui explorarent Iazer: cuius ceperunt viculos, et possederunt habitatores."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:33",
"text": "Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:34",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum, ac terram eius: faciesque illi sicut fecisti Sehon regi Amorrh\u00e6orum habitatori Hesebon."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 21,
"name": "Numbers 21:35",
"text": "Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum eius usque ad internecionem, et possederunt terram illius. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:1",
"text": "Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:2",
"text": "Videns autem Balac filius Sephor omnia qu\u00e6 fecerat Israel Amorrh\u00e6o,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:3",
"text": "et quod pertimuissent eum Moabit\u00e6, et impetum eius ferre non possent,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:4",
"text": "dixit ad maiores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quo modo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:5",
"text": "Misit ergo nuncios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terr\u00e6 filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex \u00c6gypto, qui operuit superficiem terr\u00e6, sedens contra me."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:6",
"text": "Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: siquo modo possim percutere et eiicere eum de terra mea. novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:7",
"text": "Perrexeruntque seniores Moab, et maiores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:8",
"text": "ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:9",
"text": "Quid sibi volunt homines isti apud te?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:10",
"text": "Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:11",
"text": "dicens: Ecce populus qui egressus est de \u00c6gypto, operuit superficiem terr\u00e6: veni, et maledic ei, siquo modo possim pugnans abigere eum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:12",
"text": "Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:13",
"text": "Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:14",
"text": "Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:15",
"text": "Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:16",
"text": "Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:17",
"text": "paratus sum honorare te, et quidquid volueris dabo tibi: veni, et maledic populo isti."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:18",
"text": "Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:19",
"text": "Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:20",
"text": "Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi pr\u00e6cepero, facias."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:21",
"text": "Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:22",
"text": "Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asin\u00e6, et duos pueros habebat secum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:23",
"text": "Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:24",
"text": "stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vine\u00e6 cingebantur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:25",
"text": "Quem videns asina, iunxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:26",
"text": "et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:27",
"text": "Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis. qui iratus, vehementius c\u00e6debat fuste latera eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:28",
"text": "Aperuitque Dominus os asin\u00e6, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me? ecce iam tertio?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:29",
"text": "Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:30",
"text": "Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in pr\u00e6sentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:31",
"text": "Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:32",
"text": "Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:33",
"text": "et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:34",
"text": "Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:35",
"text": "Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam pr\u00e6cepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:36",
"text": "Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:37",
"text": "Dixitque ad Balaam: Misi nuncios ut vocarent te, cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo?"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:38",
"text": "Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:39",
"text": "Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, qu\u00e6 in extremis regni eius finibus erat."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:40",
"text": "Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 22,
"name": "Numbers 22:41",
"text": "Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:1",
"text": "Dixitque Balaam ad Balac: \u00c6difica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, eiusdemque numeri arietes."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:2",
"text": "Cumque fecisset iuxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:3",
"text": "Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:4",
"text": "Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:5",
"text": "Dominus autem posuit verbum in ore eius, et ait: Revertere ad Balac, et h\u00e6c loqueris."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:6",
"text": "Reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:7",
"text": "assumptaque parabola sua, dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus Orientis: Veni, inquit, et maledic Iacob: propera, et detestare Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:8",
"text": "Quo modo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:9",
"text": "De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:10",
"text": "Quis dinumerare possit pulverem Iacob, et nosse numerum stirpis Israel? Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:11",
"text": "Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? Ut malediceres inimicis meis vocavi te: et tu econtrario benedicis eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:12",
"text": "Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod iusserit Dominus?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:13",
"text": "Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israel videas, et totum videre non possis, inde maledicito ei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:14",
"text": "Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, \u00e6dificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:15",
"text": "dixit ad Balac: Sta hic iuxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:16",
"text": "Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore eius, ait: Revertere ad Balac, et h\u00e6c loqueris ei."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:17",
"text": "Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:18",
"text": "At ille assumpta parabola sua, ait: Sta Balac, et ausculta, audi fili Sephor:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:19",
"text": "Non est Deus quasi homo, ut mentiatur: nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:20",
"text": "Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:21",
"text": "Non est idolum in Iacob, nec videtur simulacrum in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor victori\u00e6 regis in illo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:22",
"text": "Deus eduxit illum de \u00c6gypto, cuius fortitudo similis est rhinocerotis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:23",
"text": "Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Iacob et Israeli quid operatus sit Deus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:24",
"text": "Ecce populus ut le\u00e6na consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret pr\u00e6dam, et occisorum sanguinem bibat."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:25",
"text": "Dixitque Balac ad Balaam: Nec maledicas ei, nec benedicas."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:26",
"text": "Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:27",
"text": "Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas eis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:28",
"text": "Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:29",
"text": "dixit ei Balaam: \u00c6difica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, eiusdemque numeri arietes."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "Numbers 23:30",
"text": "Fecit Balac ut Balaam dixerat: imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:1",
"text": "Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium qu\u00e6reret: sed dirigens contra desertum vultum suum,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:2",
"text": "et elevans oculos, vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:3",
"text": "assumpta parabola ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cuius obturatus est oculus:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:4",
"text": "dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:5",
"text": "Quam pulchra tabernacula tua Iacob, et tentoria tua Israel!"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:6",
"text": "ut valles nemoros\u00e6, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula qu\u00e6 fixit Dominus, quasi cedri prope aquas."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:7",
"text": "Fluet aqua de situla eius, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex eius, et auferetur regnum illius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:8",
"text": "Deus eduxit illum de \u00c6gypto, cuius fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:9",
"text": "Accubans dormivit ut leo, et quasi le\u00e6na, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:10",
"text": "Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus econtrario tertio benedixisti:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:11",
"text": "revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:12",
"text": "Respondit Balaam ad Balac: Nonne nunciis tuis, quos misisti ad me, dixi:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:13",
"text": "Si dederit mihi Balac: plenam domum suam argenti et auri, non potero pr\u00e6terire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid, vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:14",
"text": "Verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:15",
"text": "Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cuius obturatus est oculus:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:16",
"text": "dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:17",
"text": "Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. ORIETUR STELLA ex Iacob, et consurget virga de Israel: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:18",
"text": "Et erit Idum\u00e6a possessio eius: hereditas Seir cedet inimicis suis: Israel vero fortiter aget."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:19",
"text": "De Iacob erit qui dominetur. et perdat reliquias civitatis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:20",
"text": "Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: Principium Gentium Amalec, cuius extrema perdentur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:21",
"text": "Vidit quoque Cin\u00e6um: et assumpta parabola, ait: Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:22",
"text": "et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:23",
"text": "Assumptaque parabola iterum locutus est: Heu, quis victurus est, quando ista faciet Deus?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:24",
"text": "Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebr\u00e6os, et ad extremum etiam ipsi peribunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "Numbers 24:25",
"text": "Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:1",
"text": "Morabatur autem eo tempore Israel in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:2",
"text": "qu\u00e6 vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:3",
"text": "Initiatusque est Israel Beelphegor: et iratus Dominus,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:4",
"text": "ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis: ut avertatur furor meus ab Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:5",
"text": "Dixitque Moyses ad Iudices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:6",
"text": "Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:7",
"text": "Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:8",
"text": "ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:9",
"text": "et occisi sunt vigintiquattuor millia hominum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:10",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:11",
"text": "Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:12",
"text": "idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem f\u0153deris mei,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:13",
"text": "et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:14",
"text": "Erat autem nomen viri Israelit\u00e6, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:15",
"text": "Porro mulier Madianitis, qu\u00e6 pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:16",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:17",
"text": "Hostes vos sentiant Madianit\u00e6, et percutite eos:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "Numbers 25:18",
"text": "quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, qu\u00e6 percussa est in die plag\u00e6 pro sacrilegio Phogor. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:1",
"text": "Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:2",
"text": "Numerate omnem summam filiorum Israel a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos, qui possunt ad bella procedere."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:3",
"text": "Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Iordanem contra Iericho, ad eos, qui erant"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:4",
"text": "a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:5",
"text": "Ruben primogenitus Israel. huius filius, Henoch, a quo familia Henochitarum: et Phallu, a quo familia Phalluitarum:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:6",
"text": "et Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Charmi, a quo familia Charmitarum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:7",
"text": "h\u00e6 sunt famili\u00e6 de stirpe Ruben: quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:8",
"text": "Filius Phallu, Eliab."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:9",
"text": "huius filii, Namuel et Dathan et Abiron. isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:10",
"text": "et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:11",
"text": "ut, Core pereunte, filii illius non perirent."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:12",
"text": "Filii Simeon per cognationes suas: Namuel, ab hoc familia Namuelitarum: Iamin, ab hoc familia Iaminitarum: Iachin, ab hoc familia Iachinitarum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:13",
"text": "Zare, ab hoc familia Zareitarum: Saul, ab hoc familia Saulitarum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:14",
"text": "h\u00e6 sunt famili\u00e6 de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:15",
"text": "Filii Gad per cognationes suas: Sephon, ab hoc familia Sephonitarum: Aggi, ab hoc familia Aggitarum: Suni, ab hoc familia Sunitarum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:16",
"text": "Ozni, ab hoc familia Oznitarum: Her, ab hoc familia Heritarum:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:17",
"text": "Arod, ab hoc familia Aroditarum: Ariel, ab hoc familia Arielitarum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:18",
"text": "ist\u00e6 sunt famili\u00e6 Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:19",
"text": "Filii Iuda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in Terra Chanaan."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:20",
"text": "Fueruntque filii Iuda, per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:21",
"text": "Porro filii Phares: Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Hamul, a quo familia Hamulitarum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:22",
"text": "Ist\u00e6 sunt famili\u00e6 Iuda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:23",
"text": "Filii Issachar, per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum: Phua, a quo familia Phuaitarum:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:24",
"text": "Iasub, a quo familia Iasubitarum: Semran, a quo familia Semranitarum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:25",
"text": "h\u00e6 sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quattuor millia trecenti."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:26",
"text": "Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum: Elon, a quo familia Elonitarum: Ialel, a quo familia Ialelitarum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:27",
"text": "h\u00e6 sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:28",
"text": "Filii Ioseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:29",
"text": "De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:30",
"text": "Galaad habuit filios: Iezer, a quo familia Iezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:31",
"text": "et Asriel, a quo familia Asrielitarum: et Sechem, a quo familia Sechemitarum:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:32",
"text": "et Semida, a quo familia Semidaitarum: et Hepher, a quo familia Hepheritarum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:33",
"text": "Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias, quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:34",
"text": "h\u00e6 sunt famili\u00e6 Manasse, et numerus earum, quinquaginta duo millia septingenti."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:35",
"text": "Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thehen, a quo familia Thehenitarum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:36",
"text": "porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:37",
"text": "h\u00e6 sunt cognationes filiorum Ephraim, quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:38",
"text": "Isti sunt filii Ioseph per familias suas. Filii Beniamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum: Asbel, a quo familia Asbelitarum: Ahiram, a quo familia Ahiramitarum:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:39",
"text": "Supham, a quo familia Suphamitarum: Hupham, a quo familia Huphamitarum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:40",
"text": "Filii Bela: Hered, et Noeman. De Hered, familia Hereditarum: de Noeman, familia Noemanitarum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:41",
"text": "hi sunt filii Beniamin per cognationes suas, quorum numerus fuit quadragintaquinque millia sexcenti."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:42",
"text": "Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. h\u00e6 sunt cognationes Dan per familias suas."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:43",
"text": "omnes fuere Suhamit\u00e6, quorum numerus erat sexaginta quattuor millia quadringenti."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:44",
"text": "Filii Aser per cognationes suas: Iemna, a quo familia Iemnaitarum: Iessui, a quo familia Iessuitarum: Brie, a quo familia Brieitarum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:45",
"text": "Filii Brie: Heber, a quo familia Heberitarum: et Melchiel, a quo familia Melchielitarum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:46",
"text": "Nomen autem fili\u00e6 Aser, fuit Sara."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:47",
"text": "h\u00e6 cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:48",
"text": "Filii Nephthali per cognationes suas: Iesiel, a quo familia Iesielitarum: Guni, a quo familia Gunitarum:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:49",
"text": "Ieser, a quo familia Ieseritarum: Sellem, a quo familia Sellemitarum."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:50",
"text": "h\u00e6 sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:51",
"text": "Ista est summa filiorum Israel, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:52",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:53",
"text": "Istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:54",
"text": "Pluribus maiorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio:"
},
{
"verse": 55,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:55",
"text": "ita dumtaxat ut sors Terram tribubus dividat et familiis."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:56",
"text": "Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:57",
"text": "Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo famiia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:58",
"text": "h\u00e6 sunt famili\u00e6 Levi: Familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram:"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:59",
"text": "qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi, qu\u00e6 nata est ei in \u00c6gypto. h\u00e6c genuit Amram viro suo filios, Aaron et Moysen, et Mariam sororem eorum:"
},
{
"verse": 60,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:60",
"text": "De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar:"
},
{
"verse": 61,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:61",
"text": "quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:62",
"text": "Fueruntque omnes, qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum ceteris data possessio est."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:63",
"text": "Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:64",
"text": "inter quos nullus fuit eorum, qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai:"
},
{
"verse": 65,
"chapter": 26,
"name": "Numbers 26:65",
"text": "Pr\u00e6dixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Iephone, et Iosue filius Nun. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:1",
"text": "Accesserunt autem fili\u00e6 Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Ioseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:2",
"text": "Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi f\u0153deris, atque dixerunt:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:3",
"text": "Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, qu\u00e6 concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:4",
"text": "Retulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:5",
"text": "Qui dixit ad eum:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:6",
"text": "Iustam rem postulant fili\u00e6 Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hereditatem succedant."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:7",
"text": "Ad filios autem Israel loqueris h\u00e6c:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:8",
"text": "Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:9",
"text": "si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:10",
"text": "quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:11",
"text": "sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas his, qui ei proximi sunt. eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:12",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde Terram, quam daturus sum filiis Israel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:13",
"text": "cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:14",
"text": "quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. h\u00e6 sunt aqu\u00e6 contradictionis in Cades deserti Sin."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:15",
"text": "Cui respondit Moyses:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:16",
"text": "Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:17",
"text": "et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:18",
"text": "Dixitque Dominus ad eum: Tolle Iosue filium Nun virum in quo est Spiritus, et pone manum tuam super eum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:19",
"text": "Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:20",
"text": "et dabis ei pr\u00e6cepta cunctis videntibus, et partem glori\u00e6 tu\u00e6, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:21",
"text": "Pro hoc, siquid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:22",
"text": "Fecit Moyses ut pr\u00e6ceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 27,
"name": "Numbers 27:23",
"text": "Et impositis capiti eius manibus, cuncta replicavit qu\u00e6 mandaverat Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:1",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:2",
"text": "Pr\u00e6cipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:3",
"text": "H\u00e6c sunt sacrificia qu\u00e6 offerre debetis: Agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:4",
"text": "unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:5",
"text": "decimam partem ephi simil\u00e6, qu\u00e6 conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:6",
"text": "holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:7",
"text": "et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in Sanctuario Domini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:8",
"text": "Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum eius, oblationem suavissimi odoris Domino."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:9",
"text": "Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 in sacrificio, et liba"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:10",
"text": "qu\u00e6 rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:11",
"text": "In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:12",
"text": "et tres decimas simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 per singulos arietes:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:13",
"text": "et decimam decim\u00e6 simil\u00e6 ex oleo in sacrificio per agnos singulos. holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:14",
"text": "Libamenta autem vini, qu\u00e6 per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:15",
"text": "Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:16",
"text": "Mense autem primo, quartadecima die mensis Phase Domini erit,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:17",
"text": "et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:18",
"text": "Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:19",
"text": "Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:20",
"text": "et sacrificia singulorum ex simila qu\u00e6 conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:21",
"text": "et decimam decim\u00e6 per agnos singulos, id est, per septem agnos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:22",
"text": "Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:23",
"text": "pr\u00e6ter holocaustum matutinum quod semper offeretis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:24",
"text": "Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:25",
"text": "Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:26",
"text": "Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:27",
"text": "Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:28",
"text": "atque in sacrificiis eorum simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:29",
"text": "per agnos decimam decim\u00e6, qui simul sunt agni septem. hircum quoque"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:30",
"text": "qui mactatur pro expiatione: pr\u00e6ter holocaustum sempiternum et liba eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 28,
"name": "Numbers 28:31",
"text": "Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:1",
"text": "Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:2",
"text": "Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:3",
"text": "et in sacrificiis eorum simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:4",
"text": "unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:5",
"text": "et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:6",
"text": "pr\u00e6ter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis. eisdem ceremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:7",
"text": "Decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:8",
"text": "Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:9",
"text": "et in sacrificiis eorum simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:10",
"text": "decimam decim\u00e6 per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:11",
"text": "et hircum pro peccato, absque his qu\u00e6 offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:12",
"text": "Quintadecima vero die mensis septimi, qu\u00e6 vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:13",
"text": "offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:14",
"text": "et in libamentis eorum simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim: et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:15",
"text": "et decimam decim\u00e6 agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:16",
"text": "et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:17",
"text": "In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:18",
"text": "sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:19",
"text": "et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:20",
"text": "Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:21",
"text": "sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:22",
"text": "et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:23",
"text": "Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:24",
"text": "sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:25",
"text": "et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:26",
"text": "Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:27",
"text": "sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:28",
"text": "et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:29",
"text": "Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:30",
"text": "sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:31",
"text": "et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:32",
"text": "Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:33",
"text": "sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:34",
"text": "et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:35",
"text": "Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:36",
"text": "offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:37",
"text": "sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:38",
"text": "et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 29,
"name": "Numbers 29:39",
"text": "H\u00e6c offeretis Domino in sollemnitatibus vestris: pr\u00e6ter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:1",
"text": "Narravitque Moyses filiis Israel omnia qu\u00e6 ei Dominus imperarat:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:2",
"text": "et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem pr\u00e6cepit Dominus:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:3",
"text": "Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit iuramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:4",
"text": "Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit iuramento, qu\u00e6 est in domo patris sui, et in \u00e6tate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et iuramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:5",
"text": "quidquid pollicita est et iuravit, opere complebit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:6",
"text": "sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et iuramenta eius irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:7",
"text": "Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore eius verbum egrediens animam eius obligaverit iuramento:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:8",
"text": "quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:9",
"text": "sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes eius, verbaque quibus obstrinxerat animam suam: propitius erit ei Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:10",
"text": "Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:11",
"text": "Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:12",
"text": "si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:13",
"text": "sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:14",
"text": "Si voverit, et iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:15",
"text": "quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam: quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:16",
"text": "sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Numbers 30:17",
"text": "Ist\u00e6 sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, qu\u00e6 in puellari adhuc \u00e6tate est, vel qu\u00e6 manet in parentis domo. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:2",
"text": "Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:3",
"text": "Statimque Moyses, Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:4",
"text": "mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:5",
"text": "Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:6",
"text": "quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:7",
"text": "Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:8",
"text": "et reges eorum Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:9",
"text": "Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:10",
"text": "tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:11",
"text": "Et tulerunt pr\u00e6dam, et universa qu\u00e6 ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:12",
"text": "et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel. reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:13",
"text": "Egressi sunt autem Moyses, et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagog\u00e6 in occursum eorum extra castra."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:14",
"text": "Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:15",
"text": "ait: Cur feminas reservastis?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:16",
"text": "Nonne ist\u00e6 sunt, qu\u00e6 deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et pr\u00e6varicari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:17",
"text": "Ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis: et mulieres, qu\u00e6 noverunt viros in coitu, iugulate:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:18",
"text": "puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:19",
"text": "et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:20",
"text": "Et de omni pr\u00e6da, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia pr\u00e6paratum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno expiabitur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:21",
"text": "Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est pr\u00e6ceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:22",
"text": "Aurum, et argentum, et \u00e6s, et ferrum, et plumbum, et stannum,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:23",
"text": "et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur. quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:24",
"text": "et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:25",
"text": "Dixit quoque Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:26",
"text": "Tollite summam eorum, qu\u00e6 capta sunt ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:27",
"text": "dividesque ex \u00e6quo pr\u00e6dam inter eos, qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:28",
"text": "et separabis partem Domino ab his, qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:29",
"text": "et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primiti\u00e6 Domini sunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:30",
"text": "Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:31",
"text": "Feceruntque Moyses, et Eleazar, sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:32",
"text": "Fuit autem pr\u00e6da, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:33",
"text": "boum septuaginta duo millia,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:34",
"text": "asinorum sexaginta millia et mille:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:35",
"text": "anim\u00e6 hominum sexus feminei, qu\u00e6 non cognoverant viros, triginta duo millia."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:36",
"text": "Dataque est media pars his, qui in pr\u00e6lio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingent\u00e6:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:37",
"text": "e quibus in partem Domini supputat\u00e6 sunt oves sexcent\u00e6 septuaginta quinque."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:38",
"text": "Et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:39",
"text": "de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:40",
"text": "de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta du\u00e6 anim\u00e6."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:41",
"text": "Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:42",
"text": "ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his, qui in pr\u00e6lio fuerant."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:43",
"text": "De media vero parte, qu\u00e6 contigerat reliqu\u00e6 multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:44",
"text": "et de bobus triginta sex millibus,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:45",
"text": "et de asinis triginta millibus quingentis,"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:46",
"text": "et de hominibus sedecim millibus,"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:47",
"text": "tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:48",
"text": "Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque dixerunt:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:49",
"text": "Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:50",
"text": "Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in pr\u00e6da auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac mur\u00e6nulas, ut depreceris pro nobis Dominum."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:51",
"text": "Susceperuntque Moyses, et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:52",
"text": "pondo sedecim millia, septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:53",
"text": "Unusquisque enim quod in pr\u00e6da rapuerat, suum erat."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 31,
"name": "Numbers 31:54",
"text": "Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:1",
"text": "Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer, et Galaad aptas animalibus alendis terras,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:2",
"text": "venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:3",
"text": "Ataroth, et Dibon, et Iazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:4",
"text": "terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus iumenta plurima:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:5",
"text": "precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Iordanem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:6",
"text": "Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:7",
"text": "Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:8",
"text": "nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam Terram?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:9",
"text": "Cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:10",
"text": "Qui iratus iuravit, dicens:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:11",
"text": "Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex \u00c6gypto a viginti annis et supra, Terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Iacob: et noluerunt sequi me,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:12",
"text": "pr\u00e6ter Caleb filium Iephone Cenez\u00e6um, et Iosue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:13",
"text": "Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, qu\u00e6 fecerat malum in conspectu eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:14",
"text": "Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa, et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:15",
"text": "Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:16",
"text": "At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula iumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:17",
"text": "nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad pr\u00e6lium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:18",
"text": "Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israel hereditatem suam:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:19",
"text": "nec quidquam qu\u00e6remus trans Iordanem, quia iam habemus nostram possessionem in orientali eius plaga."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:20",
"text": "Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:21",
"text": "et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:22",
"text": "et subiiciatur ei omnis Terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis coram Domino."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:23",
"text": "Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:24",
"text": "\u00c6dificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac iumentis: et quod polliciti estis implete."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:25",
"text": "Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus, faciemus quod iubet dominus noster."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:26",
"text": "Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:27",
"text": "nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu domine loqueris."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:28",
"text": "Pr\u00e6cepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Iosue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:29",
"text": "Si transierint filii Gad, et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit Terra subiecta: date eis Galaad in possessionem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:30",
"text": "Sin autem noluerint transire armati vobiscum in Terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:31",
"text": "Responderuntque filii Gad, et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:32",
"text": "ipsi armati pergemus coram Domino in Terram Chanaan, et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:33",
"text": "Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidi\u00e6 tribui Manasse filii Ioseph regnum Sehon regis Amorrh\u00e6i, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:34",
"text": "Igitur extruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:35",
"text": "et Etroth, et Sophan, et Iazer, et Iegbaa,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:36",
"text": "et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:37",
"text": "Filii vero Ruben \u00e6dificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:38",
"text": "et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas extruxerunt."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:39",
"text": "Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrh\u00e6o habitatore eius."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:40",
"text": "Dedit ergo Moyses Terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:41",
"text": "Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius, quos appellavit Havoth Iair, id est, Villas Iair."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 32,
"name": "Numbers 32:42",
"text": "Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:1",
"text": "H\u00e6 sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de \u00c6gypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:2",
"text": "quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, qu\u00e6 Domini iussione mutabant."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:3",
"text": "Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase filii Israel in manu excelsa videntibus cunctis \u00c6gyptiis,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:4",
"text": "et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem)"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:5",
"text": "castrametati sunt in Soccoth."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:6",
"text": "Et de Soccoth venerunt in Etham, qu\u00e6 est in extremis finibus solitudinis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:7",
"text": "Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, qu\u00e6 respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:8",
"text": "Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:9",
"text": "Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palm\u00e6 septuaginta: ibique castrametati sunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:10",
"text": "Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super Mare rubrum. Profectique de Mari rubro,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:11",
"text": "castrametati sunt in deserto Sin."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:12",
"text": "Unde egressi, venerunt in Daphca."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:13",
"text": "Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:14",
"text": "Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:15",
"text": "Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:16",
"text": "Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscenti\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:17",
"text": "Profectique de sepulchris concupiscenti\u00e6, castrametati sunt in Haseroth."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:18",
"text": "Et de Haseroth venerunt in Rethma."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:19",
"text": "Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:20",
"text": "Unde egressi venerunt in Lebna."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:21",
"text": "De Lebna castrametati sunt in Ressa."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:22",
"text": "Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:23",
"text": "Unde profecti castrametati sunt in monte Sepher."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:24",
"text": "Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:25",
"text": "Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:26",
"text": "Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:27",
"text": "De Thahath castrametati sunt in Thare."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:28",
"text": "Unde egressi, fixere tentoria in Methca."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:29",
"text": "Et de Methca castrametati sunt in Hesmona."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:30",
"text": "Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:31",
"text": "Et de Moseroth castrametati sunt in Beneiaacan."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:32",
"text": "Profectique de Beneiaacan, venerunt in montem Gadgad."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:33",
"text": "Unde profecti, castrametati sunt in Ietebatha."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:34",
"text": "Et de Ietebatha venerunt in Hebrona."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:35",
"text": "Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:36",
"text": "Inde profecti, venerunt in desertum Sin, h\u00e6c est Cades."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:37",
"text": "Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus Terr\u00e6 Edom."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:38",
"text": "Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor iubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex \u00c6gypto, mense quinto, prima die mensis,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:39",
"text": "cum esset annorum centum viginti trium."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:40",
"text": "Audivitque Chanan\u00e6us rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in Terram Chanaan venisse filios Israel."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:41",
"text": "Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:42",
"text": "Unde egressi, venerunt in Phunon."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:43",
"text": "Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:44",
"text": "Et de Oboth, venerunt in Iieabarim, qu\u00e6 est in finibus Moabitarum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:45",
"text": "Profectique de Iieabarim, fixere tentoria in Dibongad."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:46",
"text": "Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:47",
"text": "Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:48",
"text": "Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Iordanem contra Iericho."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:49",
"text": "Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:50",
"text": "ubi locutus est Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:51",
"text": "Pr\u00e6cipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Iordanem, intrantes Terram Chanaan,"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:52",
"text": "disperdite cunctos habitatores Terr\u00e6 illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:53",
"text": "mundantes terram, et habitantes in ea. ego enim dedi vobis illam in possessionem,"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:54",
"text": "quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas. Per tribus et familias possessio dividetur."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:55",
"text": "Sin autem nolueritis interficere habitatores Terr\u00e6: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lance\u00e6 in lateribus, et adversabuntur vobis in Terra habitationis vestr\u00e6:"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 33,
"name": "Numbers 33:56",
"text": "et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:1",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:2",
"text": "Pr\u00e6cipe filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis Terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:3",
"text": "Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, qu\u00e6 est iuxta Edom: et habebit terminos contra Orientem mare salsissimum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:4",
"text": "qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:5",
"text": "ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad Torrentem \u00c6gypti, et maris magni littore finietur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:6",
"text": "Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:7",
"text": "Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:8",
"text": "a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:9",
"text": "ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. hi erunt termini in parte Aquilonis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:10",
"text": "Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:11",
"text": "et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra Orientem ad mare Cenereth,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:12",
"text": "et tendent usque ad Iordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis Terram per fines suos in circuitu."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:13",
"text": "Pr\u00e6cepitque Moyses filiis Israel, dicens: H\u00e6c erit Terra, quam possidebitis sorte, et quam iussit Dominus dari novem tribubus, et dimidi\u00e6 tribui."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:14",
"text": "Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:15",
"text": "id est, du\u00e6 semis tribus, acceperunt partem suam trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:16",
"text": "Et ait Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:17",
"text": "H\u00e6c sunt nomina virorum, qui Terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:18",
"text": "et singuli principes de tribubus singulis,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:19",
"text": "quorum ista sunt vocabula: De tribu Iuda, Caleb filius Iephone."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:20",
"text": "De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:21",
"text": "De tribu Beniamin, Elidad filius Chaselon."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:22",
"text": "De tribu filiorum Dan, Bocci filius Iogli."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:23",
"text": "Filiorum Ioseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:24",
"text": "De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:25",
"text": "De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:26",
"text": "De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:27",
"text": "De tribu Aser, Ahiud filius Salomi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:28",
"text": "De tribu Nephthali, Phedael filius Ammiud."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 34,
"name": "Numbers 34:29",
"text": "Hi sunt, quibus pr\u00e6cepit Dominus ut dividerent filiis Israel Terram Chanaan. "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:1",
"text": "H\u00e6c quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Iordanem, contra Iericho:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:2",
"text": "Pr\u00e6cipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:3",
"text": "urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac iumentis:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:4",
"text": "qu\u00e6 a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:5",
"text": "contra Orientem duo millia erunt cubiti, et contra Meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad Occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga \u00e6quali termino finietur. eruntque urbes in medio, et foris suburbana."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:6",
"text": "De ipsis autem oppidis, qu\u00e6 Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:7",
"text": "id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:8",
"text": "Ips\u00e6que urbes, qu\u00e6 dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores. singuli iuxta mensuram hereditatis su\u00e6 dabunt oppida Levitis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:9",
"text": "Ait Dominus ad Moysen:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:10",
"text": "Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in Terram Chanaan,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:11",
"text": "decernite qu\u00e6 urbes esse debeant in pr\u00e6sidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:12",
"text": "in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius iudicetur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:13",
"text": "De ipsis autem urbibus, qu\u00e6 ad fugitivorum subsidia separantur,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:14",
"text": "tres erunt trans Iordanem, et tres in Terra Chanaan,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:15",
"text": "tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:16",
"text": "Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est: reus erit homicidii, et ipse morietur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:17",
"text": "Si lapidem iecerit, et ictus occubuerit: similiter punietur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:18",
"text": "Si ligno percussus interierit: percussoris sanguine vindicabitur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:19",
"text": "Propinquus occisi, homicidam interficiet, statim ut apprehenderit eum, interficiet."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:20",
"text": "Si per odium quis hominem impulerit, vel iecerit quippiam in eum per insidias:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:21",
"text": "aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor, homicidii reus erit. cognatus occisi statim ut invenerit eum, iugulabit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:22",
"text": "Quod si fortuitu, et absque odio,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:23",
"text": "et inimicitiis quidquam horum fecerit,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:24",
"text": "et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis qu\u00e6stio ventilata:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:25",
"text": "liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:26",
"text": "Si interfector extra fines urbium, qu\u00e6 exulibus deputat\u00e6 sunt,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:27",
"text": "fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:28",
"text": "debuerat enim profugus usque ad mortem Pontificis in urbe residere. postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:29",
"text": "H\u00e6c sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:30",
"text": "Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:31",
"text": "Non accipietis pretium ab eo, qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:32",
"text": "Exules et profugi ante mortem Pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:33",
"text": "ne polluatis terram habitationis vestr\u00e6, qu\u00e6 insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 35,
"name": "Numbers 35:34",
"text": "Atque ita emundabitur vestra possessio, me commorante vobiscum. ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:1",
"text": "Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir, filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:2",
"text": "Tibi domino nostro pr\u00e6cepit Dominus ut Terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:3",
"text": "quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:4",
"text": "atque ita fiet, ut cum iubil\u00e6us, id est quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:5",
"text": "Respondit Moyses filiis Israel, et Domino pr\u00e6cipiente, ait: Recte tribus filiorum Ioseph locuta est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:6",
"text": "et h\u00e6c lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant quibus volunt, tantum ut su\u00e6 tribus hominibus:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:7",
"text": "ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:8",
"text": "et cunct\u00e6 femin\u00e6 de eadem tribu maritos accipient: ut hereditas permaneat in familiis,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:9",
"text": "nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:10",
"text": "ut a Domino separat\u00e6 sunt. Feceruntque fili\u00e6 Salphaad ut fuerat imperatum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:11",
"text": "et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa filiis patrui sui"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:12",
"text": "de familia Manasse, qui fuit filius Ioseph: et possessio, qu\u00e6 illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "Numbers 36:13",
"text": "H\u00e6c sunt mandata atque iudicia, qu\u00e6 mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Deuteronomy",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:1",
"text": "H\u00e6c sunt verba, qu\u00e6 locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine campestri, contra Mare rubrum, inter Pharan et Thophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:2",
"text": "undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:3",
"text": "Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat illi Dominus ut diceret eis:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:4",
"text": "postquam percussit Sehon regem Amorrh\u00e6orum, qui habitabat in Hesebon: et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:5",
"text": "trans Iordanem in Terra Moab. C\u0153pitque Moyses explanare legem, et dicere:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:6",
"text": "Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:7",
"text": "revertimini, et venite ad montem Amorrh\u00e6orum, et ad cetera qu\u00e6 ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra Meridiem, et iuxta littus maris, Terram Chanan\u00e6orum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:8",
"text": "En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Iacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:9",
"text": "Dixique vobis illo in tempore:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:10",
"text": "Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stell\u00e6 c\u00e6li, plurimi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:11",
"text": "(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:12",
"text": "Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac iurgia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:13",
"text": "Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:14",
"text": "Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:15",
"text": "Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:16",
"text": "Pr\u00e6cepique eis, dicens: Audite illos, et quod iustum est iudicate: sive civis sit ille, sive peregrinus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:17",
"text": "Nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum: nec accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:18",
"text": "Pr\u00e6cepique omnia qu\u00e6 facere deberetis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:19",
"text": "Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrh\u00e6i, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:20",
"text": "dixi vobis: Venistis ad montem Amorrh\u00e6i, quem Dominus Deus noster daturus est nobis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:21",
"text": "Vide Terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:22",
"text": "Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent Terram: et renuncient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:23",
"text": "Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:24",
"text": "Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:25",
"text": "sumentes de fructibus eius, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:26",
"text": "Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:27",
"text": "murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixisitis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de Terra \u00c6gypti, ut traderet nos in manu Amorrh\u00e6i, atque deleret."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:28",
"text": "Quo ascendemus? nuncii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior: urbes magn\u00e6, et ad c\u00e6lum usque munit\u00e6: filios Enacim vidimus ibi."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:29",
"text": "Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:30",
"text": "Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in \u00c6gypto cunctis videntibus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:31",
"text": "Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:32",
"text": "Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:33",
"text": "qui pr\u00e6cessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:34",
"text": "Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:35",
"text": "Non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessim\u00e6 Terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:36",
"text": "pr\u00e6ter Caleb filium Iephone. ipse enim videbit eam, et ipsi dabo Terram, quam calcavit, et filiis eius, quia secutus est Dominum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:37",
"text": "Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:38",
"text": "sed Iosue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. hunc exhortare et robora, et ipse sorte Terram dividet Israeli."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:39",
"text": "Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo Terram, et possidebunt eam."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:40",
"text": "Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam Maris rubri."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:41",
"text": "Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut pr\u00e6cepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:42",
"text": "ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis, non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:43",
"text": "Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia ascendistis in montem."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:44",
"text": "Itaque egressus Amorrh\u00e6us, qui habitabat in montibus, et obviam veniens persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:45",
"text": "Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestr\u00e6 voluit acquiescere."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 1,
"name": "Deuteronomy 1:46",
"text": "Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:1",
"text": "Profectique inde venimus in solitudinem, qu\u00e6 ducit ad Mare rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:2",
"text": "Dixitque Dominus ad me:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:3",
"text": "Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra Aquilonem:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:4",
"text": "et populo pr\u00e6cipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:5",
"text": "Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:6",
"text": "Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:7",
"text": "Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:8",
"text": "Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter, quod ducit in desertum Moab."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:9",
"text": "Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos pr\u00e6lium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:10",
"text": "Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:11",
"text": "quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabit\u00e6 appellant eos Emim."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:12",
"text": "In Seir autem prius habitaverunt Horrh\u00e6i: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israel in terra possessionis su\u00e6, quam dedit illi Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:13",
"text": "Surgentes ergo ut transiremus Torrentem Zared, venimus ad eum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:14",
"text": "Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat Dominus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:15",
"text": "cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:16",
"text": "Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:17",
"text": "locutus est Dominus ad me, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:18",
"text": "Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:19",
"text": "et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad pr\u00e6lium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:20",
"text": "Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonit\u00e6 vocant Zomzommim,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:21",
"text": "populus magnus, et multus, et procer\u00e6 longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:22",
"text": "sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrh\u00e6os, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in pr\u00e6sens."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:23",
"text": "Hev\u00e6os quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:24",
"text": "Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrh\u00e6um, et terram eius incipe possidere, et committe adversus eum pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:25",
"text": "Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni c\u00e6lo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:26",
"text": "Misi ergo nuncios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:27",
"text": "Transibimus per terram tuam, publica gradiemur via: non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:28",
"text": "Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:29",
"text": "sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabit\u00e6, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Iordanem, et transeamus ad Terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:30",
"text": "Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:31",
"text": "Dixitque Dominus ad me: Ecce c\u0153pi tibi tradere Sehon, et terram eius, incipe possidere eam."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:32",
"text": "Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad pr\u00e6lium in Iasa."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:33",
"text": "Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:34",
"text": "Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis. non reliquimus in eis quidquam."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:35",
"text": "Absque iumentis, qu\u00e6 in partem venere pr\u00e6dantium: et spoliis urbium, quas cepimus"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:36",
"text": "ab Aroer, qu\u00e6 est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, qu\u00e6 nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 2,
"name": "Deuteronomy 2:37",
"text": "Absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis qu\u00e6 adiacent torrenti Ieboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:1",
"text": "Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:2",
"text": "Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrh\u00e6orum, qui habitavit in Hesebon."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:3",
"text": "Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum eius: percussimusque eos usque ad internecionem,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:4",
"text": "vastantes cunctas civitates illius uno tempore. non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:5",
"text": "Cunct\u00e6 urbes erant munit\u00e6 muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, qu\u00e6 non habebant muros."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:6",
"text": "Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:7",
"text": "iumenta autem et spolia urbium diripuimus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:8",
"text": "Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrh\u00e6orum, qui erant trans Iordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hernon,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:9",
"text": "quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrh\u00e6i Sanir:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:10",
"text": "omnes civitates, qu\u00e6 sit\u00e6 sunt in planitie, et universam Terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:11",
"text": "Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus eius ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:12",
"text": "Terramque possedimus tempore illo ab Aroer, qu\u00e6 est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:13",
"text": "Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi medi\u00e6 tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:14",
"text": "Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri, et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Iair, id est, Villas Iair, usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:15",
"text": "Machir quoque dedi Galaad."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:16",
"text": "Et tribubus Ruben et Gad dedi de Terra Galaad usque ad Torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Ieboc, qui est terminus filiorum Ammon:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:17",
"text": "et planitiem solitudinis, atque Iordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:18",
"text": "Pr\u00e6cepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem: expediti pr\u00e6cedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:19",
"text": "absque uxoribus, et parvulis atque iumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:20",
"text": "donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam Terram, quam daturus est eis trans Iordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:21",
"text": "Iosue quoque in tempore illo pr\u00e6cepi, dicens: Oculi tui viderunt qu\u00e6 fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad qu\u00e6 transiturus es."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:22",
"text": "Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:23",
"text": "Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:24",
"text": "Domine Deus tu c\u0153pisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam. neque enim est alius Deus vel in c\u00e6lo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tu\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:25",
"text": "Transibo igitur, et videbo Terram hanc optimam trans Iordanem, et montem istum egregium, et Libanum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:26",
"text": "Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:27",
"text": "Ascende cacumen Phasg\u00e6, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice. nec enim transibis Iordanem istum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:28",
"text": "Pr\u00e6cipe Iosue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse pr\u00e6cedet populum istum, et dividet eis Terram, quam visurus es."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "Deuteronomy 3:29",
"text": "Mansimusque in valle contra fanum Phogor. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:1",
"text": "Et nunc Israel audi pr\u00e6cepta et iudicia, qu\u00e6 ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:2",
"text": "Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio vobis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:3",
"text": "Oculi vestri viderunt omnia qu\u00e6 fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:4",
"text": "Vos autem qui adh\u00e6retis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:5",
"text": "Scitis quod docuerim vos pr\u00e6cepta atque iustitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in Terra, quam possessuri estis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:6",
"text": "et observabitis et implebitis opere. H\u00e6c est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa pr\u00e6cepta h\u00e6c, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:7",
"text": "Nec est alia natio tam grandis, qu\u00e6 habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:8",
"text": "Qu\u00e6 est enim alia gens sic inclyta ut habeat ceremonias, iustaque iudicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:9",
"text": "Custodi igitur temetipsum, et animam tuam solicite. Ne obliviscaris verborum, qu\u00e6 viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6. Docebis ea filios ac nepotes tuos,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:10",
"text": "a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:11",
"text": "Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad c\u00e6lum: erantque in eo tenebr\u00e6, et nubes, et caligo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:12",
"text": "Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum eius audistis, et formam penitus non vidistis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:13",
"text": "Et ostendit vobis pactum suum, quod pr\u00e6cepit ut faceretis, et decem verba, qu\u00e6 scripsit in duabus tabulis lapideis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:14",
"text": "Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos ceremonias et iudicia, qu\u00e6 facere deberetis in Terra, quam possessuri estis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:15",
"text": "Custodite igitur solicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:16",
"text": "ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel femin\u00e6,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:17",
"text": "similitudinem omnium iumentorum, qu\u00e6 sunt super terram, vel avium sub c\u00e6lo volantium,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:18",
"text": "atque reptilium, qu\u00e6 moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:19",
"text": "ne forte elevatis oculis ad c\u00e6lum, videas Solem et Lunam, et omnia astra c\u00e6li, et errore deceptus adores ea et colas qu\u00e6 creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:20",
"text": "Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea \u00c6gypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in pr\u00e6senti die."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:21",
"text": "Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et iuravit ut non transirem Iordanem, nec ingrederer Terram optimam, quam daturus est vobis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:22",
"text": "Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:23",
"text": "Cave ne quando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum: et facias tibi sculptam similitudinem eorum, qu\u00e6 fieri Dominus prohibuit:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:24",
"text": "quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus \u00e6mulator."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:25",
"text": "Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in Terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:26",
"text": "testes invoco hodie c\u00e6lum et terram, cito perituros vos esse de Terra, quam transito Iordane possessuri estis. non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:27",
"text": "atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:28",
"text": "ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:29",
"text": "Cumque qu\u00e6sieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde qu\u00e6sieris, et tota tribulatione anim\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:30",
"text": "Postquam te invenerint omnia qu\u00e6 pr\u00e6dicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:31",
"text": "Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:32",
"text": "Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo c\u00e6lo usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res, aut umquam cognitum est,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:33",
"text": "ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:34",
"text": "si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi Gentem de medio nationum, per tentationes, signa, atque portenta, per pugnam, et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones iuxta omnia, qu\u00e6 fecit pro vobis Dominus Deus vester in \u00c6gypto, videntibus oculis tuis:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:35",
"text": "ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius pr\u00e6ter eum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:36",
"text": "De c\u00e6lo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:37",
"text": "quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te pr\u00e6cedens in virtute sua magna ex \u00c6gypto,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:38",
"text": "ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in pr\u00e6senti die."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:39",
"text": "Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in c\u00e6lo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:40",
"text": "Custodi pr\u00e6cepta eius atque mandata, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super Terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:41",
"text": "Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad Orientalem plagam,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:42",
"text": "ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:43",
"text": "Bosor in solitudine, qu\u00e6 sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, qu\u00e6 est in tribu Gad: et Golan in Basan, qu\u00e6 est in tribu Manasse."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:44",
"text": "Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:45",
"text": "et h\u00e6c testimonia et ceremoni\u00e6 atque iudicia, qu\u00e6 locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de \u00c6gypto,"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:46",
"text": "trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israel egressi ex \u00c6gypto"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:47",
"text": "possederunt terram eius, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrh\u00e6orum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:48",
"text": "Ab Aroer, qu\u00e6 sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 4,
"name": "Deuteronomy 4:49",
"text": "omnem planitiem trans Iordanem ad Orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:1",
"text": "Vocavitque Moyses omnem Israelem, et dixit ad eum: Audi Israel ceremonias atque iudicia, qu\u00e6 ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:2",
"text": "Dominus Deus noster pepigit nobiscum f\u0153dus in Horeb."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:3",
"text": "Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in pr\u00e6sentiarum sumus, et vivimus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:4",
"text": "Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:5",
"text": "Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annunciarem vobis verba eius. timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem, et ait:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:6",
"text": "Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Terra \u00c6gypti de domo servitutis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:7",
"text": "Non habebis deos alienos in conspectu meo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:8",
"text": "Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, qu\u00e6 in c\u00e6lo sunt desuper, et qu\u00e6 in terra deorsum, et qu\u00e6 versantur in aquis sub terra."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:9",
"text": "Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus \u00e6mulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:10",
"text": "et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus pr\u00e6cepta mea."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:11",
"text": "Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen eius assumpserit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:12",
"text": "Observa diem Sabbati, ut sanctifices eum, sicut pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:13",
"text": "Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:14",
"text": "Septimus dies Sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne iumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:15",
"text": "Memento quod et ipse servieris in \u00c6gypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco pr\u00e6cepit tibi ut observares diem Sabbati."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:16",
"text": "Honora patrem tuum et matrem, sicut pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in Terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:17",
"text": "Non occides."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:18",
"text": "Neque m\u0153chaberis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:19",
"text": "Furtumque non facies."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:20",
"text": "Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:21",
"text": "Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa qu\u00e6 illius sunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:22",
"text": "H\u00e6c verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:23",
"text": "Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu, atque dixistis:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:24",
"text": "Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam. vocem eius audivimus de medio ignis, et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine, vixerit homo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:25",
"text": "Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:26",
"text": "Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:27",
"text": "Tu magis accede: et audi cuncta qu\u00e6 dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:28",
"text": "Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi huius qu\u00e6 locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:29",
"text": "Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:30",
"text": "Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:31",
"text": "Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et ceremonias atque iudicia: qu\u00e6 docebis eos, ut faciant ea in Terra, quam dabo illis in possessionem."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:32",
"text": "Custodite igitur et facite qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 5,
"name": "Deuteronomy 5:33",
"text": "sed per viam, quam pr\u00e6cepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestr\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:1",
"text": "H\u00e6c sunt pr\u00e6cepta, et ceremoni\u00e6, atque iudicia, qu\u00e6 mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in Terra, ad quam transgredimini possidendam:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:2",
"text": "ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et pr\u00e6cepta eius, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6, ut prolongentur dies tui."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:3",
"text": "Audi Israel, et observa ut facias qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:4",
"text": "Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:5",
"text": "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:6",
"text": "Eruntque verba h\u00e6c, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, in corde tuo:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:7",
"text": "et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:8",
"text": "Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:9",
"text": "scribesque ea in limine, et ostiis domus tu\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:10",
"text": "Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Iacob: et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non \u00e6dificasti,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:11",
"text": "domos plenas cunctarum opum, quas non extruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, qu\u00e6 non plantasti,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:12",
"text": "et comederis, et saturatus fueris:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:13",
"text": "cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de Terra \u00c6gypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:14",
"text": "Non ibitis post deos alienos cunctarum Gentium, qu\u00e6 in circuitu vestro sunt:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:15",
"text": "quoniam Deus \u00e6mulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terr\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:16",
"text": "Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:17",
"text": "Custodi pr\u00e6cepta Domini Dei tui, ac testimonia et ceremonias, quas pr\u00e6cepit tibi:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:18",
"text": "et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:19",
"text": "ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:20",
"text": "Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia h\u00e6c, et ceremoni\u00e6, atque iudicia, qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus Deus noster nobis?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:21",
"text": "dices ei: Servi eramus Pharaonis in \u00c6gypto, et eduxit nos Dominus de \u00c6gypto in manu forti:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:22",
"text": "fecitque signa atque prodigia magna et pessima in \u00c6gypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:23",
"text": "et eduxit nos inde, ut introductis daret Terram, super qua iuravit patribus nostris."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:24",
"text": "Pr\u00e6cepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima h\u00e6c, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vit\u00e6 nostr\u00e6, sicut est hodie."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Deuteronomy 6:25",
"text": "Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia pr\u00e6cepta eius coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:1",
"text": "Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit Gentes multas coram te, Heth\u00e6um, et Gergez\u00e6um, et Amorrh\u00e6um, Chanan\u00e6um, et Pherez\u00e6um, et Hev\u00e6um, et Iebus\u00e6um, septem gentes multo maioris numeri quam tu es, et robustiores te:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:2",
"text": "tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis f\u0153dus, nec misereberis earum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:3",
"text": "neque sociabis cum eis coniugia. Filiam tuam non dabis filio eius, nec filiam illius accipies filio tuo:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:4",
"text": "quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis. irasceturque furor Domini, et delebit te cito."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:5",
"text": "Quin potius h\u00e6c facietis eis: Aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:6",
"text": "Quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:7",
"text": "Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:8",
"text": "sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis \u00c6gypti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:9",
"text": "Et scies quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt pr\u00e6cepta eius in mille generationes:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:10",
"text": "et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:11",
"text": "Custodi ergo pr\u00e6cepta et ceremonias atque iudicia, qu\u00e6 ego mando tibi hodie ut facias."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:12",
"text": "Si postquam audieris h\u00e6c iudicia, custodieris ea et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam iuravit patribus tuis:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:13",
"text": "et diliget te ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terr\u00e6 tu\u00e6, frumento tuo, atque vindemi\u00e6, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super Terram, pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:14",
"text": "Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:15",
"text": "Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates \u00c6gypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:16",
"text": "Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:17",
"text": "Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes ist\u00e6 quam ego, quo modo potero delere eas?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:18",
"text": "noli metuere, sed recordare qu\u00e6 fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis \u00c6gyptiis,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:19",
"text": "plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus. sic faciet cunctis populis, quos metuis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:20",
"text": "Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:21",
"text": "Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:22",
"text": "ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te besti\u00e6 terr\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:23",
"text": "Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos donec penitus deleantur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:24",
"text": "Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub c\u00e6lo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:25",
"text": "Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Deuteronomy 7:26",
"text": "Nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:1",
"text": "Omne mandatum, quod ego pr\u00e6cipio tibi hodie, cave diligenter ut facias: ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis Terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:2",
"text": "Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent qu\u00e6 in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:3",
"text": "Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum Manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:4",
"text": "Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:5",
"text": "Ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:6",
"text": "ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis eius, et timeas eum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:7",
"text": "Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarumque et fontium: in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:8",
"text": "terram frumenti, hordei, ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:9",
"text": "Ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius \u00e6ris metalla fodiuntur:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:10",
"text": "ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:11",
"text": "Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata eius atque iudicia et ceremonias, quas ego pr\u00e6cipio tibi hodie:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:12",
"text": "ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras \u00e6dificaveris, et habitaveris in eis,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:13",
"text": "habuerisque armenta boum et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:14",
"text": "elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de Terra \u00c6gypti, de domo servitutis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:15",
"text": "et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio ac dipsas, et null\u00e6 omnino aqu\u00e6: qui eduxit rivos de petra durissima,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:16",
"text": "et cibavit te Manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:17",
"text": "ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus me\u00e6, h\u00e6c mihi omnia pr\u00e6stiterunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:18",
"text": "Sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi pr\u00e6buerit, ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis, sicut pr\u00e6sens indicat dies."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:19",
"text": "Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc pr\u00e6dico tibi quod omnino dispereas."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Deuteronomy 8:20",
"text": "Sicut Gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:1",
"text": "Audi Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad c\u00e6lum usque muratas,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:2",
"text": "populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti, et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:3",
"text": "Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:4",
"text": "Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas ist\u00e6 delet\u00e6 sint nationes."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:5",
"text": "Neque enim propter iustitias tuas, et \u00e6quitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras earum: sed quia ill\u00e6 egerunt impie, introeunte te delet\u00e6 sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham, Isaac, et Iacob."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:6",
"text": "scito ergo quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissim\u00e6 cervicis sis populus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:7",
"text": "Memento, et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex \u00c6gypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:8",
"text": "Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:9",
"text": "quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:10",
"text": "Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba qu\u00e6 vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:11",
"text": "Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas f\u0153deris,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:12",
"text": "dixitque mihi: Surge, et descende hinc cito: quia populus tuus, quem eduxisti de \u00c6gypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:13",
"text": "Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste dur\u00e6 cervicis sit:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:14",
"text": "dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen eius de sub c\u00e6lo, et constituam te super Gentem, qu\u00e6 hac maior et fortior sit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:15",
"text": "Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas f\u0153deris utraque tenerem manu,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:16",
"text": "vidissemque vos pecasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam eius, quam vobis ostenderat:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:17",
"text": "proieci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:18",
"text": "Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens propter omnia peccata vestra qu\u00e6 gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:19",
"text": "timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:20",
"text": "Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:21",
"text": "Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, proieci in torrentem, qui de monte descendit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:22",
"text": "In incendio quoque et in tentatione, et in Sepulchris concupiscenti\u00e6 provocastis Dominum:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:23",
"text": "et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete Terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem eius audire voluistis:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:24",
"text": "sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos c\u0153pi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:25",
"text": "Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:26",
"text": "et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de \u00c6gypto in manu forti."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:27",
"text": "Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Iacob: ne aspicias duritiam populi huius, et impietatem atque peccatum:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:28",
"text": "ne forte dicant habitatores terr\u00e6, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in Terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "Deuteronomy 9:29",
"text": "qui sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:1",
"text": "In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:2",
"text": "et scribam in tabulis verba qu\u00e6 fuerunt in his, qui ante confregisti, ponesque eas in arca."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:3",
"text": "Feci igitur arcam de lignis settim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:4",
"text": "Scripsitque in tabulis iuxta id, quod prius scripserat, verba decem, qu\u00e6 locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:5",
"text": "Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, qu\u00e6 hucusque ibi sunt, sicut mihi pr\u00e6cepit Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:6",
"text": "Filii autem Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Iacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo, sacerdotio functus est Eleazar filius eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:7",
"text": "Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Ietebatha, in Terra aquarum atque torrentium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:8",
"text": "Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam f\u0153deris Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:9",
"text": "Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:10",
"text": "Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:11",
"text": "Dixitque mihi: Vade, et pr\u00e6cede populum, ut ingrediatur, et possideat Terram, quam iuravi patribus eorum ut traderem eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:12",
"text": "Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:13",
"text": "custodiasque mandata Domini, et ceremonias eius, quas ego hodie pr\u00e6cipio tibi, ut bene sit tibi?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:14",
"text": "En Domini Dei tui c\u00e6lum est, et c\u00e6lum c\u00e6li, terra et omnia, qu\u00e6 in ea sunt:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:15",
"text": "et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis Gentibus, sicut hodie comprobatur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:16",
"text": "Circumcidite igitur pr\u00e6putium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:17",
"text": "quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:18",
"text": "Facit iudicium pupillo et vidu\u00e6, amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:19",
"text": "et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis adven\u00e6 in Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:20",
"text": "Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adh\u00e6rebis, iurabisque in nomine illius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:21",
"text": "Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi h\u00e6c magnalia et terribilia, qu\u00e6 viderunt oculi tui."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Deuteronomy 10:22",
"text": "In septuaginta animabus descenderunt patres tui in \u00c6gyptum: et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra c\u00e6li. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:1",
"text": "Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa pr\u00e6cepta eius et ceremonias, iudicia atque mandata omni tempore."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:2",
"text": "Cognoscite hodie qu\u00e6 ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum, extentumque brachium,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:3",
"text": "signa et opera qu\u00e6 fecit in medio \u00c6gypti Pharaoni regi, et univers\u00e6 terr\u00e6 eius,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:4",
"text": "omnique exercitui \u00c6gyptiorum, et equis ac curribus: quo modo operuerint eos aqu\u00e6 maris rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in pr\u00e6sentem diem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:5",
"text": "vobisque qu\u00e6 fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:6",
"text": "et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:7",
"text": "Oculi vestri viderunt opera Domini magna qu\u00e6 fecit,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:8",
"text": "ut custodiatis universa mandata illius, qu\u00e6 ego hodie pr\u00e6cipio vobis, et possitis introire, et possidere Terram, ad quam ingredimini,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:9",
"text": "multoque in ea vivatis tempore: quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:10",
"text": "Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut Terra \u00c6gypti, de qua existi, ubi iacto semine in hortorum morem aqu\u00e6 ducuntur irrigu\u00e6:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:11",
"text": "sed montuosa est et campestris, de c\u00e6lo expectans pluvias."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:12",
"text": "quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:13",
"text": "Si ergo obedieritis mandatis meis, qu\u00e6 ego hodie pr\u00e6cipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:14",
"text": "dabit pluviam terr\u00e6 vestr\u00e6 temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:15",
"text": "f\u0153numque ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:16",
"text": "Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:17",
"text": "iratusque Dominus claudat c\u00e6lum, et pluvi\u00e6 non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de Terra optima, quam Dominus daturus est vobis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:18",
"text": "Ponite h\u00e6c verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:19",
"text": "Docete filios vestros ut illa meditentur, quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:20",
"text": "Scribes ea super postes et ianuas domus tu\u00e6:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:21",
"text": "ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in Terra, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu c\u00e6lum imminet terr\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:22",
"text": "Si enim custodieritis mandata qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, adh\u00e6rentes ei,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:23",
"text": "disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, qu\u00e6 maiores et fortiores vobis sunt."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:24",
"text": "Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:25",
"text": "Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:26",
"text": "En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:27",
"text": "benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, qu\u00e6 ego hodie pr\u00e6cipio vobis:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:28",
"text": "maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:29",
"text": "Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:30",
"text": "qui sunt trans Iordanem post viam, qu\u00e6 vergit ad solis occubitum in Terra Chanan\u00e6i, qui habitat in campestribus contra Galgalam, qu\u00e6 est iuxta vallem tendentem et intrantem procul."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:31",
"text": "Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "Deuteronomy 11:32",
"text": "Videte ergo ut impleatis ceremonias atque iudicia, qu\u00e6 ego hodie ponam in conspectu vestro. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:1",
"text": "H\u00e6c sunt pr\u00e6cepta atque iudicia, qu\u00e6 facere debetis in Terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:2",
"text": "Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:3",
"text": "Dissipate aras eorum, et confringite statuas, lucos igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis illis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:4",
"text": "Non facietis ita Domino Deo vestro:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:5",
"text": "sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:6",
"text": "et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:7",
"text": "Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac l\u00e6tabimini in cunctis, ad qu\u00e6 miseritis manum vos et domus vestr\u00e6, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:8",
"text": "Non facietis ibi qu\u00e6 nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:9",
"text": "Neque enim usque in pr\u00e6sens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:10",
"text": "Transibitis Iordanem, et habitabitis in Terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum: et absque ullo timore habitetis"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:11",
"text": "in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen eius in eo. illuc omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid pr\u00e6cipuum est in muneribus, qu\u00e6 vovebitis Domino."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:12",
"text": "Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac fili\u00e6 vestr\u00e6, famuli et famul\u00e6 atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur. neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:13",
"text": "Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:14",
"text": "sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies qu\u00e6cumque pr\u00e6cipio tibi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:15",
"text": "Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:16",
"text": "absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:17",
"text": "Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia qu\u00e6 voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:18",
"text": "sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus et filia tua, et servus et famula, atque Levites, qui manet in urbibus tuis: et l\u00e6taberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis, ad qu\u00e6 extenderis manum tuam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:19",
"text": "Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:20",
"text": "Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:21",
"text": "locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, qu\u00e6 habueris, sicut pr\u00e6cepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:22",
"text": "Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:23",
"text": "Hoc solum cave, ne sanguinem comedas. sanguis enim eorum pro anima est: et idcirco non debes animam comedere cum carnibus:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:24",
"text": "sed super terram fundes quasi aquam,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:25",
"text": "ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:26",
"text": "Qu\u00e6 autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:27",
"text": "et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari: carnibus autem ipse vesceris."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:28",
"text": "Observa et audi omnia qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:29",
"text": "Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:30",
"text": "cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introeunte subvers\u00e6, et requiras ceremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes ist\u00e6 deos suos, ita et ego colam."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:31",
"text": "Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 12,
"name": "Deuteronomy 12:32",
"text": "Quod pr\u00e6cipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:1",
"text": "Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et pr\u00e6dixerit signum atque portentum,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:2",
"text": "et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:3",
"text": "non audies verba prophet\u00e6 illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:4",
"text": "Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem eius: ipsi servietis, et ipsi adh\u00e6rebitis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:5",
"text": "Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de Terra \u00c6gypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi pr\u00e6cepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:6",
"text": "Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tu\u00e6, aut filius tuus vel filia, sive uxor qu\u00e6 est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:7",
"text": "cunctarum in circuitu gentium, qu\u00e6 iuxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terr\u00e6,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:8",
"text": "non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:9",
"text": "sed statim interficies. sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:10",
"text": "Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de Terra \u00c6gypti de domo servitutis:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:11",
"text": "ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:12",
"text": "Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:13",
"text": "Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis su\u00e6, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:14",
"text": "quare solicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:15",
"text": "statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia qu\u00e6 in illa sunt, usque ad pecora."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:16",
"text": "quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. non \u00e6dificabitur amplius,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:17",
"text": "et non adh\u00e6rebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Deuteronomy 13:18",
"text": "quando audieris vocem Domini Dei tui, custodiens omnia pr\u00e6cepta eius, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:1",
"text": "Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:2",
"text": "quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo: et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, qu\u00e6 sunt super terram."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:3",
"text": "Ne comedatis qu\u00e6 immunda sunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:4",
"text": "Hoc est animal, quod comedere debetis, Bovem, et ovem, et capram,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:5",
"text": "cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:6",
"text": "Omne animal quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:7",
"text": "De his autem, qu\u00e6 ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, ch\u0153rogryllum: h\u00e6c quia ruminant, et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:8",
"text": "Sus quoque quoniam dividat ungulam, et non ruminat, immunda erit. carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:9",
"text": "H\u00e6c comedetis ex omnibus qu\u00e6 morantur in aquis: Qu\u00e6 habent pinnulas et squamas, comedite:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:10",
"text": "qu\u00e6 absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:11",
"text": "Omnes aves mundas comedite."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:12",
"text": "Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et hali\u00e6etum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:13",
"text": "ixion, et vulturem ac milvum iuxta genus suum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:14",
"text": "et omne corvini generis,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:15",
"text": "et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem iuxta genus suum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:16",
"text": "herodium ac cygnum, et ibin,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:17",
"text": "ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:18",
"text": "onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:19",
"text": "Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:20",
"text": "Omne quod mundum est, comedite."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:21",
"text": "Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques h\u0153dum in lacte matris su\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:22",
"text": "Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:23",
"text": "et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:24",
"text": "Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum h\u00e6c cuncta portare,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:25",
"text": "vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:26",
"text": "et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:27",
"text": "et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:28",
"text": "Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus qu\u00e6 nascuntur tibi eo tempore: et repones intra ianuas tuas."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "Deuteronomy 14:29",
"text": "Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum qu\u00e6 feceris. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:1",
"text": "Septimo anno facies remissionem,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:2",
"text": "qu\u00e6 hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:3",
"text": "A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:4",
"text": "Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:5",
"text": "Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa qu\u00e6 iussit, et qu\u00e6 ego hodie pr\u00e6cipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:6",
"text": "F\u0153nerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:7",
"text": "Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tu\u00e6 in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit: non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:8",
"text": "sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:9",
"text": "Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis; et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:10",
"text": "Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad qu\u00e6 manum miseris."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:11",
"text": "Non deerunt pauperes in terra habitationis tu\u00e6: idcirco ego pr\u00e6cipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:12",
"text": "Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebr\u00e6us, aut Hebr\u00e6a, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:13",
"text": "et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:14",
"text": "sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:15",
"text": "Memento quod et ipse servieris in Terra \u00c6gypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc pr\u00e6cipio tibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:16",
"text": "Sin autem dixerit: Nolo egredi: eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:17",
"text": "assumes subulam, et perforabis aurem eius in ianua domus tu\u00e6, et serviet tibi usque in \u00e6ternum. ancill\u00e6 quoque similiter facies."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:18",
"text": "Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos: quoniam iuxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus qu\u00e6 agis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:19",
"text": "De primogenitis, qu\u00e6 nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:20",
"text": "In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:21",
"text": "Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel c\u00e6cum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:22",
"text": "sed intra portas urbis tu\u00e6 comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis quasi caprea, et cervo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "Deuteronomy 15:23",
"text": "Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:1",
"text": "Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de \u00c6gypto nocte."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:2",
"text": "Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:3",
"text": "Non comedes in eo panem fermentatum: Septem diebus comedes absque fermento, afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de \u00c6gypto: ut memineris diei egressionis tu\u00e6 de \u00c6gypto, omnibus diebus vit\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:4",
"text": "Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus eius quod immolatum est vespere in die primo usque mane."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:5",
"text": "Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi;"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:6",
"text": "sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi: immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:7",
"text": "Et coques, et comedes in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:8",
"text": "Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:9",
"text": "Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:10",
"text": "et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tu\u00e6, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:11",
"text": "et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:12",
"text": "et recordaberis quoniam servus fueris in \u00c6gypto: custodiesque ac facies qu\u00e6 pr\u00e6cepta sunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:13",
"text": "Sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:14",
"text": "et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus, et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:15",
"text": "Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus: benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in l\u00e6titia."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:16",
"text": "Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in sollemnitate azymorum, in sollemnitate hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:17",
"text": "sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:18",
"text": "Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut iudicent populum iusto iudicio,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:19",
"text": "nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera exc\u00e6cant oculos sapientum, et mutant verba iustorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:20",
"text": "Iuste quod iustum est persequeris: ut vivas et possideas Terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:21",
"text": "Non plantabis lucum, et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Deuteronomy 16:22",
"text": "Nec facies tibi, neque constitues statuam: qu\u00e6 odit Dominus Deus tuus. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:1",
"text": "Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:2",
"text": "Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:3",
"text": "ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam c\u00e6li, qu\u00e6 non pr\u00e6cepi:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:4",
"text": "et hoc tibi fuerit nunciatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israel:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:5",
"text": "educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tu\u00e6, et lapidibus obruentur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:6",
"text": "In ore duorum, aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:7",
"text": "Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:8",
"text": "Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et iudicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:9",
"text": "Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad iudicem, qui fuerit illo tempore: qu\u00e6resque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:10",
"text": "Et facies quodcumque dixerint qui pr\u00e6sunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:11",
"text": "iuxta legem eius; sequerisque sententiam eorum. nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:12",
"text": "Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:13",
"text": "cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:14",
"text": "Cum ingressus fueris Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:15",
"text": "eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:16",
"text": "Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in \u00c6gyptum, equitatus numero sublevatus, pr\u00e6sertim cum Dominus pr\u00e6ceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:17",
"text": "Non habebit uxores plurimas, qu\u00e6 alliciant animum eius, neque argenti et auri immensa pondera."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:18",
"text": "Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus Levitic\u00e6 tribus,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:19",
"text": "et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et ceremonias eius, qu\u00e6 in lege pr\u00e6cepta sunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "Deuteronomy 17:20",
"text": "Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse, et filii eius super Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:1",
"text": "Non habebunt sacerdotes et Levit\u00e6, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hereditatem cum reliquo Israel, quia sacrificia Domini, et oblationes eius comedent,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:2",
"text": "et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:3",
"text": "Hoc erit iudicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:4",
"text": "primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:5",
"text": "Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini ipse, et filii eius in sempiternum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:6",
"text": "Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:7",
"text": "ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius Levit\u00e6, qui stabunt eo tempore coram Domino."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:8",
"text": "Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:9",
"text": "Quando ingressus fueris Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:10",
"text": "nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:11",
"text": "nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut qu\u00e6rat a mortuis veritatem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:12",
"text": "omnia enim h\u00e6c abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:13",
"text": "perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:14",
"text": "Gentes ist\u00e6, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:15",
"text": "PROPHETAM de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:16",
"text": "ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:17",
"text": "Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:18",
"text": "Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepero illi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:19",
"text": "qui autem verba eius, qu\u00e6 loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:20",
"text": "Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, qu\u00e6 ego non pr\u00e6cepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:21",
"text": "Quod si tacita cogitatione responderis: Quo modo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Deuteronomy 18:22",
"text": "hoc habebis signum: Quod in nomine Domini propheta ille pr\u00e6dixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:1",
"text": "Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus eius et in \u00e6dibus:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:2",
"text": "tres civitates separabis tibi in medio Terr\u00e6, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:3",
"text": "sternens diligenter viam: et in tres \u00e6qualiter partes totam Terr\u00e6 tu\u00e6 provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:4",
"text": "H\u00e6c erit lex homicid\u00e6 fugientis, cuius vita servanda est: Qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:5",
"text": "sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna c\u00e6denda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:6",
"text": "ne forsitan proximus eius, cuius effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam eius, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:7",
"text": "Idcirco pr\u00e6cipio tibi, ut tres civitates \u00e6qualis inter se spatii dividas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:8",
"text": "Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam Terram, quam eis pollicitus est"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:9",
"text": "(si tamen custodieris mandata eius, et feceris qu\u00e6 hodie pr\u00e6cipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius omni tempore) addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:10",
"text": "ut non effundatur sanguis innoxius in medio Terr\u00e6, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:11",
"text": "Si quis autem odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vit\u00e6 eius, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:12",
"text": "mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cuius sanguis effusus est, et morietur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:13",
"text": "Non miseraberis eius, et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit tibi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:14",
"text": "Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in Terra, quam acceperis possidendam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:15",
"text": "Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:16",
"text": "Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum pr\u00e6varicationis,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:17",
"text": "stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:18",
"text": "Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:19",
"text": "reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:20",
"text": "ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Deuteronomy 19:21",
"text": "Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:1",
"text": "Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et maiorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:2",
"text": "Appropinquante autem iam pr\u00e6lio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:3",
"text": "Audi Israel, vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:4",
"text": "quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:5",
"text": "Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo, qui \u00e6dificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:6",
"text": "Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam: ne forte moriatur in bello, et alius homo eius fungatur officio."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:7",
"text": "Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:8",
"text": "His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:9",
"text": "Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos pr\u00e6parabit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:10",
"text": "Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:11",
"text": "Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:12",
"text": "Sin autem f\u0153dus inire noluerit, et c\u0153perit contra te bellum, oppugnabis eam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:13",
"text": "Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne, quod in ea generis masculini est, in ore gladii,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:14",
"text": "absque mulieribus et infantibus, iumentis et ceteris, qu\u00e6 in civitate sunt. Omnem pr\u00e6dam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, qu\u00e6 Dominus Deus tuus dederit tibi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:15",
"text": "Sic facies cunctis civitatibus, qu\u00e6 a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:16",
"text": "De his autem civitatibus, qu\u00e6 dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:17",
"text": "sed interficies in ore gladii, Heth\u00e6um videlicet, et Amorrh\u00e6um, et Chanan\u00e6um, Pherez\u00e6um, et Hev\u00e6um, et Iebus\u00e6um, sicut pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:18",
"text": "ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis: et peccetis in Dominum Deum vestrum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:19",
"text": "Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "Deuteronomy 20:20",
"text": "Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, qu\u00e6 contra te dimicat. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:1",
"text": "Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur c\u00e6dis reus,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:2",
"text": "egredientur maiores natu, et iudices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:3",
"text": "et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, qu\u00e6 non traxit iugum, nec terram scidit vomere,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:4",
"text": "et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, qu\u00e6 numquam arata est, nec sementem recepit: et c\u00e6dent in ea cervices vitul\u00e6:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:5",
"text": "accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, iudicetur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:6",
"text": "Et venient maiores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, qu\u00e6 in valle percussa est,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:7",
"text": "et dicent: Manus nostr\u00e6 non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:8",
"text": "propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:9",
"text": "tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod pr\u00e6cepit Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:10",
"text": "Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:11",
"text": "et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:12",
"text": "introduces eam in domum tuam: qu\u00e6 radet c\u00e6sariem, et circumcidet ungues,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:13",
"text": "et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:14",
"text": "Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:15",
"text": "Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odios\u00e6 primogenitus,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:16",
"text": "volueritque substantiam inter filios suos dividere: non poterit filium dilect\u00e6 facere primogenitum, et pr\u00e6ferre filio odios\u00e6,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:17",
"text": "sed filium odios\u00e6 agnoscet primogenitum, dabitque ei de his qu\u00e6 habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum eius, et huic debentur primogenita."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:18",
"text": "Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:19",
"text": "apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam iudicii,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:20",
"text": "dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuri\u00e6 atque conviviis:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:21",
"text": "lapidibus eum obruet populus civitatis: et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:22",
"text": "Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adiudicatus morti appensus fuerit in patibulo:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Deuteronomy 21:23",
"text": "non permanebit cadaver eius in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis Terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:1",
"text": "Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et pr\u00e6teribis: sed reduces fratri tuo,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:2",
"text": "etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu qu\u00e6rat ea frater tuus, et recipiat."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:3",
"text": "Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, qu\u00e6 perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:4",
"text": "Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:5",
"text": "Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit h\u00e6c."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:6",
"text": "Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:7",
"text": "sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:8",
"text": "Cum \u00e6dificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in pr\u00e6ceps ruente."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:9",
"text": "Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et qu\u00e6 nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:10",
"text": "Non arabis in bove simul et asino."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:11",
"text": "Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:12",
"text": "Funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:13",
"text": "Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:14",
"text": "qu\u00e6sieritque occasiones quibus dimittat eam, obiiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:15",
"text": "tollent eam pater et mater eius, et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:16",
"text": "et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:17",
"text": "imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce h\u00e6c sunt signa virginitatis fili\u00e6 me\u00e6. expandent vestimentum coram senioribus civitatis:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:18",
"text": "apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:19",
"text": "condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puell\u00e6, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:20",
"text": "Quod si verum est quod obiicit, et non est in puella inventa virginitas:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:21",
"text": "eiicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:22",
"text": "Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:23",
"text": "Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:24",
"text": "educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui. et auferes malum de medio tui."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:25",
"text": "Sin autem in agro repererit vir puellam, qu\u00e6 desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:26",
"text": "puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam eius, ita et puella perpessa est."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:27",
"text": "sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:28",
"text": "Si invenerit vir puellam virginem, qu\u00e6 non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad iudicium venerit:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:29",
"text": "dabit qui dormivit cum ea, patri puell\u00e6 quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "Deuteronomy 22:30",
"text": "Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum eius. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:1",
"text": "Non intravit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:2",
"text": "Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:3",
"text": "Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini, in \u00e6ternum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:4",
"text": "quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de \u00c6gypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syri\u00e6, ut malediceret tibi:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:5",
"text": "et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam, eo quod diligeret te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:6",
"text": "Non facies cum eis pacem, nec qu\u00e6ras eis bona cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6 in sempiternum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:7",
"text": "Non abominaberis Idum\u00e6um, quia frater tuus est: nec \u00c6gyptium, quia advena fuisti in terra eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:8",
"text": "Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:9",
"text": "Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:10",
"text": "Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:11",
"text": "et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:12",
"text": "Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita natur\u00e6,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:13",
"text": "gerens paxillum in balteo. cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:14",
"text": "quo revelatus es (Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos) et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat f\u0153ditatis ne derelinquat te."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:15",
"text": "Non trades servum Domino suo, qui ad te confugerit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:16",
"text": "habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:17",
"text": "Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:18",
"text": "Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:19",
"text": "Non f\u0153nerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:20",
"text": "sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in Terra, ad quam ingredieris possidendam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:21",
"text": "Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus. et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:22",
"text": "Si nolueris polliceri, absque peccato eris."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:23",
"text": "Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:24",
"text": "Ingressus vineam proximi tui, comede uvas quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "Deuteronomy 23:25",
"text": "Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:1",
"text": "Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam f\u0153ditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:2",
"text": "Cumque egressa alterum maritum duxerit,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:3",
"text": "et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:4",
"text": "non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias Terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:5",
"text": "Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur public\u00e6, sed vacabit absque culpa domi su\u00e6, ut uno anno l\u00e6tetur cum uxore sua."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:6",
"text": "Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:7",
"text": "Si deprehensus fuerit homo solicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:8",
"text": "Observa diligenter ne incurras plagam lepr\u00e6, sed facies qu\u00e6cumque docuerint te sacerdotes Levitici generis iuxta id, quod pr\u00e6cepi eis, et imple sollicite."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:9",
"text": "Mementote qu\u00e6 fecerit Dominus Deus vester Mari\u00e6 in via cum egrederemini de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:10",
"text": "Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum eius ut pignus auferas:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:11",
"text": "sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:12",
"text": "sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:13",
"text": "sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:14",
"text": "Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive adven\u00e6, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:15",
"text": "sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:16",
"text": "Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:17",
"text": "Non pervertes iudicium adven\u00e6 et pupilli, nec auferes pignoris loco vidu\u00e6 vestimentum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:18",
"text": "Memento quod servieris in \u00c6gypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco pr\u00e6cipio tibi ut facias hanc rem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:19",
"text": "Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:20",
"text": "Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques adven\u00e6, pupillo, ac vidu\u00e6."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:21",
"text": "Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus adven\u00e6, pupilli, ac vidu\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Deuteronomy 24:22",
"text": "Memento quod et tu servieris in \u00c6gypto, et idcirco pr\u00e6cipio tibi ut facias hanc rem. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:1",
"text": "Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices: quem iustum esse perspexerint, illi iustiti\u00e6 palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:2",
"text": "Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:3",
"text": "ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne f\u0153de laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:4",
"text": "Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:5",
"text": "Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater eius, et suscitabit semen fratris sui:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:6",
"text": "et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:7",
"text": "Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, qu\u00e6 ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit maiores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel: nec me in coniugem sumere."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:8",
"text": "Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:9",
"text": "accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede eius, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non \u00e6dificat domum fratris sui."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:10",
"text": "Et vocabitur nomen illius in Israel, Domus discalceati."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:11",
"text": "Si habuerint inter se iurgium viri duo, et unus contra alterum rixari c\u0153perit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda eius:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:12",
"text": "abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:13",
"text": "Non habebis in sacculo diversa pondera, maius et minus:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:14",
"text": "nec erit in domo tua modius maior et minor."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:15",
"text": "pondus habebis iustum et verum, et modius \u00e6qualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super Terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:16",
"text": "abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit h\u00e6c, et aversatur omnem iniustitiam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:17",
"text": "Memento qu\u00e6 fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex \u00c6gypto:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:18",
"text": "quomodo occurrerit tibi: et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "Deuteronomy 25:19",
"text": "Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subiecerit cunctas per circuitum nationes in Terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen eius sub c\u00e6lo. Cave ne obliviscaris. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:1",
"text": "Cumque intraveris Terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:2",
"text": "tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen eius:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:3",
"text": "accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in Terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:4",
"text": "Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:5",
"text": "et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in \u00c6gyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinit\u00e6 multitudinis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:6",
"text": "Afflixeruntque nos \u00c6gyptii, et persecuti sunt imponentes onera gravissima:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:7",
"text": "et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:8",
"text": "et eduxit nos de \u00c6gypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:9",
"text": "et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis Terram lacte et melle manantem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:10",
"text": "Et idcirco nunc offero primitias frugum Terr\u00e6, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:11",
"text": "Et epulaberis in omnibus bonis, qu\u00e6 Dominus Deus tuus dederit tibi, et domui tu\u00e6, tu et Levites, et advena qui tecum est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:12",
"text": "Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio dabis Levit\u00e6, et adven\u00e6, et pupillo et vidu\u00e6, ut comedant intra portas tuas, et saturentur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:13",
"text": "loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levit\u00e6 et adven\u00e6, et pupillo ac vidu\u00e6, sicut iussisti mihi: non pr\u00e6terivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:14",
"text": "Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut pr\u00e6cepisti mihi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:15",
"text": "Respice de sanctuario tuo, et de excelso c\u00e6lorum habitaculo, et benedic populo tuo Israel, et Terr\u00e6, quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, terr\u00e6 lacte et melle mananti."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:16",
"text": "Hodie Dominus Deus tuus pr\u00e6cepit tibi ut facias mandata h\u00e6c atque iudicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:17",
"text": "Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis eius, et custodias ceremonias illius, et mandata atque iudicia, et obedias eius imperio."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:18",
"text": "et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia pr\u00e6cepta illius:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Deuteronomy 26:19",
"text": "et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:1",
"text": "Pr\u00e6cepit autem Moyses et seniores Israel, populo dicentes: Custodite omne mandatum quod pr\u00e6cipio vobis hodie."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:2",
"text": "Cumque transieritis Iordanem in Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce levigabis eos,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:3",
"text": "ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso: ut introeas Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut iuravit patribus tuis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:4",
"text": "Quando ergo transieritis Iordanem, erigite lapides, quos ego hodie pr\u00e6cipio vobis in monte Hebal, et levigabis eos calce:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:5",
"text": "et \u00e6dificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:6",
"text": "et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:7",
"text": "et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:8",
"text": "Et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:9",
"text": "Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israelem: Attende, et audi Israel: Hodie factus es populus Domini Dei tui:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:10",
"text": "audies vocem eius, et facies mandata atque iustitias, quas ego pr\u00e6cipio tibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:11",
"text": "Pr\u00e6cepitque Moyses populo in die illo, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:12",
"text": "Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph, et Beniamin."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:13",
"text": "Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan et Nephthali."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:14",
"text": "Et pronunciabunt Levit\u00e6, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:15",
"text": "Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito. et respondebit omnis populus, et dicet: Amen."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:16",
"text": "Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:17",
"text": "Maledictus qui transfert terminos proximi sui. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:18",
"text": "Maledictus qui errare facit c\u00e6cum in itinere. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:19",
"text": "Maledictus qui pervertit iudicium adven\u00e6, pupilli et vidu\u00e6. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:20",
"text": "Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli eius. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:21",
"text": "Maledictus qui dormit cum omni iumento. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:22",
"text": "Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris su\u00e6. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:23",
"text": "Maledictus qui dormit cum socru sua. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:24",
"text": "Maledictus qui clam percusserit proximum suum. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:25",
"text": "Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis. et dicet omnis populus: Amen."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 27,
"name": "Deuteronomy 27:26",
"text": "Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit. et dicet omnis populus: Amen. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:1",
"text": "Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata eius, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, qu\u00e6 versantur in terra."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:2",
"text": "Venientque super te univers\u00e6 benedictiones ist\u00e6, et apprehendent te: si tamen pr\u00e6cepta eius audieris."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:3",
"text": "Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:4",
"text": "Benedictus fructus ventris tui, et fructus terr\u00e6 tu\u00e6, fructusque iumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caul\u00e6 ovium tuarum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:5",
"text": "Benedicta horrea tua, et benedict\u00e6 reliqui\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:6",
"text": "Benedictus eris tu ingrediens et egrediens."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:7",
"text": "Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:8",
"text": "Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:9",
"text": "Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:10",
"text": "Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:11",
"text": "Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu iumentorum tuorum, fructu terr\u00e6 tu\u00e6, quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:12",
"text": "Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, c\u00e6lum, ut tribuat pluviam terr\u00e6 tu\u00e6 in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et f\u0153nerabis gentibus multis, et ipse a nullo f\u0153nus accipies."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:13",
"text": "Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, et custodieris et feceris,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:14",
"text": "ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:15",
"text": "Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata eius et ceremonias, quas ego pr\u00e6cipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones ist\u00e6, et apprehendent te."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:16",
"text": "Maledictus eris in civitate, maledictus in agro."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:17",
"text": "Maledictum horreum tuum, et maledict\u00e6 reliqui\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:18",
"text": "Maledictus fructus ventris tui, et fructus terr\u00e6 tu\u00e6, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:19",
"text": "Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:20",
"text": "Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, qu\u00e6 tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:21",
"text": "Adiungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:22",
"text": "Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et \u00e6stu, et aere corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:23",
"text": "Sit c\u00e6lum, quod supra te est, \u00e6neum: et terra, quam calcas, ferrea."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:24",
"text": "Det Dominus imbrem terr\u00e6 tu\u00e6 pulverem, et de c\u00e6lo descendat super te cinis, donec conteraris."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:25",
"text": "Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos. per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terr\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:26",
"text": "sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus c\u00e6li, et bestiis terr\u00e6, et non sit qui abigat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:27",
"text": "Percutiat te Dominus ulcere \u00c6gypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:28",
"text": "Percutiat te Dominus amentia et c\u00e6citate ac furore mentis,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:29",
"text": "et palpes in meridie sicut palpare solet c\u00e6cus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:30",
"text": "Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum \u00e6difices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:31",
"text": "Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tu\u00e6 dentur inimicis tuis, et non sit qui te adiuvet."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:32",
"text": "Filii tui et fili\u00e6 tu\u00e6 tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:33",
"text": "Fructus terr\u00e6 tu\u00e6, et omnes labores tuos comedat populus, quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:34",
"text": "et stupens ad terrorem eorum qu\u00e6 videbunt oculi tui."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:35",
"text": "Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:36",
"text": "Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:37",
"text": "Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:38",
"text": "Sementem multam iacies in terram, et modicum congregabis: quia locust\u00e6 devorabunt omnia."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:39",
"text": "Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:40",
"text": "Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:41",
"text": "Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:42",
"text": "Omnes arbores tuas et fruges terr\u00e6 tu\u00e6 rubigo consumet."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:43",
"text": "Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:44",
"text": "Ipse f\u0153nerabit tibi, et tu non f\u0153nerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:45",
"text": "Et venient super te omnes maledictiones ist\u00e6, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata eius et ceremonias, quas pr\u00e6cepit tibi."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:46",
"text": "Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum:"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:47",
"text": "eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque l\u00e6titia, propter rerum omnium abundantiam:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:48",
"text": "servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:49",
"text": "Adducet Dominus super te Gentem de longinquo, et de extremis terr\u00e6 finibus in similitudinem aquil\u00e6 volantis cum impetu: cuius linguam intelligere non possis:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:50",
"text": "Gentem procacissimam, qu\u00e6 non deferat seni, nec misereatur parvuli,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:51",
"text": "et devoret fructum iumentorum tuorum, ac fruges Terr\u00e6 tu\u00e6: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:52",
"text": "et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni Terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni Terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:53",
"text": "et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:54",
"text": "Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, qu\u00e6 cubat in sinu suo,"
},
{
"verse": 55,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:55",
"text": "ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:56",
"text": "Tenera mulier et delicata, qu\u00e6 super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, super filii et fili\u00e6 carnibus,"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:57",
"text": "et illuvie secundarum, qu\u00e6 egrediuntur de medio feminum eius, et super liberis qui eadem hora nati sunt. comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:58",
"text": "Nisi custodieris, et feceris omnia verba legis huius, qu\u00e6 scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen eius gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:59",
"text": "augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:60",
"text": "et convertet in te omnes afflictiones \u00c6gypti, quas timuisti, et adh\u00e6rebunt tibi:"
},
{
"verse": 61,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:61",
"text": "Insuper et universos languores, et plagas, qu\u00e6 non sunt script\u00e6 in volumine legis huius, inducet Dominus super te, donec te conterat:"
},
{
"verse": 62,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:62",
"text": "et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra c\u00e6li pr\u00e6 multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:63",
"text": "Et sicut ante l\u00e6tatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic l\u00e6tabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de Terra, ad quam ingredieris possidendam."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:64",
"text": "Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terr\u00e6 usque ad terminos eius: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:65",
"text": "In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam m\u0153rore:"
},
{
"verse": 66,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:66",
"text": "Et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vit\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:67",
"text": "Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, qu\u00e6 tuis videbis oculis."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 28,
"name": "Deuteronomy 28:68",
"text": "Reducet te Dominus classibus in \u00c6gyptum per viam, de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:1",
"text": "H\u00e6c sunt verba f\u0153deris quod pr\u00e6cepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in Terra Moab: pr\u00e6ter illud f\u0153dus, quod cum eis pepigit in Horeb."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:2",
"text": "Vocavitque Moyses omnem Israel, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, qu\u00e6 fecit Dominus coram vobis in Terra \u00c6gypti Pharaoni, et omnibus servis eius, univers\u00e6que terr\u00e6 illius,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:3",
"text": "tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:4",
"text": "et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures qu\u00e6 possunt audire, usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:5",
"text": "Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:6",
"text": "Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:7",
"text": "Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:8",
"text": "et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidi\u00e6 tribui Manasse."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:9",
"text": "Custodite ergo verba pacti huius, et implete ea: ut intelligatis universa qu\u00e6 facitis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:10",
"text": "Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac maiores natu, atque doctores, omnis populus Israel,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:11",
"text": "liberi et uxores vestr\u00e6, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum c\u00e6soribus, et his, qui comportant aquas:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:12",
"text": "ut transeas in f\u0153dere Domini Dei tui, et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:13",
"text": "ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Iacob."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:14",
"text": "Nec vobis solis ego hoc f\u0153dus ferio, et h\u00e6c iuramenta confirmo,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:15",
"text": "sed cunctis pr\u00e6sentibus et absentibus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:16",
"text": "Vos enim nostis quomodo habitaverimus in Terra \u00c6gypti, et quo modo transierimus per medium nationum, quas transeuntes"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:17",
"text": "vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, qu\u00e6 colebant."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:18",
"text": "Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro: ut vadat et serviat diis illarum Gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:19",
"text": "Cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:20",
"text": "et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quammaxime furor eius fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, qu\u00e6 scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen eius sub c\u00e6lo,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:21",
"text": "et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones, qu\u00e6 in Libro legis huius ac f\u0153deris continentur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:22",
"text": "Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas Terr\u00e6 illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:23",
"text": "sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodom\u00e6 et Gomorrh\u00e6, Adam\u00e6 et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:24",
"text": "Et dicent omnes Gentes: Quare sic fecit Dominus Terr\u00e6 huic? qu\u00e6 est h\u00e6c ira furoris eius immensa?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:25",
"text": "Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de Terra \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:26",
"text": "et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:27",
"text": "idcirco iratus est furor Domini contra Terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, qu\u00e6 in hoc volumine scripta sunt:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:28",
"text": "et eiecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 29,
"name": "Deuteronomy 29:29",
"text": "Abscondita, Domino Deo nostro: qu\u00e6 manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:1",
"text": "Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio, sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus p\u0153nitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:2",
"text": "et reversus fueris ad eum, et obedieris eius imperiis, sicut ego hodie pr\u00e6cipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:3",
"text": "reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:4",
"text": "Si ad cardines c\u00e6li fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:5",
"text": "et assumet, atque introducet in Terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, maioris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:6",
"text": "Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui: ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:7",
"text": "Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos, qui oderunt te et persequuntur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:8",
"text": "Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui: faciesque universa mandata qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:9",
"text": "et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu iumentorum tuorum, in ubertate terr\u00e6 tu\u00e6, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:10",
"text": "si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris pr\u00e6cepta eius et ceremonias, qu\u00e6 in hac lege conscripta sunt: et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:11",
"text": "Mandatum hoc, quod ego pr\u00e6cipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:12",
"text": "nec in c\u00e6lo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad c\u00e6lum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:13",
"text": "Neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre: ut possimus audire, et facere quod pr\u00e6ceptum est?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:14",
"text": "Sed iuxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:15",
"text": "Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et econtrario mortem et malum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:16",
"text": "ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et custodias mandata illius ac ceremonias atque iudicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in Terra, ad quam ingredieris possidendam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:17",
"text": "Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:18",
"text": "pr\u00e6dico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in Terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:19",
"text": "Testes invoco hodie c\u00e6lum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Deuteronomy 30:20",
"text": "et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci eius, et illi adh\u00e6reas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum) ut habites in Terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Iacob, ut daret eam illis. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:1",
"text": "Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba h\u00e6c ad universum Israel,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:2",
"text": "et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi, et ingredi, pr\u00e6sertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Iordanem istum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:3",
"text": "Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Iosue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:4",
"text": "Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrh\u00e6orum, et terr\u00e6 eorum, delebitque eos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:5",
"text": "Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis sicut pr\u00e6cepi vobis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:6",
"text": "Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:7",
"text": "Vocavitque Moyses Iosue, et dixit ei coram omni Israel: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in Terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:8",
"text": "Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:9",
"text": "Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam f\u0153deris Domini, et cunctis senioribus Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:10",
"text": "Pr\u00e6cepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in sollemnitate tabernaculorum,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:11",
"text": "convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit Dominus, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:12",
"text": "et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis huius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:13",
"text": "filii quoque eorum qui nunc ignorant; ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in Terra, ad quam vos, Iordane transmisso, pergitis obtinendam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:14",
"text": "Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tu\u00e6: voca Iosue, et state in tabernaculo testimonii, ut pr\u00e6cipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Iosue, et steterunt in tabernaculo testimonii:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:15",
"text": "apparuitque Dominus ibi in columna nubis, qu\u00e6 stetit in introitu tabernaculi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:16",
"text": "Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in Terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet f\u0153dus, quod pepigi cum eo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:17",
"text": "Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me h\u00e6c mala."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:18",
"text": "Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, qu\u00e6 fecit, quia secutus est deos alienos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:19",
"text": "Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israel: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:20",
"text": "Introducam enim eum in Terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:21",
"text": "Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes eius, qu\u00e6 facturus sit hodie, antequam introducam eum in Terram, quam ei pollicitus sum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:22",
"text": "Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:23",
"text": "Pr\u00e6cepitque Dominus Iosue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israel in Terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:24",
"text": "Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine, atque complevit:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:25",
"text": "pr\u00e6cepit Levitis, qui portabant arcam f\u0153deris Domini, dicens:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:26",
"text": "Tollite librum istum, et ponite eum in latere arc\u00e6 f\u0153deris Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:27",
"text": "Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:28",
"text": "Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos c\u00e6lum et terram."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:29",
"text": "Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam pr\u00e6cepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 31,
"name": "Deuteronomy 31:30",
"text": "Locutus est ergo Moyses, audiente universo c\u0153tu Israel, verba carminis huius, et ad finem usque complevit. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:1",
"text": "Audite c\u00e6li qu\u00e6 loquor, audiat terra verba oris mei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:2",
"text": "Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi still\u00e6 super gramina."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:3",
"text": "Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:4",
"text": "Dei perfecta sunt opera, et omnes vi\u00e6 eius iudicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, iustus et rectus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:5",
"text": "Peccaverunt ei, et non filii eius in sordibus: generatio prava atque perversa."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:6",
"text": "H\u00e6ccine reddis Domino popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:7",
"text": "Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annunciabit tibi: maiores tuos, et dicent tibi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:8",
"text": "Quando dividebat Altissimus gentes: quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:9",
"text": "Pars autem Domini, populus eius: Iacob funiculus hereditatis eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:10",
"text": "Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vast\u00e6 solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:11",
"text": "Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:12",
"text": "Dominus solus dux eius fuit: et non erat cum eo Deus alienus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:13",
"text": "Constituit eum super excelsam terram: ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:14",
"text": "Butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uv\u00e6 biberet meracissimum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:15",
"text": "Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:16",
"text": "Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:17",
"text": "Immolaverunt d\u00e6moniis et non Deo, diis, quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:18",
"text": "Deum, qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:19",
"text": "Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et fili\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:20",
"text": "Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:21",
"text": "Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:22",
"text": "Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:23",
"text": "Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:24",
"text": "Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:25",
"text": "Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, iuvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:26",
"text": "Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:27",
"text": "Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit h\u00e6c omnia."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:28",
"text": "Gens absque consilio est, et sine prudentia."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:29",
"text": "Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:30",
"text": "Quo modo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:31",
"text": "Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt iudices."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:32",
"text": "De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrh\u00e6: uva eorum uva fellis, et botri amarissimi."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:33",
"text": "Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:34",
"text": "Nonne h\u00e6c condita sunt apud me, et signata in thesauris meis?"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:35",
"text": "Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: iuxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:36",
"text": "Iudicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:37",
"text": "Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam?"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:38",
"text": "De quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:39",
"text": "Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus pr\u00e6ter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:40",
"text": "Levabo ad c\u00e6lum manum meam, et dicam: Vivo ego in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:41",
"text": "Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:42",
"text": "Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes, de cruore occisorum, et de captivitate, nudati inimicorum capitis."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:43",
"text": "Laudate gentes populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terr\u00e6 populi sui."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:44",
"text": "Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:45",
"text": "Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israel."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:46",
"text": "et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, qu\u00e6 ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa qu\u00e6 scripta sunt legis huius:"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:47",
"text": "quia non incassum pr\u00e6cepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: qu\u00e6 facientes longo perseveretis tempore in Terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:48",
"text": "Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:49",
"text": "Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in Terra Moab contra Iericho: et vide Terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam, et morere in monte."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:50",
"text": "Quem conscendens iungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis:"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:51",
"text": "quia pr\u00e6varicati estis contra me in medio filiorum Israel ad Aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israel."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 32,
"name": "Deuteronomy 32:52",
"text": "Econtra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:1",
"text": "H\u00e6c est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israel ante mortem suam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:2",
"text": "Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera eius ignea lex."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:3",
"text": "Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:4",
"text": "Legem pr\u00e6cepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:5",
"text": "Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:6",
"text": "Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:7",
"text": "H\u00e6c est Iud\u00e6 benedicio: Audi Domine vocem Iud\u00e6, et ad populum suum introduc eum: manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius erit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:8",
"text": "Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et iudicasti ad Aquas contradictionis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:9",
"text": "Qui dixit patri suo, et matri su\u00e6: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:10",
"text": "iudicia tua o Iacob, et legem tuam o Israel: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:11",
"text": "Benedic Domine fortitudini eius, et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum eius: et qui oderunt eum, non consurgant."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:12",
"text": "Et Beniamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:13",
"text": "Ioseph quoque ait: De benedictione Domini terra eius, de pomis c\u00e6li, et rore, atque abysso subiacente."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:14",
"text": "De pomis fructuum solis ac lun\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:15",
"text": "de vertice antiquorum montium, de pomis collium \u00e6ternorum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:16",
"text": "et de frugibus terr\u00e6, et de plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph, et super verticem nazar\u00e6i inter fratres suos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:17",
"text": "Quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit Gentes usque ad terminos terr\u00e6. h\u00e6 sunt multitudines Ephraim: et h\u00e6c millia Manasse."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:18",
"text": "Et Zabulon ait: L\u00e6tare Zabulon in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:19",
"text": "Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas iustiti\u00e6. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:20",
"text": "Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:21",
"text": "Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit iustitias Domini, et iudicium suum cum Israel."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:22",
"text": "Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:23",
"text": "Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:24",
"text": "Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:25",
"text": "Ferrum et \u00e6s calceamentum eius. Sicut dies iuventutis tu\u00e6, ita et senectus tua."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:26",
"text": "Non est Deus alius ut Deus rectissimi: ascensor c\u00e6li auxiliator tuus. Magnificentia eius discurrunt nubes,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:27",
"text": "habitaculum eius sursum, et subter brachia sempiterna: eiiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:28",
"text": "Habitabit Israel confidenter, et solus. Oculus Iacob in terra frumenti et vini, c\u00e6lique caligabunt rore."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 33,
"name": "Deuteronomy 33:29",
"text": "Beatus es tu Israel: quis similis tui popule, qui salvaris in Domino? scutum auxilii tui, et gladius glori\u00e6 tu\u00e6: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:1",
"text": "Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Iericho: ostenditque ei Dominus omnem Terram Galaad usque Dan,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:2",
"text": "et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Iuda usque ad mare novissimum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:3",
"text": "et australem partem, et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:4",
"text": "Dixitque Dominus ad eum: H\u00e6c est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:5",
"text": "Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, iubente Domino:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:6",
"text": "et sepelivit eum in valle Terr\u00e6 Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum eius usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:7",
"text": "Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:8",
"text": "Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:9",
"text": "Iosue vero filius Nun repletus est Spiritu sapienti\u00e6, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:10",
"text": "Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:11",
"text": "in omnibus signis atque portentis, qu\u00e6 misit per eum, ut faceret in Terra \u00c6gypti Pharaoni, et omnibus servis eius, univers\u00e6que terr\u00e6 illius,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Deuteronomy 34:12",
"text": "et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, qu\u00e6 fecit Moyses coram universo Israel. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Joshua",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:1",
"text": "Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:2",
"text": "Moyses servus meus mortuus est: surge. et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum, in Terram, quam ego dabo filiis Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:3",
"text": "Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:4",
"text": "A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Heth\u00e6orum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:5",
"text": "Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:6",
"text": "Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic Terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:7",
"text": "Confortare igitur, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam pr\u00e6cepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta qu\u00e6 agis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:8",
"text": "Non recedat volumen legis huius ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia qu\u00e6 scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:9",
"text": "Ecce pr\u00e6cipio tibi, confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad qu\u00e6cumque perrexeris."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:10",
"text": "Pr\u00e6cepitque Iosue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:11",
"text": "Pr\u00e6parate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Iordanem, et intrabitis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:12",
"text": "Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidi\u00e6 tribui Manasse ait:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:13",
"text": "Mementote sermonis, quem pr\u00e6cepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem Terram."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:14",
"text": "Uxores vestr\u00e6, et filii, ac iumenta manebunt in Terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:15",
"text": "donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque Terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in Terram possessionis vestr\u00e6, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:16",
"text": "Responderuntque ad Iosue, atque dixerunt: Omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:17",
"text": "Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Joshua 1:18",
"text": "Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos pr\u00e6ceperis ei, moriatur. tu tantum confortare, et viriliter age. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:1",
"text": "Misit igitur Iosue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate Terram, urbemque Iericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:2",
"text": "Nunciatumque est regi Iericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent Terram."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:3",
"text": "Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem Terram considerare venerunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:4",
"text": "Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:5",
"text": "cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:6",
"text": "Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus su\u00e6, operuitque eos stipula lini, qu\u00e6 ibi erat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:7",
"text": "Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, qu\u00e6 ducit ad vadum Iordanis: illisque egressis statim porta clausa est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:8",
"text": "Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:9",
"text": "Novi quod Dominus tradiderit vobis Terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores Terr\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:10",
"text": "Audivimus quod siccaverit Dominus aquas Maris rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex \u00c6gypto: et qu\u00e6 feceritis duobus Amorrh\u00e6orum regibus, qui erant trans Iordanem: Sehon et Og, quos interfecistis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:11",
"text": "Et h\u00e6c audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in c\u00e6lo sursum, et in terra deorsum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:12",
"text": "Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:13",
"text": "ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia qu\u00e6 illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:14",
"text": "Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos. cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:15",
"text": "Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim eius h\u00e6rebat muro."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:16",
"text": "Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:17",
"text": "Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:18",
"text": "si ingredientibus nobis Terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:19",
"text": "Qui ostium domus tu\u00e6 egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:20",
"text": "Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:21",
"text": "Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat. dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:22",
"text": "Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: qu\u00e6rentes enim per omnem viam, non repererunt eos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:23",
"text": "Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun, narraveruntque ei omnia qu\u00e6 acciderant sibi,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Joshua 2:24",
"text": "atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:1",
"text": "Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Iordanem ipse, et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:2",
"text": "Quibus evolutis, transierunt pr\u00e6cones per castrorum medium,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:3",
"text": "et clamare c\u0153perunt: Quando videritis arcam f\u0153deris Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Levitic\u00e6 portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini pr\u00e6cedentes:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:4",
"text": "sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:5",
"text": "Dixitque Iosue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:6",
"text": "Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam f\u0153deris, et pr\u00e6cedite populum. Qui iussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:7",
"text": "Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:8",
"text": "Tu autem pr\u00e6cipe sacerdotibus, qui portant arcam f\u0153deris, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aqu\u00e6 Iordanis, state in ea."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:9",
"text": "Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:10",
"text": "Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chanan\u00e6um et Heth\u00e6um, Hev\u00e6um et Pherez\u00e6um, Gerges\u00e6um quoque et Iebus\u00e6um, et Amorrh\u00e6um."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:11",
"text": "Ecce, arca f\u0153deris Domini omnis terr\u00e6 antecedet vos per Iordanem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:12",
"text": "Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:13",
"text": "Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei univers\u00e6 terr\u00e6 in aquis Iordanis, aqu\u00e6, qu\u00e6 inferiores sunt, decurrent atque deficient: qu\u00e6 autem desuper veniunt, in una mole consistent."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:14",
"text": "Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam f\u0153deris, pergebant ante eum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:15",
"text": "Ingressisque eis Iordanem, et pedibus eorum in parte aqu\u00e6 tinctis (Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat)"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:16",
"text": "steterunt aqu\u00e6 descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe, qu\u00e6 vocatur Adom usque ad locum Sarthan: qu\u00e6 autem inferiores erant, in Mare solitudinis (quod nunc vocatur mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Joshua 3:17",
"text": "Populus autem incedebat contra Iericho: et sacerdotes qui portabant arcam f\u0153deris Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:1",
"text": "Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:2",
"text": "Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:3",
"text": "et pr\u00e6cipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:4",
"text": "Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:5",
"text": "et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, iuxta numerum filiorum Israel,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:6",
"text": "ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:7",
"text": "respondebitis eis: Defecerunt aqu\u00e6 Iordanis ante arcam f\u0153deris Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:8",
"text": "Fecerunt ergo filii Israel sicut pr\u00e6cepit eis Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, iuxta numerum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:9",
"text": "Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam f\u0153deris: et sunt ibi usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:10",
"text": "Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, qu\u00e6 Iosue, ut loqueretur ad populum, pr\u00e6ceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:11",
"text": "Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:12",
"text": "Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati pr\u00e6cedebant filios Israel, sicut eis pr\u00e6ceperat Moyses:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:13",
"text": "et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Iericho."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:14",
"text": "In die illo magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:15",
"text": "Dixitque ad eum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:16",
"text": "Pr\u00e6cipe sacerdotibus, qui portant arcam f\u0153deris, ut ascendant de Iordane."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:17",
"text": "Qui pr\u00e6cepit eis, dicens: Ascendite de Iordane."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:18",
"text": "Cumque ascendissent portantes arcam f\u0153deris Domini, et siccam humum calcare c\u0153pissent, revers\u00e6 sunt aqu\u00e6 in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:19",
"text": "Populus autem ascendit de Iordane, decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra Orientalem plagam urbis Iericho."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:20",
"text": "Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:21",
"text": "et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:22",
"text": "docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:23",
"text": "siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:24",
"text": "sicut fecerat prius in mari rubro, quod siccavit donec transiremus:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Joshua 4:25",
"text": "ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:1",
"text": "Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrh\u00e6orum, qui habitabant trans Iordanem ad Occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:2",
"text": "Eo tempore ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:3",
"text": "Fecit quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle pr\u00e6putiorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:4",
"text": "H\u00e6c autem causa est secund\u00e6 circumcisionis: Omnis populus, qui egressus est de \u00c6gypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos vi\u00e6 circuitus,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:5",
"text": "qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:6",
"text": "per quadraginta annos itineris latissim\u00e6 solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante iuraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:7",
"text": "Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Iosue: quia sicut nati fuerant, in pr\u00e6putio erant, nec eos in via aliquis circumciderat."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:8",
"text": "Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:9",
"text": "Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium \u00c6gypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:10",
"text": "Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase, quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:11",
"text": "et comederunt de frugibus Terr\u00e6 die altero, azymos panes, et polentam eiusdem anni."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:12",
"text": "Defecitque manna postquam comederunt de frugibus Terr\u00e6, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus pr\u00e6sentis anni Terr\u00e6 Chanaan."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:13",
"text": "Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:14",
"text": "Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:15",
"text": "Cecidit Iosue pronus in terram. Et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Joshua 5:16",
"text": "Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:1",
"text": "Iericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:2",
"text": "Dixitque Dominus ad Iosue: Ecce dedi in manu tua Iericho, et regem eius, omnesque fortes viros."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:3",
"text": "Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:4",
"text": "Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in iubil\u00e6o, et pr\u00e6cedant arcam f\u0153deris: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:5",
"text": "Cumque insonuerit vox tub\u00e6 longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:6",
"text": "Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam f\u0153deris: et septem alii sacerdotes tollant septem iubil\u00e6orum buccinas, et incedant ante arcam Domini."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:7",
"text": "Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, pr\u00e6cedentes arcam Domini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:8",
"text": "Cumque Iosue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam f\u0153deris Domini,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:9",
"text": "omnisque pr\u00e6cederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:10",
"text": "Pr\u00e6ceperat autem Iosue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur: donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:11",
"text": "Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra, mansit ibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:12",
"text": "Igitur Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:13",
"text": "et septem ex eis septem buccinas, quarum in iubileo usus est: pr\u00e6cedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:14",
"text": "Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:15",
"text": "Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:16",
"text": "Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:17",
"text": "sitque civitas h\u00e6c anathema: et omnia qu\u00e6 in ea sunt, Domino. sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuncios quos direximus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:18",
"text": "Vos autem cavete ne de his, qu\u00e6 pr\u00e6cepta sunt, quippiam contingatis, et sitis pr\u00e6varicationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:19",
"text": "Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum \u00e6neorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:20",
"text": "Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat: ceperuntque civitatem,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:21",
"text": "et interfecerunt omnia qu\u00e6 erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:22",
"text": "Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia qu\u00e6 illius sunt, sicut illi iuramento firmastis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:23",
"text": "Ingressique iuvenes, eduxerunt Rahab, et parentes eius, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:24",
"text": "Urbem autem, et omnia, qu\u00e6 erant in ea, succenderunt; absque auro et argento, et vasis \u00e6neis, ac ferro, qu\u00e6 in \u00e6rarium Domini consecrarunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:25",
"text": "Rahab vero meretricem, et domum patris eius, et omnia qu\u00e6 habebat, fecit Iosue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in pr\u00e6sentem diem: eo quod absconderit nuncios, quos miserat ut explorarent Iericho. In tempore illo, imprecatus est Iosue, dicens:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:26",
"text": "Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et \u00e6dificaverit civitatem Iericho. In primogenito suo fundamenta illius iaciat, et in novissimo liberorum ponat portas eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Joshua 6:27",
"text": "Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius vulgatum est in omni terra. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:1",
"text": "Filii autem Israel pr\u00e6varicati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Iuda, tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:2",
"text": "Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, qu\u00e6 est iuxta Bethaven, ad Orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate Terram. Qui pr\u00e6cepta complentes exploraverunt Hai."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:3",
"text": "Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:4",
"text": "Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:5",
"text": "percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aqu\u00e6 liquefactum est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:6",
"text": "Iosue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israel: miseruntque pulverem super capita sua,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:7",
"text": "et dixit Iosue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrh\u00e6i, et perderes? utinam ut c\u0153pimus, mansissemus trans Iordanem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:8",
"text": "Mi Domine Deus quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:9",
"text": "Audient Chanan\u00e6i, et omnes habitatores Terr\u00e6, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:10",
"text": "Dixitque Dominus ad Iosue: Surge, cur iaces pronus in terra?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:11",
"text": "Peccavit Israel, et pr\u00e6varicatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:12",
"text": "Nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum, qui huius sceleris reus est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:13",
"text": "Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: h\u00e6c enim dicit Dominus Deus Israel: Anathema in medio tui est Israel: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:14",
"text": "Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:15",
"text": "Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam pr\u00e6varicatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:16",
"text": "Surgens itaque Iosue mane, applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iuda."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:17",
"text": "Qu\u00e6 cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:18",
"text": "cuius domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi, filii Zabdi: filii Zare de tribu Iuda."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:19",
"text": "Et ait Iosue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:20",
"text": "Responditque Achan Iosue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israel, et sic et sic feci."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:21",
"text": "vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:22",
"text": "Misit ergo Iosue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:23",
"text": "Auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue, et ad omnes filios Israel, proieceruntque ante Dominum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:24",
"text": "Tollens itaque Iosue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias eius, boves et asinos, et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem: (et omnis Israel cum eo) duxerunt eos ad Vallem Achor:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:25",
"text": "ubi dixit Iosue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel: et cuncta qu\u00e6 illius erant, igne consumpta sunt."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Joshua 7:26",
"text": "Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in pr\u00e6sentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, Vallis Achor, usque hodie. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:1",
"text": "Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. ecce tradidi in manu tua regem eius, et populum, urbemque et terram."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:2",
"text": "Faciesque urbi Hai, et regi eius, sicut fecisti Iericho, et regi illius: pr\u00e6dam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:3",
"text": "Surrexitque Iosue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:4",
"text": "pr\u00e6cepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:5",
"text": "ego autem, et reliqua multitudo, qu\u00e6 mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:6",
"text": "donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:7",
"text": "Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:8",
"text": "Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut iussi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:9",
"text": "Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel, et Hai, ad Occidentalem plagam urbis Hai: Iosue autem nocte illa in medio mansit populi,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:10",
"text": "surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:11",
"text": "Cumque venissent, et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad Septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:12",
"text": "Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:13",
"text": "omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis Occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Iosue nocte illa, et stetit in vallis medio."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:14",
"text": "Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidi\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:15",
"text": "Iosue vero, et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:16",
"text": "At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:17",
"text": "et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israel (sicut eruperant aperta oppida relinquentes,)"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:18",
"text": "dixit Dominus ad Iosue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:19",
"text": "Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidi\u00e6, qu\u00e6 latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:20",
"text": "Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad c\u00e6lum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: pr\u00e6sertim cum hi, qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:21",
"text": "Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:22",
"text": "Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire c\u0153perunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii c\u00e6derentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:23",
"text": "regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Iosue."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:24",
"text": "Igitur omnibus interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:25",
"text": "Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:26",
"text": "Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:27",
"text": "Iumenta autem et pr\u00e6dam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Iosue."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:28",
"text": "Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:29",
"text": "regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Pr\u00e6cepitque Iosue, et deposuerunt cadaver eius de cruce: proieceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:30",
"text": "Tunc \u00e6dificavit Iosue altare Domino Deo Israel in monte Hebal:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:31",
"text": "sicut pr\u00e6ceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi: Altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:32",
"text": "Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israel."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:33",
"text": "Omnis autem populus, et maiores natu, ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arc\u00e6, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam f\u0153deris Domini, ut advena ita et indigena. Media pars eorum iuxta montem Garizim, et media iuxta montem Hebal, sicut pr\u00e6ceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israel."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:34",
"text": "Post h\u00e6c legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta qu\u00e6 scripta erant in legis volumine."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 8,
"name": "Joshua 8:35",
"text": "Nihil ex his, qu\u00e6 Moyses iusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:1",
"text": "Quibus auditis, cuncti reges trans Iordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant iuxta Libanum, Heth\u00e6us et Amorrh\u00e6us, Chanan\u00e6us, Pherez\u00e6us, et Hev\u00e6us, et Iebus\u00e6us"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:2",
"text": "congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo, eademque sententia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:3",
"text": "At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta qu\u00e6 fecerat Iosue, Iericho et Hai:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:4",
"text": "et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:5",
"text": "calceamentaque perantiqua qu\u00e6 ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:6",
"text": "perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgal\u00e6, et dixerunt ei, atque simul omni Israeli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israel ad eos, atque dixerunt:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:7",
"text": "Ne forte in terra, qu\u00e6 nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus f\u0153dus inire vobiscum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:8",
"text": "At illi ad Iosue, Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Iosue ait: Qui nam estis vos? et unde venistis?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:9",
"text": "Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potenti\u00e6 eius, cuncta qu\u00e6 fecit in \u00c6gypto,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:10",
"text": "et duobus regibus Amorrh\u00e6orum qui fuerunt trans Iordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:11",
"text": "dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores Terr\u00e6 nostr\u00e6: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus, f\u0153dus inite nobiscum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:12",
"text": "En, panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:13",
"text": "utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti. vestes et calceamenta quibus induimur, et qu\u00e6 habemus in pedibus, ob longitudinem longioris vi\u00e6 trita sunt, et pene consumpta."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:14",
"text": "Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:15",
"text": "Fecitque Iosue cum eis pacem, et inito f\u0153dere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis iuraverunt eis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:16",
"text": "Post dies autem tres initi f\u0153deris, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:17",
"text": "Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum h\u00e6c vocabula sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:18",
"text": "Et non percusserunt eos, eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:19",
"text": "Qui responderunt eis: Iuravimus illis in nomine Domini Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:20",
"text": "Sed hoc faciemus eis: Reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:21",
"text": "sed sic vivant, ut in usus univers\u00e6 multitudinis ligna c\u00e6dant, aquasque comportent. Quibus h\u00e6c loquentibus:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:22",
"text": "vocavit Gabaonitas Iosue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:23",
"text": "Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna c\u00e6dens, aquasque comportans in domum Dei mei."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:24",
"text": "Qui responderunt: Nunciatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem Terram, et disperderet cunctos habitatores eius. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:25",
"text": "Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:26",
"text": "Fecit ergo Iosue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Joshua 9:27",
"text": "Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, c\u00e6dentes ligna, et aquas comportantes, usque in pr\u00e6sens tempus, in loco, quem Dominus elegisset. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:1",
"text": "Qu\u00e6 cum audisset Adonisedec rex Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai, et regi illius) et quod transfugissent Gabaonit\u00e6 ad Israel, et essent f\u0153derati eorum,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:2",
"text": "timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et maior oppido Hai, omnesque bellatores eius fortissimi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:3",
"text": "Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:4",
"text": "Ad me ascendite, et ferte pr\u00e6sidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Iosue, et ad filios Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:5",
"text": "Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrh\u00e6orum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:6",
"text": "Habitatores autem Gabaon urbis obsess\u00e6 miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque pr\u00e6sidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrh\u00e6orum, qui habitant in montanis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:7",
"text": "Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:8",
"text": "Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:9",
"text": "Irruit itaque Iosue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:10",
"text": "Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Beth horon, et percussit usque Azeca et Maceda."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:11",
"text": "Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Beth horon, Dominus misit super eos lapides magnos de c\u00e6lo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:12",
"text": "Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorrh\u00e6um in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis, et Luna contra vallem Aialon."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:13",
"text": "Steteruntque Sol et Luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro iustorum? Stetit itaque Sol in medio c\u00e6li, et non festinavit occumbere spatio unius diei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:14",
"text": "Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:15",
"text": "Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgal\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:16",
"text": "Fugerant enim quinque reges, et se absconderant in spelunca urbis Maceda."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:17",
"text": "Nunciatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:18",
"text": "Qui pr\u00e6cepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os spelunc\u00e6, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:19",
"text": "vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium c\u00e6dite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare pr\u00e6sidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:20",
"text": "C\u00e6sis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi, qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:21",
"text": "Reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:22",
"text": "Pr\u00e6cepitque Iosue, dicens: Aperite os spelunc\u00e6, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:23",
"text": "Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:24",
"text": "Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subiectorum colla pedibus calcarent,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:25",
"text": "rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis, confortamini et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:26",
"text": "Percussitque Iosue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:27",
"text": "Cumque occumberet sol, pr\u00e6cepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, qu\u00e6 permanent usque in pr\u00e6sens."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:28",
"text": "Eodem quoque die Macedam cepit Iosue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores eius: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:29",
"text": "Transivit autem cum omni Israel de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:30",
"text": "quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israel: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores eius. non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Iericho."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:31",
"text": "De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel: et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:32",
"text": "Tradiditque Dominus Lachis in manus Israel, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam qu\u00e6 fuerat in ea, sicut fecerat Lebna."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:33",
"text": "Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:34",
"text": "Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:35",
"text": "atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas, qu\u00e6 erant in ea iuxta omnia qu\u00e6 fecerat Lachis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:36",
"text": "Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:37",
"text": "cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque eius, et omnia oppida regionis illius, universasque animas, qu\u00e6 in ea fuerant commorat\u00e6: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta qu\u00e6 in ea reperit consumens gladio."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:38",
"text": "Inde reversus in Dabir,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:39",
"text": "cepit eam atque vastavit: regem quoque eius atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:40",
"text": "Percussit itaque Iosue omnem Terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus Deus Israel,"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:41",
"text": "a Cadesbarne usque Gazam. Omnem Terram Gosen usque Gabaon,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:42",
"text": "universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israel pugnavit pro eo."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 10,
"name": "Joshua 10:43",
"text": "reversusque est cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:1",
"text": "Qu\u00e6 cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:2",
"text": "ad reges quoque Aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:3",
"text": "Chanan\u00e6um quoque ab Oriente et Occidente, et Amorrh\u00e6um atque Heth\u00e6um ac Pherez\u00e6um et Iebus\u00e6um in montanis: Hev\u00e6um quoque qui habitabat ad radices Hermon in Terra Maspha."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:4",
"text": "Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, qu\u00e6 est in littore maris, equi quoque et currus immens\u00e6 multitudinis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:5",
"text": "Conveneruntque omnes reges isti in unum ad Aquas Merom, ut pugnarent contra Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:6",
"text": "Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis, et currus igne combures."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:7",
"text": "Venitque Iosue, et omnis exercitus cum eo adversus illos ad Aquas Merom subito, et irruerunt super eos,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:8",
"text": "tradiditque illos Dominus in manus Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et Aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad Orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:9",
"text": "fecitque sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque combussit igni."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:10",
"text": "Reversusque statim cepit Asor: et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna h\u00e6c principatum tenebat."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:11",
"text": "Percussitque omnes animas, qu\u00e6 ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:12",
"text": "Et omnes per circuitum civitates, regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut pr\u00e6ceperat ei Moyses famulus Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:13",
"text": "Absque urbibus, qu\u00e6 erant in collibus, et in tumulis sit\u00e6, ceteras succendit Israel: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:14",
"text": "Omnemque pr\u00e6dam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:15",
"text": "Sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi servo suo, ita pr\u00e6cepit Moyses Iosue, et ille universa complevit: non pr\u00e6teriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:16",
"text": "Cepit itaque Iosue omnem Terram montanam, et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et Occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria eius:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:17",
"text": "et partem montis, qu\u00e6 ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:18",
"text": "Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:19",
"text": "Non fuit civitas qu\u00e6 se traderet filiis Israel, pr\u00e6ter Hev\u00e6um, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:20",
"text": "Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:21",
"text": "In illo tempore venit Iosue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Iuda et Israel, urbesque eorum delevit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:22",
"text": "Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in Terra filiorum Israel: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Joshua 11:23",
"text": "Cepit ergo Iosue omnem Terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas. quievitque Terra a pr\u00e6liis. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:1",
"text": "Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt Terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem Orientalem plagam, qu\u00e6 respicit solitudinem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:2",
"text": "Sehon rex Amorrh\u00e6orum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, qu\u00e6 sita est super ripam torrentis Arnon, et medi\u00e6 partis in valle, dimidi\u00e6que Galaad, usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:3",
"text": "et a solitudine usque ad Mare Ceneroth contra Orientem, et usque ad Mare deserti, quod est mare salsissimum, ad Orientalem plagam per viam qu\u00e6 ducit Bethsimoth: et ab australi parte, qu\u00e6 subiacet Asedoth, Phasga."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:4",
"text": "Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:5",
"text": "Gessuri, et Machati, et dimidi\u00e6 partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:6",
"text": "Moyses famulus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque Terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidi\u00e6 tribui Manasse."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:7",
"text": "Hi sunt reges Terr\u00e6, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad Occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem, cuius pars ascendit in Seir: tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:8",
"text": "tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie Heth\u00e6us fuit et Amorrh\u00e6us, Chanan\u00e6us et Pherez\u00e6us, Hev\u00e6us et Iebus\u00e6us."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:9",
"text": "Rex Iericho unus: rex Hai, qu\u00e6 est ex latere Bethel, unus:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:10",
"text": "rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:11",
"text": "rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:12",
"text": "rex Eglon unus, rex Gazer unus,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:13",
"text": "rex Dabir unus, rex Gader unus,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:14",
"text": "rex Herma unus, rex Hered unus,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:15",
"text": "rex Lebna unus, rex Odullam unus,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:16",
"text": "rex Maceda unus, rex Bethel unus,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:17",
"text": "rex Taphua unus, rex Opher unus,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:18",
"text": "rex Aphec unus, rex Saron unus,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:19",
"text": "rex Madon unus, rex Asor unus,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:20",
"text": "rex Semeron unus, rex Achsaph unus,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:21",
"text": "rex Thenac unus, rex Mageddo unus,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:22",
"text": "rex Cades unus, rex Iachanan Carmeli unus,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:23",
"text": "rex Dor, et provinci\u00e6 Dor unus, rex Gentium Galgal unus,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "Joshua 12:24",
"text": "rex Thersa unus: omnes reges triginta unus. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:1",
"text": "Iosue senex, provect\u00e6que \u00e6tatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et long\u00e6vus es, terraque latissima derelicta est, qu\u00e6 necdum sorte divisa est:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:2",
"text": "omnis videlicet Galil\u00e6a, Philisthiim, et universa Gessuri."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:3",
"text": "A fluvio turbido, qui irrigat \u00c6gyptum, usque ad terminos Accaron contra Aquilonem: Terra Chanaan, qu\u00e6 in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gaz\u00e6os, et Azotios, Ascalonitas, Geth\u00e6os, et Accaronitas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:4",
"text": "Ad meridiem vero sunt Hev\u00e6i, omnis Terra Chanaan, et Maara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorrh\u00e6i,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:5",
"text": "eiusque confinia. Libani quoque regio contra Orientem a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:6",
"text": "Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad Aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem hereditatis Israel, sicut pr\u00e6cepi tibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:7",
"text": "Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidi\u00e6 tribui Manasse,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:8",
"text": "cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis, ad orientalem plagam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:9",
"text": "Ab Aroer, qu\u00e6 sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:10",
"text": "et cunctas civitates Sehon, regis Amorrh\u00e6i, qui regnavit in Hesebon usque ad terminos filiorum Ammon."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:11",
"text": "et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:12",
"text": "omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:13",
"text": "Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israel usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:14",
"text": "Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victim\u00e6 Domini Dei Israel, ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:15",
"text": "Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:16",
"text": "Fuitque terminus eorum ab Aroer, qu\u00e6 sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle eiusdem torrentis media: universam planitiem, qu\u00e6 ducit Medaba,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:17",
"text": "et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque, et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:18",
"text": "et Iassa, et Cedimoth, et Mephaath,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:19",
"text": "et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:20",
"text": "Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:21",
"text": "et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hev\u00e6um, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores Terr\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:22",
"text": "Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:23",
"text": "Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. H\u00e6c est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:24",
"text": "Deditque Moyses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem, cuius h\u00e6c divisio est."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:25",
"text": "Terminus Iaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terr\u00e6 filiorum Ammon, usque ad Aroer, qu\u00e6 est contra Rabba."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:26",
"text": "et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:27",
"text": "in valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: huius quoque finis, Iordanis est usque ad extremam partem maris Cenereth trans Iordanem ad orientalem plagam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:28",
"text": "h\u00e6c est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:29",
"text": "Dedit et dimidi\u00e6 tribui Manasse, filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:30",
"text": "cuius hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:31",
"text": "et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidi\u00e6 parti filiorum Machir iuxta cognationes suas."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:32",
"text": "Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad Orientalem plagam."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 13,
"name": "Joshua 13:33",
"text": "Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio eius, ut locutus est illi. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:1",
"text": "Hoc est, quod possederunt filii Israel in Terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israel:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:2",
"text": "sorte omnia dividentes, sicut pr\u00e6ceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidi\u00e6 tribui."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:3",
"text": "Duabus enim tribubus, et dimidi\u00e6 dederat Moyses trans Iordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terr\u00e6 acceperunt inter fratres suos:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:4",
"text": "sed in eorum successerunt locum filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levit\u00e6 aliam in Terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:5",
"text": "Sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel, et diviserunt Terram."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:6",
"text": "Accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Iephone Cenez\u00e6us: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:7",
"text": "Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem Terram, nunciavique ei quod mihi verum videbatur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:8",
"text": "Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:9",
"text": "Iuravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in \u00e6ternum: quia secutus es Dominum Deum meum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:10",
"text": "Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est usque in pr\u00e6sentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:11",
"text": "sic valens, ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:12",
"text": "Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magn\u00e6 atque munit\u00e6: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos: sicut promisit mihi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:13",
"text": "Benedixitque ei Iosue: et tradidit ei Hebron in possessionem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:14",
"text": "atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Iephone Cenez\u00e6o usque in pr\u00e6sentem diem: quia secutus est Dominum Deum Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Joshua 14:15",
"text": "Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et Terra cessavit a pr\u00e6liis. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:1",
"text": "Igitur sors filiorum Iud\u00e6 per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plag\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:2",
"text": "initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, qu\u00e6 respicit Meridiem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:3",
"text": "Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:4",
"text": "atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem \u00c6gypti: eruntque termini eius mare magnum. hic erit finis meridian\u00e6 plag\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:5",
"text": "Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea qu\u00e6 respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis fluvium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:6",
"text": "ascenditque terminus in Beth hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:7",
"text": "et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, qu\u00e6 est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, qu\u00e6 vocantur Fons solis: et erunt exitus eius ad Fontem rogel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:8",
"text": "ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebus\u00e6i ad Meridiem, h\u00e6c est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:9",
"text": "pertransitque a vertice montis usque ad fontem aqu\u00e6 Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, qu\u00e6 est Cariathiarim, id est, urbs silvarum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:10",
"text": "et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:11",
"text": "et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:12",
"text": "hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:13",
"text": "Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:14",
"text": "Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:15",
"text": "Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, qu\u00e6 prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:16",
"text": "Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:17",
"text": "Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:18",
"text": "Qu\u00e6, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:19",
"text": "At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:20",
"text": "H\u00e6c est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:21",
"text": "Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:22",
"text": "et Cyna et Dimona et Adada,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:23",
"text": "et Cades, et Asor, et Iethnam,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:24",
"text": "Ziph et Telem et Baloth,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:25",
"text": "Asor nova et Carioth, Hesron, h\u00e6c est Asor."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:26",
"text": "Amam, Sama, et Molada,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:27",
"text": "et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:28",
"text": "et Hasersual et Bersabee et Baziothia,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:29",
"text": "et Baala et Iim et Esem,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:30",
"text": "et Eltholad et Cesil et Harma,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:31",
"text": "et Siceleg et Medemena et Sensenna,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:32",
"text": "Lebaoth et Selim et Aen et Remon. omnes civitates vigintinovem, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:33",
"text": "In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:34",
"text": "et Zanoe et \u00c6ngannim et Taphua et Enaim,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:35",
"text": "et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:36",
"text": "et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:37",
"text": "Sanan et Hadassa et Magdalgad,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:38",
"text": "Delean et Masepha et Iecthel,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:39",
"text": "Lachis et Bascath et Eglon,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:40",
"text": "Chebbon et Leheman et Cethlis"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:41",
"text": "et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:42",
"text": "Labana et Ether et Asan,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:43",
"text": "Iephtha et Esna et Nesib,"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:44",
"text": "et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:45",
"text": "Accaron cum vicis et villulis suis."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:46",
"text": "Ab Accaron usque ad mare: omnia qu\u00e6 vergunt ad Azotum et viculos eius."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:47",
"text": "Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem \u00c6gypti, et mare magnum terminus eius."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:48",
"text": "Et in monte: Samir et Iether et Socoth"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:49",
"text": "et Danna et Cariathsenna, h\u00e6c est Dabir:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:50",
"text": "Anab et Istemo et Anim,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:51",
"text": "Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:52",
"text": "Arab et Ruma et Esaan,"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:53",
"text": "et Ianum et Beththaphua et Apheca,"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:54",
"text": "Athmatha et Cariath Arbe, h\u00e6c est Hebron, et Sior: civitates novem, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:55",
"text": "Maon et Carmel et Ziph et Iota,"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:56",
"text": "Iezrael et Iucadam et Zanoe,"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:57",
"text": "Accain Gabaa et Thamna: civitates decem, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:58",
"text": "Halhul, et Besur, et Gedor,"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:59",
"text": "Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:60",
"text": "Cariathbaal, h\u00e6c est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates du\u00e6, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:61",
"text": "In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha"
},
{
"verse": 62,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:62",
"text": "et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 15,
"name": "Joshua 15:63",
"text": "Iebus\u00e6um autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebus\u00e6us cum filiis Iuda in Ierusalem usque in pr\u00e6sentem diem. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:1",
"text": "Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab Oriente: solitudo qu\u00e6 ascendit de Iericho ad montem Bethel:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:2",
"text": "et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:3",
"text": "et descendit ad Occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:4",
"text": "possederuntque filii Ioseph Manasses et Ephraim."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:5",
"text": "Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Ataroth addar usque Beth horon superiorem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:6",
"text": "Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Ianoe."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:7",
"text": "descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:8",
"text": "De Taphua pertransit contra mare in Vallem arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. h\u00e6c est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:9",
"text": "Urbesque separat\u00e6 sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Joshua 16:10",
"text": "Et non interfecerunt filii Ephraim Chanan\u00e6um, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chanan\u00e6us in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:1",
"text": "Cecidit autem sors tribui Manasse: (ipse enim est primogenitus Ioseph) Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:2",
"text": "et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares, per cognationes suas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:3",
"text": "Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed sol\u00e6 fili\u00e6: quarum ista sunt nomina, Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:4",
"text": "Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Iosue filii Nun, et principum dicentes: Dominus pr\u00e6cepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:5",
"text": "Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque Terra Galaad et Basan trans Iordanem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:6",
"text": "Fili\u00e6 enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:7",
"text": "Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath qu\u00e6 respicit Sichem: et egreditur ad dexteram iuxta habitatores Fontis Taphu\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:8",
"text": "Etenim in sorte Manasse ceciderat Terra Taphu\u00e6, qu\u00e6 est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:9",
"text": "Descenditque terminus Vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, qu\u00e6 in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab Aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:10",
"text": "ita ut possessio Ephraim sit ab Austro, et ab Aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et coniungantur sibi in tribu Aser ab Aquilone, et in tribu Issachar ab Oriente."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:11",
"text": "Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi eius, et Ieblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:12",
"text": "Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed c\u0153pit Chanan\u00e6us habitare in terra sua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:13",
"text": "Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chanan\u00e6os, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:14",
"text": "Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tant\u00e6 multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:15",
"text": "Ad quos Iosue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in Terra Pherez\u00e6i et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:16",
"text": "Cui responderunt filii Ioseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chanan\u00e6i, qui habitant in terra campestri, in qua sit\u00e6 sunt Bethsan cum viculis suis, et Iezrael mediam possidens vallem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:17",
"text": "Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magn\u00e6 fortitudinis, non habebis sortem unam,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Joshua 17:18",
"text": "sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chanan\u00e6um, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:1",
"text": "Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis Terra subiecta."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:2",
"text": "Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, qu\u00e6 necdum acceperant possessiones suas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:3",
"text": "Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:4",
"text": "Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant Terram, et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:5",
"text": "Dividite vobis Terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Ioseph ab Aquilone."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:6",
"text": "mediam inter hos Terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:7",
"text": "quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad Orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:8",
"text": "Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, pr\u00e6cepit eis Iosue, dicens: Circuite Terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:9",
"text": "Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Iosue in castra Silo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:10",
"text": "Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque Terram filiis Israel in septem partes."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:11",
"text": "Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent Terram inter filios Iuda et filios Ioseph."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:12",
"text": "Fuitque terminus eorum contra Aquilonem a Iordane: pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plag\u00e6, et inde contra Occidentem ad montana conscendens, et perveniens ad solitudinem Bethaven,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:13",
"text": "atque pertransiens iuxta Luzam ad Meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth addar in montem, qui est ad Meridiem Beth horon inferioris:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:14",
"text": "Et inclinatur circuiens contra mare ad Meridiem montis qui respicit Beth horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath baal, qu\u00e6 vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. h\u00e6c est plaga contra mare, ad Occidentem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:15",
"text": "A Meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:16",
"text": "Descenditque in partem montis, qui respicit Vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte Vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, Vallem Ennom) iuxta latus Iebus\u00e6i ad Austrum: et pervenit ad Fontem rogel,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:17",
"text": "transiens ad Aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est fontem solis:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:18",
"text": "et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione Ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere Aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:19",
"text": "et pr\u00e6tergreditur contra Aquilonem Beth hagla: suntque exitus eius contra linguam maris salsissimi ab Aquilone in fine Iordanis ad australem plagam:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:20",
"text": "qui est terminus illius ab Oriente. h\u00e6c est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu, et familias suas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:21",
"text": "Fueruntque civitates eius, Iericho et Beth hagla et Vallis Casis,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:22",
"text": "Beth Araba et Samaraim et Bethel"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:23",
"text": "et Avim et Aphara et Ophera,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:24",
"text": "villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:25",
"text": "Gabaon et Rama et Beroth,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:26",
"text": "et Mesphe et Caphara, et Amosa"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:27",
"text": "et Recem, Iarephel et Tharela,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "Joshua 18:28",
"text": "et Sela, Eleph, et Iebus, qu\u00e6 est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim, et vill\u00e6 earum. H\u00e6c est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:1",
"text": "Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hereditas"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:2",
"text": "eorum in medio possessionis filiorum Iuda: Bersabee et Sabee et Molada"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:3",
"text": "et Hasersual, Bala et Asem"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:4",
"text": "et Eltholad, Bethul et Harma"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:5",
"text": "et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:6",
"text": "et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:7",
"text": "Ain et Remmon et Athar et Asan: civitates quattuor, et vill\u00e6 earum:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:8",
"text": "omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. H\u00e6c est hereditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:9",
"text": "in possessione et funiculo filiorum Iuda: quia maior erat. et idcirco filii Simeon possederunt in medio hereditatis eorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:10",
"text": "Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:11",
"text": "Ascenditque de Mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Ieconam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:12",
"text": "Et revertitur de Sared contra Orientem in fines Ceseleththabor: et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Iaphie."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:13",
"text": "Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethhepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:14",
"text": "Et circuit ad Aquilonem Hanathon: suntque egressus eius Vallis Iephthael,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:15",
"text": "et Cateth et Naalol et Semeron et Ierala et Bethlehem: civitates duodecim, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:16",
"text": "H\u00e6c est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:17",
"text": "Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:18",
"text": "fuitque eius hereditas Iezrael et Casaloth et Sunem"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:19",
"text": "et Hapharaim et Seon, et Anaharath"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:20",
"text": "et Rabboth et Cesion, Abes,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:21",
"text": "et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:22",
"text": "Et pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames: eruntque exitus eius Iordanis: civitates sedecim, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:23",
"text": "H\u00e6c est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes, et viculi earum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:24",
"text": "Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:25",
"text": "fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:26",
"text": "et Elmelech et Amaad et Messal: et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:27",
"text": "Ac revertitur contra orientem Bethdagon: et pertransit usque Zabulon et Vallem Iephthael contra Aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad l\u00e6vam Cabul,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:28",
"text": "et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:29",
"text": "revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus eius in mare de funiculo Achziba:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:30",
"text": "et Amma et Aphec et Rohob. civitates viginti du\u00e6, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:31",
"text": "H\u00e6c est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:32",
"text": "Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:33",
"text": "et c\u0153pit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, qu\u00e6 est Neceb, et Iebnael usque Lecum: et egressus eorum usque ad Iordanem:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:34",
"text": "revertiturque terminus contra Occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra Meridiem, et in Aser contra Occidentem, et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:35",
"text": "civitates munitissim\u00e6, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:36",
"text": "et Edema et Arama, Asor"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:37",
"text": "et Cedes et Edrai, Enhasor"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:38",
"text": "et Ieron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem, et vill\u00e6 earum."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:39",
"text": "H\u00e6c est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:40",
"text": "Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:41",
"text": "et fuit terminus possessionis eius Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est civitas solis."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:42",
"text": "Selebin et Aialon et Iethela,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:43",
"text": "Elon et Themna et Acron,"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:44",
"text": "Elthece, Gebbethon et Balaath,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:45",
"text": "et Iud et Bane et Barach et Gethremmon:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:46",
"text": "et Meiarcon et Arecon, cum termino qui respicit Ioppen,"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:47",
"text": "et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen eius Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:48",
"text": "H\u00e6c est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:49",
"text": "Cumque complesset sorte dividere Terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:50",
"text": "iuxta pr\u00e6ceptum Domini, urbem quam postulavit, Thamnath Saraa in monte Ephraim: et \u00e6dificavit civitatem, habitavitque in ea."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 19,
"name": "Joshua 19:51",
"text": "H\u00e6 sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et principes familiarum, ac tribuum filiorum Israel in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii, partitique sunt Terram. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20:1",
"text": "Et locutus est Dominus ad Iosue, dicens: Loquere filiis Israel, et dic eis:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20:2",
"text": "Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi;"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20:3",
"text": "ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius: et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20:4",
"text": "cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea, qu\u00e6 se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20:5",
"text": "Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius: quia ignorans percussit proximum eius, nec ante biduum, triduumve eius probatur inimicus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20:6",
"text": "Et habitabit in civitate illa, donec stet ante iudicium causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20:7",
"text": "Decreveruntque Cedes in Galil\u00e6a montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Iuda."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20:8",
"text": "Et trans Iordanem contra Orientalem plagam Iericho, statuerunt Bosor, qu\u00e6 sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Joshua 20:9",
"text": "H\u00e6 civitates constitut\u00e6 sunt cunctis filiis Israel, et advenis, qui habitabant inter eos: ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:1",
"text": "Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Iosue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:2",
"text": "locutique sunt ad eos in Silo Terr\u00e6 Chanaan, atque dixerunt: Dominus pr\u00e6cepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda iumenta."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:3",
"text": "Dederuntque filii Israel de possessionibus suis iuxta imperium Domini, civitates et suburbana earum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:4",
"text": "Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda, et Simeon, et Beniamin, civitates tredecim:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:5",
"text": "Et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:6",
"text": "Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:7",
"text": "Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:8",
"text": "Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum, sicut pr\u00e6cepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:9",
"text": "De tribubus filiorum Iuda et Simeon dedit Iosue civitates: quarum ista sunt nomina,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:10",
"text": "filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est)"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:11",
"text": "Cariatharbe patris Enac, qu\u00e6 vocatur Hebron, in monte Iuda, et suburbana eius per circuitum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:12",
"text": "Agros vero, et villas eius dederat Caleb filio Iephone ad possidendum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:13",
"text": "Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana eius: et Lobnam cum suburbanis suis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:14",
"text": "et Iether, et Esthemo,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:15",
"text": "et Holon, et Dabir,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:16",
"text": "et Ain, et Ieta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:17",
"text": "De tribu autem filiorum Beniamin, Gabaon, et Gab\u00e6,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:18",
"text": "et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quattuor."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:19",
"text": "Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:20",
"text": "Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis h\u00e6c est data possessio."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:21",
"text": "De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:22",
"text": "et Cibsaim et Beth horon, cum suburbanis suis, civitates quattuor."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:23",
"text": "De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:24",
"text": "et Aialon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quattuor."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:25",
"text": "Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis civitates du\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:26",
"text": "Omnes civitates decem, et suburbana earum, dat\u00e6 sunt filiis Caath inferioris gradus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:27",
"text": "Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:28",
"text": "Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:29",
"text": "et Iaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quattuor."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:30",
"text": "De tribu autem Aser, Masal et Abdon,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:31",
"text": "et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quattuor."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:32",
"text": "De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galil\u00e6a, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:33",
"text": "Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:34",
"text": "Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Iecnam et Cartha"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:35",
"text": "et Damna et Naalol, civitates quattuor cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:36",
"text": "De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Iaser et Iethson et Mephaath, civitates quattuor cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:37",
"text": "De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Iazer, civitates quattuor cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:38",
"text": "Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:39",
"text": "Itaque civitates univers\u00e6 Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:40",
"text": "cum suburbanis suis, singul\u00e6 per familias distribut\u00e6."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:41",
"text": "Deditque Dominus Deus Israeli omnem Terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:42",
"text": "Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 21,
"name": "Joshua 21:43",
"text": "Ne unum quidem verbum, quod illis pr\u00e6stiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:1",
"text": "Eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:2",
"text": "dixitque ad eos: Fecistis omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:3",
"text": "nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in pr\u00e6sentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:4",
"text": "Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:5",
"text": "ita dumtaxat, ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam pr\u00e6cepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, et observetis mandata illius, adh\u00e6reatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:6",
"text": "Benedixitque eis Iosue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:7",
"text": "Dimidi\u00e6 autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco medi\u00e6, qu\u00e6 superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad Occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:8",
"text": "dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, \u00e6re ac ferro, et veste multiplici: dividite pr\u00e6dam hostium cum fratribus vestris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:9",
"text": "Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo, qu\u00e6 sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad Terram possessionis su\u00e6, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:10",
"text": "Cumque venissent ad tumulos Iordanis in Terram Chanaan, \u00e6dificaverunt iuxta Iordanem altare infinit\u00e6 magnitudinis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:11",
"text": "Quod cum audissent filii Israel, et ad eos certi nuncii detulissent \u00e6dificasse filios Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse, altare in Terra Chanaan, super Iordanis tumulos, contra filios Israel:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:12",
"text": "convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:13",
"text": "Et interim miserunt ad illos in Terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:14",
"text": "et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:15",
"text": "Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse in Terram Galaad, dixeruntque ad eos:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:16",
"text": "H\u00e6c mandat omnis populus Domini: Qu\u00e6 est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum Deum Israel, \u00e6dificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:17",
"text": "An parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in pr\u00e6sentem diem macula huius sceleris in nobis permanet? multique de populo corruerunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:18",
"text": "Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israel ira eius des\u00e6viet."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:19",
"text": "Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestr\u00e6, transite ad Terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino, et a nostro consortio non recedatis, \u00e6dificato altari pr\u00e6ter altare Domini Dei nostri."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:20",
"text": "Nonne Achan filius Zare pr\u00e6teriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira eius incubuit? Et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:21",
"text": "Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse principibus legationis Israel:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:22",
"text": "Fortissimus Deus Dominus, Fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israel simul intelliget: si pr\u00e6varicationis animo, hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in pr\u00e6senti:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:23",
"text": "et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse qu\u00e6rat et iudicet:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:24",
"text": "et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:25",
"text": "terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Iordanem fluvium: et idcirco partem non habetis in Domino. Et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:26",
"text": "et diximus: Extruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:27",
"text": "sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et iuris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:28",
"text": "Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:29",
"text": "Absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino, et eius vestigia relinquamus, extructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, pr\u00e6ter altare Domini Dei nostri, quod extructum est ante tabernaculum eius."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:30",
"text": "Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse, libentissime susceperunt."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:31",
"text": "Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a pr\u00e6varicatione hac, et liberastis filios Israel de manu Domini."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:32",
"text": "Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de Terra Galaad, finium Chanaan ad filios Israel, et retulit eis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:33",
"text": "Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent Terram possessionis eorum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 22,
"name": "Joshua 22:34",
"text": "Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad altare, quod extruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:1",
"text": "Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israeli, subiectis in gyro nationibus universis, et Iosue iam long\u00e6vo, et persenilis \u00e6tatis:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:2",
"text": "vocavit Iosue omnem Israelem, maioresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris \u00e6tatis sum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:3",
"text": "vosque cernitis omnia, qu\u00e6 fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quo modo pro vobis ipse pugnaverit:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:4",
"text": "et nunc quia vobis sorte divisit omnem Terram, ab Orientali parte Iordanis usque ad mare magnum, mult\u00e6que adhuc supersunt nationes:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:5",
"text": "Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis Terram, sicut vobis pollicitus est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:6",
"text": "tantum confortamini, et estote soliciti, ut custodiatis cuncta qu\u00e6 scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:7",
"text": "ne postquam intraveritis ad Gentes, qu\u00e6 inter vos futur\u00e6 sunt, iuretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:8",
"text": "sed adh\u00e6reatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:9",
"text": "Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:10",
"text": "Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:11",
"text": "Hoc tantum diligentissime pr\u00e6cavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:12",
"text": "Quod si volueritis gentium harum, qu\u00e6 inter vos habitant, erroribus adh\u00e6rere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:13",
"text": "iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de Terra hac optima, quam tradidit vobis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:14",
"text": "En ego hodie ingredior viam univers\u00e6 terr\u00e6, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, qu\u00e6 se Dominus pr\u00e6stiturum vobis esse pollicitus est, unum non pr\u00e6terierit incassum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:15",
"text": "Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de Terra hac optima, quam tradidit vobis,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Joshua 23:16",
"text": "eo quod pr\u00e6terieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac Terra optima, quam tradidit vobis. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:1",
"text": "Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit maiores natu, ac principes, et iudices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:2",
"text": "et ad populum sic locutus est: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham, et Nachor: servieruntque diis alienis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:3",
"text": "Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotami\u00e6 finibus: et adduxi eum in Terram Chanaan: multiplicavique semen eius,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:4",
"text": "et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Iacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Iacob vero, et filii eius descenderunt in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:5",
"text": "Misique Moysen et Aaron, et percussi \u00c6gyptum multis signis atque portentis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:6",
"text": "Eduxique vos et patres vestros de \u00c6gypto, et venistis ad mare: persecutique sunt \u00c6gyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad Mare rubrum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:7",
"text": "Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos et \u00c6gyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta qu\u00e6 in \u00c6gypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:8",
"text": "et introduxi vos in Terram Amorrh\u00e6i, qui habitabat trans Iordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis Terram eorum, atque interfecistis eos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:9",
"text": "Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:10",
"text": "et ego nolui audire eum, sed econtrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:11",
"text": "Transistisque Iordanem, et venistis ad Iericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius, Amorrh\u00e6us, et Pherez\u00e6us, et Chanan\u00e6us, et Heth\u00e6us, et Gergez\u00e6us, et Hev\u00e6us, et Iebus\u00e6us: et tradidi illos in manus vestras."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:12",
"text": "Misique ante vos crabrones: et eieci eos de locis suis, duos reges Amorrh\u00e6orum, non in gladio nec in arcu tuo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:13",
"text": "Dedique vobis Terram, in qua non laborastis, et urbes quas non \u00e6dificastis, ut habitaretis in eis: vineas et oliveta, qu\u00e6 non plantastis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:14",
"text": "Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in \u00c6gypto, ac servite Domino."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:15",
"text": "Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrh\u00e6orum, in quorum Terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:16",
"text": "Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:17",
"text": "Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros de Terra \u00c6gypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:18",
"text": "Et eiecit universas gentes, Amorrh\u00e6um habitatorem Terr\u00e6, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:19",
"text": "Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus, et fortis \u00e6mulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:20",
"text": "Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis pr\u00e6stiterit bona."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:21",
"text": "Dixitque populus ad Iosue: Nequaquam ita ut loqueris, erit, sed Domino serviemus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:22",
"text": "Et Iosue ad populum, Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:23",
"text": "Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:24",
"text": "Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus pr\u00e6ceptis eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:25",
"text": "Percussit ergo Iosue in die illo f\u0153dus, et proposuit populo pr\u00e6cepta atque iudicia in Sichem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:26",
"text": "Scripsit quoque omnia verba h\u00e6c in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, qu\u00e6 erat in Sanctuario Domini:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:27",
"text": "et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini, qu\u00e6 locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:28",
"text": "Dimisitque populum, singulos in possessionem suam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:29",
"text": "Et post h\u00e6c mortuus est Iosue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:30",
"text": "sepelieruntque eum in finibus possessionis su\u00e6 in Thamnathsare, qu\u00e6 est sita in monte Ephraim, a Septentrionali parte montis Gaas."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:31",
"text": "Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue, et qui noverunt omnia opera Domini qu\u00e6 fecerat in Israel."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:32",
"text": "Ossa quoque Ioseph, qu\u00e6 tulerant filii Israel de \u00c6gypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Ioseph."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 24,
"name": "Joshua 24:33",
"text": "Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii eius, qu\u00e6 data est ei in monte Ephraim. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Judges",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Judges 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:1",
"text": "Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chanan\u00e6um, et erit dux belli?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:2",
"text": "Dixitque Dominus: Iudas ascendet: ecce tradidi Terram in manus eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:3",
"text": "Et ait Iudas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chanan\u00e6um, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:4",
"text": "Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chanan\u00e6um, ac Pherez\u00e6um in manus eorum: et percusserunt in Bezec decem millia virorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:5",
"text": "Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chanan\u00e6um, et Pherez\u00e6um."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:6",
"text": "Fugit autem Adonibezec: quem persecuti comprehenderunt, c\u00e6sis summitatibus manuum eius ac pedum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:7",
"text": "Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:8",
"text": "Oppugnantes ergo filii Iuda Ierusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:9",
"text": "Et postea descendentes pugnaverunt contra Chanan\u00e6um, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:10",
"text": "Pergensque Iudas contra Chanan\u00e6um, qui habitabat in Hebron, (cuius nomen fuit antiquitus Cariatharbe) percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:11",
"text": "atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:12",
"text": "Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:13",
"text": "Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:14",
"text": "Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Qu\u00e6 cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb: Quid habes?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:15",
"text": "At illa respondit: Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi: da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:16",
"text": "Filii autem Cin\u00e6i cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum, cum filiis Iuda in desertum sortis eius, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:17",
"text": "Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chanan\u00e6um qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:18",
"text": "Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:19",
"text": "Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:20",
"text": "Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:21",
"text": "Iebus\u00e6um autem habitatorem Ierusalem non deleverunt filii Beniamin: habitavitque Iebus\u00e6us cum filiis Beniamin in Ierusalem, usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:22",
"text": "Domus quoque Ioseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:23",
"text": "Nam cum obsiderent urbem, qu\u00e6 prius Luza vocabatur,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:24",
"text": "viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:25",
"text": "Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii: hominem autem illum, et omnem cognationem eius dimiserunt."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:26",
"text": "Qui dimissus, abiit in Terram Hetthim, et \u00e6dificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam: qu\u00e6 ita appellatur usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:27",
"text": "Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Ieblaam, et Mageddo cum viculis suis, c\u0153pitque Chanan\u00e6us habitare cum eis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:28",
"text": "Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios, et delere noluit."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:29",
"text": "Ephraim etiam non interfecit Chanan\u00e6um, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:30",
"text": "Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chanan\u00e6us in medio eius, factusque est ei tributarius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:31",
"text": "Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:32",
"text": "habitavitque in medio Chanan\u00e6i habitatoris illius terr\u00e6, nec interfecit eum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:33",
"text": "Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath: et habitavit inter Chanan\u00e6um habitatorem Terr\u00e6, fueruntque ei Bethsamit\u00e6 et Bethanit\u00e6 tributarii."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:34",
"text": "Arctavitque Amorrh\u00e6us filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:35",
"text": "habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Aialon et Salebim. Et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 1,
"name": "Judges 1:36",
"text": "Fuit autem terminus Amorrh\u00e6i ab Ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Judges 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:1",
"text": "Ascenditque Angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos de \u00c6gypto, et introduxi in Terram, pro qua iuravi patribus vestris: et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:2",
"text": "ita dumtaxat ut non feriretis f\u0153dus cum habitatoribus Terr\u00e6 huius, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam: cur hoc fecistis?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:3",
"text": "Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:4",
"text": "Cumque loqueretur Angelus Domini h\u00e6c verba ad omnes filios Israel: elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:5",
"text": "Et vocatum est nomen loci illius: Locus flentium, sive lacrymarum: immolaveruntque ibi hostias Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:6",
"text": "Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:7",
"text": "servieruntque Domino cunctis diebus eius, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini, qu\u00e6 fecerat cum Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:8",
"text": "Mortuus est autem Iosue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:9",
"text": "et sepelierunt eum in finibus possessionis su\u00e6 in Thamnathsare in monte Ephraim, a Septentrionali plaga montis Gaas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:10",
"text": "Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera qu\u00e6 fecerat cum Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:11",
"text": "Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:12",
"text": "Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de Terra \u00c6gypti: et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:13",
"text": "dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:14",
"text": "Iratusque Dominus contra Israel, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus, qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:15",
"text": "sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et iuravit eis: et vehementer afflicti sunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:16",
"text": "Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de vastantium manibus: sed nec eos audire voluerunt,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:17",
"text": "fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum: et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:18",
"text": "Cumque Dominus iudices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de c\u00e6de vastantium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:19",
"text": "Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur, et multo faciebant peiora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam, per quam ambulare consueverunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:20",
"text": "Iratusque est furor Domini in Israel, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:21",
"text": "et ego non delebo gentes, quas dimisit Iosue, et mortuus est:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:22",
"text": "ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Judges 2:23",
"text": "Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Iosue. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Judges 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:1",
"text": "H\u00e6 sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes, qui non noverant bella Chanan\u00e6orum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:2",
"text": "ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem pr\u00e6liandi:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:3",
"text": "quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chanan\u00e6um, et Sidonium, atque Hev\u00e6um, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:4",
"text": "Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini qu\u00e6 pr\u00e6ceperat patribus eorum per manum Moysi, an non."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:5",
"text": "Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chanan\u00e6i, et Heth\u00e6i, et Amorrh\u00e6i, et Pherez\u00e6i, et Hev\u00e6i, et Iebus\u00e6i:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:6",
"text": "et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:7",
"text": "Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:8",
"text": "Iratusque contra Israel Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotami\u00e6, servieruntque ei octo annis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:9",
"text": "Et clamaverunt ad Dominum: qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:10",
"text": "fuitque in eo Spiritus Domini, et iudicavit Israel. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus eius Chusan Rasathaim regem Syri\u00e6, et oppressit eum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:11",
"text": "Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:12",
"text": "Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab: quia fecerunt malum in conspectu eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:13",
"text": "Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israel, atque possedit Urbem palmarum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:14",
"text": "Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:15",
"text": "et postea clamaverunt ad Dominum: qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Iemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:16",
"text": "Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palm\u00e6 manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:17",
"text": "Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:18",
"text": "Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:19",
"text": "Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad Regem: Verbum secretum habeo ad te o Rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus, qui circa eum erant,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:20",
"text": "ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in \u00e6stivo c\u0153naculo solus, dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:21",
"text": "Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre eius"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:22",
"text": "tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta natur\u00e6 alvi stercora proruperunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:23",
"text": "Aod autem clausis diligentissime ostiis c\u0153naculi, et obfirmatis sera,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:24",
"text": "per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores c\u0153naculi, atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in \u00e6stivo cubiculo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:25",
"text": "Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra iacentem mortuum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:26",
"text": "Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit Locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:27",
"text": "et statim insonuit buccina in monte Ephraim: descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:28",
"text": "Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Iordanis qu\u00e6 transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:29",
"text": "sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. nullus eorum evadere potuit."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:30",
"text": "Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israel: et quievit Terra octoginta annis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "Judges 3:31",
"text": "Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Judges 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:1",
"text": "Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:2",
"text": "et tradidit illos Dominus in manus Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor: habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:3",
"text": "Clamaveruntque filii Israel ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:4",
"text": "Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, qu\u00e6 iudicabat populum in illo tempore."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:5",
"text": "Et sedebat sub palma, qu\u00e6 nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israel in omne iudicium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:6",
"text": "Qu\u00e6 misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus Israel, vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:7",
"text": "ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Iabin, et currus eius, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:8",
"text": "Dixitque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolueris venire mecum, non pergam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:9",
"text": "Qu\u00e6 dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:10",
"text": "Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:11",
"text": "Haber autem Cin\u00e6us recesserat quondam a ceteris Cin\u00e6is fratribus suis filiis Hobab, cognati Moysi: et tetenderat tabernacula usque ad vallem, qu\u00e6 vocatur Sennim, et erat iuxta Cedes."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:12",
"text": "Nunciatumque est Sisar\u00e6 quod ascendisset Barac filius Abinoem, in montem Thabor:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:13",
"text": "et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:14",
"text": "Dixitque Debbora ad Barac: Surge, h\u00e6c est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:15",
"text": "Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus eius, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac: in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:16",
"text": "et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:17",
"text": "Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber Cin\u00e6i. Erat enim pax inter Iabin regem Asor, et domum Haber Cin\u00e6i."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:18",
"text": "Egressa igitur Iahel in occursum Sisar\u00e6, dixit ad eum: Intra ad me domine mi: intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum eius, et opertus ab ea pallio,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:19",
"text": "dixit ad eam: Da mihi, obsecro, paululum aqu\u00e6, quia sitio valde. Qu\u00e6 aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:20",
"text": "Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi: et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens: Numquid hic est aliquis? Respondebis: Nullus est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:21",
"text": "Tulit itaque Iahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum: et ingressa abscondite, et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram: qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:22",
"text": "Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Iahel in occursum eius, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum, quem qu\u00e6ris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum, et clavum infixum in tempore eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:23",
"text": "Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Judges 4:24",
"text": "qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent eum. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Judges 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:1",
"text": "Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in illo die, dicentes:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:2",
"text": "Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:3",
"text": "Audite reges, auribus percipite principes: Ego sum, ego sum qu\u00e6 Domino canam, psallam Domino Deo Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:4",
"text": "Domine cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, c\u00e6lique ac nubes distillaverunt aquis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:5",
"text": "Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:6",
"text": "In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semit\u00e6: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:7",
"text": "Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:8",
"text": "Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:9",
"text": "Cor meum diligit principes Israel: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:10",
"text": "Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in iudicio, et ambulatis in via, loquimini."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:11",
"text": "Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur iustiti\u00e6 Domini et clementia in fortes Israel: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:12",
"text": "Surge, surge Debbora, surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos fili Abinoem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:13",
"text": "Salvat\u00e6 sunt reliqui\u00e6 populi, Dominus in fortibus dimicavit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:14",
"text": "Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:15",
"text": "Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in pr\u00e6ceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:16",
"text": "Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:17",
"text": "Galaad trans Iordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:18",
"text": "Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:19",
"text": "Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere pr\u00e6dantes."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:20",
"text": "De c\u00e6lo dimicatum est contra eos: stell\u00e6 manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:21",
"text": "Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca anima mea robustos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:22",
"text": "Ungul\u00e6 equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per pr\u00e6ceps ruentibus fortissimis hostium."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:23",
"text": "Maledicite terr\u00e6 Meroz, dixit Angelus Domini: maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium fortissimorum eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:24",
"text": "Benedicta inter mulieres Iahel uxor Haber Cin\u00e6i, et benedicatur in tabernaculo suo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:25",
"text": "Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:26",
"text": "Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos, percussitque Sisaram qu\u00e6rens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:27",
"text": "Inter pedes eius ruit: defecit, et mortuus est: volvebatur ante pedes eius, et iacebat exanimis et miserabilis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:28",
"text": "Per fenestram respiciens, ululabat mater eius: et de c\u0153naculo loquebatur: Cur moratur regredi currus eius? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:29",
"text": "Una sapientior ceteris uxoribus eius, h\u00e6c socrui verba respondit:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:30",
"text": "Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei: vestes diversorum colorum Sisar\u00e6 traduntur in pr\u00e6dam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:31",
"text": "Sic pereant omnes inimici tui Domine: qui autem diligunt te, sicut Sol in ortu suo splendet, ita rutilent."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 5,
"name": "Judges 5:32",
"text": "Quievitque Terra per quadraginta annos. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Judges 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:1",
"text": "Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:2",
"text": "et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:3",
"text": "Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, ceterique Orientalium nationum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:4",
"text": "et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gaz\u00e6: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:5",
"text": "Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum, et camelorum, quidquid tetigerant devastantes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:6",
"text": "Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:7",
"text": "Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:8",
"text": "Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de \u00c6gypto, et eduxi vos de domo servitutis,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:9",
"text": "et liberavi de manu \u00c6gyptiorum, et omnium inimicorum, qui affligebant vos: eiecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis Terram eorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:10",
"text": "Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorrh\u00e6orum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:11",
"text": "Venit autem Angelus Domini, et sedit sub quercu, qu\u00e6 erat in Ephra, et pertinebat ad Ioas patrem famili\u00e6 Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:12",
"text": "apparuit ei Angelus Domini, et ait: Dominus tecum virorum fortissime."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:13",
"text": "Dixitque ei Gedeon: Obsecro mi Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos h\u00e6c omnia? ubi sunt mirabilia eius, qu\u00e6 narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De \u00c6gypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:14",
"text": "Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian: scito quod miserim te."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:15",
"text": "Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine, in quo liberabo Israel? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:16",
"text": "Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:17",
"text": "Et ille, Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:18",
"text": "Nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego pr\u00e6stolabor adventum tuum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:19",
"text": "Ingressus est itaque Gedeon, et coxit h\u0153dum, et de farin\u00e6 modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et ius carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:20",
"text": "Cui dixit Angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et ius desuper funde. Cumque fecisset ita,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:21",
"text": "extendit Angelus Domini summitatem virg\u00e6, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes, azymosque panes consumpsit: Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:22",
"text": "Vidensque Gedeon quod esset Angelus Domini, ait: Heu mi Domine Deus: quia vidi Angelum Domini facie ad faciem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:23",
"text": "Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:24",
"text": "\u00c6dificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in pr\u00e6sentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, qu\u00e6 est famili\u00e6 Ezri,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:25",
"text": "nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, qu\u00e6 est patris tui: et nemus, quod circa aram est, succide:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:26",
"text": "et \u00e6dificabis altare Domino Deo tuo in summitate petr\u00e6 huius, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, qu\u00e6 de nemore succideris."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:27",
"text": "Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:28",
"text": "Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc \u00e6dificatum erat."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:29",
"text": "Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Ioas fecit h\u00e6c omnia."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:30",
"text": "Et dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:31",
"text": "Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est eius, moriatur antequam lux crastina veniat: si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram eius."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:32",
"text": "Ex illo die vocatus est Gedeon, Ierobaal, eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:33",
"text": "Igitur omnis Madian, et Amalec, et Orientales populi congregati sunt simul. et transeuntes Iordanem, castrametati sunt in valle Iezrael."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:34",
"text": "Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:35",
"text": "Misitque nuncios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuncios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:36",
"text": "Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:37",
"text": "ponam hoc vellus lan\u00e6 in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:38",
"text": "Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:39",
"text": "Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum qu\u00e6rens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 6,
"name": "Judges 6:40",
"text": "Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Judges 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:1",
"text": "Igitur Ierobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. erant autem castra Madian in valle ad Septentrionalem plagam collis excelsi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:2",
"text": "Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus eius: ne glorietur contra me Israel, et dicat: Meis viribus liberatus sum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:3",
"text": "Loquere ad populum, et cunctis audientibus pr\u00e6dica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt. De populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:4",
"text": "Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est, duc eos ad aquas, et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat: quem ire prohibuero, revertatur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:5",
"text": "Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:6",
"text": "Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiiciente, lambuerunt aquas, trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:7",
"text": "Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian: omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:8",
"text": "Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire pr\u00e6cepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:9",
"text": "Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:10",
"text": "sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:11",
"text": "Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tu\u00e6, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigili\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:12",
"text": "Madian autem et Amalec, et omnes Orientales populi fusi iacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena qu\u00e6 iacet in littore maris."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:13",
"text": "Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terr\u00e6 funditus co\u00e6quavit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:14",
"text": "Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelit\u00e6: tradidit enim Dominus in manus eius Madian, et omnia castra eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:15",
"text": "Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem eius, adoravit: et reversus est ad castra Israel, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:16",
"text": "Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas ac lampades in medio lagenarum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:17",
"text": "Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite: ingrediar partem castrorum, et quod fecero sectamini."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:18",
"text": "Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate, Domino et Gedeoni."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:19",
"text": "Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis medi\u00e6, et custodibus suscitatis, c\u0153perunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:20",
"text": "Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:21",
"text": "stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes, ululantesque fugerunt:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:22",
"text": "et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se c\u00e6de truncabant,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:23",
"text": "fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israel de Nephthali, et Aser, et omni Manasse persequebantur Madian."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:24",
"text": "Misitque Gedeon nuncios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et pr\u00e6occupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Judges 7:25",
"text": "Apprehensosque duos viros Madian, Oreb, et Zeb, interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Judges 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:1",
"text": "Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? iurgantes fortiter, et prope vim inferentes."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:2",
"text": "Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:3",
"text": "In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb, et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:4",
"text": "Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et pr\u00e6 lassitudine, fugientes persequi non poterant."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:5",
"text": "Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee, et Salmana reges Madian."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:6",
"text": "Responderunt principes Soccoth: Forsitan palm\u00e6 manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:7",
"text": "Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis, tribulisque deserti."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:8",
"text": "Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:9",
"text": "Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:10",
"text": "Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis Orientalium populorum, c\u00e6sis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:11",
"text": "Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad Orientalem partem Nobe, et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:12",
"text": "Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:13",
"text": "Revertensque de bello ante solis ortum,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:14",
"text": "apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:15",
"text": "Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee, et Salmana super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt, et defecerunt panes."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:16",
"text": "Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis, atque comminuit viros Soccoth."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:17",
"text": "Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:18",
"text": "Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:19",
"text": "Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris me\u00e6. vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:20",
"text": "Dixitque Iether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:21",
"text": "Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia iuxta \u00e6tatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas, quibus colla regalium camelorum decorari solent."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:22",
"text": "Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:23",
"text": "Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:24",
"text": "Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: Date mihi inaures ex pr\u00e6da vestra. Inaures enim aureas Ismaelit\u00e6 habere consueverant."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:25",
"text": "Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, proiecerunt in eo inaures de pr\u00e6da:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:26",
"text": "et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et pr\u00e6ter torques aureas camelorum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:27",
"text": "Fecitque ex eo Gedeon Ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:28",
"text": "Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon pr\u00e6fuit."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:29",
"text": "Abiit itaque Ierobaal filius Ioas, et habitavit in domo sua:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:30",
"text": "habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore eius: eo quod plures haberet uxores."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:31",
"text": "Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:32",
"text": "Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:33",
"text": "Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal f\u0153dus, ut esset eis in deum:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:34",
"text": "nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 8,
"name": "Judges 8:35",
"text": "nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobaal Gedeon iuxta omnia bona, qu\u00e6 fecerat Israeli. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Judges 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:1",
"text": "Abiit autem Abimelech filius Ierobaal in Sichem ad fratres matris su\u00e6, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris su\u00e6, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:2",
"text": "Loquimini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Ierobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum, et caro vestra sum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:3",
"text": "Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:4",
"text": "Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:5",
"text": "Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Ierobaal septuaginta viros, super lapidem unum: remansitque Ioatham filius Ierobaal minimus, et absconditus est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:6",
"text": "Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et univers\u00e6 famili\u00e6 urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, qu\u00e6 stabat in Sichem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:7",
"text": "Quod cum nunciatum esset Ioatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me viri Sichem, ita audiat vos Deus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:8",
"text": "Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque oliv\u00e6: Impera nobis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:9",
"text": "Qu\u00e6 respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur, et homines, et venire ut inter ligna promovear?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:10",
"text": "Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:11",
"text": "Qu\u00e6 respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:12",
"text": "Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:13",
"text": "Qu\u00e6 respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod l\u00e6tificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:14",
"text": "Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:15",
"text": "Qu\u00e6 respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite. si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:16",
"text": "Nunc igitur, si recte, et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Ierobaal, et cum domo eius, et reddidistis vicem beneficiis eius, qui pugnavit pro vobis,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:17",
"text": "et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:18",
"text": "qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancill\u00e6 eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:19",
"text": "si ergo recte, et absque vitio egistis cum Ierobaal, et domo eius, hodie l\u00e6tamini in Abimelech, et ille l\u00e6tetur in vobis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:20",
"text": "Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello: egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:21",
"text": "Qu\u00e6 cum dixisset, fugit, et abiit in Bera: habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:22",
"text": "Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:23",
"text": "Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui c\u0153perunt eum detestari,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:24",
"text": "et scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adiuverant."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:25",
"text": "Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium: et dum illius pr\u00e6stolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes pr\u00e6das de pr\u00e6tereuntibus. nunciatumque est Abimelech."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:26",
"text": "Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cuius adventum erecti habitatores Sichem,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:27",
"text": "egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes: et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:28",
"text": "clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et qu\u00e6 est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Ierobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? Cur ergo serviemus ei?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:29",
"text": "utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:30",
"text": "Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:31",
"text": "et misit clam ad Abimelech nuncios, dicens: Ecce, Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:32",
"text": "Surge itaque nocte cum populo, qui tecum est, et latita in agro:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:33",
"text": "et primo mane oriente sole, irrue super civitatem. illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:34",
"text": "Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias iuxta Sichimam in quattuor locis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:35",
"text": "Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu port\u00e6 civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:36",
"text": "Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:37",
"text": "Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terr\u00e6 descendit, et unus cuneus venit per viam qu\u00e6 respicit quercum."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:38",
"text": "Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris? Quis est Abimelech ut serviamus ei? Nonne hic populus est, quem despiciebas? Egredere, et pugna contra eum."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:39",
"text": "Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:40",
"text": "qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte eius plurimi, usque ad portam civitatis:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:41",
"text": "et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem, Gaal, et socios eius expulit de urbe, nec in ea passus est commorari."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:42",
"text": "Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nunciatum esset Abimelech,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:43",
"text": "tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:44",
"text": "cum cuneo suo, oppugnans, et obsidens civitatem: du\u00e6 autem turm\u00e6 palantes per campum adversarios persequebantur."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:45",
"text": "Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus eius, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:46",
"text": "Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi f\u0153dus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat, qui erat munitus valde."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:47",
"text": "Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:48",
"text": "ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, pr\u00e6cidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:49",
"text": "Igitur certatim ramos de arboribus pr\u00e6cidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes pr\u00e6sidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:50",
"text": "Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:51",
"text": "Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:52",
"text": "Accedensque Abimelech iuxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur:"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:53",
"text": "et ecce una mulier fragmen mol\u00e6 desuper iaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum eius."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:54",
"text": "Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui iussa perficiens, interfecit eum."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:55",
"text": "Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israel, reversi sunt in sedes suas:"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:56",
"text": "et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 9,
"name": "Judges 9:57",
"text": "Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobaal. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Judges 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:1",
"text": "Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:2",
"text": "et iudicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:3",
"text": "Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:4",
"text": "habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, qu\u00e6 ex nomine eius sunt appellat\u00e6 Havoth Iair, id est, oppida Iair, usque in pr\u00e6sentem diem in Terra Galaad."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:5",
"text": "Mortuusque est Iair; ac sepultus in loco, cui est vocabulum Camon."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:6",
"text": "Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syri\u00e6 ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:7",
"text": "Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:8",
"text": "Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Iordanem in Terra Amorrh\u00e6i, qui est in Galaad:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:9",
"text": "in tantum, ut filii Ammon, Iordane transmisso, vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim: afflictusque est Israel nimis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:10",
"text": "Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:11",
"text": "Quibus locutus est Dominus: Numquid non \u00c6gyptii et Amorrh\u00e6i, filiique Ammon et Philisthiim,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:12",
"text": "Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:13",
"text": "Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:14",
"text": "ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angusti\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:15",
"text": "Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:16",
"text": "Qu\u00e6 dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:17",
"text": "Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Judges 10:18",
"text": "Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon c\u0153perit dimicare, erit dux populi Galaad. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Judges 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:1",
"text": "Fuit illo tempore Iephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:2",
"text": "Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, eiecerunt Iephte, dicentes: Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:3",
"text": "Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in Terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:4",
"text": "In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:5",
"text": "Quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Iephte de Terra Tob:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:6",
"text": "dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:7",
"text": "Quibus ille respondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et eiecistis de domo patris mei, et nunc venistis ad me necessitate compulsi?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:8",
"text": "Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:9",
"text": "Iephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:10",
"text": "Qui responderunt ei: Dominus, qui h\u00e6c audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:11",
"text": "Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:12",
"text": "Et misit nuncios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:13",
"text": "Quibus ille respondit: Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de \u00c6gypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:14",
"text": "Per quos rursum mandavit Iephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:15",
"text": "H\u00e6c dicit Iephte: Non tulit Israel Terram Moab, nec Terram filiorum Ammon:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:16",
"text": "sed quando de \u00c6gypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad Mare rubrum, et venit in Cades."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:17",
"text": "Misitque nuncios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum pr\u00e6bere contempsit. Mansit itaque in Cades,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:18",
"text": "et circuivit ex latere Terram Edom, et Terram Moab: venitque contra Orientalem plagam Terr\u00e6 Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab: Arnon quippe confinium est Terr\u00e6 Moab."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:19",
"text": "Misit itaque Israel nuncios ad Sehon regem Amorrh\u00e6orum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:20",
"text": "Qui et ipse Israel verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iasa, et fortiter resistebat."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:21",
"text": "Tradiditque eum Dominus in manus Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum, et possedit omnem Terram Amorrh\u00e6i habitatoris regionis illius,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:22",
"text": "et universos fines eius de Arnon usque Iaboc, et de solitudine usque ad Iordanem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:23",
"text": "Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorrh\u00e6um, pugnante contra illum populo suo Israel, et tu nunc vis possidere terram eius?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:24",
"text": "Nonne ea qu\u00e6 possidet Chamos Deus tuus, tibi iure debentur? Qu\u00e6 autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:25",
"text": "nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab: aut docere potes, quod iurgatus sit contra Israel, et pugnaverit contra eum,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:26",
"text": "quando habitavit in Hesebon, et viculis eius, et in Aroer, et villis illius, vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:27",
"text": "Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israel, et inter filios Ammon."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:28",
"text": "Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, qu\u00e6 per nuncios mandaverat."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:29",
"text": "Factus est ergo super Iephte Spiritus Domini, et circuiens Galaad, et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:30",
"text": "votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:31",
"text": "quicumque primus fuerit egressus de foribus domus me\u00e6, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:32",
"text": "Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:33",
"text": "Percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, qu\u00e6 est vineis consita, plaga magna nimis. humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:34",
"text": "Revertente autem Iephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris. non enim habebat alios liberos."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:35",
"text": "Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me filia mea decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:36",
"text": "Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:37",
"text": "Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi pr\u00e6sta quod deprecor: Dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:38",
"text": "Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:39",
"text": "Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, qu\u00e6 ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israel, et consuetudo servata est:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 11,
"name": "Judges 11:40",
"text": "ut post anni circulum conveniant in unum fili\u00e6 Israel, et plangant filiam Iephte Galaadit\u00e6 diebus quattuor. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Judges 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:1",
"text": "Ecce autem in Ephraim orta est seditio. nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Iephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:2",
"text": "Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut pr\u00e6beretis mihi auxilium, et facere noluistis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:3",
"text": "Quod cernens posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in pr\u00e6lium?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:4",
"text": "Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:5",
"text": "Occupaveruntque Galaadit\u00e6 vada Iordanis, per qu\u00e6 Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis: dicebant ei Galaadit\u00e6: Numquid Ephrath\u00e6us es? quo dicente: Non sum:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:6",
"text": "interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat, Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:7",
"text": "Iudicavit itaque Iephte Galaadites Israel sex annis: et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:8",
"text": "Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:9",
"text": "qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis iudicavit Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:10",
"text": "mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:11",
"text": "Cui successit Ahialon Zabulonites: et iudicavit Israel decem annis:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:12",
"text": "mortuusque est, ac sepultus in Zabulon."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:13",
"text": "Post hunc iudicavit Israel Abdon, filius Illel Pharathonites:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:14",
"text": "qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum, et iudicavit Israel octo annis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Judges 12:15",
"text": "mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terr\u00e6 Ephraim, in monte Amalec. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Judges 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:1",
"text": "Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:2",
"text": "Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:3",
"text": "Cui apparuit Angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies et paries filium:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:4",
"text": "Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:5",
"text": "quia concipies, et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim nazar\u00e6us Dei ab infantia sua, et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:6",
"text": "Qu\u00e6 cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem, quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:7",
"text": "sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazar\u00e6us Dei ab infantia sua, ex utero matris su\u00e6 usque ad diem mortis su\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:8",
"text": "Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:9",
"text": "Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum Angelus Dei uxori eius sedenti in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. Qu\u00e6 cum vidisset Angelum,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:10",
"text": "festinavit, et cucurrit ad virum suum: nunciavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:11",
"text": "Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:12",
"text": "Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:13",
"text": "Dixitque Angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, qu\u00e6 locutus sum uxori tu\u00e6, abstineat se:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:14",
"text": "et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo: et quod ei pr\u00e6cepi, impleat atque custodiat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:15",
"text": "Dixitque Manue ad Angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi h\u0153dum de capris."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:16",
"text": "Cui respondit Angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod Angelus Domini esset."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:17",
"text": "Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:18",
"text": "Cui ille respondit: Cur qu\u00e6ris nomen meum, quod est mirabile?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:19",
"text": "Tulit itaque Manue h\u0153dum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor eius intuebantur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:20",
"text": "Cumque ascenderet flamma altaris in c\u00e6lum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:21",
"text": "et ultra eis non apparuit Angelus Domini. Statimque intellexit Manue, Angelum Domini esse,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:22",
"text": "et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:23",
"text": "Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis h\u00e6c omnia neque ea, qu\u00e6 sunt ventura, dixisset."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:24",
"text": "Peperit itaque filium, et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Judges 13:25",
"text": "C\u0153pitque Spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Judges 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:1",
"text": "Descendit ergo Samson in Thamnatha. vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:2",
"text": "ascendit, et nunciavit patri suo, et matri su\u00e6, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam qu\u00e6so ut mihi accipiatis uxorem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:3",
"text": "Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:4",
"text": "Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret, et qu\u00e6reret occasionem contra Philisthiim. eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israeli."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:5",
"text": "Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis s\u00e6vus, et rugiens, et occurrit ei."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:6",
"text": "Irruit autem Spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi h\u0153dum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:7",
"text": "Descenditque et locutus est mulieri, qu\u00e6 placuerat oculis eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:8",
"text": "Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:9",
"text": "Quem cum sumpsisset in manibus, comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:10",
"text": "Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium. sic enim iuvenes facere consueverant."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:11",
"text": "Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:12",
"text": "Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:13",
"text": "sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et eiusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:14",
"text": "Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. nec potuerunt per tres dies propositionem solvere."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:15",
"text": "Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo, et suade ei ut indicet tibi quid significet problema. quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui. an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:16",
"text": "Qu\u00e6 fundebat apud Samson lacrymas, et qu\u00e6rebatur dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:17",
"text": "Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Qu\u00e6 statim indicavit civibus suis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:18",
"text": "Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, et quid fortius leone? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:19",
"text": "Irruit itaque in eum Spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros. quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Judges 14:20",
"text": "uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Judges 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:1",
"text": "Post aliquantulum autem temporis, cum dies tritice\u00e6 messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei h\u0153dum de capris. Cumque cubiculum eius solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:2",
"text": "Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo: sed habet sororem, qu\u00e6 iunior et pulchrior illa est, sit tibi pro ea uxor."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:3",
"text": "Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisth\u00e6os: faciam enim vobis mala."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:4",
"text": "Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum iunxit ad caudas, et faces ligavit in medio:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:5",
"text": "quas igne succendens, dimisit, ut huc illucque discurrerent. Qu\u00e6 statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportat\u00e6 iam fruges, et adhuc stantes in stipula, concremat\u00e6 sunt, in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:6",
"text": "Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnath\u00e6i: quia tulit uxorem eius, et alteri tradidit, h\u00e6c operatus est. Ascenderuntque Philisthiim: et combusserunt tam mulierem quam patrem eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:7",
"text": "Quibus ait Samson: Licet h\u00e6c feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:8",
"text": "Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petr\u00e6 Etam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:9",
"text": "Igitur ascendentes Philisthiim in Terram Iuda castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, maxilla, ubi eorum effusus est exercitus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:10",
"text": "Dixeruntque ad eos de tribu Iuda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson, venimus, et reddamus ei qu\u00e6 in nos operatus est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:11",
"text": "Descenderunt ergo tria millia virorum de Iuda, ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:12",
"text": "Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson, Iurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:13",
"text": "Dixerunt: Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:14",
"text": "Qui cum venisset ad locum Maxill\u00e6, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit Spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:15",
"text": "Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, qu\u00e6 iacebat, arripiens, interfecit in ea mille viros,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:16",
"text": "et ait: In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum delevi eos, et percussi mille viros."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:17",
"text": "Cumque h\u00e6c verba canens complesset, proiecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur elevatio maxill\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:18",
"text": "Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:19",
"text": "Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egress\u00e6 sunt ex eo aqu\u00e6. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Judges 15:20",
"text": "Iudicavitque Israel in diebus Philisthiim viginti annis. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Judges 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:1",
"text": "Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:2",
"text": "Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos, intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio pr\u00e6stolantes, ut facto mane exeuntem occiderent."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:3",
"text": "Dormivit autem Samson usque ad medium noctem: et inde consurgens apprehendit ambas port\u00e6 fores cum postibus suis, et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:4",
"text": "Post h\u00e6c amavit mulierem, qu\u00e6 habitabat in Valle Sorec, et vocabatur Dalila."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:5",
"text": "Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quo modo eum superare valeamus, et vinctum affligere. quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:6",
"text": "Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:7",
"text": "Cui respondit Samson: Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:8",
"text": "Attuleruntque ad eam satrap\u00e6 Philisthinorum septem funes, ut dixerat: quibus vinxit eam,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:9",
"text": "latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus, clamavitque ad eum: Philisthiim super te Samson. Qui rupit vincula, quo modo si rumpat quis filum de stupp\u00e6 tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:10",
"text": "Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es: saltem nunc indica mihi quo ligari debeas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:11",
"text": "Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:12",
"text": "Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim super te Samson, in cubiculo insidiis pr\u00e6paratis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:13",
"text": "Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terr\u00e6 fixeris, infirmus ero."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:14",
"text": "Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:15",
"text": "Dixitque ad eum Dalila: Quo modo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:16",
"text": "Cumque molesta esset ei, et per multos dies iugiter adh\u00e6reret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima eius, et ad mortem usque lassata est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:17",
"text": "Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazar\u00e6us, id est, consecratus Deo sum de utero matris me\u00e6: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:18",
"text": "Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit: Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:19",
"text": "At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines eius, et c\u0153pit abigere eum, et a se repellere: statim enim ab eo fortitudo discessit:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:20",
"text": "dixitque: Philisthiim super te Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam, nesciens quod recessisset ab eo Dominus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:21",
"text": "Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos eius, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:22",
"text": "Iamque capilli eius renasci c\u0153perunt,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:23",
"text": "et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit Deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:24",
"text": "Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit Deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:25",
"text": "L\u00e6tantesque per convivia, sumptis iam epulis, pr\u00e6ceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:26",
"text": "Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:27",
"text": "Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:28",
"text": "At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:29",
"text": "Et apprehendens ambas columnas, quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera, et alteram l\u00e6va tenens,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:30",
"text": "ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem, qu\u00e6 ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "Judges 16:31",
"text": "Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: iudicavitque Israel viginti annis. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Judges 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:1",
"text": "Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:2",
"text": "qui dixit matri su\u00e6: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente iuraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:3",
"text": "Reddidit ergo eos matri su\u00e6, qu\u00e6 dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:4",
"text": "Reddidit igitur eos matri su\u00e6: qu\u00e6 tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Mich\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:5",
"text": "Qui \u00e6diculam quoque in ea Deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:6",
"text": "In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:7",
"text": "Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Iuda, ex cognatione eius: eratque ipse Levites, et habitabat ibi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:8",
"text": "Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Mich\u00e6,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:9",
"text": "interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Iuda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:10",
"text": "Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et qu\u00e6 ad victum sunt necessaria."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:11",
"text": "Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:12",
"text": "implevitque Michas manum eius, et habuit puerum sacerdotem apud se,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Judges 17:13",
"text": "Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Judges 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:1",
"text": "In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan qu\u00e6rebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:2",
"text": "Miserunt ergo filii Dan, stirpis et famili\u00e6 su\u00e6 quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Mich\u00e6, requieverunt ibi:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:3",
"text": "et agnoscentes vocem adolescentis Levit\u00e6, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:4",
"text": "Qui respondit eis: H\u00e6c, et h\u00e6c pr\u00e6stitit mihi Michas, et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:5",
"text": "Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum, ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:6",
"text": "Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:7",
"text": "Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, iuxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:8",
"text": "Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:9",
"text": "Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem: nolite negligere, nolite cessare. eamus, et possideamus eam, nullus erit labor."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:10",
"text": "Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, qu\u00e6 gignuntur in terra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:11",
"text": "Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol sexcenti viri accincti armis bellicis,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:12",
"text": "ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iud\u00e6: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan, nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:13",
"text": "Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Mich\u00e6,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:14",
"text": "dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam Terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:15",
"text": "Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levit\u00e6, qui erat in domo Mich\u00e6: salutaveruntque eum verbis pacificis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:16",
"text": "Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:17",
"text": "At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:18",
"text": "Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:19",
"text": "Cui responderunt: Tace, et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:20",
"text": "Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:21",
"text": "Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac iumenta, et omne quod erat pretiosum,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:22",
"text": "et iam a domo Mich\u00e6 essent procul, viri qui habitabant in \u00e6dibus Mich\u00e6 conclamantes secuti sunt,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:23",
"text": "et post tergum clamare c\u0153perunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:24",
"text": "Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia qu\u00e6 habeo, et dicitis: Quid tibi est?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:25",
"text": "Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:26",
"text": "Et sic c\u0153pto itinere perrexerunt. Videns autem Michas, quod fortiores se essent, reversus est in domum suam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:27",
"text": "Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et qu\u00e6 supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:28",
"text": "nullo penitus ferente pr\u00e6sidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob: quam rursum extruentes habitaverunt in ea,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:29",
"text": "vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, qu\u00e6 prius Lais dicebatur."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:30",
"text": "Posueruntque sibi sculptile, et Ionathan filium Gersam filii Moysi, ac filios eius sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis su\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 18,
"name": "Judges 18:31",
"text": "Mansitque apud eos idolum Mich\u00e6 omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. in diebus illis non erat rex in Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Judges 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:1",
"text": "Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Iuda:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:2",
"text": "qu\u00e6 reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quattuor mensibus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:3",
"text": "Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos: qu\u00e6 suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer eius, eumque vidisset, occurrit ei l\u00e6tus,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:4",
"text": "et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:5",
"text": "Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit. Quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:6",
"text": "Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puell\u00e6 ad generum suum: Qu\u00e6so te ut hodie hic maneas, pariterque l\u00e6temur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:7",
"text": "At ille consurgens, c\u0153pit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:8",
"text": "Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus, donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:9",
"text": "Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer: Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum: mane apud me etiam hodie, et duc l\u00e6tum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:10",
"text": "Noluit gener acquiescere sermonibus eius: sed statim perrexit, et venit contra Iebus, qu\u00e6 altero nomine vocatur Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:11",
"text": "Iamque erant iuxta Iebus, et dies mutabatur in noctem: dixitque puer ad dominum suum: Veni, obsecro, declinemus ad urbem Iebus\u00e6orum, et maneamus in ea."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:12",
"text": "Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis alien\u00e6, qu\u00e6 non est de filiis Israel, sed transibo usque Gabaa:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:13",
"text": "et cum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:14",
"text": "Transierunt ergo Iebus, et c\u0153ptum carpebant iter, occubuitque eis sol iuxta Gabaa, qu\u00e6 est in tribu Beniamin:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:15",
"text": "diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:16",
"text": "Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa. homines autem regionis illius erant filii Iemini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:17",
"text": "Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis: et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:18",
"text": "Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethlehem Iuda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem: et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:19",
"text": "habentes paleas et f\u0153num in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancill\u00e6 tu\u00e6 usus, et pueri, qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:20",
"text": "Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego pr\u00e6bebo omnia qu\u00e6 necessaria sunt: tantum, qu\u00e6so, ne in platea maneas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:21",
"text": "Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis pr\u00e6buit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:22",
"text": "Illis epulantibus, et post laborem itineris, cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial, (id est, absque iugo) et circumdantes domum senis, fores pulsare c\u0153perunt, clamantes ad dominum domus, atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:23",
"text": "Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite fratres, nolite facere malum hoc: quia ingressus est homo hospitium meum, et cessate ab hac stultitia:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:24",
"text": "habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam, educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis: tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:25",
"text": "Nolebant acquiescere sermonibus illius. quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:26",
"text": "At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:27",
"text": "Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut c\u0153ptam expleret viam: et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:28",
"text": "Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur: Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua; tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:29",
"text": "Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra concidens, misit in omnes terminos Israel."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 19,
"name": "Judges 19:30",
"text": "Quod cum vidissent singuli, conclamabant. Numquam res talis facta est in Israel ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de \u00c6gypto, usque in pr\u00e6sens tempus: ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Judges 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:1",
"text": "Egressi itaque sunt omnes filii Israel, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan, usque Bersabee, et Terra Galaad ad Dominum in Maspha:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:2",
"text": "Omnesque anguli populorum, et cunct\u00e6 tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta millia peditum pugnatorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:3",
"text": "(Nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israel in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfect\u00e6, quomodo tantum scelus perpetratum esset,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:4",
"text": "respondit: Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea, illucque diverti:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:5",
"text": "et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:6",
"text": "Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestr\u00e6: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum factum est in Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:7",
"text": "Adestis omnes filii Israel, decernite quid facere debeatis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:8",
"text": "Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:9",
"text": "sed hoc contra Gabaa in commune faciamus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:10",
"text": "Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Beniamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:11",
"text": "Convenitque universus Israel ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:12",
"text": "et miserunt nuncios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:13",
"text": "Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:14",
"text": "sed ex cunctis urbibus, qu\u00e6 sortis su\u00e6 erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israel dimicarent."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:15",
"text": "Inventique sunt viginti quinque millia de Beniamin educentium gladium, pr\u00e6ter habitatores Gabaa,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:16",
"text": "qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra pr\u0153liantes: et sic fundis lapides ad certum iacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:17",
"text": "Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:18",
"text": "Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin? Quibus respondit Dominus: Iudas sit dux vester."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:19",
"text": "Statimque filii Israel surgentes mane, castrametati sunt iuxta Gabaa:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:20",
"text": "et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, urbem oppugnare c\u0153perunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:21",
"text": "Egressique filii Beniamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo millia virorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:22",
"text": "Rursum filii Israel et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:23",
"text": "ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem: consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:24",
"text": "Cumque filii Israel altera die contra filios Beniamin ad pr\u0153lium processissent,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:25",
"text": "eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos c\u00e6de bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:26",
"text": "Quamobrem omnes filii Israel venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:27",
"text": "et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca f\u0153deris Dei,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:28",
"text": "et Phinees filius Eleazari filii Aaron pr\u00e6positus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:29",
"text": "Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:30",
"text": "et tertia vice, sicut semel et bis, contra Beniamin exercitum produxerunt."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:31",
"text": "Sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et c\u00e6derent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel, et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:32",
"text": "putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:33",
"text": "Omnes itaque filii Israel surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidi\u00e6 quoque, qu\u00e6 circa urbem erant, paulatim se aperire c\u0153perunt,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:34",
"text": "et ab Occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israel, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:35",
"text": "Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:36",
"text": "Filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent, c\u0153perunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad pr\u00e6paratas insidias devenirent, quas iuxta urbem posuerant."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:37",
"text": "Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Beniamin terga c\u00e6dentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:38",
"text": "Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent: ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:39",
"text": "Quod cum cernerent filii Israel in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Beniamin eos fugere, et instantius persequebantur, c\u00e6sis de exercitu eorum triginta viris.)"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:40",
"text": "et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere. Beniamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:41",
"text": "qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Beniamin, in fugam versi sunt,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:42",
"text": "et ad viam deserti ire c\u0153perunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:43",
"text": "Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus c\u00e6derentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad Orientalem plagam urbis Gabaa."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:44",
"text": "Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:45",
"text": "Quod cum vidissent, qui remanserant de Beniamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad Petram, cuius vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:46",
"text": "Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent vigintiquinque millia, pugnatores ad bella promptissimi."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:47",
"text": "Remanserunt itaque de omni numero Beniamin, qui evadere, et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri: sederuntque in Petra Remmon mensibus quattuor."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 20,
"name": "Judges 20:48",
"text": "Regressi autem filii Israel, omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Judges 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:1",
"text": "Iuraverunt quoque filii Israel in Maspha et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:2",
"text": "Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu c\u0153perunt flere, dicentes:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:3",
"text": "Quare Domine Deus Israel factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:4",
"text": "Altera autem die diluculo consurgentes, extruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:5",
"text": "Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel? Grandi enim iuramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:6",
"text": "Ductique p\u0153nitentia filii Israel super fratre suo Beniamin, c\u0153perunt dicere: Ablata est tribus una de Israel,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:7",
"text": "unde uxores accipient? omnes enim in commune iuravimus, non daturos nos his filias nostras."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:8",
"text": "Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Iabes Galaad in illo exercitu non fuisse."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:9",
"text": "(Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:10",
"text": "Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et pr\u00e6ceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:11",
"text": "Et hoc erit quod observare debebitis: Omne generis masculini, et mulieres, qu\u00e6 cognoverunt viros, interficite, virgines autem reservate."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:12",
"text": "Invent\u00e6que sunt de Iabes Galaad quadringent\u00e6 virgines, qu\u00e6 nescierunt viri thorum, et adduxerunt eas ad castra in Silo, in Terram Chanaan."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:13",
"text": "Miseruntque nuncios ad filios Beniamin, qui erant in Petra Remmon, et pr\u00e6ceperunt eis, ut eos susciperent in pace."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:14",
"text": "Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et dat\u00e6 sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:15",
"text": "Universusque Israel valde doluit, et egit p\u0153nitentiam super interfectione unius tribus ex Israel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:16",
"text": "Dixeruntque maiores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Beniamin femin\u00e6 conciderunt,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:17",
"text": "et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:18",
"text": "Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti iuramento et maledictione, qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:19",
"text": "Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria, qu\u00e6 sita est ad Septentrionem urbis Bethel, et ad Orientalem plagam vi\u00e6, qu\u00e6 de Bethel tendit ad Sichimam, et ad Meridiem oppidi Lebona."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:20",
"text": "Pr\u00e6ceperuntque filiis Beniamin, atque dixerunt: Ite, ad latitate in vineis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:21",
"text": "Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in Terram Beniamin."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:22",
"text": "Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri c\u0153perint, atque iurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum, sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:23",
"text": "Feceruntque filii Beniamin, ut sibi fuerat imperatum: et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his, qu\u00e6 ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam \u00e6dificantes urbes, et habitantes in eis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Judges 21:24",
"text": "Filii quoque Israel reversi sunt per tribus, et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Ruth",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:1",
"text": "In diebus unius iudicis, quando iudices pr\u00e6erant, facta est fames in Terra. Abiitque homo de Bethlehem Iuda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua, ac duobus liberis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:2",
"text": "ipse vocabatur Elimelech, et uxor eius Noemi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrath\u00e6i de Bethlehem Iuda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:3",
"text": "Et mortuus est Elimelech maritus Noemi: remansitque ipsa cum filiis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:4",
"text": "Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:5",
"text": "et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:6",
"text": "Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:7",
"text": "Egressa est itaque de loco peregrinationis su\u00e6, cum utraque nuru: et iam in via revertendi posita in Terram Iuda,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:8",
"text": "dixit ad eas: Ite in domum matris vestr\u00e6, faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:9",
"text": "Det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortitur\u00e6 estis. Et osculata est eas. Qu\u00e6 elevata voce flere c\u0153perunt,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:10",
"text": "et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:11",
"text": "Quibus illa respondit: Revertimini fili\u00e6 me\u00e6, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:12",
"text": "Revertimini fili\u00e6 me\u00e6, et abite: iam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo coniugali. etiam si possem hac nocte concipere, et parere filios,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:13",
"text": "si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetul\u00e6 quam nubatis. Nolite, qu\u00e6so, fili\u00e6 me\u00e6: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:14",
"text": "Elevata igitur voce, rursum flere c\u0153perunt, Orpha osculata est socrum, ac reversa est: Ruth adh\u00e6sit socrui su\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:15",
"text": "cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:16",
"text": "Qu\u00e6 respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam: et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:17",
"text": "Qu\u00e6 te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepultur\u00e6. H\u00e6c mihi faciat Dominus, et h\u00e6c addat, si non sola mors me et te separaverit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:18",
"text": "Videns ergo Noemi, quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:19",
"text": "profect\u00e6que sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: H\u00e6c est illa Noemi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:20",
"text": "Quibus ait: Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram) sed vocate me Mara (id est, amaram) quia amaritudine valde replevit me Omnipotens."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:21",
"text": "Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Ruth 1:22",
"text": "Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis su\u00e6: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:1",
"text": "Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:2",
"text": "Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si iubes, vadam in agrum, et colligam spicas qu\u00e6 fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patris familias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade filia mea."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:3",
"text": "Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:4",
"text": "Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:5",
"text": "Dixitque Booz iuveni, qui messoribus pr\u00e6erat: Cuius est h\u00e6c puella?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:6",
"text": "Cui respondit: H\u00e6c est Moabitis, qu\u00e6 venit cum Noemi, de regione Moabitide,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:7",
"text": "et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:8",
"text": "Et ait Booz ad Ruth: Audi filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed iungere puellis meis,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:9",
"text": "et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:10",
"text": "Qu\u00e6 cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:11",
"text": "Cui ille respondit: Nunciata sunt mihi omnia, qu\u00e6 feceris socrui tu\u00e6 post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:12",
"text": "Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti, et sub cuius confugisti alas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:13",
"text": "Qu\u00e6 ait: Inveni gratiam apud oculos tuos domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancill\u00e6 tu\u00e6, qu\u00e6 non sum similis unius puellarum tuarum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:14",
"text": "Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:15",
"text": "Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Pr\u00e6cepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:16",
"text": "et de vestris quoque manipulis proiicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:17",
"text": "Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et qu\u00e6 collegerat virga c\u00e6dens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:18",
"text": "Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui su\u00e6: insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:19",
"text": "Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:20",
"text": "Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino: quoniam eandem gratiam, quam pr\u00e6buerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait: Propinquus noster est homo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:21",
"text": "Et Ruth, Hoc quoque, inquit, pr\u00e6cepit mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:22",
"text": "Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Ruth 2:23",
"text": "Iuncta est itaque puellis Booz: et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:1",
"text": "Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, qu\u00e6ram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:2",
"text": "Booz iste, cuius puellis in agro iuncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:3",
"text": "Lavare igitur, et undere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream. non te videat homo, donec esum potumque finierit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:4",
"text": "Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et proiicies te, et ibi iacebis: ipse autem dicet tibi quid agere debeas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:5",
"text": "Qu\u00e6 respondit: Quidquid pr\u00e6ceperis, faciam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:6",
"text": "Descenditque in aream, et fecit omnia, qu\u00e6 sibi imperaverat socrus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:7",
"text": "Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio a pedibus eius, se proiecit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:8",
"text": "Et ecce, nocte iam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem iacentem ad pedes suos,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:9",
"text": "et ait illi: Qu\u00e6 es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:10",
"text": "Et ille, Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta iuvenes pauperes, sive divites."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:11",
"text": "Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis me\u00e6, mulierem te esse virtutis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:12",
"text": "Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:13",
"text": "Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. dormi usque mane."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:14",
"text": "Dormivit itaque ad pedes eius, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:15",
"text": "Et rursum, Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Qu\u00e6 portans ingressa est civitatem,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:16",
"text": "et venit ad socrum suam. Qu\u00e6 dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque ei omnia, qu\u00e6 sibi fecisset homo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:17",
"text": "Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Ruth 3:18",
"text": "Dixitque Noemi: Expecta filia donec videamus quem res exitum habeat. neque enim cessabit homo nisi compleverit quod locutus est. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:1",
"text": "Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum pr\u00e6terire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:2",
"text": "Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:3",
"text": "Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noemi, qu\u00e6 reversa est de regione Moabitide:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:4",
"text": "quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere iure propinquitatis: eme, et posside. Sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es: et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:5",
"text": "Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, qu\u00e6 uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:6",
"text": "Qui respondit: Cedo iuri propinquitatis: neque enim posteritatem famili\u00e6 me\u00e6 delere debeo. tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:7",
"text": "Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut si quando alter alteri suo iuri cedebat: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo. hoc erat testmonium cessionis in Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:8",
"text": "Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:9",
"text": "At ille maioribus natu, et universo populo, Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis qu\u00e6 fuerunt Elimelech; et Chelion, et Mahalon, tradente Noemi:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:10",
"text": "et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:11",
"text": "Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, qu\u00e6 ingreditur domum tuam, sicut Rachel, et Liam, qu\u00e6 \u00e6dificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:12",
"text": "fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iud\u00e6, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:13",
"text": "Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:14",
"text": "Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor famili\u00e6 tu\u00e6, et vocaretur nomen eius in Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:15",
"text": "Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. de nuru enim tua natus est, qu\u00e6 te diligit: et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:16",
"text": "Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerul\u00e6 fungebatur officio."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:17",
"text": "Vicin\u00e6 autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen eius Obed: hic est pater Isai, patris David."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:18",
"text": "H\u00e6 sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:19",
"text": "Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:20",
"text": "Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:21",
"text": "Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Ruth 4:22",
"text": "Obed genuit Isai, Isai genuit David. "
}
]
}
]
},
{
"name": "I Samuel",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:1",
"text": "Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen eius Elcana, filius Ieroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrath\u00e6us:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:2",
"text": "et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secund\u00e6 Phenenna. Fueruntque Phenenn\u00e6 filii: Ann\u00e6 autem non erant liberi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:3",
"text": "Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:4",
"text": "Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenenn\u00e6 uxori su\u00e6, et cunctis filiis eius, et filiabus partes:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:5",
"text": "Ann\u00e6 autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:6",
"text": "Affligebat quoque eam \u00e6mula eius, et vehementer angebat, in tantum, ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam eius:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:7",
"text": "sicque faciebat per singulos annos, cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini: et sic provocabat eam. porro illa flebat, et non capiebat cibum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:8",
"text": "Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:9",
"text": "Surrexit autem Anna postquam comederat, et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super Sellam ante postes templi Domini,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:10",
"text": "cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:11",
"text": "et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famul\u00e6 tu\u00e6, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancill\u00e6 tu\u00e6, dederisque serv\u00e6 tu\u00e6 sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vit\u00e6 eius, et novacula non ascendet super caput eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:12",
"text": "Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:13",
"text": "Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. \u00c6stimavit ergo eam Heli temulentam,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:14",
"text": "dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:15",
"text": "Respondens Anna, Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:16",
"text": "Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris, et m\u0153roris mei locuta sum usque in pr\u00e6sens."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:17",
"text": "Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israel det tibi petitionem tuam, quam rogasti eum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:18",
"text": "Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:19",
"text": "Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est eius Dominus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:20",
"text": "Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen eius Samuel: eo quod a Domino postulasset eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:21",
"text": "Ascendit autem vir eius Elcana, et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam sollemnem, et votum suum,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:22",
"text": "et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi iugiter."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:23",
"text": "Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:24",
"text": "Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farin\u00e6, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:25",
"text": "et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:26",
"text": "Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua domine: ego sum illa mulier, qu\u00e6 steti coram te hic orans Dominum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:27",
"text": "Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "I Samuel 1:28",
"text": "Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus, quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait: "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:1",
"text": "Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo: dilatatum est os meum super inimicos meos: quia l\u00e6tata sum in salutari tuo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:2",
"text": "Non est sanctus, ut est Dominus: neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:3",
"text": "Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes: recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum, Dominus est, et ipsi pr\u00e6parantur cogitationes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:4",
"text": "Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:5",
"text": "Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et qu\u00e6 multos habebat filios, infirmata est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:6",
"text": "Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:7",
"text": "Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:8",
"text": "Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium glori\u00e6 teneat. Domini enim sunt cardines terr\u00e6, et posuit super eos orbem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:9",
"text": "Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:10",
"text": "Dominum formidabunt adversarii eius: et super ipsos in c\u00e6lis tonabit: Dominus iudicabit fines Terr\u00e6, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:11",
"text": "Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:12",
"text": "Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:13",
"text": "neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:14",
"text": "et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. sic faciebant universo Israeli venientium in Silo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:15",
"text": "Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:16",
"text": "Dicebatque illi immolans: Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:17",
"text": "Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:18",
"text": "Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:19",
"text": "Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam sollemnem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:20",
"text": "Et benedixit Heli Elcan\u00e6 et uxori eius: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro f\u0153nore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:21",
"text": "Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:22",
"text": "Heli autem erat senex valde, et audivit omnia qu\u00e6 faciebant filii sui universo Israeli: et quomodo dormiebant cum mulieribus qu\u00e6 observabant ad ostium tabernaculi:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:23",
"text": "et dixit eis: Quare facitis res huiuscemodi, quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:24",
"text": "Nolite filii mei: non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:25",
"text": "Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:26",
"text": "Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:27",
"text": "Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: H\u00e6c dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in \u00c6gypto in domo Pharaonis?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:28",
"text": "Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:29",
"text": "Quare calce abiecistis victimam meam, et munera mea qu\u00e6 pr\u00e6cepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:30",
"text": "Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:31",
"text": "Ecce dies veniunt: et pr\u00e6cidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:32",
"text": "Et videbis \u00e6mulum tuum in templo, in universis prosperis Israel: et non erit senex in domo tua omnibus diebus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:33",
"text": "Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tu\u00e6 morietur cum ad virilem \u00e6tatem venerit."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:34",
"text": "Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: In die uno morientur ambo."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:35",
"text": "Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum, et animam meam faciet: et \u00e6dificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 2,
"name": "I Samuel 2:36",
"text": "Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:1",
"text": "Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis, non erat visio manifesta."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:2",
"text": "Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:3",
"text": "lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:4",
"text": "Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:5",
"text": "Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:6",
"text": "Et adiecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego: quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te fili mi: revertere et dormi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:7",
"text": "Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:8",
"text": "Et adiecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:9",
"text": "et ait: Ecce ego: quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:10",
"text": "Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere Domine, quia audit servus tuus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:11",
"text": "Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicumque audierit, tinnient amb\u00e6 aures eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:12",
"text": "In die illa suscitabo adversum Heli omnia qu\u00e6 locutus sum super domum eius: incipiam, et complebo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:13",
"text": "Pr\u00e6dixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in \u00e6ternum, propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:14",
"text": "Idcirco iuravi Domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:15",
"text": "Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:16",
"text": "Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens, ait: Pr\u00e6sto sum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:17",
"text": "Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me. h\u00e6c faciat tibi Deus, et h\u00e6c addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, qu\u00e6 dicta sunt tibi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:18",
"text": "Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:19",
"text": "Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:20",
"text": "Et cognovit universus Israel a Dan, usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "I Samuel 3:21",
"text": "Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo, iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:1",
"text": "Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israel obviam Philisthiim in pr\u00e6lium, et castrametatus est iuxta Lapidem adiutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:2",
"text": "et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisth\u00e6is: et c\u00e6sa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quattuor millia virorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:3",
"text": "Et reversus est populus ad castra: dixeruntque maiores natu de Israel: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? Afferamus ad nos de Silo arcam f\u0153deris Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:4",
"text": "Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam f\u0153deris Domini exercituum sedentis super Cherubim: erantque duo filii Heli cum arca f\u0153deris Dei, Ophni et Phinees."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:5",
"text": "Cumque venisset arca f\u0153deris Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:6",
"text": "Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Qu\u00e6nam est h\u00e6c vox clamoris magni in castris Hebr\u00e6orum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:7",
"text": "Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:8",
"text": "V\u00e6 nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: v\u00e6 nobis. Quis nos salvabit de manu Deorum sublimium istorum? hi sunt Dii, qui percusserunt \u00c6gyptum omni plaga, in deserto."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:9",
"text": "Confortamini, et estote viri, Philisthiim: ne serviatis Hebr\u00e6is, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:10",
"text": "Pugnaverunt ergo Philisthiim, et c\u00e6sus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis: et ceciderunt de Israel triginta millia peditum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:11",
"text": "Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:12",
"text": "Currens autem vir de Beniamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:13",
"text": "Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nunciavit urbi: et ululavit omnis civitas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:14",
"text": "Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus huius? At ille festinavit, et venit, et nunciavit Heli."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:15",
"text": "Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:16",
"text": "Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de pr\u00e6lio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est fili mi?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:17",
"text": "Respondens autem ille, qui nunciabat, Fugit, inquit, Israel coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees: et arca Dei capta est."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:18",
"text": "Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grand\u00e6vus: et ipse iudicavit Israel quadraginta annis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:19",
"text": "Nurus autem eius, uxor Phinees, pr\u00e6gnans erat, vicinaque partui: et audito nuncio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus, et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:20",
"text": "In ipso autem momento mortis eius, dixerunt ei qu\u00e6 stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Qu\u00e6 non respondit eis, neque animadvertit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:21",
"text": "Et vocabit puerum, Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israel, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo;"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "I Samuel 4:22",
"text": "et ait: Translata est gloria ab Israel, eo quod capta esset arca Dei. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:1",
"text": "Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a Lapide adiutorii in Azotum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:2",
"text": "Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam iuxta Dagon."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:3",
"text": "Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terra ante arcam Domini: et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:4",
"text": "Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et du\u00e6 palm\u00e6 manuum eius absciss\u00e6 erant super limen:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:5",
"text": "porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:6",
"text": "Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos: et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines eius. Et ebullierunt vill\u00e6 et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures, et facta est confusio mortis magn\u00e6 in civitate."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:7",
"text": "Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam, dixerunt: Non maneat arca Dei Israel apud nos: quoniam dura est manus eius super nos, et super Dagon deum nostrum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:8",
"text": "Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israel? Responderuntque Geth\u00e6i: Circumducatur arca Dei Israel. Et circumduxerunt arcam Dei Israel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:9",
"text": "Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magn\u00e6 nimis: et percutiebat viros uniuscuiusque urbis, a parvo usque ad maiorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Geth\u00e6i consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:10",
"text": "Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronit\u00e6, dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:11",
"text": "Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "I Samuel 5:12",
"text": "Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in c\u00e6lum. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:1",
"text": "Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:2",
"text": "Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:3",
"text": "Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus eius a vobis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:4",
"text": "Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:5",
"text": "Iuxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram. et dabitis Deo Israel gloriam: si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:6",
"text": "Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit \u00c6gyptus, et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:7",
"text": "Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas f\u0153tas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:8",
"text": "Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea, qu\u00e6 exolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus eius: et dimittite eam ut vadat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:9",
"text": "Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:10",
"text": "Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas, qu\u00e6 lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:11",
"text": "Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam, qu\u00e6 habebat mures aureos et similitudines anorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:12",
"text": "Ibant autem in directum vacc\u00e6 per viam, qu\u00e6 ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrap\u00e6 Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:13",
"text": "Porro Bethsamit\u00e6 metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:14",
"text": "Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamit\u00e6, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:15",
"text": "Levit\u00e6 autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam, qu\u00e6 erat iuxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamit\u00e6 obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:16",
"text": "Et quinque satrap\u00e6 Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:17",
"text": "Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:18",
"text": "et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata, usque ad villam, qu\u00e6 erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, qu\u00e6 erat usque in illum diem in agro Iosue Bethsamitis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:19",
"text": "Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:20",
"text": "Et dixerunt viri Bethsamit\u00e6: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius? et ad quem ascendet a nobis?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "I Samuel 6:21",
"text": "Miseruntque nuncios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini, descendite, et reducite eam ad vos. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:1",
"text": "Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:2",
"text": "Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe iam annus vigesimus) et requievit omnis domus Israel post Dominum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:3",
"text": "Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et pr\u00e6parate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:4",
"text": "Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:5",
"text": "Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:6",
"text": "Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et ieiunaverunt in die illa, atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Iudicavitque Samuel filios Israel in Masphath."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:7",
"text": "Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israel in Masphath, et ascenderunt satrap\u00e6 Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:8",
"text": "Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:9",
"text": "Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino: et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:10",
"text": "Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere pr\u0153lium contra Israel: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et c\u00e6si sunt a facie Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:11",
"text": "Egressique viri Israel de Masphath persecuti sunt Philisth\u00e6os, et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:12",
"text": "Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adiutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:13",
"text": "Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisth\u00e6os, cunctis diebus Samuelis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:14",
"text": "Et reddit\u00e6 sunt urbes, quas tulerant Philisthiim ab Israel, Israeli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israel de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israel et Amorrh\u00e6um."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:15",
"text": "Iudicabat quoque Samuel Israelem cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:16",
"text": "et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et iudicabat Israelem in supradictis locis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "I Samuel 7:17",
"text": "Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem: \u00e6dificavit etiam ibi altare Domino. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:1",
"text": "Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos iudices Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:2",
"text": "Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel: et nomen secundi Abia, iudicum in Bersabee."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:3",
"text": "Et non ambulaverunt filii illius in viis eius: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt iudicium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:4",
"text": "Congregati ergo universi maiores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:5",
"text": "Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut et univers\u00e6 habent nationes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:6",
"text": "Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut iudicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:7",
"text": "Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus qu\u00e6 loquuntur tibi. non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:8",
"text": "Iuxta omnia opera sua, qu\u00e6 fecerunt a die qua eduxi eos de \u00c6gypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:9",
"text": "Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et pr\u00e6dic eis ius regis, qui regnaturus est super eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:10",
"text": "Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:11",
"text": "et ait: Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et pr\u00e6cursores quadrigarum suarum,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:12",
"text": "et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:13",
"text": "Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:14",
"text": "Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:15",
"text": "Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:16",
"text": "Servos etiam vestros, et ancillas, et iuvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:17",
"text": "Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:18",
"text": "Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:19",
"text": "Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:20",
"text": "et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et iudicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:21",
"text": "Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "I Samuel 8:22",
"text": "Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:1",
"text": "Et erat vir de Beniamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Iemini, fortis robore."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:2",
"text": "Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israel melior illo. ab humero et sursum eminebat super omnem populum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:3",
"text": "Perierant autem asin\u00e6 Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et qu\u00e6re asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:4",
"text": "et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per Terram Salim, et non erant: sed et per Terram Iemini, et minime repererunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:5",
"text": "Cum autem venissent in Terram Suph, dixit Saul ad puerum, qui erat cum eo: Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et solicitus sit pro nobis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:6",
"text": "Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne, quod loquitur, sine ambiguitate venit. nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:7",
"text": "Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris: et sportulam non habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:8",
"text": "Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inventa est in manu mea, quarta pars stateris argenti, demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:9",
"text": "(Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad Videntem. Qui enim Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns.)"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:10",
"text": "Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus, Veni, eamus. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:11",
"text": "Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est Videns?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:12",
"text": "Qu\u00e6 respondentes, dixerunt illis: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:13",
"text": "Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum. neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hosti\u00e6, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:14",
"text": "Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:15",
"text": "Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:16",
"text": "Hac ipsa hora, qu\u00e6 nunc est, cras mittam virum ad te de Terra Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum: quia respexi populum meum, venit enim clamor eorum ad me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:17",
"text": "Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce, vir, quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:18",
"text": "Accessit autem Saul ad Samuelem in medio port\u00e6, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus Videntis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:19",
"text": "Et respondit Samuel Sauli dicens: Ego sum Videns. ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia, qu\u00e6 sunt in corde tuo, indicabo tibi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:20",
"text": "Et de asinis, quas nudiustertius perdidisti, ne solicitus sis, quia invent\u00e6 sunt. Et cuius erunt optima qu\u00e6que Israel? nonne tibi et omni domui patris tui?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:21",
"text": "Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:22",
"text": "Assumens itaque Samuel Saulem, et puerum eius, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum, qui fuerant invitati. erant enim quasi triginta viri."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:23",
"text": "Dixitque Samuel coco: Da partem, quam dedi tibi, et pr\u00e6cepi ut reponeres seorsum apud te."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:24",
"text": "Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit, pone ante te, et comede: quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:25",
"text": "Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:26",
"text": "Cumque mane surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "I Samuel 9:27",
"text": "Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos, et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:1",
"text": "Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput eius, et deosculatus est eum, et ait: Ecce, unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:2",
"text": "Cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin, in Meridie, dicentque tibi: Invent\u00e6 sunt asin\u00e6, ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, solicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:3",
"text": "Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres h\u0153dos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:4",
"text": "Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:5",
"text": "Post h\u00e6c venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:6",
"text": "Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:7",
"text": "Quando ergo evenerint signa h\u00e6c omnia tibi, fac qu\u00e6cumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:8",
"text": "Et descendes ante me in Galgala, (ego quippe descendam ad te) ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:9",
"text": "Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa h\u00e6c in die illa."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:10",
"text": "Veneruntque ad pr\u00e6dictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum Spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:11",
"text": "Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Qu\u00e6nam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:12",
"text": "Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:13",
"text": "Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:14",
"text": "Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum eius: Quo abistis? Qui responderunt: Qu\u00e6rere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:15",
"text": "Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:16",
"text": "Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia invent\u00e6 essent asin\u00e6. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:17",
"text": "Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:18",
"text": "et ait ad filios Israel: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de \u00c6gypto, et erui vos de manu \u00c6gyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:19",
"text": "Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:20",
"text": "Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors tribus Beniamin."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:21",
"text": "Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius, et cecidit cognatio Metri, et pervenit usque ad Saul filium Cis. Qu\u00e6sierunt ergo eum, et non est inventus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:22",
"text": "Et consuluerunt post h\u00e6c Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:23",
"text": "Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:24",
"text": "Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:25",
"text": "Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:26",
"text": "Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "I Samuel 10:27",
"text": "Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:1",
"text": "Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare c\u0153pit adversum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: Habeto nos f\u0153deratos, et serviemus tibi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:2",
"text": "Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum f\u0153dus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:3",
"text": "Et dixerunt ad eum seniores Iabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuncios ad universos terminos Israel: et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:4",
"text": "Venerunt ergo nuncii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba h\u00e6c, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:5",
"text": "Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Iabes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:6",
"text": "Et insilivit Spiritus Domini in Saul, cum audisset verba h\u00e6c, et iratus est furor eius nimis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:7",
"text": "Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israel per manum nunciorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:8",
"text": "Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israel trecenta millia: virorum autem Iuda triginta millia."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:9",
"text": "Et dixerunt nunciis qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuncii, et annunciaverunt viris Iabes: qui l\u00e6tati sunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:10",
"text": "Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:11",
"text": "Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:12",
"text": "Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:13",
"text": "Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:14",
"text": "Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "I Samuel 11:15",
"text": "Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et l\u00e6tatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:1",
"text": "Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia qu\u00e6 locuti estis ad me, et constitui super vos regem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:2",
"text": "Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce pr\u00e6sto sum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:3",
"text": "Loquimini de me coram Domino, et coram Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:4",
"text": "Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicuius quippiam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:5",
"text": "Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis Christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:6",
"text": "Et ait Samuel ad populum: Dominus qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:7",
"text": "Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:8",
"text": "quo modo Iacob ingressus est in \u00c6gyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de \u00c6gypto: et collocavit eos in loco hoc."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:9",
"text": "Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisar\u00e6 magistri militi\u00e6 Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:10",
"text": "Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:11",
"text": "Et misit Dominus Ierobaal, et Badan, et Iephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:12",
"text": "Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:13",
"text": "Nunc ergo pr\u00e6sto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:14",
"text": "Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem eius, et non exasperaveritis os Domini: eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:15",
"text": "si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones eius, erit manus Domini super vos, et super patres vestros."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:16",
"text": "Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:17",
"text": "Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:18",
"text": "Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:19",
"text": "Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:20",
"text": "Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc: verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:21",
"text": "Et nolite declinare post vana, qu\u00e6 non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:22",
"text": "Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia iuravit Dominus facere vos sibi populum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:23",
"text": "Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:24",
"text": "Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro. vidistis enim magnifica qu\u00e6 in vobis gesserit."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "I Samuel 12:25",
"text": "Quod si perseveraveritis in malitia: et vos et rex vester pariter peribitis. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:1",
"text": "Filius unius anni erat Saul cum regnare c\u0153pisset, duobus autem annis regnavit super Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:2",
"text": "Et elegit sibi Saul tria millia de Israel: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Ionatha in Gabaa Beniamin. porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:3",
"text": "Et percussit Ionathas stationem Philisthinorum, qu\u00e6 erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebr\u00e6i."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:4",
"text": "Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum: et erexit se Israel adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:5",
"text": "Et Philisthiim congregati sunt ad pr\u0153liandum contra Israel, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena qu\u00e6 est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad Orientem Bethaven."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:6",
"text": "Quod cum vidissent viri Israel se in arcto positos, (afflictus enim erat populus) absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:7",
"text": "Hebr\u00e6i autem transierunt Iordanem in Terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:8",
"text": "Et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:9",
"text": "Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, et pacifica. Et obtulit holocaustum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:10",
"text": "Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat: et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:11",
"text": "Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:12",
"text": "dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:13",
"text": "Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi. Quod si non fecisses, iam nunc pr\u00e6parasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:14",
"text": "sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Qu\u00e6sivit Dominus sibi virum iuxta cor suum: et pr\u00e6cepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:15",
"text": "Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:16",
"text": "Et Saul et Ionathas filius eius, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Beniamin: porro Philisthiim consederant in Machmas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:17",
"text": "Et egressi sunt ad pr\u00e6dandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad Terram Sual."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:18",
"text": "porro alius ingrediebatur per viam Beth horon. tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:19",
"text": "Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni Terra Israel. caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebr\u00e6i gladium aut lanceam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:20",
"text": "Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem et securim et sarculum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:21",
"text": "Retus\u00e6 itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:22",
"text": "Cumque venisset dies pr\u0153lii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saule et Ionatha, excepto Saul et Ionatha filio eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "I Samuel 13:23",
"text": "Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:1",
"text": "Et accidit quadam die ut diceret Ionathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, qu\u00e6 est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:2",
"text": "Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, qu\u00e6 erat in Magron: et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:3",
"text": "Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Ionathas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:4",
"text": "Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petr\u00e6 ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde pr\u00e6rupti, nomen uni Boses, et nomen alteri Sene:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:5",
"text": "unus scopulus prominens ad Aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad Meridiem contra Gabaa."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:6",
"text": "Dixit autem Ionathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:7",
"text": "Dixitque ei armiger suus: Fac omnia, qu\u00e6 placent animo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:8",
"text": "Et ait Ionathas: Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:9",
"text": "si taliter locuti fuerint ad nos, manete donec veniamus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:10",
"text": "Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris, hoc erit nobis signum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:11",
"text": "Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum: dixeruntque Philisthiim: En Hebr\u00e6i egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:12",
"text": "Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan, et ad armigerum eius, dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Ionathas ad armigerum suum: Ascendamus, sequere me: tradidit enim Dominus eos in manus Israel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:13",
"text": "Ascendit autem Ionathas manibus et pedibus reptans, et armiger eius post eum. Itaque alii cadebant ante Ionathan, alios armiger eius interficiebat sequens eum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:14",
"text": "Et facta est plaga prima, qua percussit Ionathas et armiger eius, quasi viginti virorum in media parte iugeri, quam par boum in die arare consuevit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:15",
"text": "Et factum est miraculum in castris, per agros: sed et omnis populus stationis eorum, qui ierant ad pr\u00e6dandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:16",
"text": "Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:17",
"text": "Et ait Saul populo, qui erat cum eo: Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan, et armigerum eius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:18",
"text": "Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel.)"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:19",
"text": "Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:20",
"text": "Conclamavit ergo Saul, et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis: et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum, et c\u00e6des magna nimis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:21",
"text": "Sed et Hebr\u00e6i qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionatha."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:22",
"text": "Omnes quoque Israelit\u00e6, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisth\u00e6i, sociaverunt se cum suis in pr\u00e6lio. Et erant cum Saul, quasi decem millia virorum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:23",
"text": "Et salvavit Dominus in die illa Israel. pugna autem pervenit usque ad Bethaven."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:24",
"text": "Et viri Israel sociati sunt sibi in die illa: adiuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:25",
"text": "omneque terr\u00e6 vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:26",
"text": "Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum. timebat enim populus iuramentum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:27",
"text": "Porro Ionathas non audierat cum adiuraret pater eius populum: extenditque summitatem virg\u00e6, quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis: et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:28",
"text": "Respondensque unus de populo, ait: Iureiurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem hodie. (defecerat autem populus)"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:29",
"text": "Dixitque Ionathas: Turbavit pater meus terram: vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:30",
"text": "quanto magis si comedisset populus de pr\u00e6da inimicorum suorum, quam reperit? nonne maior plaga facta fuisset in Philisthiim?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:31",
"text": "Percusserunt ergo in die illa Philisth\u00e6os a Machmis usque in Aialon. Defatigatus est autem populus nimis:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:32",
"text": "et versus ad pr\u00e6dam tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra: comeditque populus cum sanguine."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:33",
"text": "Nunciaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait: Pr\u00e6varicati estis: volvite ad me iam nunc saxum grande."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:34",
"text": "Et dixit Saul: Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem: et occiderunt ibi."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:35",
"text": "\u00c6dificavit autem Saul altare Domino; tuncque primum c\u0153pit \u00e6dificare altare Domino."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:36",
"text": "Et dixit Saul: Irruamus super Philisth\u00e6os nocte, et vastemus eos usquedum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:37",
"text": "Et consuluit Saul Dominum: Num persequar Philisthiim? si trades eos in manus Israel? Et non respondit ei in die illa."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:38",
"text": "Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi: et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:39",
"text": "Vivit Dominus salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:40",
"text": "Et ait ad universum Israel: Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionatha filio meo ero in parte altera. Responditque populus ad Saul: Quod bonum videtur in oculis tuis, fac."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:41",
"text": "Et dixit Saul ad Dominum Deum Israel: Domine Deus Israel da indicium: quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si in me, aut in Ionatha filio meo est iniquitas h\u00e6c, da ostensionem: aut si h\u00e6c iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Ionathas et Saul, populus autem exivit."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:42",
"text": "Et ait Saul: Mittite sortem inter me, et inter Ionathan filium meum. Et captus est Ionathas."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:43",
"text": "Dixit autem Saul ad Ionathan: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Ionathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virg\u00e6, qu\u00e6 erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:44",
"text": "Et ait Saul: H\u00e6c faciat mihi Deus, et h\u00e6c addat, quia morte morieris Ionatha."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:45",
"text": "Dixitque populus ad Saul: Ergone Ionathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:46",
"text": "Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim: porro Philisthiim abierunt in loca sua."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:47",
"text": "Et Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisth\u00e6os: et quocumque se verterat, superabat."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:48",
"text": "Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israel de manu vastatorum eius."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:49",
"text": "Fuerunt autem filii Saul, Ionathas et Iessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum eius, nomen primogenit\u00e6 Merob, et nomen minoris Michol."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:50",
"text": "Et nomen uxoris Saul, Achinoam filia Achimaas: et nomen principis militi\u00e6 eius Abner, filius Ner, patruelis Saul."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:51",
"text": "Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 14,
"name": "I Samuel 14:52",
"text": "Erat autem bellum potens adversum Philisth\u00e6os omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad pr\u00e6lium, sociabat eum sibi. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:1",
"text": "Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut ungerem te in regem super populum eius Israel: nunc ergo audi vocem Domini:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Recensui qu\u00e6cumque fecit Amalec Israeli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:3",
"text": "Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa eius: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid: sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:4",
"text": "Pr\u00e6cepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Iuda."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:5",
"text": "Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:6",
"text": "Dixitque Saul Cin\u00e6o: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec: ne forte involvam te cum eo. tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de \u00c6gypto. Et recessit Cin\u00e6us de medio Amalec."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:7",
"text": "Percussitque Saul Amalec ab Hevila, donec venias ad Sur, qu\u00e6 est e regione \u00c6gypti."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:8",
"text": "Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:9",
"text": "Et pepercit Saul, et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis, qu\u00e6 pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:10",
"text": "Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:11",
"text": "P\u0153nitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:12",
"text": "Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nunciatum est Samueli, eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis pr\u00e6darum qu\u00e6 attulerat ex Amalec."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:13",
"text": "Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino, implevi verbum Domini."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:14",
"text": "Dixitque Samuel: Et qu\u00e6 est h\u00e6c vox gregum, qu\u00e6 resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:15",
"text": "Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:16",
"text": "Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi qu\u00e6 locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:17",
"text": "Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? unxitque te Dominus in regem super Israel,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:18",
"text": "et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:19",
"text": "Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad pr\u00e6dam es, et fecisti malum in oculis Domini?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:20",
"text": "Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:21",
"text": "Tulit autem de pr\u00e6da populus oves et boves, primitias eorum qu\u00e6 c\u00e6sa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:22",
"text": "Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? MELIOR est enim obedientia quam victim\u00e6: et auscultare magis quam offerre adipem arietum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:23",
"text": "quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatri\u00e6, nole acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus ne sis rex."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:24",
"text": "Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia pr\u00e6varicatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:25",
"text": "Sed nunc porta, qu\u00e6so, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:26",
"text": "Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini, et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:27",
"text": "Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii eius, qu\u00e6 et scissa est."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:28",
"text": "Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:29",
"text": "Porro Triumphator in Israel non parcet, et p\u0153nitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat p\u0153nitentiam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:30",
"text": "At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:31",
"text": "Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:32",
"text": "Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus, et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:33",
"text": "Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:34",
"text": "Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 15,
"name": "I Samuel 15:35",
"text": "Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis su\u00e6: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum p\u0153nitebat quod constituisset eum regem super Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:1",
"text": "Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel? imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis eius mihi regem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:2",
"text": "Et ait Samuel: Quo modo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:3",
"text": "Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:4",
"text": "Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei, dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:5",
"text": "Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni, sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios eius, et vocavit eos ad sacrificium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:6",
"text": "Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est Christus eius?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:7",
"text": "Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum eius, neque altitudinem statur\u00e6 eius: quoniam abieci eum, nec iuxta intuitum hominis ego iudico: homo enim videt ea qu\u00e6 parent, Dominus autem intuetur cor."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:8",
"text": "Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:9",
"text": "Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:10",
"text": "Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:11",
"text": "Dixitque Samuel ad Isai: Numquid iam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus prius quam huc ille veniat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:12",
"text": "Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie. et ait Dominus: Surge, unge eum, ipse est enim."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:13",
"text": "Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum eius: et directus est Spiritus Domini a die illa in David, et deinceps: surgensque Samuel abiit in Ramatha."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:14",
"text": "Spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam, a Domino."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:15",
"text": "Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:16",
"text": "Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, qu\u00e6rent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:17",
"text": "Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:18",
"text": "Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:19",
"text": "Misit ergo Saul nuncios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:20",
"text": "Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et h\u0153dum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:21",
"text": "Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:22",
"text": "Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "I Samuel 16:23",
"text": "Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat. recedebat enim ab eo spiritus malus. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:1",
"text": "Congregantes autem Philisthiim agmina sua in pr\u00e6lium, convenerunt in Socho Iud\u00e6: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:2",
"text": "Porro Saul et filii Israel congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:3",
"text": "Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israel stabat supra montem ex altera parte: vallisque erat inter eos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:4",
"text": "Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:5",
"text": "et cassis \u00e6rea super caput eius, et lorica squamata induebatur. porro pondus loric\u00e6 eius, quinque millia siclorum \u00e6ris erat:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:6",
"text": "et ocreas \u00e6reas habebat in cruribus: et clypeus \u00e6reus tegebat humeros eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:7",
"text": "hastile autem hast\u00e6 eius erat quasi liciatorium texentium. ipsum autem ferrum hast\u00e6 eius sexcentos siclos habebat ferri: et armiger eius antecedebat eum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:8",
"text": "Stansque clamabat adversum phalangas Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad pr\u00e6lium? Numquid ego non sum Philisth\u00e6us, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:9",
"text": "si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego pr\u00e6valuero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:10",
"text": "Et aiebat Philisth\u00e6us: Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:11",
"text": "Audiens autem Saul, et omnes Israelit\u00e6 sermones Philisth\u00e6i huiuscemodi, stupebant, et metuebant nimis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:12",
"text": "David autem erat filius viri Ephrath\u00e6i, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iuda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grand\u00e6vus inter viros."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:13",
"text": "Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in pr\u00e6lium: et nomina trium filiorum eius, qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:14",
"text": "David autem erat minimus. Tribus ergo maioribus secutis Saulem,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:15",
"text": "abiit David, et reversus est a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:16",
"text": "Procedebat vero Philisth\u00e6us mane et vespere, et stabat quadraginta diebus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:17",
"text": "Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polent\u00e6, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:18",
"text": "et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:19",
"text": "Saul autem, et illi, et omnes filii Israel, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:20",
"text": "Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut pr\u00e6ceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:21",
"text": "Direxerat enim aciem Israel, sed et Philisthiim ex adverso fuerant pr\u00e6parati."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:22",
"text": "Derelinquens ergo David vasa, qu\u00e6 attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:23",
"text": "Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisth\u00e6us, de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo h\u00e6c eadem verba audivit David."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:24",
"text": "Omnes autem Israelit\u00e6, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius, timentes eum valde."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:25",
"text": "Et dixit unus quispiam de Israel: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris eius faciet absque tributo in Israel."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:26",
"text": "Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro, qui percusserit Philisth\u00e6um hunc, et tulerit opprobrium de Israel? quis enim est hic Philisth\u00e6us incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:27",
"text": "Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: H\u00e6c dabuntur viro, qui percusserit eum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:28",
"text": "Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres pr\u00e6lium, descendisti."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:29",
"text": "Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:30",
"text": "Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eundem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:31",
"text": "Audita sunt autem verba, qu\u00e6 locutus est David, et annunciata in conspectu Saul."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:32",
"text": "Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cuiusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisth\u00e6um."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:33",
"text": "Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisth\u00e6o isti, nec pugnare adversus eum: quia puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:34",
"text": "Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:35",
"text": "et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:36",
"text": "Nam et leonem, et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisth\u00e6us hic incircumcisus, quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisth\u00e6us incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:37",
"text": "Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisth\u00e6i huius. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:38",
"text": "Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam \u00e6ream super caput eius, et vestivit eum lorica."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:39",
"text": "Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam, c\u0153pit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:40",
"text": "et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisth\u00e6um."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:41",
"text": "ibat autem Philisth\u00e6us incedens, et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:42",
"text": "Cumque inspexisset Philisth\u00e6us, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens: rufus, et pulcher aspectu."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:43",
"text": "Et dixit Philisth\u00e6us ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisth\u00e6us David in diis suis:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:44",
"text": "dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus c\u00e6li et bestiis terr\u00e6."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:45",
"text": "Dixit autem David ad Philisth\u00e6um: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:46",
"text": "hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus c\u00e6li, et bestiis terr\u00e6: ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:47",
"text": "Et noverit universa ecclesia h\u00e6c, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:48",
"text": "Cum ergo surrexisset Philisth\u00e6us, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David, et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisth\u00e6i."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:49",
"text": "Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda iecit, et circumducens percussit Philisth\u00e6um in fronte: et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:50",
"text": "Pr\u00e6valuitque David adversum Philisth\u00e6um in funda et lapide, percussumque Philisth\u00e6um interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:51",
"text": "cucurrit, et stetit super Philisth\u00e6um, et tulit gladium eius, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, pr\u00e6ciditque caput eius. Videntes autem Philisthiim, quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:52",
"text": "Et consurgentes viri Israel et Iuda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisth\u00e6os usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron, cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:53",
"text": "Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisth\u00e6os, invaserunt castra eorum."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:54",
"text": "Assumens autem David caput Philisth\u00e6i, attulit illud in Ierusalem: arma vero eius posuit in tabernaculo suo."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:55",
"text": "Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisth\u00e6um, ait ad Abner principem militi\u00e6: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:56",
"text": "Et ait rex: Interroga tu, cuius filius sit iste puer."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:57",
"text": "Cumque regressus esset David, percusso Philisth\u00e6o, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisth\u00e6i habentem in manu."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 17,
"name": "I Samuel 17:58",
"text": "Et ait ad eum Saul: De qua progenie es o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemit\u00e6 ego sum. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:1",
"text": "Et factum est cum complesset loqui ad Saul: anima Ionath\u00e6 conglutinata est anim\u00e6 David, et dilexit eum Ionathas quasi animam suam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:2",
"text": "Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:3",
"text": "Inierunt autem David et Ionathas f\u0153dus: diligebat enim eum quasi animam suam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:4",
"text": "Nam expoliavit se Ionathas tunica, qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:5",
"text": "Egrediebatur quoque David ad omnia qu\u00e6cumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:6",
"text": "Porro cum reverteretur percusso Philisth\u00e6o David, egress\u00e6 sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis l\u00e6titi\u00e6, et in sistris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:7",
"text": "Et pr\u00e6cinebant mulieres ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:8",
"text": "Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:9",
"text": "Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa, et deinceps."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:10",
"text": "Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus su\u00e6: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. tenebatque Saul lanceam,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:11",
"text": "et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie eius secundo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:12",
"text": "Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:13",
"text": "Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros: et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:14",
"text": "In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:15",
"text": "Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et c\u0153pit cavere eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:16",
"text": "Omnis autem Israel et Iuda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:17",
"text": "Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et pr\u00e6liare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:18",
"text": "Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut qu\u00e6 est vita mea, aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:19",
"text": "Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathit\u00e6 uxor."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:20",
"text": "Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nunciatum est Saul, et placuit ei."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:21",
"text": "Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:22",
"text": "Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te. Nunc ergo esto gener regis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:23",
"text": "Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba h\u00e6c. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:24",
"text": "Et renunciaverunt servi Saul, dicentes: Huiuscemodi verba locutus est David."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:25",
"text": "Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum pr\u00e6putia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:26",
"text": "Cumque renunciassent servi eius David verba, qu\u00e6 dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:27",
"text": "Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris, qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum pr\u00e6putia, et annumeravit ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:28",
"text": "Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:29",
"text": "Et Saul magis c\u0153pit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "I Samuel 18:30",
"text": "Et egressi sunt principes Philisthinorum. a principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:1",
"text": "Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:2",
"text": "Et indicavit Ionathas David, dicens: Qu\u00e6rit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, qu\u00e6so, mane, et manebis clam, et absconderis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:3",
"text": "Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum, in agro ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum: et quodcumque videro, nunciabo tibi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:4",
"text": "Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:5",
"text": "Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisth\u00e6um, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli: vidisti, et l\u00e6tatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:6",
"text": "Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionath\u00e6, iuravit: Vivit Dominus, quia non occidetur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:7",
"text": "Vocavit itaque Ionathas David, et indicavit ei omnia verba h\u00e6c: et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:8",
"text": "Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:9",
"text": "Et factus est spiritus Domini malus in Saul. sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:10",
"text": "Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:11",
"text": "Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annunciasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:12",
"text": "deposuit eum per fenestram. porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:13",
"text": "Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius, et operuit eam vestimentis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:14",
"text": "Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod \u00e6grotaret."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:15",
"text": "Rursumque misit Saul nuncios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:16",
"text": "Cumque venissent nuncii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:17",
"text": "Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:18",
"text": "David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nunciavit ei omnia qu\u00e6 fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Naioth."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:19",
"text": "Nunciatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Naioth in Ramatha."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:20",
"text": "Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam Spiritus Domini in illis, et prophetare c\u0153perunt etiam ipsi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:21",
"text": "Quod cum nunciatum esset Sauli, misit et alios nuncios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuncios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:22",
"text": "abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, qu\u00e6 est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Naioth sunt in Ramatha."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:23",
"text": "Et abiit in Naioth in Ramatha, et factus est etiam super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Naioth in Ramatha."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "I Samuel 19:24",
"text": "Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas? "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:1",
"text": "Fugit autem David de Naioth, qu\u00e6 est in Ramatha, veniensque locutus est coram Ionatha: Quid feci? qu\u00e6 est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia qu\u00e6rit animam meam?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:2",
"text": "Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:3",
"text": "Et iuravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Ionathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu, ego morsque dividimur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:4",
"text": "Et ait Ionathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:5",
"text": "Dixit autem David ad Ionathan: Ecce calend\u00e6 sunt crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei terti\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:6",
"text": "Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam: quia victim\u00e6 sollemnes ibi sunt universis contribulibus suis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:7",
"text": "Si dixerit, Bene: pax erit servo tuo. si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:8",
"text": "Fac ergo misericordiam in servum tuum: quia f\u0153dus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti. si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:9",
"text": "Et ait Ionathas: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annunciem tibi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:10",
"text": "Responditque David ad Ionathan: Quis renunciabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:11",
"text": "Et ait Ionathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:12",
"text": "ait Ionathas ad David: Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie: et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:13",
"text": "h\u00e6c faciat Dominus Ionath\u00e6, et h\u00e6c addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:14",
"text": "Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:15",
"text": "non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Ionathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:16",
"text": "Pepigit ergo Ionathas f\u0153dus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:17",
"text": "Et addidit Ionathas deierare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:18",
"text": "Dixitque ad eum Ionathas: Cras calend\u00e6 sunt, et requireris:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:19",
"text": "requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis iuxta lapidem, cui nomen est Ezel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:20",
"text": "Et ego tres sagittas mittam iuxta eum, et iaciam quasi exercens me ad signum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:21",
"text": "Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:22",
"text": "Si dixero puero: Ecce sagitt\u00e6 intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagitt\u00e6 ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:23",
"text": "De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:24",
"text": "Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calend\u00e6, et sedit rex ad comedendum panem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:25",
"text": "Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) qu\u00e6 erat iuxta parietem, surrexit Ionathas, et sedit Abner ex latere Saul, vacuusque apparuit locus David."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:26",
"text": "Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:27",
"text": "Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Ionathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri, nec hodie ad vescendum?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:28",
"text": "Responditque Ionathas Sauli: Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:29",
"text": "et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium sollemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:30",
"text": "Iratus autem Saul adversum Ionathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominios\u00e6 matris tu\u00e6?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:31",
"text": "Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:32",
"text": "Respondens autem Ionathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:33",
"text": "Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:34",
"text": "Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:35",
"text": "Cumque illuxisset mane, venit Ionathas in agrum iuxta placitum David, et puer parvulus cum eo,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:36",
"text": "et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas, quas ego iacio. Cumque puer cucurrisset, iecit aliam sagittam trans puerum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:37",
"text": "Venit itaque puer ad locum iaculi, quod miserat Ionathas: et clamavit Ionathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:38",
"text": "Clamavitque iterum Ionathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Ionath\u00e6 sagittas, et attulit ad dominum suum:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:39",
"text": "et quid ageretur, penitus ignorabat: tantummodo enim Ionathas et David rem noverant."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:40",
"text": "Dedit ergo Ionathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:41",
"text": "Cumque abiisset puer, surrexit David de loco, qui vergebat ad Austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:42",
"text": "Dixit ergo Ionathas ad David: Vade in pace: qu\u00e6cumque iuravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 20,
"name": "I Samuel 20:43",
"text": "Et surrexit David, et abiit: sed et Ionathas ingressus est civitatem. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:1",
"text": "Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:2",
"text": "Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex pr\u00e6cepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam missus es a me, et cuiusmodi pr\u00e6cepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:3",
"text": "Nunc ergo siquid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:4",
"text": "Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:5",
"text": "Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. porro via h\u00e6c polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:6",
"text": "Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem. neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:7",
"text": "Erat autem ibi vir quidam de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen eius Doeg Idum\u00e6us, potentissimus pastorum Saul."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:8",
"text": "Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum, et arma mea non tuli mecum. sermo enim regis urgebat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:9",
"text": "Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisth\u00e6i, quem percussisti in Valle terebinthi, est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle. neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis, da mihi eum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:10",
"text": "Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:11",
"text": "dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terr\u00e6? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:12",
"text": "Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:13",
"text": "Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia port\u00e6, defluebantque saliv\u00e6 eius in barbam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:14",
"text": "Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "I Samuel 21:15",
"text": "An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me pr\u00e6sente? hiccine ingredietur domum meam? "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:1",
"text": "Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres eius, et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:2",
"text": "Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi \u00e6re alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:3",
"text": "Et profectus est David inde in Maspha, qu\u00e6 est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:4",
"text": "Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in pr\u00e6sidio."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:5",
"text": "Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in pr\u00e6sidio, proficiscere, et vade in Terram Iuda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:6",
"text": "Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore, quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:7",
"text": "ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc filii Iemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos, et centuriones:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:8",
"text": "quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renunciet, maxime cum et filius meus f\u0153dus inierit cum filio Isai? Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annunciet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:9",
"text": "Respondens autem Doeg Idum\u00e6us, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul, Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:10",
"text": "Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisth\u00e6i dedit illi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:11",
"text": "Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:12",
"text": "Et ait Saul ad Achimelech: Audi fili Achitob. Qui respondit: Pr\u00e6sto sum Domine."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:13",
"text": "Dixitque ad eum Saul: Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:14",
"text": "Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:15",
"text": "Num hodie c\u0153pi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:16",
"text": "Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu, et omnis domus patris tui."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:17",
"text": "Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini: nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:18",
"text": "Et ait rex ad Doeg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doeg Idum\u00e6us, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octogintaquinque viros vestitos ephod lineo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:19",
"text": "Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos, et lactentes, bovemque et asinum, et ovem in ore gladii."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:20",
"text": "Evadens autem unus filius Achimelech, filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:21",
"text": "et annunciavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:22",
"text": "Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, quod cum ibi esset Doeg Idum\u00e6us, proculdubio annunciaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "I Samuel 22:23",
"text": "Mane mecum, ne timeas: si quis qu\u00e6sierit animam meam, qu\u00e6ret et animam tuam, mecumque servaberis. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:1",
"text": "Et annunciaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam, et diripiunt areas."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:2",
"text": "Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisth\u00e6os istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisth\u00e6os, et Ceilam salvabis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:3",
"text": "Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: Ecce nos hic in Iud\u00e6a consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:4",
"text": "Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisth\u00e6os in manu tua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:5",
"text": "Abiit ergo David, et viri eius in Ceilam, et pugnavit adversum Philisth\u00e6os, et abegit iumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceil\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:6",
"text": "Porro eo tempore, quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:7",
"text": "Nunciatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua port\u00e6 et ser\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:8",
"text": "Et pr\u00e6cepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam: et obsideret David, et viros eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:9",
"text": "Quod cum David rescisset quia pr\u00e6pararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:10",
"text": "Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:11",
"text": "Si tradent me viri Ceil\u00e6 in manus eius? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:12",
"text": "Dixitque David: Si tradent me viri Ceil\u00e6, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? et dixit Dominus: Tradent."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:13",
"text": "Surrexit ergo David et viri eius quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nunciatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:14",
"text": "Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: qu\u00e6rebat eum tamen Saul cunctis diebus: et non tradidit eum Deus in manus eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:15",
"text": "Et vidit David quod egressus esset Saul ut qu\u00e6reret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:16",
"text": "Et surrexit Ionathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus eius in Deo: dixitque ei:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:17",
"text": "Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:18",
"text": "Percussit ergo uterque f\u0153dus coram Domino: mansitque David in silva: Ionathas autem reversus est in domum suam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:19",
"text": "Ascenderunt autem Ziph\u00e6i ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silv\u00e6, in Colle Hachila, qu\u00e6 est ad dexteram deserti?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:20",
"text": "Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:21",
"text": "Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:22",
"text": "Abite ergo, oro, et diligentius pr\u00e6parate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi, recogitat enim de me, quod callide insidier ei."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:23",
"text": "Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:24",
"text": "At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimon."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:25",
"text": "Ivit ergo Saul et socii eius ad qu\u00e6rendum eum: et nunciatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon. quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:26",
"text": "Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul, et viri eius in modum coron\u00e6 cingebant David, et viros eius, ut caperent eos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:27",
"text": "Et nuncius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "I Samuel 23:28",
"text": "Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum. propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:1",
"text": "Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:2",
"text": "Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisth\u00e6os, nunciaverunt ei, dicentes: Ecce, David in deserto est Engaddi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:3",
"text": "Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petra, qu\u00e6 solis ibicibus pervi\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:4",
"text": "Et venit ad caulas ovium, qu\u00e6 se offerebant vianti. eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem: porro David et viri eius in interiore parte spelunc\u00e6 latebant."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:5",
"text": "Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et pr\u00e6cidit oram chlamydis Saul silenter."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:6",
"text": "Post h\u00e6c percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:7",
"text": "Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:8",
"text": "Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exurgens de spelunca, pergebat c\u0153pto itinere."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:9",
"text": "Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram, adoravit,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:10",
"text": "dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David qu\u00e6rit malum adversum te?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:11",
"text": "Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:12",
"text": "Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tu\u00e6 in manu mea: quoniam cum pr\u00e6scinderem summitatem chlamydis tu\u00e6, nolui extendere manum meam in te. animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris anim\u00e6 me\u00e6 ut auferas eam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:13",
"text": "Iudicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:14",
"text": "Sicut et in proverbio antiquo dicitur: AB IMPIIS egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:15",
"text": "Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:16",
"text": "Sit Dominus iudex, et iudicet inter me et te: et videat, et iudicet causam meam, et eruat me de manu tua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:17",
"text": "Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox h\u00e6c tua est fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:18",
"text": "dixitque ad David: Iustior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona: ego autem reddidi tibi mala."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:19",
"text": "Et tu indicasti hodie qu\u00e6 feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:20",
"text": "Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:21",
"text": "Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:22",
"text": "iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "I Samuel 24:23",
"text": "Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David, et viri eius ascenderunt ad tutiora loca. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:1",
"text": "Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:2",
"text": "Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capr\u00e6: et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:3",
"text": "Nomen autem viri illius erat Nabal: et nomen uxoris eius Abigail. eratque mulier illa prudentissima et speciosa: porro vir eius durus, et pessimus, et malitiosus: erat autem de genere Caleb."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:4",
"text": "Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:5",
"text": "misit decem iuvenes, et dixit eis: Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:6",
"text": "Et dicetis: Sit fratribus meis, et tibi pax, et domui tu\u00e6 pax, et omnibus, qu\u00e6cumque habes, sit pax."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:7",
"text": "Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:8",
"text": "Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus. quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:9",
"text": "Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba h\u00e6c ex nomine David: et siluerunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:10",
"text": "Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:11",
"text": "Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum, qu\u00e6 occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:12",
"text": "Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nunciaverunt ei omnia verba qu\u00e6 dixerat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:13",
"text": "Tunc ait David pueris suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo: et secuti sunt David quasi quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad sarcinas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:14",
"text": "Abigail autem uxori Nabal nunciavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuncios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:15",
"text": "homines isti, boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo fuimus conversati cum eis in deserto:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:16",
"text": "pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:17",
"text": "Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:18",
"text": "Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polent\u00e6, et centum ligaturas uv\u00e6 pass\u00e6, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:19",
"text": "dixitque pueris suis: Pr\u00e6cedite me: ecce, ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:20",
"text": "Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri eius descendebant in occursum eius: quibus et illa occurrit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:21",
"text": "Et ait David: Vere frustra servavi omnia qu\u00e6 huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis qu\u00e6 ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:22",
"text": "H\u00e6c faciat Deus inimicis David, et h\u00e6c addat, si reliquero de omnibus qu\u00e6 ad ipsum pertinent usque mane, mingentem ad parietem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:23",
"text": "Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:24",
"text": "et cecidit ad pedes eius, et dixit: In me sit, domine mi, h\u00e6c iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis: et audi verba famul\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:25",
"text": "Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:26",
"text": "Nunc ergo domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui qu\u00e6runt domino meo malum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:27",
"text": "Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo: et da pueris qui sequuntur te dominum meum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:28",
"text": "Aufer iniquitatem famul\u00e6 tu\u00e6: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia pr\u00e6lia Domini, domine mi, tu pr\u00e6liaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vit\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:29",
"text": "Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et qu\u00e6rens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fund\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:30",
"text": "Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia qu\u00e6 locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israel,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:31",
"text": "non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancill\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:32",
"text": "Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:33",
"text": "et benedicta tu, qu\u00e6 prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:34",
"text": "Alioquin vivit Dominus Deus Israel qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam, mingens ad parietem."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:35",
"text": "Suscepit ergo David de manu eius omnia qu\u00e6 attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:36",
"text": "Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo eius, quasi convivium regis, et cor Nabal iucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:37",
"text": "Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba h\u00e6c, et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:38",
"text": "Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:39",
"text": "Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:40",
"text": "Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:41",
"text": "Qu\u00e6 consurgens adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:42",
"text": "Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puell\u00e6 ierunt cum ea, pedissequ\u00e6 eius, et secuta est nuncios David: et facta est illi uxor."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:43",
"text": "Sed et Achinoam accepit David de Iezrael: et fuit utraque uxor eius."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 25,
"name": "I Samuel 25:44",
"text": "Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti, filio Lais, qui erat de Gallim. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:1",
"text": "Et venerunt Ziph\u00e6i ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce, David absconditus est in colle Hachila, qu\u00e6 est ex adverso solitudinis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:2",
"text": "Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israel, ut qu\u00e6reret David in deserto Ziph."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:3",
"text": "Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, qu\u00e6 erat ex adverso solitudinis in via: David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:4",
"text": "misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:5",
"text": "Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militi\u00e6 eius, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum eius,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:6",
"text": "ait David ad Achimelech Heth\u00e6um, et Abisai filium Sarvi\u00e6, fratrem Ioab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:7",
"text": "Venerunt ergo David, et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput eius: Abner autem et populum dormientes in circuitu eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:8",
"text": "Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra, semel, et secundo opus non erit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:9",
"text": "Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:10",
"text": "Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies eius venerit ut moriatur, aut in pr\u00e6lium descendens perierit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:11",
"text": "propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. nunc igitur tolle hastam, qu\u00e6 est ad caput eius, et scyphum aqu\u00e6, et abeamus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:12",
"text": "Tulit igitur David hastam, et scyphum aqu\u00e6, qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non erat quisquam, qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:13",
"text": "Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:14",
"text": "clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:15",
"text": "Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israel? quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem, dominum tuum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:16",
"text": "Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aqu\u00e6, qui erat ad caput eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:17",
"text": "Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox h\u00e6c tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:18",
"text": "Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? aut quod est malum in manu mea?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:19",
"text": "Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini: qui eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:20",
"text": "Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino: quia egressus est rex Israel ut qu\u00e6rat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:21",
"text": "Et ait Saul: Peccavi, revertere fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:22",
"text": "Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:23",
"text": "Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam, et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:24",
"text": "Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 26,
"name": "I Samuel 26:25",
"text": "Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:1",
"text": "Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in Terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me qu\u00e6rere in cunctis finibus Israel? fugiam ergo manus eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:2",
"text": "Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:3",
"text": "Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri eius; vir et domus eius; et David, et du\u00e6 uxores eius, Achinoam Iezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:4",
"text": "Et nunciatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra qu\u00e6rere eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:5",
"text": "Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:6",
"text": "Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda, usque in diem hanc."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:7",
"text": "Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quattuor mensium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:8",
"text": "Et ascendit David, et viri eius, et agebant pr\u00e6das de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad Terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:9",
"text": "Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:10",
"text": "Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Respondebat David: Contra meridiem Iud\u00e6, et contra meridiem Ierameel, et contra meridiem Ceni."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:11",
"text": "Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: H\u00e6c fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "I Samuel 27:12",
"text": "Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est contra populum suum Israel: erit igitur mihi servus sempiternus. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:1",
"text": "Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut pr\u00e6pararentur ad bellum contra Israel: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito, quoniam mecum egredieris in castris tu, et viri tui."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:2",
"text": "Dixitque David ad Achis: Nunc scies qu\u00e6 facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:3",
"text": "Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos, et hariolos de terra."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:4",
"text": "Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israel, et venit in Gelboe."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:5",
"text": "Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor eius nimis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:6",
"text": "Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:7",
"text": "Dixitque Saul servis suis: Qu\u00e6rite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad eum: Est mulier pythonem habens in Endor."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:8",
"text": "Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo, veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:9",
"text": "Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quo modo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris anim\u00e6 me\u00e6, ut occidar?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:10",
"text": "Et iuravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:11",
"text": "Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem mihi suscita."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:12",
"text": "Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:13",
"text": "Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:14",
"text": "Dixitque ei: Qualis est forma eius? Qu\u00e6 ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:15",
"text": "Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:16",
"text": "Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad \u00e6mulum tuum?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:17",
"text": "Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo David:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:18",
"text": "quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris eius in Amalec. idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:19",
"text": "Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israel tradet Dominus in manus Philisthiim."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:20",
"text": "Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:21",
"text": "Ingressa est itaque mulier illa ad Saul, (conturbatus enim erat valde) dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tu\u00e6, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:22",
"text": "Nunc igitur audi et tu vocem ancill\u00e6 tu\u00e6, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:23",
"text": "Qui renuit, et ait: Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:24",
"text": "Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "I Samuel 28:25",
"text": "et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:1",
"text": "Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:2",
"text": "Et satrap\u00e6 quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus: David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:3",
"text": "Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebr\u00e6i isti? Et ait Achis ad principes Philisthiim: Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israel, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me, usque ad diem hanc?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:4",
"text": "Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in pr\u00e6lium, ne fiat nobis adversarius, cum pr\u00e6liari c\u0153perimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:5",
"text": "Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:6",
"text": "Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me, usque in diem hanc: sed satrapis non places."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:7",
"text": "Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:8",
"text": "Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo in diem hanc, ut non veniam, et pugnem contra inimicos domini mei regis?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:9",
"text": "Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut Angelus Dei: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:10",
"text": "Igitur consurge mane tu, et servi domini tui, qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et c\u0153perit dilucescere, pergite."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "I Samuel 29:11",
"text": "Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad Terram Philisthiim: Philisthiim autem ascenderunt in Iezrahel. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:1",
"text": "Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecit\u00e6 impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:2",
"text": "Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:3",
"text": "Cum ergo venissent David et viri eius ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos, et filias ductas esse captivas,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:4",
"text": "levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrym\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:5",
"text": "Siquidem et du\u00e6 uxores David captiv\u00e6 duct\u00e6 fuerant, Achinoam Iezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:6",
"text": "Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:7",
"text": "Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:8",
"text": "et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties pr\u00e6dam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:9",
"text": "Abiit ergo David ipse, et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad Torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:10",
"text": "Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant Torrentem Besor."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:11",
"text": "Et invenerunt virum \u00c6gyptium in agro, et adduxerunt eum ad David: dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:12",
"text": "sed et fragmen mass\u00e6 caricarum, et duas ligaturas uv\u00e6 pass\u00e6. Qu\u00e6 cum comedisset, reversus est spiritus eius, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:13",
"text": "Dixit itaque ei David: Cuius es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer \u00c6gyptius ego sum, servus viri Amalecit\u00e6: dereliquit autem me dominus meus, quia \u00e6grotare c\u0153pi nudiustertius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:14",
"text": "Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Iudam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:15",
"text": "Dixitque ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Iura mihi per Deum, quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et iuravit ei David."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:16",
"text": "Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem univers\u00e6 terr\u00e6 comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta pr\u00e6da, et spoliis qu\u00e6 ceperant de Terra Philisthiim, et de Terra Iuda."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:17",
"text": "Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos, et fugerant."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:18",
"text": "Eruit ergo David omnia, qu\u00e6 tulerant Amalecit\u00e6, et duas uxores suas eruit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:19",
"text": "Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et qu\u00e6cumque rapuerant, omnia reduxit David."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:20",
"text": "Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam: dixeruntque: H\u00e6c est pr\u00e6da David."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:21",
"text": "Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi subsisterant, nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in Torrente Besor: qui egressi sunt obviam David, et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:22",
"text": "Respondensque omnis vir pessimus, et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de pr\u00e6da, quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:23",
"text": "Dixit autem David: Non sic facietis fratres mei de his, qu\u00e6 tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manus nostras:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:24",
"text": "nec audiet vos quisquam super sermone hoc. \u00e6qua enim pars erit descendentis ad pr\u00e6lium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:25",
"text": "Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et pr\u00e6finitum, et quasi lex in Israel usque in diem hanc."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:26",
"text": "Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de pr\u00e6da senioribus Iuda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de pr\u00e6da hostium Domini:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:27",
"text": "His, qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad Meridiem, et qui in Iether,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:28",
"text": "et qui in Aroer, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:29",
"text": "et qui in Rachal, et qui in urbibus Ierameel, et qui in urbibus Ceni,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:30",
"text": "et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 30,
"name": "I Samuel 30:31",
"text": "et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratus fuerat David ipse, et viri eius. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:1",
"text": "Philisthiim autem pugnabant adversum Israel: et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboe."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:2",
"text": "Irrueruntque Philisthiim in Saul, et in filios eius, et percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:3",
"text": "totumque pondus pr\u00e6lii versum est in Saul: et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:4",
"text": "Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger eius: fuerat enim nimio terrore perterritus. arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:5",
"text": "Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:6",
"text": "Mortuus est ergo Saul, et tres filii eius, et armiger illius, et universi viri eius in die illa pariter."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:7",
"text": "Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem, et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelit\u00e6, et quod mortuus esset Saul, et filii eius, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:8",
"text": "Facta autem die altera, venerunt Philisthiim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:9",
"text": "Et pr\u00e6ciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in Terram Philisthinorum per circuitum, ut annunciaretur in templo idolorum, et in populis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:10",
"text": "Et posuerunt arma eius in templo Astaroth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:11",
"text": "Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, qu\u00e6cumque fecerant Philisthiim Saul,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:12",
"text": "surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum eius de muro Bethsan: veneruntque Iabes Galaad, et combusserunt ea ibi:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "I Samuel 31:13",
"text": "et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Iabes, et ieiunaverunt septem diebus. "
}
]
}
]
},
{
"name": "II Samuel",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:1",
"text": "Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a c\u00e6de Amalec, et maneret in Siceleg duos dies."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:2",
"text": "In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput. et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:3",
"text": "Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:4",
"text": "Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex pr\u00e6lio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Ionathas filius eius interierunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:5",
"text": "Dixitque David ad adolescentem, qui nunciabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Ionathas filius eius?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:6",
"text": "Et ait adolescens, qui nunciabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:7",
"text": "et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:8",
"text": "dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:9",
"text": "Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angusti\u00e6, et adhuc tota anima mea in me est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:10",
"text": "Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:11",
"text": "Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri, qui erant cum eo,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:12",
"text": "et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Ionathan filium eius, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:13",
"text": "Dixitque David ad iuvenem qui nunciaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis adven\u00e6 Amalecit\u00e6 ego sum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:14",
"text": "Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:15",
"text": "Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:16",
"text": "Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:17",
"text": "Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul, et super Ionathan filium eius,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:18",
"text": "(et pr\u00e6cepit ut docerent filios Iuda arcum, sicut scriptum est in Libro iustorum.) Et ait: Considera Israel pro his, qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:19",
"text": "Inclyti, Israel, super montes tuos interfecti sunt: quo modo ceciderunt fortes?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:20",
"text": "Nolite annunciare in Geth, neque annuncietis in compitis Ascalonis: ne forte l\u00e6tentur fili\u00e6 Philisthiim, ne exultent fili\u00e6 incircumcisorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:21",
"text": "Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:22",
"text": "A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Ionath\u00e6 numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:23",
"text": "Saul et Ionathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:24",
"text": "Fili\u00e6 Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui pr\u00e6bebat ornamenta aurea cultui vestro."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:25",
"text": "Quo modo ceciderunt fortes in pr\u00e6lio? Ionathas in excelsis tuis occisus est?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:26",
"text": "Doleo super te frater mi Ionatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "II Samuel 1:27",
"text": "Quo modo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica? "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:1",
"text": "Igitur post h\u00e6c consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Iuda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:2",
"text": "Ascendit ergo David, et du\u00e6 uxores eius, Achinoam Iezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:3",
"text": "sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:4",
"text": "Veneruntque viri Iuda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iuda. Et nunciatum est David, quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:5",
"text": "Misit ergo David nuncios ad viros Iabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:6",
"text": "Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:7",
"text": "Confortentur manus vestr\u00e6, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iuda in regem sibi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:8",
"text": "Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:9",
"text": "regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super Israel universum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:10",
"text": "Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare c\u0153pisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Iuda sequebatur David."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:11",
"text": "Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Iuda, septem annorum, et sex mensium."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:12",
"text": "Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul de castris in Gabaon."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:13",
"text": "Porro Ioab filius Sarvi\u00e6, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscin\u00e6, et illi ex altera."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:14",
"text": "Dixitque Abner ad Ioab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Ioab: Surgant."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:15",
"text": "Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Beniamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:16",
"text": "Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:17",
"text": "Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner, et viri Israel a pueris David."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:18",
"text": "Erant autem ibi tres filii Sarvi\u00e6, Ioab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis, qu\u00e6 morantur in silvis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:19",
"text": "Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:20",
"text": "Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:21",
"text": "Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:22",
"text": "Rursumque locutus est Abner ad Asael: recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:23",
"text": "Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:24",
"text": "Persequentibus autem Ioab, et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad Collem aqu\u00e6 ductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:25",
"text": "Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:26",
"text": "Et exclamavit Abner ad Ioab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro des\u00e6viet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:27",
"text": "et ait Ioab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:28",
"text": "Insonuit ergo Ioab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:29",
"text": "Abner autem et viri eius abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Iordanem, et lustrata omni Beth horon, venerunt ad castra."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:30",
"text": "Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:31",
"text": "Servi autem David percusserunt de Beniamin, et de viris, qui erant cum Abner trecentos sexaginta, qui et mortui sunt."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "II Samuel 2:32",
"text": "Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:1",
"text": "Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul, et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:2",
"text": "Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezraelitide."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:3",
"text": "Et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom filius Maacha fili\u00e6 Tholmai regis Gessur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:4",
"text": "Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:5",
"text": "Sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. hi nati sunt David in Hebron."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:6",
"text": "Cum ergo esset pr\u00e6lium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:7",
"text": "Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aia. Dixitque Isboseth ad Abner:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:8",
"text": "Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Iudam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos eius, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:9",
"text": "H\u00e6c faciat Deus Abner, et h\u00e6c addat ei, nisi quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:10",
"text": "ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel, et super Iudam, a Dan usque Bersabee."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:11",
"text": "Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:12",
"text": "Misit ergo Abner nuncios ad David pro se dicentes: Cuius est terra? Et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:13",
"text": "Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:14",
"text": "Misit autem David nuncios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum pr\u00e6putiis Philisthiim."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:15",
"text": "Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel, filio Lais."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:16",
"text": "Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:17",
"text": "Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius qu\u00e6rebatis David ut regnaret super vos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:18",
"text": "Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim, et omnium inimicorum eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:19",
"text": "Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia qu\u00e6 placuerant Israeli, et universo Beniamin."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:20",
"text": "Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et viris eius qui venerant cum eo, convivium."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:21",
"text": "Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineam tecum f\u0153dus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:22",
"text": "statim pueri David, et Ioab venerunt, c\u00e6sis latronibus, cum pr\u00e6da magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:23",
"text": "Et Ioab, et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerunt: nunciatum est itaque Ioab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:24",
"text": "Et ingressus est Ioab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:25",
"text": "ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum, et introitum tuum, et nosset omnia qu\u00e6 agis?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:26",
"text": "Egressus itaque Ioab a David, misit nuncios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:27",
"text": "Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Ioab ad medium port\u00e6, ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:28",
"text": "Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:29",
"text": "et veniat super caput Ioab, et super omnem domum patris eius: nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:30",
"text": "Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in pr\u00e6lio."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:31",
"text": "Dixit autem David ad Ioab, et ad omnem populum, qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. porro rex David sequebatur feretrum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:32",
"text": "Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner: flevit autem et omnis populus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:33",
"text": "Plangensque rex et lugens Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:34",
"text": "Manus tu\u00e6 ligat\u00e6 non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:35",
"text": "Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die iuravit David, dicens: H\u00e6c faciat mihi Deus, et h\u00e6c addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:36",
"text": "Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta qu\u00e6 fecit rex in conspectu totius populi."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:37",
"text": "et cognovit omne vulgus, et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:38",
"text": "Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel?"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 3,
"name": "II Samuel 3:39",
"text": "Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarvi\u00e6 duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:1",
"text": "Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolut\u00e6 sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:2",
"text": "Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothit\u00e6 de filiis Beniamin: siquidem et Beroth reputata est in Beniamin."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:3",
"text": "et fugerunt Berothit\u00e6 in Gethaim, fueruntque ibi adven\u00e6 usque ad tempus illud."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:4",
"text": "Erat autem Ionath\u00e6 filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuncius de Saul et Ionatha ex Iezrahel. tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:5",
"text": "Venientes igitur filii Remmon Berothit\u00e6, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:6",
"text": "Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius, et fugerunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:7",
"text": "Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite eius, abierunt per viam deserti tota nocte,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:8",
"text": "et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui qu\u00e6rebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:9",
"text": "Respondens autem David Rechab, et Baana fratri eius, filiis Remmon Berothit\u00e6, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:10",
"text": "quoniam eum, qui annunciaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nunciare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuncio."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:11",
"text": "Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non qu\u00e6ram sanguinem eius de manu vestra, et auferam vos de terra?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "II Samuel 4:12",
"text": "Pr\u00e6cepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: pr\u00e6cidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:1",
"text": "Et venerunt univers\u00e6 tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos, os tuum, et caro tua sumus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:2",
"text": "Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:3",
"text": "Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David f\u0153dus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:4",
"text": "Filius triginta annorum erat David, cum regnare c\u0153pisset, et quadraginta annis regnavit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:5",
"text": "In Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus: in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:6",
"text": "Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Ierusalem, ad Iebus\u00e6um habitatorem terr\u00e6: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris c\u00e6cos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:7",
"text": "Cepit autem David arcem Sion, h\u00e6c est civitas David."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:8",
"text": "Proposuerat enim David in die illa pr\u00e6mium, qui percussisset Iebus\u00e6um, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset c\u00e6cos et claudos odientes animam David. idcirco dicitur in proverbio: C\u00e6cus et claudus non intrabunt in templum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:9",
"text": "Habitavit autem David in arce, et vocavit eam, Civitatem David: et \u00e6dificavit per gyrum a Mello et intrinsecus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:10",
"text": "Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:11",
"text": "Misit quoque Hiram rex Tyri nuncios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et \u00e6dificaverunt domum David."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:12",
"text": "Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:13",
"text": "Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et fili\u00e6:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:14",
"text": "et h\u00e6c nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem, Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:15",
"text": "et Iebahar, et Elisua, et Nepheg,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:16",
"text": "et Iaphia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:17",
"text": "Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israel: et ascenderunt universi ut qu\u00e6rerent David: quod cum audisset David, descendit in pr\u00e6sidium."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:18",
"text": "Philisthiim autem venientes diffusi sunt in Valle Raphaim."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:19",
"text": "et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:20",
"text": "Venit ergo David in Baal Pharasim. et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aqu\u00e6. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:21",
"text": "Et reliquerunt ibi sculptilia sua: qu\u00e6 tulit David, et viri eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:22",
"text": "Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in Valle Raphaim."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:23",
"text": "Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisth\u00e6os, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:24",
"text": "Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis pr\u00e6lium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "II Samuel 5:25",
"text": "Fecit itaque David sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa, usque dum venias Gezer. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:1",
"text": "Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel triginta millia."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:2",
"text": "Surrexitque David, et abiit, et universus populus, qui erat cum eo de viris Iuda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:3",
"text": "Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem, et Ahio filii Abinadab, minabant plaustrum novum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:4",
"text": "Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio pr\u00e6cedebat arcam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:5",
"text": "David autem, et omnis Israel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:6",
"text": "Postquam autem venerunt ad Aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:7",
"text": "Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:8",
"text": "Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius: Percussio Oz\u00e6 usque in diem hanc."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:9",
"text": "Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quo modo ingredietur ad me arca Domini?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:10",
"text": "Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Geth\u00e6i."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:11",
"text": "Et habitavit arca Domini in domo Obededom Geth\u00e6i tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:12",
"text": "Nunciatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia eius propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:13",
"text": "Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:14",
"text": "et David saltabat totis viribus ante Dominum. porro David erat accinctus ephod lineo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:15",
"text": "Et David, et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti Domini, in iubilo, et in clangore buccin\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:16",
"text": "Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem, atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:17",
"text": "Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulit David holocausta, et pacifica coram Domino."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:18",
"text": "Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:19",
"text": "Et partitus est univers\u00e6 multitudini Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubul\u00e6 carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:20",
"text": "Reversusque est David ut benediceret domui su\u00e6: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:21",
"text": "Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum, et quam omnem domum eius, et pr\u00e6cepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israel,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:22",
"text": "et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum: et ero humilis in oculis meis: et cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "II Samuel 6:23",
"text": "Igitur Michol fili\u00e6 Saul non est natus filius usque in diem mortis su\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:1",
"text": "Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:2",
"text": "dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:3",
"text": "Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade fac: quia Dominus tecum est."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:4",
"text": "Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:5",
"text": "Vade, et loquere ad servum meum David: H\u00e6c dicit Dominus: Numquid tu \u00e6dificabis mihi domum ad habitandum?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:6",
"text": "Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israel de Terra \u00c6gypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:7",
"text": "Per cuncta loca, qu\u00e6 transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui pr\u00e6cepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non \u00e6dificastis mihi domum cedrinam?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:8",
"text": "Et nunc h\u00e6c dices servo meo David: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:9",
"text": "et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:10",
"text": "Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:11",
"text": "ex die qua constitui iudices super populum meum Israel: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. pr\u00e6dicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:12",
"text": "Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:13",
"text": "ipse \u00e6dificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:14",
"text": "Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:15",
"text": "Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:16",
"text": "Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in \u00e6ternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus iugiter."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:17",
"text": "Secundum omnia verba h\u00e6c, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:18",
"text": "Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum Domine Deus, et qu\u00e6 domus mea, quia adduxisti me hucusque?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:19",
"text": "Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:20",
"text": "Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum Domine Deus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:21",
"text": "Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia h\u00e6c, ita ut notum faceres servo tuo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:22",
"text": "Idcirco magnificatus es Domine Deus, quia non est similis tui, neque est Deus extra te, in omnibus qu\u00e6 audivimus auribus nostris."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:23",
"text": "Qu\u00e6 est autem, ut populus tuus Israel, gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia, et horribilia super terram, a facie populi tui, quem redemisti tibi ex \u00c6gypto, gentem, et deum eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:24",
"text": "Firmasti enim tibi populum tuum Israel in populum sempiternum: et tu Domine Deus factus es eis in Deum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:25",
"text": "Nunc ergo Domine Deus verbum, quod locutus es super servum tuum, et super domum eius, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:26",
"text": "ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israel. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:27",
"text": "quia tu Domine exercituum Deus Israel revelasti aurem servi tui, dicens: Domum \u00e6dificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:28",
"text": "Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona h\u00e6c."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "II Samuel 7:29",
"text": "Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu Domine Deus locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:1",
"text": "Factum est autem post h\u00e6c percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David Frenum tributi de manu Philisthiim."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:2",
"text": "Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, co\u00e6quans terr\u00e6: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:3",
"text": "Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:4",
"text": "Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:5",
"text": "Venit quoque Syria Damasci, ut pr\u00e6sidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:6",
"text": "Et posuit David pr\u00e6sidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad qu\u00e6cumque profectus est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:7",
"text": "Et tulit David arma aurea, qu\u00e6 habebant servi Adarezer, et detulit ea in Ierusalem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:8",
"text": "Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer tulit rex David \u00e6s multum nimis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:9",
"text": "Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:10",
"text": "et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu eius erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa \u00e6rea:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:11",
"text": "qu\u00e6 et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, qu\u00e6 sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:12",
"text": "de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:13",
"text": "Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in Valle Salinarum, c\u00e6sis decem et octo millibus:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:14",
"text": "et posuit in Idum\u00e6a custodes, statuitque pr\u00e6sidium: et facta est universa Idum\u00e6a serviens David. et servavit Dominus David in omnibus ad qu\u00e6cumque profectus est."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:15",
"text": "Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:16",
"text": "Ioab autem filius Sarvi\u00e6 erat super exercitum: porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:17",
"text": "et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "II Samuel 8:18",
"text": "Banaias autem filius Ioiad\u00e6 super cerethi et phelethi: filii autem David sacerdotes erant. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:1",
"text": "Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:2",
"text": "Erat autem de domo Saul, servus nomine Siba: quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:3",
"text": "Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul. ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Ionath\u00e6, debilis pedibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:4",
"text": "Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem, Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel in Lodabar."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:5",
"text": "Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:6",
"text": "Cum autem venisset Miphiboseth filius Ionath\u00e6 filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:7",
"text": "Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:8",
"text": "Qui adorans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:9",
"text": "Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia qu\u00e6cumque fuerunt Saul, et universam domum eius, dedi filio domini tui."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:10",
"text": "Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui: et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sib\u00e6 quindecim filii, et viginti servi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:11",
"text": "Dixitque Siba ad regem: Sicut iussisti domine mi rex servo tuo, sic faciet servus tuus: et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:12",
"text": "Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sib\u00e6 serviebat Miphiboseth."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "II Samuel 9:13",
"text": "Porro Miphiboseth habitabat in Ierusalem: quia de mensa regis iugiter vescebatur: et erat claudus utroque pede. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:1",
"text": "Factum est autem post h\u00e6c, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius eius pro eo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:2",
"text": "Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:3",
"text": "dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:4",
"text": "Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barb\u00e6 eorum, et pr\u00e6scidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:5",
"text": "Quod cum nunciatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: Manete in Iericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:6",
"text": "Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:7",
"text": "Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum bellatorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:8",
"text": "Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum port\u00e6: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha seorsum erant in campo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:9",
"text": "Videns igitur Ioab quod pr\u00e6paratum esset adversum se pr\u00e6lium, et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel, et instruxit aciem contra Syrum:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:10",
"text": "reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:11",
"text": "Et ait Ioab: Si pr\u00e6valuerint adversum me Syri, eris mihi in adiutorium: si autem filii Ammon pr\u00e6valuerint adversum te, auxiliabor tibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:12",
"text": "Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro, et civitate Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:13",
"text": "Iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros: qui statim fugerunt a facie eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:14",
"text": "Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Ioab a filiis Ammon, et venit Ierusalem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:15",
"text": "Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:16",
"text": "Misitque Adarezer, et eduxit Syros, qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum: Sobach autem, magister militi\u00e6 Adarezer, erat princeps eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:17",
"text": "Quod cum nunciatum esset David, contraxit omnem Israelem, et transivit Iordanem, venitque in Helam: et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:18",
"text": "Fugeruntque Syri a facie Israel, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militi\u00e6 percussit: qui statim mortuus est."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "II Samuel 10:19",
"text": "Videntes autem universi reges, qui erant in pr\u00e6sidio Adarezer, se victos esse ab Israel, expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israel. Et fecerunt pacem cum Israel: et servierunt eis, timueruntque Syri auxilium pr\u00e6bere ultra filiis Ammon. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:1",
"text": "Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:2",
"text": "Dum h\u00e6c agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regi\u00e6: viditque mulierem se lavantem, ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:3",
"text": "Misit ergo rex, et requisivit qu\u00e6 esset mulier. Nunciatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uri\u00e6 Heth\u00e6i."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:4",
"text": "Missis itaque David nunciis, tulit eam. qu\u00e6 cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:5",
"text": "et reversa est domum suam concepto f\u0153tu. Mittensque nunciavit David, et ait: Concepi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:6",
"text": "Misit autem David ad Ioab, dicens: Mitte ad me Uriam Heth\u00e6um. Misitque Ioab Uriam ad David."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:7",
"text": "Et venit Urias ad David. Qu\u00e6sivitque David quam recte ageret Ioab, et populus, et quomodo administraretur bellum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:8",
"text": "et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:9",
"text": "Dormivit autem Urias ante portam domus regi\u00e6 cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:10",
"text": "Nunciatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:11",
"text": "Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab, et servi domini mei super faciem terr\u00e6 manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? per salutem tuam, et per salutem anim\u00e6 tu\u00e6 non faciam rem hanc."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:12",
"text": "Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Ierusalem in die illa et altera:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:13",
"text": "et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:14",
"text": "Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Ioab: misitque per manum Uri\u00e6,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:15",
"text": "scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est pr\u00e6lium: et derelinquite eum, ut percussus intereat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:16",
"text": "Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:17",
"text": "Egressique viri de civitate, bellabant adversum Ioab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Heth\u00e6us."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:18",
"text": "Misit itaque Ioab, et nunciavit David omnia verba pr\u00e6lii:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:19",
"text": "pr\u00e6cepitque nuncio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:20",
"text": "si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut pr\u00e6liaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:21",
"text": "Quis percussit Abimelech filium Ierobaal? nonne mulier misit super eum fragmen mol\u00e6 de muro, et interfecit eum in Thebes? quare iuxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Heth\u00e6us occubuit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:22",
"text": "Abiit ergo nuncius, et venit, et narravit David omnia qu\u00e6 ei pr\u00e6ceperat Ioab."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:23",
"text": "Et dixit nuncius ad David: Pr\u00e6valuerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:24",
"text": "Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper: mortuique sunt de servis regis, quinetiam servus tuus Urias Heth\u00e6us mortuus est."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:25",
"text": "Et dixit David ad nuncium: H\u00e6c dices Ioab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem, ut destruas eam, et exhortare eos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:26",
"text": "Audivit autem uxor Uri\u00e6, quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "II Samuel 11:27",
"text": "Transacto autem luctu misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc, quod fecerat David, coram Domino. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:1",
"text": "Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:2",
"text": "Dives habebat oves, et boves plurimos valde."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:3",
"text": "Pauper autem nihil habebat omnino, pr\u00e6ter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et qu\u00e6 creverat apud eum cum filiis eius simul, de pane illius comedens, et de calice eius bibens, et in sinu illius dormiens: eratque illi sicut filia."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:4",
"text": "Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et pr\u00e6paravit cibos homini qui venerat ad se."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:5",
"text": "Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:6",
"text": "Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:7",
"text": "Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et ego erui te de manu Saul,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:8",
"text": "et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israel et Iuda: et si parva sunt ista, adiiciam tibi multo maiora."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:9",
"text": "Quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Heth\u00e6um percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:10",
"text": "Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uri\u00e6 Heth\u00e6i, ut esset uxor tua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:11",
"text": "Itaque h\u00e6c dicit Dominus: Ecce, ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis Solis huius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:12",
"text": "Tu enim fecisti abscondite: ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu Solis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:13",
"text": "Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:14",
"text": "Verumtamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:15",
"text": "Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uri\u00e6 David, et desperatus est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:16",
"text": "Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et ieiunavit David ieiunio, et ingressus seorsum, iacuit super terram."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:17",
"text": "Venerunt autem seniores domus eius, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, nec comedit cum eis cibum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:18",
"text": "Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nunciare ei quod mortuus esset parvulus. dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:19",
"text": "Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:20",
"text": "Surrexit ergo David de terra: et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:21",
"text": "Dixerunt autem ei servi sui: Quis est sermo, quem fecisti? propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas: mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:22",
"text": "Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:23",
"text": "Nunc autem quia mortuus est, quare ieiunem? Numquid potero revocare eum amplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertetur ad me."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:24",
"text": "Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam, dormivit cum ea: qu\u00e6 genuit filium, et vocavit nomen eius Salomon, et Dominus dilexit eum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:25",
"text": "Misitque in manu Nathan prophet\u00e6, et vocavit nomen eius, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:26",
"text": "Igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:27",
"text": "Misitque Ioab nuncios ad David, dicens: Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:28",
"text": "Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne, cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:29",
"text": "Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath: cumque dimicasset, cepit eam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:30",
"text": "Et tulit diadema regis eorum de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas, et impositum est super caput David. Sed et pr\u00e6dam civitatis asportavit multam valde:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 12,
"name": "II Samuel 12:31",
"text": "populum quoque eius adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon: et reversus est David, et omnis exercitus in Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:1",
"text": "Factum est autem post h\u00e6c, ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:2",
"text": "et deperiret eam valde, ita ut propter amorem eius \u00e6grotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:3",
"text": "Erat autem Amnon amicus, nomine Ionadab filius Semmaa fratris David, vir prudens valde."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:4",
"text": "Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie fili regis per singulos dies? cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem fratris mei Absalom amo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:5",
"text": "Cui respondit Ionadab: Cuba super lectum tuum, et languorem simula: cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:6",
"text": "Accubuit itaque Amnon, et quasi \u00e6grotare c\u0153pit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:7",
"text": "Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:8",
"text": "Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem iacebat: qu\u00e6 tollens farinam commiscuit: et liquefaciens, in oculis eius coxit sorbitiunculas."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:9",
"text": "Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere: dixitque Amnon: Eiicite universos a me. Cumque eiecissent omnes,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:10",
"text": "dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:11",
"text": "Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum soror mea."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:12",
"text": "Qu\u00e6 respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me, neque enim hoc fas est in Israel: noli facere stultitiam hanc."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:13",
"text": "Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel: quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:14",
"text": "Noluit autem acquiescere precibus eius, sed pr\u00e6valens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:15",
"text": "Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:16",
"text": "Qu\u00e6 respondit ei: Maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:17",
"text": "sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: Eiice hanc a me foras, et claude ostium post eam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:18",
"text": "Qu\u00e6 induta erat talari tunica: huiuscemodi enim fili\u00e6 regis virgines vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:19",
"text": "Qu\u00e6 aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:20",
"text": "Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror tace, frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:21",
"text": "Cum autem audisset rex David verba h\u00e6c, contristatus est valde, et noluit constristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:22",
"text": "Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum, nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:23",
"text": "Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, qu\u00e6 est iuxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:24",
"text": "venitque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondentur oves servi tui: veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:25",
"text": "Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes, et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:26",
"text": "Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:27",
"text": "Coegit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:28",
"text": "Pr\u00e6ceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite, nolite timere: ego enim sum qui pr\u00e6cipio vobis: roboramini, et estote viri fortes."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:29",
"text": "Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut pr\u00e6ceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:30",
"text": "Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:31",
"text": "Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua: et cecidit super terram, et omnes servi illius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:32",
"text": "Respondens autem Ionadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne \u00e6stimet dominus meus rex, quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:33",
"text": "Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:34",
"text": "Fugit autem Absalom: et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:35",
"text": "Dixit autem Ionadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: iuxta verbum servi tui sic factum est."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:36",
"text": "Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:37",
"text": "Porro Absalom fugiens, abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:38",
"text": "Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. "
},
{
"verse": 39,
"chapter": 13,
"name": "II Samuel 13:39",
"text": ""
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:1",
"text": "Intelligens autem Ioab filius Sarvi\u00e6, quod cor regis versum esset ad Absalom,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:2",
"text": "misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem: dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier iam plurimo tempore lugens mortuum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:3",
"text": "et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones huiuscemodi. Posuit autem Ioab verba in ore eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:4",
"text": "Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit: Serva me rex."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:5",
"text": "Et ait ad eam rex: Quid caus\u00e6 habes? Qu\u00e6 respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:6",
"text": "Et ancill\u00e6 tu\u00e6 erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat, qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:7",
"text": "Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem: et qu\u00e6runt extinguere scintillam meam, qu\u00e6 relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliqui\u00e6 super terram."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:8",
"text": "Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego iubebo pro te."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:9",
"text": "Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus eius sit innocens."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:10",
"text": "Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:11",
"text": "Qu\u00e6 ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:12",
"text": "Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:13",
"text": "Dixitque mulier: Quare cogitasti huiuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat eiectum suum?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:14",
"text": "Omnes morimur, et quasi aqu\u00e6 dilabimur in terram, qu\u00e6 non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:15",
"text": "Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, pr\u00e6sente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancill\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:16",
"text": "Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium, qui volebant de hereditate Dei delere me, et filium meum simul."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:17",
"text": "Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim Angelus Dei, sic est Dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur: unde et Dominus Deus tuus est tecum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:18",
"text": "Et respondens rex, dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo. Dixitque ei mulier: Loquere domine mi rex."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:19",
"text": "Et ait rex: Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem anim\u00e6 tu\u00e6, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his, qu\u00e6 locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Ioab, ipse pr\u00e6cepit mihi, et ipse posuit in os ancill\u00e6 tu\u00e6 omnia verba h\u00e6c."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:20",
"text": "Ut verterem figuram sermonis huius, servus tuus Ioab pr\u00e6cepit istud: tu autem domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam Angelus Dei, ut intelligas omnia super terram."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:21",
"text": "Et ait rex ad Ioab: Ecce placatus feci verbum tuum: vade ergo, et revoca puerum Absalom."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:22",
"text": "Cadensque Ioab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi: et dixit Ioab: Hodie intellexit sevus tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti enim sermonem servi tui."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:23",
"text": "Surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Ierusalem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:24",
"text": "Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:25",
"text": "Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israel, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:26",
"text": "Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum c\u00e6saries) ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:27",
"text": "Nati sunt autem Absalom filii tres: et filia una nomine Thamar, elegantis form\u00e6."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:28",
"text": "Mansitque Absalom in Ierusalem duobus annis, et faciem regis non vidit."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:29",
"text": "Misit itaque ad Ioab, ut mitteret eum ad regem: qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:30",
"text": "dixit servis suis: Scitis agrum Ioab iuxta agrum meum, habentem messem hordei: ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom partem agri igni."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:31",
"text": "Surrexitque Ioab, et venit ad Absalom in domum eius, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:32",
"text": "Et respondit Absalom ad Ioab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis me\u00e6, interficiat me."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 14,
"name": "II Samuel 14:33",
"text": "Ingressus itaque Ioab ad regem, nunciavit ei omnia: vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terr\u00e6 coram eo: osculatusque est rex Absalom. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:1",
"text": "Igitur post h\u00e6c fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros, qui pr\u00e6cederent eum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:2",
"text": "Et mane consurgens Absalom, stabat iuxta introitum port\u00e6, et omnem virum, qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israel ego sum servus tuus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:3",
"text": "Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et iusti. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. dicebatque Absalom:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:4",
"text": "Quis me constituat iudicem super terram, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium, et iuste iudicem?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:5",
"text": "Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:6",
"text": "Faciebatque hoc omni Israel venienti ad iudicium, ut audiretur a rege, et solicitabat corda virorum Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:7",
"text": "Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea qu\u00e6 vovi Domino in Hebron."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:8",
"text": "Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syri\u00e6, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:9",
"text": "Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:10",
"text": "Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccin\u00e6, dicite: Regnavit Absalom in Hebron."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:11",
"text": "Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:12",
"text": "Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est coniuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:13",
"text": "Venit igitur nuncius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:14",
"text": "Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:15",
"text": "Dixeruntque servi regis ad eum: omnia qu\u00e6cumque pr\u00e6ceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:16",
"text": "Egressus est ergo rex, et universa domus eius pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:17",
"text": "Egressusque rex et omnis Israel pedibus suis, stetit procul a domo:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:18",
"text": "et universi servi eius ambulabant iuxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Geth\u00e6i, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, pr\u00e6cedebant regem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:19",
"text": "Dixit autem rex ad Ethai Geth\u00e6um: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:20",
"text": "Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam, et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:21",
"text": "Et respondit Ethai regi, dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex: quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:22",
"text": "Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Geth\u00e6us, et omnes viri, qui cum eo erant, et reliqua multitudo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:23",
"text": "Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur Torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam, qu\u00e6 respicit ad desertum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:24",
"text": "Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levit\u00e6 cum eo, portantes arcam f\u0153deris Dei, et deposuerunt arcam Dei: et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:25",
"text": "Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:26",
"text": "Si autem dixerit mihi: Non places: pr\u00e6sto sum, faciat quod bonum est coram se."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:27",
"text": "Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Ionathas filius Abiathar duo filii vestri, sint vobiscum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:28",
"text": "Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:29",
"text": "Reportaverunt ergo Sadoc, et Abiathar arcam Dei in Ierusalem: et manserunt ibi."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:30",
"text": "Porro David ascendebat Clivum olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite, sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:31",
"text": "Nunciatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom, dixitque David: Infatua, qu\u00e6so, Domine consilium Achitophel."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:32",
"text": "Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:33",
"text": "Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:34",
"text": "si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:35",
"text": "Habes autem tecum Sadoc, et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc, et Abiathar sacerdotibus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:36",
"text": "Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Ionathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 15,
"name": "II Samuel 15:37",
"text": "Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:1",
"text": "Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum eius, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uv\u00e6 pass\u00e6, et centum massis palatharum, et utre vini."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:2",
"text": "Et dixit rex Sib\u00e6. Quid sibi volunt h\u00e6c? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palath\u00e6 ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:3",
"text": "Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Ierusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:4",
"text": "Et ait rex Sib\u00e6: Tua sint omnia qu\u00e6 fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:5",
"text": "Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera, procedebatque egrediens, et maledicebat,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:6",
"text": "mittebatque lapides contra David, et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores a dextro, et a sinistro latere regis incedebant."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:7",
"text": "Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere vir sanguinum, et vir Belial."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:8",
"text": "Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui, et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:9",
"text": "Dixit autem Abisai filius Sarvi\u00e6, regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:10",
"text": "Et ait rex: Quid mihi et vobis est filii Sarvi\u00e6? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim pr\u00e6cepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:11",
"text": "Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, qu\u00e6rit animam meam: quanto magis nunc filius Iemini? dimittite eum ut maledicat iuxta pr\u00e6ceptum Domini:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:12",
"text": "si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:13",
"text": "Ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo. Semei autem per iugum montis ex latere, contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:14",
"text": "Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:15",
"text": "Absalom autem et omnis populus eius ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:16",
"text": "Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:17",
"text": "Ad quem Absalom, H\u00e6c est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:18",
"text": "Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel, et cum eo manebo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:19",
"text": "Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? nonne filio regis? sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:20",
"text": "Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:21",
"text": "Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israel quod f\u0153daveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:22",
"text": "Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "II Samuel 16:23",
"text": "Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi siquis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:1",
"text": "Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:2",
"text": "Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus) percutiam eum: cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:3",
"text": "Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet: unum enim virum tu qu\u00e6ris: et omnis populus erit in pace."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:4",
"text": "Placuitque sermo eius Absalom, et cunctis maioribus natu Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:5",
"text": "Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:6",
"text": "Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? quod das consilium?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:7",
"text": "Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:8",
"text": "Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu s\u00e6viat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:9",
"text": "Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:10",
"text": "Et fortissimus quisque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:11",
"text": "Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: Congregetur ad te universus Israel, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:12",
"text": "Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit: et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:13",
"text": "Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdavit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:14",
"text": "Dixitque Absalom, et omnes viri Israel: Melius est consilium Chusai Arachit\u00e6, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:15",
"text": "Et ait Chusai Sadoc, et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom, et senioribus Israel: et ego tale et tale dedi consilium."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:16",
"text": "Nunc ergo mittite cito, et nunciate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:17",
"text": "Ionathas autem et Achimaas stabant iuxta Fontem rogel: abiit ancilla et nunciavit eis: et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuncium: non enim poterant videri, aut introire civitatem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:18",
"text": "Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:19",
"text": "Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:20",
"text": "Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Ionathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui qu\u00e6rebant, cum non reperissent, reversi sunt in Ierusalem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:21",
"text": "Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nunciaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium: quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:22",
"text": "Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret: et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:23",
"text": "Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:24",
"text": "David autem venit in Castra, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnes viri Israel cum eo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:25",
"text": "Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum: Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Ietra de Iesraeli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarvi\u00e6, qu\u00e6 fuit mater Ioab."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:26",
"text": "Et castrametatus est Israel cum Absalom in Terra Galaad."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:27",
"text": "Cumque venisset David in Castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:28",
"text": "obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 17,
"name": "II Samuel 17:29",
"text": "et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos. dederuntque David, et populo, qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt, populum fame, et siti fatigari in deserto. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:1",
"text": "Igitur considerato David populo suo constituit super eos tribunos et centuriones,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:2",
"text": "et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarvi\u00e6 fratris Ioab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth, dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:3",
"text": "Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt: quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe pr\u00e6sidio."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:4",
"text": "Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex iuxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas centeni, et milleni."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:5",
"text": "Et pr\u00e6cepit rex Ioab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat pr\u00e6cipientem regem cunctis principibus pro Absalom."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:6",
"text": "Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est pr\u00e6lium in saltu Ephraim."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:7",
"text": "Et c\u00e6sus est ibi populus Israel ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:8",
"text": "Fuit autem ibi pr\u00e6lium dispersum super faciem omnis terr\u00e6, et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:9",
"text": "Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adh\u00e6sit caput eius quercui: et illo suspenso inter c\u00e6lum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:10",
"text": "Vidit autem hoc quispiam, et nunciavit Ioab, dicens: Vidi Absalom pendere de quercu."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:11",
"text": "Et ait Ioab viro, qui nunciaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:12",
"text": "Qui dixit ad Ioab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis pr\u00e6cepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:13",
"text": "Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:14",
"text": "Et ait Ioab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret h\u00e6rens in quercu,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:15",
"text": "cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab, et percutientes interfecerunt eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:16",
"text": "Cecinit autem Ioab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israel, volens parcere multitudini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:17",
"text": "Et tulerunt Absalom, et proiecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israel fugit in tabernacula sua."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:18",
"text": "Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:19",
"text": "Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nunciabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:20",
"text": "Ad quem Ioab dixit: Non eris nuncius in hac die, sed nunciabis in alia: hodie nolo te nunciare, filius enim regis est mortuus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:21",
"text": "Et ait Ioab Chusi: Vade, et nuncia regi qu\u00e6 vidisti. Adoravit Chusi Ioab, et cucurrit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:22",
"text": "Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Ioab: Quid vis currere fili mi? non eris boni nuncii baiulus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:23",
"text": "Qui respondit: Quid enim si cucurrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:24",
"text": "David autem sedebat inter duas portas: speculator vero, qui erat in fastigio port\u00e6 super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:25",
"text": "Et exclamans indicavit regi: dixitque rex: Si solus est, bonus est nuncius in ore eius. Properante autem illo, et accedente propius,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:26",
"text": "vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus est nuncius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:27",
"text": "Speculator autem: Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est: et nuncium portans bonum, venit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:28",
"text": "Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:29",
"text": "Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:30",
"text": "Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:31",
"text": "apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuncium, domine mi rex: iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:32",
"text": "Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi, Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 18,
"name": "II Samuel 18:33",
"text": "Contristatus itaque rex, ascendit c\u0153naculum port\u00e6, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom? "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:1",
"text": "Nunciatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:2",
"text": "et versa est victoria in luctum in die illa omni populo: audivit enim populus in die illa dici: Dolet rex super filio suo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:3",
"text": "Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de pr\u00e6lio."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:4",
"text": "Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:5",
"text": "Ingressus ergo Ioab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum, et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:6",
"text": "Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis, et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:7",
"text": "Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: iuro enim tibi per Dominum, quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et peius erit hoc tibi, quam omnia mala, qu\u00e6 venerunt super te ab adolescentia tua usque in pr\u00e6sens."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:8",
"text": "Surrexit ergo rex et sedit in porta: et omni populo nunciatum est quod rex sederet in porta: venitque universa multitudo coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:9",
"text": "Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum: et nunc fugit de terra propter Absalom."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:10",
"text": "Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:11",
"text": "Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad maiores natu Iuda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius.)"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:12",
"text": "Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:13",
"text": "Et Amas\u00e6 dicite: Nonne os meum, et caro mea es? H\u00e6c faciat mihi Deus, et h\u00e6c addat, si non magister militi\u00e6 fueris coram me omni tempore pro Ioab."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:14",
"text": "Et inclinavit cor omnium virorum Iuda, quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu, et omnes servi tui."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:15",
"text": "Et reversus est rex: et venit usque ad Iordanem, et omnis Iuda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Iordanem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:16",
"text": "Festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Bahurim, et descendit cum viris Iuda in occursum regis David"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:17",
"text": "cum mille viris de Beniamin, et Siba puer de domo Saul: et quindecim filii eius, ac viginti servi erant cum eo: et irrumpentes Iordanem, ante regem"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:18",
"text": "transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent iuxta iussionem eius: Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum iam transisset Iordanem,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:19",
"text": "dixit ad eum: Ne reputes mihi domine mi iniquitatem, neque memineris iniuriarum servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Ierusalem, neque ponas rex in corde tuo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:20",
"text": "Agnosco enim servus tuus peccatum meum: et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph, descendique in occursum domini mei regis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:21",
"text": "Respondens vero Abisai filius Sarvi\u00e6, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:22",
"text": "Et ait David: Quid mihi, et vobis filii Sarvi\u00e6? cur efficimini mihi hodie in satan? ergone hodie interficietur vir in Israel? an ignoro hodie me factum regem super Israel?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:23",
"text": "Et ait rex Semei: Non morieris. Iuravitque ei."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:24",
"text": "Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis illotis pedibus, et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:25",
"text": "Cumque Ierusalem occurrisset regi, dixit ei rex: Quare non venisti mecum Miphiboseth?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:26",
"text": "Et respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:27",
"text": "Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es, fac quod placitum est tibi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:28",
"text": "Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mens\u00e6 tu\u00e6: quid ergo habeo iust\u00e6 querel\u00e6? aut quid possum ultra vociferari ad regem?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:29",
"text": "Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu, et Siba dividite possessiones."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:30",
"text": "Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:31",
"text": "Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Iordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:32",
"text": "Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius, et ipse pr\u00e6buit alimenta regi, cum moraretur in Castris: fuit quippe vir dives nimis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:33",
"text": "Dixit itaque rex ad Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Ierusalem."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:34",
"text": "Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vit\u00e6 me\u00e6, ut ascendam cum rege in Ierusalem?"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:35",
"text": "Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave, aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum, atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi?"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:36",
"text": "Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum: non indigeo hac vicissitudine,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:37",
"text": "sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar iuxta sepulchrum patris mei, et matris me\u00e6. Est autem servus tuus Chamaam, ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:38",
"text": "Dixit itaque ei rex: Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, et omne, quod petieris a me, impetrabis."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:39",
"text": "Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei: et ille reversus est in locum suum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:40",
"text": "Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo. omnis autem populus Iuda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israel."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:41",
"text": "Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda, et traduxerunt regem et domum eius Iordanem, omnesque viros David cum eo?"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:42",
"text": "Et respondit omnis vir Iuda ad viros Israel: Quia mihi propior est rex: cur irasceris super hac re? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt?"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 19,
"name": "II Samuel 19:43",
"text": "Et respondit vir Israel ad viros Iuda, et ait: Decem partibus maior ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi iniuriam, et non mihi nunciatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Iuda viris Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:1",
"text": "Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Iemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:2",
"text": "Et separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba filium Bochri: viri autem Iuda adh\u00e6serunt regi suo a Iordane usque Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:3",
"text": "Cumque venisset rex in domum suam in Ierusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis pr\u00e6bens: et non est ingressus ad eas, sed erant claus\u00e6 usque in diem mortis su\u00e6 in viduitate viventes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:4",
"text": "Dixit autem rex Amas\u00e6: Convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium, et tu adesto pr\u00e6sens."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:5",
"text": "Abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:6",
"text": "Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:7",
"text": "Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cerethi quoque et Phelethi: et omnes robusti exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:8",
"text": "Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:9",
"text": "Dixit itaque Ioab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amas\u00e6, quasi osculans eum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:10",
"text": "Porro Amasa non observavit gladium, quem habebat Ioab, qui percussit eum in latere, et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit, et mortuus est. Ioab autem, et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:11",
"text": "Interea quidam viri, cum stetissent iuxta cadaver Amas\u00e6, de sociis Ioab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Ioab comes David."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:12",
"text": "Amasa autem conspersus sanguine, iacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:13",
"text": "Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:14",
"text": "Porro ille transierat per omnes tribus Israel in Abelam, et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:15",
"text": "Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela, et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba, qu\u00e6 erat cum Ioab, moliebatur destruere muros."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:16",
"text": "Et exclamavit mulier sapiens de civitate: Audite, audite, dicite Ioab: Appropinqua huc, et loquar tecum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:17",
"text": "Qui cum accessisset ad eam, ait illi: Tu es Ioab? Et ille respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: Audi sermones ancill\u00e6 tu\u00e6. Qui respondit: Audio."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:18",
"text": "Rursumque illa, Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela: et sic perficiebant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:19",
"text": "Nonne ego sum qu\u00e6 respondeo veritatem in Israel, et tu qu\u00e6ris subvertere civitatem, et evertere matrem in Israel? Quare pr\u00e6cipitas hereditatem Domini?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:20",
"text": "Respondensque Ioab, ait: Absit, absit hoc a me: non pr\u00e6cipito, neque demolior."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:21",
"text": "Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim Seba, filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David: tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Ioab: Ecce caput eius mittetur ad te per murum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:22",
"text": "Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:23",
"text": "Fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israel: Banaias autem filius Ioiad\u00e6 super Cereth\u00e6os et Pheleth\u00e6os."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:24",
"text": "Aduram vero super tributa: porro Iosaphat filius Ahilud, a commentariis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:25",
"text": "Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "II Samuel 20:26",
"text": "Ira autem Iairites erat sacerdos David. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:1",
"text": "Facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Proper Saul, et domum eius sanguinum, quia occidit Gabaonitas."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:2",
"text": "Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos. (Porro Gabaonit\u00e6 non erant de filiis Israel, sed reliqui\u00e6 Amorrh\u00e6orum: filii quippe Israel iuraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Iuda.)"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:3",
"text": "Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:4",
"text": "Dixeruntque ei Gabaonit\u00e6: Non est nobis super argento et auro qu\u00e6stio, sed contra Saul, et contra domum eius: neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:5",
"text": "Qui dixerunt regi: Virum, qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:6",
"text": "Dentur nobis septem viri de filiis eius, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:7",
"text": "Pepercitque rex Miphiboseth filio Ionath\u00e6 filii Saul, propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:8",
"text": "Tulit itaque rex duos filios Respha fili\u00e6 Aia, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol fili\u00e6 Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:9",
"text": "et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:10",
"text": "Tollens autem Respha filia Aia, cilicium substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de c\u00e6lo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:11",
"text": "Et nunciata sunt David qu\u00e6 fecerat Respha, filia Aia, concubina Saul."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:12",
"text": "Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Ionath\u00e6 filii eius a viris Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:13",
"text": "et asportavit inde ossa Saul, et ossa Ionath\u00e6 filii eius: et colligentes ossa eorum, qui affixi fuerant,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:14",
"text": "sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionath\u00e6 filii eius in Terra Beniamin, in latere, in sepulchro Cis patris eius: feceruntque omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat rex, et repropitiatus est Deus terr\u00e6 post h\u00e6c."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:15",
"text": "Factum est autem rursum pr\u00e6lium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:16",
"text": "Iesbibenob, qui fuit de genere arapha, cuius ferrum hast\u00e6 trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:17",
"text": "Pr\u00e6sidioque ei fuit Abisai filius Sarvi\u00e6, et percussum Philisth\u00e6um interfecit. Tunc iuraverunt viri David, dicentes: Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:18",
"text": "Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisth\u00e6os: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe arapha de genere gigantum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:19",
"text": "Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisth\u00e6os, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Geth\u00e6um, cuius hastile hast\u00e6 erat quasi liciatorium texentium."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:20",
"text": "Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti quattuor, et erat de origine arapha."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:21",
"text": "Et blasphemavit Israel: percussit autem eum Ionathan filius Samaa fratris David."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "II Samuel 21:22",
"text": "Hi quattuor nati sunt de arapha in Geth, et ceciderunt in manu David, et servorum eius. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:1",
"text": "Locutus est autem David Domino verba carminis huius, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:2",
"text": "et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:3",
"text": "Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis me\u00e6: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:4",
"text": "Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:5",
"text": "Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:6",
"text": "Funes inferni circumdederunt me: pr\u00e6venerunt me laquei mortis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:7",
"text": "In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:8",
"text": "Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:9",
"text": "Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabit: carbones succensi sunt ab eo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:10",
"text": "Inclinavit c\u00e6los, et descendit: et caligo sub pedibus eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:11",
"text": "Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:12",
"text": "Posuit tenebras in circuitu suo latibulum: cribrans aquas de nubibus c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:13",
"text": "Pr\u00e6 fulgore in conspectu eius, succensi sunt carbones ignis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:14",
"text": "Tonabit de c\u00e6lo Dominus: et excelsus dabit vocem suam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:15",
"text": "Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:16",
"text": "Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:17",
"text": "Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:18",
"text": "Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:19",
"text": "Pr\u00e6venit me in die afflictionis me\u00e6, et factus est Dominus firmamentum meum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:20",
"text": "Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:21",
"text": "Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:22",
"text": "Quia custodivi vias Domini, et non egi impie, a Deo meo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:23",
"text": "Omnia enim iudicia eius in conspectu meo: et pr\u00e6cepta eius non amovi a me."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:24",
"text": "Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:25",
"text": "Et restituet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum, in conspectu oculorum suorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:26",
"text": "Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:27",
"text": "Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:28",
"text": "Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:29",
"text": "Quia tu lucerna mea Domine: et tu Domine illuminabis tenebras meas."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:30",
"text": "In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:31",
"text": "Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:32",
"text": "Quis est Deus pr\u00e6ter Dominum: et quis fortis pr\u00e6ter Deum nostrum?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:33",
"text": "Deus qui accinxit me fortitudine: et complanavit perfectam viam meam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:34",
"text": "Co\u00e6quans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:35",
"text": "Docens manus meas ad pr\u00e6lium, et componens quasi arcum \u00e6reum brachia mea."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:36",
"text": "Dedisti mihi clypeum salutis tu\u00e6: et mansuetudo tua multiplicavit me."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:37",
"text": "Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:38",
"text": "Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:39",
"text": "Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:40",
"text": "Accinxisti me fortitudine ad pr\u00e6lium: incurvasti resistentes mihi subtus me."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:41",
"text": "Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:42",
"text": "Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:43",
"text": "Delebo eos ut pulverem terr\u00e6: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:44",
"text": "Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput Gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:45",
"text": "Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:46",
"text": "Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:47",
"text": "Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis me\u00e6."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:48",
"text": "Deus qui das vindictas mihi, et deiicis populos sub me."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:49",
"text": "Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:50",
"text": "Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 22,
"name": "II Samuel 22:51",
"text": "Magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius in sempiternum. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:1",
"text": "H\u00e6c autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psaltes Israel:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:2",
"text": "Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:3",
"text": "Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel, Dominator hominum, iustus dominator in timore Dei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:4",
"text": "Sicut lux auror\u00e6, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:5",
"text": "Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum \u00e6ternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:6",
"text": "Pr\u00e6varicatores autem quasi spin\u00e6 evellentur universi: qu\u00e6 non tolluntur manibus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:7",
"text": "Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succens\u00e6 comburentur, usque ad nihilum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:8",
"text": "H\u00e6c nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:9",
"text": "Post hunc, Eleazar filius patrui eius Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:10",
"text": "Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisth\u00e6os donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus, qui fugerat, reversus est ad c\u00e6sorum spolia detrahenda."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:11",
"text": "Et post hunc, Semma filius Age de Arari. et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:12",
"text": "stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisth\u00e6os: et fecit Dominus salutem magnam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:13",
"text": "Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:14",
"text": "Et David erat in pr\u00e6sidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:15",
"text": "Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aqu\u00e6 de cisterna, qu\u00e6 est in Bethlehem iuxta portam!"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:16",
"text": "Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, qu\u00e6 erat iuxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:17",
"text": "dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. H\u00e6c fecerunt tres robustissimi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:18",
"text": "Abisai quoque frater Ioab filius Sarvi\u00e6, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:19",
"text": "et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:20",
"text": "Et Banaias filius Ioiad\u00e6 viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel: ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:21",
"text": "Ipse quoque interfecit virum \u00c6gyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu \u00c6gyptii, et interfecit eum hasta sua."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:22",
"text": "h\u00e6c fecit Banaias filius Ioiad\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:23",
"text": "Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:24",
"text": "Asael frater Ioab inter triginta, Elehanan filius patrui eius de Bethlehem,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:25",
"text": "Semma de Harodi, Elica de Harodi,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:26",
"text": "Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:27",
"text": "Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:28",
"text": "Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:29",
"text": "Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:30",
"text": "Banaia Pharathonites, Heddai de Torrente Gaas,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:31",
"text": "Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:32",
"text": "Eliaba de Salaboni. Filii Iassen, Ionathan,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:33",
"text": "Semma de Orori, Aiam filius Sarar Arorites,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:34",
"text": "Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:35",
"text": "Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:36",
"text": "Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:37",
"text": "Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarvi\u00e6,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:38",
"text": "Ira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 23,
"name": "II Samuel 23:39",
"text": "Urias Heth\u00e6us. Omnes triginta septem. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:1",
"text": "Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israel et Iudam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:2",
"text": "Dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:3",
"text": "Dixitque Ioab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:4",
"text": "Obtinuit autem sermo regis verba Ioab, et principum exercitus: egressusque est Ioab, et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:5",
"text": "Cumque pertransissent Iordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis, qu\u00e6 est in Valle Gad:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:6",
"text": "et per Iazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque iuxta Sidonem,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:7",
"text": "transierunt prope m\u0153nia Tyri, et omnem terram Hev\u00e6i et Chanan\u00e6i, veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:8",
"text": "et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Ierusalem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:9",
"text": "Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium: et de Iuda quingenta millia pugnatorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:10",
"text": "Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:11",
"text": "Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et Videntem David, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:12",
"text": "Vade, et loquere ad David: H\u00e6c dicit Dominus: Trium tibi datur optio, elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:13",
"text": "Cumque venisset Gad ad David, nunciavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua: aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:14",
"text": "Dixit autem David ad Gad: Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (mult\u00e6 enim misericordi\u00e6 eius sunt) quam in manus hominum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:15",
"text": "Immisitque Dominus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:16",
"text": "Cumque extendisset manum suam Angelus Domini super Ierusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait Angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. erat autem Angelus Domini iuxta aream Areuna Iebus\u00e6i."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:17",
"text": "Dixitque David ad Dominum cum vidisset Angelum c\u00e6dentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:18",
"text": "Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Iebus\u00e6i."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:19",
"text": "Et ascendit David iuxta sermonem Gad, quem pr\u00e6ceperat ei Dominus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:20",
"text": "Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos eius transire ad se:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:21",
"text": "et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid caus\u00e6 est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et \u00e6dificem altare Domino, et cesset interfectio qu\u00e6 grassatur in populo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:22",
"text": "Et ait Areuna ad David: Accipiat, et offerat dominus meus rex, sicut placet ei: habes boves in holocaustum, et plaustrum, et iuga boum in usum lignorum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:23",
"text": "Omnia dedit Areuna rex regi: dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:24",
"text": "Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "II Samuel 24:25",
"text": "et \u00e6dificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiatus est Dominus terr\u00e6, et cohibita est plaga ab Israel. "
}
]
}
]
},
{
"name": "I Kings",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:1",
"text": "Et rex David senuerat, habebatque \u00e6tatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:2",
"text": "Dixerunt ergo ei servi sui: Qu\u00e6ramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:3",
"text": "Qu\u00e6sierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:4",
"text": "Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei, rex vero non cognovit eam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:5",
"text": "Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens: Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros, qui currerent ante eum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:6",
"text": "Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:7",
"text": "Et sermo ei cum Ioab filio Sarvi\u00e6, et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoni\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:8",
"text": "Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Ioiad\u00e6, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David non erat cum Adonia."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:9",
"text": "Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus iuxta Lapidem zoheleth, qui erat vicinus Fonti rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Iuda servos regis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:10",
"text": "Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:11",
"text": "Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: Num audisti, quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:12",
"text": "Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:13",
"text": "Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei: Nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancill\u00e6 tu\u00e6, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:14",
"text": "Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:15",
"text": "Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:16",
"text": "inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex, Quid tibi, inquit, vis?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:17",
"text": "Qu\u00e6 respondens, ait: Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancill\u00e6 tu\u00e6, Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:18",
"text": "Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:19",
"text": "Mactavit boves, et pinguia qu\u00e6que, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Ioab principem militi\u00e6: Salomonem autem servum tuum non vocavit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:20",
"text": "Verumtamen domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis, quis sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:21",
"text": "Eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:22",
"text": "Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:23",
"text": "Et nunciaverunt regi, dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:24",
"text": "dixit Nathan: Domine mi rex, tu dixisti: Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:25",
"text": "Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem: illisque vescentibus, et bibentibus coram eo, et dicentibus: Vivat rex Adonias:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:26",
"text": "Me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Ioiad\u00e6, et Salomonem famulum tuum non vocavit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:27",
"text": "Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:28",
"text": "Et respondit rex David, dicens: Vocate ad me Bethsabee. Qu\u00e6 cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:29",
"text": "iuravit rex, et ait: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:30",
"text": "quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me: sic faciam hodie."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:31",
"text": "Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens: Vivat dominus meus David in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:32",
"text": "Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiad\u00e6. Qui cum ingressi fuissent coram rege,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:33",
"text": "dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam: et ducite eum in Gihon."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:34",
"text": "et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta in regem super Israel: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:35",
"text": "Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me: illique pr\u00e6cipiam ut sit dux super Israel, et super Iudam."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:36",
"text": "Et respondit Banaias filius Ioiad\u00e6, regi, dicens: Amen: sic loquatur Dominus Deus domini mei regis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:37",
"text": "Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:38",
"text": "Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Ioiad\u00e6, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:39",
"text": "Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:40",
"text": "Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et l\u00e6tantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:41",
"text": "Audivit autem Adonias, et omnes, qui invitati fuerant ab eo, iamque convivium finitum erat: sed et Ioab, audita voce tub\u00e6, ait: Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:42",
"text": "Adhuc illo loquente, Ionathas filius Abiathar sacerdotis venit: cui dixit Adonias: Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuncians."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:43",
"text": "Responditque Ionathas Adoni\u00e6: Nequaquam: Dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:44",
"text": "misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Ioiad\u00e6, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:45",
"text": "Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde l\u00e6tantes, et insonuit civitas: h\u00e6c est vox, quam audistis."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:46",
"text": "Sed et Salomon sedet super solium regni."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:47",
"text": "Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes: Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus eius super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:48",
"text": "et locutus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:49",
"text": "Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:50",
"text": "Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:51",
"text": "Et nunciaverunt Salomoni, dicentes: Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens: Iuret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:52",
"text": "Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 1,
"name": "I Kings 1:53",
"text": "Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari: et ingressus adoravit regem Salomonem: dixitque ei Salomon: Vade in domum tuam. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:1",
"text": "Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, pr\u00e6cepitque Salomoni filio suo, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:2",
"text": "Ego ingredior viam univers\u00e6 terr\u00e6: confortare, et esto vir."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:3",
"text": "Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis eius, ut custodias ceremonias eius, et pr\u00e6cepta eius, et iudicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa qu\u00e6 facis, et quocumque te verteris:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:4",
"text": "ut confirmet Dominus sermones suos, quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:5",
"text": "Tu quoque nosti qu\u00e6 fecerit mihi Ioab filius Sarvi\u00e6, qu\u00e6 fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amas\u00e6 filio Iether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem pr\u00e6lii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:6",
"text": "Facies ergo iuxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:7",
"text": "Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:8",
"text": "Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem, et iuravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:9",
"text": "tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias qu\u00e6 facies ei, deducesque canos eius cum sanguine ad inferos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:10",
"text": "Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:11",
"text": "Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis: in Ierusalem, triginta tribus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:12",
"text": "Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:13",
"text": "Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Qu\u00e6 dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:14",
"text": "Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:15",
"text": "Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me pr\u00e6posuerat omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:16",
"text": "Nunc ergo petitionem unam precor a te; ne confundas faciem meam. Qu\u00e6 dixit ad eum: Loquere."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:17",
"text": "Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:18",
"text": "Et ait Bethsabee: Bene, ego loquar pro te regi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:19",
"text": "Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum eius, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, qu\u00e6 sedit ad dexteram eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:20",
"text": "Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:21",
"text": "Qu\u00e6 ait: Detur Abisag Sunamitis Adoni\u00e6 fratri tuo uxor."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:22",
"text": "Responditque rex Salomon, et dixit matri su\u00e6: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoni\u00e6? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus maior me, et habet Abiathar sacerdotem, et Ioab filium Sarvi\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:23",
"text": "Iuravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: H\u00e6c faciat mihi Deus, et h\u00e6c addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:24",
"text": "Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:25",
"text": "Misitque rex Salomon per manum Banai\u00e6 filii Ioiad\u00e6, qui interfecit eum, et mortuus est."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:26",
"text": "Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum, equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:27",
"text": "Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:28",
"text": "Venit autem nuncius ad Ioab, quod Ioab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:29",
"text": "Nunciatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini, et esset iuxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Ioiad\u00e6, dicens: Vade, interfice eum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:30",
"text": "Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: H\u00e6c dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renunciavit Banaias regi sermonem, dicens: H\u00e6c locutus est Ioab, et h\u00e6c respondit mihi."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:31",
"text": "Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est: et interfice eum, et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Ioab, a me, et a domo patris mei."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:32",
"text": "Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militi\u00e6 Israel, et Amasam filium Iether principem exercitus Iuda:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:33",
"text": "et revertetur sanguis illorum in caput Ioab, et in caput seminis eius in sempiternum. David autem et semini eius, et domui, et throno illius sit pax usque in \u00e6ternum a Domino."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:34",
"text": "Ascendit itaque Banaias filius Ioiad\u00e6, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:35",
"text": "Et constituit rex Banaiam filium Ioiad\u00e6 pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:36",
"text": "Misit quoque rex, et vocavit Semei, dixitque ei: \u00c6difica tibi domum in Ierusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:37",
"text": "Quacumque autem die egressus fueris, et transieris Torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:38",
"text": "Dixitque Semei regi: Bonus sermo. sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:39",
"text": "Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nunciatumque est Semei quod servi eius issent in Geth."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:40",
"text": "Et surrexit Semei, et stravit asinum suum: ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:41",
"text": "Nunciatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem, et rediisset."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:42",
"text": "Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et pr\u00e6dixi tibi: Quacumque die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:43",
"text": "Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini, et pr\u00e6ceptum quod pr\u00e6ceperam tibi?"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:44",
"text": "Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:45",
"text": "Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 2,
"name": "I Kings 2:46",
"text": "Iussit itaque rex Banai\u00e6 filio Ioiad\u00e6: qui egressus, percussit eum, et mortuus est. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:1",
"text": "Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est Pharaoni regi \u00c6gypti: accepit namque filiam eius, et adduxit in civitatem David, donec compleret \u00e6dificans domum suam, et domum Domini, et murum Ierusalem per circuitum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:2",
"text": "Attamen populus immolabat in excelsis: non enim \u00e6dificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:3",
"text": "Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in pr\u00e6ceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:4",
"text": "Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:5",
"text": "Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:6",
"text": "Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et iustitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:7",
"text": "Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum, et introitum meum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:8",
"text": "Et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest pr\u00e6 multitudine."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:9",
"text": "Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum iudicare possit, et discernere inter bonum et malum. quis enim poterit iudicare populum istum, populum tuum hunc multum?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:10",
"text": "Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset huiuscemodi rem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:11",
"text": "Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:12",
"text": "ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:13",
"text": "Sed et h\u00e6c, qu\u00e6 non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:14",
"text": "Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris pr\u00e6cepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:15",
"text": "Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca f\u0153deris Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:16",
"text": "Tunc venerunt du\u00e6 mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:17",
"text": "quarum una ait: Obsecro, mi Domine: ego et mulier h\u00e6c habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:18",
"text": "Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et h\u00e6c: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:19",
"text": "Mortuus est autem filius mulieris huius nocte. dormiens quippe oppressit eum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:20",
"text": "Et consurgens intempest\u00e6 noctis silentio, tulit filium meum de latere meo ancill\u00e6 tu\u00e6 dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:21",
"text": "Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:22",
"text": "Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. Econtrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:23",
"text": "Tunc rex ait: H\u00e6c dicit, Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est. Et ista respondit, Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:24",
"text": "Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:25",
"text": "Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:26",
"text": "Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem: (commota sunt quippe viscera eius super filio suo) Obsecro domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. Econtrario illa dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:27",
"text": "Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: h\u00e6c est enim mater eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "I Kings 3:28",
"text": "Audivit itaque omnis Israel iudicium quod iudicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:1",
"text": "Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:2",
"text": "et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:3",
"text": "Elihoreph, et Ahia filii Sisa scrib\u00e6: Iosaphat filius Ahilud a commentariis:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:4",
"text": "Banaias filius Ioiad\u00e6 super exercitum: Sadoc autem, et Abiathar sacerdotes."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:5",
"text": "Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:6",
"text": "et Ahisar pr\u00e6positus domus: et Adoniram filius Abda super tributa."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:7",
"text": "Habebat autem Salomon duodecim pr\u00e6fectos super omnem Israel, qui pr\u00e6bebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:8",
"text": "Et h\u00e6c nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:9",
"text": "Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:10",
"text": "Benhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:11",
"text": "Benabinadab, cuius omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:12",
"text": "Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, qu\u00e6 est iuxta Sarthana subter Iezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:13",
"text": "Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse pr\u00e6erat in omni regione Argob, qu\u00e6 est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, qu\u00e6 habebant seras \u00e6reas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:14",
"text": "Ahinadab filius Addo pr\u00e6erat in Manaim."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:15",
"text": "Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:16",
"text": "Baana filius Husi, in Aser, et in Baloth."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:17",
"text": "Iosaphat filius Pharue, in Issachar."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:18",
"text": "Semei filius Ela, in Beniamin."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:19",
"text": "Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrh\u00e6i et Og regis Basan, super omnia qu\u00e6 erant in illa terra."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:20",
"text": "Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque l\u00e6tantes."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:21",
"text": "Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terr\u00e6 Philisthiim usque ad terminum \u00c6gypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vit\u00e6 eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:22",
"text": "Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori simil\u00e6, et sexaginta cori farin\u00e6,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:23",
"text": "decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:24",
"text": "Ipse enim obtinebat omnem regionem, qu\u00e6 erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:25",
"text": "Habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:26",
"text": "Et habebat Salomon quadraginta millia pr\u00e6sepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:27",
"text": "Nutriebantque eos supradicti regis pr\u00e6fecti: sed et necessaria mens\u00e6 regis Salomonis cum ingenti cura pr\u00e6bebant in tempore suo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:28",
"text": "Hordeum quoque, et paleas equorum, et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:29",
"text": "Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, qu\u00e6 est in littore maris."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:30",
"text": "Et pr\u00e6cedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et \u00c6gyptiorum,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:31",
"text": "et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:32",
"text": "Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque et mille."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:33",
"text": "Et disputavit super lignis a cedro, qu\u00e6 est in Libano, usque ad hyssopum, qu\u00e6 egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "I Kings 4:34",
"text": "Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terr\u00e6, qui audiebant sapientiam eius. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:1",
"text": "Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:2",
"text": "Misit autem Salomon ad Hiram, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:3",
"text": "Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit \u00e6dificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:4",
"text": "Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum: et non est satan, neque occursus malus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:5",
"text": "Quamobrem cogito \u00e6dificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse \u00e6dificabit domum nomini meo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:6",
"text": "Pr\u00e6cipe igitur ut pr\u00e6cidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna c\u00e6dere sicut Sidonii."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:7",
"text": "Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, l\u00e6tatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:8",
"text": "Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi qu\u00e6cumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:9",
"text": "Servi mei deponent ea de Libano ad mare: et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi; et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: pr\u00e6bebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui me\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:10",
"text": "Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, iuxta omnem voluntatem eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:11",
"text": "Salomon autem pr\u00e6bebat Hiram coros tritici, viginti millia, in cibum domui eius, et viginti coros purissimi olei: h\u00e6c tribuebat Salomon Hiram per singulos annos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:12",
"text": "Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo f\u0153dus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:13",
"text": "Elegitque rex Salomon operarios de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:14",
"text": "Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis: et Adoniram erat super huiuscemodi indictione."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:15",
"text": "Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:16",
"text": "absque pr\u00e6positis qui pr\u00e6erant singulis operibus, numero trium millium, et trecentorum pr\u00e6cipientium populo et his qui faciebant opus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:17",
"text": "Pr\u00e6cepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "I Kings 5:18",
"text": "quos dolaverunt c\u00e6mentarii Salomonis, et c\u00e6mentarii Hiram: porro Giblii pr\u00e6paraverunt ligna et lapides ad \u00e6dificandam domum. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:1",
"text": "Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de Terra \u00c6gypti, in anno quarto, mense Zio, (ipse est mensis secundus) regni Salomonis super Israel, \u00e6dificari c\u0153pit domus Domino."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:2",
"text": "Domus autem, quam \u00e6dificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:3",
"text": "Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, iuxta mensuram latitudinis templi: et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:4",
"text": "Fecitque in templo fenestras obliquas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:5",
"text": "Et \u00e6dificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:6",
"text": "Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non h\u00e6rerent muris templi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:7",
"text": "Domus autem cum \u00e6dificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis \u00e6dificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum \u00e6dificaretur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:8",
"text": "Ostium lateris medii in parte erat domus dextr\u00e6: et per cochleam ascendebant in medium c\u0153naculum, et a medio in tertium."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:9",
"text": "Et \u00e6dificavit domum, et consummavit eam: texit quoque domum laquearibus cedrinis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:10",
"text": "Et \u00e6dificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:11",
"text": "Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:12",
"text": "Domus h\u00e6c, quam \u00e6dificas, si ambulaveris in pr\u00e6ceptis meis, et iudicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea: firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:13",
"text": "Et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:14",
"text": "Igitur \u00e6dificavit Salomon domum, et consummavit eam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:15",
"text": "Et \u00e6dificavit parietes domus intrinsecus, tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:16",
"text": "\u00c6dificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in sanctum Sanctorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:17",
"text": "Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:18",
"text": "Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas, et iuncturas suas fabrefactas et c\u00e6laturas eminentes: omnia cedrinis tabulis vestiebantur: nec omnino lapis apparere poterat in pariete."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:19",
"text": "Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam f\u0153deris Domini."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:20",
"text": "Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo. sed et altare vestivit cedro."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:21",
"text": "Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:22",
"text": "Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur: sed et totum altare oraculi texit auro."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:23",
"text": "Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:24",
"text": "Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera: id est, decem cubitos habentes, a summitate al\u00e6 unius usque ad al\u00e6 alterius summitatem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:25",
"text": "Decem quoque cubitorum erat cherub secundus: in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:26",
"text": "id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:27",
"text": "Posuitque cherubim in medio templi interioris: extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum: al\u00e6 autem alter\u00e6 in media parte templi se invicem contingebant."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:28",
"text": "Texit quoque cherubim auro."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:29",
"text": "Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis c\u00e6laturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:30",
"text": "Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:31",
"text": "Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:32",
"text": "Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro: et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:33",
"text": "Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:34",
"text": "et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:35",
"text": "Et sculpsit cherubim, et palmas, et c\u00e6laturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:36",
"text": "Et \u00e6dificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:37",
"text": "Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 6,
"name": "I Kings 6:38",
"text": "et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus) perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis: \u00e6dificavitque eam annis septem. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:1",
"text": "Domum autem suam \u00e6dificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:2",
"text": "\u00c6dificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis: et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas: ligna quippe cedrina exciderat in columnas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:3",
"text": "Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, qu\u00e6 quadragintaquinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:4",
"text": "contra se invicem positas,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:5",
"text": "et e regione se respicientes, \u00e6quali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis \u00e6qualia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:6",
"text": "Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis: et alteram porticum in facie maioris porticus: et columnas, et epistylia super columnas."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:7",
"text": "Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit: et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:8",
"text": "Et domuncula, in qua sedebatur ad iudicandum, erat in media porticu, simili opere. Domum quoque fecit fili\u00e6 Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:9",
"text": "Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant: a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium maius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:10",
"text": "Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:11",
"text": "Et desuper lapides pretiosi \u00e6qualis mensur\u00e6 secti erant, similiterque de cedro."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:12",
"text": "Et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro: necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:13",
"text": "Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:14",
"text": "filium mulieris vidu\u00e6 de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem \u00e6rarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina ad faciendum omne opus ex \u00e6re. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:15",
"text": "Et finxit duas columnas \u00e6reas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam: et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:16",
"text": "Duo quoque capitella fecit, qu\u00e6 ponerentur super capita columnarum, fusilia ex \u00e6re: quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:17",
"text": "et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat: septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:18",
"text": "Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella, qu\u00e6 erant super summitatem, malogranatorum: eodem modo fecit et capitello secundo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:19",
"text": "Capitella autem, qu\u00e6 erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:20",
"text": "Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram column\u00e6 contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:21",
"text": "Et statuit duas columnas in porticu templi: cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Iachin: similiter erexit columnam secundam: et vocavit nomen eius Booz."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:22",
"text": "Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit: perfectumque est opus columnarum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:23",
"text": "Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu: quinque cubitorum altitudo eius, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:24",
"text": "Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare: duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:25",
"text": "Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad Aquilonem, et tres ad Occidentem, et tres ad Meridiem, et tres ad Orientem, et mare super eos desuper erat: quorum posteriora universa intrinsecus latitabant."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:26",
"text": "Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat: labiumque eius, quasi labium calicis, et folium repandi lilii: duo millia batos capiebat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:27",
"text": "Et fecit decem bases \u00e6neas, quattuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quattuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:28",
"text": "Et ipsum opus basium, interrasile erat: et sculptur\u00e6 inter iuncturas."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:29",
"text": "Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim: et in iuncturis similiter desuper: et subter leones, et boves quasi lora ex \u00e6re dependentia."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:30",
"text": "Et quattuor rot\u00e6 per bases singulas, et axes \u00e6rei: et per quattuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:31",
"text": "Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate: et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium: in angulis autem columnarum vari\u00e6 c\u00e6latur\u00e6 erant: et media intercolumnia, quadrata non rotunda."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:32",
"text": "Quattuor quoque rot\u00e6, qu\u00e6 per quattuor angulos basis erant, coh\u00e6rebant sibi subter basim: una rota habebat altitudinis cubitum et semis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:33",
"text": "Tales autem rot\u00e6 erant quales solent in curru fieri: et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:34",
"text": "Nam et humeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:35",
"text": "In summitate autem basis erat qu\u00e6dam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta, ut luter desuper posset imponi, habens c\u00e6laturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:36",
"text": "Sculpsit quoque in tabulatis illis, qu\u00e6 erant ex \u00e6re, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non c\u00e6lata, sed apposita per circuitum viderentur."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:37",
"text": "In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:38",
"text": "Fecit quoque decem luteres \u00e6neos: quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quattuor cubitorum: singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:39",
"text": "Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram: mare autem posuit ad dexteram partem templi contra Orientem ad Meridiem."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:40",
"text": "Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:41",
"text": "Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos: et retiacula duo, ut operirent duos funiculos, qui erant super capita columnarum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:42",
"text": "Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis: duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum, qui erant super capita columnarum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:43",
"text": "Et bases decem, et luteres decem super bases."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:44",
"text": "Et mare unum, et boves duodecim subter mare."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:45",
"text": "Et lebetes, et scutras, et hamulas. omnia vasa, qu\u00e6 fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:46",
"text": "In campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:47",
"text": "Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus \u00e6ris."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:48",
"text": "Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:49",
"text": "et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro puro: et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:50",
"text": "et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo: et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 7,
"name": "I Kings 7:51",
"text": "Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit qu\u00e6 sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:1",
"text": "Tunc congregati sunt omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem in Ierusalem: ut deferrent arcam f\u0153deris Domini, de civitate David, id est, de Sion."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:2",
"text": "Convenitque ad regem Salomonem universus Israel in mense Ethanim, in solemni die, ipse est mensis septimus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:3",
"text": "Veneruntque cuncti senes de Israel, et tulerunt arcam sacerdotes,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:4",
"text": "et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum f\u0153deris, et omnia vasa Sanctuarii, qu\u00e6 erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levit\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:5",
"text": "Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israel, qu\u00e6 convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque \u00e6stimatione et numero."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:6",
"text": "Et intulerunt sacerdotes arcam f\u0153deris Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum subter alas cherubim."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:7",
"text": "Siquidem cherubim expandebant alas super locum arc\u00e6, et protegebant arcam, et vectes eius desuper."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:8",
"text": "Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris Sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:9",
"text": "In arca autem non erat aliud nisi du\u00e6 tabul\u00e6 lapide\u00e6, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus f\u0153dus cum filiis Israel, cum egrederentur de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:10",
"text": "Factum est autem, cum exissent sacerdotes de Sanctuario, nebula implevit domum Domini,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:11",
"text": "et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:12",
"text": "Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:13",
"text": "\u00c6dificans \u00e6dificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium tuum in sempiternum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:14",
"text": "Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesi\u00e6 Israel: omnia enim ecclesia Israel stabat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:15",
"text": "Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israel, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus eius perfecit, dicens:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:16",
"text": "A die, qua eduxi populum meum Israel de \u00c6gypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israel, ut \u00e6dificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Israel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:17",
"text": "Voluitque David pater meus \u00e6dificare domum nomini Domini Dei Israel:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:18",
"text": "et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo \u00e6dificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:19",
"text": "Verumtamen tu non \u00e6dificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse \u00e6dificabit domum nomini meo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:20",
"text": "Confirmavit Dominus sermonem suum, quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et \u00e6dificavi domum nomini Domini Dei Israel."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:21",
"text": "Et constitui ibi locum arc\u00e6, in qua f\u0153dus Domini est, quod percussit cum patribus nostris, quando egressi sunt de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:22",
"text": "Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesi\u00e6 Israel, et expandit manus suas in c\u00e6lum,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:23",
"text": "et ait: Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in c\u00e6lo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:24",
"text": "Qui custodisti servo tuo David patri meo qu\u00e6 locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut h\u00e6c dies probat."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:25",
"text": "Nunc igitur Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David patri meo qu\u00e6 locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:26",
"text": "Et nunc Domine Deus Israel firmentur verba tua, qu\u00e6 locutus es servo tuo David patri meo."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:27",
"text": "Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim c\u00e6lum, et c\u00e6li c\u00e6lorum te capere non possunt, quanto magis domus h\u00e6c, quam \u00e6dificavi?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:28",
"text": "Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces eius Domine Deus meus: audi hymnum et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:29",
"text": "ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem, quam orat in loco isto ad te servus tuus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:30",
"text": "Ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in c\u00e6lo, et cum exaudieris, propitius eris."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:31",
"text": "Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod iuramentum, quo teneatur astrictus; et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:32",
"text": "tu exaudies in c\u00e6lo: et facies, et iudicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput eius, iustificansque iustum, et retribuens ei secundum iustitiam suam."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:33",
"text": "Si fugerit populus tuus Israel inimicos suos (quia peccaturus est tibi) et agentes p\u0153nitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac;"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:34",
"text": "exaudi in c\u00e6lo, et dimitte peccatum populi tui Israel, et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:35",
"text": "Si clausum fuerit c\u00e6lum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, p\u0153nitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:36",
"text": "exaudi eos in c\u00e6lo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israel: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:37",
"text": "Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aer, aut \u00e6rugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus eius portas obsidens, omnis plaga, universa infirmitas,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:38",
"text": "cuncta devotatio, et imprecatio, qu\u00e6 acciderit omni homini de populo tuo Israel: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:39",
"text": "tu exaudies in c\u00e6lo in loco habitationis tu\u00e6, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor eius (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum)"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:40",
"text": "ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terr\u00e6, quam dedisti patribus nostris."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:41",
"text": "Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:42",
"text": "extentum ubique) cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:43",
"text": "tu exaudies in c\u00e6lo, in firmamento habitaculi tui et facies omnia, pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israel, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam \u00e6dificavi."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:44",
"text": "Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos, per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra domum, quam \u00e6dificavi nomini tuo,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:45",
"text": "et exaudies in c\u00e6lo orationes eorum, et preces eorum, et facies iudicium eorum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:46",
"text": "Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:47",
"text": "et egerint p\u0153nitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus, inique egimus, impie gessimus:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:48",
"text": "et reversi fuerint ad te in universo corde suo, et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terr\u00e6 su\u00e6, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod \u00e6dificavi nomini tuo:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:49",
"text": "exaudies in c\u00e6lo, in firmamento solii tui orationes eorum, et preces eorum, et facies iudicium eorum:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:50",
"text": "et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus pr\u00e6varicati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis, qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:51",
"text": "Populus enim tuus est, et hereditas tua, quos eduxisti de Terra \u00c6gypti, de medio fornacis ferre\u00e6."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:52",
"text": "Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israel, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:53",
"text": "Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terr\u00e6, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de \u00c6gypto Domine Deus."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:54",
"text": "Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem, et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in c\u00e6lum."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:55",
"text": "Stetit ergo, et benedixit omni ecclesi\u00e6 Israel voce magna, dicens:"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:56",
"text": "Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel, iuxta omnia qu\u00e6 locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, qu\u00e6 locutus est per Moysen servum suum."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:57",
"text": "Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque proiiciens."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:58",
"text": "Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius, et custodiamus mandata eius, et ceremonias eius, et iudicia qu\u00e6cumque mandavit patribus nostris."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:59",
"text": "Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo, et populo suo Israel per singulos dies:"
},
{
"verse": 60,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:60",
"text": "ut sciant omnes populi terr\u00e6, quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:61",
"text": "Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis eius, et custodiamus mandata eius, sicut et hodie."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:62",
"text": "Igitur rex, et omnis Israel cum eo, immolabant victimas coram Domino."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:63",
"text": "Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex, et filii Israel."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:64",
"text": "In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare \u00e6reum, quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:65",
"text": "Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad Rivum \u00c6gypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quattuordecim diebus."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 8,
"name": "I Kings 8:66",
"text": "Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua l\u00e6tantes, et alacri corde super omnibus bonis, qu\u00e6 fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:1",
"text": "Factum est autem cum perfecisset Salomon \u00e6dificium domus Domini, et \u00e6dificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:2",
"text": "apparuit ei Dominus secundo sicut apparuerat ei in Gabaon."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:3",
"text": "Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc, quam \u00e6dificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:4",
"text": "Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis, et in \u00e6quitate: et feceris omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi, et legitima mea et iudicia mea servaveris,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:5",
"text": "ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:6",
"text": "Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea, et ceremonias meas, quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:7",
"text": "auferam Israel de superficie terr\u00e6, quam dedi eis: et templum quod sanctificavi nomini meo, proiiciam a conspectu meo, eritque Israel in proverbium, et in fabulam cunctis populis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:8",
"text": "Et domus h\u00e6c erit in exemplum: omnis, qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terr\u00e6 huic, et domui huic?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:9",
"text": "Et respondebunt: Quia derelinquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de Terra \u00c6gypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:10",
"text": "Expletis autem annis viginti postquam \u00e6dificaverat Salomon duas domos, id est domum Domini, et domum regis,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:11",
"text": "(Hiram rege Tyri pr\u00e6bente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum iuxta omne quod opus habuerat) tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in Terra Galil\u00e6\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:12",
"text": "Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida, qu\u00e6 dederat ei Salomon, et non placuerunt ei,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:13",
"text": "et ait: H\u00e6cine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas Terram chabul, usque in diem hanc."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:14",
"text": "Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:15",
"text": "H\u00e6c est summa expensarum, quam obtulit rex Salomon ad \u00e6dificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Ierusalem, et Heser, et Mageddo et Gazer."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:16",
"text": "Pharao rex \u00c6gypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni: et Chanan\u00e6um, qui habitabat in civitate, interfecit, et dedit eam in dotem fili\u00e6 su\u00e6 uxori Salomonis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:17",
"text": "\u00c6dificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:18",
"text": "et Balaath, et Palmiram in Terra solitudinis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:19",
"text": "Et omnes vicos, qui ad se pertinebant, et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut \u00e6dificaret in Ierusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis su\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:20",
"text": "Universum populum, qui remanserat de Amorrh\u00e6is, et Heth\u00e6is, et Pherez\u00e6is, et Hev\u00e6is, et Iebus\u00e6is, qui non sunt de filiis Israel:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:21",
"text": "horum filios, qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare: fecit Salomon tributarios, usque in diem hanc."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:22",
"text": "De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri eius, et principes, et duces, et pr\u00e6fecti curruum et equorum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:23",
"text": "Erant autem principes super omnia opera Salomonis pr\u00e6positi quingenti quinquaginta, qui habebant subiectum populum, et statutis operibus imperabant."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:24",
"text": "Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam \u00e6dificaverat ei Salomon: tunc \u00e6dificavit Mello."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:25",
"text": "Offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta, et pacificas victimas super altare, quod \u00e6dificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:26",
"text": "Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, qu\u00e6 est iuxta Ailath in littore Maris rubri, in Terra Idum\u00e6\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:27",
"text": "Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "I Kings 9:28",
"text": "Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:1",
"text": "Sed et Regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in \u00e6nigmatibus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:2",
"text": "Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu, et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa qu\u00e6 habebat in corde suo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:3",
"text": "Et docuit eam Salomon omnia verba, qu\u00e6 proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:4",
"text": "Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum, quam \u00e6dificaverat,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:5",
"text": "et cibos mens\u00e6 eius, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta, qu\u00e6 offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:6",
"text": "dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audivi in terra mea"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:7",
"text": "super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nunciata non fuerit: maior est sapientia et opera tua, quam rumor, quem audivi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:8",
"text": "Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:9",
"text": "Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:10",
"text": "Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea qu\u00e6 dedit regina Saba regi Salomoni."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:11",
"text": "(Sed et classis Hiram, qu\u00e6 portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:12",
"text": "Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regi\u00e6, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata huiuscemodi ligna thyina, neque visa usque in pr\u00e6sentem diem.)"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:13",
"text": "Rex autem Salomon dedit regin\u00e6 Saba omnia qu\u00e6 voluit, et petivit ab eo: exceptis his, qu\u00e6 ultro obtulerat ei munere regio. Qu\u00e6 reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:14",
"text": "Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:15",
"text": "excepto eo, quod afferebant viri, qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabi\u00e6, ducesque terr\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:16",
"text": "Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:17",
"text": "Et trecentas peltas ex auro probato: trecent\u00e6 min\u00e6 auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:18",
"text": "Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:19",
"text": "qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et du\u00e6 manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant iuxta manus singulas."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:20",
"text": "Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:21",
"text": "Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:22",
"text": "quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:23",
"text": "Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terr\u00e6 divitiis, et sapientia."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:24",
"text": "Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:25",
"text": "Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:26",
"text": "Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei milla quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Ierusalem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:27",
"text": "Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Ierusalem, quanta et lapidum: et cedrorum pr\u00e6buit multitudinem quasi sycomoros, qu\u00e6 nascuntur in campestribus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:28",
"text": "Et educebantur equi Salomoni de \u00c6gypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "I Kings 10:29",
"text": "Egrediebatur autem quadriga ex \u00c6gypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Heth\u00e6orum et Syri\u00e6 equos venundabant. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:1",
"text": "Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idum\u00e6as, et Sidonias, et Hetth\u00e6as:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:2",
"text": "de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:3",
"text": "Fueruntque ei uxores quasi regin\u00e6 septingent\u00e6, et concubin\u00e6 trecent\u00e6: et averterunt mulieres cor eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:4",
"text": "Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:5",
"text": "Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:6",
"text": "Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum, sicut David pater eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:7",
"text": "Tunc \u00e6dificavit Salomon fanum Chamos, idolo Moab, in monte qui est contra Ierusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:8",
"text": "Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, qu\u00e6 adolebant thura, et immolabant diis suis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:9",
"text": "Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israel, qui apparuerat ei secundo,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:10",
"text": "et pr\u00e6ceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos, et non custodivit qu\u00e6 mandavit ei Dominus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:11",
"text": "Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et pr\u00e6cepta mea, qu\u00e6 mandavi tibi, dirumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:12",
"text": "Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:13",
"text": "nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Ierusalem quam elegi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:14",
"text": "Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idum\u00e6um de semine regio, qui erat in Edom."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:15",
"text": "Cum enim esset David in Idum\u00e6a, et ascendisset Ioab princeps militi\u00e6 ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idum\u00e6a"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:16",
"text": "(sex enim mensibus ibi moratus est Ioad, et omnis Israel, donec interimeret omne masculinum in Idum\u00e6a)"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:17",
"text": "fugit Adad ipse, et viri Idum\u00e6i de servis patris eius cum eo, ut ingrederetur \u00c6gyptum: erat autem Adad puer parvulus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:18",
"text": "Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt \u00c6gyptum ad Pharaonem regem \u00c6gypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:19",
"text": "Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem, sororem uxoris su\u00e6 germanam Taphnes regin\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:20",
"text": "Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:21",
"text": "Cumque audisset Adad in \u00c6gypto, dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Ioab principem militi\u00e6, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:22",
"text": "Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut qu\u00e6ras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:23",
"text": "Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:24",
"text": "et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:25",
"text": "eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israel, regnavitque in Syria."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:26",
"text": "Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrath\u00e6us, de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva, mulier vidua: levavit manum contra regem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:27",
"text": "Et h\u00e6c est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon \u00e6dificavit Mello, et co\u00e6quavit voraginem civitatis David patris sui."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:28",
"text": "Erat autem Ieroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bon\u00e6 indolis et industrium, constituerat eum pr\u00e6fectum super tributa univers\u00e6 domus Ioseph."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:29",
"text": "Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:30",
"text": "Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus erat, scidit in duodecim partes."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:31",
"text": "Et ait ad Ieroboam: Tolle tibi decem scissuras: h\u00e6c enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:32",
"text": "Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:33",
"text": "eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret iustitiam coram me, et pr\u00e6cepta mea, et iudicia sicut David pater eius."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:34",
"text": "Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6, propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit mandata mea et pr\u00e6cepta mea."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:35",
"text": "Auferam autem regnum de manu filii eius, et dabo tibi decem tribus:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:36",
"text": "filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:37",
"text": "Te autem assumam, et regnabis super omnia, qu\u00e6 desiderat anima tua, erisque rex super Israel."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:38",
"text": "Si igitur audieris omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et pr\u00e6cepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et \u00e6dificabo tibi domum fidelem, quomodo \u00e6dificavi David domum, et tradam tibi Israel:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:39",
"text": "et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:40",
"text": "Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam: qui surrexit, et aufugit in \u00c6gyptum ad Sesac regem \u00c6gypti, et fuit in \u00c6gypto usque ad mortem Salomonis."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:41",
"text": "Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia qu\u00e6 fecit, et sapientia eius: ecce universa scripta sunt in Libro verborum dierum Salomonis."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:42",
"text": "Dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 11,
"name": "I Kings 11:43",
"text": "Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in Civitate David patris sui, regnavitque Roboam filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:1",
"text": "Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:2",
"text": "At vero Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in \u00c6gypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte eius, reversus est de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:3",
"text": "Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Ieroboam, et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:4",
"text": "Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:5",
"text": "Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:6",
"text": "iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:7",
"text": "Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:8",
"text": "Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:9",
"text": "dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac iugum quod imposuit pater tuus super nos?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:10",
"text": "Et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:11",
"text": "Et nunc pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem c\u00e6dam vos scorpionibus"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:12",
"text": "Venit ergo Ieroboam, et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:13",
"text": "Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:14",
"text": "et locutus est eis secundum consilium iuvenum, dicens: Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem c\u00e6dam vos scorpionibus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:15",
"text": "Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahi\u00e6 Silonit\u00e6, ad Ieroboam filium Nabat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:16",
"text": "Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Qu\u00e6 nobis pars in David? vel qu\u00e6 hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua Israel, nunc vide domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:17",
"text": "Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iuda, regnavit Roboam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:18",
"text": "Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Ierusalem:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:19",
"text": "recessitque Israel a domo David, usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:20",
"text": "Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Ieroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato c\u0153tu, et constituerunt eum regem super omnem Israel, nec secutus est quisquam domum David pr\u00e6ter tribum Iuda solam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:21",
"text": "Venit autem Roboam Ierusalem, et congregavit universam domum Iuda, et tribum Beniamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israel, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:22",
"text": "Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:23",
"text": "Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad omnem domum Iuda, et Beniamin, et reliquos de populo, dicens:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:24",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel: revertatur vir in domum suam, a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere sicut eis pr\u00e6ceperat Dominus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:25",
"text": "\u00c6dificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde \u00e6dificavit Phanuel."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:26",
"text": "Dixitque Ieroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:27",
"text": "si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem: et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda, interficientque me, et revertentur ad eum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:28",
"text": "Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Ierusalem: Ecce dii tui Israel, qui te eduxerunt de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:29",
"text": "Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:30",
"text": "et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:31",
"text": "Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:32",
"text": "Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, qu\u00e6 celebrabatur in Iuda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, qu\u00e6 fecerat."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 12,
"name": "I Kings 12:33",
"text": "Et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo: et fecit sollemnitatem filiis Israel, et ascendit super altare, ut adoleret incensum. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:1",
"text": "Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare, et thus iaciente."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:2",
"text": "Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait: Altare, altare, h\u00e6c dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum super te incendet."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:3",
"text": "Deditque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum quod locutus est Dominus: Ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:4",
"text": "Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite eum. Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum: nec valuit retrahere eam ad se."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:5",
"text": "Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, iuxta signum quod pr\u00e6dixerat vir Dei in sermone Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:6",
"text": "Et ait rex ad virum Dei: Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:7",
"text": "Locutus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:8",
"text": "Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tu\u00e6, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:9",
"text": "sic enim mandatum est mihi in sermone Domini pr\u00e6cipientis: Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:10",
"text": "Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter, quo venerat in Bethel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:11",
"text": "Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel, ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera, qu\u00e6 fecerat vir Dei illa die in Bethel: et verba qu\u00e6 locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:12",
"text": "Et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:13",
"text": "Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:14",
"text": "et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum: et ait illi: Tune es vir Dei qui venisti de Iuda? Respondit ille: Ego sum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:15",
"text": "Dixitque ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:16",
"text": "Qui ait: Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:17",
"text": "quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam, qua ieris."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:18",
"text": "Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui: et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:19",
"text": "et reduxit secum: comedit ergo panem in domo eius, et bibit aquam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:20",
"text": "Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:21",
"text": "Et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum, quod pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:22",
"text": "et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo pr\u00e6cepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:23",
"text": "Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophet\u00e6, quem reduxerat."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:24",
"text": "Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver eius proiectum in itinere: asinus autem stabat iuxta illum, et leo stabat iuxta cadaver."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:25",
"text": "Et ecce, viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via, et leonem stantem iuxta cadaver. Et venerunt et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes ille senex habitabat."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:26",
"text": "Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit iuxta verbum Domini, quod locutus est ei."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:27",
"text": "Dixitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:28",
"text": "et ille abiisset, invenit cadaver eius proiectum in via, et asinum et leonem stantem iuxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec l\u00e6sit asinum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:29",
"text": "Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophet\u00e6 senis ut plangeret eum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:30",
"text": "Et posuit cadaver eius in sepulchro suo: et planxerunt eum: Heu heu mi frater."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:31",
"text": "Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos: Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro, in quo vir Dei sepultus est: iuxta ossa eius ponite ossa mea."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:32",
"text": "Profecto enim veniet sermo, quem pr\u00e6dixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, qu\u00e6 sunt in urbibus Samari\u00e6."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:33",
"text": "Post verba h\u00e6c non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed econtrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum: quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 13,
"name": "I Kings 13:34",
"text": "Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam, et eversa est, et deleta de superficie terr\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:1",
"text": "In tempore illo \u00e6grotavit Abia filius Ieroboam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:2",
"text": "Dixitque Ieroboam uxori su\u00e6: Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam: et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi, quod regnaturus essem super populum hunc."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:3",
"text": "Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:4",
"text": "Fecit ut dixerat, uxor Ieroboam: et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahi\u00e6: at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius pr\u00e6 senectute."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:5",
"text": "Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Ieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui \u00e6grotat. h\u00e6c et h\u00e6c loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse qu\u00e6 erat,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:6",
"text": "audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, et ait: Ingredere uxor Ieroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuncius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:7",
"text": "Vade, et dic Ieroboam: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israel:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:8",
"text": "et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:9",
"text": "sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post corpus tuum:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:10",
"text": "idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam, et percutiam de Ieroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israel: et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:11",
"text": "Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves c\u00e6li: quia Dominus locutus est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:12",
"text": "Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:13",
"text": "et planget eum omnis Israel, et sepeliet: iste enim solus inferetur de Ieroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israel, in domo Ieroboam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:14",
"text": "Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiet domum Ieroboam in hac die, et in hoc tempore:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:15",
"text": "et percutiet Dominus Deus Israel, sicut moveri solet arundo in aqua: et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans Flumen: quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:16",
"text": "Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:17",
"text": "Surrexit itaque uxor Ieroboam, et abiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:18",
"text": "et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahi\u00e6 prophet\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:19",
"text": "Reliqua autem verborum Ieroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:20",
"text": "Dies autem, quibus regnavit Ieroboam, viginti duo anni sunt: et dormivit cum patribus suis: regnavitque Nadab filius eius pro eo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:21",
"text": "Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare c\u0153pisset: decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanitis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:22",
"text": "Et fecit Iudas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, qu\u00e6 fecerant patres eorum in peccatis suis, qu\u00e6 peccaverunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:23",
"text": "\u00c6dificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:24",
"text": "sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:25",
"text": "In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex \u00c6gypti in Ierusalem,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:26",
"text": "et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit: scuta quoque aurea, qu\u00e6 fecerat Salomon:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:27",
"text": "pro quibus fecit rex Roboam scuta \u00e6rea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:28",
"text": "Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui pr\u00e6eundi habebant officium: et postea reportabant ad armamentarium scutariorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:29",
"text": "Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia qu\u00e6 fecit, ecce scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:30",
"text": "Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "I Kings 14:31",
"text": "Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: nomen autem matris eius Naama Ammanitis: et regnavit Abiam filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:1",
"text": "Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Iudam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:2",
"text": "Tribus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Maacha filia Abessalom."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:3",
"text": "Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, qu\u00e6 fecerat ante eum: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:4",
"text": "Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum, et statueret Ierusalem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:5",
"text": "eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat ei cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6, excepto sermone Uri\u00e6 Heth\u00e6i."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:6",
"text": "Attamen bellum fuit inter Roboam, et Ieroboam omni tempore vit\u00e6 eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:7",
"text": "Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Fuitque pr\u00e6lium inter Abiam et inter Ieroboam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:8",
"text": "Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:9",
"text": "In anno ergo vigesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:10",
"text": "et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha, filia Abessalom."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:11",
"text": "Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:12",
"text": "et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, qu\u00e6 fecerant patres eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:13",
"text": "Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quem consecraverat: subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in Torrente Cedron:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:14",
"text": "excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:15",
"text": "et intulit ea, qu\u00e6 sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:16",
"text": "Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:17",
"text": "Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam, et \u00e6dificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iuda."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:18",
"text": "Tollens itaque Asa omne argentum, et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regi\u00e6, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syri\u00e6, qui habitabat in Damasco, dicens:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:19",
"text": "F\u0153dus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misit tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias f\u0153dus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:20",
"text": "Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnes scilicet Terram Nephthali."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:21",
"text": "Quod cum audisset Baasa, intermisit \u00e6dificare Rama, et reversus est in Thersa."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:22",
"text": "Rex autem Asa nuncium misit in omnem Iudam dicens: Nemo sit excusatus. et tulerunt lapides de Rama, et ligna eius, quibus \u00e6dificaverat Baasa, et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et Maspha."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:23",
"text": "Reliqua autem omnium sermonum Asa, et univers\u00e6 fortitudines eius, et cuncta qu\u00e6 fecit, et civitates, quas extruxit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Verumtamen in tempore senectutis su\u00e6 doluit pedes."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:24",
"text": "Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:25",
"text": "Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque super Israel duobus annis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:26",
"text": "Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:27",
"text": "Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahi\u00e6 de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, qu\u00e6 est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:28",
"text": "Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda, et regnavit pro eo."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:29",
"text": "Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahi\u00e6 Silonitis,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:30",
"text": "propter peccata Ieroboam, qu\u00e6 peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:31",
"text": "Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia qu\u00e6 operatus est, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:32",
"text": "Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:33",
"text": "Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahi\u00e6, super omnem Israel in Thersa vigintiquattuor annis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "I Kings 15:34",
"text": "Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Ieroboam, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:1",
"text": "Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:2",
"text": "Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Ieroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:3",
"text": "ecce, ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus eius: et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:4",
"text": "Qui mortuus fuerat de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres c\u00e6li."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:5",
"text": "Reliqua autem sermonum Baasa, et qu\u00e6cumque fecit, et pr\u00e6lia eius, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:6",
"text": "Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius eius pro eo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:7",
"text": "Cum autem in manu Iehu filii Hanani prophet\u00e6 verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum eius, et contra omne malum, quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Iehu filium Hanani, prophetam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:8",
"text": "Anno vigesimo sexto Asa regis Iuda, regnavit Ela filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:9",
"text": "Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux medi\u00e6 partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa pr\u00e6fecti Thersa."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:10",
"text": "Irruens ergo Zambri, percussit, et occidit eum anno vigesimo septimo Asa regis Iuda, et regnavit pro eo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:11",
"text": "Cumque regnasset, et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem, et propinquos et amicos eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:12",
"text": "Delevitque Zambri omnem domum Baasa, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophet\u00e6,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:13",
"text": "propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii eius, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israel provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:14",
"text": "Reliqua autem sermonum Ela, et omnia qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:15",
"text": "Anno vigesimo septimo Asa regis Iuda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:16",
"text": "Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militi\u00e6 super Israel in die illa in castris."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:17",
"text": "Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo de Gebbethon, et obsidebant Thersa."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:18",
"text": "Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:19",
"text": "in peccatis suis, qu\u00e6 peccaverat faciens malum coram Domino, et ambulans in via Ieroboam, et in peccato eius, quo fecit peccare Israel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:20",
"text": "Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum eius, et tyrannidis, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:21",
"text": "Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:22",
"text": "Pr\u00e6valuit autem populus, qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:23",
"text": "Anno trigesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israel, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:24",
"text": "Emitque montem Samari\u00e6 a Somer duobus talentis argenti: et \u00e6dificavit eum, et vocavit nomen civitatis, quam extruxerat, nomine Semer Domini montis Samariam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:25",
"text": "Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:26",
"text": "Ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabat, et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israel: ut irritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:27",
"text": "Reliqua autem sermonum Amri, et pr\u00e6lia eius, qu\u00e6 gessit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:28",
"text": "Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius eius pro eo."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:29",
"text": "Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno trigesimo octavo Asa regis Iuda. Et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:30",
"text": "Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:31",
"text": "Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Ieroboam, filii Nabat: insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:32",
"text": "Et posuit aram Baal in templo Baal, quod \u00e6dificaverat in Samaria,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:33",
"text": "et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israel super omnes reges Israel, qui fuerunt ante eum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 16,
"name": "I Kings 16:34",
"text": "In diebus eius \u00e6dificavit Hiel de Bethel, Iericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas eius: iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:1",
"text": "Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mea verba."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:2",
"text": "Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:3",
"text": "Recede hinc, et vade contra Orientem, et abscondere in Torrente carith, qui est contra Iordanem,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:4",
"text": "et ibi de torrente bibes: corvisque pr\u00e6cepi ut pascant te ibi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:5",
"text": "Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in Torrente carith, qui est contra Iordanem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:6",
"text": "Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:7",
"text": "Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:8",
"text": "Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:9",
"text": "Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: pr\u00e6cepi enim ibi mulieri vidu\u00e6 ut pascat te."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:10",
"text": "Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aqu\u00e6 in vase, ut bibam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:11",
"text": "Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum eius, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:12",
"text": "Qu\u00e6 respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farin\u00e6 in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:13",
"text": "Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:14",
"text": "H\u00e6c autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farin\u00e6 non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terr\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:15",
"text": "Qu\u00e6 abiit, et fecit iuxta verbum Eli\u00e6: et comedit ipse, et illa, et domus eius: et ex illa die"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:16",
"text": "hydria farin\u00e6 non defecit, et lecythus olei non est imminutus, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eli\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:17",
"text": "Factum est autem post h\u00e6c, \u00e6grotavit filius mulieris matris familias, et erat languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:18",
"text": "Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates me\u00e6, et interficeres filium meum?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:19",
"text": "Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in c\u00e6naculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:20",
"text": "Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium eius?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:21",
"text": "Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur obsecro anima pueri huius in viscera eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:22",
"text": "Et exaudivit Dominus vocem Eli\u00e6: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:23",
"text": "Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de c\u00e6naculo in inferiorem domum, et tradidit matri su\u00e6, et ait illi: En vivit filius tuus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "I Kings 17:24",
"text": "Dixitque mulier ad Eliam: Nunc, in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:1",
"text": "Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio dicens: Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terr\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:2",
"text": "Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:3",
"text": "Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus su\u00e6: Abdias autem timebat Dominum valde."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:4",
"text": "Nam cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:5",
"text": "Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus iumenta intereant."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:6",
"text": "Diviseruntque sibi regiones, ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:7",
"text": "Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei: qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait: Num tu es, domine mi, Elias?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:8",
"text": "Cui ille respondit: Ego. Vade, et dic domino tuo: Adest Elias."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:9",
"text": "Et ille, Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:10",
"text": "Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adiuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:11",
"text": "Et nunc tu dicis mihi: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:12",
"text": "Cumque recessero a te, Spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro: et ingressus nunciabo Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:13",
"text": "Numquid non indicatum est tibi domino meo, quid fecerim cum interficeret Iezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:14",
"text": "Et nunc tu dicis: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias: ut interficiat me?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:15",
"text": "Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cuius vultum sto, quia hodie apparebo ei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:16",
"text": "Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei: venitque Achab in occursum Eli\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:17",
"text": "Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas Israel?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:18",
"text": "Et ille ait: Non ego turbavi Israel, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:19",
"text": "Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:20",
"text": "Misit Achab ad omnes filios Israel, et congregavit prophetas in monte Carmeli."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:21",
"text": "Accedens autem Elias ad omnem populum, ait: Usquequo claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:22",
"text": "Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus: prophet\u00e6 autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:23",
"text": "Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frustra c\u00e6dentes ponant super ligna, ignem autem non supponant: et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:24",
"text": "Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei: et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait: Optima propositio."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:25",
"text": "Dixit ergo Elias prophetis Baal: Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis: et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:26",
"text": "Qui cum tulissent bovem, quem dederat ei, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:27",
"text": "Cumque esset iam meridies, illudebat illis Elias, dicens: Clamate voce maiore: Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:28",
"text": "Clamabant ergo voce magna, et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:29",
"text": "Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:30",
"text": "dixit Elias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:31",
"text": "Et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israel erit nomen tuum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:32",
"text": "Et \u00e6dificavit de lapidibus altare in nomine Domini: fecitque aqu\u00e6ductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:33",
"text": "et composuit ligna: divisitque per membra bovem, et posuit super ligna,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:34",
"text": "et ait: Implete quattuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum, et super ligna. Rursumque dixit: Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque tertio,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:35",
"text": "et currebant aqu\u00e6 circum altare, et fossa aqu\u00e6ductus repleta est."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:36",
"text": "Cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta, ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, ostende hodie quia tu es Deus Israel, et ego servus tuus, et iuxta pr\u00e6ceptum tuum feci omnia verba h\u00e6c."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:37",
"text": "Exaudi me Domine, exaudi me: ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:38",
"text": "Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam, qu\u00e6 erat in aqu\u00e6ductu lambens."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:39",
"text": "Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:40",
"text": "Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad Torrentem cison, et interfecit eos ibi."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:41",
"text": "Et ait Elias ad Achab: Ascende, comede, et bibe: quia sonus mult\u00e6 pluvi\u00e6 est."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:42",
"text": "Ascendit Achab ut comederet et biberet: Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:43",
"text": "et dixit ad puerum suum: Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revertere septem vicibus."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:44",
"text": "In septima autem vice, Ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, et dic Achab: Iunge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:45",
"text": "Cumque se verteret huc itaque illuc, ecce c\u00e6li contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 18,
"name": "I Kings 18:46",
"text": "et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:1",
"text": "Nunciavit autem Achab Iezabel omnia qu\u00e6 fecerat Elias, et quo modo occidisset universos prophetas gladio."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:2",
"text": "Misitque Iezabel nuncium ad Eliam, dicens: H\u00e6c mihi faciant dii, et h\u00e6c addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:3",
"text": "Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Iuda, et dimisit ibi puerum suum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:4",
"text": "et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam iuniperum, petivit anim\u00e6 su\u00e6 ut moreretur, et ait: Sufficit mihi Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum, quam patres mei."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:5",
"text": "Proiecitque se, et obdormivit in umbra iuniperi: et ecce Angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:6",
"text": "Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aqu\u00e6: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:7",
"text": "Reversusque est Angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:8",
"text": "Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:9",
"text": "Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis Elia?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:10",
"text": "At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et qu\u00e6runt animam meam ut auferant eam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:11",
"text": "Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:12",
"text": "et post commotionem ignis: non in igne Dominus, et post ignem sibilus aur\u00e6 tenuis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:13",
"text": "Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio spelunc\u00e6, et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis Elia? Et ille respondit:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:14",
"text": "Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et qu\u00e6runt animam meam ut auferant eam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:15",
"text": "Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:16",
"text": "et Iehu filium Namsi unges regem super Israel: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmeula, unges prophetam pro te."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:17",
"text": "Et erit, quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Iehu: et quicumque fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:18",
"text": "Et derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non adoravit eum osculans manus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:19",
"text": "Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim iugis boum. et ipse in duodecim iugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:20",
"text": "Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "I Kings 19:21",
"text": "Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:1",
"text": "Porro Benadad rex Syri\u00e6, congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:2",
"text": "Mittensque nuncios ad Achab regem Israel in civitatem,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:3",
"text": "ait: H\u00e6c dicit Benadad: Argentum tuum, et aurum tuum meum est: et uxores tu\u00e6, et filii tui optimi, mei sunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:4",
"text": "Responditque rex Israel: Iuxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:5",
"text": "Revertentesque nuncii, dixerunt: H\u00e6c dicit Benadad, qui misit nos ad te: Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos dabis mihi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:6",
"text": "Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum: et omne, quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:7",
"text": "Vocavit autem rex Israel omnes seniores terr\u00e6, et ait: Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis. misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro: et non abnui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:8",
"text": "Dixeruntque omnes maiores natu, et universus populus ad eum: Non audias, neque acquiescas illi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:9",
"text": "Respondit itaque nunciis Benadad: Dicite domino meo regi: Omnia propter qu\u00e6 misisti ad me servum tuum in initio, faciam: hanc autem rem facere non possum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:10",
"text": "Reversique nuncii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: H\u00e6c faciant mihi dii, et h\u00e6c addant, si suffecerit pulvis Samari\u00e6 pugillis omnis populi, qui sequitur me."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:11",
"text": "Et respondens rex Israel, ait: Dicite ei: Ne glorietur accinctus \u00e6que ut discinctus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:12",
"text": "Factum est autem, cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:13",
"text": "Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel, ait ei: H\u00e6c dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? ecce, ego tradam eam in manu tua hodie: ut scias, quia ego sum Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:14",
"text": "Et ait Achab: Per quem? Dixitque ei: H\u00e6c dicit Dominus: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait: Quis incipiet pr\u00e6liari? Et ille dixit: Tu."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:15",
"text": "Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum: et recensuit post eos populum, omnes filios Israel, septem millia."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:16",
"text": "et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:17",
"text": "Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad. Qui nunciaverunt ei, dicentes: Viri egressi sunt de Samaria."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:18",
"text": "Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut pr\u00e6lientur, vivos eos capite."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:19",
"text": "Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:20",
"text": "et percussit unusquisque virum, qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syri\u00e6 in equo cum equitibus suis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:21",
"text": "Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:22",
"text": "(Accedens autem propheta ad regem Israel, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syri\u00e6 ascendet contra te.)"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:23",
"text": "Servi vero regis Syri\u00e6 dixerunt ei: Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos: sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:24",
"text": "Tu ergo verbum hoc fac: Amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:25",
"text": "et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus, quos ante habuisti: et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:26",
"text": "Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israel."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:27",
"text": "Porro filii Israel recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:28",
"text": "(Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israel: H\u00e6c dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est dominus, et non est Deus Vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:29",
"text": "Dirigebantque septem diebus ex adverso hi, atque illi acies, septima autem die commissum est bellum: percusseruntque filii Israel de Syris centum millia peditum in die una."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:30",
"text": "Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum, qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:31",
"text": "dixeruntque ei servi sui: Ecce, audivimus quod reges domus Israel clementes sint: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israel: forsitan salvabit animas nostras."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:32",
"text": "Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israel, et dixerunt ei: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:33",
"text": "Quod acceperunt viri pro omine: et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis: Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:34",
"text": "Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego f\u0153deratus recedam a te. Pepigit ergo f\u0153dus, et dimisit eum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:35",
"text": "Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:36",
"text": "Cui ait: Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:37",
"text": "Sed alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:38",
"text": "Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:39",
"text": "Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait: Servus tuus egressus est ad pr\u00e6liandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:40",
"text": "Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israel ad eum: Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:41",
"text": "At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israel, quod esset de prophetis."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:42",
"text": "Qui ait ad eum: H\u00e6c dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 20,
"name": "I Kings 20:43",
"text": "Reversus est igitur rex Israel in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:1",
"text": "Post verba autem h\u00e6c, tempore illo vinea erat Naboth Iezrahelit\u00e6, qu\u00e6 erat in Iezrahel, iuxta palatium Achab regis Samari\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:2",
"text": "Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olearum, quia vicina est, et prope domum meam, daboque tibi pro ea vineam meliorem: aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:3",
"text": "Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:4",
"text": "Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites, dicens: Non dabo tibi hereditatem patrum meorum. Et proiiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:5",
"text": "Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:6",
"text": "Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Iezrahelit\u00e6, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:7",
"text": "Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israel. Surge, et comede panem, et \u00e6quo animo esto, ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelit\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:8",
"text": "Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo eius, et misit ad maiores natu, et optimates, qui erant in civitate eius, et habitabant cum Naboth."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:9",
"text": "Litterarum autem h\u00e6c erat sententia: Pr\u00e6dicate ieiunium, et sedere facite Naboth inter primos populi,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:10",
"text": "et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:11",
"text": "Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut pr\u00e6ceperat eis Iezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:12",
"text": "pr\u00e6dicaverunt ieiunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:13",
"text": "Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:14",
"text": "Miseruntque ad Iezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:15",
"text": "Factum est autem, cum audisset Iezabel lapidatum Naboth, et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Iezrahelit\u00e6, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:16",
"text": "Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Iezrahelit\u00e6, ut possideret eam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:17",
"text": "Factum est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:18",
"text": "Surge, et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:19",
"text": "et loqueris ad eum, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post h\u00e6c addes: H\u00e6c dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:20",
"text": "Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:21",
"text": "Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israel."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:22",
"text": "Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:23",
"text": "Sed et de Iezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:24",
"text": "Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres c\u00e6li."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:25",
"text": "Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Iezabel uxor sua,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:26",
"text": "et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola, qu\u00e6 fecerant Amorrh\u00e6i, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:27",
"text": "Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, ieiunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:28",
"text": "Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "I Kings 21:29",
"text": "Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:1",
"text": "Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:2",
"text": "In anno autem tertio, descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:3",
"text": "(Dixitque rex Israel ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syri\u00e6?)"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:4",
"text": "Et ait ad Iosaphat: Veniesne mecum ad pr\u00e6liandum in Ramoth Galaad?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:5",
"text": "Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus, et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Qu\u00e6re, oro te, hodie sermonem Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:6",
"text": "Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:7",
"text": "Dixit autem Iosaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:8",
"text": "Et ait rex Israel ad Iosaphat: Remansit vir unus, per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Mich\u00e6as filius Iemla. Cui Iosaphat ait: Ne loquaris ita rex."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:9",
"text": "Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam, et dixit ei: Festina adducere Mich\u00e6am filium Iemla."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:10",
"text": "Rex autem Israel, et Iosaphat rex Iuda sedebant unusquisque in solio suo vestiti cultu regio, in area iuxta ostium port\u00e6 Samari\u00e6, et universi prophet\u00e6 prophetabant in conspectu eorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:11",
"text": "Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: H\u00e6c dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:12",
"text": "Omnesque prophet\u00e6 similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:13",
"text": "Nuncius vero, qui ierat ut vocaret Mich\u00e6am, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona pr\u00e6dicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:14",
"text": "Cui Mich\u00e6as ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:15",
"text": "Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Mich\u00e6a, ire debemus in Ramoth Galaad ad pr\u00e6liandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:16",
"text": "Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:17",
"text": "Et ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:18",
"text": "(Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?)"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:19",
"text": "Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum c\u00e6li assistentem ei a dextris et a sinistris:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:20",
"text": "et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba huiuscemodi, et alius aliter."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:21",
"text": "Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:22",
"text": "Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies, et pr\u00e6valebis: egredere, et fac ita."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:23",
"text": "Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:24",
"text": "Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Mich\u00e6am in maxillam, et dixit: Me ne ergo dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:25",
"text": "Et ait Mich\u00e6as: Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:26",
"text": "Et ait rex Israel: Tollite Mich\u00e6am, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Ioas filium Amelech,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:27",
"text": "et dicite eis: H\u00e6c dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angusti\u00e6, donec revertar in pace."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:28",
"text": "Dixitque Mich\u00e6as: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite populi omnes."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:29",
"text": "Ascendit itaque rex Israel, et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:30",
"text": "Dixit itaque rex Israel ad Iosaphat: Sume arma, et ingredere pr\u00e6lium, et induere vestibus tuis. porro rex Israel mutavit habitum suum, et ingressus est bellum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:31",
"text": "Rex autem Syri\u00e6 pr\u00e6ceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem, et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel, solum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:32",
"text": "Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Iosaphat."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:33",
"text": "Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:34",
"text": "Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurig\u00e6 suo: Verte manum tuam, et eiice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:35",
"text": "Commissum est ergo pr\u00e6lium in die illa, et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plag\u00e6 in sinum currus,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:36",
"text": "et pr\u00e6co insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:37",
"text": "Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:38",
"text": "et laverunt currum eius in piscina Samari\u00e6, et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:39",
"text": "Reliqua autem sermonum Achab, et universa qu\u00e6 fecit, et domus eburnea, quam \u00e6dificavit, cunctarumque urbium quas extruxit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:40",
"text": "Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius eius pro eo."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:41",
"text": "Iosaphat vero filius Asa regnare c\u0153perat super Iudam anno quarto Achab regis Israel."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:42",
"text": "Triginta quinque annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et vigintiquinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Azuba filia Salai."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:43",
"text": "Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:44",
"text": "Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:45",
"text": "Pacemque habuit Iosaphat cum rege Israel."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:46",
"text": "Reliqua autem verborum Iosaphat, et opera eius, qu\u00e6 gessit, et pr\u00e6lia, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:47",
"text": "Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:48",
"text": "Nec erat tunc rex constitutus in Edom."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:49",
"text": "Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari, qu\u00e6 navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confract\u00e6 sunt in Asiongaber."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:50",
"text": "Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Iosaphat."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:51",
"text": "Dormivitque Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui: regnavitque Ioram filius eius pro eo."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:52",
"text": "Ochozias autem filius Achab regnare c\u0153perat super Israel in Samaria, anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:53",
"text": "Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris su\u00e6, et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 22,
"name": "I Kings 22:54",
"text": "Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, iuxta omnia qu\u00e6 fecerat pater eius. "
}
]
}
]
},
{
"name": "II Kings",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:1",
"text": "Pr\u00e6varicatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:2",
"text": "Ceciditque Ochozias per cancellos c\u0153naculi sui, quod habebat in Samaria, et \u00e6grotavit: misitque nuncios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:3",
"text": "Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nunciorum regis Samari\u00e6, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:4",
"text": "Quam ob rem h\u00e6c dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:5",
"text": "Reversique sunt nuncii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:6",
"text": "At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: H\u00e6c dicit Dominus: Numquid, quia non erat Deus in Israel, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:7",
"text": "Qui dixit eis: Cuius figur\u00e6 et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba h\u00e6c?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:8",
"text": "At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:9",
"text": "Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex pr\u00e6cepit ut descendas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:10",
"text": "Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de c\u00e6lo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de c\u00e6lo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:11",
"text": "Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, h\u00e6c dicit rex: Festina, descende."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:12",
"text": "Respondens Elias ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de c\u00e6lo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de c\u00e6lo, et devoravit illum, et quinquaginta eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:13",
"text": "Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:14",
"text": "Ecce descendit ignis de c\u00e6lo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos, qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis anim\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:15",
"text": "Locutus est autem Angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:16",
"text": "et locutus est ei: H\u00e6c dicit Dominus: Quia misisti nuncios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:17",
"text": "Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, et regnavit Ioram frater eius pro eo, anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iud\u00e6: non enim habebat filium."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "II Kings 1:18",
"text": "Reliqua autem verborum Ochozi\u00e6, qu\u00e6 operatus est, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:1",
"text": "Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in c\u00e6lum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:2",
"text": "Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:3",
"text": "egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:4",
"text": "Dixit autem Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me in Iericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Iericho,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:5",
"text": "accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Et ego novi: silete."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:6",
"text": "Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Iordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:7",
"text": "et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt econtra, longe: illi autem ambo stabant super Iordanem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:8",
"text": "Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas, qu\u00e6 divis\u00e6 sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:9",
"text": "Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:10",
"text": "Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti: si autem non videris, non erit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:11",
"text": "Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in c\u00e6lum,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:12",
"text": "Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga eius. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:13",
"text": "Et levavit pallium Eli\u00e6, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Iordanis,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:14",
"text": "et pallio Eli\u00e6, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divis\u00e6. et dixit: Ubi est Deus Eli\u00e6 etiam nunc? Percussitque aquas, et divis\u00e6 sunt huc, atque illuc, et transiit Eliseus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:15",
"text": "Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho econtra, dixerunt: Requievit spiritus Eli\u00e6 super Eliseum. Et venientes in occursum eius, adoraverunt eum proni in terram,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:16",
"text": "dixeruntque illi: Ecce, cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire, et qu\u00e6rere dominum tuum, ne forte tulerit eum Spiritus Domini, et proiecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:17",
"text": "Coegeruntque eum, donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum qu\u00e6sissent tribus diebus, non invenerunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:18",
"text": "Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Iericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:19",
"text": "Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse domine perspicis: sed aqu\u00e6 pessim\u00e6 sunt, et terra sterilis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:20",
"text": "At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:21",
"text": "egressus ad fontem aquarum, misit in illum sal, et ait: H\u00e6c dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:22",
"text": "Sanat\u00e6 sunt ergo aqu\u00e6 usque in diem hanc, iuxta verbum Elisei, quod locutus est."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:23",
"text": "Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:24",
"text": "Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "II Kings 2:25",
"text": "Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:1",
"text": "Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iud\u00e6. Regnavitque duodecim annis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:2",
"text": "Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal, quas fecerat pater eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:3",
"text": "Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adh\u00e6sit, nec recessit ab eis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:4",
"text": "Porro Mesa rex Moab, nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:5",
"text": "Cumque mortuus fuisset Achab, pr\u00e6varicatus est f\u0153dus, quod habebat cum rege Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:6",
"text": "Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:7",
"text": "Misitque ad Iosaphat regem Iuda, dicens: Rex Moab recessit a me, veni mecum contra eum ad pr\u00e6lium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus: et equi mei, equi tui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:8",
"text": "Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idum\u00e6\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:9",
"text": "Perrexerunt igitur rex Israel, et rex Iuda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui, et iumentis, qu\u00e6 sequebantur eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:10",
"text": "Dixitque rex Israel: Heu heu heu, congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manus Moab."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:11",
"text": "Et ait Iosaphat: Est ne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israel: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eli\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:12",
"text": "Et ait Iosaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israel, et Iosaphat rex Iuda, et rex Edom."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:13",
"text": "Dixit autem Eliseus ad regem Israel: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui, et matris tu\u00e6. Et ait illi rex Israel: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus Moab?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:14",
"text": "Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iud\u00e6 erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:15",
"text": "Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:16",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Facite alveum torrentis huius fossas, et fossas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:17",
"text": "H\u00e6c enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et famili\u00e6 vestr\u00e6, et iumenta vestra."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:18",
"text": "Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:19",
"text": "Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:20",
"text": "Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce, aqu\u00e6 veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:21",
"text": "Universi autem Moabit\u00e6 audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:22",
"text": "Primoque mane surgentes, et orto iam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabit\u00e6 econtra aquas rubras quasi sanguinem,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:23",
"text": "dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et c\u00e6si sunt mutuo: nunc perge ad pr\u00e6dam Moab."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:24",
"text": "Perrexeruntque in castra Israel: porro consurgens Israel, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:25",
"text": "et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:26",
"text": "Quod cum vidisset rex Moab, pr\u00e6valuisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "II Kings 3:27",
"text": "Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israel, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:1",
"text": "Mulier autem qu\u00e6dam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:2",
"text": "Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei, quo ungar."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:3",
"text": "Cui ait: Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:4",
"text": "Et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu, et filii tui: et mitte inde in omnia vasa h\u00e6c: et cum plena fuerint, tolles."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:5",
"text": "Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos: illi offerebant vasa, et illa infundebat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:6",
"text": "Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:7",
"text": "Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille, Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo: tu autem, et filii tui vivite de reliquo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:8",
"text": "Facta est autem qu\u00e6dam dies, et transibat Eliseus per Sunam: erat autem ibi mulier magna, qu\u00e6 tenuit eum ut comederet panem: cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:9",
"text": "Qu\u00e6 dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:10",
"text": "Faciamus ergo ei c\u0153naculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:11",
"text": "Facta est ergo dies qu\u00e6dam, et veniens divertit in c\u0153naculum, et requievit ibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:12",
"text": "Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:13",
"text": "dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militi\u00e6? Qu\u00e6 respondit: In medio populi mei habito."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:14",
"text": "Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne qu\u00e6ras: filium enim non habet, et vir eius senex est."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:15",
"text": "Pr\u00e6cepit itaque ut vocaret eam: qu\u00e6 cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:16",
"text": "dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli qu\u00e6so, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancill\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:17",
"text": "Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:18",
"text": "Crevit autem puer. Et cum esset qu\u00e6dam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:19",
"text": "ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:20",
"text": "Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:21",
"text": "Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium: et egressa,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:22",
"text": "vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:23",
"text": "Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hodie non sunt Calend\u00e6, neque Sabbatum. Qu\u00e6 respondit: Vadam:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:24",
"text": "Stravitque asinam, et pr\u00e6cepit puero: Mina, et propera, ne mihi moram facias in eundo: et hoc age quod pr\u00e6cipio tibi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:25",
"text": "Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli: cumque vidisset eam vir Dei econtra, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:26",
"text": "Vade ergo in occursum eius, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Qu\u00e6 respondit: Recte."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:27",
"text": "Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes eius: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:28",
"text": "Qu\u00e6 dixit illi: Numquid petivi filium a Domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:29",
"text": "Et ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum: et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi: et pones baculum meum super faciem pueri."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:30",
"text": "Porro mater pueri ait: Vivit dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:31",
"text": "Giezi autem pr\u00e6cesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus: reversusque est in occursum eius, et nunciavit ei, dicens: Non surrexit puer."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:32",
"text": "Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:33",
"text": "ingressusque clausit ostium super se, et super puerum: et oravit ad Dominum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:34",
"text": "Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os eius, et oculos suos super oculos eius, et manus suas super manus eius: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:35",
"text": "At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:36",
"text": "At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Qu\u00e6 vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:37",
"text": "Venit illa, et corruit ad pedes eius, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:38",
"text": "et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:39",
"text": "Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:40",
"text": "Infuderunt ergo sociis, ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla vir Dei. Et non potuerunt comedere."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:41",
"text": "At ille, Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turb\u00e6, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:42",
"text": "Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:43",
"text": "Responditque ei minister eius: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: h\u00e6c enim dicit Dominus: Comedent, et supererit."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 4,
"name": "II Kings 4:44",
"text": "Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:1",
"text": "Naaman princeps militi\u00e6 regis Syri\u00e6, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syri\u00e6: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:2",
"text": "Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de Terra Israel puellam parvulam, qu\u00e6 erat in obsequio uxoris Naaman,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:3",
"text": "qu\u00e6 ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria: profecto curasset eum a lepra, quam habet."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:4",
"text": "Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nunciavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de Terra Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:5",
"text": "Dixitque ei rex Syri\u00e6: Vade, et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:6",
"text": "detulit litteras ad regem Israel, in h\u00e6c verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:7",
"text": "Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid Deus ego sum, ut occidere possim, et vivificare, quia iste misit ad me, ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones qu\u00e6rat adversum me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:8",
"text": "Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:9",
"text": "Venit ergo Naaman cum equis, et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:10",
"text": "misitque ad eum Eliseus nuncium, dicens: Vade, et lavare septies in Iordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:11",
"text": "Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepr\u00e6, et curaret me."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:12",
"text": "Numquid non meliores sunt Abana, et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:13",
"text": "accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, et si rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:14",
"text": "Descendit, et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:15",
"text": "Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:16",
"text": "At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:17",
"text": "Dixitque Naaman: Ut vis: sed, obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum, aut victimam diis alienis, nisi domino."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:18",
"text": "Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon, ut adoret: et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:19",
"text": "Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terr\u00e6 tempore."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:20",
"text": "Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo qu\u00e6 attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:21",
"text": "Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum eius, et ait: Recte ne sunt omnia?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:22",
"text": "Et ille ait: Recte. dominus meus misit me ad te, dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:23",
"text": "Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:24",
"text": "Cumque venisset iam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:25",
"text": "ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:26",
"text": "At ille ait: Nonne cor meum in pr\u00e6senti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "II Kings 5:27",
"text": "Sed et lepra Naaman adh\u00e6rebit tibi, et semini tuo, usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:1",
"text": "Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:2",
"text": "Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut \u00e6dificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:3",
"text": "Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:4",
"text": "Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, c\u00e6debant ligna."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:5",
"text": "Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu heu heu domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:6",
"text": "Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. pr\u00e6cidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:7",
"text": "et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:8",
"text": "Rex autem Syri\u00e6 pugnabat contra Israel, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo, et illo ponamus insidias."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:9",
"text": "Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:10",
"text": "Misit itaque rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei, et pr\u00e6occupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:11",
"text": "Conturbatumque est cor regis Syri\u00e6 pro hac re: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:12",
"text": "Dixitque unus servorum eius: Nequaquam domine mi rex, sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba qu\u00e6cumque locutus fueris in conclavi tuo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:13",
"text": "Dixitque eis: Ite, et videte ubi sit: ut mittam, et capiam eum. Annunciaveruntque ei, dicentes: Ecce in Dothan."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:14",
"text": "Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:15",
"text": "Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus, vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nunciavitque ei, dicens: Heu heu heu domine mi, quid faciemus?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:16",
"text": "At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:17",
"text": "Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos huius, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisei."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:18",
"text": "Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc c\u00e6citate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, iuxta verbum Elisei."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:19",
"text": "Dixit autem ad eos Eliseus: Non est h\u00e6c via, neque ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum, quem qu\u00e6ritis. Duxit ergo eos in Samariam:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:20",
"text": "cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus: Domine aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samari\u00e6."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:21",
"text": "Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:22",
"text": "At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio, et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem, et aquam coram eis, ut comedant, et bibant, et vadant ad dominum suum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:23",
"text": "Appositaque est eis ciborum magna pr\u00e6paratio, et comederunt, et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syri\u00e6 in Terram Israel."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:24",
"text": "Factum est autem post h\u00e6c, congregavit Benadad rex Syri\u00e6, universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:25",
"text": "Factaque est fames magna in Samaria: et tandiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:26",
"text": "Cumque rex Israel transiret per murum, mulier qu\u00e6dam exclamavit ad eum, dicens: Salva me domine mi rex."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:27",
"text": "Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Dixitque ad eam rex: Quid tibi vis? Qu\u00e6 respondit:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:28",
"text": "Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:29",
"text": "Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum. Qu\u00e6 abscondit filium suum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:30",
"text": "Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:31",
"text": "Et ait rex: H\u00e6c mihi faciat Deus, et h\u00e6c addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:32",
"text": "Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Pr\u00e6misit itaque virum: et antequam veniret nuncius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicid\u00e6 hic, ut pr\u00e6cidatur caput meum? videte ergo, cum venerit nuncius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "II Kings 6:33",
"text": "Adhuc illo loquente eis, apparuit nuncius, qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino? "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:1",
"text": "Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: H\u00e6c dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simil\u00e6 uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samari\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:2",
"text": "Respondens unus de ducibus, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in c\u00e6lo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:3",
"text": "Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum port\u00e6: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:4",
"text": "sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syri\u00e6. si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:5",
"text": "Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syri\u00e6. Cumque venissent ad principium castrorum Syri\u00e6, nullum ibidem repererunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:6",
"text": "Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syri\u00e6, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Heth\u00e6orum, et \u00c6gyptiorum, et venerunt super nos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:7",
"text": "Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:8",
"text": "Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:9",
"text": "Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: h\u00e6c enim dies boni nuncii est. Si tacuerimus, et noluerimus nunciare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nunciemus in aula regis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:10",
"text": "Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syri\u00e6, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos, et asinos alligatos, et fixa tentoria."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:11",
"text": "Ierunt ergo portarii, et nunciaverunt in palatio regis intrinsecus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:12",
"text": "Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:13",
"text": "Respondit autem unus servorum eius: Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel, alii enim consumpti sunt) et mittentes, explorare poterimus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:14",
"text": "Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:15",
"text": "Qui abierunt post eos usque ad Iordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus, et vasis, qu\u00e6 proiecerant Syri cum turbarentur: reversique nuncii indicaverunt regi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:16",
"text": "Et egressus populus diripuit castra Syri\u00e6: factusque est modius simil\u00e6 statere uno, et duo modii hordei statere uno, iuxta verbum Domini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:17",
"text": "Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu port\u00e6, et mortuus est, iuxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:18",
"text": "Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius simil\u00e6 statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samari\u00e6:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:19",
"text": "quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in c\u00e6lo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "II Kings 7:20",
"text": "Evenit ergo ei sicut pr\u00e6dictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:1",
"text": "Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:2",
"text": "Qu\u00e6 surrexit, et fecit iuxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in Terra Philisthiim diebus multis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:3",
"text": "Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de Terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:4",
"text": "Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia qu\u00e6 fecit Eliseus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:5",
"text": "Cumque ille narraret regi quo modo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, h\u00e6c est mulier, et hic est filius eius, quem suscitavit Eliseus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:6",
"text": "Et interrogavit rex mulierem: qu\u00e6 narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia qu\u00e6 sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad pr\u00e6sens."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:7",
"text": "Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syri\u00e6 \u00e6grotabat: nunciaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:8",
"text": "Et ait rex ad Hazael: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:9",
"text": "Ivit igitur Hazael in occursum eius, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syri\u00e6 misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:10",
"text": "Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:11",
"text": "Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:12",
"text": "Cui Hazael ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio qu\u00e6 facturus sis filiis Israel mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et iuvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et pr\u00e6gnantes divides."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:13",
"text": "Dixitque Hazael: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syri\u00e6 fore."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:14",
"text": "Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:15",
"text": "Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem eius: quo mortuo, regnavit Hazael pro eo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:16",
"text": "Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel, et Iosaphat regis Iuda, regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:17",
"text": "Triginta duorum annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et octo annis regnavit in Ierusalem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:18",
"text": "Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor eius: et fecit quod malum est in conspectu Domini."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:19",
"text": "Noluit autem Dominus disperdere Iudam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis eius cunctis diebus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:20",
"text": "In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:21",
"text": "Venitque Ioram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idum\u00e6os, qui eum circumdederant, et principes curruum, populus autem fugit in tabernacula sua."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:22",
"text": "Recessit ergo Edom ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:23",
"text": "Reliqua autem sermonum Ioram, et universa, qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:24",
"text": "Et dormivit Ioram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David, et regnavit Ochozias filius eius pro eo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:25",
"text": "Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iud\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:26",
"text": "Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare c\u0153pisset, et uno anno regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:27",
"text": "Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:28",
"text": "Abiit quoque cum Ioram filio Achab, ad pr\u00e6liandum contra Hazael regem Syri\u00e6 in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Ioram:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "II Kings 8:29",
"text": "qui reversus est ut curaretur, in Iezrahel: quia vulneraverant eum Syri in Ramoth pr\u00e6liantem contra Hazael regem Syri\u00e6. Porro Ochozias filius Ioram rex Iuda, descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia \u00e6grotabat ibi. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:1",
"text": "Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:2",
"text": "Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi: et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:3",
"text": "Tenensque lenticulam olei, fundes super caput eius, et dices: H\u00e6c dicit Dominus: Unxi te regem super Israel. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:4",
"text": "Abiit ergo adolescens puer prophet\u00e6 in Ramoth Galaad,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:5",
"text": "et ingressus est illuc: ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: Verbum mihi ad te o princeps. Dixitque Iehu: Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit: Ad te o princeps."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:6",
"text": "Et surrexit et ingressus est cubiculum: at ille fudit oleum super caput eius, et ait: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini Israel,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:7",
"text": "et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:8",
"text": "Perdamque omnem domum Achab: et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:9",
"text": "Et dabo domum Achab, sicut domum Ieroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:10",
"text": "Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:11",
"text": "Iehu autem egressus est ad servos domini sui: qui dixerunt ei: Recte ne sunt omnia? quid venit insanus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hominem, et quid locutus sit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:12",
"text": "At ille responderunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: H\u00e6c et h\u00e6c locutus est mihi, et ait: H\u00e6c dicit Dominus: Unxi te regem super Israel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:13",
"text": "Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius, in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Iehu."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:14",
"text": "Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram: porro Ioram obsederat Ramoth Galaad, ipse, et omnis Israel contra Hazael regem Syri\u00e6:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:15",
"text": "et reversus fuerat ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri, pr\u00e6liantem contra Hazael regem Syri\u00e6: Dixitque Iehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nunciet in Iezrahel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:16",
"text": "Et ascendit, et profectus est in Iezrahel: Ioram enim \u00e6grotabat ibi, et Ochozias rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:17",
"text": "Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Ioram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Recte ne sunt omnia?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:18",
"text": "Abiit ergo, qui ascenderat currum, in occursum eius, et ait: H\u00e6c dicit rex: Pacata ne sunt omnia? Dixitque Iehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. Nunciavit quoque speculator, dicens: Venit nuncius ad eos, et non revertitur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:19",
"text": "Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: H\u00e6c dicit rex: Numquid pax est? Et ait Iehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:20",
"text": "Nunciavit autem speculator, dicens: Venit usque ad eos, et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi, pr\u00e6ceps enim graditur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:21",
"text": "Et ait Ioram: Iunge currum. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel, et Ochozias rex Iuda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Iehu, et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelit\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:22",
"text": "Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: Pax est Iehu? At ille respondit: Qu\u00e6 pax? adhuc fornicationes Iezabel matris tu\u00e6, et veneficia eius multa vigent."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:23",
"text": "Convertit autem Ioram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam: Insidi\u00e6 Ochozia."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:24",
"text": "Porro Iehu tetendit arcum manu, et percussit Ioram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor eius, statimque corruit in curru suo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:25",
"text": "Dixitque Iehu ad Badacer ducem: Tolle, proiice eum in agro Naboth Iezrahelit\u00e6: memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem huius, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:26",
"text": "Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et proiice eum in agrum iuxta verbum Domini."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:27",
"text": "Ochozias autem rex Iuda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Iehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:28",
"text": "Et imposuerunt eum servi eius super currum suum, et tulerunt in Ierusalem: sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in Civitate David."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:29",
"text": "Anno undecimo Ioram filii Achab, regnavit Ochozias super Iudam,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:30",
"text": "venitque Iehu in Iezrahel. Porro Iezabel introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:31",
"text": "ingredientem Iehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:32",
"text": "Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram, et ait: Qu\u00e6 est ista? et inclinaverunt se ad eum duo, vel tres eunuchi."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:33",
"text": "At ille dixit eis: Pr\u00e6cipitate eam deorsum. et pr\u00e6cipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungul\u00e6 conculcaverunt eam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:34",
"text": "Cumque introgressus esset, ut comederet, biberetque, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:35",
"text": "Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:36",
"text": "Reversique nunciaverunt ei. Et ait Iehu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 9,
"name": "II Kings 9:37",
"text": "et erunt carnes Iezabel sicut stercus super faciem terr\u00e6 in agro Iezrahel, ita ut pr\u00e6tereuntes dicant: H\u00e6ccine est illa Iezabel? "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:1",
"text": "Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Iehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad maiores natu, et ad nutritios Achab, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:2",
"text": "Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:3",
"text": "eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:4",
"text": "Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quo modo nos valebimus resistere?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:5",
"text": "Miserunt ergo pr\u00e6positi domus, et pr\u00e6fecti civitatis, et maiores natu, et nutritii, ad Iehu, dicentes: Servi tui sumus, qu\u00e6cumque iusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: qu\u00e6cumque tibi placent, fac."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:6",
"text": "Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri apud optimates civitates nutriebantur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:7",
"text": "Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Iezrahel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:8",
"text": "Venit autem nuncius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos iuxta introitum port\u00e6 usque mane."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:9",
"text": "Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Iusti estis: si ego coniuravi contra dominum meum, et interfeci eum, quis percussit omnes hos?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:10",
"text": "Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eli\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:11",
"text": "Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Iezrahel, et universos optimates eius, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliqui\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:12",
"text": "Et surrexit, et venit in Samariam: cumque venisset ad Cameram pastorum in via,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:13",
"text": "invenit fratres Ochozi\u00e6 regis Iuda, dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochozi\u00e6 sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios regin\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:14",
"text": "Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos in cisterna iuxta Cameram, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:15",
"text": "Cumque abiisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Ionadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:16",
"text": "dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:17",
"text": "duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:18",
"text": "Congregavit ergo Iehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:19",
"text": "Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos eius, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat, sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:20",
"text": "Et dixit: Sanctificate diem sollemnem Baal. Vocavitque"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:21",
"text": "et misit in univeros terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal: non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:22",
"text": "Dixitque his, qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:23",
"text": "Ingressusque Iehu, et Ionadab filius Rechab templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:24",
"text": "Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Iehu autem pr\u00e6paraverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:25",
"text": "Factum est autem, cum completum esset holocaustum, pr\u00e6cepit Iehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos, nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et proiecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:26",
"text": "et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:27",
"text": "et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque \u00e6dem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:28",
"text": "Delevit itaque Iehu Baal de Israel:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:29",
"text": "verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel, et in Dan."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:30",
"text": "Dixit autem Dominus ad Iehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia qu\u00e6 erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:31",
"text": "Porro Iehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare fecerat Israel."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:32",
"text": "In diebus illis c\u0153pit Dominus t\u00e6dere super Israel: percussitque eos Hazael in universis finibus Israel,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:33",
"text": "a Iordane contra Orientalem plagam, omnem Terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, qu\u00e6 est super Torrentem Arnon, et Galaad, et Basan."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:34",
"text": "Reliqua autem verborum Iehu, et universa qu\u00e6 fecit, et fortitudo eius, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:35",
"text": "Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Ioachaz filius eius pro eo."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 10,
"name": "II Kings 10:36",
"text": "Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:1",
"text": "Athalia vero mater Ochozi\u00e6, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:2",
"text": "Tollens autem Iosaba filia regis Ioram, soror Ochozi\u00e6, Ioas filium Ochozi\u00e6, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius de triclinio: et abscondit eum a facie Athali\u00e6 ut non interficeretur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:3",
"text": "Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:4",
"text": "Anno autem septimo misit Ioiada, et assumens centuriones, et milites introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis f\u0153dus: et adiurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:5",
"text": "et pr\u00e6cepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:6",
"text": "Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, qu\u00e6 est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:7",
"text": "Du\u00e6 vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:8",
"text": "Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introeunte et egrediente."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:9",
"text": "Et fecerunt centuriones iuxta omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat eis Ioiada sacerdos: et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiadam sacerdotem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:10",
"text": "Qui dedit eis hastas, et arma regis David, qu\u00e6 erant in domo Domini."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:11",
"text": "Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris, et \u00e6dis, circum regem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:12",
"text": "Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:13",
"text": "Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:14",
"text": "vidit regem stantem super tribunal iuxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terr\u00e6 l\u00e6tantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Coniuratio, coniuratio."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:15",
"text": "Pr\u00e6cepit autem Ioiada centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:16",
"text": "Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, iuxta palatium, et interfecta est ibi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:17",
"text": "Pepigit ergo Ioiada f\u0153dus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:18",
"text": "Ingressusque est omnis populus terr\u00e6 templum Baal, et destruxerunt aras eius, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:19",
"text": "Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terr\u00e6, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam port\u00e6 scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:20",
"text": "L\u00e6tatusque est omnis populus terr\u00e6, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "II Kings 11:21",
"text": "Septemque annorum erat Ioas, cum regnare c\u0153pisset. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:1",
"text": "Anno septimo Iehu regnavit Ioas: et quadraginta annis regnavit in Ierusalem. nomen matris eius Sebia de Bersabee."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:2",
"text": "Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum Ioiada sacerdos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:3",
"text": "Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:4",
"text": "Dixitque Ioas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctorum, qu\u00e6 illata fuerit in templum Domini a pr\u00e6tereuntibus, qu\u00e6 offertur pro pretio anim\u00e6, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:5",
"text": "accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, siquid necessarium viderint instauratione."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:6",
"text": "Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Ioas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:7",
"text": "Vocavitque rex Ioas Ioiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sartatecta non instauratis templi? nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:8",
"text": "Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:9",
"text": "Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini, mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, qu\u00e6 deferebatur ad templum Domini."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:10",
"text": "Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam, qu\u00e6 inveniebatur in domo Domini:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:11",
"text": "et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum, qui pr\u00e6erant c\u00e6mentariis domus Domini: qui impendebant eam in fabris lignorum, et in c\u00e6mentariis iis, qui operabantur in domo Domini,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:12",
"text": "et sartatecta faciebant: et in iis, qui c\u00e6debant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis, qu\u00e6 indigebant expensa ad muniendam domum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:13",
"text": "Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydri\u00e6 templi Domini, et fuscinul\u00e6, et thuribula, et tub\u00e6, et omne vas aureum et argenteum de pecunia, qu\u00e6 inferebatur in templum Domini."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:14",
"text": "iis enim, qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:15",
"text": "et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:16",
"text": "Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:17",
"text": "Tunc ascendit Hazael rex Syri\u00e6, et pugnabat contra Geth, cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascenderet in Ierusalem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:18",
"text": "Quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata, qu\u00e6 consecraverant Iosaphat, et Ioram, et Ochozias patres eius reges Iuda, et qu\u00e6 ipse obtulerat: et universum argentum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini, et in palatio regis: misitque Hazaeli regi Syri\u00e6, et recessit ab Ierusalem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:19",
"text": "Reliqua autem sermonum Ioas, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:20",
"text": "Surrexerunt autem servi eius, et coniuraverunt inter se, percusseruntque Ioas in Domo Mello in descensu Sella."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "II Kings 12:21",
"text": "Iosachar namque filius Semaath, et Iozabad filius Somer servi eius, percusserunt eum, et mortuus est: et sepelierunt eum cum patribus suis in Civitate David, regnavitque Amasias filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:1",
"text": "Anno vigesimo tertio Ioas filii Ochozi\u00e6 regis Iuda, regnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:2",
"text": "Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, et non declinavit ab eis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:3",
"text": "Iratusque est furor Domini contra Israel, et tradidit eos in manu Hazael regis Syri\u00e6, et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:4",
"text": "Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syri\u00e6:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:5",
"text": "et dedit Dominus salvatorem Israeli, et liberatus est de manu regis Syri\u00e6: habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:6",
"text": "Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:7",
"text": "Et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syri\u00e6, et redegerat quasi pulverem in tritura are\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:8",
"text": "Reliqua autem sermonum Ioachaz, et universa qu\u00e6 fecit, et fortitudo eius, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:9",
"text": "Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Ioas filius eius pro eo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:10",
"text": "Anno trigesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:11",
"text": "et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulavit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:12",
"text": "Reliqua autem sermonum Ioas, et universa qu\u00e6 fecit, et fortitudo eius, quo modo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:13",
"text": "Et dormivit Ioas cum patribus suis: Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:14",
"text": "Eliseus autem \u00e6grotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Ioas rex Israel, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:15",
"text": "Et ait illi Eliseus: Affer arcum, et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:16",
"text": "dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:17",
"text": "et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Iace sagittam. Et iecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:18",
"text": "Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute iaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:19",
"text": "iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:20",
"text": "Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:21",
"text": "Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et proiecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:22",
"text": "Igitur Hazael rex Syri\u00e6 afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:23",
"text": "et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Iacob: et noluit disperdere eos, neque proiicere penitus usque in pr\u00e6sens tempus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:24",
"text": "Mortuus est autem Hazael rex Syri\u00e6, et regnavit Benadad filius eius pro eo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "II Kings 13:25",
"text": "Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure pr\u00e6lii, tribus vicibus percussit eum Ioas, et reddidit civitates Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:1",
"text": "In anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:2",
"text": "Viginti quinque annorum erat cum regnare c\u0153pisset: viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Ioadan de Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:3",
"text": "Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, qu\u00e6 fecit Ioas pater suus, fecit:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:4",
"text": "nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:5",
"text": "Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:6",
"text": "filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut pr\u00e6cepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:7",
"text": "Ipse percussit Edom in Valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in pr\u00e6lio, vocavitque nomen eius Iectehel usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:8",
"text": "Tunc misit Amasias nuncios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:9",
"text": "Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum, qu\u00e6 est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque besti\u00e6 saltus, qu\u00e6 sunt in Libano, et conculcaverunt carduum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:10",
"text": "Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Iudas tecum?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:11",
"text": "Et non acquievit Amasias: Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iud\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:12",
"text": "Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:13",
"text": "Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ochozi\u00e6 cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Ierusalem: et interrupit murum Ierusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:14",
"text": "Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, qu\u00e6 inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:15",
"text": "Reliqua autem verborum Ioas qu\u00e6 fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:16",
"text": "Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel: et regnavit Ieroboam filius eius pro eo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:17",
"text": "Vixit autem Amasias, filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel quindecim annis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:18",
"text": "Reliqua autem sermonum Amasi\u00e6, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:19",
"text": "Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:20",
"text": "Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in Civitate David."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:21",
"text": "Tulit autem universus populus Iud\u00e6 Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:22",
"text": "Ipse \u00e6dificavit \u00c6lath, et restituit eam Iud\u00e6, postquam dormivit rex cum patribus suis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:23",
"text": "Anno quintodecimo Amasi\u00e6 filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:24",
"text": "et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:25",
"text": "Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, usque ad Mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, qu\u00e6 est in Opher."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:26",
"text": "Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:27",
"text": "Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub c\u00e6lo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:28",
"text": "Reliqua autem sermonum Ieroboam, et universa qu\u00e6 fecit, et fortitudo eius, qua pr\u00e6liatus est, et quomodo restituit Damascum, et Emath Iud\u00e6 in Israel, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "II Kings 14:29",
"text": "Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:1",
"text": "Anno vigesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasi\u00e6 regis Iuda."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:2",
"text": "Sedecim annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Iechelia de Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:3",
"text": "Fecitque quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia qu\u00e6 fecit Amasias pater eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:4",
"text": "Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:5",
"text": "Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis su\u00e6, et habitabat in domo libera seorsum: Ioatham vero filius regis gubernabat palatium, et iudicabit populum terr\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:6",
"text": "Reliqua autem sermonum Azari\u00e6, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:7",
"text": "Et dormivit Azarias cum patribus suis: sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David, et regnavit Ioatham filius eius pro eo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:8",
"text": "Anno trigesimo octavo Azari\u00e6 regis Iuda, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:9",
"text": "et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:10",
"text": "Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes: percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:11",
"text": "Reliqua autem verborum Zachari\u00e6, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:12",
"text": "Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:13",
"text": "Sellum filius Iabes regnavit trigesimo novo anno Azari\u00e6 regis Iuda: regnavit autem uno mense in Samaria."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:14",
"text": "Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa: venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Iabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:15",
"text": "Reliqua autem verborum Sellum, et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:16",
"text": "Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos eius de Thersa. noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes pr\u00e6gnantes eius, et scidit eas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:17",
"text": "Anno trigesimo nono Azari\u00e6 regis Iuda regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:18",
"text": "Fecitque quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:19",
"text": "Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:20",
"text": "Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:21",
"text": "Reliqua autem sermonum Manahem, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:22",
"text": "Et dormivit Manahem cum patribus suis: regnavitque Phaceia filius eius pro eo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:23",
"text": "Anno quinquagesimo Azari\u00e6 regis Iuda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:24",
"text": "et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:25",
"text": "Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeli\u00e6, dux eius, et percussit eum in Samaria in turre domus regi\u00e6 iuxta Argob, et iuxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:26",
"text": "Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:27",
"text": "Anno quinquagesimo secundo Azari\u00e6 regis Iuda regnavit Phacee filius Romeli\u00e6 super Israel in Samaria viginti annis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:28",
"text": "Et fecit quod erat malum coram Domino: non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:29",
"text": "In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Aion, et Abel Domum, Maacha et Ianoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galil\u00e6am, et universam Terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:30",
"text": "Coniuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeli\u00e6, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Ioatham filii Ozi\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:31",
"text": "Reliqua autem sermonum Phacee, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:32",
"text": "Anno secundo Phacee, filii Romeli\u00e6 regis Israel, regnavit Ioatham filius Ozi\u00e6 regis Iuda."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:33",
"text": "Viginti quinque annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa, filia Sadoc."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:34",
"text": "Fecitque quod erat placitum coram Domino: iuxta omnia, qu\u00e6 fecerat Ozias pater suus, operatus est."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:35",
"text": "Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis: ipse \u00e6dificavit portam domus Domini sublimissimam."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:36",
"text": "Reliqua autem sermonum Ioatham, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:37",
"text": "In diebus illis c\u0153pit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syri\u00e6, et Phacee filium Romeli\u00e6."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 15,
"name": "II Kings 15:38",
"text": "Et dormivit Ioatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David patris sui, et regnavit Achaz filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:1",
"text": "Anno decimo septimo Phacee filii Romeli\u00e6 regnavit Achaz filius Ioatham regis Iuda."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:2",
"text": "Viginti annorum erat Achaz cum regnare c\u0153pisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:3",
"text": "sed ambulavit in via regum Israel: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola Gentium, qu\u00e6 dissipavit Dominus coram filiis Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:4",
"text": "Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:5",
"text": "Tunc ascendit Rasin rex Syri\u00e6, et Phacee filius Romeli\u00e6 rex Israel in Ierusalem ad pr\u00e6liandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:6",
"text": "In tempore illo restituit Rasin rex Syri\u00e6, Ailam Syri\u00e6, et eiecit Iud\u00e6os de Aila: et Idum\u00e6i venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:7",
"text": "Misit autem Achaz nuncios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syri\u00e6, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:8",
"text": "Et cum collegisset argentum et aurum, quod inveniri potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:9",
"text": "Qui et acquievit voluntati eius: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam: et transtulit habitatores eius Cyrenen, Rasin autem interfecit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:10",
"text": "Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius, et similitudinem iuxta omne opus eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:11",
"text": "Extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat rex Achaz, de Damasco, ita fecit sacerdos Urias, donec veniret rex Achaz de Damasco."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:12",
"text": "Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud: ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:13",
"text": "et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, qu\u00e6 obtulerat super altare."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:14",
"text": "Porro altare \u00e6reum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad Aquilonem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:15",
"text": "Pr\u00e6cepit quoque rex Achaz Uri\u00e6 sacerdoti, dicens: Super altare maius offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium eius, et holocaustum universi populi terr\u00e6, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victim\u00e6 super illud effundes: altare vero \u00e6reum erit paratum ad voluntatem meam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:16",
"text": "Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat rex Achaz."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:17",
"text": "Tulit autem rex Achaz c\u00e6latas bases, et luterem, qui erat desuper: et mare deposuit de bobus \u00e6reis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:18",
"text": "Musach quoque sabbati, quod \u00e6dificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:19",
"text": "Reliqua autem verborum Achaz, qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "II Kings 16:20",
"text": "Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David, et regnavit Ezechias filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:1",
"text": "Anno duodecimo Achaz regis Iuda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:2",
"text": "Fecitque malum coram Domino: sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:3",
"text": "Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:4",
"text": "Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuncios ad Sua regem \u00c6gypti, ne pr\u00e6staret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:5",
"text": "Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:6",
"text": "Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuique eos in Hala, et in Habor iuxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:7",
"text": "Factum est enim, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de Terra \u00c6gypti, de manu Pharaonis regis \u00c6gypti, coluerunt deos alienos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:8",
"text": "Et ambulaverunt iuxta ritum Gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel: quia similiter fecerant."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:9",
"text": "Et offenderunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum: et \u00e6dificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a Turre custodum usque ad Civitatem munitam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:10",
"text": "Feceruntque sibi statuas, et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:11",
"text": "et adolebant ibi incensum super aras in morem Gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:12",
"text": "et coluerunt immunditias, de quibus pr\u00e6cepit eis Dominus ne facerent verbum hoc."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:13",
"text": "Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium Prophetarum et Videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite pr\u00e6cepta mea, et ceremonias iuxta omnem legem, quam pr\u00e6cepi patribus vestris: et sicut misi ad vos in manu servorum meorum Prophetarum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:14",
"text": "Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:15",
"text": "Et abiecerunt legitima eius, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt Gentes, qu\u00e6 erant per circuitum eorum, super quibus pr\u00e6ceperat Dominus eis ut non facerent sicut et ill\u00e6 faciebant."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:16",
"text": "Et dereliquerunt omnia pr\u00e6cepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam c\u00e6li: servieruntque Baal,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:17",
"text": "et consecraverunt filios suos, et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:18",
"text": "Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:19",
"text": "Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:20",
"text": "Proiecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec proiiceret eos a facie sua:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:21",
"text": "ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat: separavit enim Ieroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:22",
"text": "Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam qu\u00e6 fecerat: et non recesserunt ab eis,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:23",
"text": "usque quo Dominus auferret Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum Prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:24",
"text": "Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samari\u00e6 pro filiis Israel: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:25",
"text": "Cumque ibi habitare c\u0153pissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:26",
"text": "Nunciatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samri\u00e6, ignorant legitima Dei terr\u00e6: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terr\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:27",
"text": "Pr\u00e6cepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terr\u00e6."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:28",
"text": "Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:29",
"text": "Et unaqu\u00e6que Gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, qu\u00e6 fecerant Samarit\u00e6, Gens et Gens in urbibus suis, in quibus habitabat."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:30",
"text": "Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuth\u00e6i fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:31",
"text": "Porro Hev\u00e6i fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:32",
"text": "et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:33",
"text": "Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem Gentium, de quibus translati fuerant Samariam:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:34",
"text": "usque in pr\u00e6sentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt ceremonias eius, iudicia, et legem, et mandatum, quod pr\u00e6ceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:35",
"text": "et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:36",
"text": "Sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de Terra \u00c6gypti in fortitudine magna, et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:37",
"text": "Ceremonias quoque, et iudicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:38",
"text": "Et pactum, quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:39",
"text": "sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:40",
"text": "Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 17,
"name": "II Kings 17:41",
"text": "Fuerunt igitur Gentes ist\u00e6 timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in pr\u00e6sentem diem. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:1",
"text": "Anno tertio Osee filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias filius Achaz regis Iuda."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:2",
"text": "Vigintiquinque annorum erat, cum regnare c\u0153pisset: et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Abi filia Zachari\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:3",
"text": "Fecitque quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia qu\u00e6 fecerat David pater eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:4",
"text": "Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem \u00e6neum, quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum: vocavitque nomen eius Nohestan."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:5",
"text": "In Domino Deo Israel speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda, sed neque in his, qui ante eum fuerunt:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:6",
"text": "et adh\u00e6sit Domino, et non recessit a vestigiis eius, fecitque mandata eius, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Dominus Moysi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:7",
"text": "Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad qu\u00e6 procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:8",
"text": "Ipse percussit Philisth\u00e6os usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a Turre custodum usque ad Civitatem munitam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:9",
"text": "Anno quarto regis Ezechi\u00e6, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:10",
"text": "et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechi\u00e6, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:11",
"text": "et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala, et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:12",
"text": "quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed pr\u00e6tergressi sunt pactum eius: omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Moyses servus Domini, non audierunt, neque fecerunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:13",
"text": "Anno quartodecimo regis Ezechi\u00e6, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas: et cepit eas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:14",
"text": "Tunc misit Ezechias rex Iuda nuncios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi, recede a me: et omne, quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechi\u00e6 regi Iud\u00e6 trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:15",
"text": "Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, et in thesauris regis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:16",
"text": "In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri, quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:17",
"text": "Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Ierusalem: qui cum ascendissent, venerunt Ierusalem, et steterunt iuxta aqu\u00e6ductum piscin\u00e6 superioris, qu\u00e6 est in via Agrifullonis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:18",
"text": "Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helci\u00e6 pr\u00e6positus domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:19",
"text": "Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechi\u00e6: H\u00e6c dicit rex magnus, rex Assyriorum: Qu\u00e6 est ista fiducia, qua niteris?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:20",
"text": "Forsitan inisti consilium, ut pr\u00e6pares te ad pr\u00e6lium. In quo confidis, ut audeas rebellare?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:21",
"text": "an speras in baculo arundineo atque confracto \u00c6gypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum eius, et perforabit eam? sic est Pharao rex \u00c6gypti omnibus, qui confidunt in se."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:22",
"text": "Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria: et pr\u00e6cepit Iud\u00e6 et Ierusalem: Ante altare hoc adorabitis in Ierusalem?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:23",
"text": "Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:24",
"text": "Et quo modo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in \u00c6gypto propter currus et equites?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:25",
"text": "Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:26",
"text": "Dixerunt autem Eliacim filius Helci\u00e6, et Sobna, et Ioahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis Syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:27",
"text": "Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:28",
"text": "Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna Iudaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:29",
"text": "H\u00e6c dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:30",
"text": "Neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas h\u00e6c in manu regis Assyriorum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:31",
"text": "Nolite audire Ezechiam. H\u00e6c enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:32",
"text": "donec veniam, et transferam vos in terram, qu\u00e6 similis est terr\u00e6 vestr\u00e6, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum, et olei ac mellis, et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:33",
"text": "Numquid liberaverunt dii Gentium terram suam de manu regis Assyriorum?"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:34",
"text": "Ubi est Deus Emath, et Arphad? ubi est Deus Sepharvaim, Ana, et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:35",
"text": "Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea?"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:36",
"text": "Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem pr\u00e6ceptum regis acceperant ut non responderent ei."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 18,
"name": "II Kings 18:37",
"text": "Venitque Eliacim filius Helci\u00e6, pr\u00e6positus domus, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nunciaverunt ei verba Rabsacis. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:1",
"text": "Qu\u00e6 cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:2",
"text": "Et misit Eliacim pr\u00e6positum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:3",
"text": "Qui dixerunt: H\u00e6c dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemi\u00e6 dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:4",
"text": "Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis, qu\u00e6 audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis, qu\u00e6 repert\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:5",
"text": "Venerunt ergo servi regis Ezechi\u00e6 ad Isaiam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:6",
"text": "Dixitque eis Isaias: H\u00e6c dicetis domino vestro: H\u00e6c dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:7",
"text": "Ecce, ego immittam ei spiritum, et audiet nuncium, et revertetur in terram suam, et deiiciam eum gladio in terra sua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:8",
"text": "Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: Audierat enim quod recessisset de Lachis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:9",
"text": "Cumque audisset de Tharaca rege \u00c6thiopi\u00e6, dicentes: Ecce, egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuncios ad Ezechiam dicens:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:10",
"text": "H\u00e6c dicite Ezechi\u00e6 regi Iuda: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam: neque dicas: Non tradetur Ierusalem in manus regis Assyriorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:11",
"text": "Tu enim ipse audisti qu\u00e6 fecerunt reges Assyriorum universis terris, quo modo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:12",
"text": "Numquid liberaverunt dii Gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thelassar?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:13",
"text": "Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:14",
"text": "Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nunciorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:15",
"text": "et oravit in conspectu eius, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terr\u00e6: tu fecisti c\u00e6lum et terram."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:16",
"text": "Inclina aurem tuam, et audi: aperi Domine oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:17",
"text": "Vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum Gentes, et terras omnium."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:18",
"text": "Et miserunt deos eorum in ignem: non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:19",
"text": "Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut sciant omnia regna terr\u00e6, quia tu es Dominus Deus solus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:20",
"text": "Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Qu\u00e6 deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:21",
"text": "Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Ierusalem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:22",
"text": "Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? contra sanctum Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:23",
"text": "Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros eius, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos eius, et saltum carmeli eius"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:24",
"text": "ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:25",
"text": "Numquid non audisti quid ab initio fecerim? Ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munit\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:26",
"text": "Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt, facti sunt velut f\u0153num agri, et virens herba tectorum, qu\u00e6 arefacta est antequam veniret ad maturitatem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:27",
"text": "Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego pr\u00e6scivi, et furorem tuum contra me."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:28",
"text": "Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quam venisti."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:29",
"text": "Tibi autem Ezechia hoc erit signum: Comede hoc anno qu\u00e6 repereris: in secundo autem anno, qu\u00e6 sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:30",
"text": "Et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:31",
"text": "De Ierusalem quippe egredientur reliqui\u00e6, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:32",
"text": "Quam ob rem h\u00e6c dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:33",
"text": "Per viam, qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:34",
"text": "Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:35",
"text": "Factum est igitur in nocte illa, venit Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octogintaquinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:36",
"text": "et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 19,
"name": "II Kings 19:37",
"text": "Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:1",
"text": "In diebus illis \u00e6grotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos, propheta, dixitque ei: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Pr\u00e6cipe domui tu\u00e6: morieris enim tu, et non vives."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:2",
"text": "Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:3",
"text": "Obsecro Domine, memento qu\u00e6so quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te, fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:4",
"text": "Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:5",
"text": "Revertere, et dic Ezechi\u00e6 duci populi mei: H\u00e6c dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas: et ecce sanavi te, die tertio ascendes templum Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:6",
"text": "Et addam diebus tuis quindecim annos: sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc, et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:7",
"text": "Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super hulcus eius, curatus est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:8",
"text": "Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:9",
"text": "Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:10",
"text": "Et ait Ezechias: Facile est, umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:11",
"text": "Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas, quibus iam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:12",
"text": "In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam: audierat enim quod \u00e6grotasset Ezechias."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:13",
"text": "L\u00e6tatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia qu\u00e6 habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:14",
"text": "Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei: Quid dixerunt viri isti? aut unde venerunt ad te? Cui ait Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me de Babylone."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:15",
"text": "At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia qu\u00e6cumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:16",
"text": "Dixit itaque Isaias Ezechi\u00e6: Audi sermonem Domini:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:17",
"text": "Ecce dies venient, et auferentur omnia, qu\u00e6 sunt in domo tua, et qu\u00e6 condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem: non remanebit quidquam, ait Dominus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:18",
"text": "Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:19",
"text": "Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini, quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:20",
"text": "Reliqua autem sermonum Ezechi\u00e6, et omnis fortitudo eius, et quomodo fecerit piscinam, et aqu\u00e6ductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "II Kings 20:21",
"text": "Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:1",
"text": "Duodecim annorum erat Manasses cum regnare c\u0153pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Haphsiba."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:2",
"text": "Fecitque malum in conspectu Domini, iuxta idola Gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:3",
"text": "Conversusque est, et \u00e6dificavit excelsa, qu\u00e6 dissipaverat Ezechias pater eius: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam c\u00e6li, et coluit eam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:4",
"text": "Extruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Ierusalem ponam nomen meum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:5",
"text": "Et extruxit altaria univers\u00e6 militi\u00e6 c\u00e6li in duobus atriis templi Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:6",
"text": "Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:7",
"text": "Posuit quoque idolum luci, quem fecerat in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium eius: In templo hoc, et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:8",
"text": "Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:9",
"text": "Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super Gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:10",
"text": "Locutusque est Dominus in manu servorum suorum Prophetarum, dicens:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:11",
"text": "Quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas, super omnia qu\u00e6 fecerunt Amorrh\u00e6i ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in immunditiis suis:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:12",
"text": "propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam: ut quicumque audierit, tinniant amb\u00e6 aures eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:13",
"text": "Et extendam super Ierusalem funiculum Samari\u00e6, et pondus domus Achab: et delebo Ierusalem, sicut deleri solent tabul\u00e6: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:14",
"text": "Dimittam vero reliquias hereditatis me\u00e6, et tradam eas in manus inimicorum eius: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:15",
"text": "eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex \u00c6gypto, usque ad hanc diem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:16",
"text": "Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad os: absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:17",
"text": "Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa qu\u00e6 fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:18",
"text": "Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus su\u00e6, in horto Oza: et regnavit Amon filius eius pro eo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:19",
"text": "Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare c\u0153pisset: duobus quoque annis regnavit in Ierusalem. nomen matris eius Messalemeth filia Harus de Ieteba."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:20",
"text": "Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:21",
"text": "Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius: servivitque immunditiis, quibus servierat pater eius, et adoravit eas,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:22",
"text": "et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:23",
"text": "Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:24",
"text": "Percussit autem populus terr\u00e6 omnes, qui coniuraverant contra regem Amon: et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:25",
"text": "Reliqua autem sermonum Amon qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "II Kings 21:26",
"text": "Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Iosias filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:1",
"text": "Octo annorum erat Iosias cum regnare c\u0153pisset, triginta et uno anno regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Idida, filia Hadaia de Besecath."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:2",
"text": "Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:3",
"text": "Anno autem octavo decimo regis Iosi\u00e6, misit rex Saphan filium Aslia, filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:4",
"text": "Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia, qu\u00e6 illata est in templum Domini, quam collegerunt ianitores templi a populo,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:5",
"text": "deturque fabris per pr\u00e6positos domus Domini: qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:6",
"text": "tignariis videlicet et c\u00e6mentariis, et iis, qui interrupta componunt: et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum Domini."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:7",
"text": "Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:8",
"text": "Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum Legis reperi in domo Domini: deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:9",
"text": "Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renunciavit ei quod pr\u00e6ceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam, qu\u00e6 reperta est in domo Domini: et dederunt ut distribueretur fabris a pr\u00e6fectis operum templi Domini."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:10",
"text": "Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:11",
"text": "et audisset rex verba Libri Legis Domini, scidit vestimenta sua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:12",
"text": "Et pr\u00e6cepit Helci\u00e6 sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scrib\u00e6, et Asai\u00e6 servo regis, dicens:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:13",
"text": "Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Iuda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos: quia non audierunt patres nostri verba Libri huius, ut facerent omne quod scriptum est nobis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:14",
"text": "Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecu\u00e6, filii Araas custodis vestium, qu\u00e6 habitabat in Ierusalem in Secunda: locutique sunt ad eam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:15",
"text": "Et illa respondit eis: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:16",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Ecce, ego adducam mala super locum istum, et super habitatores eius, omnia verba Legis qu\u00e6 legit rex Iuda:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:17",
"text": "quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum: et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:18",
"text": "Regi autem Iuda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Pro eo quod audisti verba voluminis,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:19",
"text": "et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores eius, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "II Kings 22:20",
"text": "idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala qu\u00e6 inducturus sum super locum istum. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:1",
"text": "Et renunciaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:2",
"text": "Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Iuda, universique qui habitabant in Ierusalem cum eo sacerdotes et prophet\u00e6, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque cunctis audientibus omnia verba libri f\u0153deris, qui inventus est in domo Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:3",
"text": "Stetitque rex super gradum: et f\u0153dus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent pr\u00e6cepta eius, et testimonia, et ceremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba f\u0153deris huius, qu\u00e6 scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:4",
"text": "Et pr\u00e6cepit rex Helci\u00e6 pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et ianitoribus, ut proiicerent de templo Domini omnia vasa, qu\u00e6 facta fuerant Baal, et in luco, et univers\u00e6 militi\u00e6 c\u00e6li: et combussit ea foris Ierusalem in Convalle cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:5",
"text": "Et delevit aruspices, quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda, et in circuitu Ierusalem: et eos, qui adolebant incensum Baal, et Soli, et Lun\u00e6, et duodecim signis, et omni militi\u00e6 c\u00e6li."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:6",
"text": "Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Ierusalem in Convalle cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et proiecit super sepulchra vulgi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:7",
"text": "Destruxit quoque \u00e6diculas effeminatorum, qu\u00e6 erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:8",
"text": "Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda: et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee: et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis, quod erat ad sinistram port\u00e6 civitatis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:9",
"text": "Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Ierusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:10",
"text": "Contaminavit quoque Topheth, quod est in Convalle filii Ennom: ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:11",
"text": "Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iuda, Soli, in introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem Solis combussit igni."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:12",
"text": "Altaria quoque, qu\u00e6 erant super tecta c\u0153naculi Achaz, qu\u00e6 fecerant reges Iuda, et altaria qu\u00e6 fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex: et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in Torrentem cedron."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:13",
"text": "Excelsa quoque, qu\u00e6 erant in Ierusalem ad dexteram partem Montis offensionis, qu\u00e6 \u00e6dificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:14",
"text": "Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:15",
"text": "Insuper et altare, quod erat in Bethel, et excelsum, quod fecerat Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:16",
"text": "Et conversus Iosias, vidit ibi sepulchra, qu\u00e6 erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud iuxta verbum Domini, quod locutus est vir Dei, qui pr\u00e6dixerat verba h\u00e6c."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:17",
"text": "Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Iuda, et pr\u00e6dixit verba h\u00e6c, qu\u00e6 fecisti super altare Bethel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:18",
"text": "Et ait: Dimitte eum, nemo commoveat ossa eius. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophet\u00e6, qui venerat de Samaria."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:19",
"text": "Insuper et omnia fana excelsorum, qu\u00e6 erant in civitatibus Samari\u00e6, qu\u00e6 fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Iosias: et fecit eis secundum omnia opera, qu\u00e6 fecerat in Bethel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:20",
"text": "Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria: et combussit ossa humana super ea: reversusque est Ierusalem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:21",
"text": "Et pr\u00e6cepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro f\u0153deris huius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:22",
"text": "Nec enim factum est Phase tale a diebus iudicum, qui iudicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Iuda,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:23",
"text": "sicut in octavo decimo anno regis Iosi\u00e6 factum est Phase istud Domino in Ierusalem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:24",
"text": "Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, qu\u00e6 fuerant in terra Iuda et Ierusalem, abstulit Iosias: ut statueret verba legis, qu\u00e6 scipta sunt in Libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:25",
"text": "Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:26",
"text": "Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam: propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:27",
"text": "Dixit itaque Dominus: Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel: et proiiciam civitatem hanc, quam elegi Ierusalem, et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:28",
"text": "Reliqua autem sermonum Iosi\u00e6, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:29",
"text": "In diebus eius ascendit Pharao Nechao rex \u00c6gypti, contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten: et abiit Iosias rex in occursum eius: et occisus est in Mageddo, cum vidisset eum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:30",
"text": "Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Ierusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terr\u00e6 Ioachaz filium Iosi\u00e6: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:31",
"text": "Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare c\u0153pisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Amital, filia Ieremi\u00e6, de Lobna."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:32",
"text": "Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia qu\u00e6 fecerant patres eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:33",
"text": "Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, qu\u00e6 est in terra Emath, ne regnaret in Ierusalem: et imposuit mulctam terr\u00e6 centum talentis argenti, et talento auri."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:34",
"text": "Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Iosi\u00e6 pro Iosia patre eius: vertitque nomen eius Ioakim. porro Ioachaz tulit, et duxit in \u00c6gyptum, et mortuus est ibi."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:35",
"text": "Argentum autem, et aurum dedit Ioakim Pharaoni cum indixisset terr\u00e6 per singulos, ut conferretur iuxta pr\u00e6ceptum Pharaonis: et unumquemque iuxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terr\u00e6: ut daret Pharaoni Nechao."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:36",
"text": "Vigintiquinque annorum erat Ioakim cum regnare c\u0153pisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 23,
"name": "II Kings 23:37",
"text": "Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, qu\u00e6 fecerant patres eius. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:1",
"text": "In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:2",
"text": "Immisitque ei Dominus latrunculos Chald\u00e6orum, et latrunculos Syri\u00e6, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Iudam, ut disperderent eum, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat per servos suos prophetas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:3",
"text": "Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa qu\u00e6 fecit,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:4",
"text": "et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Ierusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:5",
"text": "Reliqua autem sermonum Ioakim, et universa qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda? Et dormivit Ioakim cum patribus suis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:6",
"text": "et regnavit Ioachin filius eius pro eo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:7",
"text": "Et ultra non addidit rex \u00c6gypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis a rivo \u00c6gypti usque ad fluvium Euphraten, omnia qu\u00e6 fuerant regis \u00c6gypti."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:8",
"text": "Decem et octo annorum erat Ioachin cum regnare c\u0153pisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Nohesta filia Elnathan de Ierusalem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:9",
"text": "Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia qu\u00e6 fecerat pater eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:10",
"text": "In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et circumdata est urbs munitionibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:11",
"text": "Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:12",
"text": "Egressusque est Ioachin rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:13",
"text": "Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regi\u00e6: et concidit universa vasa aurea, qu\u00e6 fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:14",
"text": "Et transtulit omnem Ierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem: et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terr\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:15",
"text": "Transtulit quoque Ioachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius: et iudices terr\u00e6 duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:16",
"text": "Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:17",
"text": "Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:18",
"text": "Vigesimum et primum annum \u00e6tatis habebat Sedecias cum regnare c\u0153pisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius erat Amital, filia Ieremi\u00e6 de Lobna."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:19",
"text": "Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia qu\u00e6 fecerat Ioakim."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "II Kings 24:20",
"text": "Irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:1",
"text": "Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem, et circumdederunt eam: et extruxerunt in circuitu eius munitiones."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:2",
"text": "Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeci\u00e6,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:3",
"text": "nona die mensis: pr\u00e6valuitque fames in civitate, nec erat panis populo terr\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:4",
"text": "Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam port\u00e6, qu\u00e6 est inter duplicem murum ad hortum regis (porro Chald\u00e6i obsidebant in circuitu civitatem) fugit itaque Sedecias per viam, qu\u00e6 ducit ad campestria solitudinis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:5",
"text": "Et persecutus est exercitus Chald\u00e6orum regem, comprehenditque eum in planitie Iericho: et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:6",
"text": "Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo iudicium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:7",
"text": "Filios autem Sedeci\u00e6 occidit coram eo, et oculos eius effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:8",
"text": "Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Ierusalem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:9",
"text": "Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Ierusalem, omnemque domum combussit igni."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:10",
"text": "Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chald\u00e6orum, qui erat cum principe militum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:11",
"text": "Reliquam autem populi partem, qu\u00e6 remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militi\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:12",
"text": "Et de pauperibus terr\u00e6 reliquit vinitores et agricolas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:13",
"text": "Columnas autem \u00e6reas, qu\u00e6 erant in templo Domini, et bases, et mare \u00e6reum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chald\u00e6i, et transtulerunt \u00e6s omne in Babylonem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:14",
"text": "Ollas quoque \u00e6reas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa \u00e6rea, in quibus ministrabant, tulerunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:15",
"text": "Necnon et thuribula, et phialas: qu\u00e6 aurea, aurea: et qu\u00e6 argentea, argentea tulit princeps militi\u00e6,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:16",
"text": "id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus \u00e6ris omnium vasorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:17",
"text": "Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum \u00e6reum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum column\u00e6, omnia \u00e6rea: similem et columna secunda habebat ornatum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:18",
"text": "Tulit quoque princeps militi\u00e6 Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres ianitores."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:19",
"text": "Et de civitate eunuchum unum, qui erat pr\u00e6fectus super bellatores viros: et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terr\u00e6: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:20",
"text": "Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:21",
"text": "Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:22",
"text": "Populo autem, qui relictus erat in Terra Iuda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, pr\u00e6fecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:23",
"text": "Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam: venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathani\u00e6, et Iohanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:24",
"text": "Iuravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chald\u00e6is: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:25",
"text": "Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathani\u00e6, filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Iud\u00e6os et Chald\u00e6os, qui erant cum eo in Maspha."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:26",
"text": "Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum venerunt in \u00c6gyptum timentes Chald\u00e6os."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:27",
"text": "Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Ioachin regis Iuda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno, quo regnare c\u0153perat, caput Ioachin regis Iuda de carcere."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:28",
"text": "Et locutus est ei benigne: et posuit thronum eius super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:29",
"text": "Et mutavit vestes eius, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 25,
"name": "II Kings 25:30",
"text": "Annonam quoque constituit ei sine intermissione, qu\u00e6 et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6. "
}
]
}
]
},
{
"name": "I Chronicles",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:1",
"text": "Adam, Seth, Enos,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:2",
"text": "Cainan, Malaleel, Iared,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:3",
"text": "Henoch, Mathusale, Lamech,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:4",
"text": "Noe, Sem, Cham, et Iaptheth."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:5",
"text": "Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:6",
"text": "Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:7",
"text": "Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:8",
"text": "Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:9",
"text": "Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:10",
"text": "Chus autem genuit Nemrod: iste c\u0153pit esse potens in terra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:11",
"text": "Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:12",
"text": "Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:13",
"text": "Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Heth\u00e6um quoque,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:14",
"text": "et Iebus\u00e6um, et Amorrh\u00e6um, et Gerges\u00e6um,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:15",
"text": "Hev\u00e6umque et Arac\u00e6um, et Sin\u00e6um."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:16",
"text": "Aradium quoque, et Samar\u00e6um, et Hamath\u00e6um."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:17",
"text": "Filii Sem: \u00c6lam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:18",
"text": "Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:19",
"text": "Porro Heber nati sunt duo filii, nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra; et nomen fratris eius Iectan."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:20",
"text": "Iectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Iare,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:21",
"text": "Adoram quoque, et Huzal, et Decla,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:22",
"text": "Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:23",
"text": "et Ophir, et Hevila, et Iobab. omnes isti filii Iectan:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:24",
"text": "Sem, Arphaxad, Sale,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:25",
"text": "Heber, Phaleg, Ragau,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:26",
"text": "Serug, Nachor, Thare,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:27",
"text": "Abram, iste est Abraham."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:28",
"text": "Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:29",
"text": "Et h\u00e6 generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:30",
"text": "et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:31",
"text": "Ietur, Naphis, Cedma. hi sunt filii Ismahelis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:32",
"text": "Filii autem Cetur\u00e6 concubin\u00e6 Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, et Sue. Porro filii Iecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:33",
"text": "Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa. omnes hi, filii Cetur\u00e6."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:34",
"text": "Genuit autem Abraham Isaac: cuius fuerunt filii Esau, et Israel."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:35",
"text": "Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ihelom, et Core."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:36",
"text": "Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:37",
"text": "Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:38",
"text": "Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:39",
"text": "Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:40",
"text": "Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. Filii Ana: Dison."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:41",
"text": "Filii Dison: Hamram, et Eseban et Iethran, et Charan."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:42",
"text": "Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Iacan. Filii Disan: Hus et Aran."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:43",
"text": "Isti sunt reges, qui imperaverunt in Terra Edom antequam esset rex super filios Israel: Bale filius Beor: et nomen civitatis eius, Denaba."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:44",
"text": "Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:45",
"text": "Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de Terra Themanorum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:46",
"text": "Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in Terra Moab: et nomen civitatis eius Avith."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:47",
"text": "Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:48",
"text": "Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, qu\u00e6 iuxta amnem sita est."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:49",
"text": "Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:50",
"text": "Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cuius urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred fili\u00e6 Mezaab."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:51",
"text": "Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse c\u0153perunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:52",
"text": "dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:53",
"text": "dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 1,
"name": "I Chronicles 1:54",
"text": "dux Magdiel, dux Hiram. hi duces Edom. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:1",
"text": "Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:2",
"text": "Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad et Aser."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:3",
"text": "Filii Iuda: Her, Onan, et Sela. hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:4",
"text": "Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara. omnes ergo filii Iuda, quinque."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:5",
"text": "Filii autem Phares: Hesron et Hamul."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:6",
"text": "Filii quoque Zar\u00e6: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:7",
"text": "Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:8",
"text": "Filii Ethan: Azarias."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:9",
"text": "Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:10",
"text": "Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:11",
"text": "Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:12",
"text": "Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:13",
"text": "Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:14",
"text": "quartum Nathanael, quintum Raddai,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:15",
"text": "sextum Asom, septimum David."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:16",
"text": "quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarvi\u00e6: Abisai, Ioab, et Asael, tres."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:17",
"text": "Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:18",
"text": "Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:19",
"text": "Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha: qu\u00e6 peperit ei Hur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:20",
"text": "Porro Hur genuit Uri: et Uri genuit Bezeleel."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:21",
"text": "Post h\u00e6c ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: qu\u00e6 peperit ei Segub."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:22",
"text": "Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in Terra Galaad."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:23",
"text": "Cepitque Gessur, et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum. omnes isti, filii Machir patris Galaad."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:24",
"text": "Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, qu\u00e6 peperit ei Assur patrem Thecu\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:25",
"text": "Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:26",
"text": "Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, qu\u00e6 fuit mater Onam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:27",
"text": "Sed et filii Ram primogeniti Ierameel, fuerunt Moos, Iamin, et Achar."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:28",
"text": "Onam autem habuit filios Semei, et Iada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:29",
"text": "Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, qu\u00e6 peperit ei Ahobban, et Molid."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:30",
"text": "Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:31",
"text": "Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:32",
"text": "Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:33",
"text": "Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:34",
"text": "Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum \u00c6gyptium nomine Ieraa."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:35",
"text": "Deditque ei filiam suam uxorem: qu\u00e6 peperit ei Ethei."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:36",
"text": "Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:37",
"text": "Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:38",
"text": "Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:39",
"text": "Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:40",
"text": "Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:41",
"text": "Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:42",
"text": "Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:43",
"text": "Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:44",
"text": "Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:45",
"text": "Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:46",
"text": "Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:47",
"text": "Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:48",
"text": "Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:49",
"text": "Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:50",
"text": "Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:51",
"text": "Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:52",
"text": "Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, Qui videbat dimidium requietionum."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:53",
"text": "Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Sarait\u00e6, et Esthaolit\u00e6."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:54",
"text": "Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, Coron\u00e6 domus Ioab, et Dimidium requietionis Sarai."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 2,
"name": "I Chronicles 2:55",
"text": "Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque Resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cin\u00e6i, qui venerunt de Calore patris domus Rechab. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:1",
"text": "David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron; primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:2",
"text": "tertium Absalom filium Maacha fili\u00e6 Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:3",
"text": "quintum Saphathiam ex Abital, sextum Iethraham de Egla uxore sua."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:4",
"text": "Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:5",
"text": "Porro in Ierusalem nati sunt ei filii Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:6",
"text": "Iebaar quoque et Elisama,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:7",
"text": "et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Iaphia,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:8",
"text": "necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:9",
"text": "omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:10",
"text": "Filius autem Salomonis, Roboam: cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:11",
"text": "pater Ioram: qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:12",
"text": "et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azari\u00e6 filius Ioatham"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:13",
"text": "procreavit Achaz patrem Ezechi\u00e6, de quo natus est Manasses."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:14",
"text": "Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosi\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:15",
"text": "Filii autem Iosi\u00e6 fuerunt, primogenitus Iohanan, secundus Ioakim, tertius Sedecias, quartus Sellum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:16",
"text": "De Ioakim natus est Iechonias, et Sedecias."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:17",
"text": "Filii Iechoni\u00e6 fuerunt, Asir, Salathiel,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:18",
"text": "Melchiram, Phadaia, Senneser et Iecemia, Sama, et Nadabia."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:19",
"text": "De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:20",
"text": "Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Iosabhesed, quinque."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:21",
"text": "Filius autem Hanani\u00e6, Phaltias pater Iesei\u00e6, cuius filius Raphaia. huius quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cuius filius fuit Sechenias."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:22",
"text": "Filius Secheni\u00e6, Semeia: cuius filii Hattus, et Iegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:23",
"text": "Filius Naari\u00e6, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "I Chronicles 3:24",
"text": "Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Iohanan, et Dalaia, et Anani, septem. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:1",
"text": "Filii Iuda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:2",
"text": "Raia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad. h\u00e6 cognationes Sarathi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:3",
"text": "Ista quoque stirps Etam: Iezrahel, et Iesema, et Iedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:4",
"text": "Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa. isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:5",
"text": "Assur vero patri Thecu\u00e6 erant du\u00e6 uxores, Halaa, et Naara."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:6",
"text": "Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari. isti sunt filii Naara."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:7",
"text": "Porro filii Halaa, Sereth, Isaar, et Ethnan."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:8",
"text": "Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:9",
"text": "Fuit autem Iabes inclytus pr\u00e6 fratribus suis, et mater eius vocavit nomen illius Iabes, dicens: Quia peperi eum in dolore."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:10",
"text": "Invocavit vero Iabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et pr\u00e6stitit Deus qu\u00e6 precatus est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:11",
"text": "Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:12",
"text": "Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:13",
"text": "Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:14",
"text": "Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:15",
"text": "Filii vero Caleb filii Iephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:16",
"text": "Filii quoque Ialeleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:17",
"text": "Et filii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuitque Mariam, et Sammai, et Iesba patrem Esthamo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:18",
"text": "Uxor quoque eius Iudaia, peperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe. hi autem filii Bethi\u00e6 fili\u00e6 Pharaonis, quam accepit Mered."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:19",
"text": "Et filii uxoris Odai\u00e6 sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:20",
"text": "Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Iesi, Zoheth, et Benzoheth."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:21",
"text": "Filii Sela, filii Iuda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in Domo iuramenti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:22",
"text": "Et qui stare fecit Solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem. h\u00e6c autem verba vetera."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:23",
"text": "Hi sunt figuli habitantes in Plantationibus, et in Sepibus, apud regem in operibus eius, commoratique sunt ibi."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:24",
"text": "Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:25",
"text": "Sellum filius eius, Mapsam filius eius, Masma filius eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:26",
"text": "Filii Masma: Hamuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:27",
"text": "Filii Semei sedecim, et fili\u00e6 sex: fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit ad\u00e6quare summam filiorum Iuda."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:28",
"text": "Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:29",
"text": "et in Bala, et in Asom, et in Tholad,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:30",
"text": "et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:31",
"text": "et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim. h\u00e6 civitates eorum usque ad regem David."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:32",
"text": "Vill\u00e6 quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:33",
"text": "Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal. h\u00e6c est habitatio eorum, et sedium distributio."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:34",
"text": "Mosobab quoque et Iemlech, et Iosa filius Amasi\u00e6,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:35",
"text": "et Ioel, et Iehu filius Iosabi\u00e6 filii Sarai\u00e6 filii Asiel,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:36",
"text": "et Elioenai, et Iacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:37",
"text": "Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:38",
"text": "Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:39",
"text": "Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad Orientem vallis, et ut qu\u00e6rerent pascua gregibus suis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:40",
"text": "Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:41",
"text": "Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechi\u00e6 regis Iuda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in pr\u00e6sentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:42",
"text": "De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 4,
"name": "I Chronicles 4:43",
"text": "et percusserunt reliquias, qu\u00e6 evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:1",
"text": "Filii quoque Ruben primogeniti Israel (Ipse quippe fuit primogenitus eius: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:2",
"text": "Porro Iudas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe eius principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Ioseph.)"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:3",
"text": "filii ergo Ruben primogeniti Israel: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:4",
"text": "Filii Ioel: Samia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:5",
"text": "Micha filius eius, Reia filius eius, Baal filius eius,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:6",
"text": "Beera filius eius, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:7",
"text": "Fratres autem eius, et universa cognatio eius, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Iehiel, et Zachariam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:8",
"text": "Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo, et Beelmeon."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:9",
"text": "Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebant in Terra Galaad."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:10",
"text": "In diebus autem Saul pr\u00e6liati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, qu\u00e6 respicit ad Orientem Galaad."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:11",
"text": "Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in Terra Basan usque Selcha:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:12",
"text": "Ioel in capite, et Saphan secundus: Ianai autem, et Saphat in Basan."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:13",
"text": "Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Iorai, et Iachan, et Zie, et Heber, septem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:14",
"text": "Hi filii Abihail, filii Huri, filii Iara, filii Galaad, filii Michael, filii Iesesi, filii Ieddo, filii Buz."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:15",
"text": "Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:16",
"text": "Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:17",
"text": "Omnes hi, numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda, et in diebus Ieroboam regis Israel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:18",
"text": "Filii Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad pr\u00e6lia quadragintaquattuor millia, et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:19",
"text": "Dimicaverunt contra Agareos: Itur\u00e6i vero, et Naphis, et Nodab"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:20",
"text": "pr\u00e6buerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum pr\u00e6liarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:21",
"text": "Ceperuntque omnia qu\u00e6 possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:22",
"text": "Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:23",
"text": "Filii quoque dimidi\u00e6 tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon, ingens quippe numerus erat."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:24",
"text": "Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum, Epher, et Iesi, et Eliel, et Ezriel, et Ieremia, et Odoia, et Iediel viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:25",
"text": "Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terr\u00e6, quos abstulit Deus coram eis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "I Chronicles 5:26",
"text": "et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:1",
"text": "Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:2",
"text": "Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:3",
"text": "Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria: Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:4",
"text": "Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:5",
"text": "Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:6",
"text": "Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:7",
"text": "Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:8",
"text": "Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:9",
"text": "Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:10",
"text": "Iohanan genuit Azariam. ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam \u00e6dificavit Salomon in Ierusalem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:11",
"text": "Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:12",
"text": "Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:13",
"text": "Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:14",
"text": "Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:15",
"text": "Porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam, et Ierusalem per manus Nabuchodonosor."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:16",
"text": "Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:17",
"text": "Et h\u00e6c nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:18",
"text": "Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:19",
"text": "Filii Merari: Moholi et Musi. H\u00e6 autem cognationes Levi secundum familias eorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:20",
"text": "Gersom, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zamma filius eius,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:21",
"text": "Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:22",
"text": "Filii Caath, Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:23",
"text": "Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:24",
"text": "Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:25",
"text": "Filii Elcana, Amasai et Achimoth"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:26",
"text": "et Elcana: Filii Elcana: Sophai filius eius, Nahath filius eius,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:27",
"text": "Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:28",
"text": "Filii Samuel primogenitus Vasseni, et Abia."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:29",
"text": "Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:30",
"text": "Sammaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:31",
"text": "Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:32",
"text": "et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec \u00e6dificaret Salomon domum Domini in Ierusalem: stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:33",
"text": "Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Ioel, filii Samuel,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:34",
"text": "filii Elcana, filii Ieroham, filii Eliel, filii Thohu,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:35",
"text": "filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:36",
"text": "filii Elcana, filii Iohel, filii Azari\u00e6, filii Sophoni\u00e6,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:37",
"text": "filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:38",
"text": "filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:39",
"text": "Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachi\u00e6, filii Samaa,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:40",
"text": "filii Michael, filii Basai\u00e6, filii Melchi\u00e6,"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:41",
"text": "filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:42",
"text": "filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:43",
"text": "filii Ieth, filii Gersom, filii Levi."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:44",
"text": "Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:45",
"text": "filii Hasabi\u00e6, filii Amasi\u00e6, filii Helci\u00e6,"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:46",
"text": "filii Amasai, filii Boni, filii Somer,"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:47",
"text": "filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:48",
"text": "Fratres quoque eorum Levit\u00e6, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:49",
"text": "Aaron vero, et filii eius adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israel iuxta omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Moyses servus Dei."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:50",
"text": "Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:51",
"text": "Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zarahia filius eius,"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:52",
"text": "Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:53",
"text": "Sadoc filius eius, Achimaas filius eius."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:54",
"text": "Et h\u00e6c habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, iuxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:55",
"text": "Dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda, et suburbana eius per circuitum:"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:56",
"text": "agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Iephone."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:57",
"text": "Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana eius,"
},
{
"verse": 58,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:58",
"text": "Iether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:59",
"text": "Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:60",
"text": "De tribu autem Beniamin, Gabee et suburbana eius, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis. omnes civitates, tredecim, per cognationes suas."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:61",
"text": "Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:62",
"text": "Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:63",
"text": "Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:64",
"text": "Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates, et suburbana earum:"
},
{
"verse": 65,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:65",
"text": "dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Iuda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,"
},
{
"verse": 66,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:66",
"text": "et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:67",
"text": "Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,"
},
{
"verse": 68,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:68",
"text": "Iecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,"
},
{
"verse": 69,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:69",
"text": "necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eundem modum."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:70",
"text": "Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana eius, Balaam et suburbana eius: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant."
},
{
"verse": 71,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:71",
"text": "Filiis autem Gersom de cognatione dimidi\u00e6 tribus Manasse Gaulon in Basan, et suburbana eius, et Astaroth cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 72,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:72",
"text": "De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,"
},
{
"verse": 73,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:73",
"text": "Ramoth quoque et suburbana eius, et Anem cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 74,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:74",
"text": "De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,"
},
{
"verse": 75,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:75",
"text": "Husac quoque et suburbana eius, et Rohob cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 76,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:76",
"text": "Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galil\u00e6a et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim, et suburbana eius."
},
{
"verse": 77,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:77",
"text": "Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana eius, et Thabor cum suburbanis sus:"
},
{
"verse": 78,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:78",
"text": "trans Iordanem quoque ex adverso Iericho contra Orientem Iordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Iassa cum suburbanis suis,"
},
{
"verse": 79,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:79",
"text": "Cademoth quoque et suburbana eius, et Mephaat cum suburbanis suis."
},
{
"verse": 80,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:80",
"text": "Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana eius, et Manaim cum suburbanis suis,"
},
{
"verse": 81,
"chapter": 6,
"name": "I Chronicles 6:81",
"text": "sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Iezer cum suburbanis suis. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:1",
"text": "Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Iasub, et Simeron, quattuor."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:2",
"text": "Filii Thola: Ozi et Raphaia, et Ieriel, et Iemai, et Iebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:3",
"text": "Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Ioel, et Iesia, quinque omnes principes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:4",
"text": "Cumque eis per familias, et populos suos, accincti ad pr\u00e6lium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:5",
"text": "Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:6",
"text": "Filii Beniamin: Bela, et Bechor, et Iadihel, tres."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:7",
"text": "Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Ierimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quattuor."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:8",
"text": "Porro filii Bechor: Zamira, et Ioas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Ierimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:9",
"text": "Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:10",
"text": "Porro filii Iadihel: Balan. Filii autem Balan: Iehus, et Beniamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:11",
"text": "omnes hi filii Iadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia, et ducenti ad pr\u00e6lium procedentes."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:12",
"text": "Sepham quoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:13",
"text": "Filii autem Nephthali: Iaziel, et Guni, et Ieser, et Sellum, filii Bala."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:14",
"text": "Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque eius Syra peperit Machir patrem Galaad."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:15",
"text": "Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, nat\u00e6que sunt Salphaad fili\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:16",
"text": "et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares: porro nomen fratris eius, Sares: et filii eius, Ulam, et Recen."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:17",
"text": "Filius autem Ulam, Badan. hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:18",
"text": "Soror autem eius Regina peperit Virumdecorum, et Abiezer, et Mohola."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:19",
"text": "Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:20",
"text": "Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius, huius filius Zabad,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:21",
"text": "et huius filius Suthula, et huius filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigen\u00e6, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:22",
"text": "Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius ut consolarentur eum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:23",
"text": "Ingressusque est ad uxorem suam: qu\u00e6 concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:24",
"text": "filia autem eius fuit Sara, qu\u00e6 \u00e6dificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:25",
"text": "Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:26",
"text": "qui genuit Laadan: huius quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:27",
"text": "de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:28",
"text": "Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran ac Occidentalem plagam Gazer et fili\u00e6 eius, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus eius."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:29",
"text": "Iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius: Dor et filias eius: in his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:30",
"text": "Filii Aser: Iemna, et Iesua, et Iessui, et Baria, et Sara soror eorum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:31",
"text": "Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:32",
"text": "Heber autem genuit Iephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:33",
"text": "Filii Iephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Iephlat."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:34",
"text": "Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:35",
"text": "Filii autem Helem fratris eius: Supha, et Iemna, et Selles, et Amal."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:36",
"text": "Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Iamra,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:37",
"text": "Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Iethran, et Bera."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:38",
"text": "Filii Iether: Iephone, et Phaspha, et Ara."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:39",
"text": "Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 7,
"name": "I Chronicles 7:40",
"text": "Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum \u00e6tatis, qu\u00e6 apta esset ad bellum, viginti sex millia. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:1",
"text": "Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:2",
"text": "Nohaa quartum, et Rapha quintum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:3",
"text": "Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:4",
"text": "Abisue quoque et Naaman, et Ahoe,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:5",
"text": "sed et Gera, et Sephuphan, et Huram."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:6",
"text": "Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:7",
"text": "Naaman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:8",
"text": "Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim, et Bara uxores suas."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:9",
"text": "Genuit autem de Hodes uxore sua Iobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:10",
"text": "Iehus quoque, et Sechia, et Marma. hi sunt filii eius principes in familiis suis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:11",
"text": "Mehusim vero genuit Abitob, et Elphaal."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:12",
"text": "Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic \u00e6dificavit Ono, et Lod, et filias eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:13",
"text": "Baria autem, et Sama principes cognationum habitantium in Aialon: hi fugaverunt habitatores Geth."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:14",
"text": "Et Ahio, et Sesac, et Ierimoth,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:15",
"text": "et Zabadia, et Arod, et Heder,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:16",
"text": "Michael quoque, et Iespha, et Ioha filii Baria."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:17",
"text": "Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:18",
"text": "et Iesamari, et Iezlia, et Iobab filii Elphaal,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:19",
"text": "et Iacim, et Zechri, et Zabdi,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:20",
"text": "et Elioenai, et Selethai, et Eliel,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:21",
"text": "et Adaia, et Baraia, et Samarath filii Semei."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:22",
"text": "Et Iespham, et Heber, et Eliel,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:23",
"text": "et Abdon, et Zechri, et Hanan,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:24",
"text": "et Hanania, et \u00c6lam, et Anathothia,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:25",
"text": "et Iephdaia, et Phanuel filii Sesac."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:26",
"text": "et Samsari, et Sohoria, et Otholia,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:27",
"text": "et Iersia, et Elia, et Zechri, filii Ieroham."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:28",
"text": "hi patriarch\u00e6, et cognationum principes, qui habitaverunt in Ierusalem."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:29",
"text": "In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris eius Maacha:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:30",
"text": "filiusque eius primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:31",
"text": "Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:32",
"text": "et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:33",
"text": "Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:34",
"text": "Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:35",
"text": "Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:36",
"text": "et Ahaz genuit Ioada: et Ioada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:37",
"text": "et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:38",
"text": "Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan. omnes hi filii Asel."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:39",
"text": "Filii autem Esec fratris eius, Ulam primogenitus, et Iehus secundus, et Eliphalet tertius."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 8,
"name": "I Chronicles 8:40",
"text": "Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Beniamin. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:1",
"text": "Universus ergo Israel dinumeratus est: et summa eorum scripta est in Libro regum Israel, et Iuda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:2",
"text": "Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Levit\u00e6, et Nathin\u00e6i."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:3",
"text": "Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iuda, et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:4",
"text": "Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:5",
"text": "Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:6",
"text": "De filiis autem Zara: Iehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:7",
"text": "Porro de filiis Beniamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:8",
"text": "et Iobania filius Ieroham: et Ela filius Ozi, filii Mochori: et Mosollam filius Saphati\u00e6, filii Rahuel, filii Iebani\u00e6,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:9",
"text": "et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:10",
"text": "De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib, et Iachin:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:11",
"text": "Azarias quoque filius Helci\u00e6, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:12",
"text": "Porro Adaias filius Ieroham, filii Phassur, filii Melchi\u00e6: et Maasai filius Adiel, filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:13",
"text": "fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:14",
"text": "De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:15",
"text": "Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:16",
"text": "et Obdia filius Semei\u00e6, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:17",
"text": "Ianitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:18",
"text": "usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:19",
"text": "Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Corit\u00e6 super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et famili\u00e6 eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:20",
"text": "Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:21",
"text": "Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor port\u00e6 tabernaculi testimonii."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:22",
"text": "Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis: quos constituerunt David, et Samuel Videns, in fide sua"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:23",
"text": "tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:24",
"text": "Per quattuor ventos erant ostiarii: id est ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Aquilonem, et ad Austrum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:25",
"text": "Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:26",
"text": "His quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:27",
"text": "Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:28",
"text": "De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:29",
"text": "De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, pr\u00e6erant simil\u00e6, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:30",
"text": "Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:31",
"text": "Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Corit\u00e6, pr\u00e6fectus erat eorum, qu\u00e6 in sartagine frigebantur."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:32",
"text": "Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata pr\u00e6pararent."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:33",
"text": "Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte iugiter suo ministerio deservirent."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:34",
"text": "Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Ierusalem."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:35",
"text": "In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:36",
"text": "Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:37",
"text": "Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:38",
"text": "Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem, cum fratribus suis."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:39",
"text": "Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:40",
"text": "Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:41",
"text": "Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:42",
"text": "Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:43",
"text": "Mosa vero genuit Banaa: cuius filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 9,
"name": "I Chronicles 9:44",
"text": "Porro Asel sex filios habuit his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan. hi sunt filii Asel. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:1",
"text": "Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Pal\u00e6sthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:2",
"text": "Cumque appropinquassent Philisth\u00e6i persequentes Saul, et filios eius, percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:3",
"text": "Et aggravatum est pr\u00e6lium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt iaculis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:4",
"text": "Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me: ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger eius hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:5",
"text": "Quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:6",
"text": "Interiit ergo Saul, et tres filii eius, et omnis domus illius pariter concidit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:7",
"text": "Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis eius mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:8",
"text": "Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia c\u00e6sorum, invenerunt Saul, et filios eius iacentes in monte Gelboe."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:9",
"text": "Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:10",
"text": "arma autem eius consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:11",
"text": "Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet qu\u00e6 Philisthiim fecerant super Saul,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:12",
"text": "consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius: attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, qu\u00e6 erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:13",
"text": "Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod pr\u00e6varicatus sit mandatum Domini quod pr\u00e6ceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "I Chronicles 10:14",
"text": "nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum eius ad David filium Isai. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:1",
"text": "Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:2",
"text": "Heri quoque, et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israel: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:3",
"text": "Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis f\u0153dus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israel, iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:4",
"text": "Abiit quoque David, et omnis Israel in Ierusalem. h\u00e6c est Iebus, ubi erant Iebus\u00e6i habitatores terr\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:5",
"text": "Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, qu\u00e6 est Civitas David,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:6",
"text": "dixitque: Omnis qui percusserit Iebus\u00e6um in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarvi\u00e6, et factus est princeps."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:7",
"text": "Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:8",
"text": "\u00c6dificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Ioab autem reliqua urbis extruxit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:9",
"text": "Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:10",
"text": "Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:11",
"text": "Et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:12",
"text": "Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahohites, qui erat inter tres potentes."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:13",
"text": "Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in pr\u00e6lium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:14",
"text": "Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisth\u00e6os, dedit Dominus salutem magnam populo suo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:15",
"text": "Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in Valle raphaim."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:16",
"text": "Porro David erat in pr\u00e6sidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:17",
"text": "Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, qu\u00e6 est in porta."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:18",
"text": "Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, qu\u00e6 erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet: qui noluit, sed magis libavit illam Domino,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:19",
"text": "dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere. h\u00e6c fecerunt tres robustissimi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:20",
"text": "Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:21",
"text": "et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:22",
"text": "Banaias filius Ioiad\u00e6 viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:23",
"text": "Et ipse percussit virum \u00c6gyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu. et interfecit eum hasta sua."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:24",
"text": "H\u00e6c fecit Banaias filius Ioiad\u00e6, qui erat inter tres robustos nominatissimus,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:25",
"text": "inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:26",
"text": "Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Ioab, et Elchanan filius patrui eius de Bethlehem,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:27",
"text": "Sammoth Arorites, Helles Pharonites,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:28",
"text": "Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:29",
"text": "Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:30",
"text": "Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:31",
"text": "Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharatonites,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:32",
"text": "Hurai de Torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:33",
"text": "Filii Assem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:34",
"text": "Ahiam filius Sachar Ararites,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:35",
"text": "Eliphal filius Ur,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:36",
"text": "Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:37",
"text": "Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:38",
"text": "Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:39",
"text": "Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarvi\u00e6."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:40",
"text": "Ira Iethr\u00e6us, Gareb Iethr\u00e6us,"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:41",
"text": "Urias Heth\u00e6us, Zabad filius Oholi,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:42",
"text": "Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:43",
"text": "Hanan filius Maacha, et Iosaphat Mathanites,"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:44",
"text": "Ozia Astarothites, Samma, et Iehiel filii Hotham Arorites,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:45",
"text": "Iedihel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 11,
"name": "I Chronicles 11:46",
"text": "Eliel Mahumites, et Ieribai, et Iosaia filii Elnaem, et Iethma Moabites, Eliel, et Obed, et Iasiel de Masobia. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:1",
"text": "Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:2",
"text": "tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa iacientes, et dirigentes sagittas: de fratribus Saul ex Beniamin."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:3",
"text": "Princeps Ahiecer, et Ioas filii Samaa Gabaathites, et Iaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Iehu Anathotites."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:4",
"text": "Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Ieremias, et Ieheziel, et Iohanan, et Iezabad Gaderothites."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:5",
"text": "et Eluzai et Ierimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:6",
"text": "Elcana, et Iesia, et Azareel, et Ioezer, et Iesbaam de Carehim:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:7",
"text": "Ioela quoque, et Zabadia filii Ieroham de Gedor."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:8",
"text": "Sed et de Gaddi transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capre\u00e6 in montibus:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:9",
"text": "Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:10",
"text": "Masmana quartus, Ieremias quintus,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:11",
"text": "Ethi sextus, Eliel septimus,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:12",
"text": "Iohanan octavus, Elzebad nonus,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:13",
"text": "Ieremias decimus, Machbanai undecimus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:14",
"text": "hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus pr\u00e6erat, et maximus, mille."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:15",
"text": "Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas: et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:16",
"text": "Venerunt autem et de Beniamin, et de Iuda ad pr\u00e6sidium, in quo morabatur David."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:17",
"text": "Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et iudicet."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:18",
"text": "Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus o David, et tecum fili Isai: pax, pax tibi, et pax adiutoribus tuis. te enim adiuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turm\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:19",
"text": "Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul, ut pugnaret: et non dimicavit cum eis. quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:20",
"text": "Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Iozabad, et Iedihel, et Michael, et Ednas, et Iozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:21",
"text": "hi pr\u00e6buerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:22",
"text": "Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:23",
"text": "Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, iuxta verbum Domini."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:24",
"text": "Filii Iuda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:25",
"text": "De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:26",
"text": "De filiis Levi, quattuor millia sexcenti."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:27",
"text": "Ioioda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:28",
"text": "Sadoc etiam puer egregi\u00e6 indolis, et domus patris eius, principes viginti duo."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:29",
"text": "De filiis autem Beniamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:30",
"text": "Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:31",
"text": "Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:32",
"text": "De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad pr\u00e6cipiendum quid facere deberet Israel, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:33",
"text": "Porro de Zabulon qui egrediebantur ad pr\u00e6lium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:34",
"text": "Et de Nephthali, principes mille: et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:35",
"text": "De Dan etiam pr\u00e6parati ad pr\u00e6lium, viginti octo millia sexcenti."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:36",
"text": "Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:37",
"text": "Trans Iordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse instructi armis bellicis, centum viginti millia."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:38",
"text": "Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel: sed et omnes reliqui ex Israel, uno corde erant, ut rex fieret David."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:39",
"text": "Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes. pr\u00e6paraverant enim eis fratres sui."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 12,
"name": "I Chronicles 12:40",
"text": "Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam. gaudium quippe erat in Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:1",
"text": "Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:2",
"text": "et ait ad omnem c\u0153tum Israel: Si placet vobis: et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor: mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad Sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:3",
"text": "et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:4",
"text": "Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:5",
"text": "Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor \u00c6gypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:6",
"text": "Et ascendit David, et omnis vir Israel ad collem Cariathiarim, qui est in Iuda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:7",
"text": "Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater eius minabant plaustrum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:8",
"text": "Porro David, et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:9",
"text": "Cum autem pervenisset ad Aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:10",
"text": "Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:11",
"text": "Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum: Divisio Oz\u00e6 usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:12",
"text": "Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quo modo possum ad me introducere arcam Dei?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:13",
"text": "Et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in Civitatem David, sed avertit in domum Obededom Geth\u00e6i."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "I Chronicles 13:14",
"text": "Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui eius, et omnibus qu\u00e6 habebat. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:1",
"text": "Misit quoque Hiram rex Tyri nuncios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque: ut \u00e6dificarent ei domum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:2",
"text": "Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:3",
"text": "Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem: genuitque filios, et filias."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:4",
"text": "Et h\u00e6c nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:5",
"text": "Iebahar, et Elisua, et Eliphalet,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:6",
"text": "Noga quoque, et Napheg, et Iaphia,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:7",
"text": "Elisama, et Baaliada, et Eliphalet."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:8",
"text": "Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut qu\u00e6rerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:9",
"text": "Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in Valle Raphaim."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:10",
"text": "Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisth\u00e6os, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:11",
"text": "Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aqu\u00e6: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:12",
"text": "Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:13",
"text": "Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:14",
"text": "Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:15",
"text": "Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:16",
"text": "Fecit ergo David sicut pr\u00e6ceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "I Chronicles 14:17",
"text": "Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:1",
"text": "Fecit quoque sibi domos in Civitate David: et \u00e6dificavit locum arc\u00e6 Dei, tetenditque ei tabernaculum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:2",
"text": "Tunc dixit David: illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:3",
"text": "Congregavitque universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem pr\u00e6paraverat ei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:4",
"text": "Necnon et filios Aaron, et Levitas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:5",
"text": "de filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres eius centum viginti."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:6",
"text": "De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres eius ducenti viginti."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:7",
"text": "De filiis Gersom, Ioel princeps; et fratres eius centum triginta."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:8",
"text": "De filiis Elisaphan, Semeias princeps, et fratres eius ducenti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:9",
"text": "De filiis Hebron, Eliel princeps; et fratres eius octoginta."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:10",
"text": "De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres eius centum duodecim."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:11",
"text": "Vocavitque David Sadoc, et Abiathar Sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel, et Aminadab:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:12",
"text": "et dixit ad eos: Vos qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum, qui ei pr\u00e6paratus est:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:13",
"text": "ne ut a principio, quia non eratis pr\u00e6sentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:14",
"text": "Sanctificati sunt ergo Sacerdotes, et Levit\u00e6, ut portarent arcam Domini Dei Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:15",
"text": "Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut pr\u00e6ceperat Moyses iuxta verbum Domini humeris suis in vectibus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:16",
"text": "Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus l\u00e6titi\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:17",
"text": "Constitueruntque Levitas: Heman filium Ioel, et de fratribus eius Asaph filium Barachi\u00e6: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casai\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:18",
"text": "Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Iaziel, et Semiramoth, et Iahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Iehiel, ianitores."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:19",
"text": "Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan; in cymbalis \u00e6neis concrepantes."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:20",
"text": "Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Iahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:21",
"text": "Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Iehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:22",
"text": "Chonenias autem princeps Levitarum, propheti\u00e6 pr\u00e6erat, ad pr\u00e6cinendam melodiam: erat quippe valde sapiens."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:23",
"text": "Et Barachias, et Elcana: ianitores arc\u00e6."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:24",
"text": "Porro Sebenias, et Iosaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Iehias erant ianitores arc\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:25",
"text": "Igitur David et omnes maiores natu Israel, et tribuni ierunt ad deportandam arcam f\u0153deris Domini de domo Obededom cum l\u00e6titia."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:26",
"text": "Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam f\u0153deris Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:27",
"text": "Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levit\u00e6 qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps propheti\u00e6 inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:28",
"text": "Universusque Israel deducebant arcam f\u0153deris Domini in iubilo, et sonitu buccin\u00e6, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "I Chronicles 15:29",
"text": "Cumque pervenisset arca f\u0153deris Domini usque ad Civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:1",
"text": "Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:2",
"text": "Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:3",
"text": "Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem ass\u00e6 carnis bubal\u00e6, et frixam oleo similam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:4",
"text": "Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:5",
"text": "Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret;"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:6",
"text": "Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca f\u0153deris Domini."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:7",
"text": "In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:8",
"text": "Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:9",
"text": "Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:10",
"text": "Laudate nomen sanctum eius: l\u00e6tetur cor qu\u00e6rentium Dominum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:11",
"text": "Qu\u00e6rite Dominum, et virtutem eius: qu\u00e6rite faciem eius semper."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:12",
"text": "Recordamini mirabilium eius qu\u00e6 fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:13",
"text": "Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:14",
"text": "Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:15",
"text": "Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem pr\u00e6cepit in mille generationes."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:16",
"text": "Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:17",
"text": "Et constituit illud Iacob in pr\u00e6ceptum: et Israel in pactum sempiternum,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:18",
"text": "Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestr\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:19",
"text": "Cum essent pauci numero, parvi et coloni eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:20",
"text": "Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:21",
"text": "Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:22",
"text": "Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:23",
"text": "Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:24",
"text": "Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:25",
"text": "Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:26",
"text": "Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem c\u00e6los fecit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:27",
"text": "Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:28",
"text": "Afferte Domino famili\u00e6 populorum: afferte Domino gloriam et imperium."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:29",
"text": "Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:30",
"text": "Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:31",
"text": "L\u00e6tentur c\u00e6li, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:32",
"text": "Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia qu\u00e6 in eis sunt."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:33",
"text": "Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:34",
"text": "Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:35",
"text": "Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:36",
"text": "Benedictus Dominus Deus Israel ab \u00e6terno usque in \u00e6ternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:37",
"text": "Reliquit itaque ibi coram arca f\u0153deris Domini Asaph, et fratres eius ut ministrarent in conspectu arc\u00e6 iugiter per singulos dies, et vices suas."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:38",
"text": "Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:39",
"text": "Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:40",
"text": "ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia qu\u00e6 scripta sunt in lege Domini, quam pr\u00e6cepit Israeli."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:41",
"text": "Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:42",
"text": "Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 16,
"name": "I Chronicles 16:43",
"text": "Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui su\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:1",
"text": "Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem f\u0153deris Domini sub pellibus est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:2",
"text": "Et ait Nathan ad David: Omnia, qu\u00e6 in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:3",
"text": "Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:4",
"text": "Vade, et loquere David servo meo: H\u00e6c dicit Dominus: Non \u00e6dificabis tu mihi domum ad habitandum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:5",
"text": "Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel, usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:6",
"text": "manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni Iudicum Israel, quibus pr\u00e6ceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non \u00e6dificastis mihi domum cedrinam?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:7",
"text": "Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:8",
"text": "Et fui tecum quocumque perrexisti: et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:9",
"text": "Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:10",
"text": "ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuncio ergo tibi, quod \u00e6dificaturus sit tibi Dominus domum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:11",
"text": "Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:12",
"text": "Ipse \u00e6dificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:13",
"text": "Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:14",
"text": "Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:15",
"text": "Iuxta omnia verba h\u00e6c, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:16",
"text": "Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum Domine Deus, et qu\u00e6 domus mea, ut pr\u00e6stares mihi talia?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:17",
"text": "Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:18",
"text": "Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:19",
"text": "Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:20",
"text": "Domine, non est similis tui: et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:21",
"text": "Quis enim est alius, ut populus tuus Israel, gens una in terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus eiiceret nationes a facie eius, quem de \u00c6gypto liberarat?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:22",
"text": "Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in \u00e6ternum, et tu Domine factus es Deus eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:23",
"text": "Nunc igitur Domine, sermo, quem locutus es famulo tuo, et super domum eius, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:24",
"text": "Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum: et dicatur: Dominus exercituum Deus Israel, et domus David servi eius permanens coram eo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:25",
"text": "Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui, ut \u00e6dificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:26",
"text": "Nunc ergo Domine tu es Deus: et locutus es ad servum tuum tanta beneficia."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 17,
"name": "I Chronicles 17:27",
"text": "Et c\u0153pisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim Domine benedicente, benedicta erit in perpetuum. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:1",
"text": "Factum est autem post h\u00e6c, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias eius de manu Philisthiim,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:2",
"text": "percuteretque Moab, et fierent Moabit\u00e6 servi David, offerentes ei munera."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:3",
"text": "Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:4",
"text": "Cepit ergo David mille quadrigas eius, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:5",
"text": "Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium pr\u00e6beret Adarezer regi Soba: sed et huius percussit David vigintiduo millia virorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:6",
"text": "Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad qu\u00e6 perrexerat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:7",
"text": "Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Ierusalem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:8",
"text": "Necnon de Thebath, et Chun urbibus Adarezer \u00e6ris plurimum, de quo fecit Salomon mare \u00e6neum, et columnas, et vasa \u00e6nea."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:9",
"text": "Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:10",
"text": "misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:11",
"text": "Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et \u00e6nea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idum\u00e6a, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:12",
"text": "Abisai vero filius Sarvi\u00e6 percussit Edom in Valle Salinarum, decem et octo millia:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:13",
"text": "et constituit in Edom pr\u00e6sidium, ut serviret Idum\u00e6a David: salvavitque Dominus David in cunctis, ad qu\u00e6 perrexerat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:14",
"text": "Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:15",
"text": "Porro Ioab filius Sarvi\u00e6 erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:16",
"text": "Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech, filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "I Chronicles 18:17",
"text": "Banaias quoque filius Ioiad\u00e6 super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:1",
"text": "Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius eius pro eo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:2",
"text": "Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: pr\u00e6stitit enim mihi pater eius gratiam. Misitque David nuncios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:3",
"text": "dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:4",
"text": "Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et pr\u00e6cidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:5",
"text": "Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et pr\u00e6cepit ut manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:6",
"text": "Videntes autem filii Ammon, quod iniuriam fecissent David, tam Hanon, quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:7",
"text": "Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:8",
"text": "Quod cum audisset David, misit Ioab, et omnem exercitum virorum fortium:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:9",
"text": "egressique filii Ammon, direxerunt aciem iuxta portam civitatis: reges autem, qui ad auxilium eius venerant, separatim in agro steterunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:10",
"text": "Igitur Ioab intelligens bellum ex adverso, et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:11",
"text": "Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui; et perrexerunt contra filios Ammon."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:12",
"text": "Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in pr\u00e6sidium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:13",
"text": "Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem quod in conspectu suo bonum est, faciet."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:14",
"text": "Perrexit ergo Ioab, et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad pr\u00e6lium: et fugavit eos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:15",
"text": "Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Ioab in Ierusalem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:16",
"text": "Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuncios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militi\u00e6 Adarezer, erat dux eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:17",
"text": "Quod cum nunciatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Iordanem, irruitque in eos, et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:18",
"text": "Fugit autem Syrus Israel: et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "I Chronicles 19:19",
"text": "Videntes autem servi Adarezer se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium pr\u00e6bere filiis Ammon. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "I Chronicles 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "I Chronicles 20:1",
"text": "Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, congregavit Ioab exercitum, et robur militi\u00e6, et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba: porro David manebat in Ierusalem quando Ioab percussit Rabba, et destruxit eam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "I Chronicles 20:2",
"text": "Tulit autem David coronam Melchom de capite eius, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "I Chronicles 20:3",
"text": "populum autem, qui erat in ea, eduxit: et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur, et contererentur: sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "I Chronicles 20:4",
"text": "Post h\u00e6c initum est bellum in Gazer adversum Philisth\u00e6os: in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "I Chronicles 20:5",
"text": "Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisth\u00e6os, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Geth\u00e6i, cuius hast\u00e6 lignum erat quasi liciatorium texentium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "I Chronicles 20:6",
"text": "Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quattuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "I Chronicles 20:7",
"text": "Hic blasphemavit Israel: et percussit eum Ionathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:1",
"text": "Consurrexit autem Satan contra Israel: et concitavit David ut numeraret Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:2",
"text": "Dixitque David ad Ioab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:3",
"text": "Responditque Ioab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc qu\u00e6rit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:4",
"text": "Sed sermo regis magis pr\u00e6valuit: egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel; et reversus est Ierusalem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:5",
"text": "Deditque David numerum eorum, quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Iuda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:6",
"text": "Nam Levi, et Beniamin non numeravit: eo quod Ioab invitus exequeretur regis imperium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:7",
"text": "Displicuit autem Deo quod iussum erat; et percussit Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:8",
"text": "Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:9",
"text": "Et locutus est Dominus ad Gad Videntem Davidis, dicens:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:10",
"text": "Vade, et loquere ad David, et dic ei: H\u00e6c dicit Dominus: Trium tibi optionem do; unum, quod volueris, elige, et faciam tibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:11",
"text": "Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: H\u00e6c dicit Dominus: Elige quod volueris:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:12",
"text": "aut tribus annis famem: aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere: aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel: nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:13",
"text": "Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angusti\u00e6 premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia mult\u00e6 sunt miserationes eius, quam in manus hominum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:14",
"text": "Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:15",
"text": "Misit quoque angelum in Ierusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, iam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebus\u00e6i."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:16",
"text": "Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter c\u00e6lum et terram, et evaginatum gladium in manu eius, et versum contra Ierusalem: et ceciderunt tam ipse, quam maiores natu vestiti ciliciis, proni in terram."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:17",
"text": "Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui iussi ut numeraretur populus? Ego, qui peccavi: ego, qui malum feci: iste grex quid commeruit? Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:18",
"text": "Angelus autem Domini pr\u00e6cepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebus\u00e6i."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:19",
"text": "Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:20",
"text": "Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:21",
"text": "Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:22",
"text": "Dixitque ei David: Da mihi locum are\u00e6 tu\u00e6, ut \u00e6dificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:23",
"text": "Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: Omnia libens pr\u00e6bebo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:24",
"text": "Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:25",
"text": "Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:26",
"text": "Et \u00e6dificavit ibi altare Domino: obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de c\u00e6lo super altare holocausti."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:27",
"text": "Pr\u00e6cepitque Dominus Angelo: et convertit gladium suum in vaginam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:28",
"text": "Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebus\u00e6i, immolavit ibi victimas."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:29",
"text": "Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "I Chronicles 21:30",
"text": "Et non pr\u00e6valuit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium Angeli Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:1",
"text": "Dixitque David: H\u00e6c est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:2",
"text": "Et pr\u00e6cepit ut congregarentur omnes proselyti de Terra Israel, et constituit ex eis latomos ad c\u00e6dendos lapides et poliendos, ut \u00e6dificaretur domus Dei."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:3",
"text": "Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum, et ad commissuras atque iuncturas pr\u00e6paravit David: et \u00e6ris pondus innumerabile."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:4",
"text": "Ligna quoque cedrina non poterant \u00e6stimari, qu\u00e6 Sidonii, et Tyrii deportaverant ad David."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:5",
"text": "Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus; domus autem, quam \u00e6dificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: pr\u00e6parabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes pr\u00e6paravit impensas."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:6",
"text": "Vocavitque Salomonem filium suum: et pr\u00e6cepit ei ut \u00e6dificaret domum Domino Deo Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:7",
"text": "Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis me\u00e6 fuit ut \u00e6dificarem domum nomini Domini Dei mei,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:8",
"text": "sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris \u00e6dificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:9",
"text": "filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:10",
"text": "Ipse \u00e6dificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni eius super Israel in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:11",
"text": "Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et \u00e6difica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:12",
"text": "Det quoque Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:13",
"text": "Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et iudicia, qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus Moysi ut doceret Israel: confortare et virilter age, ne timeas, neque paveas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:14",
"text": "Ecce ego in paupertate mea pr\u00e6paravi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: \u00e6ris vero, et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides pr\u00e6paravi ad universa impendia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:15",
"text": "Habes quoque plurimos artifices, latomos, et c\u00e6mentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:16",
"text": "in auro et argento et \u00e6re et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:17",
"text": "Pr\u00e6cepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:18",
"text": "Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subiecta sit terra coram Domino, et coram populo eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "I Chronicles 22:19",
"text": "Pr\u00e6bete igitur corda vestra et animas vestras, ut qu\u00e6ratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et \u00e6dificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca f\u0153deris Domini, et vasa Domino consecrata, in domum, qu\u00e6 \u00e6dificatur nomini Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:1",
"text": "Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:2",
"text": "Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:3",
"text": "Numeratique sunt Levit\u00e6 a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:4",
"text": "Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: pr\u00e6positorum autem et iudicum sex millia."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:5",
"text": "Porro quattuor millia ianitores: et totidem psalt\u00e6 canentes Domino in organis, qu\u00e6 fecerat ad canendum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:6",
"text": "Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:7",
"text": "Filii Gerson: Leedan, et Semei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:8",
"text": "Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:9",
"text": "Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:10",
"text": "Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:11",
"text": "Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:12",
"text": "Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:13",
"text": "Filii Amram, Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:14",
"text": "Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:15",
"text": "Filii Moysi: Gersom, et Eliezer."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:16",
"text": "Filii Gersom: Subuel primus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:17",
"text": "Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:18",
"text": "Filii Isaar: Salomith primus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:19",
"text": "Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:20",
"text": "Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:21",
"text": "Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:22",
"text": "Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:23",
"text": "Filii Musi: Moholi, et Eder, et Ierimoth, tres."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:24",
"text": "Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:25",
"text": "Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:26",
"text": "Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:27",
"text": "Iuxta pr\u00e6cepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:28",
"text": "Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:29",
"text": "Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad simil\u00e6 sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:30",
"text": "Levit\u00e6 vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:31",
"text": "tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 23,
"name": "I Chronicles 23:32",
"text": "Et custodiant observationes tabernaculi f\u0153deris, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:1",
"text": "Porro filiis Aaron h\u00e6 partitiones erant: Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:2",
"text": "Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:3",
"text": "Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:4",
"text": "Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:5",
"text": "Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:6",
"text": "Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, qu\u00e6 ceteris pr\u00e6erat, Eleazar: et alteram domum, qu\u00e6 sub se habebat ceteros, Ithamar."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:7",
"text": "Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedei,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:8",
"text": "tertia Harim, quarta Seorim,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:9",
"text": "quinta Melchia, sexta Maiman,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:10",
"text": "septima Accos, octava Abia,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:11",
"text": "nona Iesua, decima Sechenia,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:12",
"text": "undecima Eliasib, duodecima Iacim,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:13",
"text": "tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:14",
"text": "decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:15",
"text": "decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:16",
"text": "decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:17",
"text": "vigesimaprima Iachin, vigesimasecunda Gamul,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:18",
"text": "vigesimatertia Dalaiau, vigesimaquarta Maaziau."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:19",
"text": "H\u00e6 vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut pr\u00e6ceperat Dominus Deus Israel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:20",
"text": "Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Iehedeia."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:21",
"text": "De filiis quoque Rohobi\u00e6 princeps Iesias."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:22",
"text": "Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Iahath:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:23",
"text": "filiusque eius Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaan quartus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:24",
"text": "Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:25",
"text": "Frater Micha, Iesia: filiusque Iesi\u00e6, Zacharias."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:26",
"text": "Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:27",
"text": "Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:28",
"text": "Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:29",
"text": "Filius vero Cis, Ierameel."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:30",
"text": "Filii Musi: Moholi, Eder, et Ierimoth. isti filii Levi secundum domos familiarum suarum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 24,
"name": "I Chronicles 24:31",
"text": "Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam maiores, quam minores. omnes sors \u00e6qualiter dividebat. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:1",
"text": "Igitur David, et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun: qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:2",
"text": "De filiis Asaph: Zachur, et Ioseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis iuxta regem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:3",
"text": "Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Ieseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:4",
"text": "Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Iesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:5",
"text": "omnes isti filii Heman Videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quattuordecim, et filias tres."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:6",
"text": "Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini iuxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:7",
"text": "Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octogintaocto."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:8",
"text": "Miseruntque sortes per vices suas, ex \u00e6quo tam maior quam minor, doctus pariter et indoctus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:9",
"text": "Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoli\u00e6, ipsi et filiis eius, et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:10",
"text": "Tertia Zachur, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:11",
"text": "Quarta Isari, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:12",
"text": "Quinta Nathani\u00e6, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:13",
"text": "Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:14",
"text": "Septima Isreela, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:15",
"text": "Octava Iesai\u00e6, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:16",
"text": "Nona Mathani\u00e6, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:17",
"text": "Decima Semei\u00e6, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:18",
"text": "Undecima Azareel, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:19",
"text": "Duodecima Hasabi\u00e6, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:20",
"text": "Tertiadecima Subael, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:21",
"text": "Quartadecima Mathathi\u00e6, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:22",
"text": "Quintadecima Ierimoth, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:23",
"text": "Sextadecima Hanani\u00e6, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:24",
"text": "Septimadecima Iesbacass\u00e6, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:25",
"text": "Octavadecima Hanani, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:26",
"text": "Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:27",
"text": "Vigesima Eliatha, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:28",
"text": "Vigesimaprima Othir, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:29",
"text": "Vigesimasecunda Geddelthi, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:30",
"text": "Vigesimatertia Mahazioth, filiis et fratribus eius duodecim."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 25,
"name": "I Chronicles 25:31",
"text": "Vigesimaquarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius duodecim. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:1",
"text": "Divisiones autem ianitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:2",
"text": "Filii Meselemi\u00e6: Zacharias primogenitus, Iadihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:3",
"text": "\u00c6lam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:4",
"text": "Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:5",
"text": "Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:6",
"text": "Semei autem filio eius nati sunt filii, pr\u00e6fecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:7",
"text": "filii ergo Semei\u00e6: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi: Eliu quoque, et Samachias."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:8",
"text": "Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:9",
"text": "Porro Meselemi\u00e6 filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:10",
"text": "De Hosa autem, id est de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater eius in principem)"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:11",
"text": "Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:12",
"text": "Hi divisi sunt in ianitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:13",
"text": "Miss\u00e6 sunt ergo sortes ex \u00e6quo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:14",
"text": "Cecidit ergo sors Orientalis, Selemi\u00e6. Porro Zachari\u00e6 filio eius, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga Septentrionalis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:15",
"text": "Obededom vero et filiis eius ad Austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:16",
"text": "Sephim, et Hosa ad Occidentem, iuxta portam, qu\u00e6 ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:17",
"text": "Ad Orientem vero Levit\u00e6 sex: et ad Aquilonem quattuor per diem: atque ad Meridiem similiter in die quattuor: et ubi erat concilium bini et bini."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:18",
"text": "In cellulis quoque ianitorum ad Occidentem quattuor in via, binique per cellulas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:19",
"text": "H\u00e6 sunt divisiones ianitorum filiorum Core, et Merari."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:20",
"text": "Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:21",
"text": "Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum, Ledan, et Gersonni, Iehieli."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:22",
"text": "Filii Iehieli: Zathan, et Ioel fratres eius super thesauros domus Domini,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:23",
"text": "Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:24",
"text": "Subael autem filius Gersom, filii Moysi, pr\u00e6positus thesauris."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:25",
"text": "Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rahabia, et huius filius Isaias, et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri. et huius filius Selemith."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:26",
"text": "Ipse Selemith, et fratres eius super thesauros sanctorum, qu\u00e6 sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:27",
"text": "de bellis, et manubiis pr\u00e6liorum, qu\u00e6 consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:28",
"text": "H\u00e6c autem universa sanctificavit Samuel Videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarvi\u00e6: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum eius."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:29",
"text": "Isaaritis vero pr\u00e6erat Chonenias, et filii eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et iudicandum eos."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:30",
"text": "Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres eius viri fortissimi, mille septingenti pr\u00e6erant Israeli trans Iordanem contra Occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:31",
"text": "Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Iazer Galaad,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 26,
"name": "I Chronicles 26:32",
"text": "fratresque eius robustioris \u00e6tatis, duo millia septingenti principes familiarum. Pr\u00e6posuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidi\u00e6 tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:1",
"text": "Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et pr\u00e6fecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quattuor millibus singuli pr\u00e6erant."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:2",
"text": "Prim\u00e6 turm\u00e6 in primo mense Iesboam pr\u00e6erat filius Zabdiel, et sub eo vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:3",
"text": "De filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:4",
"text": "Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quattuor millium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:5",
"text": "Dux quoque turm\u00e6 terti\u00e6 in mense tertio, erat Banaias filius Ioiad\u00e6 sacerdos: et in divisione sua viginti quattuor millia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:6",
"text": "Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta. pr\u00e6erat autem turm\u00e6 ipsius Amizabad filius eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:7",
"text": "Quartus, mense quarto, Asahel frater Ioab, et Zabadias filius eius post eum: et in turma eius vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:8",
"text": "Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Iezerites: et in turma eius vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:9",
"text": "Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma eius vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:10",
"text": "Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:11",
"text": "Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma eius vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:12",
"text": "Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Iemini: et in turma eius vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:13",
"text": "Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma eius vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:14",
"text": "Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:15",
"text": "Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma eius vigintiquattuor millia."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:16",
"text": "Porro tribubus pr\u00e6erant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:17",
"text": "Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:18",
"text": "Iuda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michael."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:19",
"text": "Zabulonitis, Iesmaias filius Abdi\u00e6: Nephthalitibus, Ierimoth filius Ozriel:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:20",
"text": "filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidi\u00e6 tribui Manasse, Ioel filius Phadai\u00e6:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:21",
"text": "et dimidi\u00e6 tribui Manasse in Galaad, Iaddo filius Zachari\u00e6: Beniamin autem, Iasiel filius Abner."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:22",
"text": "Dan vero, Ezrihel filius Ieroham: hi principes filiorum Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:23",
"text": "Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas c\u00e6li."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:24",
"text": "Ioab filius Sarvi\u00e6 c\u0153perat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israel: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:25",
"text": "Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, pr\u00e6sidebat Ionathan filius Ozi\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:26",
"text": "Operi autem rustico, et agricolis, qui exercebant terram, pr\u00e6erat Ezri filius Chelub:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:27",
"text": "vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:28",
"text": "Nam super oliveta et ficeta, qu\u00e6 erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Ioas."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:29",
"text": "Porro armentis, qu\u00e6 pascebantur in Saron, pr\u00e6positus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus Saphat filius Adli:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:30",
"text": "super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Iadias Meronathites."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:31",
"text": "super oves quoque Iaziz Agareus. omnes hi, principes substanti\u00e6 regis David."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:32",
"text": "Ionathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Iahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:33",
"text": "Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 27,
"name": "I Chronicles 27:34",
"text": "Post Achitophel fuit Ioiada filius Banai\u00e6, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:1",
"text": "Convocavit igitur David omnes principes Israel, duces tribuum, et pr\u00e6positos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui pr\u00e6erant substanti\u00e6 et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes, et robustissimos quosque in exercitu Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:2",
"text": "Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me fratres mei, et populus meus: Cogitavi ut \u00e6dificarem domum, in qua requiesceret arca f\u0153deris Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad \u00e6dificandum, omnia pr\u00e6paravi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:3",
"text": "Deus autem dixit mihi: Non \u00e6dificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:4",
"text": "Sed elegit Dominus Deus Israel me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum: de Iuda enim elegit principes: porro de domo Iuda, domum patris mei: et de filiis patris mei, placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:5",
"text": "Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:6",
"text": "dixitque mihi: Salomon filius tuus \u00e6dificabit domum meam, et atria mea: ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:7",
"text": "Et firmabo regnum eius usque in \u00e6ternum, si perseveraverit facere pr\u00e6cepta mea, et iudicia, sicut et hodie."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:8",
"text": "Nunc ergo coram universo c\u0153tu Israel audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis Terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:9",
"text": "Tu autem Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si qu\u00e6sieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, proiiciet te in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:10",
"text": "Nunc ergo quia elegit te Dominus ut \u00e6dificares domum Sanctuarii, confortare, et perfice."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:11",
"text": "Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et c\u0153naculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:12",
"text": "necnon et omnium qu\u00e6 cogitaverat atriorum, et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:13",
"text": "divisionumque Sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:14",
"text": "Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:15",
"text": "Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensur\u00e6, pondus argenti tradidit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:16",
"text": "Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum: similiter et argentum in alias mensas argenteas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:17",
"text": "Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensur\u00e6 pondus distribuit in leunculum, et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:18",
"text": "Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret similitudo quadrig\u00e6 cherubim extendentium alas, et velantium arcam f\u0153deris Domini."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:19",
"text": "Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:20",
"text": "Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te, nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "I Chronicles 28:21",
"text": "Ecce divisiones Sacerdotum et Levitarum, in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia pr\u00e6cepta tua. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:1",
"text": "Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini pr\u00e6paratur habitatio, sed Deo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:2",
"text": "Ego autem totis viribus meis pr\u00e6paravi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, \u00e6s in \u00e6nea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:3",
"text": "et super h\u00e6c, qu\u00e6 obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his, qu\u00e6 pr\u00e6paravi in \u00e6dem sanctam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:4",
"text": "Tria millia talenta auri de auro Ophir: et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:5",
"text": "Et, ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:6",
"text": "Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israel, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:7",
"text": "Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et \u00e6ris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:8",
"text": "Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini, per manum Iahiel Gersonitis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:9",
"text": "L\u00e6tatusque est populus, cum vota sponte promitterent: quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex l\u00e6tatus est gaudio magno."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:10",
"text": "Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es Domine Deus Israel patris nostri ab \u00e6terno in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:11",
"text": "Tua est Domine magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim qu\u00e6 in c\u00e6lo sunt, et in terra, tua sunt: tuum Domine regnum, et tu es super omnes principes."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:12",
"text": "Tu\u00e6 diviti\u00e6, et tua est gloria: tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:13",
"text": "Nunc igitur Deus noster confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:14",
"text": "Quis ego, et quis populus meus, ut possimus h\u00e6c tibi universa promittere? tua sunt omnia: et qu\u00e6 de manu tua accepimus dedimus tibi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:15",
"text": "Peregrini enim sumus coram te, et adven\u00e6, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:16",
"text": "Domine Deus noster, omnis h\u00e6c copia, quam paravimus ut \u00e6dificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:17",
"text": "Scio Deus meus quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei l\u00e6tus obtuli universa h\u00e6c: et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:18",
"text": "Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel patrum nostrorum, custodi in \u00e6ternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:19",
"text": "Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et ceremonias tuas, et faciat universa: et \u00e6dificet \u00e6dem, cuius impensas paravi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:20",
"text": "Pr\u00e6cepit autem David univers\u00e6 ecclesi\u00e6: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:21",
"text": "Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israel."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:22",
"text": "Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi l\u00e6titia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:23",
"text": "Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israel."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:24",
"text": "Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni regi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:25",
"text": "Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israel."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:26",
"text": "Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:27",
"text": "Et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Ierusalem annis trigintatribus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:28",
"text": "Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria. et regnavit Salomon filius eius pro eo."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:29",
"text": "Gesta autem David regis priora, et novissima scripta sunt in Libro Samuelis Videntis, et in Libro Nathan prophet\u00e6, atque in volumine Gad Videntis:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 29,
"name": "I Chronicles 29:30",
"text": "Universique regni eius, et fortitudinis, et temporum, qu\u00e6 transierunt sub eo, sive in Israel, sive in cunctis regnis terrarum. "
}
]
}
]
},
{
"name": "II Chronicles",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:1",
"text": "Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:2",
"text": "Pr\u00e6cepitque Salomon universo Israeli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et iudicibus omnis Israel, et principibus familiarum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:3",
"text": "et abiit cum universa multitudine in Excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum f\u0153deris Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:4",
"text": "Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem pr\u00e6paraverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Ierusalem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:5",
"text": "Altare quoque \u00e6neum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:6",
"text": "Ascenditque Salomon ad altare \u00e6neum, coram tabernaculo f\u0153deris Domini, et obtulit in eo mille hostias."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:7",
"text": "Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:8",
"text": "Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam: et constituisti me regem pro eo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:9",
"text": "Nunc ergo Domine Deus impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est, quam pulvis terr\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:10",
"text": "Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:11",
"text": "Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vit\u00e6 plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:12",
"text": "Sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:13",
"text": "Venit ergo Salomon ab Excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo f\u0153deris, et regnavit super Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:14",
"text": "Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Ierusalem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:15",
"text": "Pr\u00e6buitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros, qu\u00e6 nascuntur in campestribus multitudine magna."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:16",
"text": "Adducebantur autem ei equi de \u00c6gypto, et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant, et emebant pretio,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "II Chronicles 1:17",
"text": "quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Heth\u00e6orum, et a regibus Syri\u00e6 emptio celebrabatur. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:1",
"text": "Decrevit autem Salomon \u00e6dificare domum nomini Domini, et palatium sibi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:2",
"text": "Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui c\u00e6derent lapides in montibus, pr\u00e6positosque eorum tria millia sexcentos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:3",
"text": "Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut \u00e6dificaret sibi domum, in qua et habitavit:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:4",
"text": "sic fac mecum ut \u00e6dificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, qu\u00e6 mandata sunt Israeli."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:5",
"text": "Domus enim, quam \u00e6dificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:6",
"text": "Quis ergo poterit pr\u00e6valere, ut \u00e6dificet ei dignam domum? si c\u00e6lum, et c\u00e6li c\u00e6lorum capere eum nequeunt: quantus ego sum, ut possim \u00e6dificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:7",
"text": "Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, \u00e6re, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho, et qui sciat sculpere c\u00e6laturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iud\u00e6a, et Ierusalem, quos pr\u00e6paravit David pater meus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:8",
"text": "Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint c\u00e6dere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:9",
"text": "ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim, quam cupio \u00e6dificare, magna est nimis, et inclyta."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:10",
"text": "Pr\u00e6terea operariis, qui c\u00e6suri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:11",
"text": "Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:12",
"text": "Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit c\u00e6lum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut \u00e6dificaret domum Domino, et palatium sibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:13",
"text": "Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram, patrem meum,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:14",
"text": "filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, \u00e6re, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit c\u00e6lare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:15",
"text": "Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, qu\u00e6 pollicitus es domine mi, mitte servis tuis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:16",
"text": "Nos autem c\u00e6demus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe: tuum autem erit transferre ea in Ierusalem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:17",
"text": "Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "II Chronicles 2:18",
"text": "Fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octoginta millia, qui lapides in montibus c\u00e6derent: tria autem millia et sexcentos pr\u00e6positos operum populi. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:1",
"text": "Et c\u0153pit Salomon \u00e6dificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebus\u00e6i."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:2",
"text": "C\u0153pit autem \u00e6dificare mense secundo, anno quarto regni sui."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:3",
"text": "Et h\u00e6c sunt fundamenta, qu\u00e6 iecit Salomon, ut \u00e6dificaret domum Dei, longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:4",
"text": "Porticum vero ante frontem, qu\u00e6 tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:5",
"text": "Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:6",
"text": "Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:7",
"text": "Porro aurum erat probatissimum, de cuius laminis texit domum, et trabes eius, et postes, et parietes, et ostia: et c\u00e6lavit cherubim in parietibus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:8",
"text": "Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:9",
"text": "Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: c\u00e6nacula quoque texit auro."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:10",
"text": "Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:11",
"text": "Al\u00e6 cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:12",
"text": "Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala eius altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:13",
"text": "Igitur al\u00e6 utriusque cherubim expans\u00e6 erant, et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant vers\u00e6 ad exteriorem domum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:14",
"text": "Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:15",
"text": "Ante fores etiam templi duas columnas, qu\u00e6 triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:16",
"text": "Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, qu\u00e6 catenulis interposuit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "II Chronicles 3:17",
"text": "Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam, qu\u00e6 a dextris erat, vocavit Iachin: et qu\u00e6 ad l\u00e6vam, Booz. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:1",
"text": "Fecit quoque altare \u00e6neum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:2",
"text": "Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:3",
"text": "Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis qu\u00e6dam extrinsecus c\u00e6latur\u00e6, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:4",
"text": "et ipsum Mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad Aquilonem, et alii tres ad Occidentem: porro tres alii Meridiem, et tres qui reliqui erant, Oritentem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:5",
"text": "Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:6",
"text": "Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, qu\u00e6 in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabuntur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:7",
"text": "Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:8",
"text": "Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:9",
"text": "Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, qu\u00e6 texit \u00e6re."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:10",
"text": "Porro mare posuit in latere dextro contra Orientem ad Meridiem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:11",
"text": "Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:12",
"text": "hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi qu\u00e6dam retiacula, qu\u00e6 capita tegerent super epistylia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:13",
"text": "Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, qu\u00e6 protegerent epistylia, et capita columnarum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:14",
"text": "Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:15",
"text": "mare unum, boves quoque duodecim sub mari."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:16",
"text": "Et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex \u00e6re mundissimo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:17",
"text": "In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot, et Saredatha."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:18",
"text": "Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus \u00e6ris."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:19",
"text": "Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:20",
"text": "candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:21",
"text": "et florentia qu\u00e6dam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "II Chronicles 4:22",
"text": "Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia c\u00e6lavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:1",
"text": "Intulit igitur Salomon omnia, qu\u00e6 voverat David pater suus, argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:2",
"text": "Post qu\u00e6 congregavit maiores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam f\u0153deris Domini de Civitate David, qu\u00e6 est Sion."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:3",
"text": "Venerunt itaque ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:4",
"text": "Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levit\u00e6 arcam,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:5",
"text": "et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, qu\u00e6 erant in tabernaculo, portaverunt Sacerdotes cum Levitis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:6",
"text": "Rex autem Salomon, et universus c\u0153tus Israel, et omnes, qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes, et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:7",
"text": "Et intulerunt Sacerdotes arcam f\u0153deris Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:8",
"text": "ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:9",
"text": "Vectium autem, quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:10",
"text": "Nihilque erat aliud in arca, nisi du\u00e6 tabul\u00e6, quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex \u00c6gypto."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:11",
"text": "Egressis autem Sacerdotibus de sanctuario (omnes enim Sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices, et ministeriorum ordo inter eos divisus erat)"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:12",
"text": "tam Levit\u00e6 quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad Orientalem plagam altaris, et cum eis Sacerdotes centum viginti canentes tubis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:13",
"text": "Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus; longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare c\u0153pissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in \u00e6ternum misericordia eius; impleretur domus Dei nube,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "II Chronicles 5:14",
"text": "nec possent Sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:1",
"text": "Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:2",
"text": "ego autem \u00e6dificavi domum nomini eius, ut habitaret ibi in perpetuum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:3",
"text": "Et convertit rex faciem suam, et benedixit univers\u00e6 multitudini Israel (nam omnis turba stabat intenta) et ait:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:4",
"text": "Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:5",
"text": "A die, qua eduxi populum meum de Terra \u00c6gypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut \u00e6dificaretur in ea domus nomini meo: neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo Israel,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:6",
"text": "sed elegi Ierusalem, ut sit nomen meum in ea, et elegi David, ut constituerem eum super populum meum Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:7",
"text": "Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut \u00e6dificaret domum nomini Domini Dei Israel,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:8",
"text": "dixit Dominus ad eum: Quia h\u00e6c fuit voluntas tua, ut \u00e6dificares domum nomini meo, bene quidem fecisti huiuscemodi habere voluntatem:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:9",
"text": "sed non tu \u00e6dificabis domum, verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse \u00e6dificabit domum nomini meo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:10",
"text": "Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus: et \u00e6dificavi domum nomini Domini Dei Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:11",
"text": "Et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:12",
"text": "Stetit ergo coram altari Domini ex adverso univers\u00e6 multitudinis Israel, et extendit manus suas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:13",
"text": "Siquidem fecerat Salomon basim \u00e6neam, et posuerat eam in medio basilic\u00e6, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam: et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in c\u00e6lum levatis,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:14",
"text": "ait: Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in c\u00e6lo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:15",
"text": "Qui pr\u00e6stitisti servo tuo David patri meo qu\u00e6cumque locutus fueras ei: et qu\u00e6 ore promiseras, opere complesti, sicut et pr\u00e6sens tempus probat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:16",
"text": "Nunc ergo Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David qu\u00e6cumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:17",
"text": "Et nunc Domine Deus Israel, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:18",
"text": "Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si c\u00e6lum et c\u00e6li c\u00e6lorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam \u00e6dificavi?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:19",
"text": "Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem eius, Domine Deus meus: et audias preces, quas fundit famulus tuus coram te:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:20",
"text": "ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum, in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:21",
"text": "et exaudires orationem, quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israel. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de c\u00e6lis, et propitiare."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:22",
"text": "Si peccaverit quispiam in proximum suum, et iurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:23",
"text": "tu audies de c\u00e6lo, et facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris iustum, retribuens ei secundum iustitiam suam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:24",
"text": "Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis (peccabunt enim tibi) et conversi egerint p\u0153nitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:25",
"text": "tu exaudies de c\u00e6lo, et propitiare peccato populi tui Israel, et reduc eos in terram, quam dedisti eis, et patribus eorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:26",
"text": "Si clauso c\u00e6lo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:27",
"text": "exaudi de c\u00e6lo Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terr\u00e6, quam dedisti populo tuo ad possidendum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:28",
"text": "Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, \u00e6rugo, et aurugo, et locusta, et bruchus, et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:29",
"text": "si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:30",
"text": "tu exaudies de c\u00e6lo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo: (tu enim solus nosti corda filiorum hominum.)"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:31",
"text": "ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terr\u00e6, quam dedisti patribus nostris."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:32",
"text": "Externum quoque, qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua, propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:33",
"text": "tu exaudies de c\u00e6lo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terr\u00e6 nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israel. et cognoscant, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam \u00e6dificavi."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:34",
"text": "Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam, in qua civitas h\u00e6c est, quam elegisti, et domus, quam \u00e6dificavi nomini tuo:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:35",
"text": "tu exaudies de c\u00e6lo preces eorum, et obsecrationem, et ulciscaris."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:36",
"text": "Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo, qui non peccet) et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe qu\u00e6 iuxta est,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:37",
"text": "et conversi in corde suo in terra, ad quam captivi ducti fuerant, egerint p\u0153nitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis su\u00e6, dicentes: Peccavimus, inique fecimus, iniuste egimus:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:38",
"text": "et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis su\u00e6, ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terr\u00e6 su\u00e6, quam dedisti patribus eorum, et urbis, quam elegisti, et domus, quam \u00e6dificavi nomini tuo:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:39",
"text": "tu exaudies de c\u00e6lo, hoc est, de firmo habitaculo tuo preces eorum, et facias iudicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:40",
"text": "tu es enim Deus meus: aperiantur, qu\u00e6so, oculi tui, et aures tu\u00e6 intent\u00e6 sint ad orationem, qu\u00e6 fit in loco isto."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:41",
"text": "Nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tu\u00e6: Sacerdotes tui Domine Deus induantur salutem, et sancti tui l\u00e6tentur in bonis."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 6,
"name": "II Chronicles 6:42",
"text": "Domine Deus ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:1",
"text": "Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de c\u00e6lo, et devoravit holocausta et victimas: et maiestas Domini implevit domum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:2",
"text": "Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini templum Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:3",
"text": "Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum: Quoniam bonus, quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:4",
"text": "Rex autem, et omnis populus immolabant victimas coram Domino."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:5",
"text": "Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum vigintiduo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:6",
"text": "Sacerdotes autem stabant in officiis suis: et Levit\u00e6 in organis carminum Domini, qu\u00e6 fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in \u00e6ternum misericordia eius, hymnos David canentes per manus suas: porro Sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:7",
"text": "Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare \u00e6neum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:8",
"text": "Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad Torrentem \u00c6gypti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:9",
"text": "Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et sollemnitatem celebrasset diebus septem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:10",
"text": "Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua, l\u00e6tantes atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israeli populo suo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:11",
"text": "Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia qu\u00e6 disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:12",
"text": "Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:13",
"text": "Si clausero c\u00e6lum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et pr\u00e6cepero locust\u00e6, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:14",
"text": "conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit p\u0153nitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de c\u00e6lo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:15",
"text": "Oculi quoque mei erunt aperti, et aures me\u00e6 erect\u00e6 ad orationem eius, qui in loco isto oraverit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:16",
"text": "Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei, et cor meum ibi cunctis diebus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:17",
"text": "Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris iuxta omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cepi tibi, et iustitias meas iudiciaque servaveris:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:18",
"text": "suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:19",
"text": "Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis iustitias meas, et pr\u00e6cepta mea, qu\u00e6 proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:20",
"text": "evellam vos de terra mea, quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, proiiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:21",
"text": "Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terr\u00e6 huic, et domui huic?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "II Chronicles 7:22",
"text": "Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de Terra \u00c6gypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa h\u00e6c mala. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:1",
"text": "Expletis autem viginti annis postquam \u00e6dificavit Salomon domum Domini et domum suam:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:2",
"text": "civitates, quas dederat Hiram Salomoni, \u00e6dificavit, et habitare ibi fecit filios Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:3",
"text": "Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:4",
"text": "Et \u00e6dificavit Palmiram in deserto, et alias civitates munitissimas \u00e6dificavit in Emath."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:5",
"text": "Extruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:6",
"text": "Balaath etiam et omnes urbes firmissimas, qu\u00e6 fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. omnia qu\u00e6cumque voluit Salomon atque disposuit, \u00e6dificavit in Ierusalem et in Libano, et in universa terra potestatis su\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:7",
"text": "Omnem populum, qui derelictus fuerat de Heth\u00e6is, et Amorrh\u00e6is, et Pherez\u00e6is, et Hev\u00e6is, et Iebus\u00e6is, qui non erant de stirpe Israel,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:8",
"text": "de filiis eorum: et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:9",
"text": "Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:10",
"text": "Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:11",
"text": "Filiam vero Pharaonis transtulit de Civitate David in domum, quam \u00e6dificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:12",
"text": "Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod extruxerat ante porticum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:13",
"text": "ut per singulos dies offerretur in eo iuxta pr\u00e6ceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in sollemnitate azymorum, et in sollemnitatem hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:14",
"text": "Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia Sacerdotum in ministeriis suis: et Levitas in ordine suo, ut laudarent, et ministrarent coram Sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei: et ianitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim pr\u00e6ceperat David homo Dei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:15",
"text": "Nec pr\u00e6tergressi sunt de mandatis regis tam Sacerdotes, quam Levit\u00e6 ex omnibus, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat, et in custodiis thesaurorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:16",
"text": "Omnes impensas pr\u00e6paratas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:17",
"text": "Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram Maris rubri, qu\u00e6 est in Terra Edom."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "II Chronicles 8:18",
"text": "Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:1",
"text": "Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in \u00e6nigmatibus in Ierusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei qu\u00e6cumque erant in corde suo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:2",
"text": "Et exposuit ei Salomon omnia qu\u00e6 proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:3",
"text": "Qu\u00e6 postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam \u00e6dificaverat,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:4",
"text": "necnon et cibaria mens\u00e6 eius, et habitacula servorum, et officia ministrorum eius, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat pr\u00e6 stupore ultra in ea spiritus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:5",
"text": "Dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:6",
"text": "Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapienti\u00e6 tu\u00e6 mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:7",
"text": "Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:8",
"text": "Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in \u00e6ternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:9",
"text": "Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia ut h\u00e6c, qu\u00e6 dedit regina Saba regi Salomoni."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:10",
"text": "Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:11",
"text": "de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in Terra Iuda ligna talia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:12",
"text": "Rex autem Salomon dedit regin\u00e6 Saba cuncta qu\u00e6 voluit, et qu\u00e6 postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: qu\u00e6 reversa, abiit in terram suam cum servis suis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:13",
"text": "Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:14",
"text": "excepta ea summa, quam legati diversarum gentium, et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabi\u00e6, et satrap\u00e6 terrarum, qui comportabant aurum, et argentum Salomoni."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:15",
"text": "Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:16",
"text": "trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:17",
"text": "Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:18",
"text": "Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes iuxta brachiola,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:19",
"text": "sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:20",
"text": "Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:21",
"text": "Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum et argentum, et ebur, et simias, et pavos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:22",
"text": "Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terr\u00e6 pr\u00e6 divitiis et gloria."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:23",
"text": "Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:24",
"text": "et deferebant ei munera, vasa argentea, et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:25",
"text": "Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum, equitumque duodecim millia, constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Ierusalem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:26",
"text": "Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos \u00c6gypti."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:27",
"text": "Tantamque copiam pr\u00e6buit argenti in Ierusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, qu\u00e6 gignuntur in campestribus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:28",
"text": "Adducebantur autem ei equi de \u00c6gypto, cunctisque regionibus."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:29",
"text": "Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan Prophet\u00e6, et in libris Ahi\u00e6 Silonitis, in visione quoque Addo Videntis, contra Ieroboam filium Nabat."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:30",
"text": "Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "II Chronicles 9:31",
"text": "Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: regnavitque Roboam filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:1",
"text": "Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:2",
"text": "Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in \u00c6gypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem) statim reversus est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:3",
"text": "Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:4",
"text": "Pater tuus durissimo iugo nos pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:5",
"text": "Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:6",
"text": "iniit consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:7",
"text": "Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:8",
"text": "At ille reliquit consilium senum, et cum iuvenibus tractare c\u0153pit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:9",
"text": "Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva iugum quod imposuit nobis pater tuus?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:10",
"text": "At illi responderunt ut iuvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:11",
"text": "Pater meus imposuit vobis grave iugum, et ego maius pondus apponam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero c\u00e6dam vos scorpionibus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:12",
"text": "Venit ergo Ieroboam, et universus populus ad Roboam die tertio, sicut pr\u00e6ceperat eis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:13",
"text": "Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:14",
"text": "locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero c\u00e6dam vos scorpionibus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:15",
"text": "Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahi\u00e6 Silonitis ad Ieroboam filium Nabat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:16",
"text": "Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel, tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:17",
"text": "Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iuda, regnavit Roboam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:18",
"text": "Misitque rex Roboam Aduram, qui pr\u00e6erat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Ierusalem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "II Chronicles 10:19",
"text": "Recessitque Israel a domo David, usque ad diem hanc. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:1",
"text": "Venit autem Roboam in Ierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:2",
"text": "Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:3",
"text": "Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:4",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:5",
"text": "Habitavit autem Roboam in Ierusalem, et \u00e6dificavit civitates muratas in Iuda."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:6",
"text": "Extruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:7",
"text": "Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:8",
"text": "necnon et Geth, et Maresa, et Ziph,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:9",
"text": "sed et Aduram, et Lachis, et Azeca,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:10",
"text": "Saraa quoque, et Aialon, et Hebron, qu\u00e6 erant in Iuda et Beniamin, civitates munitissimas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:11",
"text": "Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:12",
"text": "Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Iudam, et Beniamin."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:13",
"text": "Sacerdotes autem et Levit\u00e6, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:14",
"text": "relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Ierusalem: eo quod abiecisset eos Ieroboam, et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:15",
"text": "Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et d\u00e6moniorum, vitulorumque quos fecerat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:16",
"text": "Sed et de cunctis tribubus Israel, quicumque dederant cor suum ut qu\u00e6rerent Dominum Deum Israel, venerunt in Ierusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:17",
"text": "Et roboraverunt regnum Iuda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:18",
"text": "Duxit autem Roboam uxorem Mahalath, filiam Ierimoth, filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:19",
"text": "qu\u00e6 peperit ei filios Iehus, et Somoriam, et Zoom."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:20",
"text": "Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, qu\u00e6 peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:21",
"text": "Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas, et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:22",
"text": "Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "II Chronicles 11:23",
"text": "quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis: pr\u00e6buitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:1",
"text": "Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:2",
"text": "Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex \u00c6gypti in Ierusalem (quia peccaverant Domino)"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:3",
"text": "cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex \u00c6gypto, Libyes scilicet, et Troglodyt\u00e6, et \u00c6thiopes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:4",
"text": "Cepitque civitates munitissimas in Iuda, et venit usque in Ierusalem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:5",
"text": "Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Iuda, qui congregati fuerant in Ierusalem, fugientes Sesac, dixitque ad eos: H\u00e6c dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:6",
"text": "Consternatique principes Israel et rex dixerunt: Iustus est Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:7",
"text": "Cumque vidisset Dominus, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Ierusalem per manum Sesac."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:8",
"text": "Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis me\u00e6, et servitutis regni terrarum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:9",
"text": "Recessit itaque Sesac rex \u00c6gypti ab Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini, et domus regis, omniaque secum tulit, et clypeos aureos, quos fecerat Salomon,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:10",
"text": "pro quibus fecit rex \u00e6neos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:11",
"text": "Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii, et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:12",
"text": "Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:13",
"text": "Confortatus est ergo rex Roboam in Ierusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare c\u0153pisset, et decem et septem annis regnavit in Ierusalem, urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israel: nomen autem matris eius Naama Ammanitis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:14",
"text": "Fecit autem malum, et non pr\u00e6paravit cor suum ut qu\u00e6reret Dominum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:15",
"text": "Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in Libris Semei\u00e6 prophet\u00e6, et Addo Videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam, et Ieroboam cunctis diebus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "II Chronicles 12:16",
"text": "Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in Civitate David. Et regnavit Abia filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:1",
"text": "Anno octavodecimo regis Ieroboam, regnavit Abia super Iudam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:2",
"text": "Tribus annis regnavit in Ierusalem, nomenque matris eius Michaia, filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Ieroboam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:3",
"text": "Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Ieroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:4",
"text": "Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi Ieroboam, et omnis Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:5",
"text": "Num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius in pactum salis?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:6",
"text": "Et surrexit Ieroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David: et rebellavit contra dominum suum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:7",
"text": "Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial: et pr\u00e6valuerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:8",
"text": "Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in deos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:9",
"text": "Et eiecistis Sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas: et fecistis vobis Sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:10",
"text": "Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, Sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levit\u00e6 sunt in ordine suo:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:11",
"text": "Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama iuxta legis pr\u00e6cepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucern\u00e6 eius, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus pr\u00e6cepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:12",
"text": "Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et Sacerdotes eius, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:13",
"text": "H\u00e6c illo loquente, Ieroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:14",
"text": "Respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum: ac Sacerdotes tubis canere c\u0153perunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:15",
"text": "Omnesque viri Iuda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam, et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Iuda."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:16",
"text": "Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:17",
"text": "Percussit ergo eos Abia, et populus eius plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta millia virorum fortium."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:18",
"text": "Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:19",
"text": "Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam, et cepit civitates eius, Bethel et filias eius, et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:20",
"text": "nec valuit ultra resistere Ieroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:21",
"text": "Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quattuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "II Chronicles 13:22",
"text": "Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum eius, scripta sunt diligentissime in Libro Addo Prophet\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:1",
"text": "Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo, in cuius diebus quievit terra annis decem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:2",
"text": "Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:3",
"text": "et confregit statuas, lucosque succidit:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:4",
"text": "et pr\u00e6cepit Iud\u00e6 ut qu\u00e6reret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:5",
"text": "et abstulit de cunctis urbibus Iuda aras, et fana, et regnavit in pace."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:6",
"text": "\u00c6dificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quietus erat, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino largiente."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:7",
"text": "Dixit autem Iud\u00e6: \u00c6dificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod qu\u00e6sierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. \u00c6dificaverunt igitur, et nullum in extruendo impedimentum fuit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:8",
"text": "Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta millia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia, omnes isti viri fortissimi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:9",
"text": "Egressus est autem contra eos Zara \u00c6thiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:10",
"text": "Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in Valle Sephata, qu\u00e6 est iuxta Maresa:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:11",
"text": "et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris, an in pluribus: adiuva nos Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non pr\u00e6valeat contra te homo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:12",
"text": "Exterruit itaque Dominus \u00c6thiopes coram Asa et Iuda: fugeruntque \u00c6thiopes."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:13",
"text": "Et persecutus est eos Asa, et populus, qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt \u00c6thiopes usque ad internecionem, quia Domino c\u00e6dente contriti sunt, et exercitu illius pr\u00e6liante. Tulerunt ergo spolia multa,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:14",
"text": "et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerar\u00e6: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam pr\u00e6dam asportaverunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "II Chronicles 14:15",
"text": "Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:1",
"text": "Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:2",
"text": "egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me Asa, et omnis Iuda et Beniamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si qu\u00e6sieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:3",
"text": "Transibant autem multi dies in Israel absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:4",
"text": "Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israel, et qu\u00e6sierint eum, reperient eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:5",
"text": "In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:6",
"text": "pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:7",
"text": "Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestr\u00e6: erit enim merces operi vestro."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:8",
"text": "Quod cum audisset Asa verba scilicet, et prophetiam Azari\u00e6 filii Oded prophet\u00e6, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Iuda, et de Beniamin, et ex urbibus, quas ceperat, montis Ephraim, et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:9",
"text": "Congregavitque universum Iudam et Beniamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:10",
"text": "Cumque venissent in Ierusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:11",
"text": "immolaverunt Domino in die illa de manubiis, et pr\u00e6da, quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:12",
"text": "Et intravit ex more ad corroborandum f\u0153dus ut qu\u00e6rerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:13",
"text": "Si quis autem, inquit, non qu\u00e6sierit Dominum Deum Israel, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:14",
"text": "Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo, et in clangore tub\u00e6, et in sonitu buccinarum"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:15",
"text": "omnes qui erant in Iuda cum execratione: in omni enim corde suo iuraverunt, et in tota voluntate qu\u00e6sierunt eum, et invenerunt: pr\u00e6stititque eis Dominus requiem per circuitum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:16",
"text": "Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in Torrente cedron:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:17",
"text": "Excelsa autem derelicta sunt in Israel: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:18",
"text": "Eaque qu\u00e6 voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "II Chronicles 15:19",
"text": "Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:1",
"text": "Anno autem trigesimo sexto regni eius, ascendit Baasa rex Israel in Iudam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:2",
"text": "Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syri\u00e6, qui habitabat in Damasco, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:3",
"text": "F\u0153dus inter me et te est, pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam: quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto f\u0153dere, quod habes cum Baasa rege Israel, facias eum a me recedere."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:4",
"text": "Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israel: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:5",
"text": "Quod cum audisset Baasa desiit \u00e6dificare Rama, et intermisit opus suum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:6",
"text": "Porro Asa rex assumpsit universum Iudam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna qu\u00e6 \u00e6dificationi pr\u00e6paraverat Baasa, \u00e6dificavitque ex eis Gabaa, et Maspha."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:7",
"text": "In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Iuda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syri\u00e6, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syri\u00e6 regis exercitus de manu tua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:8",
"text": "Nonne \u00c6thiopes, et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia: quos, cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:9",
"text": "Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et pr\u00e6bent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex pr\u00e6senti tempore adversum te bella consurgent."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:10",
"text": "Iratusque Asa adversus Videntem, iussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:11",
"text": "Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:12",
"text": "\u00c6grotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua qu\u00e6sivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:13",
"text": "Dormivitque cum patribus suis: et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "II Chronicles 16:14",
"text": "Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in Civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, qu\u00e6 erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:1",
"text": "Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo, et invaluit contra Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:2",
"text": "Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda, qu\u00e6 erant vallat\u00e6 muris. Pr\u00e6sidiaque disposuit in terra Iuda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:3",
"text": "Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:4",
"text": "sed in Deo patris sui, et perrexit in pr\u00e6ceptis illius et non iuxta peccata Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:5",
"text": "Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat: fact\u00e6que sunt ei infinit\u00e6 diviti\u00e6, et multa gloria."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:6",
"text": "Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:7",
"text": "Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Mich\u00e6am ut docerent in civitatibus Iuda:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:8",
"text": "et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Ionathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Ioran Sacerdotes,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:9",
"text": "docebantque populum in Iuda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:10",
"text": "Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, qu\u00e6 erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:11",
"text": "Sed et Philisth\u00e6i Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti, Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:12",
"text": "Crevit ergo Iosaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque \u00e6dificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:13",
"text": "Et multa opera paravit in urbibus Iuda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Ierusalem,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:14",
"text": "quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: In Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:15",
"text": "Post hunc Iohanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:16",
"text": "Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:17",
"text": "Hunc sequebatur robustus ad pr\u00e6lia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:18",
"text": "Post istum etiam Iozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "II Chronicles 17:19",
"text": "Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Iuda. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:1",
"text": "Fuit ergo Iosaphat dives et inclytus multum, et affinitate coniunctus est Achab."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:2",
"text": "Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cuius adventum mactavit Achab arietes, et boves plurimos ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:3",
"text": "Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iuda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:4",
"text": "Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Consule obsecro impr\u00e6sentiarum sermonem Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:5",
"text": "Congregavit igitur rex Israel prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? At illi, Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:6",
"text": "Dixitque Iosaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:7",
"text": "Et ait rex Israel ad Iosaphat: Est vir unus, a quo possumus qu\u00e6rere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Mich\u00e6as filius Iemla. Dixitque Iosaphat: Ne loquaris rex hoc modo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:8",
"text": "Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Mich\u00e6am filium Iemla."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:9",
"text": "Porro rex Israel, et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area iuxta portam Samari\u00e6, omnesque prophet\u00e6 vaticinabantur coram eis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:10",
"text": "Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: H\u00e6c dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:11",
"text": "Omnesque prophet\u00e6 similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:12",
"text": "Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Mich\u00e6am, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annunciant: qu\u00e6so ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:13",
"text": "Cui respondit Mich\u00e6as: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:14",
"text": "Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Mich\u00e6a, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:15",
"text": "Dixitque rex: Iterum, atque iterum te adiuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:16",
"text": "At ille ait: Vidi universum Israel dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:17",
"text": "Et ait rex Israel ad Iosaphat: Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea, qu\u00e6 mala sunt?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:18",
"text": "At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum c\u00e6li assistentem ei a dextris et a sinistris."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:19",
"text": "Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:20",
"text": "processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus, In quo, inquit, decipies?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:21",
"text": "At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus: Decipies, et pr\u00e6valebis: egredere, et fac ita."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:22",
"text": "Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:23",
"text": "Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Mich\u00e6\u00e6 maxillam, et ait: Per quam viam transivit Spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:24",
"text": "Dixitque Mich\u00e6as: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:25",
"text": "Pr\u00e6cepit autem rex Israel, dicens: Tollite Mich\u00e6am, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Ioas filium Amelech."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:26",
"text": "Et dicetis: H\u00e6c dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aqu\u00e6 pauxillum, donec revertar in pace."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:27",
"text": "Dixitque Mich\u00e6as: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite omnes populi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:28",
"text": "Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:29",
"text": "Dixitque rex Israel ad Iosaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam, tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israel habitu, venit ad bellum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:30",
"text": "Rex autem Syri\u00e6 pr\u00e6ceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum, aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:31",
"text": "Itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat, dixerunt: Rex Israel est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:32",
"text": "Cum enim vidissent duces equitatus, quod non esset rex Israel, reliquerunt eum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:33",
"text": "Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret, et percuteret regem Israel inter cervicem et scapulas, at ille aurig\u00e6 suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 18,
"name": "II Chronicles 18:34",
"text": "Et finita est pugna in die illo: porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:1",
"text": "Reversus est autem Iosaphat rex Iuda in domum suam pacifice in Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:2",
"text": "Cui occurrit Iehu filius Henani Videns, et ait ad eum: Impio pr\u00e6bes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:3",
"text": "sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda, et pr\u00e6paraveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:4",
"text": "Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem: rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:5",
"text": "Constituitque iudices terr\u00e6 in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:6",
"text": "et pr\u00e6cipiens iudicibus, Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis iudicium, sed Domini: et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:7",
"text": "Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:8",
"text": "In Ierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas, et Sacerdotes, et Principes familiarum ex Israel, ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:9",
"text": "Pr\u00e6cepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:10",
"text": "Omnem causam, qu\u00e6 venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque qu\u00e6stio est de lege, de mandato, de ceremoniis, de iustificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "II Chronicles 19:11",
"text": "Amarias autem sacerdos et pontifex vester, in his, qu\u00e6 ad Deum pertinent, pr\u00e6sidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Iuda, super ea opera erit, qu\u00e6 ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis, confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:1",
"text": "Post h\u00e6c congregati sunt filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:2",
"text": "Veneruntque nuncii, et indicaverunt Iosaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis, qu\u00e6 trans mare sunt, et de Syria, et ecce consistunt in Asasonthamar, qu\u00e6 est Engaddi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:3",
"text": "Iosaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et pr\u00e6dicavit ieiunium universo Iuda."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:4",
"text": "Congregatusque est Iudas ad deprecandum Dominum: sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:5",
"text": "Cumque stetisset Iosaphat in medio c\u0153tu Iuda, et Ierusalem, in domo Domini ante atrium novum,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:6",
"text": "ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in c\u00e6lo, et dominaris cunctis regnis Gentium, in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:7",
"text": "Nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terr\u00e6 huius coram populo tuo Israel, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:8",
"text": "Habitaveruntque in ea, et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:9",
"text": "Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:10",
"text": "Nunc igitur ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israel ut transirent quando egrediebantur de \u00c6gypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:11",
"text": "econtrario agunt, et nituntur eiicere nos de possessione, quam tradidisti nobis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:12",
"text": "Deus noster, ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, qu\u00e6 irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:13",
"text": "Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:14",
"text": "Erat autem Iahaziel filius Zachari\u00e6, filii Banai\u00e6, filii Iehiel, filii Mathani\u00e6, Levites de filiis Asaph, super quem factus est Spiritus Domini in medio turb\u00e6,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:15",
"text": "et ait: Attendite omnis Iuda, et qui habitatis Ierusalem, et tu rex Iosaphat: H\u00e6c dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:16",
"text": "Cras descendetis contra eos: ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Ieruel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:17",
"text": "Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda, et Ierusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:18",
"text": "Iosaphat ergo, et Iuda, et omnes habitatores Ierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:19",
"text": "Porro Levit\u00e6 de filiis Caath, et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israel voce magna, in excelsum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:20",
"text": "Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum, dixit: Audite me viri Iuda, et omnes habitatores Ierusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis eius, et cuncta evenient prospera."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:21",
"text": "Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino, quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:22",
"text": "Cumque c\u0153pissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam, et percussi sunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:23",
"text": "Namque filii Ammon, et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:24",
"text": "Porro Iuda cum venisset ad speculam, qu\u00e6 respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:25",
"text": "Venit ergo Iosaphat, et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre pr\u00e6 pr\u00e6d\u00e6 magnitudine."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:26",
"text": "Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in pr\u00e6sentem diem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:27",
"text": "Reversusque est omnis vir Iuda, et habitatores Ierusalem, et Iosaphat ante eos in Ierusalem cum l\u00e6titia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:28",
"text": "Ingressique sunt in Ierusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:29",
"text": "Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:30",
"text": "Quievitque regnum Iosaphat, et pr\u00e6buit ei Deus pacem per circuitum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:31",
"text": "Regnavit igitur Iosaphat super Iudam, et erat triginta quinque annorum cum regnare c\u0153pisset: viginti autem et quinque annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Azuba filia Selahi."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:32",
"text": "Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens qu\u00e6 placita erant coram Domino."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:33",
"text": "Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:34",
"text": "Reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Iehu filii Hanani, qu\u00e6 digessit in Libros regum Israel."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:35",
"text": "Post h\u00e6c iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israel, cuius opera fuerunt impiissima."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:36",
"text": "Et particeps fuit ut facerent naves, qu\u00e6 irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 20,
"name": "II Chronicles 20:37",
"text": "Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Iosaphat, dicens: Quia habuisti f\u0153dus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contrit\u00e6que sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:1",
"text": "Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David: regnavitque Ioram filius eius pro eo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:2",
"text": "Qui habuit fratres filios Iosaphat, Azariam, et Iahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michael, et Saphatiam. omnes hi, filii Iosaphat regis Iuda."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:3",
"text": "Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Iuda: regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:4",
"text": "Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:5",
"text": "Trigintaduorum annorum erat Ioram cum regnare c\u0153pisset: et octo annis regnavit in Ierusalem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:6",
"text": "Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor eius, et fecit malum in conspectu Domini."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:7",
"text": "Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis eius omni tempore."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:8",
"text": "In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iud\u00e6, et constituit sibi regem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:9",
"text": "Cumque transisset Ioram cum principibus suis, et cuncto equitatu, qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom qui se circumdederat, et omnes duces equitatus eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:10",
"text": "Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Iuda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:11",
"text": "insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda, et fornicari fecit habitatores Ierusalem, et pr\u00e6varicari Iudam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:12",
"text": "Allat\u00e6 sunt autem ei litter\u00e6 ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: H\u00e6c dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui, et in viis Asa regis Iuda,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:13",
"text": "sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Iudam, et habitatores Ierusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui, meliores te occidisti:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:14",
"text": "ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:15",
"text": "tu autem \u00e6grotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:16",
"text": "Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum, et Arabum, qui confines sunt \u00c6thiopibus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:17",
"text": "et ascenderunt in Terram Iuda, et vastaverunt eam, diripueruntue cunctam substantiam, qu\u00e6 inventa est in domo regis, insuper et filios eius, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Ioachaz, qui minimus natu erat."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:18",
"text": "Et super h\u00e6c omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:19",
"text": "Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exequias, sicut fecerat maioribus eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "II Chronicles 21:20",
"text": "Trigintaduorum annorum fuit, cum regnare c\u0153pisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in Civitate David: verumtamen non in sepulchro regum. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:1",
"text": "Constituerunt autem habitatores Ierusalem Ochoziam filium eius minimum, regem pro eo: omnes enim maiores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum, qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:2",
"text": "Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare c\u0153pisset, et uno anno regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Athalia filia Amri."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:3",
"text": "Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim eius impulit eum ut impie ageret."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:4",
"text": "Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:5",
"text": "Ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel, in bellum contra Hazael regem Syri\u00e6 in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Ioram."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:6",
"text": "Qui reversus est ut curaretur in Iezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iuda, descendit ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel \u00e6grotantem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:7",
"text": "Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Ioram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:8",
"text": "Cum ergo everteret Iehu domum Achab, invenit principes Iuda, et filios fratrum Ochozi\u00e6, qui ministrabant ei, et interfecit illos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:9",
"text": "Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit, et sepelierunt eum: eo quod esset filius Iosaphat, qui qu\u00e6sierat Dominum in toto corde suo. nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochozi\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:10",
"text": "siquidem Athalia mater eius videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:11",
"text": "Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochozi\u00e6, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Iosabeth autem, qu\u00e6 absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiad\u00e6 pontificis, soror Ochozi\u00e6, et idcirco Athalia non interfecit eum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "II Chronicles 22:12",
"text": "Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:1",
"text": "Anno autem septimo confortatus Ioiada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroham, et Ismahel filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adai\u00e6, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis f\u0153dus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:2",
"text": "Qui circumeuntes Iudam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:3",
"text": "Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege: dixitque ad eos Ioiada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:4",
"text": "Iste est ergo sermo quem facietis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:5",
"text": "Tertia pars vestrum qui veniunt ad Sabbatum, Sacerdotum, et Levitarum, et ianitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam, qu\u00e6 appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:6",
"text": "Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:7",
"text": "Levit\u00e6 autem circumdent regem, habentes singuli arma sua: (et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur) sintque cum rege et intrante et egrediente."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:8",
"text": "Fecerunt ergo Levit\u00e6, et universus Iuda iuxta omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat Ioiada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressuri erant. siquidem Ioiada pontifex non dimiserat abire turmas, qu\u00e6 sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:9",
"text": "Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:10",
"text": "Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari, et templo, per circuitum regis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:11",
"text": "Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema, et testimonium, dederuntque in manu eius tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Ioiada pontifex, et filii eius: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:12",
"text": "Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:13",
"text": "Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terr\u00e6 gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidi\u00e6, insidi\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:14",
"text": "Egressus autem Ioiada pontifex ad centuriones, et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Pr\u00e6cepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:15",
"text": "Et imposuerunt cervicibus eius manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:16",
"text": "Pepigit autem Ioiada f\u0153dus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:17",
"text": "Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam: et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:18",
"text": "Constituit autem Ioiada pr\u00e6positos in domo Domini, sub manibus Sacerdotum, et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini: ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, iuxta dispositionem David."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:19",
"text": "Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:20",
"text": "Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros ac principes populi, et omne vulgus terr\u00e6, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium port\u00e6 superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "II Chronicles 23:21",
"text": "L\u00e6tatusque est omnis populus terr\u00e6, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:1",
"text": "Septem annorum erat Ioas cum regnare c\u0153pisset: et quadraginta annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Sebia de Bersabee."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:2",
"text": "Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiad\u00e6 sacerdotis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:3",
"text": "Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:4",
"text": "Post qu\u00e6 placuit Ioas ut instauraret domum Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:5",
"text": "Congregavitque Sacerdotes, et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Iuda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri, per singulos annos, festinatoque hoc facite: porro Levit\u00e6 egere negligentius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:6",
"text": "Vocavitque rex Ioiadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit cur\u00e6, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, qu\u00e6 constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:7",
"text": "Athalia enim impiissima, et filii eius destruxerunt domum Dei, et de universis, qu\u00e6 sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:8",
"text": "Pr\u00e6cepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:9",
"text": "Et pr\u00e6dicatum est in Iuda et Ierusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in deserto."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:10",
"text": "L\u00e6tatique sunt cuncti principes, et omnis populus: et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:11",
"text": "Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam) ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat: effundebantque pecuniam qu\u00e6 erat in arca: porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:12",
"text": "Quam dederunt rex et Ioiada his, qui pr\u00e6erant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea c\u00e6sores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et \u00e6ris, ut quod cadere c\u0153perat, fulciretur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:13",
"text": "Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:14",
"text": "Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege, et Ioiada reliquam partem pecuni\u00e6: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phial\u00e6 quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiad\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:15",
"text": "Senuit autem Ioiada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:16",
"text": "sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel, et cum domo eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:17",
"text": "Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda, et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:18",
"text": "Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam, et Ierusalem propter hoc peccatum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:19",
"text": "Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes, illi audire nolebant."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:20",
"text": "Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiad\u00e6 sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Quare transgredimini pr\u00e6ceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:21",
"text": "Qui congregati adversus eum, miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:22",
"text": "Et non est recordatus Ioas rex misericordi\u00e6, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:23",
"text": "Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syri\u00e6: venitque in Iudam et Ierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam pr\u00e6dam miserunt regi in Damascum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:24",
"text": "Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:25",
"text": "Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiad\u00e6 sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in Civitate David, sed non in sepulchris regum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:26",
"text": "Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semmaath Ammanitidis, et Iozabad filius Semarith Moabitidis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 24,
"name": "II Chronicles 24:27",
"text": "Porro filii eius, ac summa pecuni\u00e6, qu\u00e6 adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in Libro regum: regnavit autem Amasias filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:1",
"text": "Vigintiquinque annorum erat Amasias cum regnare c\u0153pisset, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Ioadan de Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:2",
"text": "Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:3",
"text": "Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:4",
"text": "sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in Libro legis Moysi, ubi pr\u00e6cepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:5",
"text": "Congregavit igitur Amasias Iudam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Iuda, et Beniamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:6",
"text": "Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:7",
"text": "Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:8",
"text": "quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare, et in fugam convertere."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:9",
"text": "Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, qu\u00e6 dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:10",
"text": "Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:11",
"text": "Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in Vallem salinarum, percussitque filios Seir decem millia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:12",
"text": "Et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad pr\u00e6ruptum cuiusdam petr\u00e6, pr\u00e6cipitaveruntque eos de summo in pr\u00e6ceps, qui universi crepuerunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:13",
"text": "At ille exercitus, quem remiserat Amasias ne secum iret ad pr\u00e6lium, diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit pr\u00e6dam magnam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:14",
"text": "Amasias vero post c\u00e6dem Idum\u00e6orum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:15",
"text": "Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:16",
"text": "Cumque h\u00e6c ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:17",
"text": "Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu, regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:18",
"text": "At ille remisit nuncios, dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce besti\u00e6, qu\u00e6 erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:19",
"text": "Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua, cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Iuda tecum?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:20",
"text": "Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:21",
"text": "Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi pr\u00e6buere conspectus: Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iuda:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:22",
"text": "corruitque Iuda coram Israel, et fugit in tabernacula sua."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:23",
"text": "Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas filii Ioachaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Ierusalem: destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:24",
"text": "Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, qu\u00e6 repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regi\u00e6, necnon et filios obsidum reduxit in Samariam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:25",
"text": "Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:26",
"text": "Reliqua autem sermonum Amasi\u00e6 priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:27",
"text": "Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "II Chronicles 25:28",
"text": "Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in Civitate David. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:1",
"text": "Omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:2",
"text": "Ipse \u00e6dificavit Ailath, et restituit eam ditioni Iuda, postquam dormivit rex cum patribus suis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:3",
"text": "Sedecim annorum erat Ozias cum regnare c\u0153pisset, et quinquagintaduobus annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Iechelia de Ierusalem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:4",
"text": "Fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, qu\u00e6 fecerat Amasias pater eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:5",
"text": "Et exquisivit Dominum in diebus Zachari\u00e6 intelligentis et videntis Deum: cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:6",
"text": "Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Iabni\u00e6, murumque Azoti: \u00e6dificavit quoque oppida in Azoto, et in Philisthiim."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:7",
"text": "Et adiuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:8",
"text": "Appendebantque Ammonit\u00e6 munera Ozi\u00e6: et divulgatum est nomen eius usque ad introitum \u00c6gypti propter crebras victorias."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:9",
"text": "\u00c6dificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:10",
"text": "Extruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores in montibus, et in carmelo: erat quippe homo agricultur\u00e6 deditus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:11",
"text": "Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad pr\u00e6lia sub manu Iehiel scrib\u00e6, Maasi\u00e6que doctoris, et sub manu Hanani\u00e6, qui erat de ducibus regis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:12",
"text": "Omnisque numerus principum per familias virorum fortium, duorum millium sexcentorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:13",
"text": "Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum: qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:14",
"text": "Pr\u00e6paravit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad iaciendos lapides."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:15",
"text": "Et fecit in Ierusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit, et in angulis murorum ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen eius procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:16",
"text": "Sed cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:17",
"text": "Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo Sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:18",
"text": "restiterunt regi, atque dixerunt: Non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino, sed Sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium: egredere de sanctuario, ne contempseris: quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:19",
"text": "Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur Sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram Sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:20",
"text": "Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui Sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravt egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:21",
"text": "Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis su\u00e6, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam eiectus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis, et iudicabat populum terr\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:22",
"text": "Reliqua autem sermonum Ozi\u00e6 priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos, propheta."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "II Chronicles 26:23",
"text": "Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Ioatham filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27:1",
"text": "Vigintiquinque annorum erat Ioatham cum regnare c\u0153pisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27:2",
"text": "Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia qu\u00e6 fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27:3",
"text": "Ipse \u00e6dificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27:4",
"text": "Urbes quoque \u00e6dificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27:5",
"text": "Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: h\u00e6c ei pr\u00e6buerunt filii Ammon in anno secundo et tertio."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27:6",
"text": "Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27:7",
"text": "Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugn\u00e6 eius, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Iuda."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27:8",
"text": "Vigintiquinque annorum erat cum regnare c\u0153pisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "II Chronicles 27:9",
"text": "Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:1",
"text": "Viginti annorum erat Achaz cum regnare c\u0153pisset: et sedecim annis regnavit in Ierusalem: non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:2",
"text": "sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:3",
"text": "Ipse est, qui adolevit incensum in Valle benennom, et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:4",
"text": "Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:5",
"text": "Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syri\u00e6, qui percussit eum, magnamque pr\u00e6dam cepit de eius imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israel traditus est, et percussus plaga grandi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:6",
"text": "Occiditque Phacee, filius Romeli\u00e6, de Iuda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores: eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:7",
"text": "Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Elcanam quoque secundum a rege."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:8",
"text": "Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam pr\u00e6dam: pertuleruntque eam in Samariam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:9",
"text": "Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iuda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad c\u00e6lum pertingeret vestra crudelitas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:10",
"text": "Insuper filios Iuda, et Ierusalem vultis vobis subiicere in servos et ancillas. quod nequaquam facto opus est: peccastis enim super hoc Domino Deo vestro."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:11",
"text": "Sed audite consilium meum, et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:12",
"text": "Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanam, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de pr\u00e6lio,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:13",
"text": "et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:14",
"text": "Dimiseruntque viri bellatores pr\u00e6dam, et universa qu\u00e6 ceperant coram principibus, et omni multitudine."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:15",
"text": "Steteruntque viri, quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis, et adduxerunt Iericho Civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:16",
"text": "Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:17",
"text": "Veneruntque Idum\u00e6i, et percusserunt multos ex Iuda, et ceperunt pr\u00e6dam magnam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:18",
"text": "Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad Meridiem Iuda: ceperuntque Bethsames, et Aialon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:19",
"text": "Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:20",
"text": "Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:21",
"text": "Igitur Achaz spoliata domo Domini, et domo regum, ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:22",
"text": "Insuper et tempore angusti\u00e6 su\u00e6 auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:23",
"text": "immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syri\u00e6 auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi, cum econtrario ipsi fuerint ruin\u00e6 ei, et universo Israel."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:24",
"text": "Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit ianuas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Ierusalem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:25",
"text": "In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:26",
"text": "Reliqua autem sermonum eius, et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 28,
"name": "II Chronicles 28:27",
"text": "Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem: neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:1",
"text": "Igitur Ezechias regnare c\u0153pit, cum vigintiquinque esset annorum, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Abia, filia Zachari\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:2",
"text": "Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia qu\u00e6 fecerat David pater eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:3",
"text": "Ipse anno, et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:4",
"text": "adduxitque Sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam Orientalem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:5",
"text": "Dixitque ad eos: Audite me Levit\u00e6, et sanctificamini, mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:6",
"text": "Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et pr\u00e6buerunt dorsum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:7",
"text": "Clauserunt ostia, qu\u00e6 erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:8",
"text": "Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:9",
"text": "En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri, et fili\u00e6 nostr\u00e6, et coniuges captiv\u00e6 duct\u00e6 sunt propter hoc scelus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:10",
"text": "Nunc ergo placet mihi ut ineamus f\u0153dus cum Domino Deo Israel, et avertet a nobis furorem ir\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:11",
"text": "Filii mei nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:12",
"text": "Surrexerunt ergo Levit\u00e6: Mahath filius Amasai, et Ioel filius Azari\u00e6 de filiis Caath: Porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Ialaleel. De filiis autem Gersom, Ioah filius Zemma, et Eden filius Ioah."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:13",
"text": "At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Iahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:14",
"text": "Necnon de filiis Heman, Iahiel, et Semei: Sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:15",
"text": "Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:16",
"text": "Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, quam tulerunt Levit\u00e6, et asportaverunt ad Torrentem cedron foras."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:17",
"text": "C\u0153perunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis eiusdem, quod c\u0153perant impleverunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:18",
"text": "Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque eius, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:19",
"text": "cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam pr\u00e6varicatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:20",
"text": "Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:21",
"text": "obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda, dixitque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:22",
"text": "Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem Sacerdotes, et fuderunt illum super altare, mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:23",
"text": "Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:24",
"text": "et immolaverunt illos Sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israelis: pro omni quippe Israel pr\u00e6ceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:25",
"text": "Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad Videntis, et Nathan prophet\u00e6: siquidem Domini pr\u00e6ceptum fuit per manum prophetarum eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:26",
"text": "Steteruntque Levit\u00e6 tenentes organa David, et Sacerdotes tubas."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:27",
"text": "Et iussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, c\u0153perunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, qu\u00e6 David rex Israel pr\u00e6paraverat, concrepare."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:28",
"text": "Omni autem turba adorante, cantores, et ii, qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:29",
"text": "Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:30",
"text": "Pr\u00e6cepitque Ezechias, et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph Videntis: qui laudaverunt eum magna l\u00e6titia, et incurvato genu adoraverunt."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:31",
"text": "Ezechias autem etiam h\u00e6c addidit: Implestis manus vestras Domino, accedite, et offerte victimas, et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta mente devota."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:32",
"text": "Porro numerus holocaustorum, qu\u00e6 obtulit multitudo, hic fuit, Tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:33",
"text": "Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:34",
"text": "Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levit\u00e6 fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levit\u00e6 quippe faciliori ritu sanctificantur, quam Sacerdotes."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:35",
"text": "Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 29,
"name": "II Chronicles 29:36",
"text": "L\u00e6tatusque est Ezechas, et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum. De repente quippe hoc fieri placuerat. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:1",
"text": "Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Ierusalem, et facerent Phase Domino Deo Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:2",
"text": "Inito ergo consilio regis et principum, et universi c\u0153tus Ierusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:3",
"text": "Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes, qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Ierusalem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:4",
"text": "Placuitque sermo regi, et omni multitudini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:5",
"text": "Et decreverunt ut mitterent nuncios in universum Israel de Bersabee usque Dan ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israel in Ierusalem: multi enim non fecerant sicut lege pr\u00e6scriptum est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:6",
"text": "Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum eius, in universum Israel et Iudam iuxta id, quod rex iusserat, pr\u00e6dicantes: Filii Israel revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israel: et revertetur ad reliquias, qu\u00e6 effugerunt manum regis Assyriorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:7",
"text": "Nolite fieri sicut patres vestri, et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:8",
"text": "Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium eius, quod sanctificavit in \u00e6ternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:9",
"text": "Si enim vos reversi fueritis ad Dominum: fratres vestri, et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:10",
"text": "Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim, et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:11",
"text": "Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Ierusalem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:12",
"text": "In Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent iuxta pr\u00e6ceptum regis, et principum verbum Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:13",
"text": "Congregatique sunt in Ierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum, in mense secundo:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:14",
"text": "et surgentes destruxerunt altaria qu\u00e6 erant in Ierusalem, atque universa, in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, proiecerunt in Torrentem cedron."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:15",
"text": "Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque, atque Levit\u00e6 tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:16",
"text": "Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem, et legem Moysi hominis Dei: Sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:17",
"text": "eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levit\u00e6 Phase his, qui non occurrerant sanctificari Domino."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:18",
"text": "Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, qu\u00e6 sanctificata non fuerat, comedit Phase, non iuxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:19",
"text": "cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:20",
"text": "Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:21",
"text": "Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem azymorum septem diebus in l\u00e6titia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levit\u00e6 quoque, et Sacerdotes per organa, qu\u00e6 suo officio congruebant."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:22",
"text": "Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus sollemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:23",
"text": "Placuitque univers\u00e6 multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:24",
"text": "Ezechias enim rex Iuda pr\u00e6buerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:25",
"text": "Et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam Sacerdotum et Levitarum, quam univers\u00e6 frequenti\u00e6, qu\u00e6 venerat ex Israel; proselytorum quoque de Terra Israel, et habitantium in Iuda."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:26",
"text": "Factaque est grandis celebritas in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel in ea urbe non fuerat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 30,
"name": "II Chronicles 30:27",
"text": "Surrexerunt autem Sacerdotes atque Levit\u00e6 benedicentes populo: et exaudita est vox eorum: pervenitque oratio in habitaculum sanctum c\u00e6li. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:1",
"text": "Cumque h\u00e6c fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iuda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:2",
"text": "Ezechias autem constituit turmas Sacerdotales, et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam Sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta, et pacifica ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:3",
"text": "Pars autem regis erat, ut de propria eius substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere. Sabbatis quoque, et Calendis, et sollemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:4",
"text": "Pr\u00e6cepit etiam populo habitantium Ierusalem ut darent partes Sacerdotibus, et Levitis, ut possent vacare legi Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:5",
"text": "Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini, et olei, mellis quoque: et omnium, qu\u00e6 gignit humus, decimas obtulerunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:6",
"text": "Sed et filii Israel et Iuda, qui habitabant in urbibus Iuda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum, qu\u00e6 voverant Domino Deo suo: atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:7",
"text": "Mense tertio c\u0153perunt acervorum iacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:8",
"text": "Cumque ingressi fuissent Ezechias, et principes eius, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:9",
"text": "Interrogavitque Ezechias Sacerdotes, et Levitas cur ita iacerent acervi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:10",
"text": "Respondit illi Azarias Sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo c\u0153perunt offerri primiti\u00e6 in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:11",
"text": "Pr\u00e6cepit igitur Ezechias ut pr\u00e6pararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:12",
"text": "intulerunt tam primitias, quam decimas, et qu\u00e6cumque voverant, fideliter. Fuit autem pr\u00e6fectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater eius, secundus,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:13",
"text": "post quem Iahiel, et Azarias, et Nahath, et Asael, et Ierimoth, Iozabad quoque, et Eliel, et Iesmachias, et Mahath, et Banaias, pr\u00e6positi sub manibus Choneni\u00e6, et Semei fratris eius, ex imperio Ezechi\u00e6 regis et Azari\u00e6 pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:14",
"text": "Core vero filius Iemna Levites et ianitor Orientalis port\u00e6, pr\u00e6positus erat iis, qu\u00e6 sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:15",
"text": "Et sub cura eius Eden, et Beniamin, Iesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus Sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque maioribus:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:16",
"text": "exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus iuxta divisiones suas,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:17",
"text": "Sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:18",
"text": "univers\u00e6que multitudini tam uxoribus, quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his, qu\u00e6 sanctificata fuerant, pr\u00e6bebantur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:19",
"text": "Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de Sacerdotibus, et Levitis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:20",
"text": "Fecit ergo Ezechias universa qu\u00e6 diximus in omni Iuda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 31,
"name": "II Chronicles 31:21",
"text": "in universa cultura ministerii domus Domini, iuxta legem et ceremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque et prosperatus est. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:1",
"text": "Post qu\u00e6 et huiuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Iudam, obsedit civitates munitas, volens eas capere."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:2",
"text": "Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Ierusalem,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:3",
"text": "inito cum principibus consilio, virisque fortissimis ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem: et hoc omnium decernente sententia,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:4",
"text": "congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum, qui fluebat in medio terr\u00e6, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:5",
"text": "\u00c6dificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et extruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in Civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:6",
"text": "constituitque principes bellatorum in exercitu: et convocavit universos in platea port\u00e6 civitatis, ac locutus est ad cor eorum dicens:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:7",
"text": "Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, qu\u00e6 est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:8",
"text": "Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechi\u00e6 regis Iuda."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:9",
"text": "Qu\u00e6 postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Ierusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Iuda, et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:10",
"text": "H\u00e6c dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:11",
"text": "Num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:12",
"text": "Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et pr\u00e6cepit Iuda et Ierusalem, dicens: Coram altari uno adorabitis, et in ipse comburetis incensum?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:13",
"text": "An ignoratis qu\u00e6 ego fecerim, et patres mei cunctis terrarum populis? numquid pr\u00e6valuerunt dii gentium, omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:14",
"text": "Quis est de universis diis gentium, quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:15",
"text": "Non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:16",
"text": "Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:17",
"text": "epistolas quoque scripsit plenas blasphemi\u00e6 in Dominum Deum Israel, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechi\u00e6 eruere non poterit populum suum de manu ista."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:18",
"text": "Insuper et clamore magno, lingua Iudaica contra populum, qui sedebat in muris Ierusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:19",
"text": "Locutusque est contra Deum Ierusalem, sicut adversum deos populorum terr\u00e6, opera manuum hominum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:20",
"text": "Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in c\u00e6lum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:21",
"text": "Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: Reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum Dei sui, filii qui egressi fuerant de utero eius, interfecerunt eum gladio."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:22",
"text": "Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum, et de manu omnium, et pr\u00e6stitit eis quietem per circuitum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:23",
"text": "Multi etiam deferebant hostias, et sacrificia Domino in Ierusalem, et munera Ezechi\u00e6 regi Iuda: qui exaltatus est post h\u00e6c coram cunctis gentibus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:24",
"text": "In diebus illis \u00e6grotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:25",
"text": "Sed non iuxta beneficia, qu\u00e6 acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius: et facta est contra eum ira, et contra Iudam et Ierusalem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:26",
"text": "Humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse, quam habitatores Ierusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechi\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:27",
"text": "Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti et auri et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:28",
"text": "Apothecas quoque frumenti, vini, et oleo, et pr\u00e6sepia omnium iumentorum, caulasque pecorum,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:29",
"text": "et urbes \u00e6dificavit sibi: habebat quippe greges ovium, et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:30",
"text": "Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad Occidentem Urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere qu\u00e6 voluit."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:31",
"text": "Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia, qu\u00e6 erant in corde eius."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:32",
"text": "Reliqua autem sermonum Ezechi\u00e6, et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isai\u00e6 filii Amos prophet\u00e6, et in libro regum Iuda et Israel."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 32,
"name": "II Chronicles 32:33",
"text": "Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David: et celebravit eius exequias universus Iuda, et omnes habitatores Ierusalem: regnavitque Manasses filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:1",
"text": "Duodecim annorum erat Manasses cum regnare c\u0153pisset, et quinquagintaquinque annis regnavit in Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:2",
"text": "Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:3",
"text": "et conversus instauravit excelsa, qu\u00e6 demolitus fuerat Ezechias pater eius: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam c\u00e6li, et coluit eam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:4",
"text": "\u00c6dificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Ierusalem erit nomen meum in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:5",
"text": "\u00c6dificavit autem ea cuncto exercitui c\u00e6li in duobus atriis domus Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:6",
"text": "Transireque fecit filios suos per ignem in Vallebenennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos, et incantatores: multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:7",
"text": "Sculptile quoque, et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium eius, dicens: In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:8",
"text": "Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere qu\u00e6 pr\u00e6cepi eis, cunctamque legem, et ceremonias, atque iudicia per manum Moysi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:9",
"text": "Igitur Manasses seduxit Iudam, et habitatores Ierusalem ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:10",
"text": "Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:11",
"text": "Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis, atque compedibus duxerunt in Babylonem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:12",
"text": "Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit p\u0153nitentiam valde coram Deo patrum suorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:13",
"text": "Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem eius, reduxitque eum Ierusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:14",
"text": "Post h\u00e6c \u00e6dificavit murum extra civitatem David ad Occidentem Gihon in convalle, ab introitu port\u00e6 piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:15",
"text": "et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini, et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:16",
"text": "Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: pr\u00e6cepitque Iud\u00e6 ut serviret Domino Deo Israel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:17",
"text": "Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:18",
"text": "Reliqua autem gestorum Manasse: et obsecratio eius ad Deum suum: verba quoque Videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:19",
"text": "Oratio quoque eius et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam, in quibus \u00e6dificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret p\u0153nitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:20",
"text": "Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius eius Amon."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:21",
"text": "Vigintiduorum annorum erat Amon cum regnare c\u0153pisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:22",
"text": "Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius: et cunctis idolis, qu\u00e6 Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:23",
"text": "Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater eius: et multo maiora deliquit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:24",
"text": "Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 33,
"name": "II Chronicles 33:25",
"text": "Porro reliqua populi multitudo, c\u00e6sis iis, qui Amon percusserant, constituit regem Iosiam filium eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:1",
"text": "Octo annorum erat Iosias cum regnare c\u0153pisset, et triginta et uno anno regnavit in Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:2",
"text": "Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:3",
"text": "Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, c\u0153pit qu\u00e6rere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare c\u0153perat, mundavit Iudam et Ierusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:4",
"text": "Destruxeruntque coram eo aras Baalim: et simulacra, qu\u00e6 superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam, et sculptilia succidit atque comminuit: et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:5",
"text": "Ossa pr\u00e6terea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Iudam et Ierusalem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:6",
"text": "Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali cuncta subvertit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:7",
"text": "Cumque altaria dissipasset, et lucos, et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa Terra Israel, reversus est in Ierusalem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:8",
"text": "Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata iam terra, et templo Domini, misit Saphan filium Eseli\u00e6, et Maasiam principem civitatis, et Ioha filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:9",
"text": "Qui venerunt ad Helciam Sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam, qu\u00e6 illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levit\u00e6, et ianitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israel, ab omni quoque Iuda, et Beniamin, et habitatoribus Ierusalem,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:10",
"text": "tradiderunt in manibus eorum, qui pr\u00e6erant operariis in domo Domini ut instaurarent templum, et infirma qu\u00e6que sarcirent."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:11",
"text": "At illi dederunt eam artificibus, et c\u00e6mentariis ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras \u00e6dificii, et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iuda."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:12",
"text": "Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem pr\u00e6positi operantium, Iahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levit\u00e6 scientes organis canere."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:13",
"text": "Super eos vero, qui ad diversos usus onera portabant, erant scrib\u00e6, et magistri de Levitis ianitores."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:14",
"text": "Cumque efferrent pecuniam, qu\u00e6 illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias Sacerdos Librum legis Domini per manum Moysi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:15",
"text": "Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:16",
"text": "At ille intulit volumen ad regem, et nunciavit ei dicens: Omnia, qu\u00e6 dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:17",
"text": "Argentum, quod repertum est in domo Domini, conflaverunt: datumque est pr\u00e6fectis artificum, et diversa opera fabricantium."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:18",
"text": "Pr\u00e6terea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege pr\u00e6sente recitasset,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:19",
"text": "audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:20",
"text": "et pr\u00e6cepit Helci\u00e6, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scrib\u00e6, et Asa\u00e6 servo regis, dicens:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:21",
"text": "Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israel, et Iuda, super universis sermonibus Libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia, qu\u00e6 scripta sunt in isto volumine."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:22",
"text": "Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath, filii Hasra custodis vestium: qu\u00e6 habitabat in Ierusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba, qu\u00e6 supra narravimus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:23",
"text": "At illa respondit eis: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:24",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum, et super habitatores eius, cunctaque maledicta, qu\u00e6 scripta sunt in Libro hoc, quem legerunt coram rege Iuda."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:25",
"text": "Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:26",
"text": "Ad regem autem Iuda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:27",
"text": "atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, qu\u00e6 dicta sunt contra locum hunc, et habitatores Ierusalem, reveritusque faciem meam, scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:28",
"text": "Iam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores eius. Retulerunt itaque regi cuncta qu\u00e6 dixerat."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:29",
"text": "At ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Ierusalem,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:30",
"text": "ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Iuda et habitatores Ierusalem, Sacerdotes et Levit\u00e6, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:31",
"text": "et stans in tribunali suo, percussit f\u0153dus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret pr\u00e6cepta, et testimonia, et iustificationes eius in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque qu\u00e6 scripta sunt in volumine illo, quod legerat."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:32",
"text": "Adiuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem, et Beniamin: et fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 34,
"name": "II Chronicles 34:33",
"text": "Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel: et fecit omnes, qui residui erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum. "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:1",
"text": "Fecit autem Iosias in Ierusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:2",
"text": "et constituit Sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:3",
"text": "Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod \u00e6dificavit Salomon filius David rex Israel, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo eius Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:4",
"text": "Et pr\u00e6parate vos per domos, et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut pr\u00e6cepit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:5",
"text": "Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:6",
"text": "et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint iuxta verba, qu\u00e6 locutus est Dominus in manu Moysi facere, pr\u00e6parate."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:7",
"text": "Dedit pr\u00e6terea Iosias omni populo, qui ibi fuerat inventus in sollemnitate Phase, agnos et h\u0153dos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia. h\u00e6c de regis universa substantia."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:8",
"text": "Duces quoque eius, sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo, quam Sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Iahiel principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:9",
"text": "Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanael fratres eius, necnon Hasabias, et Iehiel, et Iozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:10",
"text": "Pr\u00e6paratumque est ministerium, et steterunt Sacerdotes in officio suo: Levit\u00e6 quoque in turmis, iuxta regis imperium."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:11",
"text": "Et immolatum est Phase: asperseruntque Sacerdotes manu sua sanguinem, et Levit\u00e6 detraxerunt pelles holocaustorum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:12",
"text": "et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in Libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:13",
"text": "Et assaverunt Phase super ignem, iuxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt univers\u00e6 plebi:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:14",
"text": "sibi autem, et Sacerdotibus postea paraverunt: nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem Sacerdotes fuerunt occupati: unde Levit\u00e6 sibi, et Sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:15",
"text": "Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, iuxta pr\u00e6ceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levit\u00e6 paraverunt eis cibos."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:16",
"text": "Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta pr\u00e6ceptum regis Iosi\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:17",
"text": "Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et sollemnitatem azymorum septem diebus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:18",
"text": "Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophet\u00e6: sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Iosias, Sacerdotibus, et Levitis, et omni Iud\u00e6, et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:19",
"text": "Octavodecimo anno regni Iosi\u00e6 hoc Phase celebratum est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:20",
"text": "Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex \u00c6gypti ad pugnandum in Charcamis iuxta Euphraten: et processit in occursum eius Iosias."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:21",
"text": "At ille, missis ad eum nunciis, ait: Quid mihi et tibi est rex Iuda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire pr\u00e6cepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:22",
"text": "Noluit Iosias reverti, sed pr\u00e6paravit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:23",
"text": "Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de pr\u00e6lio, quia oppido vulneratus sum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:24",
"text": "Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Ierusalem, mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum: et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:25",
"text": "Ieremias maxime: cuius omnes cantores atque cantatrices, usque in pr\u00e6sentem diem lamentationes super Iosiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:26",
"text": "Reliqua autem sermonum Iosi\u00e6 et misericordiarum eius: qu\u00e6 lege pr\u00e6cepta sunt Domini:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 35,
"name": "II Chronicles 35:27",
"text": "opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:1",
"text": "Tulit ergo populus terr\u00e6 Ioachaz filium Iosi\u00e6, et constituit regem pro patre suo in Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:2",
"text": "Vigintitrium annorum erat Ioachaz, cum regnare c\u0153pisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:3",
"text": "Amovit autem eum rex \u00c6gypti cum venisset in Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:4",
"text": "Constituitque pro eo regem, Eliakim fratrem eius, super Iudam et Ierusalem: et vertit nomen eius Ioakim: ipsum vero Ioachaz tulit secum, et abduxit in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:5",
"text": "Vigintiquinque annorum erat Ioakim cum regnare c\u0153pisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:6",
"text": "Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chald\u00e6orum, et vinctum catenis duxit in Babylonem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:7",
"text": "Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:8",
"text": "Reliqua autem verborum Ioakim, et abominationum eius, quas operatus est, et qu\u00e6 inventa sunt in eo, continentur in Libro regum Iuda et Israel. Regnavit autem Ioachin filius eius pro eo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:9",
"text": "Octo annorum erat Ioachin cum regnare c\u0153pisset, et tribus mensibus, ac decem diebus regnavit in Ierusalem, fecitque malum in conspectu Domini."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:10",
"text": "Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini: Regem vero constituit Sedeciam patruum eius super Iudam et Ierusalem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:11",
"text": "Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare c\u0153pisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:12",
"text": "Fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Ieremi\u00e6 prophet\u00e6, loquentis ad se ex ore Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:13",
"text": "A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:14",
"text": "Sed et universi principes sacerdotum, et populus, pr\u00e6varicati sunt inique iuxta universas abominationes Gentium, et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Ierusalem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:15",
"text": "Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nunciorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:16",
"text": "At illi subsannabant nuncios Dei, et parvipendebant sermones eius, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:17",
"text": "Adduxit enim super eos regem Chald\u00e6orum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui, non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:18",
"text": "Universaque vasa domus Domini tam maiora, quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum transtulit in Babylonem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:19",
"text": "Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Ierusalem, universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:20",
"text": "Siquis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:21",
"text": "et compleretur sermo Domini ex ore Ieremi\u00e6, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:22",
"text": "Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremi\u00e6, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui iussit pr\u00e6dicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 36,
"name": "II Chronicles 36:23",
"text": "H\u00e6c dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terr\u00e6 dedit mihi Dominus Deus c\u00e6li, et ipse pr\u00e6cepit mihi ut \u00e6dificarem ei domum in Ierusalem, qu\u00e6 est in Iud\u00e6a: quis ex vobis est in omni populo eius? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Ezra",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:1",
"text": "In anno primo Cyri regis Persarum ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremi\u00e6, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:2",
"text": "H\u00e6c dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terr\u00e6 dedit mihi Dominus Deus c\u00e6li, et ipse pr\u00e6cepit mihi ut \u00e6dificarem ei domum in Ierusalem, qu\u00e6 est in Iud\u00e6a."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:3",
"text": "Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Ierusalem, qu\u00e6 est in Iud\u00e6a, et \u00e6dificet domum Domini Dei Israel, ipse est Deus qui est in Ierusalem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:4",
"text": "Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adiuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Ierusalem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:5",
"text": "Et surrexerunt principes patrum de Iuda, et Beniamin, et Sacerdotes, et Levit\u00e6, et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad \u00e6dificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:6",
"text": "Universique qui erant in circuitu, adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et iumentis, in supellectili, exceptis his, qu\u00e6 sponte obtulerant."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:7",
"text": "Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, qu\u00e6 tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem, et posuerat ea in templo Dei sui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:8",
"text": "Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Iuda."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:9",
"text": "Et hic est numerus eorum: Phial\u00e6 aure\u00e6 triginta, phial\u00e6 argente\u00e6 mille, cultri vigintinovem, scyphi aurei triginta,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:10",
"text": "scyphi argentei secundi quadringenti decem: vasa alia mille."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Ezra 1:11",
"text": "Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta: universa tulit Sassabasar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:1",
"text": "Hi sunt autem provinci\u00e6 filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem suam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:2",
"text": "Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:3",
"text": "Filii Pharos duo millia centum septuagintaduo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:4",
"text": "Filii Sephatia, trecenti septuagintaduo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:5",
"text": "Filii Area, septingenti septuagintaquinque."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:6",
"text": "Filii Phahath Moab, filiorum Iosue: Ioab duo millia octingenti duodecim."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:7",
"text": "Filii \u00c6lam mille ducenti quinquagintaquattuor."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:8",
"text": "Filii Zethua, nongenti quadragintaquinque."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:9",
"text": "Filii Zachai, septingenti sexaginta."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:10",
"text": "Filii Bani, sexcenti quadragintaduo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:11",
"text": "Filii Bebai, sexcenti vigintitres."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:12",
"text": "Filii Azgad, mille ducenti viginti duo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:13",
"text": "Filii Adonicam, sexcenti sexagintasex."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:14",
"text": "Filii Beguai, duo millia quinquagintasex."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:15",
"text": "Filii Adin, quadringenti quinquagintaquattuor."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:16",
"text": "Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonagintaocto."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:17",
"text": "Filii Besai, trecenti vigintitres."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:18",
"text": "Filii Iora, centum duodecim."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:19",
"text": "Filii Hasum, ducenti vigintitres."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:20",
"text": "Filii Gebbar, nonagintaquinque."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:21",
"text": "Filii Bethlehem, centum vigintitres."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:22",
"text": "Viri Netupha, quinquagintasex."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:23",
"text": "Viri Anathoth, centum vigintiocto."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:24",
"text": "Filii Azmaveth, quadraginta duo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:25",
"text": "Filii Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:26",
"text": "Filii Rama et Gabaa, sexcenti vigintiunus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:27",
"text": "Viri Machmas, centum viginti duo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:28",
"text": "Viri Bethel et Hai, ducenti vigintitres."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:29",
"text": "Filii Nebo, quinquagintaduo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:30",
"text": "Filii Megbis, centum quinquagintasex."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:31",
"text": "Filii \u00c6lam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:32",
"text": "Filii Harim, trecenti viginti."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:33",
"text": "Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti vigintiquinque."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:34",
"text": "Filii Iericho, trecenti quadragintaquinque."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:35",
"text": "Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:36",
"text": "Sacerdotes: Filii Iadaia in domo Iosue nongenti septuaginta tres."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:37",
"text": "Filii Emmer, mille quinquagintaduo."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:38",
"text": "Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:39",
"text": "Filii Harim, mille decem et septem."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:40",
"text": "Levit\u00e6: Filii Iosue et Cedmihel filiorum Odovi\u00e6 septuagintaquattuor."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:41",
"text": "Cantores: Filii Asaph, centum vigintiocto."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:42",
"text": "Filii Ianitorum: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum trigintanovem."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:43",
"text": "Nathin\u00e6i: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:44",
"text": "filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:45",
"text": "filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub,"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:46",
"text": "filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan,"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:47",
"text": "filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia,"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:48",
"text": "filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam,"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:49",
"text": "filii Aza, filii Phasea, filii Besee,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:50",
"text": "filii Asena, filii Munim, filii Nephusim,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:51",
"text": "filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:52",
"text": "filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa,"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:53",
"text": "filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:54",
"text": "filii Nasia, filii Hatipha,"
},
{
"verse": 55,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:55",
"text": "filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda,"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:56",
"text": "filii Iala, filii Dercon, filii Geddel,"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:57",
"text": "filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:58",
"text": "omnes Nathin\u00e6i, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:59",
"text": "Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:60",
"text": "Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquagintaduo."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:61",
"text": "Et de filiis Sacerdotum: Filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum:"
},
{
"verse": 62,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:62",
"text": "hi qu\u00e6sierunt scripturam genealogi\u00e6 su\u00e6, et non invenerunt, et eiecti sunt de sacerdotio."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:63",
"text": "Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:64",
"text": "Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta:"
},
{
"verse": 65,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:65",
"text": "exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem: et in ipsis cantores, atque cantatrices ducenti."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:66",
"text": "Equi eorum septingenti trigintasex, muli eorum, ducenti quadragintaquinque,"
},
{
"verse": 67,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:67",
"text": "cameli eorum, quadringenti trigintaquinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:68",
"text": "Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo."
},
{
"verse": 69,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:69",
"text": "Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 2,
"name": "Ezra 2:70",
"text": "Habitaverunt ergo Sacerdotes, et Levit\u00e6, et de populo, et cantores, et ianitores, et Nathin\u00e6i in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:1",
"text": "Iamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:2",
"text": "Et surrexit Iosue filius Iosedec, et fratres eius sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres eius, et \u00e6dificaverunt altare Dei Israel ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:3",
"text": "Collocaverunt autem altare Dei super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:4",
"text": "Feceruntque sollemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum pr\u00e6ceptum opus diei in die suo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:5",
"text": "Et post h\u00e6c holocaustum iuge, tam in Calendis quam in universis sollemnitatibus Domini, qu\u00e6 erant consecrat\u00e6, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:6",
"text": "A primo die mensis septimi c\u0153perunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:7",
"text": "Dederunt autem pecunias latomis et c\u00e6mentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis, Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod pr\u00e6ceperat Cyrus rex Persarum eis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:8",
"text": "Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, c\u0153perunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedec, et reliqui de fratribus eorum Sacerdotes, et Levit\u00e6, et omnes qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:9",
"text": "Stetitque Iosue et filii eius, et fratres eius, Cedmihel, et filii eius, et filii Iuda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levit\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:10",
"text": "Fundato igitur a c\u00e6mentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis: et Levit\u00e6 filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:11",
"text": "Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in \u00e6ternum misericordia eius super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:12",
"text": "plurimi etiam de Sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in l\u00e6titia, elevabant vocem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Ezra 3:13",
"text": "Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris l\u00e6tantium, et vocem fletus populi: commixtim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:1",
"text": "Audierunt autem hostes Iud\u00e6, et Beniamin, quia filii captivitatis \u00e6dificarent templum Domino Deo Israel:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:2",
"text": "et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum dixerunt eis: \u00c6dificemus vobiscum, quia ita ut vos, qu\u00e6rimus Deum vestrum: ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:3",
"text": "Et dixit eis Zorobabel, et Iosue, et reliqui principes patrum Israel: Non est vobis et nobis ut \u00e6dificemus domum Deo nostro, sed nosipsi soli \u00e6dificabimus Domino Deo nostro, sicut pr\u00e6cepit nobis Cyrus rex Persarum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:4",
"text": "Factum est igitur ut populus terr\u00e6 impediret manus populi Iud\u00e6, et turbaret eos in \u00e6dificando."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:5",
"text": "Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:6",
"text": "In regno autem Assueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iud\u00e6 et Ierusalem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:7",
"text": "Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam Mithridates, et Thabeel, et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum: epistola autem accusationis scripta erat Syriace, et legebatur sermone Syro."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:8",
"text": "Reum Beelteem, et Samsai scriba scripserunt epistolam unam de Ierusalem Artaxerxi regi, huiuscemodi:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:9",
"text": "Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Din\u00e6i, et Apharsathach\u00e6i, Terphal\u00e6i, Aphars\u00e6i, Erchu\u00e6i, Babylonii, Susanech\u00e6i, Dievi, et \u00c6lamit\u00e6,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:10",
"text": "et ceteri de Gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus: et habitare eas fecit in civitatibus Samari\u00e6, et in reliquis regionibus trans Flumen in pace:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:11",
"text": "(Hoc est exemplar epistol\u00e6, quam miserunt ad eum) Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans Fluvium, salutem dicunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:12",
"text": "Notum sit regi, quia Iud\u00e6i, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam \u00e6dificant extruentes muros eius, et parietes componentes."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:13",
"text": "Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa \u00e6dificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges h\u00e6c noxa perveniet."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:14",
"text": "Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia l\u00e6siones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nunciavimus regi,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:15",
"text": "ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:16",
"text": "Nunciamus nos regi, quoniam si civitas illa \u00e6dificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans Fluvium non habebis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:17",
"text": "Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samari\u00e6, et ceteris trans Fluvium, salutem dicens et pacem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:18",
"text": "Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:19",
"text": "et a me pr\u00e6ceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et pr\u00e6lia concitantur in ea:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:20",
"text": "nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni. qu\u00e6 trans Fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:21",
"text": "Nunc ergo audite sententiam: Prohibeatis viros illos ut urbs illa non \u00e6dificetur, donec si forte a me iussum fuerit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:22",
"text": "Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:23",
"text": "Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum: et abierunt festini in Ierusalem ad Iud\u00e6os, et prohibuerunt eos in brachio et robore."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Ezra 4:24",
"text": "Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:1",
"text": "Prophetaverunt autem Agg\u00e6us Propheta, et Zacharias filius Addo prophetantes ad Iud\u00e6os, qui erant in Iud\u00e6a et Ierusalem, in nomine Dei Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:2",
"text": "Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedec, et c\u0153perunt \u00e6dificare templum Dei in Ierusalem, et cum eis prophet\u00e6 Dei adiuvantes eos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:3",
"text": "In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc \u00e6dificaretis, et muros eius instauraretis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:4",
"text": "Ad quod respondimus eis, qu\u00e6 essent nomina hominum auctorum \u00e6dificationis illius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:5",
"text": "Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iud\u00e6orum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:6",
"text": "Exemplar epistol\u00e6, quam misit Thathanai dux regionis trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores eius Arphasach\u00e6i, qui erant trans Flumen, ad Darium regem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:7",
"text": "Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:8",
"text": "Notum sit regi, isse nos ad Iud\u00e6am provinciam, ad domum Dei magni, qu\u00e6 \u00e6dificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter extruitur, et crescit in manibus eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:9",
"text": "Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc \u00e6dificaretis, et muros hos instauraretis?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:10",
"text": "Sed et nomina eorum qu\u00e6sivimus ab eis, ut nunciaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:11",
"text": "Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis, dicentes: Nos sumus servi Dei c\u00e6li et terr\u00e6, et \u00e6dificamus templum, quod erat extructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus \u00e6dificaverat, et extruxerat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:12",
"text": "Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum c\u00e6li, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chald\u00e6i, domum quoque hanc destruxit, et populum eius transtulit in Babylonem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:13",
"text": "Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei h\u00e6c \u00e6dificaretur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:14",
"text": "Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, qu\u00e6 Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:15",
"text": "dixitque ei: H\u00e6c vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei \u00e6dificetur in loco suo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:16",
"text": "Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc \u00e6dificatur, et necdum completum est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Ezra 5:17",
"text": "Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, qu\u00e6 est in Babylone, utrumnam a Cyro rege iussum fuerit ut \u00e6dificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:1",
"text": "Tunc Darius rex pr\u00e6cepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:2",
"text": "et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia volumen unum, talisque scriptus erat in eo commentarius:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:3",
"text": "Anno primo Cyri regis: Cyrus rex decrevit ut domus Dei \u00e6dificaretur, qu\u00e6 est in Ierusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:4",
"text": "ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:5",
"text": "Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, qu\u00e6 Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Ierusalem in locum suum, qu\u00e6 et posita sunt in templo Dei."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:6",
"text": "Nunc ergo Thathanai dux regionis, qu\u00e6 est trans Flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsach\u00e6i, qui estis trans Flumen, procul recedite ab illis,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:7",
"text": "et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iud\u00e6orum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam \u00e6dificent in loco suo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:8",
"text": "Sed et a me pr\u00e6ceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iud\u00e6orum illis ut \u00e6dificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis, qu\u00e6 dantur de regione trans Flumen, studiose sumptus dentur viris illis ne impediatur opus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:9",
"text": "Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et h\u0153dos in holocaustum Deo c\u00e6li, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum Sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:10",
"text": "Et offerant oblationes Deo c\u00e6li, orentque pro vita regis, et filiorum eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:11",
"text": "A me ergo positum est decretum: Ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem eius publicetur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:12",
"text": "Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, qu\u00e6 est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:13",
"text": "Igitur Thathanai dux regionis trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eius, secundum quod pr\u00e6ceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:14",
"text": "Seniores autem Iud\u00e6orum \u00e6dificabant, et prosperabantur iuxta prophetiam Agg\u00e6i prophet\u00e6, et Zachari\u00e6 filii Addo: et \u00e6dificaverunt et construxerunt iubente Deo Israel, et iubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:15",
"text": "et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:16",
"text": "Fecerunt autem filii Israel Sacerdotes et Levit\u00e6, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem Domus Dei in gaudio."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:17",
"text": "Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:18",
"text": "Et statuerunt Sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:19",
"text": "Fecerunt autem filii Israel transmigrationis, Pascha, quartadecima die mensis primi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:20",
"text": "Purificati enim fuerant Sacerdotes et Levit\u00e6 quasi unus: omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis Sacerdotibus, et sibi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:21",
"text": "Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione Gentium terr\u00e6 ad eos, ut qu\u00e6rerent Dominum Deum Israel."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Ezra 6:22",
"text": "Et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in l\u00e6titia, quoniam l\u00e6tificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:1",
"text": "Post h\u00e6c autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Sarai\u00e6, filii Azari\u00e6, filii Helci\u00e6,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:2",
"text": "filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:3",
"text": "filii Amari\u00e6, filii Azari\u00e6, filii Maraioth,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:4",
"text": "filii Zarahi\u00e6, filii Ozi, filii Bocci,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:5",
"text": "filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:6",
"text": "Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israel: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum, omnem petitionem eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:7",
"text": "Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis Sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de ianitoribus, et de Nathin\u00e6is, in Ierusalem anno septimo Artaxerxis regis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:8",
"text": "Et venerunt in Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:9",
"text": "Quia in primo die mensis primi c\u0153pit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:10",
"text": "Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israel pr\u00e6ceptum et iudicium."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:11",
"text": "Hoc est autem exemplar epistol\u00e6 edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdr\u00e6 sacerdoti, scrib\u00e6 erudito in sermonibus et pr\u00e6ceptis Domini, et ceremoniis eius in Israel."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:12",
"text": "Artaxerxes rex regum Esdr\u00e6 sacerdoti, scrib\u00e6 legis Dei c\u00e6li doctissimo, salutem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:13",
"text": "A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de Sacerdotibus eius, et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:14",
"text": "A facie enim regis, et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iud\u00e6am et Ierusalem in lege Dei tui, qu\u00e6 est in manu tua:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:15",
"text": "et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:16",
"text": "Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de Sacerdotibus qu\u00e6 sponte obtulerint domui Dei sui, qu\u00e6 est in Ierusalem,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:17",
"text": "libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos et sacrificia et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:18",
"text": "Sed et si quid tibi, et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis, iuxta voluntatem Dei vestri facite."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:19",
"text": "Vasa quoque, qu\u00e6 dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:20",
"text": "Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:21",
"text": "et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arc\u00e6 public\u00e6, qui sunt trans Flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei c\u00e6li, absque mora detis"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:22",
"text": "usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:23",
"text": "Omne, quod ad ritum Dei c\u00e6li pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei c\u00e6li: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:24",
"text": "Vobis quoque notum facimus de universis Sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et ianitoribus, Nathin\u00e6is, et ministris domus Dei huius, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:25",
"text": "Tu autem Esdra secundum sapientiam Dei tui, qu\u00e6 est in manu tua, constitue iudices et pr\u00e6sides ut iudicent omni populo, qui est trans Flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:26",
"text": "Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis diligenter, iudicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substanti\u00e6 eius, vel certe in carcerem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:27",
"text": "Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini, qu\u00e6 est in Ierusalem,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Ezra 7:28",
"text": "et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus eius, et universis principibus regis potentibus: et ego confortatus manu Domini Dei mei, qu\u00e6 erat in me, congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:1",
"text": "Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:2",
"text": "De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:3",
"text": "De filiis Secheni\u00e6, filiis Pharos, Zacharias: et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:4",
"text": "De filiis Phahath Moab, Elioenai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:5",
"text": "De filiis Secheni\u00e6, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:6",
"text": "De filiis Adan, Abed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta viri."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:7",
"text": "De filiis Alam, Isaias filius Athali\u00e6, et cum eo septuaginta viri."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:8",
"text": "De filiis Saphati\u00e6, Zebedia filius Michael, et cum eo octoginta viri."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:9",
"text": "De filiis Ioab, Obedia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:10",
"text": "De filiis Selomith, filius Iosphi\u00e6, et cum eo centum sexaginta viri."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:11",
"text": "De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo vigintiocto viri."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:12",
"text": "De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:13",
"text": "De filiis Adonicam, qui erant novissimi: et h\u00e6c nomina eorum: Elipheleth, et Iehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:14",
"text": "De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:15",
"text": "Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus: qu\u00e6sivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:16",
"text": "Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Iarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes: et Ioiarib, et Elnathan sapientes."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:17",
"text": "Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphi\u00e6 loco, et posui in ore eorum verba, qu\u00e6 loquerentur ad Eddo, et fratres eius Nathin\u00e6os in loco Chasphi\u00e6 ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:18",
"text": "Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel, et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:19",
"text": "et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque eius, et filios eius viginti:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:20",
"text": "et de Nathin\u00e6is, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathin\u00e6os ducentos viginti: omnes hi suis nominibus vocabantur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:21",
"text": "Et pr\u00e6dicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, univers\u00e6que substanti\u00e6 nostr\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:22",
"text": "Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui qu\u00e6runt eum in bonitate: et imperium eius et fortitudo eius, et furor super omnes, qui derelinquunt eum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:23",
"text": "Ieiunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc: et evenit nobis prospere."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:24",
"text": "Et separavi de principibus Sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:25",
"text": "appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, qu\u00e6 obtulerat rex et consiliatores eius, et principes eius, universusque Israel eorum, qui inventi fuerant:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:26",
"text": "et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:27",
"text": "et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa \u00e6ris fulgentis optimi duo, pulchra, ut aurum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:28",
"text": "Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:29",
"text": "vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus Sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in thesaurum domus Domini."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:30",
"text": "Susceperunt autem Sacerdotes et Levit\u00e6 pondus argenti, et auri, et vasorum ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:31",
"text": "Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Ierusalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:32",
"text": "Et venimus Ierusalem, et mansimus ibi tribus diebus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:33",
"text": "Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uri\u00e6 Sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Iozabed filius Iosue, et Noadaia filius Bennoi Levit\u00e6,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:34",
"text": "iuxta numerum et pondus omnium: descriptumque est omne pondus in tempore illo."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:35",
"text": "Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato, duodecim: omnia in holocaustum Domino."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 8,
"name": "Ezra 8:36",
"text": "Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen, et elevaverunt populum et domum Dei. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:1",
"text": "Postquam autem h\u00e6c completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israel, Sacerdotes et Levit\u00e6 a populis terrarum, et abominationibus eorum Chanan\u00e6i videlicet, et Heth\u00e6i, et Pherez\u00e6i, et Iebus\u00e6i, et Ammonitarum, et Moabitarum, et \u00c6gyptiorum, et Amorrh\u00e6orum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:2",
"text": "tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:3",
"text": "Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barb\u00e6, et sedi m\u0153rens."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:4",
"text": "Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:5",
"text": "et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:6",
"text": "et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostr\u00e6 multiplicat\u00e6 sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad c\u00e6lum"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:7",
"text": "a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et Sacerdotes nostri in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:8",
"text": "Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliqui\u00e6, et daretur nobis paxillus in loco sancto eius, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:9",
"text": "quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et extrueret solitudines eius, et daret nobis sepem in Iuda et Ierusalem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:10",
"text": "Et nunc quid dicemus Deus noster post h\u00e6c? quia dereliquimus mandata tua,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:11",
"text": "qu\u00e6 pr\u00e6cepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est iuxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:12",
"text": "Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non qu\u00e6ratis pacem eorum, et prosperitatem eorum usque in \u00e6ternum: ut confortemini, et comedatis qu\u00e6 bona sunt terr\u00e6, et heredes habeatis filios vestros usque in s\u00e6culum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:13",
"text": "Et post omnia qu\u00e6 venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:14",
"text": "ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Ezra 9:15",
"text": "Domine Deus Israel iustus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro. non enim stari potest coram te super hoc. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:1",
"text": "Sic ergo orante Esdra, et implorante eo, et flente, et iacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel c\u0153tus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:2",
"text": "Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis \u00c6lam, et dixit Esdr\u00e6: Nos pr\u00e6varicati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terr\u00e6: et nunc, si est p\u0153nitentia in Israel super hoc,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:3",
"text": "percutiamus f\u0153dus cum Domino Deo nostro, ut proiiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini, et eorum qui timent pr\u00e6ceptum Domini Dei nostri: secundum legem fiat."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:4",
"text": "Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:5",
"text": "Surrexit ergo Esdras, et adiuravit principes Sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:6",
"text": "Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:7",
"text": "et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:8",
"text": "et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abiicietur de c\u0153tu transmigrationis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:9",
"text": "Convenerunt igitur omnes viri Iuda, et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis: et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:10",
"text": "Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:11",
"text": "Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius, et separamini a populis terr\u00e6, et ab uxoribus alienigenis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:12",
"text": "Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:13",
"text": "Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluvi\u00e6, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto)"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:14",
"text": "constituantur principes in universa multitudine: et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:15",
"text": "Igitur Ionathan filius Azahel, et Iaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adiuverunt eos:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:16",
"text": "Feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras Sacerdos, et viri principes familiarum in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut qu\u00e6rerent rem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:17",
"text": "Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:18",
"text": "Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iosue filii Iosedec, et fratres eius, Maasia, et Eliezer, et Iarib, et Godolia."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:19",
"text": "Et dederunt manus suas ut eiicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:20",
"text": "Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:21",
"text": "Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Iehiel, et Ozias."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:22",
"text": "Et de filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabed, et Elasa."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:23",
"text": "Et de filiis Levitarum, Iozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Iuda, et Eliezer."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:24",
"text": "Et de cantoribus, Eliasib. Et de ianitoribus, Sellum, et Telem, et Uri."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:25",
"text": "Et ex Israel, de filiis Pharos, Remeia, et Iesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:26",
"text": "Et de filiis \u00c6lam, Mathania, Zacharias, et Iehiel, et Abdi, et Ierimoth, et Elia."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:27",
"text": "Et de filiis Zethua, Elioenai, Eliasib, Mathania, et Ierimuth, et Zabad, et Aziza."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:28",
"text": "Et de filiis Bebai, Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:29",
"text": "Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Iasub, et Saal, et Ramoth."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:30",
"text": "Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:31",
"text": "Et de filiis Herem, Eliezer, Iosue, Melchias, Semeias, Simeon,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:32",
"text": "Beniamin, Maloch, Samarias."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:33",
"text": "Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Iermai, Manasse, Semei."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:34",
"text": "De filiis Bani, Maadi, Amram, et Uel,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:35",
"text": "Baneas, et Badaias, Cheliau,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:36",
"text": "Vania, Marimuth, et Eliasib,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:37",
"text": "Mathanias, Mathanai, et Iasi,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:38",
"text": "et Bani, et Bennui, Semei,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:39",
"text": "et Salmias, et Nathan, et Adaias,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:40",
"text": "et Mechnedebai, Sisai, Sarai,"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:41",
"text": "Ezrel, et Selemiau, Semeria,"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:42",
"text": "Sellum, Amaria, Ioseph."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:43",
"text": "De filiis Nebo, Iehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Ieddu, et Ioel, et Banaia."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 10,
"name": "Ezra 10:44",
"text": "Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, qu\u00e6 pepererant filios. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Nehemiah",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:1",
"text": "Verba Nehemi\u00e6 filii Helchi\u00e6. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:2",
"text": "Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda: et interrogavi eos de Iud\u00e6is, qui remanserant, et supererant de captivitate, et Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:3",
"text": "Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Ierusalem dissipatus est, et port\u00e6 eius combust\u00e6 sunt igni."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:4",
"text": "Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: ieiunabam, et orabam ante faciem Dei c\u00e6li."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:5",
"text": "Et dixi: Qu\u00e6so Domine Deus c\u00e6li fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:6",
"text": "fiant aures tu\u00e6 auscultantes, et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi: ego, et domus patris mei peccavimus,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:7",
"text": "vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et ceremonias, et iudicia qu\u00e6 pr\u00e6cepisti Moysi famulo tuo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:8",
"text": "Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:9",
"text": "et si revertamini ad me, et custodiatis pr\u00e6cepta mea, et faciatis ea; etiamsi abducti fueritis ad extrema c\u00e6li, inde congregabo vos, et reducam in locum, quem elegi ut habitaret nomen meum ibi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:10",
"text": "Et ipsi servi tui, et populus tuus: quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Nehemiah 1:11",
"text": "Obsecro Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. ego enim eram pincerna regis. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:1",
"text": "Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:2",
"text": "Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te \u00e6grotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:3",
"text": "et dixi regi: Rex in \u00e6ternum vive: quare non m\u0153reat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et port\u00e6 eius combust\u00e6 sunt igni?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:4",
"text": "Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum c\u00e6li,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:5",
"text": "et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iud\u00e6am ad civitatem sepulchri patris mei, et \u00e6dificabo eam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:6",
"text": "Dixitque mihi rex, et regina qu\u00e6 sedebat iuxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:7",
"text": "Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans Flumen, ut traducant me, donec veniam in Iud\u00e6am:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:8",
"text": "et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum, quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:9",
"text": "Et veni ad duces regionis trans Flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:10",
"text": "Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui qu\u00e6reret prosperitatem filiorum Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:11",
"text": "Et veni Ierusalem, et eram ibi tribus diebus,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:12",
"text": "et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Ierusalem, et iumentum non erat mecum, nisi animal, cui sedebam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:13",
"text": "Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Ierusalem dissipatum, et portas eius consumptas igni."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:14",
"text": "Et transivi ad portam fontis, et ad aqu\u00e6ductum regis, et non erat locus iumento, cui sedebam, ut transiret."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:15",
"text": "Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:16",
"text": "Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Iud\u00e6is et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:17",
"text": "Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus; quia Ierusalem deserta est, et port\u00e6 eius consumpt\u00e6 sunt igni: venite, et \u00e6dificemus muros Ierusalem, et non simus ultra opprobrium."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:18",
"text": "Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis, qu\u00e6 locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et \u00e6dificemus. Et confortat\u00e6 sunt manus eorum in bono."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:19",
"text": "Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Qu\u00e6 est h\u00e6c res, quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Nehemiah 2:20",
"text": "Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus c\u00e6li ipse nos iuvat, et nos servi eius sumus: surgamus et \u00e6dificemus: vobis autem non est pars, et iustitia, et memoria in Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:1",
"text": "Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres eius sacerdotes, et \u00e6dificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas eius, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:2",
"text": "Et iuxta eum \u00e6dificaverunt viri Iericho: et iuxta eum \u00e6dificavit Zachur filius Amri."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:3",
"text": "Portam autem piscium \u00e6dificaverunt filii Asnaa: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes. Et iuxta eos \u00e6dificavit Marimuth filius Uri\u00e6, filii Accus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:4",
"text": "Et iuxta eum \u00e6dificavit Mosollam filius Barachi\u00e6, filii Mesezebel: et iuxta eos \u00e6dificavit Sadoc filius Baana:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:5",
"text": "Et iuxta eos \u00e6dificaverunt Thecueni: optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:6",
"text": "Et portam veterem \u00e6dificaverunt Ioiada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:7",
"text": "Et iuxta eos \u00e6dificaverunt Meltias Gabaonites, et Iadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione trans Flumen."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:8",
"text": "Et iuxta eum \u00e6dificavit Eziel filius Araia aurifex: et iuxta eum \u00e6dificavit Ananias filius pigmentarii: et dimiserunt Ierusalem usque ad murum plate\u00e6 latioris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:9",
"text": "Et iuxta eum \u00e6dificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Ierusalem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:10",
"text": "Et iuxta eum \u00e6dificavit Iedaia filius Haromaph contra domum suam: et iuxta eum \u00e6dificavit Hattus filius Haseboni\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:11",
"text": "Mediam partem vici \u00e6dificavit Melchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:12",
"text": "Et iuxta eum \u00e6dificavit Sellum filius Alohes princeps medi\u00e6 partis vici Ierusalem, ipse et fili\u00e6 eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:13",
"text": "Et portam vallis \u00e6dificavit Hanun, et habitatores Zanoe: ipsi \u00e6dificaverunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:14",
"text": "Et portam sterquilinii \u00e6dificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam: ipse \u00e6dificavit eam, et statuit valvas eius, et seras, et vectes."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:15",
"text": "Et portam fontis \u00e6dificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha: ipse \u00e6dificavit eam, et texit, et statuit valvas eius, et seras, et vectes, et muros piscin\u00e6 Siloe in hortum regis, et usque ad gradus, qui descendunt de Civitate David."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:16",
"text": "Post eum \u00e6dificavit Nehemias filius Azboc princeps dimidi\u00e6 partis vici Bethsur usque contra sepulchrum David et usque ad piscinam, qu\u00e6 grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:17",
"text": "Post eum \u00e6dificaverunt Levit\u00e6, Rehum filius Benni: post eum \u00e6dificavit Hasebias princeps dimidi\u00e6 partis vici Ceil\u00e6 in vico suo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:18",
"text": "Post eum \u00e6dificaverunt fratres eorum Bavai filius Enadad, princeps dimidi\u00e6 partis Ceil\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:19",
"text": "Et \u00e6dificavit iuxta eum Azer filius Iosue, princeps Maspha mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:20",
"text": "Post eum in monte \u00e6dificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:21",
"text": "Post eum \u00e6dificavit Merimuth filius Uri\u00e6 filii Haccus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:22",
"text": "Et post eum \u00e6dificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:23",
"text": "Post eum \u00e6dificavit Beniamin et Hasub contra domum suam: et post eum \u00e6dificavit Azarias filius Maasi\u00e6 filii Anani\u00e6 contra domum suam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:24",
"text": "Post eum \u00e6dificavit Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azari\u00e6 usque ad flexuram, et usque ad angulum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:25",
"text": "Phalel filius Ozi contra flexuram et turrim, qu\u00e6 eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris: post eum Phadaia filius Pharos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:26",
"text": "Nathin\u00e6i autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad Orientem, et turrim, qu\u00e6 prominebat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:27",
"text": "Post eum \u00e6dificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:28",
"text": "Sursum autem a porta equorum \u00e6dificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:29",
"text": "Post eos \u00e6dificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum \u00e6dificavit Semaia filius Secheni\u00e6, custos port\u00e6 Orientalis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:30",
"text": "Post eum \u00e6dificavit Hanania filius Selemi\u00e6, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam: post eum \u00e6dificavit Mosollam filius Barachi\u00e6, contra gazophylacium suum. Post eum \u00e6dificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathin\u00e6orum, et scruta vendentium contra portam iudicialem, et usque ad c\u0153naculum anguli."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "Nehemiah 3:31",
"text": "Et inter c\u0153naculum anguli in porta gregis \u00e6dificaverunt aurifices et negotiatores. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:1",
"text": "Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod \u00e6dificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Iud\u00e6os,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:2",
"text": "et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Iud\u00e6i faciunt imbecilles? Num dimittent eos gentes? Num sacrificabunt, et complebunt in una die? Numquid \u00e6dificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:3",
"text": "Sed et Tobias Ammanites proximus eius, ait: \u00c6dificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:4",
"text": "Audi Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:5",
"text": "Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt \u00e6dificantes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:6",
"text": "Itaque \u00e6dificavimus murum, et coniunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:7",
"text": "Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanit\u00e6, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Ierusalem, et quod c\u0153pissent interrupta concludi, irati sunt nimis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:8",
"text": "Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Ierusalem, et molirentur insidias."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:9",
"text": "Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:10",
"text": "Dixit autem Iudas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus \u00e6dificare murum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:11",
"text": "Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:12",
"text": "Factum est autem venientibus Iud\u00e6is, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:13",
"text": "statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:14",
"text": "Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum. Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:15",
"text": "Factum est autem, cum audissent inimici nostri nunciatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:16",
"text": "Et factum est a die illa, media pars iuvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lance\u00e6, et scuta, et arcus, et loric\u00e6, et principes post eos in omni domo Iuda"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:17",
"text": "\u00e6dificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:18",
"text": "\u00e6dificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et \u00e6dificabant, et clangebant buccina iuxta me."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:19",
"text": "Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:20",
"text": "in loco quocumque audieritis clangorem tub\u00e6, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:21",
"text": "Et nosipsi faciamus opus: et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auror\u00e6 donec egrediantur astra."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:22",
"text": "In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Ierusalem, et sint nobis vices per noctem, et diem, ad operandum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Nehemiah 4:23",
"text": "Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:1",
"text": "Et factus est clamor populi, et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iud\u00e6os."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:2",
"text": "Et erant qui dicerent: Filii nostri, et fili\u00e6 nostr\u00e6 mult\u00e6 sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:3",
"text": "Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:4",
"text": "Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:5",
"text": "et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostr\u00e6 sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri. ecce nos subiugamus filios nostros, et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famul\u00e6, nec habemus unde possint redimi, et agros nostros et vineas nostras alii possident."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:6",
"text": "Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba h\u00e6c:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:7",
"text": "cogitavique cor meum mecum: et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:8",
"text": "et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iud\u00e6os, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:9",
"text": "Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:10",
"text": "Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum: non repetamus in commune istud, \u00e6s alienum concedamus, quod debetur nobis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:11",
"text": "Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuni\u00e6, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:12",
"text": "Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil qu\u00e6remus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi Sacerdotes, et adiuravi eos, ut facerent iuxta quod dixeram."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:13",
"text": "Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:14",
"text": "A die autem illa, qua pr\u00e6ceperat rex mihi ut essem dux in terra Iuda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas, qu\u00e6 ducibus debebantur, non comedimus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:15",
"text": "Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:16",
"text": "quin potius in opere muri \u00e6dificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:17",
"text": "Iud\u00e6i quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus, qu\u00e6 in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:18",
"text": "Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non qu\u00e6sivi: valde enim attenuatus erat populus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Nehemiah 5:19",
"text": "Memento mei Deus meus in bonum secundum omnia, qu\u00e6 feci populo huic. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:1",
"text": "Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod \u00e6dificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis)"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:2",
"text": "miserunt Sanaballat, et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus f\u0153dus pariter in viculis in Campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:3",
"text": "Misi ergo ad eos nuncios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere: ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:4",
"text": "Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices: et respondi eis iuxta sermonem priorem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:5",
"text": "Et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:6",
"text": "IN GENTIBUS auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Iud\u00e6i cogitetis rebellare, et propterea \u00e6difices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:7",
"text": "et prophetas posueris, qui pr\u00e6dicent de te in Ierusalem, dicentes: Rex in Iud\u00e6a est. Auditurus est rex verba h\u00e6c: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:8",
"text": "Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba h\u00e6c, qu\u00e6 tu loqueris: de corde enim tuo tu componis h\u00e6c."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:9",
"text": "Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostr\u00e6 ab opere, et quiesceremus. Quam ob causam magis confortavi manus meas:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:10",
"text": "et ingressus sum domum Semai\u00e6 filii Dalai\u00e6 filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas \u00e6dis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:11",
"text": "Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:12",
"text": "Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias, et Sanaballat conduxissent eum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:13",
"text": "acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum, quod exprobrarent mihi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:14",
"text": "Memento mei Domine pro Tobia et Sanaballat, iuxta opera eorum talia: sed et Noadi\u00e6 prophet\u00e6, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:15",
"text": "Completus est autem murus vigesimoquinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:16",
"text": "Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent univers\u00e6 gentes, qu\u00e6 erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:17",
"text": "Sed et in diebus illis mult\u00e6 optimatum Iud\u00e6orum epistol\u00e6 mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:18",
"text": "Multi enim erant in Iud\u00e6a habentes iuramentum eius, quia gener erat Secheni\u00e6 filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachi\u00e6:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Nehemiah 6:19",
"text": "sed et laudabant eum coram me, et verba mea nunciabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:1",
"text": "Postquam autem \u00e6dificatus est murus, et posui valvas, et recensui ianitores, et cantores, et Levitas:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:2",
"text": "pr\u00e6cepi Hanani fratri meo, et Hanani\u00e6 principi domus de Ierusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur)"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:3",
"text": "et dixi eis: Non aperiantur port\u00e6 Ierusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, claus\u00e6 port\u00e6 sunt, et oppilat\u00e6: et posui custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:4",
"text": "Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus \u00e6dificat\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:5",
"text": "Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:6",
"text": "Isti filii provinci\u00e6, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem, et in Iud\u00e6am, unusquisque in civitatem suam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:7",
"text": "Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardoch\u00e6us, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:8",
"text": "Filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:9",
"text": "Filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:10",
"text": "Filii Area, sexcenti quinquaginta duo:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:11",
"text": "Filii Phahathmoab filiorum Iosue et Ioab, duo millia octingenti decem et octo:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:12",
"text": "Filii \u00c6lam, mille ducenti quinquagintaquattuor:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:13",
"text": "Filii Zethua, octingenti quadragintaquinque:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:14",
"text": "Filii Zachai, septingenti sexaginta:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:15",
"text": "Filii Bannui, sexcenti quadragintaocto:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:16",
"text": "Filii Bebai, sexcenti vigintiocto:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:17",
"text": "Filii Azgad, duo millia trecenti vigintiduo:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:18",
"text": "Filii Adonicam, sexcenti sexagintaseptem:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:19",
"text": "Filii Beguai, duo millia sexagintaseptem:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:20",
"text": "Filii Adin, sexcenti quinquagintaquinque:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:21",
"text": "Filii Ater, filii Hezeci\u00e6, nonagintaocto:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:22",
"text": "Filii Hasem, trecenti vigintiocto:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:23",
"text": "Filii Besai, trecenti vigintiquattuor:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:24",
"text": "Filii Hareph, centum duodecim:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:25",
"text": "Filii Gabaon, nonagintaquinque:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:26",
"text": "Filii Bethlehem, et Netupha, centum octogintaocto."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:27",
"text": "Viri Anathoth, centum vigintiocto."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:28",
"text": "Viri Bethazmoth, quadragintaduo."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:29",
"text": "Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadragintatres."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:30",
"text": "Viri Rama et Geba, sexcenti vigintiunus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:31",
"text": "Viri Machmas, centum vigintiduo."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:32",
"text": "Viri Bethel et Hai, centum vigintitres."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:33",
"text": "Viri Nebo alterius, quinquagintaduo."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:34",
"text": "Viri \u00c6lam alterius, mille ducenti quinquagintaquattuor."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:35",
"text": "Filii Harem, trecenti viginti."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:36",
"text": "Filii Iericho, trecenti quadragintaquinque."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:37",
"text": "Filii Lod Hadid et Ono, septingenti vigintiunus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:38",
"text": "Filii Senaa, tria millia nongenti triginta."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:39",
"text": "Sacerdotes: Filii Idaia in domo Iosue, nongenti septuagintatres."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:40",
"text": "Filii Emmer, mille quinquagintaduo."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:41",
"text": "Filii Phashur, mille ducenti quadragintaseptem."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:42",
"text": "Filii Arem, mille decem et septem. Levit\u00e6:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:43",
"text": "Filii Iosue et Cedmihel filiorum"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:44",
"text": "Odui\u00e6, septuagintaquattuor. Cantores:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:45",
"text": "Filii Asaph, centum quadragintaocto."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:46",
"text": "Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum trigintaocto."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:47",
"text": "Nathin\u00e6i: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:48",
"text": "filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:49",
"text": "filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:50",
"text": "filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:51",
"text": "filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:52",
"text": "filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:53",
"text": "filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:54",
"text": "filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,"
},
{
"verse": 55,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:55",
"text": "filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:56",
"text": "filii Nasia, filii Hatipha,"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:57",
"text": "filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,"
},
{
"verse": 58,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:58",
"text": "filii Iahala, filii Darcon, filii Ieddel,"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:59",
"text": "filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:60",
"text": "Omnes Nathin\u00e6i, et filii servorum Salomonis, trecenti nonagintaduo."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:61",
"text": "Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:62",
"text": "Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadragintaduo."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:63",
"text": "Et de Sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:64",
"text": "Hi qu\u00e6sierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et eiecti sunt de sacerdotio."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:65",
"text": "Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et eruditus."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:66",
"text": "Omnis multitudo quasi vir unus quadragintaduo millia trecenti sexaginta,"
},
{
"verse": 67,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:67",
"text": "absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadragintaquinque."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:68",
"text": "Equi eorum, septingenti trigintasex: muli eorum, ducenti quadragintaquinque:"
},
{
"verse": 69,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:69",
"text": "cameli eorum, quadringenti trigintaquinque: asini, sex millia septingenti viginti."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:70",
"text": "Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta."
},
{
"verse": 71,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:71",
"text": "Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas."
},
{
"verse": 72,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:72",
"text": "Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexagintaseptem."
},
{
"verse": 73,
"chapter": 7,
"name": "Nehemiah 7:73",
"text": "Habitaverunt autem Sacerdotes, et Levit\u00e6, et ianitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathin\u00e6i, et omnis Israel in civitatibus suis. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:1",
"text": "Et venerat mensis septimus: filii autem Israel erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, qu\u00e6 est ante portam aquarum: et dixerunt Esdr\u00e6 scrib\u00e6 ut afferret Librum legis Moysi, quam pr\u00e6ceperat Dominus Israeli."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:2",
"text": "Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:3",
"text": "Et legit in eo aperte in platea qu\u00e6 erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erect\u00e6 ad Librum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:4",
"text": "Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt iuxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram eius: et ad sinistram, Phadaia, Misael, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:5",
"text": "Et aperuit Esdras Librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:6",
"text": "Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, Amen: elevans manus suas. et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:7",
"text": "Porro Iosue, et Bani, et Serebia, Iamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabed, Hanan, Phalaia, Levit\u00e6, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:8",
"text": "Et legerunt in Libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:9",
"text": "Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levit\u00e6 interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro, nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:10",
"text": "Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his, qui non pr\u00e6paraverunt sibi: quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:11",
"text": "Levit\u00e6 autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:12",
"text": "Abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet, et mitteret partes, et faceret l\u00e6titiam magnam: quia intellexerant verba, qu\u00e6 docuerat eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:13",
"text": "Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, Sacerdotes et Levit\u00e6 ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba Legis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:14",
"text": "Et invenerunt scriptum in Lege pr\u00e6cepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israel in tabernaculis, in die sollemni, mense septimo:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:15",
"text": "et ut pr\u00e6dicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Ierusalem, dicentes: Egredimini in montem, et afferte frondes oliv\u00e6, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula, sicut scriptum est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:16",
"text": "Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo, et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea port\u00e6 aquarum, et in platea port\u00e6 Ephraim."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:17",
"text": "Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit l\u00e6titia magna nimis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Nehemiah 8:18",
"text": "Legit autem in Libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. et fecerunt sollemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam iuxta ritum. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:1",
"text": "In die autem vigesimoquarto mensis huius convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis, et humus super eos."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:2",
"text": "Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena: et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:3",
"text": "Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine Legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:4",
"text": "Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iosue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani: et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:5",
"text": "Et dixerunt Levit\u00e6 Iosue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab \u00e6terno usque in \u00e6ternum: et benedicant nomini glori\u00e6 tu\u00e6 excelso in omni benedictione et laude."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:6",
"text": "Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti c\u00e6lum, et c\u00e6lum c\u00e6lorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa qu\u00e6 in ea sunt: maria, et omnia qu\u00e6 in eis sunt: et tu vivificas omnia h\u00e6c, et exercitus c\u00e6li te adorat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:7",
"text": "Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chald\u00e6orum, et posuisti nomen eius Abraham."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:8",
"text": "Et invenisti cor eius fidele coram te: et percussisti cum eo f\u0153dus ut dares ei Terram Chanan\u00e6i, Heth\u00e6i, et Amorrh\u00e6i, et Pherez\u00e6i, et Iebus\u00e6i, et Gerges\u00e6i, ut dares semini eius: et implesti verba tua, quoniam iustus es."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:9",
"text": "Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in \u00c6gypto: clamoremque eorum audisti super Mare rubrum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:10",
"text": "Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis eius, et in omni populo terr\u00e6 illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:11",
"text": "Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:12",
"text": "Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via, per quam ingrediebantur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:13",
"text": "Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de c\u00e6lo, et dedisti eis iudicia recta, et legem veritatis, ceremonias, et pr\u00e6cepta bona:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:14",
"text": "et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis, et mandata, et ceremonias, et legem pr\u00e6cepisti eis in manu Moysi servi tui."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:15",
"text": "Panem quoque de c\u00e6lo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:16",
"text": "Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:17",
"text": "Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum qu\u00e6 feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et mult\u00e6 miserationis, non dereliquisti eos,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:18",
"text": "et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est deus tuus, qui eduxit te de \u00c6gypto: feceruntque blasphemias magnas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:19",
"text": "Tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:20",
"text": "Et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:21",
"text": "Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:22",
"text": "Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:23",
"text": "Et multiplicasti filios eorum sicut stellas c\u00e6li, et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:24",
"text": "Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terr\u00e6 Chanan\u00e6os, et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terr\u00e6 ut facerent eis sicut placebant illis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:25",
"text": "Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis: cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:26",
"text": "Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et proiecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:27",
"text": "Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis su\u00e6 clamaverunt ad te, et tu de c\u00e6lo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:28",
"text": "Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo: et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de c\u00e6lo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:29",
"text": "Et contestatus es eos ut reverterentur ad Legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in iudiciis tuis peccaverunt, qu\u00e6 faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:30",
"text": "Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:31",
"text": "In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum, et clemens es tu."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:32",
"text": "Nunc itaque Deus noster magne, fortis, et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:33",
"text": "Et tu iustus es in omnibus, qu\u00e6 venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:34",
"text": "Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri, et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua qu\u00e6 testificatus es in eis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:35",
"text": "Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa, quam dederas eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:36",
"text": "Ecce nosipsi hodie servi sumus: et terra, quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius, et qu\u00e6 bona sunt eius, et nosipsi servi sumus in ea."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:37",
"text": "Et fruges eius multiplicantur regibus, quos posuisti super nos propter peccata nostra, et corporibus nostris dominantur, et iumentis nostris secundum voluntatem suam, et in tribulatione magna sumus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 9,
"name": "Nehemiah 9:38",
"text": "Super omnibus ergo his nosipsi percutimus f\u0153dus, et scribimus, et signant principes nostri, Levit\u00e6 nostri, et Sacerdotes nostri. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:1",
"text": "Signatores autem fuerunt, Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:2",
"text": "Saraias, Azarias, Ieremias,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:3",
"text": "Pheshur, Amarias, Melchias,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:4",
"text": "Hattus, Sebenia, Melluch,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:5",
"text": "Harem, Merimuth, Obdias,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:6",
"text": "Daniel, Genthon, Baruch,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:7",
"text": "Mosollam, Abia, Miamin,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:8",
"text": "Maazia, Belgai, Semeia: hi sacerdotes."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:9",
"text": "Porro Levit\u00e6, Iosue filius Azani\u00e6, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:10",
"text": "et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:11",
"text": "Micha, Rohob, Hasebia,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:12",
"text": "Zachur, Serebia, Sabania,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:13",
"text": "Odaia, Bani, Baninu."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:14",
"text": "Capita populi, Pharos, Phahathmoab, \u00c6lam, Zethu, Bani,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:15",
"text": "Bonni, Azgad, Bebai,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:16",
"text": "Adonia, Begoai, Adin,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:17",
"text": "Ater, Hezecia, Azur,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:18",
"text": "Odaia, Hasum, Besai,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:19",
"text": "Hareph, Anathoth, Nebai,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:20",
"text": "Megphias, Mosollam, Hazir,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:21",
"text": "Mesizabel, Sadoc, Ieddua,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:22",
"text": "Pheltia, Hanan, Anaia,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:23",
"text": "Osee, Hanania, Hasub,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:24",
"text": "Alohes, Phalea, Sobec,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:25",
"text": "Rehum, Hasebna, Maasia,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:26",
"text": "Echaia, Hanan, Anan,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:27",
"text": "Melluch, Haran, Baana:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:28",
"text": "et reliqui de populo, Sacerdotes, Levit\u00e6, ianitores, et cantores, Nathin\u00e6i, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et fili\u00e6 eorum,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:29",
"text": "omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum, et iurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei, ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et iudicia eius et ceremonias eius,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:30",
"text": "et ut non daremus filias nostras populo terr\u00e6, et filias eorum non acciperemus filiis nostris."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:31",
"text": "Populi quoque terr\u00e6, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem univers\u00e6 manus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:32",
"text": "Et statuemus super nos pr\u00e6cepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:33",
"text": "ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato: ut exoretur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:34",
"text": "Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter Sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum: ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:35",
"text": "et ut afferremus primogenita terr\u00e6 nostr\u00e6, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:36",
"text": "et primitiva filiorum nostrorum, et pecorum nostrorum, sicut sciptum est in lege, et primitiva boum nostrorum, et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, Sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:37",
"text": "et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemi\u00e6 quoque et olei afferemus Sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terr\u00e6 nostr\u00e6 Levitis. Ipsi Levit\u00e6 decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:38",
"text": "Erit autem Sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levit\u00e6 offerent decimam partem decim\u00e6 su\u00e6 in domo Dei nostri, ad gazophylacium in domum thesauri."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 10,
"name": "Nehemiah 10:39",
"text": "Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel, et filii Levi primitias frumenti, vini, et olei: et ibi erunt vasa sanctificata, et Sacerdotes, et cantores, et ianitores, et ministri, et non dimittemus domum Dei nostri. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:1",
"text": "Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:2",
"text": "Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:3",
"text": "Hi sunt itaque principes provinci\u00e6 qui habitaverunt in Ierusalem, et in civitatibus Iuda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, Sacerdotes, Levit\u00e6, Nathin\u00e6i, et filii servorum Salomonis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:4",
"text": "Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iuda, et de filiis Beniamin: de filiis Iuda, Athaias filius Aziam, filii Zachari\u00e6, filii Amari\u00e6, filii Saphati\u00e6, filii Malaleel: de filiis Phares,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:5",
"text": "Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Ioiarib, filius Zachari\u00e6, filius Silonitis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:6",
"text": "omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:7",
"text": "Hi sunt autem filii Beniamin: Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:8",
"text": "et post eum Gebbai, Sellai, nongenti vigintiocto,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:9",
"text": "et Ioel filius Zechri pr\u00e6positus eorum, et Iudas filius Senua super civitatem secundus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:10",
"text": "Et de sacerdotibus, Idaia filius Ioarib, Iachin,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:11",
"text": "Saraia filius Helci\u00e6, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:12",
"text": "et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachari\u00e6, filius Pheshur, filius Melchi\u00e6,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:13",
"text": "et fratres eius principes patrum: ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:14",
"text": "et fratres eorum potentes nimis: centum vigintiocto, et pr\u00e6positus eorum Zabdiel filius potentium."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:15",
"text": "Et de Levitis Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:16",
"text": "et Sabathai et Iozabed, super omnia opera, qu\u00e6 erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:17",
"text": "Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:18",
"text": "omnes Levit\u00e6 in civitate sancta ducenti octogintaquattuor."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:19",
"text": "Et ianitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:20",
"text": "Et reliqui ex Israel Sacerdotes et Levit\u00e6 in universis civitatibus Iuda, unusquisque in possessione sua."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:21",
"text": "Et Nathin\u00e6i, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathin\u00e6is."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:22",
"text": "Et episcopus Levitarum in Ierusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabi\u00e6, filius Mathani\u00e6, filius Mich\u00e6. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:23",
"text": "Pr\u00e6ceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:24",
"text": "et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum populi,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:25",
"text": "et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius: et in Dibon, et in filiabus eius: et in Cabseel, et in viculis eius,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:26",
"text": "et in Iesue, et in Molada, et in Bethphaleth,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:27",
"text": "et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus eius,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:28",
"text": "et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus eius,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:29",
"text": "et in Remmon, et in Saraa, et in Ierimuth,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:30",
"text": "Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus eius, et Azeca, et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:31",
"text": "Filii autem Beniamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel et filiabus eius:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:32",
"text": "Anathoth, Nob, Anania,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:33",
"text": "Asor, Rama, Gethaim,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:34",
"text": "Hadid, Seboim, et Neballat, Lod"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:35",
"text": "et Ono valle artificum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 11,
"name": "Nehemiah 11:36",
"text": "Et de Levitis portiones Iud\u00e6 et Beniamin. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:1",
"text": "Hi sunt autem Sacerdotes et Levit\u00e6, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Iosue: Saraia, Ieremias, Esdras,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:2",
"text": "Amaria, Melluch, Hattus,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:3",
"text": "Sebenias, Rheum, Merimuth,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:4",
"text": "Addo, Genthon, Abia,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:5",
"text": "Miamin, Madia, Belga,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:6",
"text": "Semeia, et Ioiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:7",
"text": "Idaia. Isti principes Sacerdotum, et fratres eorum in diebus Iosue."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:8",
"text": "Porro Levit\u00e6, Iesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Iuda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:9",
"text": "et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum unusquisque in officio suo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:10",
"text": "Iosue autem genuit Ioacim, et Ioacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:11",
"text": "et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddoa."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:12",
"text": "In diebus autem Ioacim erant Sacerdotes et principes familiarum: Sarai\u00e6, Maraia: Ieremi\u00e6, Hanania:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:13",
"text": "Esdr\u00e6, Mosollam: Amari\u00e6, Iohanan:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:14",
"text": "Milicho, Ionathan, Sebeni\u00e6, Ioseph:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:15",
"text": "Haram, Edna: Maraioth, Helci:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:16",
"text": "Adai\u00e6, Zacharia, Genthon, Mosollam:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:17",
"text": "Abi\u00e6, Zechri, Miamin et Moadi\u00e6, Phelti:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:18",
"text": "Belg\u00e6, Sammua: Semai\u00e6, Ionathan,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:19",
"text": "Ioiarib, Mathanai: Iodai\u00e6, Azzi:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:20",
"text": "Sellai, Celai: Amoc, Heber:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:21",
"text": "Helci\u00e6, Hasebia: Idai\u00e6, Nathanael."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:22",
"text": "Levit\u00e6 in diebus Eliasib, et Ioiada, et Iohanan, et Ieddoa scripti principes familiarum, et Sacerdotes in regno Darii Pers\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:23",
"text": "Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Ionathan, filii Eliasib."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:24",
"text": "Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Iosue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta pr\u00e6ceptum David viri Dei, et observarent \u00e6que per ordinem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:25",
"text": "Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:26",
"text": "Hi in diebus Ioacim filii Iosue, filii Iosedec, et in diebus Nehemi\u00e6 ducis, et Esdr\u00e6 sacerdotis scrib\u00e6que."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:27",
"text": "In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Ierusalem, et facerent dedicationem et l\u00e6titiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:28",
"text": "Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Ierusalem, et de villis Nethuphathi,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:29",
"text": "et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas \u00e6dificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:30",
"text": "Et mundati sunt Sacerdotes et Levit\u00e6, et mundaverunt populum, et portas, et murum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:31",
"text": "Ascendere autem feci principes Iuda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:32",
"text": "Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Iuda,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:33",
"text": "et Azarias, Esdras, et Mosollam, Iudas, et Beniamin, et Semeia, et Ieremias."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:34",
"text": "Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semei\u00e6, filius Mathani\u00e6, filius Michai\u00e6, filius Zechur, filius Asaph,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:35",
"text": "et fratres eius Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael, et Iudas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta Fontis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:36",
"text": "Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:37",
"text": "Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:38",
"text": "et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodi\u00e6,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:39",
"text": "steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:40",
"text": "Et Sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis,"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:41",
"text": "et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Iohanan, et Melchia, et \u00c6lam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Iezraia pr\u00e6positus:"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:42",
"text": "et immolaverunt in die illa victimas magnas, et l\u00e6tati sunt: Deus enim l\u00e6tificaverat eos l\u00e6titia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est l\u00e6titia Ierusalem procul."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:43",
"text": "Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, Sacerdotes et Levitas: quia l\u00e6tificatus est Iuda in Sacerdotibus et Levitis astantibus."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:44",
"text": "Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et ianitores iuxta pr\u00e6ceptum David, et Salomonis filii eius,"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:45",
"text": "quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium, et confitentium Deo."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 12,
"name": "Nehemiah 12:46",
"text": "Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemi\u00e6 dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levit\u00e6 sanctificabant filios Aaron. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:1",
"text": "In die autem illo lectum est in volumine Moysi audiente populo: et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in \u00e6ternum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:2",
"text": "eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua: et conduxerint adversum eos Balaam, ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:3",
"text": "Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:4",
"text": "Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat pr\u00e6positus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobi\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:5",
"text": "Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et ianitorum, et primitias sacerdotales."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:6",
"text": "In omnibus autem his non fui in Ierusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:7",
"text": "Et veni in Ierusalem, et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Tobi\u00e6 ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:8",
"text": "Et malum mihi visum est valde. Et proieci vasa domus Tobi\u00e6 foras de gazophylacio:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:9",
"text": "pr\u00e6cepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:10",
"text": "Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent dat\u00e6: et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his, qui ministrabant:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:11",
"text": "et egi causam adversus magistratus, et dixi: Quare dereliquimus domum Dei? Et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:12",
"text": "Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini, et olei in horrea."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:13",
"text": "Et constituimus super horrea Selemiam Sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et iuxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathani\u00e6: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis credit\u00e6 sunt partes fratrum suorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:14",
"text": "Memento mei Deus meus pro hoc, et ne deleas miserationes meas, quas feci in domo Dei mei, et in ceremoniis eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:15",
"text": "In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Ierusalem die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:16",
"text": "Et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Iuda in Ierusalem:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:17",
"text": "et obiurgavi optimates Iuda, et dixi eis: Qu\u00e6 est h\u00e6c res mala, quam vos facitis et profanatis diem Sabbati?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:18",
"text": "Numquid non h\u00e6c fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super Israel violando Sabbatum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:19",
"text": "Factum est autem, cum quievissent port\u00e6 Ierusalem in die Sabbati, dixi: et clauserunt ianuas, et pr\u00e6cepi ut non aperirent eas usque post Sabbatum: et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die Sabbati."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:20",
"text": "Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel et bis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:21",
"text": "Et contestatus sum eos, et dixi eis: Quare manetis ex adverso muri? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in Sabbato."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:22",
"text": "Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem Sabbati: et pro hoc ergo memento mei Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:23",
"text": "Sed et in diebus illis vidi Iud\u00e6os ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:24",
"text": "Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, et nesciebant loqui Iudaice, et loquebantur iuxta linguam populi, et populi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:25",
"text": "Et obiurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis, et sibimetipsis, dicens:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:26",
"text": "Numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israel: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigen\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:27",
"text": "Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut pr\u00e6varicemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:28",
"text": "De filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:29",
"text": "Recordare Domine Deus meus adversum eos, qui polluunt sacerdotium, iusque Sacerdotale et Leviticum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:30",
"text": "Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines Sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "Nehemiah 13:31",
"text": "et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei Deus meus in bonum. Amen. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Tobit",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:1",
"text": "Tobias ex tribu, et civitate Nephthali (qu\u00e6 est in superioribus Galil\u00e6\u00e6 supra Naasson, post viam, qu\u00e6 ducit ad Occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:2",
"text": "cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:3",
"text": "ita ut omnia, qu\u00e6 habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex eius genere, impertiret."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:4",
"text": "Cumque esset iunior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:5",
"text": "Denique cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Ieroboam fecerat rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:6",
"text": "sed pergebat in Ierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israel, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:7",
"text": "ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:8",
"text": "H\u00e6c et his similia secundum legem Dei puerulus observabat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:9",
"text": "Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:10",
"text": "quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:11",
"text": "Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:12",
"text": "(cum omnes ederent ex cibis Gentilium) iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:13",
"text": "Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:14",
"text": "et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem qu\u00e6cumque facere voluisset."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:15",
"text": "Pergebat ergo ad omnes, qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:16",
"text": "Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:17",
"text": "et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu eius, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:18",
"text": "Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:19",
"text": "Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:20",
"text": "esurientes alebat, nudisque vestimenta pr\u00e6bebat, et mortuis atque occisis sepulturam solicitus exhibebat."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:21",
"text": "Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Iud\u00e6a plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:22",
"text": "At ubi nunciatum est regi, iussit eum occidi, et tulit omnem substantiam eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:23",
"text": "Tobias vero cum filio suo, et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:24",
"text": "Post dies vero quadragintaquinque occiderunt regem filii ipsius,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Tobit 1:25",
"text": "et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas eius restituta est ei. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:1",
"text": "Posth\u00e6c vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobi\u00e6,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:2",
"text": "dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:3",
"text": "Cumque abiisset, reversus nunciavit ei, unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, ieiunus pervenit ad corpus:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:4",
"text": "tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:5",
"text": "Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:6",
"text": "memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:7",
"text": "Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:8",
"text": "Arguebant autem eum omnes proximi eius, dicentes: Iam huius rei causa interfici iussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:9",
"text": "Sed Tobias plus timens Deum, quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:10",
"text": "Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, iactasset se iuxta parietem, et obdormisset,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:11",
"text": "et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos eius, fieretque c\u00e6cus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:12",
"text": "Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patienti\u00e6 eius, sicut et sancti Iob."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:13",
"text": "Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga c\u00e6citatis evenerit ei,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:14",
"text": "sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:15",
"text": "Nam sicut beato Iob insultabant reges, ita isti parentes et cognati eius irridebant vitam eius, dicentes:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:16",
"text": "Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas, et sepulturas faciebas?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:17",
"text": "Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:18",
"text": "quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:19",
"text": "Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:20",
"text": "Unde factum est, ut h\u0153dum caprarum accipiens detulisset domi:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:21",
"text": "Cuius cum vocem balantis vir eius audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit, reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:22",
"text": "Ad h\u00e6c uxor eius irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosyn\u00e6 tu\u00e6 modo apparuerunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Tobit 2:23",
"text": "Atque his, et aliis huiuscemodi verbis exprobrabat ei. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:1",
"text": "Tunc Tobias ingemuit, et c\u0153pit orare cum lacrymis,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:2",
"text": "dicens: Iustus es Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes vi\u00e6 tu\u00e6, misericordia, et veritas, et iudicium."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:3",
"text": "Et nunc Domine memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:4",
"text": "Quoniam non obedivimus pr\u00e6ceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:5",
"text": "Et nunc Domine magna iudicia tua, quia non egimus secundum pr\u00e6cepta tua, et non ambulavimus synceriter coram te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:6",
"text": "Et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum, et pr\u00e6cipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:7",
"text": "Eadem itaque die contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:8",
"text": "quoniam tradita fuerat septem viris, et d\u00e6monium nomine Asmod\u00e6us occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:9",
"text": "Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:10",
"text": "Numquid et occidere me vis, sicut iam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus su\u00e6: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:11",
"text": "sed in oratione persistens cum lacrymis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:12",
"text": "Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:13",
"text": "dixit: Benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:14",
"text": "Ad te Domine faciem meam converto, ad te oculos meos dirigo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:15",
"text": "Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:16",
"text": "Tu scis Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:17",
"text": "Numquam cum ludentibus miscui me: neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me pr\u00e6bui."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:18",
"text": "Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:19",
"text": "Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni: quia forsitan viro alii conservasti me."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:20",
"text": "Non est enim in hominis potestate consilium tuum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:21",
"text": "Hoc autem pro certo habet omnis, qui te colit, quod vita eius, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:22",
"text": "Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem, tranquillum facis: et post lacrymationem et fletum, exultationem infundis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:23",
"text": "Sit nomen tuum Deus Israel benedictum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:24",
"text": "In illo tempore exaudit\u00e6 sunt preces amborum in conspectu glori\u00e6 summi Dei:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Tobit 3:25",
"text": "et missus est Angelus Domini sanctus Raphael, ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitat\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:1",
"text": "Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:2",
"text": "dixitque ei: Audi fili mi verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:3",
"text": "Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tu\u00e6 omnibus diebus vit\u00e6 eius:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:4",
"text": "memor enim esse debes, qu\u00e6 et quanta pericula passa sit propter te in utero suo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:5",
"text": "Cum autem et ipsa compleverit tempus vit\u00e6 su\u00e6, sepelias eam circa me."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:6",
"text": "Omnibus autem diebus vit\u00e6 tu\u00e6 in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et pr\u00e6termittas pr\u00e6cepta Domini Dei nostri."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:7",
"text": "Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:8",
"text": "Quo modo potueris, ita esto misericors."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:9",
"text": "Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:10",
"text": "Pr\u00e6mium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:11",
"text": "quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:12",
"text": "Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:13",
"text": "Attende tibi fili mi ab omni fornicatione, et pr\u00e6ter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:14",
"text": "Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:15",
"text": "Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:16",
"text": "Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:17",
"text": "Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:18",
"text": "Panem tuum, et vinum tuum super sepulturam iusti constitue, et noli ex eo manducare, et bibere cum peccatoribus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:19",
"text": "consilium semper a sapiente perquire."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:20",
"text": "Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:21",
"text": "Indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum eius apud me habeo:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:22",
"text": "et ideo perquire quo modo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Tobit 4:23",
"text": "Noli timere fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:1",
"text": "Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia qu\u00e6cumque pr\u00e6cepisti mihi faciam pater."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:2",
"text": "Quo modo autem pecuniam hanc requiram, ignoro. ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? Sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:3",
"text": "Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:4",
"text": "Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:5",
"text": "Tunc egressus Tobias, invenit iuvenem splendidum, stantem pr\u00e6cinctum, et quasi paratum ad ambulandum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:6",
"text": "Et ignorans quod Angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus bone iuvenis?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:7",
"text": "At ille respondit: Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei: Nosti viam, qu\u00e6 ducit in regionem Medorum?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:8",
"text": "Cui respondit: Novi: et omnia itinera eius frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, qu\u00e6 posita est in monte Ecbatanis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:9",
"text": "Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec h\u00e6c ipsa nunciem patri meo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:10",
"text": "Tunc ingressus Tobias, indicavit universa h\u00e6c patri suo. Super qu\u00e6 admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:11",
"text": "Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:12",
"text": "Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen c\u00e6li non video?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:13",
"text": "Cui ait iuvenis: Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:14",
"text": "Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:15",
"text": "Et dixit ei Angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:16",
"text": "Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi, de qua domo, aut de qua tribu es tu?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:17",
"text": "Cui Raphael angelus dixit: Genus qu\u00e6ris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:18",
"text": "Sed ne forte solicitum te reddam, ego sum Azarias Anani\u00e6 magni filius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:19",
"text": "Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:20",
"text": "Dixit autem illi Angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:21",
"text": "Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et Angelus eius comitetur vobiscum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:22",
"text": "Tunc paratis omnibus, qu\u00e6 erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri su\u00e6, et ambulaverunt ambo simul."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:23",
"text": "Cumque profecti essent, c\u0153pit mater eius flere, et dicere: Baculum senectutis nostr\u00e6 tulisti, et transmisisti a nobis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:24",
"text": "Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:25",
"text": "Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:26",
"text": "Dixitque ei Tobias: Noli flere, salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:27",
"text": "Credo enim quod Angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, qu\u00e6 circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Tobit 5:28",
"text": "Ad hanc vocem cessavit mater eius flere, et tacuit. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:1",
"text": "Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:2",
"text": "Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:3",
"text": "Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:4",
"text": "Et dixit ei Angelus: Apprehende branchiam eius, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare c\u0153pit ante pedes eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:5",
"text": "Tunc dixit ei Angelus: Exentera hunc piscem, et cor eius, et fel, et iecur repone tibi: sunt enim h\u00e6c necessaria ad medicamenta utiliter."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:6",
"text": "Quod cum fecisset, assavit carnes eius, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, qu\u00e6 sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:7",
"text": "Tunc interrogavit Tobias Angelum, et dixit ei: Obsecro te Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, qu\u00e6 de pisce servare iussisti?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:8",
"text": "Et respondens Angelus, dixit ei: Cordis eius particulam si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus d\u00e6moniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:9",
"text": "Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:10",
"text": "Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:11",
"text": "Respondensque Angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam pr\u00e6ter eam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:12",
"text": "Tibi debetur omnis substantia eius, et oportet eam te accipere coniugem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:13",
"text": "Pete ergo eam a patre eius, et dabit tibi eam in uxorem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:14",
"text": "Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia d\u00e6monium occidit illos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:15",
"text": "Timeo ergo, ne forte et mihi h\u00e6c eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:16",
"text": "Tunc angelus Raphael dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus pr\u00e6valere potest d\u00e6monium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:17",
"text": "Hi namque qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a se, et a sua mente excludant, et su\u00e6 libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem d\u00e6monium super eos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:18",
"text": "Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud, nisi orationibus vacabis cum ea."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:19",
"text": "Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur d\u00e6monium."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:20",
"text": "Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:21",
"text": "Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Tobit 6:22",
"text": "Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrah\u00e6 benedictionem in filiis consequaris. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:1",
"text": "Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:2",
"text": "Intuensque Tobiam Raguel, dixit Ann\u00e6 uxori su\u00e6: Quam similis est iuvenis iste consobrino meo!"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:3",
"text": "Et cum h\u00e6c dixisset, ait: Unde estis iuvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:4",
"text": "Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:5",
"text": "Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit Angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:6",
"text": "Et misit se Raguel, et cum lacrymis osculatus est eum, et plorans supra collum eius,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:7",
"text": "dixit: Benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:8",
"text": "Et Anna uxor eius, et Sara ipsorum filia lacrymat\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:9",
"text": "Postquam autem locuti sunt, pr\u00e6cepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:10",
"text": "Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:11",
"text": "Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere c\u0153pit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:12",
"text": "dixit ei Angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua: propterea alius non potuit habere illam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:13",
"text": "Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrymas meas in conspectu suo admiserit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:14",
"text": "Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista coniungeretur cognationi su\u00e6 secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:15",
"text": "Et apprehendens dexteram fili\u00e6 su\u00e6, dexter\u00e6 Tobi\u00e6 tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob vobiscum sit, et ipse coniungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:16",
"text": "Et accepta charta, fecerunt conscriptionem coniugii."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:17",
"text": "Et post h\u00e6c epulati sunt, benedicentes Deum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:18",
"text": "Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et pr\u00e6cepit ei ut pr\u00e6pararet alterum cubiculum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:19",
"text": "Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrymata est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Tobit 7:20",
"text": "Dixitque ei: Forti animo esto filia mea: Dominus c\u00e6li det tibi gaudium pro t\u00e6dio quod perpessa es. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:1",
"text": "Postquam vero c\u0153naverunt, introduxerunt iuvenem ad eam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:2",
"text": "Recordatus itaque Tobias sermonum Angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:3",
"text": "Tunc Raphael Angelus apprehendit d\u00e6monium, et religavit illud in deserto superioris \u00c6gypti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:4",
"text": "Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo iungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus coniugio."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:5",
"text": "filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita coniungi sicut gentes, qu\u00e6 ignorant Deum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:6",
"text": "Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:7",
"text": "Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te c\u00e6li et terr\u00e6, mareque et fontes, et flumina, et omnes creatur\u00e6 tu\u00e6, qu\u00e6 in eis sunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:8",
"text": "Tu fecisti Adam de limo terr\u00e6, dedistique ei adiutorium Hevam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:9",
"text": "Et nunc Domine tu scis, quia non luxuri\u00e6 causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in s\u00e6cula s\u00e6culorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:10",
"text": "Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:11",
"text": "Et factum est circa pullorum cantum, accersiri iussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:12",
"text": "Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:13",
"text": "Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:14",
"text": "Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:15",
"text": "At illa misit unam ex ancillis suis. Qu\u00e6 ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:16",
"text": "Et reversa nunciavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:17",
"text": "et dixerunt: Benedicimus te Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:18",
"text": "Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:19",
"text": "Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te: et sacrificium tibi laudis tu\u00e6 et su\u00e6 sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:20",
"text": "Statimque pr\u00e6cepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:21",
"text": "Uxori autem su\u00e6 dixit ut instrueret convivium, et pr\u00e6pararet omnia, qu\u00e6 in cibos erant iter agentibus necessaria."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:22",
"text": "Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:23",
"text": "Et adiuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Tobit 8:24",
"text": "De omnibus autem, qu\u00e6 possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobi\u00e6, et fecit scripturam, ut pars dimidia qu\u00e6 supererat post obitum eorum, Tobi\u00e6 dominio deveniret. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:1",
"text": "Tunc vocavit Tobias Angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:2",
"text": "Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providenti\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:3",
"text": "Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum: reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:4",
"text": "Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies: et si tardavero una die plus, constristatur anima eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:5",
"text": "Et certe vides quo modo adiuravit me Raguel, cuius adiuramentum spernere non possum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:6",
"text": "Tunc Raphael assumens quattuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:7",
"text": "Indicavitque ei de Tobia filio Tobi\u00e6, omnia qu\u00e6 gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:8",
"text": "Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: et exiliens, osculati sunt se invicem: et flevit Gabelus, benedixitque Deum,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:9",
"text": "et dixit: Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri, et iusti, et timentis Deum, et eleemosynas facientis:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:10",
"text": "et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:11",
"text": "et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in s\u00e6cula s\u00e6culorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Tobit 9:12",
"text": "Cumque omnes dixissent, Amen, accesserunt ad convivium: sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:1",
"text": "Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, solicitus erat pater eius Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:2",
"text": "Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:3",
"text": "C\u0153pit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo: et c\u0153perunt ambo simul flere: eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:4",
"text": "Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrymis, atque dicebat: Heu heu me fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostr\u00e6, solatium vit\u00e6 nostr\u00e6, spem posteritatis nostr\u00e6?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:5",
"text": "Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:6",
"text": "Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari, sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:7",
"text": "Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:8",
"text": "At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuncium salutis de te ad Tobiam patrem tuum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:9",
"text": "Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:10",
"text": "Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substanti\u00e6 su\u00e6 in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:11",
"text": "dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:12",
"text": "Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam, et dimiserunt ire:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Tobit 10:13",
"text": "monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:1",
"text": "Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, qu\u00e6 est in medio itinere contra Niniven, undecimo die."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:2",
"text": "Dixitque Angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:3",
"text": "Si placet itaque tibi, pr\u00e6cedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum famili\u00e6, simul cum coniuge tua, et cum animalibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:4",
"text": "Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:5",
"text": "Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:6",
"text": "Et dum ex eodem loco specularetur adventum eius, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nunciavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:7",
"text": "Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:8",
"text": "Statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis, quod portas tecum. scias enim quoniam mox aperientur oculi eius, et videbit pater tuus lumen c\u00e6li, et in aspectu tuo gaudebit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:9",
"text": "Tunc pr\u00e6cucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuncius adveniens, blandimento su\u00e6 caud\u00e6 gaudebat."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:10",
"text": "Et consurgens c\u00e6cus pater eius, c\u0153pit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:11",
"text": "Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et c\u0153perunt ambo flere pr\u00e6 gaudio."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:12",
"text": "Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:13",
"text": "Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:14",
"text": "Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et c\u0153pit albugo ex oculis eius, quasi membrana ovi, egredi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:15",
"text": "Quam apprehendens Tobias traxit ab oculis eius, statimque visum recepit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:16",
"text": "Et glorificabant Deum, ipse videlicet, et uxor eius, et omnes qui sciebant eum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:17",
"text": "Dicebatque Tobias: Benedico te Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:18",
"text": "Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii eius, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:19",
"text": "et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, qu\u00e6 fecisset circa eum per hominem, qui eum duxerat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:20",
"text": "Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobi\u00e6, gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis qu\u00e6 circa illum ostenderat Deus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Tobit 11:21",
"text": "Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:1",
"text": "Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:2",
"text": "Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis eius?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:3",
"text": "Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et d\u00e6monium ab ea ipse compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen c\u00e6li, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad h\u00e6c poterimus dignum dare?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:4",
"text": "Sed peto te pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, qu\u00e6 allata sunt, sibi assumere."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:5",
"text": "Et vocantes eum, pater scilicet, et filius, tulerunt eum in partem: et rogare c\u0153perunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, qu\u00e6 attulerant acceptam habere."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:6",
"text": "Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum c\u00e6li, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:7",
"text": "Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:8",
"text": "Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:9",
"text": "quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, qu\u00e6 purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam \u00e6ternam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:10",
"text": "Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt anim\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:11",
"text": "Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:12",
"text": "Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:13",
"text": "Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:14",
"text": "Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a d\u00e6monio liberarem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:15",
"text": "Ego enim sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:16",
"text": "Cumque h\u00e6c audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:17",
"text": "Dixitque eis Angelus: Pax vobis, nolite timere."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:18",
"text": "Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:19",
"text": "Videbar quidem vobiscum manducare, et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:20",
"text": "Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:21",
"text": "Et cum h\u00e6c dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Tobit 12:22",
"text": "Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:1",
"text": "Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es Domine in \u00e6ternum, et in omnia s\u00e6cula regnum tuum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:2",
"text": "quoniam tu flagellas, et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:3",
"text": "Confitemini Domino filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:4",
"text": "quoniam ideo dispersit vos inter gentes, qu\u00e6 ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius, et faciatis scire eos, quia non est alius Deus omnipotens pr\u00e6ter eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:5",
"text": "Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras: et ipse salvabit nos propter misericordiam suam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:6",
"text": "Aspicite ergo qu\u00e6 fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque s\u00e6culorum exaltate in operibus vestris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:7",
"text": "Ego autem in terra captivitatis me\u00e6 confitebor illi: quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:8",
"text": "Convertimini itaque peccatores, et facite iustitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:9",
"text": "Ego autem, et anima mea in eo l\u00e6tabimur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:10",
"text": "Benedicite Dominum omnes electi eius: agite dies l\u00e6titi\u00e6, et confitemini illi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:11",
"text": "Ierusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:12",
"text": "Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum s\u00e6culorum ut re\u00e6dificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia s\u00e6cula s\u00e6culorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:13",
"text": "Luce splendida fulgebis: et omnes fines terr\u00e6 adorabunt te."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:14",
"text": "Nationes ex longinquo ad te venient: et munera deferentes, adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:15",
"text": "Nomen enim magnum invocabunt in te."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:16",
"text": "Maledicti erunt qui contempserint te: et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui \u00e6dificaverint te."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:17",
"text": "Tu autem l\u00e6taberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:18",
"text": "Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:19",
"text": "Anima mea benedic Dominum, quoniam liberavit Ierusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus eius, Dominus Deus noster."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:20",
"text": "Beatus ero si fuerint reliqui\u00e6 seminis mei ad videndam claritatem Ierusalem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:21",
"text": "Port\u00e6 Ierusalem ex sapphiro et smaragdo \u00e6dificabuntur: et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:22",
"text": "Ex lapide candido et mundo omnes plate\u00e6 eius sternentur: et per vicos eius alleluia cantabitur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Tobit 13:23",
"text": "Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum eius in s\u00e6cula s\u00e6culorum super eam. Amen. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:1",
"text": "Et consummati sunt sermones Tobi\u00e6. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadragintaduobus, et vidit filios nepotum suorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:2",
"text": "Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:3",
"text": "Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:4",
"text": "Reliquum vero vit\u00e6 su\u00e6 in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:5",
"text": "In hora autem mortis su\u00e6 vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem iuvenes filios eius nepotes suos, dixitque eis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:6",
"text": "Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:7",
"text": "Omnis autem deserta terra eius replebitur, et domus Dei, qu\u00e6 in ea incensa est, iterum re\u00e6dificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:8",
"text": "et relinquent gentes idola sua, et venient in Ierusalem, et inhabitabunt in ea,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:9",
"text": "et gaudebunt in ea omnes reges terr\u00e6, adorantes regem Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:10",
"text": "Audite ergo filii mei patrem vestrum: Servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis qu\u00e6 placita sunt illi:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:11",
"text": "et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:12",
"text": "Nunc ergo filii audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:13",
"text": "video enim quia iniquitas eius finem dabit ei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:14",
"text": "Factum est autem post obitum matris su\u00e6, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:15",
"text": "invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hereditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:16",
"text": "Et completis annis nonagintanovem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Tobit 14:17",
"text": "Omnis autem cognatio eius, et omnis generatio eius in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo, quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Judith",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Judith 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:1",
"text": "Arphaxad itaque, rex Medorum, subiugaverat multas gentes imperio suo, et ipse \u00e6dificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:2",
"text": "ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:3",
"text": "Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas eius in altitudinem turrium:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:4",
"text": "et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:5",
"text": "Anno igitur duodecimo regni sui: Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:6",
"text": "in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Iadason, in campo Erioch regis Elicorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:7",
"text": "Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor eius elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:8",
"text": "et ad gentes qu\u00e6 sunt in Carmelo, et Cedar, et inhabitantes Galil\u00e6am in campo magno Esdrelon,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:9",
"text": "et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Iordanem usque ad Ierusalem, et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad terminos \u00c6thiopi\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:10",
"text": "Ad hos omnes misit nuncios Nabuchodonosor rex Assyriorum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:11",
"text": "qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abiecerunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Judith 1:12",
"text": "Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, iuravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Judith 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:1",
"text": "Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:2",
"text": "Vocavitque omnes maiores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:3",
"text": "dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subiugaret imperio."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:4",
"text": "Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militi\u00e6 su\u00e6,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:5",
"text": "et dixit ei: Egredere adversus omne regnum Occidentis, et contra eos pr\u00e6cipue, qui contempserunt imperium eum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:6",
"text": "Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subiugabis mihi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:7",
"text": "Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum: et dinumeravit viros in expeditionem, sicut pr\u00e6cepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:8",
"text": "Omnemque expeditionem suam fecit pr\u00e6ire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his qu\u00e6 exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:9",
"text": "Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:10",
"text": "Aurum vero, et argentum de domo regis assumpsit multum nimis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:11",
"text": "Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terr\u00e6, sicut locust\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:12",
"text": "Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Cilici\u00e6, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:13",
"text": "Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, pr\u00e6davitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terr\u00e6 Cellon."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:14",
"text": "Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, qu\u00e6 erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:15",
"text": "et occupavit terminos eius, a Cilicia usque ad fines Iapheth, qui sunt ad austrum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:16",
"text": "Abduxitque omnes filios Madian, et pr\u00e6davit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:17",
"text": "Et post h\u00e6c descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Judith 2:18",
"text": "et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Judith 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:1",
"text": "Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, ac provinciarum reges ac principes, Syri\u00e6 scilicet Mesopotami\u00e6, et Syri\u00e6 Sobal, et Liby\u00e6, atque Cilici\u00e6, qui venientes ad Holofernem, dixerunt:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:2",
"text": "Desinat indignatio tua circa nos: Melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostr\u00e6 damna patiamur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:3",
"text": "Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et univers\u00e6 facultates nostr\u00e6, atque famili\u00e6 in conspectu tuo sunt:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:4",
"text": "sint omnia nostra sub lege tua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:5",
"text": "Nos, et filii nostri, servi tui sumus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:6",
"text": "Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:7",
"text": "Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:8",
"text": "De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:9",
"text": "Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:10",
"text": "excipientes eum cum coronis, et lampadibus, ducentes choros in tympanis, et tibiis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:11",
"text": "Nec ista tamen facientes, ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:12",
"text": "nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:13",
"text": "pr\u00e6ceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terr\u00e6 exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur Deus ab his nationibus, qu\u00e6 potuissent Holofernis potentia subiugari."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:14",
"text": "Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idum\u00e6os in terram Gabaa,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Judith 3:15",
"text": "accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari pr\u00e6cepit universum exercitum virtutis su\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Judith 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:1",
"text": "Tunc audientes h\u00e6c filii Israel, qui habitabant in Terra Iuda, timuerunt valde a facie eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:2",
"text": "Tremor, et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Ierusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:3",
"text": "Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Iericho, et pr\u00e6occupaverunt omnes vertices montium:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:4",
"text": "et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in pr\u00e6parationem pugn\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:5",
"text": "Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, qu\u00e6 est contra faciem campi magni iuxta Dothain, et universos, per quos vi\u00e6 transitus esse poterat,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:6",
"text": "ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Ierusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:7",
"text": "Et fecerunt filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:8",
"text": "Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:9",
"text": "Et induerunt se Sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:10",
"text": "et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter ne darentur in pr\u00e6dam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium Gentibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:11",
"text": "Tunc Eliachim, sacerdos Domini magnus, circuivit omnem Israel, allocutusque est eos,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:12",
"text": "dicens: Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in ieiuniis, et orationibus in conspectu Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:13",
"text": "Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando deiecit:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:14",
"text": "sic erunt universi hostes Israel: si perseveraveritis in hoc opere, quod c\u0153pistis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:15",
"text": "Ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:16",
"text": "ita ut etiam hi, qui offerebant Domino holocausta, pr\u00e6cincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Judith 4:17",
"text": "Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Judith 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:1",
"text": "Nunciatumque est Holoferni principi militi\u00e6 Assyriorum, quod filii Israel pr\u00e6pararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:2",
"text": "et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:3",
"text": "et dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet: aut qu\u00e6, et quales, et quant\u00e6 sint civitates eorum: qu\u00e6 etiam sit virtus eorum, aut qu\u00e6 sit multitudo eorum: vel quis rex militi\u00e6 illorum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:4",
"text": "et quare pr\u00e6 omnibus, qui habitant in Oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:5",
"text": "Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:6",
"text": "Populus iste ex progenie Chald\u00e6orum est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:7",
"text": "hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in Terra Chald\u00e6orum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:8",
"text": "Deserentes itaque ceremonias patrum suorum, qu\u00e6 in multitudine deorum erant,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:9",
"text": "unum Deum c\u00e6li coluerunt, qui et pr\u00e6cepit eis ut exirent inde, et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in \u00c6gyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:10",
"text": "Cumque gravaret eos rex \u00c6gypti, atque in \u00e6dificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam Terram \u00c6gypti plagis variis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:11",
"text": "Cumque eiecissent eos \u00c6gyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:12",
"text": "fugientibus his Deus c\u00e6li mare aperuit, ita ut hinc inde aqu\u00e6 quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:13",
"text": "In quo loco dum innumerabilis exercitus \u00c6gyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nunciaret."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:14",
"text": "Egressi vero mare rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:15",
"text": "Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de c\u00e6lo consecuti sunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:16",
"text": "Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:17",
"text": "Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:18",
"text": "Quotiescumque autem pr\u00e6ter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in pr\u00e6dam, et in gladium, et in opprobrium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:19",
"text": "Quotiescumque autem p\u0153nituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus c\u00e6li virtutem resistendi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:20",
"text": "Denique Chanan\u00e6um regem, et Iebus\u00e6um, et Pherez\u00e6um, et Heth\u00e6um, et Hev\u00e6um, et Amorrh\u00e6um, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:21",
"text": "et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iniquitatem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:22",
"text": "Nam et ante hos annos cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt pr\u00e6liis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:23",
"text": "Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana h\u00e6c omnia, et iterum possident Ierusalem, ubi sunt sancta eorum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:24",
"text": "Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subiugati erunt sub iugo potenti\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:25",
"text": "Si vero non est offensio populi huius coram Deo suo, non poterimus resistere illis: quoniam Deus eorum defendet illos: et erimus in opprobrium univers\u00e6 terr\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:26",
"text": "Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba h\u00e6c, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:27",
"text": "Quis est iste, qui filios Israel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor, et exercitibus eius, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugn\u00e6?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:28",
"text": "Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana: et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "Judith 5:29",
"text": "ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terr\u00e6 est, et pr\u00e6ter ipsum alius non est. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Judith 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:1",
"text": "Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:2",
"text": "Quoniam prophetasti nobis dicens, quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est Deus, nisi Nabuchodonosor:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:3",
"text": "cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:4",
"text": "et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit univers\u00e6 terr\u00e6: tuncque gladius militi\u00e6 me\u00e6 transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:5",
"text": "Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus, et pallor, qui faciem tuam obtinet, abscedat a te, si verba mea h\u00e6c putas impleri non posse."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:6",
"text": "Ut autem noveris quia simul cum illis h\u00e6c experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii p\u0153nas exceperint, ipse simul ultioni subiaceas."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:7",
"text": "Tunc Holofernes pr\u00e6cepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:8",
"text": "Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:9",
"text": "Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:10",
"text": "Porro filii Israel descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: Quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:11",
"text": "In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:12",
"text": "In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia qu\u00e6 locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:13",
"text": "et quemadmodum ipse Holofernes iratus iusserit eum Israelitis hac de causa tradi: ut, dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis iubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus c\u00e6li defensor eorum est."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:14",
"text": "Cumque Achior universa h\u00e6c exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:15",
"text": "dicentes: Domine Deus c\u00e6li et terr\u00e6, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis pr\u00e6sumentes de te: et pr\u00e6sumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:16",
"text": "Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:17",
"text": "dicentes: Deus patrum nostrorum, cuius tu virtutem pr\u00e6dicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:18",
"text": "Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:19",
"text": "Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei c\u0153nam magnam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:20",
"text": "Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto ieiunio refecerunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Judith 6:21",
"text": "Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Judith 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:1",
"text": "Holofernes autem altera die pr\u00e6cepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:2",
"text": "Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, pr\u00e6ter pr\u00e6parationes virorum illorum, quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus univers\u00e6 iuventutis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:3",
"text": "Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israel, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:4",
"text": "Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:5",
"text": "Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, qu\u00e6 ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:6",
"text": "Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons, qui influebat, aqu\u00e6ductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et incidi pr\u00e6cepit aqu\u00e6ductum illorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:7",
"text": "Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:8",
"text": "Sed filii Ammon, et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israel non in lancea, nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in pr\u00e6cipitio constituti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:9",
"text": "Ut ergo sine congressione pugn\u00e6 possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:10",
"text": "Et placuerunt verba h\u00e6c coram Holoferne, et coram satellitibus eius, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:11",
"text": "Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cistern\u00e6, et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:12",
"text": "Tunc ad Oziam congregati omnes viri, femin\u00e6que, iuvenes, et parvuli, omnes simul una voce"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:13",
"text": "dixerunt: Iudicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:14",
"text": "Et ideo non est qui adiuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:15",
"text": "Et nunc congregate universos, qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:16",
"text": "Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum, viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros mori ante oculos nostros."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:17",
"text": "Contestamur hodie c\u00e6lum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut iam tradatis civitatem in manu militi\u00e6 Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:18",
"text": "Et cum h\u00e6c dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:19",
"text": "Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:20",
"text": "Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo, qui ignorat te,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:21",
"text": "ut non dicant inter Gentes: Ubi est Deus eorum?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:22",
"text": "Et cum fatigati ex his clamoribus, et his fletibus lassati siluissent,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:23",
"text": "exurgens Ozias infusus lacrymis, dixit: \u00c6quo animo estote fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:24",
"text": "Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Judith 7:25",
"text": "Si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium, faciemus h\u00e6c verba, qu\u00e6 locuti estis. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Judith 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:1",
"text": "Et factum est, cum audisset h\u00e6c verba Iudith vidua, qu\u00e6 erat filia Merari, filii Idox, filii Ioseph, filii Ozi\u00e6, filii Elai, filii Iamnor, filii Gedeon, filii Raphaim, filii Achitob, filii Melchi\u00e6, filii Enan, filii Nathani\u00e6, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:2",
"text": "et vir eius fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeace\u00e6:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:3",
"text": "instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit \u00e6stus super caput eius, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:4",
"text": "Erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus, et mensibus sex."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:5",
"text": "Et in superioribus domus su\u00e6 fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:6",
"text": "et habens super lumbos suos cilicium, ieiunabat omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6, pr\u00e6ter sabbata, et neomenias, et festa domus Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:7",
"text": "Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:8",
"text": "Et erat h\u00e6c in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:9",
"text": "H\u00e6c itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri, et Charmi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:10",
"text": "Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:11",
"text": "Et qui estis vos, qui tentatis Dominum?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:12",
"text": "Non est iste sermo, qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:13",
"text": "Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:14",
"text": "Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso p\u0153niteamus, et indulgentiam eius fusis lacrymis postulemus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:15",
"text": "non enim quasi homo, sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:16",
"text": "Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:17",
"text": "dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:18",
"text": "quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:19",
"text": "pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis: nos autem alterum Deum nescimus pr\u00e6ter ipsum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:20",
"text": "Expectemus humiles consolationem eius, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes Gentes, qu\u00e6cumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:21",
"text": "Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:22",
"text": "Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:23",
"text": "Sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:24",
"text": "Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis su\u00e6 contra Dominum protulerunt,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:25",
"text": "exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:26",
"text": "Et nos ergo non ulciscamur nos pro his, qu\u00e6 patimur,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:27",
"text": "sed reputantes peccatis nostris h\u00e6c ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:28",
"text": "Et dixerunt illi Ozias, et presbyteri: Omnia, qu\u00e6 locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:29",
"text": "Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:30",
"text": "Et dixit illis Iudith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:31",
"text": "ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:32",
"text": "Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:33",
"text": "Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renunciem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "Judith 8:34",
"text": "Et dixit ad eam Ozias princeps Iuda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Judith 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:1",
"text": "Quibus ascendentibus, Iudith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:2",
"text": "Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:3",
"text": "et dedisti mulieres illorum in pr\u00e6dam, et filias illorum in captivitatem: et omnem pr\u00e6dam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni qu\u00e6so te Domine Deus meus mihi vidu\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:4",
"text": "Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:5",
"text": "Omnes enim vi\u00e6 tu\u00e6 parat\u00e6 sunt, et tua iudicia in tua providentia posuisti."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:6",
"text": "Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra \u00c6gyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:7",
"text": "Sed aspexisti super castra eorum, et tenebr\u00e6 fatigaverunt eos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:8",
"text": "Tenuit pedes eorum abyssus, et aqu\u00e6 operuerunt eos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:9",
"text": "Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:10",
"text": "et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:11",
"text": "Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et deiicere gladio suo cornu altaris tui."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:12",
"text": "Fac Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:13",
"text": "capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis me\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:14",
"text": "Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum: et virtutem, ut evertam illum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:15",
"text": "Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus femin\u00e6 deiecerit eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:16",
"text": "Non enim in multitudine est virtus tua Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:17",
"text": "Deus c\u00e6lorum, creator aquarum, et Dominus totius creatur\u00e6, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia pr\u00e6sumentem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:18",
"text": "Memento Domine testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Judith 9:19",
"text": "et omnes Gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius pr\u00e6ter te. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Judith 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:1",
"text": "Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco, in quo iacuerat prostrata ad Dominum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:2",
"text": "Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis su\u00e6,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:3",
"text": "et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis iucunditatis su\u00e6, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:4",
"text": "Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:5",
"text": "Imposuit itaque abr\u00e6 su\u00e6 ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:6",
"text": "Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:7",
"text": "Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:8",
"text": "Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Ierusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:9",
"text": "Et dixerunt hi qui illic erant, omnes una voce: Fiat, fiat."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:10",
"text": "Iudith vero orans Dominum, transivit per portas ipsa et abra eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:11",
"text": "Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:12",
"text": "Qu\u00e6 respondit: Filia sum Hebr\u00e6orum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi, quod dentur vobis in depr\u00e6dationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:13",
"text": "Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:14",
"text": "Et cum audissent viri illi verba eius, considerabant faciem eius, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem eius mirabantur nimis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:15",
"text": "Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:16",
"text": "Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu eius, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annunciantes eam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:17",
"text": "Cumque intrasset ante faciem eius, statim captus est in suis oculis Holofernes."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:18",
"text": "Dixeruntque ad eum satellites eius: Quis contemnat populum Hebr\u00e6orum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:19",
"text": "Videns itaque Iudith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Judith 10:20",
"text": "et cum in faciem eius intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, iubente domino suo. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Judith 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:1",
"text": "Tunc Holofernes dixit ei: \u00c6quo animo esto, et noli pavere in corde tuo: quoniam ego numquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:2",
"text": "Populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:3",
"text": "Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:4",
"text": "Et dixit illi Iudith: Sume verba ancill\u00e6 tu\u00e6, quoniam si secutus fueris verba ancill\u00e6 tu\u00e6, perfectam rem faciet Dominus tecum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:5",
"text": "Vivit enim Nabuchodonosor rex ter\u00e6, et vivit virtus eius, qu\u00e6 est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et besti\u00e6 agri obtemperant illi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:6",
"text": "Nunciatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni s\u00e6culo, quoniam tu solus bonus, et potens es in omni regno eius, et disciplina tua omnibus provinciis pr\u00e6dicatur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:7",
"text": "Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei iusseris evenire."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:8",
"text": "Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:9",
"text": "Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:10",
"text": "Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aqu\u00e6 iam inter mortuos computantur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:11",
"text": "Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:12",
"text": "et sancta Domini Dei sui qu\u00e6 pr\u00e6cepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, h\u00e6c cogitaverunt impendere, et volunt consumere qu\u00e6 nec manibus deberent contingere: ergo quoniam h\u00e6c faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:13",
"text": "Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus h\u00e6c ipsa nunciare tibi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:14",
"text": "Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:15",
"text": "et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nunciabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Ierusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oves, quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:16",
"text": "quoniam h\u00e6c mihi dicta sunt per providentiam Dei."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:17",
"text": "Et quoniam iratus est illis Deus, h\u00e6c ipsa missa sum nunciare tibi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:18",
"text": "Placuerunt autem omnia verba h\u00e6c coram Holoferne, et coram pueris eius, et mirabantur sapientiam eius, et dicebant alter ad alterum:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:19",
"text": "Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:20",
"text": "Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Judith 11:21",
"text": "et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Judith 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:1",
"text": "Tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius, et iussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:2",
"text": "Cui respondit Iudith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, qu\u00e6 mihi pr\u00e6cipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, qu\u00e6 mihi detuli, manducabo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:3",
"text": "Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, qu\u00e6 tecum detulisti, quid faciemus tibi?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:4",
"text": "Et dixit Iudith: Vivit anima tua domine meus, quoniam non expendet omnia h\u00e6c ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea h\u00e6c, qu\u00e6 cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculum, quod pr\u00e6ceperat."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:5",
"text": "Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:6",
"text": "Et pr\u00e6cepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum, per triduum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:7",
"text": "et exibat noctibus in vallem Bethuli\u00e6, et baptizabat se in fonte aqu\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:8",
"text": "Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:9",
"text": "Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:10",
"text": "Et factum est, in quarto die Holofernes fecit c\u0153nam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebr\u00e6am illam ut sponte consentiat habitare mecum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:11",
"text": "F\u0153dum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:12",
"text": "Tunc introivit Vagao ad Iudith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem eius, ut manducet cum eo, et bibat vinum in iucunditate."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:13",
"text": "Cui Iudith respondit: Qu\u00e6 ego sum, ut contradicam domino meo?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:14",
"text": "Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vit\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:15",
"text": "Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:16",
"text": "Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:17",
"text": "Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in iucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:18",
"text": "Et dixit Iudith: Bibam domine, quoniam magnificata est anima mea hodie pr\u00e6 omnibus diebus meis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:19",
"text": "Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea, qu\u00e6 paraverat illi ancilla eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Judith 12:20",
"text": "Et iucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Judith 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:1",
"text": "Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:2",
"text": "erant autem omnes fatigati a vino:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:3",
"text": "eratque Iudith sola in cubiculo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:4",
"text": "Porro Holofernes iacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:5",
"text": "Dixitque Iudith puell\u00e6 su\u00e6 ut staret foris ante cubiculum, et observaret."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:6",
"text": "Stetitque Iudith ante lectum, orans cum lacrymis, et labiorum motu in silentio,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:7",
"text": "dicens: Confirma me Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Ierusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavit, perficiam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:8",
"text": "Et cum h\u00e6c dixisset, accessit ad columnam, qu\u00e6 erat ad caput lectuli eius, et pugionem eius, qui in ea ligatus pendebat, exolvit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:9",
"text": "Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis eius, et ait: Confirma me Domine Deus in hac hora."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:10",
"text": "et percussit bis in cervicem eius, et abscidit caput eius, et abstulit conop\u0153um eius a columnis, et evolvit corpus eius truncum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:11",
"text": "Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancill\u00e6 su\u00e6, et iussit ut mitteret illud in peram suam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:12",
"text": "Et exierunt du\u00e6, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:13",
"text": "Et dixit Iudith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:14",
"text": "Et factum est, cum audissent viri vocem eius, vocaverunt presbyteros civitatis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:15",
"text": "Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam iam non esse venturam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:16",
"text": "Et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi: illa autem ascendens in eminentiorem locum, iussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:17",
"text": "dixit Iudith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:18",
"text": "et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:19",
"text": "Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militi\u00e6 Assyriorum, et ecce conop\u0153um illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum femin\u00e6 percussit illum Dominus Deus noster."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:20",
"text": "Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me Angelus eius et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:21",
"text": "Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:22",
"text": "Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:23",
"text": "Porro Ozias princeps populi Israel, dixit ad eam: Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso pr\u00e6 omnibus mulieribus super terram."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:24",
"text": "Benedictus Dominus, qui creavit c\u00e6lum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:25",
"text": "quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in \u00e6ternum, pro quibus non pepercisti anim\u00e6 tu\u00e6 propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruin\u00e6 ante conspectum Dei nostri."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:26",
"text": "Et dixit omnis populus: Fiat, fiat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:27",
"text": "Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Iudith: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:28",
"text": "Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbi\u00e6 su\u00e6 Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari pr\u00e6cipiam latera tua."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:29",
"text": "Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus pr\u00e6 pavore, cecidit in faciem suam super terram, et \u00e6stuavit anima eius."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:30",
"text": "Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius, et adoravit eam, et dixit:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "Judith 13:31",
"text": "Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente, qu\u00e6 audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Judith 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:1",
"text": "Dixit autem Iudith ad omnem populum: Audite me fratres, suspendite caput hoc super muros nostros:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:2",
"text": "Et erit, cum exierit Sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:3",
"text": "Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:4",
"text": "Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:5",
"text": "Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:6",
"text": "Tunc Achior videns virtutem, quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem pr\u00e6putii sui, et appositus est ad populum Israel, et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:7",
"text": "Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:8",
"text": "Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:9",
"text": "Porro hi, qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:10",
"text": "Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:11",
"text": "Sed cum venissent eius duces ac tribuni, et universi maiores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:12",
"text": "Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:13",
"text": "Tunc ingressus Vagao cubiculum eius, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Iudith dormire."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:14",
"text": "Sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:15",
"text": "Et ingressus tabernaculum Iudith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:16",
"text": "et dixit: Una mulier Hebr\u00e6a fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes iacet in terra, et caput eius non est in illo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:17",
"text": "Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Judith 14:18",
"text": "Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Judith 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:1",
"text": "Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fug\u00e6 pr\u00e6sidium sumunt,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:2",
"text": "ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebr\u00e6os, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:3",
"text": "Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:4",
"text": "Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant pr\u00e6cipites: filii autem Israel uno agmine persequentes, debilitabant omnes, quos invenire potuissent."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:5",
"text": "Misit itaque Ozias nuncios per omnes civitates et regiones Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:6",
"text": "Omnis itaque regio, omnisque urbs electam iuventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:7",
"text": "Reliqui autem, qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et pr\u00e6dam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:8",
"text": "Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia qu\u00e6 erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus, et iumentis, et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de pr\u00e6dationibus eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:9",
"text": "Ioacim autem summus pontifex de Ierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:10",
"text": "Qu\u00e6 cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Ierusalem, tu l\u00e6titia Israel, tu honorificentia populi nostri:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:11",
"text": "quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:12",
"text": "Et dixit omnis populus: Fiat, fiat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:13",
"text": "Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:14",
"text": "Porro autem universa, qu\u00e6 Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Iudith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Judith 15:15",
"text": "Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et iuvenibus, in organis, et citharis. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Judith 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:1",
"text": "Tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:2",
"text": "Incipite Domino in tympanis, cantate Domino in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate, et invocate nomen eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:3",
"text": "Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:4",
"text": "Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:5",
"text": "Venit Assur ex montibus ab Aquilone in multitudine fortitudinis su\u00e6: cuius multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:6",
"text": "Dixit se incensurum fines meos, et iuvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in pr\u00e6dam, et virgines in captivitatem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:7",
"text": "Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus femin\u00e6, et confodit eum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:8",
"text": "Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi, sed Iudith filia Merari in specie faciei su\u00e6 dissolvit eum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:9",
"text": "Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento l\u00e6titi\u00e6 in exultatione filiorum Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:10",
"text": "Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra, accepit stolam novem ad decipiendum illum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:11",
"text": "Sandalia eius rapuerunt oculos eius, pulchritudo eius captivam fecit animam eius, amputavit pugione cervicem eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:12",
"text": "Horruerunt Pers\u00e6 constantiam eius, et Medi audaciam eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:13",
"text": "Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:14",
"text": "Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in pr\u00e6lio a facie Domini Dei mei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:15",
"text": "Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:16",
"text": "Adonai Domine magnus es tu, et pr\u00e6clarus in virtute tua, et quem superare nemo potest."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:17",
"text": "Tibi serviat omnis creatura tua: quia dixisti, et facta sunt: misisti spiritum tuum, et creata sunt, et non est qui resistat voci tu\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:18",
"text": "Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petr\u00e6, sicut cera, liquescent ante faciem tuam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:19",
"text": "Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:20",
"text": "V\u00e6 genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis, in die iudicii visitabit illos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:21",
"text": "Dabit enim ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:22",
"text": "Et factum est post h\u00e6c, omnis populus post victoriam venit in Ierusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:23",
"text": "Porro Iudith universa vasa bellica Holofernis, qu\u00e6 dedit illi populus, et conop\u0153um, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:24",
"text": "Erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum, et per tres menses gaudium huius victori\u00e6 celebratum est cum Iudith."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:25",
"text": "Post dies autem illos unusquisque rediit in domum suam, et Iudith magna facta est in Bethulia, et pr\u00e6clarior erat univers\u00e6 terr\u00e6 Israel."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:26",
"text": "Erat enim virtuti castitas adiuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6, ex quo defunctus est Manasses vir eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:27",
"text": "Erat autem diebus festis procedens cum magna gloria."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:28",
"text": "Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam, et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:29",
"text": "Luxitque illam omnis populus diebus septem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:30",
"text": "In omni autem spatio vit\u00e6 eius non fuit qui perturbaret Israel, et post mortem eius annis multis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "Judith 16:31",
"text": "Dies autem victori\u00e6 huius festivitatis, ab Hebr\u00e6is in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Iud\u00e6is ex illo tempore usque in pr\u00e6sentem diem. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Esther",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Esther 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:1",
"text": "In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque \u00c6thiopiam super centum viginti septem provincias:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:2",
"text": "quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium fuit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:3",
"text": "Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et pr\u00e6fectis provinciarum coram se,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:4",
"text": "ut ostenderet divitias glori\u00e6 regni sui, ac magnitudinem, atque iactantiam potenti\u00e6 su\u00e6, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:5",
"text": "Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem diebus convivium pr\u00e6parari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:6",
"text": "Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:7",
"text": "Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et pr\u00e6cipuum ponebatur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:8",
"text": "Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, pr\u00e6ponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:9",
"text": "Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:10",
"text": "Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, pr\u00e6cepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:11",
"text": "ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:12",
"text": "Qu\u00e6 renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:13",
"text": "interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:14",
"text": "(erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant)"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:15",
"text": "cui sententi\u00e6 Vasthi regina subiaceret, qu\u00e6 Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:16",
"text": "Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non solum regem l\u00e6sit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:17",
"text": "Egredietur enim sermo regin\u00e6 ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:18",
"text": "Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est indignatio."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:19",
"text": "Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum, quam pr\u00e6teriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, qu\u00e6 melior est illa, accipiat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:20",
"text": "Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunct\u00e6 uxores tam maiorum, quam minorum deferant maritis suis honorem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:21",
"text": "placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta consilium Mamuchan,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Esther 1:22",
"text": "et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut qu\u00e6que gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Esther 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:1",
"text": "His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et qu\u00e6 fecisset, vel qu\u00e6 passa esset:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:2",
"text": "dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Qu\u00e6rantur regi puell\u00e6 virgines ac specios\u00e6,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:3",
"text": "et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est pr\u00e6positus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:4",
"text": "Et qu\u00e6cumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:5",
"text": "Erat vir Iud\u00e6us in Susan civitate, vocabulo Mardoch\u00e6us filius Iair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:6",
"text": "qui translatus fuerat de Ierusalem eo tempore, quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:7",
"text": "qui fuit nutritius fili\u00e6 fratris sui Ediss\u00e6, qu\u00e6 altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardoch\u00e6us sibi eam adoptavit in filiam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:8",
"text": "Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius mult\u00e6 pulchr\u00e6 virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:9",
"text": "Qu\u00e6 placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et pr\u00e6cepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam, quam pedissequas eius ornaret atque excoleret."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:10",
"text": "Qu\u00e6 noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardoch\u00e6us enim pr\u00e6ceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:11",
"text": "qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua elect\u00e6 virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:12",
"text": "Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, qu\u00e6 ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:13",
"text": "Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, composit\u00e6 de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:14",
"text": "Et qu\u00e6 intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas \u00e6des deducebatur, qu\u00e6 sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis pr\u00e6sidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:15",
"text": "Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardoch\u00e6i, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Qu\u00e6 non qu\u00e6sivit muliebrem cultum, sed qu\u00e6cumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, h\u00e6c ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:16",
"text": "Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:17",
"text": "Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:18",
"text": "Et iussit convivium pr\u00e6parari permagnificum cunctis principibus, et servis suis pro coniunctione, et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:19",
"text": "Cumque secundo qu\u00e6rerentur virgines et congregarentur, Mardoch\u00e6us manebat ad ianuam regis:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:20",
"text": "necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta mandatum eius. Quidquid enim ille pr\u00e6cipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:21",
"text": "Eo igitur tempore, quo Mardoch\u00e6us ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant, et in primo palatii limine pr\u00e6sidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:22",
"text": "Quod Mardoch\u00e6um non latuit, statimque nuntiavit regin\u00e6 Esther: et illa regi ex nomine Mardoch\u00e6i, qui ad se rem detulerat."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Esther 2:23",
"text": "Qu\u00e6situm est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Esther 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:1",
"text": "Post h\u00e6c rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:2",
"text": "Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim pr\u00e6ceperat eis imperator. solus Mardoch\u00e6us non flectebat genu, neque adorabat eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:3",
"text": "Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii pr\u00e6sidebant: Cur pr\u00e6ter ceteros non observas mandatum regis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:4",
"text": "Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Iud\u00e6um."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:5",
"text": "Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardoch\u00e6us non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:6",
"text": "et pro nihilo duxit in unum Mardoch\u00e6um mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Iud\u00e6\u00e6. Magisque voluit omnem Iud\u00e6orum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:7",
"text": "Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, qu\u00e6 Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iud\u00e6orum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:8",
"text": "Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:9",
"text": "si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gaz\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:10",
"text": "Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iud\u00e6orum,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:11",
"text": "dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit. De populo age quod tibi placet."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:12",
"text": "Vocatique sunt scrib\u00e6 regis mense primo Nisan, tertiadecima die eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut qu\u00e6que gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litter\u00e6 signat\u00e6 ipsius annulo,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:13",
"text": "miss\u00e6 sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iud\u00e6os, a puero usque ad senem, parvulos, et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:14",
"text": "Summa autem epistolarum h\u00e6c fuit, ut omnes provinci\u00e6 scirent, et pararent se ad pr\u00e6dictam diem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Esther 3:15",
"text": "Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iud\u00e6is, qui in urbe erant, flentibus. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Esther 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:1",
"text": "Qu\u00e6 cum audisset Mardoch\u00e6us, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea medi\u00e6 civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:2",
"text": "et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:3",
"text": "In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad qu\u00e6 crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iud\u00e6os, ieiunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:4",
"text": "Ingress\u00e6 autem sunt puell\u00e6 Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum: quam accipere noluit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:5",
"text": "Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, pr\u00e6cepit ei ut iret ad Mardoch\u00e6um, et disceret ab eo cur hoc faceret."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:6",
"text": "Egressusque Athach, ivit ad Mardoch\u00e6um stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:7",
"text": "qui indicavit ei omnia, qu\u00e6 acciderant, quo modo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iud\u00e6orum nece inferret argentum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:8",
"text": "exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut regin\u00e6 ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:9",
"text": "Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia, qu\u00e6 Mardoch\u00e6us dixerat."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:10",
"text": "Qu\u00e6 respondit ei, et iussit ut diceret Mardoch\u00e6o:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:11",
"text": "Omnes servi regis, et cunct\u00e6, qu\u00e6 sub ditione eius sunt, norunt provinci\u00e6, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementi\u00e6, atque ita possit vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, qu\u00e6 triginta iam diebus non sum vocata ad eum?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:12",
"text": "Quod cum audisset Mardoch\u00e6us,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:13",
"text": "rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es pr\u00e6 cunctis Iud\u00e6is:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:14",
"text": "si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iud\u00e6i: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:15",
"text": "Rursumque Esther h\u00e6c Mardoch\u00e6o verba mandavit:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:16",
"text": "Vade et congrega omnes Iud\u00e6os, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Esther 4:17",
"text": "Ivit itaque Mardoch\u00e6us, et fecit omnia, qu\u00e6 ei Esther pr\u00e6ceperat. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Esther 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:1",
"text": "Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regi\u00e6, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:2",
"text": "Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Qu\u00e6 accedens, osculata est summitatem virg\u00e6 eius:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:3",
"text": "Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? qu\u00e6 est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:4",
"text": "At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium, quod paravi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:5",
"text": "Statimque Rex, Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:6",
"text": "Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:7",
"text": "Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt ist\u00e6:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:8",
"text": "Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:9",
"text": "Egressus est itaque illo die Aman l\u00e6tus et alacer. Cumque vidisset Mardoch\u00e6um sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis su\u00e6, indignatus est valde:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:10",
"text": "et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:11",
"text": "et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:12",
"text": "Et post h\u00e6c ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege, pr\u00e6ter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:13",
"text": "Et cum h\u00e6c omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardoch\u00e6um Iud\u00e6um sedentem ante fores regias."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Esther 5:14",
"text": "Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici: Iube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardoch\u00e6us, et sic ibis cum rege l\u00e6tus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari crucem. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Esther 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:1",
"text": "Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Qu\u00e6 cum illo pr\u00e6sente legerentur,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:2",
"text": "ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quo modo nunciasset Mardoch\u00e6us insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum iugulare cupientium."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:3",
"text": "Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac pr\u00e6mii Mardoch\u00e6us consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:4",
"text": "Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regi\u00e6 intraverat, ut suggereret regi, et iuberet Mardoch\u00e6um affigi patibulo, quod ei fuerat pr\u00e6paratum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:5",
"text": "Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:6",
"text": "Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:7",
"text": "respondit: Homo, quem rex honorare cupit,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:8",
"text": "debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:9",
"text": "et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum eius, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:10",
"text": "Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardoch\u00e6o Iud\u00e6o, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, qu\u00e6 locutus es, pr\u00e6termittas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:11",
"text": "Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardoch\u00e6um in platea civitatis, et impositum equo pr\u00e6cedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:12",
"text": "Reversusque est Mardoch\u00e6us ad ianuam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:13",
"text": "narravitque Zares uxori su\u00e6, et amicis omnia qu\u00e6 evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iud\u00e6orum est Mardoch\u00e6us, ante quem cadere c\u0153pisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Esther 6:14",
"text": "Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Esther 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:1",
"text": "Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:2",
"text": "Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Qu\u00e6 est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:3",
"text": "Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:4",
"text": "Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cuius crudelitas redundat in regem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:5",
"text": "Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potenti\u00e6, ut h\u00e6c audeat facere?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:6",
"text": "Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac regin\u00e6 ferre non sustinens."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:7",
"text": "Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:8",
"text": "Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me pr\u00e6sente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:9",
"text": "Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardoch\u00e6o, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Esther 7:10",
"text": "Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardoch\u00e6o: et regis ira quievit. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Esther 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:1",
"text": "Die illo dedit rex Assuerus Esther regin\u00e6 domum Aman adversarii Iud\u00e6orum, et Mardoch\u00e6us ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:2",
"text": "Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardoch\u00e6o. Esther autem constituit Mardoch\u00e6um super domum suam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:3",
"text": "Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagit\u00e6, et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iud\u00e6os, iuberet irritas fieri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:4",
"text": "At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementi\u00e6 monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:5",
"text": "et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis eius, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litter\u00e6, insidiatoris et hostis Iud\u00e6orum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire pr\u00e6ceperat, corrigantur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:6",
"text": "Quo modo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:7",
"text": "Responditque rex Assuerus Esther regin\u00e6, et Mardoch\u00e6o Iud\u00e6o: Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Iud\u00e6os."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:8",
"text": "Scribite ergo Iud\u00e6is, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. H\u00e6c enim consuetudo erat, ut epistolis, qu\u00e6 ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signat\u00e6 erant, nemo auderet contradicere."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:9",
"text": "Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius script\u00e6 sunt epistol\u00e6, ut Mardoch\u00e6us voluerat, ad Iud\u00e6os, et ad principes, procuratoresque et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab India usque ad \u00c6thiopiam pr\u00e6sidebant: provinci\u00e6 atque provinci\u00e6, populo et populo iuxta linguas et litteras suas, et Iud\u00e6is, prout legere poterant, et audire."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:10",
"text": "Ips\u00e6que epistol\u00e6, qu\u00e6 regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignat\u00e6 sunt, et miss\u00e6 per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nunciis pr\u00e6venirent."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:11",
"text": "Quibus imperavit rex, ut convenirent Iud\u00e6os per singulas civitates, et in unum pr\u00e6ciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:12",
"text": "Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:13",
"text": "Summaque epistol\u00e6 h\u00e6c fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri subiacebant imperio, notum fieret, paratos esse Iud\u00e6os ad capiendam vindictam de hostibus suis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:14",
"text": "Egressique sunt veredarii celeres nuncia perferentes, et edictum regis pependit in Susan."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:15",
"text": "Mardoch\u00e6us autem de palatio, et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit, atque l\u00e6tata est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:16",
"text": "Iud\u00e6is autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Esther 8:17",
"text": "Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epul\u00e6 atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sect\u00e6 eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Esther 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:1",
"text": "Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Iud\u00e6is interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iud\u00e6i superiores esse c\u0153perunt, et se de adversariis vindicare."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:2",
"text": "Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:3",
"text": "Nam et provinciarum iudices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas, qu\u00e6 singulis locis ac operibus pr\u00e6erat, extollebant Iud\u00e6os timore Mardoch\u00e6i:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:4",
"text": "quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:5",
"text": "Itaque percusserunt Iud\u00e6i inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:6",
"text": "in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagit\u00e6 hostis Iud\u00e6orum: quorum ista sunt nomina:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:7",
"text": "Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:8",
"text": "et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:9",
"text": "et Phermesta et Arisai, et Aridai, et Iezatha."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:10",
"text": "Quos cum occidissent, pr\u00e6das de substantiis eorum tangere noluerunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:11",
"text": "Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:12",
"text": "Qui dixit regin\u00e6: In urbe Susan interfecerunt Iud\u00e6i quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere c\u00e6dem in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri iubeam?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:13",
"text": "Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iud\u00e6is, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:14",
"text": "Pr\u00e6cepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:15",
"text": "Congregatis Iud\u00e6is quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:16",
"text": "Sed et per omnes provincias, qu\u00e6 ditioni regis subiacebant, pro animabus suis steterunt Iud\u00e6i, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:17",
"text": "Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die c\u00e6dere desierunt. Quem constituerunt esse sollemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:18",
"text": "At hi, qui in urbe Susan c\u00e6dem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die eiusdem mensis in c\u00e6de versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque l\u00e6titi\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:19",
"text": "Hi vero Iud\u00e6i, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:20",
"text": "Scripsit itaque Mardoch\u00e6us omnia h\u00e6c, et litteris comprehensa misit ad Iud\u00e6os, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:21",
"text": "ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno sollemni celebrarent honore:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:22",
"text": "quia in ipsis diebus se ulti sunt Iud\u00e6i de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque l\u00e6titi\u00e6, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:23",
"text": "Susceperuntque Iud\u00e6i in sollemnem ritum cuncta qu\u00e6 eo tempore facere c\u0153perant, et qu\u00e6 Mardoch\u00e6us litteris facienda mandaverat."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:24",
"text": "Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Iud\u00e6orum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:25",
"text": "Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius, litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iud\u00e6os cogitaverat, reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:26",
"text": "atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, qu\u00e6 gesta sunt, epistol\u00e6, id est libri huius volumine continentur:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:27",
"text": "qu\u00e6que sustinuerunt, et qu\u00e6 deinceps immutata sunt, susceperunt Iud\u00e6i super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi iugiter succedentibus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:28",
"text": "Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per singulas generationes cunct\u00e6 in toto orbe provinci\u00e6 celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Iud\u00e6is, et ab eorum progenie, qu\u00e6 his ceremoniis obligata est."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:29",
"text": "Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardoch\u00e6us Iud\u00e6us etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:30",
"text": "et miserunt ad omnes Iud\u00e6os, qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:31",
"text": "observantes Dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardoch\u00e6us et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo ieiunia, et clamores, et Sortium dies,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "Esther 9:32",
"text": "et omnia, qu\u00e6 libri huius, qui vocatur Esther, historia continentur. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Esther 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:1",
"text": "Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:2",
"text": "cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardoch\u00e6um, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:3",
"text": "et quomodo Mardoch\u00e6us Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Iud\u00e6os et acceptabilis plebi fratrum suorum, qu\u00e6rens bona populo suo, et loquens ea, qu\u00e6 ad pacem seminis sui pertinerent."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:4",
"text": "Dixitque Merdoch\u00e6us: A Deo facta sunt ista."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:5",
"text": "Recordatus sum somnii, quod videram, h\u00e6c eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:6",
"text": "Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:7",
"text": "Duo autem dracones: ego sum, et Aman."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:8",
"text": "Gentes, qu\u00e6 convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iud\u00e6orum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:9",
"text": "Gens autem mea: Israel est, qu\u00e6 clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:10",
"text": "et duas sortes esse pr\u00e6cepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:11",
"text": "Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:12",
"text": "et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis su\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Esther 10:13",
"text": "Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum c\u0153tum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Esther 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:1",
"text": "Anno quarto regnantibus Ptolem\u00e6o, et Cleopatra, attulerunt Dosith\u00e6us, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolem\u00e6us filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolem\u00e6i filium in Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:2",
"text": "Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardoch\u00e6us filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:3",
"text": "homo Iud\u00e6us, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aul\u00e6 regi\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:4",
"text": "Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodnosor rex Babylonis de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:5",
"text": "et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terr\u00e6motus, et conturbatio super terram:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:6",
"text": "et ecce duo dracones magni, paratique contra se in pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:7",
"text": "Ad quorum clamorem cunct\u00e6 concitat\u00e6 sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:8",
"text": "Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angusti\u00e6, et ingens formido super terram."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:9",
"text": "Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et pr\u00e6parata ad mortem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:10",
"text": "Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:11",
"text": "Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Esther 11:12",
"text": "Quod cum vidisset Mardoch\u00e6us, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Esther 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Esther 12:1",
"text": "Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Esther 12:2",
"text": "Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Esther 12:3",
"text": "Qui de utroque, habita qu\u00e6stione, confessos iussit duci ad mortem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Esther 12:4",
"text": "Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardoch\u00e6us rei memoriam litteris tradidit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Esther 12:5",
"text": "Pr\u00e6cepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Esther 12:6",
"text": "Aman vero filius Amadathi bug\u00e6us erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardoch\u00e6o, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti.Et diripuerunt bona, vel substantias eorum.Epistol\u00e6 autem hoc exemplar fuit. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Esther 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:1",
"text": "Rex maximus Artaxerxes ab India usque \u00c6thiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:2",
"text": "Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem me\u00e6 ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potenti\u00e6 magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:3",
"text": "Qu\u00e6rente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros pr\u00e6cellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:4",
"text": "indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:5",
"text": "Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis, uti legibus, nostrisque iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:6",
"text": "iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis pr\u00e6positus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni pr\u00e6sentis:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:7",
"text": "ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant.Pergensque Mardoch\u00e6us, fecit omnia, qu\u00e6 ei mandaverat Esther."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:8",
"text": "Mardoch\u00e6us autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:9",
"text": "et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tu\u00e6 resistere voluntati, si decreveris salvare Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:10",
"text": "Tu fecisti c\u00e6lum et terram, et quidquid c\u00e6li ambitu continetur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:11",
"text": "Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tu\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:12",
"text": "Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua glori\u00e6 cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:13",
"text": "(Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,)"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:14",
"text": "sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:15",
"text": "Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:16",
"text": "Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de \u00c6gypto."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:17",
"text": "Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Esther 13:18",
"text": "Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Esther 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:1",
"text": "Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:2",
"text": "Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea l\u00e6tari consueverat, crinium laceratione complevit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:3",
"text": "Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius pr\u00e6ter te nullus est auxiliator alius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:4",
"text": "Periculum meum in manibus meis est."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:5",
"text": "Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:6",
"text": "Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:7",
"text": "coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:8",
"text": "et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potenti\u00e6 deputantes,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:9",
"text": "volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:10",
"text": "ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et pr\u00e6dicent carnalem regem in sempiternum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:11",
"text": "Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos c\u0153pit s\u00e6vire, disperde."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:12",
"text": "Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostr\u00e6, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et univers\u00e6 potestatis:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:13",
"text": "tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:14",
"text": "Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:15",
"text": "et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigen\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:16",
"text": "Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbi\u00e6 et glori\u00e6 me\u00e6, quod est super caput meum in diebus ostentationis me\u00e6, et detester illud quasi pannum menstruat\u00e6, et non portem in diebus silentii mei,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:17",
"text": "et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:18",
"text": "et numquam l\u00e6tata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in pr\u00e6sentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Esther 14:19",
"text": "Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Esther 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:1",
"text": "Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardoch\u00e6us) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:2",
"text": "Memorare (inquit) dierum humilitatis tu\u00e6, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:3",
"text": "et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:4",
"text": "Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:5",
"text": "Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:6",
"text": "et super unam quidem innitebatur, quasi pr\u00e6 deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:7",
"text": "altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:8",
"text": "Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:9",
"text": "Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:10",
"text": "Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:11",
"text": "Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:12",
"text": "Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:13",
"text": "Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus h\u00e6c lex constituta est."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:14",
"text": "Accede igitur, et tange sceptrum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:15",
"text": "Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:16",
"text": "Qu\u00e6 respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei, et conturbatum est cor meum pr\u00e6 timore glori\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:17",
"text": "Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est gratiarum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:18",
"text": "Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Esther 15:19",
"text": "Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius consolabantur eam. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Esther 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:1",
"text": "Rex magnus Artaxerxes ab India usque \u00c6thiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostr\u00e6 iussioni obediunt, salutem dicit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:2",
"text": "Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:3",
"text": "et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:4",
"text": "Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:5",
"text": "Et in tantum vesani\u00e6 proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:6",
"text": "dum aures principum simplices, et ex sua natura alios \u00e6stimantes, callida fraude decipiunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:7",
"text": "Qu\u00e6 res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, qu\u00e6 geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:8",
"text": "Unde providendum est paci omnium provinciarum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:9",
"text": "Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublic\u00e6 poscit utilitas, ferre sententiam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:10",
"text": "Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:11",
"text": "et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:12",
"text": "qui in tantum arroganti\u00e6 tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:13",
"text": "Nam Mardoch\u00e6um, cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:14",
"text": "hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostr\u00e6 solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:15",
"text": "Nos autem a pessimo mortalium Iud\u00e6os neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:16",
"text": "et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:17",
"text": "Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:18",
"text": "Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:19",
"text": "Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iud\u00e6is uti legibus suis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:20",
"text": "Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:21",
"text": "hanc enim diem, Deus omnipotens, m\u0153roris et luctus, eis vertit in gaudium."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:22",
"text": "Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni l\u00e6titia, ut et in posterum cognoscatur,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:23",
"text": "omnes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem: qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Esther 16:24",
"text": "Omnis autem provincia et civitas, qu\u00e6 noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedienti\u00e6. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Job",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Job 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:1",
"text": "Vir erat in Terra Hus, nomine Iob, et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:2",
"text": "Natique sunt ei septem filii, et tres fili\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:3",
"text": "Et fuit possessio eius septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum, et quingent\u00e6 asin\u00e6, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes Orientales."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:4",
"text": "Et ibant filii eius, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:5",
"text": "Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Iob cunctis diebus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:6",
"text": "Quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:7",
"text": "Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:8",
"text": "Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus ac timens Deum, et recedens a malo?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:9",
"text": "Cui respondens Satan, ait: Numquid Iob frustra timet Deum?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:10",
"text": "nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:11",
"text": "Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta qu\u00e6 possidet nisi in faciem benedixerit tibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:12",
"text": "Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce, universa qu\u00e6 habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:13",
"text": "Cum autem quadam die filii et fili\u00e6 eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:14",
"text": "nuncius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asin\u00e6 pascebantur iuxta eos,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:15",
"text": "et irruerunt Sab\u00e6i, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus ut nunciarem tibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:16",
"text": "Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e c\u00e6lo, et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus ut nunciarem tibi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:17",
"text": "Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chald\u00e6i fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nunciarem tibi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:18",
"text": "Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:19",
"text": "repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quattuor angulos domus, qu\u00e6 corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt, et effugi ego solus ut nunciarem tibi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:20",
"text": "Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta sua, et tonso capite corruens in terram, adoravit,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:21",
"text": "et dixit: Nudus egressus sum de utero matris me\u00e6, et nudus revertar illuc: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Job 1:22",
"text": "In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Job 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:1",
"text": "Factum est autem cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu eius,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:2",
"text": "ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:3",
"text": "Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:4",
"text": "Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta qu\u00e6 habet homo, dabit pro anima sua:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:5",
"text": "alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:6",
"text": "Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:7",
"text": "Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem eius:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:8",
"text": "qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:9",
"text": "Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? benedic Deo et morere."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:10",
"text": "Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? in omnibus his non peccavit Iob labiis suis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:11",
"text": "Igitur audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:12",
"text": "Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in c\u00e6lum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Job 2:13",
"text": "Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Job 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:1",
"text": "Post h\u00e6c aperuit Iob os suum, et maledixit diei suo,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:2",
"text": "et locutus est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:3",
"text": "Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:4",
"text": "Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:5",
"text": "Obscurent eum tenebr\u00e6 et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:6",
"text": "Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:7",
"text": "Sit nox illa solitaria, nec laude digna:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:8",
"text": "Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:9",
"text": "Obtenebrentur stell\u00e6 caligine eius: expectet lucem et non videat, nec ortum surgentis auror\u00e6:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:10",
"text": "Quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:11",
"text": "Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:12",
"text": "Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:13",
"text": "Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:14",
"text": "Cum regibus et consulibus terr\u00e6, qui \u00e6dificant sibi solitudines:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:15",
"text": "Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:16",
"text": "Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:17",
"text": "Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:18",
"text": "Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:19",
"text": "Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:20",
"text": "Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine anim\u00e6 sunt?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:21",
"text": "qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:22",
"text": "Gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:23",
"text": "Viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:24",
"text": "Antequam comedam suspiro: et tamquam inundantes aqu\u00e6, sic rugitus meus:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:25",
"text": "Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar accidit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Job 3:26",
"text": "Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Job 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:1",
"text": "Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:2",
"text": "Si c\u0153perimus loqui tibi, forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere quis poterit?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:3",
"text": "Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:4",
"text": "Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:5",
"text": "Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:6",
"text": "Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:7",
"text": "Recordare obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:8",
"text": "Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:9",
"text": "Flante Deo perisse, et spiritu ir\u00e6 eius esse consumptos:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:10",
"text": "Rugitus leonis, et vox le\u00e6n\u00e6, et dentes catulorum leonum contriti sunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:11",
"text": "Tigris periit, eo quod non haberet pr\u00e6dam, et catuli leonis dissipati sunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:12",
"text": "Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:13",
"text": "In horrore visionis nocturn\u00e6, quando solet sopor occupare homines,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:14",
"text": "Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:15",
"text": "Et cum spiritus me pr\u00e6sente transiret, inhorruerunt pili carnis me\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:16",
"text": "Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aur\u00e6 lenis audivi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:17",
"text": "Numquid homo, Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:18",
"text": "Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:19",
"text": "Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:20",
"text": "De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in \u00e6ternum peribunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Job 4:21",
"text": "Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Job 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:1",
"text": "Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:2",
"text": "Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:3",
"text": "Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:4",
"text": "Longe fient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:5",
"text": "Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:6",
"text": "Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:7",
"text": "Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:8",
"text": "Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:9",
"text": "Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:10",
"text": "Qui dat pluviam super faciem terr\u00e6, et irrigat aquis universa:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:11",
"text": "Qui ponit humiles in sublime, et m\u0153rentes erigit sospitate:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:12",
"text": "Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod c\u0153perant:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:13",
"text": "Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:14",
"text": "Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:15",
"text": "Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:16",
"text": "Et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:17",
"text": "Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:18",
"text": "Quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus eius sanabunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:19",
"text": "In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:20",
"text": "In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:21",
"text": "A flagello lingu\u00e6 absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:22",
"text": "In vastitate, et fame ridebis, et bestias terr\u00e6 non formidabis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:23",
"text": "Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et besti\u00e6 terr\u00e6 pacific\u00e6 erunt tibi."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:24",
"text": "Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:25",
"text": "Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terr\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:26",
"text": "Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Job 5:27",
"text": "Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Job 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:1",
"text": "Respondens autem Iob, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:2",
"text": "Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:3",
"text": "Quasi arena maris h\u00e6c gravior appareret: unde et verba mea dolore sunt plena:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:4",
"text": "Quia sagitt\u00e6 Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:5",
"text": "Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante pr\u00e6sepe plenum steterit?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:6",
"text": "Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:7",
"text": "Qu\u00e6 prius nolebat tangere anima mea, nunc pr\u00e6 angustia, cibi mei sunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:8",
"text": "Quis det ut veniat petitio mea: et quod expecto, tribuat mihi Deus?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:9",
"text": "Et qui c\u0153pit, ipse me conterat: solvat manum suam, et succidat me?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:10",
"text": "Et h\u00e6c mihi sit consolatio ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:11",
"text": "Qu\u00e6 est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:12",
"text": "Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea \u00e6nea est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:13",
"text": "Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:14",
"text": "Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:15",
"text": "Fratres mei pr\u00e6terierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:16",
"text": "Qui timent pruinam, irruet super eos nix."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:17",
"text": "Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerit, solventur de loco suo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:18",
"text": "Involut\u00e6 sunt semit\u00e6 gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:19",
"text": "Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:20",
"text": "Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:21",
"text": "Nunc venistis: et modo videntes plagam meam timetis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:22",
"text": "Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:23",
"text": "Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:24",
"text": "Docete me, et ego tacebo: et siquid forte ignoravi, instruite me."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:25",
"text": "Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:26",
"text": "Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:27",
"text": "Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:28",
"text": "Verumtamen quod c\u0153pistis explete: pr\u00e6bete aurem, et videte an mentiar."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:29",
"text": "Respondete obsecro absque contentione: et loquentes id quod iustum est, iudicate."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "Job 6:30",
"text": "Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Job 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:1",
"text": "Militia est vita hominis super terram: et sicut dies mercenarii, dies eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:2",
"text": "Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius pr\u00e6stolatur finem operis sui:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:3",
"text": "Sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:4",
"text": "Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:5",
"text": "Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, cutis mea aruit, et contracta est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:6",
"text": "Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:7",
"text": "Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:8",
"text": "Nec aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:9",
"text": "Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non ascendet."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:10",
"text": "Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:11",
"text": "Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei: confabulabor cum amaritudine anim\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:12",
"text": "Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:13",
"text": "Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:14",
"text": "Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:15",
"text": "Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:16",
"text": "Desperavi, nequaquam ultra iam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:17",
"text": "Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:18",
"text": "Visitas eum diluculo, et subito probas illum:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:19",
"text": "Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:20",
"text": "Peccavi, quid faciam tibi o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Job 7:21",
"text": "Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce, nunc in pulvere dormiam: et si mane me qu\u00e6sieris, non subsistam. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Job 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:1",
"text": "Respondens autem Baldad Suhites, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:2",
"text": "Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:3",
"text": "Numquid Deus supplantat iudicium? aut Omnipotens subvertit quod iustum est?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:4",
"text": "Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis su\u00e6:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:5",
"text": "Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:6",
"text": "Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustiti\u00e6 tu\u00e6:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:7",
"text": "In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:8",
"text": "Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:9",
"text": "(Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.)"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:10",
"text": "Et ipsi docebunt te: loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:11",
"text": "Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:12",
"text": "Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:13",
"text": "Sic vi\u00e6 omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes hypocrit\u00e6 peribit:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:14",
"text": "Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:15",
"text": "Innitetur super domum suam, et non stabit: fulciet eam, et non consurget:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:16",
"text": "Humectus videtur antequam veniat Sol, et in ortu suo germen eius egredietur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:17",
"text": "Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:18",
"text": "Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:19",
"text": "H\u00e6c est enim l\u00e6titia vi\u00e6 eius, ut rursum de terra alii germinentur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:20",
"text": "Deus non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:21",
"text": "Donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Job 8:22",
"text": "Qui oderunt te, induentur confusione: et tabernaculum impiorum non subsistet. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Job 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:1",
"text": "Et respondens Iob, ait:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:2",
"text": "Vere scio quod ita sit, et quod non iustificetur homo compositus Deo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:3",
"text": "Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:4",
"text": "Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:5",
"text": "Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:6",
"text": "Qui commovet terram de loco suo, et column\u00e6 eius concutiuntur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:7",
"text": "Qui pr\u00e6cipit Soli, et non oritur: et stellas claudit quasi sub signaculo:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:8",
"text": "Qui extendit c\u00e6los solus, et graditur super fluctus maris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:9",
"text": "Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:10",
"text": "Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:11",
"text": "Si venerit ad me, non videbo eum: si abierit, non intelligam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:12",
"text": "Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:13",
"text": "Deus, cuius ir\u00e6 nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:14",
"text": "Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:15",
"text": "Qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:16",
"text": "Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:17",
"text": "In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:18",
"text": "Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:19",
"text": "Si fortitudo qu\u00e6ritur, robustissimus est: si \u00e6quitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:20",
"text": "Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem ostendero, pravum me comprobabit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:21",
"text": "Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et t\u00e6debit me vit\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:22",
"text": "Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:23",
"text": "Si flagellat, occidat semel, et non de p\u0153nis innocentum rideat."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:24",
"text": "Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit: quod si non ille est, quis ergo est?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:25",
"text": "Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:26",
"text": "Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:27",
"text": "Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:28",
"text": "Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:29",
"text": "Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:30",
"text": "Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissim\u00e6 manus me\u00e6:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:31",
"text": "Tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:32",
"text": "Neque enim viro qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in iudicio ex \u00e6quo possit audiri."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:33",
"text": "Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:34",
"text": "Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 9,
"name": "Job 9:35",
"text": "Loquar, et non timebo eum: neque enim possum metuens respondere. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Job 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:1",
"text": "T\u00e6det animam meam vit\u00e6 me\u00e6, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine anim\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:2",
"text": "Dicam Deo: Noli me condemnare: indica mihi cur me ita iudices."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:3",
"text": "Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:4",
"text": "Numquid oculi carnei tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu videbis?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:5",
"text": "Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:6",
"text": "Ut qu\u00e6ras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:7",
"text": "Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:8",
"text": "Manus tu\u00e6 fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente pr\u00e6cipitas me?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:9",
"text": "Memento qu\u00e6so quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:10",
"text": "Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:11",
"text": "Pelle et carnibus vestisti me: ossibus et nervis compegisti me."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:12",
"text": "Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:13",
"text": "Licet h\u00e6c celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:14",
"text": "Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi: cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:15",
"text": "Et si impius fuero, v\u00e6 mihi est: et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:16",
"text": "Et propter superbiam quasi le\u00e6nam capies me, reversusque mirabiliter me crucias."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:17",
"text": "Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et p\u0153n\u00e6 militant in me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:18",
"text": "Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem ne oculus me videret."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:19",
"text": "Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:20",
"text": "Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:21",
"text": "Antequam vadam et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Job 10:22",
"text": "Terram miseri\u00e6 et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Job 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:1",
"text": "Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:2",
"text": "Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus iustificabitur?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:3",
"text": "Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:4",
"text": "Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:5",
"text": "Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:6",
"text": "Ut ostenderet tibi secreta sapienti\u00e6, et quod multiplex esset lex eius, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:7",
"text": "Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:8",
"text": "Excelsior c\u00e6lo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:9",
"text": "Longior terra mensura eius, et latior mari."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:10",
"text": "Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:11",
"text": "Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:12",
"text": "Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:13",
"text": "Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:14",
"text": "Si iniquitatem, qu\u00e6 est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:15",
"text": "Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:16",
"text": "Miseri\u00e6 quoque oblivisceris, et quasi aquarum qu\u00e6 pr\u00e6terierunt recordaberis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:17",
"text": "Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:18",
"text": "Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:19",
"text": "Requiesces, et non erit qui te exterreat: et deprecabuntur faciem tuam plurimi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Job 11:20",
"text": "Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio anim\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Job 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:1",
"text": "Respondens autem Iob, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:2",
"text": "Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:3",
"text": "Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum: quis enim h\u00e6c, qu\u00e6 nostis, ignorat?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:4",
"text": "Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim iusti simplicitas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:5",
"text": "Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:6",
"text": "Abundant tabernacula pr\u00e6donum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:7",
"text": "Nimirum interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia c\u00e6li, et indicabunt tibi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:8",
"text": "Loquere terr\u00e6, et respondebit tibi: et narrabunt pisces maris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:9",
"text": "Quis ignorat quod omnia h\u00e6c manus Domini fecerit?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:10",
"text": "In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus univers\u00e6 carnis hominis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:11",
"text": "Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:12",
"text": "In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:13",
"text": "Apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:14",
"text": "Si destruxerit, nemo est qui \u00e6dificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:15",
"text": "Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas, subvertent terram."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:16",
"text": "Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:17",
"text": "Adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:18",
"text": "Balteum regum dissolvit, et pr\u00e6cingit fune renes eorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:19",
"text": "Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:20",
"text": "Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:21",
"text": "Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi fuerant, relevans."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:22",
"text": "Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:23",
"text": "Qui multiplicat gentes et perdit eas, et subversas in integrum restituit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:24",
"text": "Qui immutat cor principum populi terr\u00e6, et decipit eos ut frustra incedant per invium:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "Job 12:25",
"text": "Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Job 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:1",
"text": "Ecce omnia h\u00e6c vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:2",
"text": "Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:3",
"text": "Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:4",
"text": "Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:5",
"text": "Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:6",
"text": "Audite ergo correptionem meam, et iudicium labiorum meorum attendite."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:7",
"text": "Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:8",
"text": "Numquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:9",
"text": "Aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur ut homo, vestris fraudulentiis?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:10",
"text": "Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem eius accipitis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:11",
"text": "Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror eius irruet super vos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:12",
"text": "Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestr\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:13",
"text": "Tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:14",
"text": "Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:15",
"text": "Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu eius arguam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:16",
"text": "Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:17",
"text": "Audite sermonem meum, et \u00e6nigmata percipite auribus vestris."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:18",
"text": "Si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:19",
"text": "Quis est qui iudicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:20",
"text": "Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:21",
"text": "Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:22",
"text": "Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:23",
"text": "Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:24",
"text": "Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:25",
"text": "Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:26",
"text": "Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescenti\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:27",
"text": "Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "Job 13:28",
"text": "Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Job 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:1",
"text": "Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:2",
"text": "Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:3",
"text": "Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:4",
"text": "Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:5",
"text": "Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est: constituisti terminos eius, qui pr\u00e6teriri non poterunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:6",
"text": "Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:7",
"text": "Lignum habet spem: si pr\u00e6cisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:8",
"text": "Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:9",
"text": "Ad odorem aqu\u00e6 germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:10",
"text": "Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi qu\u00e6so est?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:11",
"text": "Quomodo si recedant aqu\u00e6 de mari, et fluvius vacuefactus arescat:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:12",
"text": "Sic homo cum dormierit, non resurget, donec atteratur c\u00e6lum, non evigilabit, nec consurget de somno suo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:13",
"text": "Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:14",
"text": "Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:15",
"text": "Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:16",
"text": "Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:17",
"text": "Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:18",
"text": "Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:19",
"text": "Lapides excavant aqu\u00e6, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:20",
"text": "Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis faciem eius, et emittes eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:21",
"text": "Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Job 14:22",
"text": "Attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Job 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:1",
"text": "Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:2",
"text": "Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:3",
"text": "Arguis verbis eum, qui non est \u00e6qualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:4",
"text": "Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:5",
"text": "Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:6",
"text": "Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:7",
"text": "Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:8",
"text": "Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius sapientia?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:9",
"text": "Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:10",
"text": "Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:11",
"text": "Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:12",
"text": "Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:13",
"text": "Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:14",
"text": "Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:15",
"text": "Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et c\u00e6li non sunt mundi in conspectu eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:16",
"text": "Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:17",
"text": "Ostendam tibi, audi me: quod vidi narrabo tibi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:18",
"text": "Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:19",
"text": "Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:20",
"text": "Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:21",
"text": "Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:22",
"text": "Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:23",
"text": "Cum se moverit ad qu\u00e6rendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:24",
"text": "Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem, qui pr\u00e6paratur ad pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:25",
"text": "Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:26",
"text": "Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:27",
"text": "Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:28",
"text": "Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, qu\u00e6 in tumulos sunt redact\u00e6."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:29",
"text": "Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem suam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:30",
"text": "Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:31",
"text": "Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:32",
"text": "Antequam dies eius impleantur, peribit: et manus eius arescent."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:33",
"text": "L\u00e6detur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiiciens florem suum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:34",
"text": "Congregatio enim hypocrit\u00e6 sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 15,
"name": "Job 15:35",
"text": "Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius pr\u00e6parat dolos. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Job 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:1",
"text": "Respondens autem Iob, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:2",
"text": "Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:3",
"text": "Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:4",
"text": "Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:5",
"text": "Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:6",
"text": "Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens vobis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:7",
"text": "Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si tacuero, non recedet a me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:8",
"text": "Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:9",
"text": "Rug\u00e6 me\u00e6 testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:10",
"text": "Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:11",
"text": "Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, saciati sunt p\u0153nis meis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:12",
"text": "Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:13",
"text": "Ego ille quondam opulentus repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:14",
"text": "Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:15",
"text": "Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:16",
"text": "Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:17",
"text": "Facies mea intumuit a fletu, et palpebr\u00e6 me\u00e6 caligaverunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:18",
"text": "H\u00e6c passus sum absque iniquitate manus me\u00e6, cum haberem mundas ad Deum preces."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:19",
"text": "Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:20",
"text": "Ecce enim in c\u00e6lo testis meus, et conscius meus in excelsis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:21",
"text": "Verbosi amivi mei: ad Deum stillat oculus meus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:22",
"text": "Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Job 16:23",
"text": "Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Job 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:1",
"text": "Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:2",
"text": "Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:3",
"text": "Libera me Dominue, et pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:4",
"text": "Cor eorum longe fecisti a disciplina, propterea non exaltabuntur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:5",
"text": "Pr\u00e6dam pollicetur sociis, et oculi filiorum eius deficient."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:6",
"text": "Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:7",
"text": "Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:8",
"text": "Stupebunt iusti super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:9",
"text": "Et tenebit iustus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:10",
"text": "Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:11",
"text": "Dies mei transierunt, cogitationes me\u00e6 dissipat\u00e6 sunt, torquentes cor meum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:12",
"text": "Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:13",
"text": "Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:14",
"text": "Putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror mea, vermibus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:15",
"text": "Ubi est ergo nunc pr\u00e6stolatio mea, et patientiam meam quis considerat?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Job 17:16",
"text": "In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi? "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Job 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:1",
"text": "Respondens autem Baldad Suhites, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:2",
"text": "Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:3",
"text": "Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:4",
"text": "Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:5",
"text": "Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:6",
"text": "Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, qu\u00e6 super eum est, extinguetur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:7",
"text": "Arctabuntur gressus virtutis eius, et pr\u00e6cipitabit eum consilium suum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:8",
"text": "Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:9",
"text": "Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:10",
"text": "Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:11",
"text": "Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:12",
"text": "Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:13",
"text": "Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:14",
"text": "Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:15",
"text": "Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, aspergatur in tabernaculo eius sulphur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:16",
"text": "Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:17",
"text": "Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:18",
"text": "Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:19",
"text": "Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ull\u00e6 reliqui\u00e6 in regionibus eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:20",
"text": "In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Job 18:21",
"text": "H\u00e6c sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius, qui ignorat Deum. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Job 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:1",
"text": "Respondens autem Iob, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:2",
"text": "Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:3",
"text": "En, decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:4",
"text": "Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:5",
"text": "At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:6",
"text": "Saltem nunc intelligite quia Deus non \u00e6quo iudicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:7",
"text": "Ecce clamabo vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui iudicet."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:8",
"text": "Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:9",
"text": "Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:10",
"text": "Destruxit me undique, et pereo, et quasi evuls\u00e6 arbori abstulit spem meam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:11",
"text": "Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:12",
"text": "Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:13",
"text": "Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:14",
"text": "Dereliquerunt me propinqui mei: et qui me noverant, obliti sunt mei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:15",
"text": "Inquilini domus me\u00e6, et ancill\u00e6 me\u00e6 sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:16",
"text": "Servum meum vocavi, et non respondit, ore proprio deprecabar illum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:17",
"text": "Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:18",
"text": "Stulti quoque despiciebant me, et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:19",
"text": "Abominati sunt me quondam consiliarii mei: et quem maxime diligebam, aversatus est me."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:20",
"text": "Pelli me\u00e6, consumptis carnibus, adh\u00e6sit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:21",
"text": "Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:22",
"text": "Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:23",
"text": "Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:24",
"text": "stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:25",
"text": "Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:26",
"text": "Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:27",
"text": "Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est h\u00e6c spes mea in sinu meo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:28",
"text": "Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 19,
"name": "Job 19:29",
"text": "Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse iudicium. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Job 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:1",
"text": "Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:2",
"text": "Idcirco cogitationes me\u00e6 vari\u00e6 succedunt sibi, et mens in diversa rapitur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:3",
"text": "Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligenti\u00e6 me\u00e6 respondebit mihi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:4",
"text": "Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:5",
"text": "Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocrit\u00e6 ad instar puncti."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:6",
"text": "Si ascenderit usque ad c\u00e6lum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:7",
"text": "Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:8",
"text": "Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:9",
"text": "Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:10",
"text": "Filii eius atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:11",
"text": "Ossa eius implebuntur vitiis adolescenti\u00e6 eius, et cum eo in pulvere dormient."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:12",
"text": "Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:13",
"text": "Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:14",
"text": "Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:15",
"text": "Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:16",
"text": "Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viper\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:17",
"text": "(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et butyri.)"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:18",
"text": "Luet qu\u00e6 fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:19",
"text": "Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non \u00e6dificavit eam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:20",
"text": "Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit qu\u00e6 concupierat, possidere non poterit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:21",
"text": "Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:22",
"text": "Cum satiatus fuerit, arctabitur, \u00e6stuabit, et omnis dolor irruet super eum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:23",
"text": "Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:24",
"text": "Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum \u00e6reum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:25",
"text": "Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum horribiles."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:26",
"text": "Omnes tenebr\u00e6 abscondit\u00e6 sunt in occultis eius: devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:27",
"text": "Revelabunt c\u00e6li iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:28",
"text": "Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 20,
"name": "Job 20:29",
"text": "H\u00e6c est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Job 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:1",
"text": "Respondens autem Iob, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:2",
"text": "Audite qu\u00e6so sermones meos, et agite p\u0153nitentiam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:3",
"text": "Sustinete me, et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:4",
"text": "Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:5",
"text": "Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:6",
"text": "Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:7",
"text": "Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:8",
"text": "Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:9",
"text": "Domus eorum secur\u00e6 sunt et pacat\u00e6, et non est virga Dei super illos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:10",
"text": "Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata f\u0153tu suo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:11",
"text": "Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:12",
"text": "Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:13",
"text": "Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:14",
"text": "Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:15",
"text": "Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:16",
"text": "Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:17",
"text": "Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:18",
"text": "Erunt sicut pale\u00e6 ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:19",
"text": "Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, tunc sciet."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:20",
"text": "Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:21",
"text": "Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? et si numerus mensium eius dimidietur?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:22",
"text": "Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:23",
"text": "Iste moritur robustus et sanus, dives et felix."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:24",
"text": "Viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:25",
"text": "Alius vero moritur in amaritudine anim\u00e6 absque ullis opibus:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:26",
"text": "Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:27",
"text": "Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:28",
"text": "Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:29",
"text": "Interrogate quemlibet de viatoribus, et h\u00e6c eadem illum intelligere cognoscetis:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:30",
"text": "Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:31",
"text": "Quis arguet coram eo viam eius? et qu\u00e6 fecit, quis reddet illi?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:32",
"text": "Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:33",
"text": "Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 21,
"name": "Job 21:34",
"text": "Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Job 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:1",
"text": "Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:2",
"text": "Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfect\u00e6 fuerit scienti\u00e6?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:3",
"text": "Qui prodest Deo si iustus fueris? aut quid ei confers si immaculata fuerit via tua?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:4",
"text": "Numquid timens arguet te, et veniet tecum in iudicium,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:5",
"text": "Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:6",
"text": "Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:7",
"text": "Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:8",
"text": "In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:9",
"text": "Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:10",
"text": "Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:11",
"text": "Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:12",
"text": "An non cogitas quod Deus excelsior c\u00e6lo sit, et super stellarum verticem sublimetur?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:13",
"text": "Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem iudicat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:14",
"text": "Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines c\u00e6li perambulat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:15",
"text": "Numquid semitam s\u00e6culorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:16",
"text": "Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:17",
"text": "Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, \u00e6stimabant eum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:18",
"text": "Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul sit a me."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:19",
"text": "Videbunt iusti, et l\u00e6tabuntur, et innocens subsannabit eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:20",
"text": "Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum devoravit ignis?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:21",
"text": "Acquiesce igitur ei, et habeto pacem: et per h\u00e6c habebis fructus optimos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:22",
"text": "Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones eius in corde tuo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:23",
"text": "Si reversus fueris ad Omnipotentem, \u00e6dificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:24",
"text": "Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:25",
"text": "Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:26",
"text": "Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:27",
"text": "Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:28",
"text": "Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:29",
"text": "Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria: et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "Job 22:30",
"text": "Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Job 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:1",
"text": "Respondens autem Iob, ait:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:2",
"text": "Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plag\u00e6 me\u00e6 aggravata est super gemitum meum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:3",
"text": "Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium eius?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:4",
"text": "Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:5",
"text": "Ut sciam verba, qu\u00e6 mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:6",
"text": "Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis su\u00e6 mole me premat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:7",
"text": "Proponat \u00e6quitatem contra me, et perveniat ad victoriam iudicium meum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:8",
"text": "Si ad Orientem iero, non apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:9",
"text": "Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:10",
"text": "Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per ignem transit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:11",
"text": "Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ex ea."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:12",
"text": "A mandatis labiorum eius non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:13",
"text": "Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit, hoc fecit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:14",
"text": "Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia pr\u00e6sto sunt ei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:15",
"text": "Et idcirco a facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:16",
"text": "Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Job 23:17",
"text": "Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Job 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:1",
"text": "Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:2",
"text": "Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:3",
"text": "Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem vidu\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:4",
"text": "Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terr\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:5",
"text": "Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad pr\u00e6dam, pr\u00e6parant panem liberis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:6",
"text": "Agrum non suum demetunt: et vineam eius, quem vi oppresserint, vindemiant."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:7",
"text": "Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:8",
"text": "Quos imbres montium rigant: et non habentes velamen, amplexantur lapides."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:9",
"text": "Vim fecerunt depr\u00e6dantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:10",
"text": "Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:11",
"text": "Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:12",
"text": "De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:13",
"text": "Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:14",
"text": "Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:15",
"text": "Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:16",
"text": "Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:17",
"text": "Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:18",
"text": "Levis est super faciem aqu\u00e6: maledicta sit pars eius in terra, nec ambulet per viam vinearum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:19",
"text": "Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:20",
"text": "Obliviscatur eius misericordia: dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:21",
"text": "Pavit enim sterilem, qu\u00e6 non parit, et vidu\u00e6 bene non fecit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:22",
"text": "Detraxit fortes in fortitudine sua: et cum steterit, non credet vit\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:23",
"text": "Dedit ei Deus locum p\u0153nitenti\u00e6, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem eius sunt in viis illius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:24",
"text": "Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "Job 24:25",
"text": "Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Job 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Job 25:1",
"text": "Respondens autem Baldad Suhites, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Job 25:2",
"text": "Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Job 25:3",
"text": "Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Job 25:4",
"text": "Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Job 25:5",
"text": "Ecce luna etiam non splendet, et stell\u00e6 non sunt mund\u00e6 in conspectu eius:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Job 25:6",
"text": "Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Job 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:1",
"text": "Respondens autem Iob, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:2",
"text": "Cuius adiutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:3",
"text": "Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:4",
"text": "Quem docere voluisti? nonne eum, qui fecit spiramentum?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:5",
"text": "Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:6",
"text": "Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:7",
"text": "Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:8",
"text": "Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:9",
"text": "Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:10",
"text": "Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebr\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:11",
"text": "Column\u00e6 c\u00e6li contremiscunt, et pavent ad nutum eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:12",
"text": "In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia eius percussit superbum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:13",
"text": "Spiritus eius ornavit c\u00e6los: et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Job 26:14",
"text": "Ecce, h\u00e6c ex parte dicta sunt viarum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Job 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:1",
"text": "Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:2",
"text": "Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:3",
"text": "Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:4",
"text": "Non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:5",
"text": "Absit a me ut iustos vos esse iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:6",
"text": "Iustificationem meam, quam c\u0153pi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:7",
"text": "Sit ut impius, inimicus meus: et adversarius meus, quasi iniquus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:8",
"text": "Qu\u00e6 est enim spes hypocrit\u00e6 si avare rapiat, et non liberet Deus animam eius?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:9",
"text": "Numquid Deus audiet clamorem eius cum venerit super eum angustia?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:10",
"text": "Aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:11",
"text": "Docebo vos per manum Dei qu\u00e6 Omnipotens habeat, nec abscondam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:12",
"text": "Ecce, vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:13",
"text": "H\u00e6c est pars hominis impii apud Deum, et h\u00e6reditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:14",
"text": "Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:15",
"text": "Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et vidu\u00e6 illius non plorabunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:16",
"text": "Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum pr\u00e6paraverit vestimenta:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:17",
"text": "Pr\u00e6parabit quidem, sed iustus vestietur illis: et argentum innocens dividet."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:18",
"text": "\u00c6dificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:19",
"text": "Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:20",
"text": "Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:21",
"text": "Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:22",
"text": "Et mittet super eum, et non parcet: de manu eius fugiens fugiet."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 27,
"name": "Job 27:23",
"text": "Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum eius. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Job 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:1",
"text": "Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est, in quo conflatur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:2",
"text": "Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus calore, in \u00e6s vertitur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:3",
"text": "Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:4",
"text": "Dividit torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:5",
"text": "Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:6",
"text": "Locus sapphiri lapides eius, et gleb\u00e6 illius aurum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:7",
"text": "Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:8",
"text": "Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam le\u00e6na."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:9",
"text": "Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:10",
"text": "In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:11",
"text": "Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:12",
"text": "Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligenti\u00e6?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:13",
"text": "Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:14",
"text": "Abyssus dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:15",
"text": "Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:16",
"text": "Non conferetur tinctis Indi\u00e6 coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:17",
"text": "Non ad\u00e6quabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:18",
"text": "Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius: trahitur autem sapientia de occultis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:19",
"text": "Non ad\u00e6quabitur ei topazius de \u00c6thiopia, nec tinctur\u00e6 mundissim\u00e6 componetur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:20",
"text": "Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligenti\u00e6?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:21",
"text": "Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque c\u00e6li latet."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:22",
"text": "Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:23",
"text": "Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:24",
"text": "Ipse enim fines mundi intuetur: et omnia, qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt, respicit."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:25",
"text": "Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:26",
"text": "Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:27",
"text": "Tunc vidit illam, et enarravit, et pr\u00e6paravit, et investigavit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 28,
"name": "Job 28:28",
"text": "Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Job 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:1",
"text": "Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:2",
"text": "Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies, quibus Deus custodiebat me?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:3",
"text": "Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:4",
"text": "Sicut fui in diebus adolescenti\u00e6 me\u00e6, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:5",
"text": "Quando erat Omnipotens mecum: et in circuitu meo pueri mei?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:6",
"text": "Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:7",
"text": "Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:8",
"text": "Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:9",
"text": "Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:10",
"text": "Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adh\u00e6rebat."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:11",
"text": "Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:12",
"text": "Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:13",
"text": "Benedictio perituri super me veniebat, et cor vidu\u00e6 consolatus sum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:14",
"text": "Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:15",
"text": "Oculus fui c\u00e6co, et pes claudo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:16",
"text": "Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:17",
"text": "Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam pr\u00e6dam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:18",
"text": "Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:19",
"text": "Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:20",
"text": "Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:21",
"text": "Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:22",
"text": "Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:23",
"text": "Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:24",
"text": "Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "Job 29:25",
"text": "Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen m\u0153rentium consolator. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Job 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:1",
"text": "Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:2",
"text": "Quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:3",
"text": "Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate, et miseria."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:4",
"text": "Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:5",
"text": "Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:6",
"text": "In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terr\u00e6, vel super glaream."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:7",
"text": "Qui inter huiuscemodi l\u00e6tabantur, et esse sub sentibus delicias computabant."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:8",
"text": "Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:9",
"text": "Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:10",
"text": "Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:11",
"text": "Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:12",
"text": "Ad dexteram orientis calamitates me\u00e6 illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:13",
"text": "Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et pr\u00e6valuerunt, et non fuit qui ferret auxilium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:14",
"text": "Quasi rupto muro, et aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:15",
"text": "Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum: et velut nubes pertransiit salus mea."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:16",
"text": "Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:17",
"text": "Nocte os meum perforatur doloribus: et qui me comedunt, non dormiunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:18",
"text": "In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunic\u00e6 succinxerunt me."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:19",
"text": "Comparatus sum luto, et assimilatus sum favill\u00e6 et cineri."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:20",
"text": "Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:21",
"text": "Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tu\u00e6 adversaris mihi."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:22",
"text": "Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:23",
"text": "Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:24",
"text": "Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:25",
"text": "Flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:26",
"text": "Expectabam bona, et venerunt mihi mala: pr\u00e6stolabar lucem, et eruperunt tenebr\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:27",
"text": "Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, pr\u00e6venerunt me dies afflictionis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:28",
"text": "M\u0153rens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:29",
"text": "Frater fui draconum, et socius struthionum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:30",
"text": "Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt pr\u00e6 caumate."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 30,
"name": "Job 30:31",
"text": "Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Job 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:1",
"text": "Pepigi f\u0153dus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:2",
"text": "Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hereditatem Omnipotens de excelsis?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:3",
"text": "Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:4",
"text": "Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:5",
"text": "Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:6",
"text": "Appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:7",
"text": "Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adh\u00e6sit macula:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:8",
"text": "Seram, et alium comedat: et progenies mea eradicetur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:9",
"text": "Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:10",
"text": "Scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:11",
"text": "Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:12",
"text": "Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:13",
"text": "Si contempsi subire iudicium cum servo meo, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:14",
"text": "Quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus? et cum qu\u00e6sierit, quid respondebo illi?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:15",
"text": "Numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est: et formavit me in vulva unus?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:16",
"text": "Si negavi, quod volebant, pauperibus, et oculos vidu\u00e6 expectare feci:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:17",
"text": "Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:18",
"text": "(Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio: et de utero matris me\u00e6 egressa est mecum.)"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:19",
"text": "Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:20",
"text": "Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:21",
"text": "Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:22",
"text": "Humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:23",
"text": "Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:24",
"text": "Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:25",
"text": "Si l\u00e6tatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:26",
"text": "Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:27",
"text": "Et l\u00e6tatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:28",
"text": "Qu\u00e6 est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:29",
"text": "Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exultavi quod invenisset eum malum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:30",
"text": "Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:31",
"text": "Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus eius ut saturemur?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:32",
"text": "Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:33",
"text": "Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:34",
"text": "Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:35",
"text": "Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens: et librum scribat ipse qui iudicat."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:36",
"text": "Ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:37",
"text": "Per singulos gradus meos pronunciabo illum, et quasi principi offeram eum."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:38",
"text": "Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:39",
"text": "Si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 31,
"name": "Job 31:40",
"text": "Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Iob. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Job 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:1",
"text": "Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:2",
"text": "Et iratus, indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:3",
"text": "Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:4",
"text": "Igitur Eliu expectavit Iob loquentem: eo quod seniores essent qui loquebantur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:5",
"text": "Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:6",
"text": "Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores, idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:7",
"text": "Sperabam enim quod \u00e6tas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:8",
"text": "Sed, ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:9",
"text": "Non sunt long\u00e6vi sapientes, nec senes intelligunt iudicium."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:10",
"text": "Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:11",
"text": "Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:12",
"text": "Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:13",
"text": "Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam, Deus proiecit eum, non homo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:14",
"text": "Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:15",
"text": "Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:16",
"text": "Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:17",
"text": "Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:18",
"text": "Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:19",
"text": "En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:20",
"text": "Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:21",
"text": "Non accipiam personam viri, et Deum homini non \u00e6quabo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "Job 32:22",
"text": "Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Job 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:1",
"text": "Audi igitur Iob eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:2",
"text": "Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:3",
"text": "Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:4",
"text": "Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:5",
"text": "Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:6",
"text": "Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:7",
"text": "Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:8",
"text": "Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:9",
"text": "Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:10",
"text": "Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:11",
"text": "Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:12",
"text": "Hoc est ergo, in quo non es iustificatus: respondebo tibi, quia maior sit Deus homine."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:13",
"text": "Adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:14",
"text": "Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:15",
"text": "Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:16",
"text": "Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:17",
"text": "Ut avertat hominem ab his, qu\u00e6 facit, et liberet eum de superbia:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:18",
"text": "Eruens animam eius a corruptione: et vitam illius, ut non transeat in gladium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:19",
"text": "Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa eius marcescere facit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:20",
"text": "Abominabilis ei fit in vita sua panis, et anim\u00e6 illius cibus ante desiderabilis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:21",
"text": "Tabescet caro eius, et ossa, qu\u00e6 tecta fuerant, nudabuntur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:22",
"text": "Appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:23",
"text": "Si fuerit pro eo Angelus loquens, unus de millibus, ut annunciet hominis \u00e6quitatem:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:24",
"text": "Miserebitur eius, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:25",
"text": "Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies adolescenti\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:26",
"text": "Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:27",
"text": "Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et, ut eram dignus, non recepi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:28",
"text": "Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:29",
"text": "Ecce, h\u00e6c omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:30",
"text": "Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:31",
"text": "Attende Iob, et audi me: et tace, dum loquor."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:32",
"text": "Si autem habes quod loquaris, responde mihi, loquere: volo enim, te apparere iustum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 33,
"name": "Job 33:33",
"text": "Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Job 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:1",
"text": "Pronuntians itaque Eliu, etiam h\u00e6c locutus est:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:2",
"text": "Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:3",
"text": "Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:4",
"text": "Iudicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:5",
"text": "Quia dixit Iob: Iustus sum, et Deus subvertit iudicium meum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:6",
"text": "In iudicando enim me, mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:7",
"text": "Quis est vir ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:8",
"text": "Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:9",
"text": "Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:10",
"text": "Ideo viri cordati audite me, absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:11",
"text": "Opus enim hominis reddet ei, et iuxta vias singulorum restituet eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:12",
"text": "Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet iudicium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:13",
"text": "Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:14",
"text": "Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:15",
"text": "Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:16",
"text": "Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:17",
"text": "Numquid qui non amat iudicium, sanari potest? et quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum condemnas?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:18",
"text": "Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:19",
"text": "Qui non accipit personas principum: nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum eius sunt universi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:20",
"text": "Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:21",
"text": "Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:22",
"text": "Non sunt tenebr\u00e6, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:23",
"text": "Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:24",
"text": "Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:25",
"text": "Novit enim opera eorum: et idcirco inducet noctem, et conterentur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:26",
"text": "Quasi impios percussit eos in loco videntium."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:27",
"text": "Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias eius intelligere noluerunt:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:28",
"text": "Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:29",
"text": "Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum et super gentes et super omnes homines?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:30",
"text": "Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:31",
"text": "Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:32",
"text": "Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:33",
"text": "Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim c\u0153pisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:34",
"text": "Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:35",
"text": "Iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:36",
"text": "Pater mi, probetur Iob usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 34,
"name": "Job 34:37",
"text": "Quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum. "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "Job 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:1",
"text": "Igitur Eliu h\u00e6c rursum locutus est:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:2",
"text": "Numquid \u00e6qua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:3",
"text": "Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:4",
"text": "Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:5",
"text": "Suspice c\u00e6lum et intuere, et contemplare \u00e6thera quod altior te sit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:6",
"text": "Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicat\u00e6 fuerint iniquitates tu\u00e6, quid facies contra eum?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:7",
"text": "Porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:8",
"text": "Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adiuvabit iustitia tua."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:9",
"text": "Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:10",
"text": "Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:11",
"text": "Qui docet nos super iumenta terr\u00e6, et super volucres c\u00e6li erudit nos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:12",
"text": "Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:13",
"text": "Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:14",
"text": "Etiam cum dixeris: Non considerat: iudicare coram illo, et expecta eum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:15",
"text": "Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 35,
"name": "Job 35:16",
"text": "Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "Job 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:1",
"text": "Addens quoque Eliu, h\u00e6c locutus est:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:2",
"text": "Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:3",
"text": "Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo iustum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:4",
"text": "Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:5",
"text": "Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:6",
"text": "Sed non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:7",
"text": "Non auferet a iusto oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:8",
"text": "Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:9",
"text": "Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:10",
"text": "Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:11",
"text": "Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:12",
"text": "Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:13",
"text": "Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:14",
"text": "Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:15",
"text": "Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:16",
"text": "Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mens\u00e6 tu\u00e6 erit plena pinguedine."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:17",
"text": "Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:18",
"text": "Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:19",
"text": "Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:20",
"text": "Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:21",
"text": "Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim c\u0153pisti sequi post miseriam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:22",
"text": "Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:23",
"text": "Quis poterit scrutari vias eius? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:24",
"text": "Memento quod ignores opus eius, de quo cecinerunt viri."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:25",
"text": "Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:26",
"text": "Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum eius in\u00e6stimabilis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:27",
"text": "Qui aufert stillas pluvi\u00e6, et effundit imbres ad instar gurgitum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:28",
"text": "Qui de nubibus fluunt, qu\u00e6 pr\u00e6texunt cuncta desuper."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:29",
"text": "Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:30",
"text": "Et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:31",
"text": "Per h\u00e6c enim iudicat populos, et dat escas multis mortalibus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:32",
"text": "In manibus abscondit lucem, et pr\u00e6cepit ei ut rursus adveniat."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 36,
"name": "Job 36:33",
"text": "Annunciat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere. "
}
]
},
{
"chapter": 37,
"name": "Job 37",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:1",
"text": "Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:2",
"text": "Audite auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius procedentem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:3",
"text": "Subter omnes c\u00e6los ipse considerat, et lumen illius super terminos terr\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:4",
"text": "Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis su\u00e6, et non investigabitur, cum audita fuerit vox eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:5",
"text": "Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:6",
"text": "Qui pr\u00e6cipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis su\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:7",
"text": "Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:8",
"text": "Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:9",
"text": "Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:10",
"text": "Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissim\u00e6 funduntur aqu\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:11",
"text": "Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:12",
"text": "Qu\u00e6 lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod pr\u00e6ceperit illis super faciem orbis terrarum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:13",
"text": "Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordi\u00e6 su\u00e6 eas iusserit inveniri."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:14",
"text": "Ausculta h\u00e6c Iob: sta, et considera mirabilia Dei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:15",
"text": "Numquid scis quando pr\u00e6ceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium eius?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:16",
"text": "Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:17",
"text": "Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:18",
"text": "Tu forsitan cum eo fabricatus es c\u00e6los, qui solidissimi quasi \u00e6re fusi sunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:19",
"text": "Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:20",
"text": "Quis narrabit ei qu\u00e6 loquor? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:21",
"text": "At nunc non vident lucem: subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:22",
"text": "Ab Aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:23",
"text": "Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia et enarrari non potest."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 37,
"name": "Job 37:24",
"text": "Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes, qui sibi videntur esse sapientes. "
}
]
},
{
"chapter": 38,
"name": "Job 38",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:1",
"text": "Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:2",
"text": "Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:3",
"text": "Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:4",
"text": "Ubi eras quando ponebam fundamenta terr\u00e6? indica mihi si habes intelligentiam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:5",
"text": "Quis posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:6",
"text": "Super quo bases illius solidat\u00e6 sunt? aut quis demisit lapidem angularem eius,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:7",
"text": "Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:8",
"text": "Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:9",
"text": "Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infanti\u00e6 obvolverem?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:10",
"text": "Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:11",
"text": "Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:12",
"text": "Numquid post ortum tuum pr\u00e6cepisti diluculo, et ostendisti auror\u00e6 locum suum?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:13",
"text": "Et tenuisti concutiens extrema terr\u00e6, et excussisti impios ex ea?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:14",
"text": "Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:15",
"text": "Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:16",
"text": "Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:17",
"text": "Numquid apert\u00e6 sunt tibi port\u00e6 mortis, et ostia tenebrosa vidisti?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:18",
"text": "Numquid considerasti latitudinem terr\u00e6? indica mihi, si nosti, omnia,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:19",
"text": "In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:20",
"text": "Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:21",
"text": "Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:22",
"text": "Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:23",
"text": "Qu\u00e6 pr\u00e6paravi in tempus hostis, in diem pugn\u00e6 et belli?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:24",
"text": "Per quam viam spargitur lux, dividitur \u00e6stus super terram?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:25",
"text": "Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:26",
"text": "Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:27",
"text": "Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:28",
"text": "Quis est pluvi\u00e6 pater? vel quis genuit stillas roris?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:29",
"text": "De cuius utero egressa est glacies? et gelu de c\u00e6lo quis genuit?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:30",
"text": "In similitudinem lapidis aqu\u00e6 durantur, et superficies abyssi constringitur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:31",
"text": "Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:32",
"text": "Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terr\u00e6 consurgere facis?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:33",
"text": "Numquid nosti ordinem c\u00e6li, et pones rationem eius in terra?"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:34",
"text": "Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:35",
"text": "Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:36",
"text": "Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:37",
"text": "Quis enarrabit c\u00e6lorum rationem, et concentum c\u00e6li quis dormire faciet?"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:38",
"text": "Quando fundebatur pulvis in terra, et gleb\u00e6 compingebantur?"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:39",
"text": "Numquid capies le\u00e6n\u00e6 pr\u00e6dam, et animam catulorum eius implebis,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:40",
"text": "Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 38,
"name": "Job 38:41",
"text": "Quis pr\u00e6parat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos? "
}
]
},
{
"chapter": 39,
"name": "Job 39",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:1",
"text": "Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:2",
"text": "Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:3",
"text": "Incurvantur ad f\u0153tum, et pariunt, et rugitus emittunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:4",
"text": "Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:5",
"text": "Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:6",
"text": "Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula eius in terra salsuginis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:7",
"text": "Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:8",
"text": "Circumspicit montes pascu\u00e6 su\u00e6, et virentia qu\u00e6que perquirit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:9",
"text": "Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad pr\u00e6sepe tuum?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:10",
"text": "Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo? aut confringet glebas vallium post te?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:11",
"text": "Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius, et derelinques ei labores tuos?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:12",
"text": "Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:13",
"text": "Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:14",
"text": "Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:15",
"text": "Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:16",
"text": "Duratur ad filios suos quasi non sint sui, frustra laboravit nullo timore cogente."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:17",
"text": "Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:18",
"text": "Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:19",
"text": "Numquid pr\u00e6bebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:20",
"text": "Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium eius terror."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:21",
"text": "Terram ungula fodit, exultat audacter: in occursum pergit armatis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:22",
"text": "Contemnit pavorem, nec cedit gladio."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:23",
"text": "Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:24",
"text": "Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tub\u00e6 sonare clangorem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:25",
"text": "Ubi audierit buccinam, dicit: Vah, procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:26",
"text": "Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:27",
"text": "Numquid ad pr\u00e6ceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:28",
"text": "In petris manet, et in pr\u00e6ruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:29",
"text": "Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:30",
"text": "Pulli eius lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:31",
"text": "Et adiecit Dominus, et locutus est ad Iob:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:32",
"text": "Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:33",
"text": "Respondens autem Iob Domino, dixit:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:34",
"text": "Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 39,
"name": "Job 39:35",
"text": "Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam. "
}
]
},
{
"chapter": 40,
"name": "Job 40",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:1",
"text": "Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:2",
"text": "Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te: et indica mihi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:3",
"text": "Numquid irritum facies iudicium meum: et condemnabis me, ut te iustificeris?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:4",
"text": "Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:5",
"text": "Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:6",
"text": "Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:7",
"text": "Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:8",
"text": "Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:9",
"text": "Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:10",
"text": "Ecce, Behemoth, quem feci tecum, f\u0153num quasi bos comedet:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:11",
"text": "Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:12",
"text": "Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum eius perplexi sunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:13",
"text": "Ossa eius velut fistul\u00e6 \u00e6ris, cartilago illius quasi lamin\u00e6 ferre\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:14",
"text": "Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum, applicabit gladium eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:15",
"text": "Huic montes herbas ferunt: omnes besti\u00e6 agri ludent ibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:16",
"text": "Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:17",
"text": "Protegunt umbr\u00e6 umbram eius, circumdabunt eum salices torrentis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:18",
"text": "Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:19",
"text": "In oculis eius quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:20",
"text": "An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:21",
"text": "Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:22",
"text": "Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:23",
"text": "Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:24",
"text": "Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:25",
"text": "Concident eum amici, divident illum negotiatores?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:26",
"text": "Numquid implebis sagenas pelle eius, et gurgustium piscium capite illius?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:27",
"text": "Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 40,
"name": "Job 40:28",
"text": "Ecce, spes eius frustrabitur eum, et videntibus cunctis pr\u00e6cipitabitur. "
}
]
},
{
"chapter": 41,
"name": "Job 41",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:1",
"text": "Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:2",
"text": "Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt, mea sunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:3",
"text": "Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:4",
"text": "Quis revelabit faciem indumenti eius? et in medium oris eius quis intrabit?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:5",
"text": "Portas vultus eius quis aperiet? per gyrum dentium eius formido."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:6",
"text": "Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:7",
"text": "Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:8",
"text": "Una alteri adh\u00e6rebit, et tenentes se nequaquam separabuntur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:9",
"text": "Sternutatio eius splendor ignis, et oculi eius, ut palpebr\u00e6 diluculi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:10",
"text": "De ore eius lampades procedunt, sicut t\u00e6d\u00e6 ignis accens\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:11",
"text": "De naribus eius procedit fumus, sicut oll\u00e6 succens\u00e6 atque ferventis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:12",
"text": "Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:13",
"text": "In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius pr\u00e6cedit egestas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:14",
"text": "Membra carnium eius coh\u00e6rentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:15",
"text": "Cor eius indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:16",
"text": "Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:17",
"text": "Cum apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit neque hasta, neque thorax:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:18",
"text": "Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, \u00e6s."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:19",
"text": "Non fugabit eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fund\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:20",
"text": "Quasi stipulam \u00e6stimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:21",
"text": "Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:22",
"text": "Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:23",
"text": "Post eum lucebit semita, \u00e6stimabit abyssum quasi senescentem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:24",
"text": "Non est super terram potestas, qu\u00e6 comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 41,
"name": "Job 41:25",
"text": "Omne sublime videt, ipse est rex super universos filios superbi\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 42,
"name": "Job 42",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:1",
"text": "Respondens autem Iob Domino, dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:2",
"text": "Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:3",
"text": "Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et qu\u00e6 ultra modum excederent scientiam meam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:4",
"text": "Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:5",
"text": "Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:6",
"text": "Idcirco ipse me reprehendo, et ago p\u0153nitentiam in favilla et cinere."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:7",
"text": "Postquam autem locutus est Dominus verba h\u00e6c ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:8",
"text": "Sumite ergo vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Iob, et offerte holocaustum pro vobis: Iob autem servus meum orabit pro vobis: faciem eius suscipiam ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Iob."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:9",
"text": "Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:10",
"text": "Dominus quoque conversus est ad p\u0153nitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia qu\u00e6cumque fuerant Iob, duplicia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:11",
"text": "Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et univers\u00e6 sorores su\u00e6, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo eius: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:12",
"text": "Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille iuga boum, et mille asin\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:13",
"text": "Et fuerunt ei septem filii, et tres fili\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:14",
"text": "Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secund\u00e6 Cassiam, et nomen terti\u00e6 Cornustibii."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:15",
"text": "Non sunt autem invent\u00e6 mulieres specios\u00e6 sicut fili\u00e6 Iob in universa terra: deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 42,
"name": "Job 42:16",
"text": "Vixit autem Iob post h\u00e6c, centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem, et mortuus est senex, et plenus dierum. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Psalms",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Psalms 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Psalms 1:1",
"text": "Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilenti\u00e6 non sedit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Psalms 1:2",
"text": "Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Psalms 1:3",
"text": "Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia qu\u00e6cumque faciet, prosperabuntur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Psalms 1:4",
"text": "Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terr\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Psalms 1:5",
"text": "Ideo non resurgent impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Psalms 1:6",
"text": "Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:1",
"text": "Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:2",
"text": "Astiterunt reges terr\u00e6, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:3",
"text": "Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:4",
"text": "Qui habitat in c\u00e6lis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:5",
"text": "Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:6",
"text": "Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, pr\u00e6dicans pr\u00e6ceptum eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:7",
"text": "Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:8",
"text": "Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terr\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:9",
"text": "Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:10",
"text": "Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:11",
"text": "Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:12",
"text": "Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Psalms 2:13",
"text": "Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3:1",
"text": "Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3:2",
"text": "Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3:3",
"text": "Multi dicunt anim\u00e6 me\u00e6: Non est salus ipsi in Deo eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3:4",
"text": "Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3:5",
"text": "Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3:6",
"text": "Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3:7",
"text": "Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3:8",
"text": "Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Psalms 3:9",
"text": "Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:1",
"text": "In finem in carminibus, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:2",
"text": "Cum invocarem exaudivit me Deus iustiti\u00e6 me\u00e6: in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:3",
"text": "Filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et qu\u00e6ritis mendacium?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:4",
"text": "Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:5",
"text": "Irascimini, et nolite peccare: qu\u00e6 dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:6",
"text": "Sacrificate sacrificium iustiti\u00e6, et sperate in Domino. multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:7",
"text": "Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: dedisti l\u00e6titiam in corde meo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:8",
"text": "A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:9",
"text": "In pace in idipsum dormiam, et requiescam;"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Psalms 4:10",
"text": "Quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:1",
"text": "In finem pro ea, qu\u00e6 hereditatem consequitur, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:2",
"text": "Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:3",
"text": "Intende voci orationis me\u00e6, rex meus et Deus meus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:4",
"text": "Quoniam ad te orabo: Domine mane exaudies vocem meam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:5",
"text": "Mane astabo tibi et videbo: quoniam non Deus volens iniquitatem tu es."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:6",
"text": "Neque habitabit iuxta te malignus: neque permanebunt iniusti ante oculos tuos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:7",
"text": "Odisti omnes, qui operantur iniquitatem: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:8",
"text": "ego autem in multitudine misericordi\u00e6 tu\u00e6. Introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:9",
"text": "Domine deduc me in iustitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:10",
"text": "Quoniam non est in ore eorum veritas: cor eorum vanum est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:11",
"text": "Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, iudica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te Domine."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:12",
"text": "Et l\u00e6tentur omnes, qui sperant in te, in \u00e6ternum exultabunt: et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Psalms 5:13",
"text": "quoniam tu benedices iusto. Domine, ut scuto bon\u00e6 voluntatis tu\u00e6 coronasti nos. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:1",
"text": "In finem in carminibus, Psalmus David, pro octava."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:2",
"text": "Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:3",
"text": "Miserere mei Domine quoniam infirmus sum: sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:4",
"text": "Et anima mea turbata est valde: sed tu Domine usquequo?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:5",
"text": "Convertere Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:6",
"text": "Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:7",
"text": "Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:8",
"text": "Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:9",
"text": "Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:10",
"text": "Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Psalms 6:11",
"text": "Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:1",
"text": "Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:2",
"text": "Domine Deus meus in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:3",
"text": "Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:4",
"text": "Domine Deus meus si feci istud, si est iniquitas in manibus meis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:5",
"text": "Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:6",
"text": "Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:7",
"text": "Exurge Domine in ira tua: et exaltare in finibus inimicorum meorum. Et exurge Domine Deus meus in pr\u00e6cepto quod mandasti:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:8",
"text": "et synagoga populorum circumdabit te. Et propter hanc in altum regredere:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:9",
"text": "Dominus iudicat populos. Iudica me Domine secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam super me."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:10",
"text": "Consumetur nequitia peccatorum, et diriges iustum, scrutans corda et renes Deus. Iustum"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:11",
"text": "adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:12",
"text": "Deus iudex iustus, fortis, et patiens: numquid irascitur per singulos dies?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:13",
"text": "Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:14",
"text": "Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:15",
"text": "Ecce parturiit iniustitiam: concepit dolorem, et peperit iniquitatem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:16",
"text": "Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam, quam fecit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:17",
"text": "Convertetur dolor eius in caput eius: et in verticem ipsius iniquitas eius descendet."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Psalms 7:18",
"text": "Confitebor Domino secundum iustitiam eius: et psallam nomini Domini altissimi. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:1",
"text": "In finem pro torcularibus, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:2",
"text": "Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super c\u00e6los."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:3",
"text": "Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:4",
"text": "Quoniam videbo c\u00e6los tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, qu\u00e6 tu fundasti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:5",
"text": "Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:6",
"text": "Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:7",
"text": "et constituisti eum super opera manuum tuarum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:8",
"text": "Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:9",
"text": "Volucres c\u00e6li, et pisces maris, qui perambulant semitas maris."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Psalms 8:10",
"text": "Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:1",
"text": "In finem pro occultis filii, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:2",
"text": "Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:3",
"text": "L\u00e6tabor et exultabo in te: psallam nomini tuo Altissime,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:4",
"text": "In convertendo inimicum meum retrorsum: infirmabuntur, et peribunt a facie tua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:5",
"text": "Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam: sedisti super thronum qui iudicas iustitiam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:6",
"text": "Increpasti Gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in \u00e6ternum et in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:7",
"text": "Inimici defecerunt frame\u00e6 in finem: et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:8",
"text": "et Dominus in \u00e6ternum permanet. Paravit in iudicio thronum suum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:9",
"text": "et ipse iudicabit orbem terr\u00e6 in \u00e6quitate, iudicabit populos in iustitia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:10",
"text": "Et factus est Dominus refugium pauperi: adiutor in opportunitatibus, in tribulatione."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:11",
"text": "Et sperent in te qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti qu\u00e6rentes te Domine."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:12",
"text": "Psallite Domino, qui habitat in Sion: annunciate inter Gentes studia eius:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:13",
"text": "Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est: non est oblitus clamorem pauperum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:14",
"text": "Miserere mei Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:15",
"text": "Qui exaltas me de portis mortis, ut annunciem omnes laudationes tuas in portis fili\u00e6 Sion."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:16",
"text": "Exultabo in salutari tuo: infix\u00e6 sunt Gentes in interitu, quem fecerunt. In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:17",
"text": "Cognoscetur Dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:18",
"text": "Convertantur peccatores in infernum, omnes Gentes qu\u00e6 obliviscuntur Deum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:19",
"text": "Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:20",
"text": "Exurge Domine, non confortetur homo: iudicentur Gentes in conspectu tuo:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:21",
"text": "Constitue Domine legislatorem super eos: ut sciant Gentes quoniam homines sunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:22",
"text": "Ut quid Domine recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:23",
"text": "Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:24",
"text": "Quoniam laudatur peccator in desideriis anim\u00e6 su\u00e6: et iniquus benedicitur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:25",
"text": "Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem ir\u00e6 su\u00e6 non qu\u00e6ret."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:26",
"text": "Non est Deus in conspectu eius: inquinat\u00e6 sunt vi\u00e6 illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:27",
"text": "Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:28",
"text": "Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:29",
"text": "Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:30",
"text": "Oculi eius in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:31",
"text": "In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:32",
"text": "Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:33",
"text": "Exurge Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:34",
"text": "Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:35",
"text": "Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:36",
"text": "Contere brachium peccatoris et maligni: qu\u00e6retur peccatum illius, et non invenietur."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:37",
"text": "Dominus regnabit in \u00e6ternum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi: peribitis Gentes de terra illius."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:38",
"text": "Desiderium pauperum exaudivit Dominus: pr\u00e6parationem cordis eorum audivit auris tua."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 9,
"name": "Psalms 9:39",
"text": "Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Psalms 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Psalms 10:1",
"text": "In finem, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Psalms 10:2",
"text": "In Domino confido: quomodo dicitis anim\u00e6 me\u00e6: Transmigra in montem sicut passer?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Psalms 10:3",
"text": "Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Psalms 10:4",
"text": "Quoniam qu\u00e6 perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Psalms 10:5",
"text": "Dominus in templo sancto suo, Dominus in c\u00e6lo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebr\u00e6 eius interrogant filios hominum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Psalms 10:6",
"text": "Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Psalms 10:7",
"text": "Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Psalms 10:8",
"text": "Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: \u00e6quitatem vidit vultus eius. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11:1",
"text": "In finem pro octava, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11:2",
"text": "Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminut\u00e6 sunt veritates a filiis hominum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11:3",
"text": "Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa, in corde et corde locuti sunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11:4",
"text": "Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11:5",
"text": "Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11:6",
"text": "Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari: fiducialiter agam in eo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11:7",
"text": "Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terr\u00e6 purgatum septuplum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11:8",
"text": "Tu Domine servabis nos: et custodies nos a generatione hac in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Psalms 11:9",
"text": "In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Psalms 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Psalms 12:1",
"text": "In finem, Psalmus David. Usquequo Domine oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Psalms 12:2",
"text": "Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Psalms 12:3",
"text": "Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Psalms 12:4",
"text": "respice, et exaudi me Domine Deus meus. Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Psalms 12:5",
"text": "ne quando dicat inimicus meus: Pr\u00e6valui adversus eum. Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Psalms 12:6",
"text": "ego autem in misericordia tua speravi. Exultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Psalms 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Psalms 13:1",
"text": "In finem, Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Psalms 13:2",
"text": "Dominus de c\u00e6lo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Psalms 13:3",
"text": "Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Psalms 13:4",
"text": "Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Psalms 13:5",
"text": "Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Psalms 13:6",
"text": "Quoniam Dominus in generatione iusta est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Psalms 13:7",
"text": "Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis su\u00e6, exultabit Iacob, et l\u00e6tabitur Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Psalms 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Psalms 14:1",
"text": "Psalmus David. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Psalms 14:2",
"text": "Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Psalms 14:3",
"text": "Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua: Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Psalms 14:4",
"text": "Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum glorificat: Qui iurat proximo suo, et non decipit,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Psalms 14:5",
"text": "qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: Qui facit h\u00e6c, non movebitur in \u00e6ternum. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:1",
"text": "Tituli inscriptio ipsi David. Conserva me Domine, quoniam speravi in te."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:2",
"text": "Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:3",
"text": "Sanctis, qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates meas in eis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:4",
"text": "Multiplicat\u00e6 sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum eorum per labia mea."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:5",
"text": "Dominus pars hereditatis me\u00e6, et calicis mei: tu es, qui restitues hereditatem meam mihi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:6",
"text": "Funes ceciderunt mihi in pr\u00e6claris: etenim hereditas mea pr\u00e6clara est mihi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:7",
"text": "Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:8",
"text": "Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:9",
"text": "Propter hoc l\u00e6tatum est cor meum, et exultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:10",
"text": "Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vit\u00e6, adimplebis me l\u00e6titia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. "
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Psalms 15:11",
"text": ""
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:1",
"text": "Oratio David. Exaudi Domine iustitiam meam: intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:2",
"text": "De vultu tuo iudicium meum prodeat: oculi tui videant \u00e6quitates."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:3",
"text": "Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:4",
"text": "Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:5",
"text": "Perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moveantur vestigia mea."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:6",
"text": "Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:7",
"text": "Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:8",
"text": "A resistentibus dexter\u00e6 tu\u00e6 custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:9",
"text": "a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:10",
"text": "adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:11",
"text": "Proiicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:12",
"text": "Susceperunt me sicut leo paratus ad pr\u00e6dam: et sicut catulus leonis habitans in abditis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:13",
"text": "Exurge Domine, pr\u00e6veni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio, frameam tuam"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:14",
"text": "ab inimicis manus tu\u00e6. Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum: de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis: et dimiserunt reliquias suas parvulis suis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Psalms 16:15",
"text": "Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:1",
"text": "In finem puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici huius, in die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:2",
"text": "Diligam te Domine fortitudo mea:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:3",
"text": "Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum. Protector meus, et cornu salutis me\u00e6, et susceptor meus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:4",
"text": "Laudans invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:5",
"text": "Circumdederunt me dolores mortis: et torrentes iniquitatis conturbaverunt me."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:6",
"text": "Dolores inferni circumdederunt me: pr\u00e6occupaverunt me laquei mortis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:7",
"text": "In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus in conspectu eius, introivit in aures eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:8",
"text": "Commota est, et contremuit terra: fundamenta montium conturbata sunt, et commota sun, quoniam iratus est eis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:9",
"text": "Ascendit fumus in ira eius: et ignis a facie eius exarsit: carbones succensi sunt ab eo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:10",
"text": "Inclinavit c\u00e6los, et descendit: et caligo sub pedibus eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:11",
"text": "Et ascendit super cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:12",
"text": "Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:13",
"text": "Pr\u00e6 fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:14",
"text": "Et intonuit de c\u00e6lo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:15",
"text": "Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:16",
"text": "Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: Ab increpatione tua Domine, ab inspiratione spiritus ir\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:17",
"text": "Misit de summo, et accepit me: et assumpsit me de aquis multis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:18",
"text": "Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:19",
"text": "Pr\u00e6venerunt me in die afflictionis me\u00e6: et factus est Dominus protector meus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:20",
"text": "Et eduxit me in latitudinem: salvum me fecit, quoniam voluit me."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:21",
"text": "Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:22",
"text": "Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:23",
"text": "Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo: et iustitias eius non repuli a me."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:24",
"text": "Et ero immaculatus cum eo: et observabo me ab iniquitate mea."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:25",
"text": "Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:26",
"text": "Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:27",
"text": "et cum electo electus eris: et cum perverso perverteris."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:28",
"text": "Quoniam tu populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:29",
"text": "Quoniam tu illuminas lucernam meam Domine: Deus meus illumina tenebras meas."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:30",
"text": "Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:31",
"text": "Deus meus impolluta via eius: eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:32",
"text": "Quoniam quis deus pr\u00e6ter Dominum? aut quis Deus pr\u00e6ter Deum nostrum?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:33",
"text": "Deus qui pr\u00e6cinxit me virtute: et posuit immaculatam viam meam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:34",
"text": "Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:35",
"text": "Qui docet manus meas ad pr\u00e6lium: et posuisti, ut arcum \u00e6reum, brachia mea."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:36",
"text": "Et dedisti mihi protectionem salutis tu\u00e6: et dextera tua suscepit me: Et disciplina tua correxit me in finem: et disciplina tua ipsa me docebit."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:37",
"text": "Dilatasti gressus meos subtus me: et non sunt infirmata vestigia mea:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:38",
"text": "Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar donec deficiant."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:39",
"text": "Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:40",
"text": "Et pr\u00e6cinxisti me virtute ad bellum: et supplantasti insurgentes in me subtus me."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:41",
"text": "Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:42",
"text": "Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum: nec exaudivit eos."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:43",
"text": "Et comminuam eos, ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:44",
"text": "Eripies me de contradictionibus populi: constitues me in caput Gentium."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:45",
"text": "Populus, quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:46",
"text": "Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:47",
"text": "Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis me\u00e6."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:48",
"text": "Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:49",
"text": "Et ab insurgentibus in me exaltabis me: a viro iniquo eripies me."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:50",
"text": "Propterea confitebor tibi in nationibus Domine: et nomini tuo psalmum dicam,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 17,
"name": "Psalms 17:51",
"text": "Magnificans salutes regis eius, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius usque in s\u00e6culum. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:1",
"text": "In finem, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:2",
"text": "C\u00e6li enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annunciat firmamentum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:3",
"text": "Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:4",
"text": "Non sunt loquel\u00e6, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:5",
"text": "In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terr\u00e6 verba eorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:6",
"text": "In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: Exultavit ut gigas ad currendam viam,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:7",
"text": "a summo c\u00e6lo egressio eius: Et occursus eius usque ad summum eius: nec est qui se abscondat a calore eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:8",
"text": "Lex Domini immaculata convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam pr\u00e6stans parvulis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:9",
"text": "Iustiti\u00e6 Domini rect\u00e6, l\u00e6tificantes corda: pr\u00e6ceptum Domini lucidum; illuminans oculos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:10",
"text": "Timor Domini sanctus, permanens in s\u00e6culum s\u00e6culi: iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:11",
"text": "Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:12",
"text": "Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:13",
"text": "Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:14",
"text": "et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Psalms 18:15",
"text": "Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine adiutor meus, et redemptor meus. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:1",
"text": "In finem, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:2",
"text": "Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:3",
"text": "Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:4",
"text": "Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:5",
"text": "Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:6",
"text": "L\u00e6tabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:7",
"text": "Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de c\u00e6lo sancto suo: in potentatibus salus dexter\u00e6 eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:8",
"text": "Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:9",
"text": "Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Psalms 19:10",
"text": "Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:1",
"text": "In finem, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:2",
"text": "Domine in virtute tua l\u00e6tabitur rex: et super salutare tuum exultabit vehementer."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:3",
"text": "Desiderium cordis eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudasti eum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:4",
"text": "Quoniam pr\u00e6venisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:5",
"text": "Vitam petiit a te: et tribuisti ei longitudinem dierum in s\u00e6culum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:6",
"text": "Magna est gloria eius in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:7",
"text": "Quoniam dabis eum in benedictionem in s\u00e6culum s\u00e6culi: l\u00e6tificabis eum in gaudio cum vultu tuo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:8",
"text": "Quoniam rex sperat in Domino: et in misericordia Altissimi non commovebitur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:9",
"text": "Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: dextera tua inveniat omnes, qui te oderunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:10",
"text": "Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:11",
"text": "Fructum eorum de terra perdes: et semen eorum a filiis hominum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:12",
"text": "Quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia, qu\u00e6 non potuerunt stabilire."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:13",
"text": "Quoniam pones eos dorsum: in reliquiis tuis pr\u00e6parabis vultum eorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Psalms 20:14",
"text": "Exaltare Domine in virtute tua: cantabimus et psallemus virtutes tuas. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:1",
"text": "In finem pro susceptione matutina, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:2",
"text": "Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:3",
"text": "Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:4",
"text": "Tu autem in sancto habitas, Laus Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:5",
"text": "In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:6",
"text": "Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:7",
"text": "Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:8",
"text": "Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:9",
"text": "Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:10",
"text": "Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris me\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:11",
"text": "In te proiectus sum ex utero: de ventre matris me\u00e6 Deus meus es tu,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:12",
"text": "ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:13",
"text": "Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:14",
"text": "Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:15",
"text": "Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:16",
"text": "Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adh\u00e6sit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:17",
"text": "Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:18",
"text": "dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:19",
"text": "diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:20",
"text": "Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:21",
"text": "Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:22",
"text": "Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:23",
"text": "Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesi\u00e6 laudabo te."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:24",
"text": "Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:25",
"text": "Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:26",
"text": "Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:27",
"text": "Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:28",
"text": "Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terr\u00e6: Et adorabunt in conspectu eius univers\u00e6 famili\u00e6 Gentium."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:29",
"text": "Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:30",
"text": "Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terr\u00e6: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:31",
"text": "Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 21,
"name": "Psalms 21:32",
"text": "Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt c\u00e6li iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Psalms 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Psalms 22:1",
"text": "Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Psalms 22:2",
"text": "in loco pascu\u00e6 ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Psalms 22:3",
"text": "animam meam convertit. Deduxit me super semitas iustiti\u00e6, propter nomen suum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Psalms 22:4",
"text": "Nam, et si ambulavero in medio umbr\u00e6 mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus: ipsa me consolata sunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Psalms 22:5",
"text": "Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos, qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians quam pr\u00e6clarus est!"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Psalms 22:6",
"text": "Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vit\u00e6 me\u00e6: et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:1",
"text": "Prima sabbati, Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo eius: orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:2",
"text": "Quia ipse super maria fundavit eum: et super flumina pr\u00e6paravit eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:3",
"text": "Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:4",
"text": "Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:5",
"text": "Hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:6",
"text": "H\u00e6c est generatio qu\u00e6rentium eum, qu\u00e6rentium faciem Dei Iacob."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:7",
"text": "Attollite portas principes vestras, et elevamini port\u00e6 \u00e6ternales: et introibit rex glori\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:8",
"text": "Quis est iste rex glori\u00e6? Dominus fortis et potens: Dominus potens in pr\u00e6lio."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:9",
"text": "Attollite portas principes vestras, et elevamini port\u00e6 \u00e6ternales: et introibit rex glori\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Psalms 23:10",
"text": "Quis est iste rex glori\u00e6? Dominus virtutum ipse est rex glori\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:1",
"text": "In finem, Psalmus David. Ad te Domine levavi animam meam:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:2",
"text": "Deus meus in te confido, non erubescam:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:3",
"text": "Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:4",
"text": "Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:5",
"text": "Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:6",
"text": "Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, qu\u00e6 a s\u00e6culo sunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:7",
"text": "Delicta iuventutis me\u00e6, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:8",
"text": "Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:9",
"text": "Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:10",
"text": "Univers\u00e6 vi\u00e6 Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:11",
"text": "Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:12",
"text": "Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:13",
"text": "Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:14",
"text": "Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:15",
"text": "Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:16",
"text": "Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:17",
"text": "Tribulationes cordis mei multiplicat\u00e6 sunt: de necessitatibus meis erue me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:18",
"text": "Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:19",
"text": "Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:20",
"text": "Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:21",
"text": "Innocentes et recti adh\u00e6serunt mihi: quia sustinui te."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Psalms 24:22",
"text": "Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:1",
"text": "In finem, Psalmus David. Iudica me Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: et in Domino sperans non infirmabor."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:2",
"text": "Proba me Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:3",
"text": "Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: et complacui in veritate tua."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:4",
"text": "Non sedi cum concilio vanitatis: et cum iniqua gerentibus non introibo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:5",
"text": "Odivi ecclesiam malignantium: et cum impiis non sedebo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:6",
"text": "Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum Domine:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:7",
"text": "Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:8",
"text": "Domine dilexi decorem domus tu\u00e6, et locum habitationis glori\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:9",
"text": "Ne perdas cum impiis Deus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:10",
"text": "In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:11",
"text": "Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Psalms 25:12",
"text": "Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te Domine. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:1",
"text": "Psalmus David priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vit\u00e6 me\u00e6, a quo trepidabo?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:2",
"text": "Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:3",
"text": "Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me pr\u00e6lium, in hoc ego sperabo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:4",
"text": "Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vit\u00e6 me\u00e6: Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:5",
"text": "Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:6",
"text": "In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis: cantabo, et psalmum dicam Domino."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:7",
"text": "Exaudi Domine vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:8",
"text": "Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam Domine requiram."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:9",
"text": "Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus esto: ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:10",
"text": "Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:11",
"text": "Legem pone mihi Domine in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:12",
"text": "Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:13",
"text": "Credo videre bona Domini in terra viventium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Psalms 26:14",
"text": "Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27:1",
"text": "Psalmus ipsi David. Ad te Domine clamabo, Deus meus ne sileas a me: ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27:2",
"text": "Exaudi Domine vocem deprecationis me\u00e6 dum oro ad te: dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27:3",
"text": "Ne simul trahas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27:4",
"text": "Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis: redde retributionem eorum ipsis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27:5",
"text": "Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius destrues illos, et non \u00e6dificabis eos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27:6",
"text": "Benedictus Dominus: quoniam exaudivit vocem deprecationis me\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27:7",
"text": "Dominus adiutor meus, et protector meus: in ipso speravit cor meum, et adiutus sum. Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor ei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27:8",
"text": "Dominus fortitudo plebis su\u00e6: et protector salvationum christi sui est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Psalms 27:9",
"text": "Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tu\u00e6: et rege eos, et extolle illos usque in \u00e6ternum. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:1",
"text": "Psalmus David, In consummatione tabernaculi. Afferte Domino filii Dei: afferte Domino filios arietum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:2",
"text": "Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini eius: adorate Dominum in atrio sancto eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:3",
"text": "Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit: Dominus super aquas multas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:4",
"text": "Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:5",
"text": "Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:6",
"text": "Et comminuet eas tamquam vitulum Libani: et dilectus quemadmodum filius unicornium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:7",
"text": "Vox Domini intercidentis flammam ignis:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:8",
"text": "vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:9",
"text": "Vox Domini pr\u00e6parantis cervos, et revelabit condensa: et in templo eius omnes dicent gloriam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:10",
"text": "Dominus diluvium inhabitare facit: et sedebit Dominus rex in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Psalms 28:11",
"text": "Dominus virtutem populo suo dabit: Dominus benedicet populo suo in pace. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:1",
"text": "Psalmus Cantici In dedicatione domus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:2",
"text": "Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:3",
"text": "Domine Deus meus clamavi ad te, et sanasti me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:4",
"text": "Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:5",
"text": "Psallite Domino sancti eius: et confitemini memori\u00e6 sanctitatis eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:6",
"text": "Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum l\u00e6titia."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:7",
"text": "Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:8",
"text": "Domine in voluntate tua, pr\u00e6stitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:9",
"text": "Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:10",
"text": "Qu\u00e6 utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:11",
"text": "Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:12",
"text": "Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me l\u00e6titia:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Psalms 29:13",
"text": "Ut cantet tibi gloria mea: et non compungar: Domine Deus meus in \u00e6ternum confitebor tibi. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:1",
"text": "In finem, Psalmus David, pro extasi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:2",
"text": "In te Domine speravi non confundar in \u00e6ternum: in iustitia tua libera me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:3",
"text": "Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem: et in domum refugii, ut salvum me facias."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:4",
"text": "Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu: et propter nomen tuum deduces me, et enutries me."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:5",
"text": "Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi: quoniam tu es protector meus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:6",
"text": "In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me Domine Deus veritatis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:7",
"text": "Odisti observantes vanitates, supervacue. Ego autem in Domino speravi:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:8",
"text": "exultabo, et l\u00e6tabor in misericordia tua. Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:9",
"text": "Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:10",
"text": "Miserere mei Domine quoniam tribulor: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:11",
"text": "Quoniam defecit in dolore vita mea: et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea: et ossa mea conturbata sunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:12",
"text": "Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde: et timor notis meis. Qui videbant me, foras fugerunt a me:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:13",
"text": "oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:14",
"text": "quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu: In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:15",
"text": "Ego autem in te speravi Domine: dixi: Deus meus es tu:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:16",
"text": "in manibus tuis sortes me\u00e6. Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:17",
"text": "Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:18",
"text": "Domine non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:19",
"text": "muta fiant labia dolosa. Qu\u00e6 loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia, et in abusione."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:20",
"text": "Quam magna multitudo dulcedinis tu\u00e6 Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:21",
"text": "Abscondes eos in abscondito faciei tu\u00e6 a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:22",
"text": "Benedictus Dominus: quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:23",
"text": "Ego autem dixi in excessu mentis me\u00e6: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Ideo exaudisti vocem orationis me\u00e6, dum clamarem ad te."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:24",
"text": "Diligite Dominum omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "Psalms 30:25",
"text": "Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:1",
"text": "Ipsi David intellectus. Beati, quorum remiss\u00e6 sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:2",
"text": "Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:3",
"text": "Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:4",
"text": "Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in \u00e6rumna mea, dum configitur spina."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:5",
"text": "Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:6",
"text": "Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:7",
"text": "Tu es refugium meum a tribulatione, qu\u00e6 circumdedit me: exultatio mea erue me a circumdantibus me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:8",
"text": "Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:9",
"text": "Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:10",
"text": "Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Psalms 31:11",
"text": "L\u00e6tamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:1",
"text": "Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:2",
"text": "Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:3",
"text": "Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:4",
"text": "Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:5",
"text": "Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:6",
"text": "Verbo Domini c\u00e6li firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:7",
"text": "Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:8",
"text": "Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:9",
"text": "Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:10",
"text": "Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:11",
"text": "Consilium autem Domini in \u00e6ternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:12",
"text": "Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:13",
"text": "De c\u00e6lo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:14",
"text": "De pr\u00e6parato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:15",
"text": "Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:16",
"text": "Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis su\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:17",
"text": "Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis su\u00e6 non salvabitur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:18",
"text": "Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:19",
"text": "Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:20",
"text": "Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:21",
"text": "Quia in eo l\u00e6tabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "Psalms 32:22",
"text": "Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:1",
"text": "Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum et abiit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:2",
"text": "Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:3",
"text": "In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et l\u00e6tentur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:4",
"text": "Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen eius in idipsum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:5",
"text": "Exquisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:6",
"text": "Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestr\u00e6 non confundentur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:7",
"text": "Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum: et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:8",
"text": "Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:9",
"text": "Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:10",
"text": "Timete Dominum omnes sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:11",
"text": "Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:12",
"text": "Venite filii, audite me: timorem Domini docebo vos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:13",
"text": "Quis est homo qui vult vitam: diligit dies videre bonos?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:14",
"text": "Prohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:15",
"text": "Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:16",
"text": "Oculi Domini super iustos: et aures eius in preces eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:17",
"text": "Vultus autem Domini super facientes mala: ut perdat de terra memoriam eorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:18",
"text": "Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:19",
"text": "Iuxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:20",
"text": "Mult\u00e6 tribulationes iustorum: et de omnibus his liberabit eos Dominus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:21",
"text": "Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:22",
"text": "Mors peccatorum pessima: et qui oderunt iustum delinquent."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "Psalms 33:23",
"text": "Redimet Dominus animas servorum suorum: et non delinquent omnes qui sperant in eo. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:1",
"text": "Ipsi David. Iudica Domine nocentes me, expugna impugnantes me."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:2",
"text": "Apprehende arma et scutum: et exurge in adiutorium mihi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:3",
"text": "Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic anim\u00e6 me\u00e6: Salus tua ego sum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:4",
"text": "Confundantur et revereantur, qu\u00e6rentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:5",
"text": "Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:6",
"text": "Fiat via illorum tenebr\u00e6 et lubricum: et angelus Domini persequens eos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:7",
"text": "Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:8",
"text": "Veniat illi laqueus, quem ignorat: et captio, quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:9",
"text": "Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:10",
"text": "Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:11",
"text": "Surgentes testes iniqui, qu\u00e6 ignorabam interrogabant me."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:12",
"text": "Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem anim\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:13",
"text": "Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:14",
"text": "Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:15",
"text": "Et adversum me l\u00e6tati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:16",
"text": "Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:17",
"text": "Domine quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:18",
"text": "Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:19",
"text": "Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuunt oculis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:20",
"text": "Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terr\u00e6 loquentes, dolos cogitabant."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:21",
"text": "Et dilataverunt super me os suum: dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:22",
"text": "Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:23",
"text": "Exurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:24",
"text": "Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:25",
"text": "Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, anim\u00e6 nostr\u00e6: nec dicant: Devoravimus eum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:26",
"text": "Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:27",
"text": "Exultent et l\u00e6tentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 34,
"name": "Psalms 34:28",
"text": "Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam. "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:1",
"text": "In finem, servo Domini ipsi David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:2",
"text": "Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:3",
"text": "Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:4",
"text": "Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:5",
"text": "Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni vi\u00e6 non bon\u00e6, malitiam autem non odivit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:6",
"text": "Domine in c\u00e6lo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:7",
"text": "Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:8",
"text": "quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:9",
"text": "Inebriabuntur ab ubertate domus tu\u00e6: et torrente voluptatis tu\u00e6 potabis eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:10",
"text": "Quoniam apud te est fons vit\u00e6: et in lumine tuo videbimus lumen."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:11",
"text": "Pr\u00e6tende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:12",
"text": "Non veniat mihi pes superbi\u00e6: et manus peccatoris non moveat me."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 35,
"name": "Psalms 35:13",
"text": "Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:1",
"text": "Psalmus ipsi David. Noli \u00e6mulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:2",
"text": "Quoniam tamquam f\u0153num velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:3",
"text": "Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:4",
"text": "Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:5",
"text": "Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:6",
"text": "Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:7",
"text": "subditus esto Domino, et ora eum. Noli \u00e6mulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:8",
"text": "Desine ab ira, et derelinque furorem: noli \u00e6mulari ut maligneris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:9",
"text": "Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:10",
"text": "Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et qu\u00e6res locum eius, et non invenies."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:11",
"text": "Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:12",
"text": "Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:13",
"text": "Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:14",
"text": "Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut deiiciant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:15",
"text": "Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:16",
"text": "Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:17",
"text": "Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:18",
"text": "Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in \u00e6ternum erit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:19",
"text": "Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:20",
"text": "quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:21",
"text": "Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et tribuet."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:22",
"text": "Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:23",
"text": "Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:24",
"text": "Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:25",
"text": "Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius qu\u00e6rens panem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:26",
"text": "Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:27",
"text": "Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:28",
"text": "Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in \u00e6ternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:29",
"text": "Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in s\u00e6culum s\u00e6culi super eam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:30",
"text": "Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:31",
"text": "Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:32",
"text": "Considerat peccator iustum: et qu\u00e6rit mortificare eum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:33",
"text": "Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:34",
"text": "Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:35",
"text": "Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:36",
"text": "Et transivi, et ecce non erat: et qu\u00e6sivi eum, et non est inventus locus eius."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:37",
"text": "Custodi innocentiam, et vide \u00e6quitatem: quoniam sunt reliqui\u00e6 homini pacifico."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:38",
"text": "Iniusti autem disperibunt simul: reliqui\u00e6 impiorum interibunt."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:39",
"text": "Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 36,
"name": "Psalms 36:40",
"text": "Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo. "
}
]
},
{
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:1",
"text": "Psalmus David, in rememorationem de sabbato."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:2",
"text": "Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:3",
"text": "Quoniam sagitt\u00e6 tu\u00e6 infix\u00e6 sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:4",
"text": "Non est sanitas in carne mea a facie ir\u00e6 tu\u00e6: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:5",
"text": "Quoniam iniquitates me\u00e6 supergress\u00e6 sunt caput meum: et sicut onus grave gravat\u00e6 sunt super me."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:6",
"text": "Putruerunt et corrupt\u00e6 sunt cicatrices me\u00e6, a facie insipienti\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:7",
"text": "Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:8",
"text": "Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:9",
"text": "Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:10",
"text": "Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:11",
"text": "Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:12",
"text": "Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui qu\u00e6rebant animam meam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:13",
"text": "Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:14",
"text": "Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:15",
"text": "Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:16",
"text": "Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies me Domine Deus meus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:17",
"text": "Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:18",
"text": "Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:19",
"text": "Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: et cogitabo pro peccato meo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:20",
"text": "Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:21",
"text": "Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:22",
"text": "Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 37,
"name": "Psalms 37:23",
"text": "Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis me\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:1",
"text": "In finem, ipsi Idithun, Canticum David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:2",
"text": "Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:3",
"text": "Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:4",
"text": "Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:5",
"text": "Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:6",
"text": "Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:7",
"text": "Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:8",
"text": "Et nunc qu\u00e6 est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:9",
"text": "Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:10",
"text": "Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:11",
"text": "amove a me plagas tuas."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:12",
"text": "A fortitudine manus tu\u00e6 ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:13",
"text": "Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 38,
"name": "Psalms 38:14",
"text": "Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. "
}
]
},
{
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:1",
"text": "In finem, Psalmus ipsi David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:2",
"text": "Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:3",
"text": "Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseri\u00e6, et de luto f\u00e6cis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:4",
"text": "Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:5",
"text": "Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:6",
"text": "Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:7",
"text": "Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:8",
"text": "tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:9",
"text": "ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:10",
"text": "Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:11",
"text": "Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:12",
"text": "Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:13",
"text": "Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates me\u00e6, et non potui ut viderem. Multiplicat\u00e6 sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:14",
"text": "Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:15",
"text": "Confundantur et revereantur simul, qui qu\u00e6runt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:16",
"text": "Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:17",
"text": "Exultent et l\u00e6tentur super te omnes qu\u00e6rentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 39,
"name": "Psalms 39:18",
"text": "Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris. "
}
]
},
{
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:1",
"text": "In finem, Psalmus ipsi David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:2",
"text": "Beatus qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:3",
"text": "Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:4",
"text": "Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:5",
"text": "Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:6",
"text": "Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:7",
"text": "Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:8",
"text": "in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:9",
"text": "Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:10",
"text": "Etenim homo pacis me\u00e6, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:11",
"text": "Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:12",
"text": "In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:13",
"text": "Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 40,
"name": "Psalms 40:14",
"text": "Benedictus Dominus Deus Israel a s\u00e6culo, et usque in s\u00e6culum: fiat, fiat. "
}
]
},
{
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:1",
"text": "In finem, Intellectus filiis Core."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:2",
"text": "Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:3",
"text": "Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:4",
"text": "Fuerunt mihi lacrim\u00e6 me\u00e6 panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:5",
"text": "H\u00e6c recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad donum Dei: In voce exultationis, et confessionis: sonus epulantis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:6",
"text": "Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:7",
"text": "et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Iordanis, et Hermoniim a monte modico."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:8",
"text": "Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:9",
"text": "In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte canticum eius. Apud me oratio Deo vit\u00e6 me\u00e6,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:10",
"text": "dicam Deo: Susceptor meus es, Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:11",
"text": "Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei: Dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 41,
"name": "Psalms 41:12",
"text": "quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. "
}
]
},
{
"chapter": 42,
"name": "Psalms 42",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 42,
"name": "Psalms 42:1",
"text": "Psalmus David. Iudica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo, et doloso erue me."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 42,
"name": "Psalms 42:2",
"text": "Quia tu es Deus fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 42,
"name": "Psalms 42:3",
"text": "Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 42,
"name": "Psalms 42:4",
"text": "Et introibo ad altare Dei: ad Deum, qui l\u00e6tificat iuventutem meam. Confitebor tibi in cithara Deus Deus meus:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 42,
"name": "Psalms 42:5",
"text": "quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. "
},
{
"verse": 6,
"chapter": 42,
"name": "Psalms 42:6",
"text": ""
}
]
},
{
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:1",
"text": "In finem, Filiis Core ad intellectum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:2",
"text": "Deus auribus nostris audivimus: patres nostri annunciaverunt nobis. Opus, quod operatus es in diebus eorum: et in diebus antiquis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:3",
"text": "Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:4",
"text": "Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:5",
"text": "Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutes Iacob."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:6",
"text": "In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:7",
"text": "Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:8",
"text": "Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:9",
"text": "In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in s\u00e6culum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:10",
"text": "Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:11",
"text": "Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos, diripiebant sibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:12",
"text": "Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus dispersisti nos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:13",
"text": "Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:14",
"text": "Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:15",
"text": "Posuisti nos in similitudinem Gentibus: commotionem capitis in populis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:16",
"text": "Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei me\u00e6 cooperuit me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:17",
"text": "A voce exprobrantis, et obloquentis: a facie inimici, et persequentis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:18",
"text": "H\u00e6c omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:19",
"text": "Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:20",
"text": "Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:21",
"text": "Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:22",
"text": "Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die: \u00e6stimati sumus sicut oves occisionis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:23",
"text": "Exurge, quare obdormis Domine? exurge, et ne repellas in finem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:24",
"text": "Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopi\u00e6 nostr\u00e6 et tribulationis nostr\u00e6?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:25",
"text": "Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est in terra venter noster."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 43,
"name": "Psalms 43:26",
"text": "Exurge Domine, adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum. "
}
]
},
{
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:1",
"text": "In finem, pro iis, qui commutabuntur, filiis Core, ad intellectum, Canticum pro dilecto."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:2",
"text": "Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scrib\u00e6, velociter scribentis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:3",
"text": "Speciosus forma pr\u00e6 filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:4",
"text": "Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:5",
"text": "Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, Propter veritatem et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:6",
"text": "Sagitt\u00e6 tu\u00e6 acut\u00e6, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:7",
"text": "Sedes tua Deus in s\u00e6culum s\u00e6culi: virga directionis virga regni tui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:8",
"text": "Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus Deus tuus oleo l\u00e6titi\u00e6 pr\u00e6 consortibus tuis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:9",
"text": "Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:10",
"text": "fili\u00e6 regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumdata varietate."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:11",
"text": "Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:12",
"text": "Et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:13",
"text": "Et fili\u00e6 Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:14",
"text": "Omnis gloria eius fili\u00e6 regis ab intus, in fimbriis aureis"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:15",
"text": "circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam: proxim\u00e6 eius afferentur tibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:16",
"text": "Afferentur in l\u00e6titia et exultatione: adducentur in templum regis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:17",
"text": "Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 44,
"name": "Psalms 44:18",
"text": "Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem. Propterea populi confitebuntur tibi in \u00e6ternum: et in s\u00e6culum s\u00e6culi. "
}
]
},
{
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:1",
"text": "In finem, filiis Core pro arcanis, Psalmus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:2",
"text": "Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, qu\u00e6 invenerunt nos nimis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:3",
"text": "Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:4",
"text": "Sonuerunt, et turbat\u00e6 sunt aqu\u00e6 eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:5",
"text": "Fluminis impetus l\u00e6tificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:6",
"text": "Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:7",
"text": "Conturbat\u00e6 sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:8",
"text": "Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:9",
"text": "Venite, et videte opera Domini, qu\u00e6 posuit prodigia super terram:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:10",
"text": "auferens bella usque ad finem terr\u00e6. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:11",
"text": "Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 45,
"name": "Psalms 45:12",
"text": "Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. "
}
]
},
{
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:1",
"text": "In finem, pro filiis Core Psalmus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:2",
"text": "Omnes Gentes plaudite manibus: iubilate Deo in voce exultationis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:3",
"text": "Quoniam Dominus excelsus, terribilis: Rex magnus super omnem terram."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:4",
"text": "Subiecit populos nobis: et gentes sub pedibus nostris."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:5",
"text": "Elegit nobis hereditatem suam: speciem Iacob, quam dilexit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:6",
"text": "Ascendit Deus in iubilo: et Dominus in voce tub\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:7",
"text": "Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:8",
"text": "Quoniam Rex omnis terr\u00e6 Deus: psallite sapienter."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:9",
"text": "Regnabit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 46,
"name": "Psalms 46:10",
"text": "Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham: quoniam dii fortes terr\u00e6, vehementer elevati sunt. "
}
]
},
{
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:1",
"text": "Psalmus Cantici filiis Core secunda sabbati."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:2",
"text": "Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:3",
"text": "Fundatur exultatione univers\u00e6 terr\u00e6 mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:4",
"text": "Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:5",
"text": "Quoniam ecce reges terr\u00e6 congregati sunt: convenerunt in unum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:6",
"text": "Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:7",
"text": "tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:8",
"text": "in spiritu vehementi conteres naves Tharsis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:9",
"text": "Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:10",
"text": "Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:11",
"text": "Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terr\u00e6: iustitia plena est dextera tua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:12",
"text": "L\u00e6tetur mons Sion, et exultent fili\u00e6 Iud\u00e6, propter iudicia tua Domine."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:13",
"text": "Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:14",
"text": "Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 47,
"name": "Psalms 47:15",
"text": "Quoniam hic est Deus, Deus noster in \u00e6ternum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi: ipse reget nos in s\u00e6cula. "
}
]
},
{
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:1",
"text": "In finem, filiis Core Psalmus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:2",
"text": "Audite h\u00e6c omnes Gentes: auribus percipite omnes, qui habitatis orbem:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:3",
"text": "Quique terrigen\u00e6, et filii hominum: simul in unum dives et pauper."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:4",
"text": "Os meum loquetur sapientiam: et meditatio cordis mei prudentiam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:5",
"text": "Inclinabo in parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:6",
"text": "Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:7",
"text": "Qui confidunt in virtute sua: et in multitudine divitiarum suarum gloriantur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:8",
"text": "Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:9",
"text": "Et pretium redemptionis anim\u00e6 su\u00e6: et laborabit in \u00e6ternum,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:10",
"text": "et vivet adhuc in finem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:11",
"text": "Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens, et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:12",
"text": "et sepulchra eorum domus illorum in \u00e6ternum. Tabernacula eorum in progenie, et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:13",
"text": "Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:14",
"text": "H\u00e6c via illorum scandalum ipsis: et postea in ore suo complacebunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:15",
"text": "Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum iusti in matutino: et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:16",
"text": "Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:17",
"text": "Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus eius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:18",
"text": "Quoniam cum interierit, non sumet omnia: neque descendet cum eo gloria eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:19",
"text": "Quia anima eius in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:20",
"text": "Introibit usque in progenies patrum suorum: et usque in \u00e6ternum non videbit lumen."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 48,
"name": "Psalms 48:21",
"text": "Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. "
}
]
},
{
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:1",
"text": "Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:2",
"text": "ex Sion species decoris eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:3",
"text": "Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:4",
"text": "Advocabit c\u00e6lum desursum: et terram discernere populum suum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:5",
"text": "Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:6",
"text": "Et annunciabunt c\u00e6li iustitiam eius: quoniam Deus iudex est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:7",
"text": "Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:8",
"text": "Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:9",
"text": "Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:10",
"text": "Quoniam me\u00e6 sunt omnes fer\u00e6 silvarum, iumenta in montibus et boves."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:11",
"text": "Cognovi omnia volatilia c\u00e6li: et pulchritudo agri mecum est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:12",
"text": "Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terr\u00e6, et plenitudo eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:13",
"text": "Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:14",
"text": "Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:15",
"text": "Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:16",
"text": "Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:17",
"text": "Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:18",
"text": "Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:19",
"text": "Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:20",
"text": "Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tu\u00e6 ponebas scandalum:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:21",
"text": "h\u00e6c fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:22",
"text": "Intelligite h\u00e6c qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 49,
"name": "Psalms 49:23",
"text": "Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei. "
}
]
},
{
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:1",
"text": "In finem, Psalmus David,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:2",
"text": "Cum venit ad eum Nathan Propheta, quando intravit ad Bethsabee."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:3",
"text": "Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:4",
"text": "Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:5",
"text": "Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:6",
"text": "Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:7",
"text": "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:8",
"text": "Ecce enim veritatem dilexisti: incerta, et occulta sapienti\u00e6 tu\u00e6 manifestasti mihi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:9",
"text": "Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:10",
"text": "Auditui meo dabis gaudium et l\u00e6titiam: et exultabunt ossa humiliata."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:11",
"text": "Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:12",
"text": "Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:13",
"text": "Ne proiicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:14",
"text": "Redde mihi l\u00e6titiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:15",
"text": "Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:16",
"text": "Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis me\u00e6: et exultabit lingua mea iustitiam tuam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:17",
"text": "Domine, labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:18",
"text": "Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:19",
"text": "Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:20",
"text": "Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: ut \u00e6dificentur muri Ierusalem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 50,
"name": "Psalms 50:21",
"text": "Tunc acceptabis sacrificium iustiti\u00e6, oblationes, et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos. "
}
]
},
{
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:1",
"text": "In finem, Intellectus David,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:2",
"text": "Cum venit Doeg Idum\u00e6us, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:3",
"text": "Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:4",
"text": "Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:5",
"text": "Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui \u00e6quitatem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:6",
"text": "Dilexisti omnia verba pr\u00e6cipitationis, lingua dolosa."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:7",
"text": "Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:8",
"text": "Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:9",
"text": "ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et pr\u00e6valuit in vanitate sua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:10",
"text": "Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in \u00e6ternum: et in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 51,
"name": "Psalms 51:11",
"text": "Confitebor tibi in s\u00e6culum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. "
}
]
},
{
"chapter": 52,
"name": "Psalms 52",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 52,
"name": "Psalms 52:1",
"text": "In finem, Pro Maeleth intelligenti\u00e6 David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 52,
"name": "Psalms 52:2",
"text": "Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus: non est qui faciat bonum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 52,
"name": "Psalms 52:3",
"text": "Deus de c\u00e6lo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens, aut requirens Deum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 52,
"name": "Psalms 52:4",
"text": "Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 52,
"name": "Psalms 52:5",
"text": "Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 52,
"name": "Psalms 52:6",
"text": "Deum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 52,
"name": "Psalms 52:7",
"text": "Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis su\u00e6, exultabit Iacob, et l\u00e6tabitur Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53:1",
"text": "In finem, In carminibus intellectus David,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53:2",
"text": "Cum venissent Ziph\u00e6i, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53:3",
"text": "Deus in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua iudica me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53:4",
"text": "Deus exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53:5",
"text": "Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes qu\u00e6sierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53:6",
"text": "Ecce enim Deus adiuvat me: et Dominus susceptor est anim\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53:7",
"text": "Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53:8",
"text": "Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo Domine: quoniam bonum est:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 53,
"name": "Psalms 53:9",
"text": "Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus. "
}
]
},
{
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:1",
"text": "In finem, In carminibus intellectus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:2",
"text": "Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:3",
"text": "intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:4",
"text": "a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:5",
"text": "Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:6",
"text": "Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebr\u00e6:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:7",
"text": "Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columb\u00e6, et volabo, et requiescam?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:8",
"text": "Ecce elongavi fugiens: et mansi in solitudine."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:9",
"text": "Expectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:10",
"text": "Pr\u00e6cipita Domine, divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:11",
"text": "Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas: et labor in medio eius,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:12",
"text": "et iniustitia. Et non defecit de plateis eius usura et dolus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:13",
"text": "Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:14",
"text": "Tu vero homo unanimis: dux meus, et notus meus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:15",
"text": "Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:16",
"text": "Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes: Quoniam nequiti\u00e6 in habitaculis eorum: in medio eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:17",
"text": "Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus salvabit me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:18",
"text": "Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo: et exaudiet vocem meam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:19",
"text": "Redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:20",
"text": "Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante s\u00e6cula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:21",
"text": "extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum eius,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:22",
"text": "divisi sunt ab ira vultus eius: et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:23",
"text": "Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in \u00e6ternum fluctuationem iusto."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 54,
"name": "Psalms 54:24",
"text": "Tu vero Deus deduces eos, in puteum interitus. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te Domine. "
}
]
},
{
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:1",
"text": "In finem, Pro populo, qui a Sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:2",
"text": "Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:3",
"text": "Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:4",
"text": "Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:5",
"text": "In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:6",
"text": "Tota die verba mea execrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum, in malum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:7",
"text": "Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:8",
"text": "pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:9",
"text": "Deus, vitam meam annunciavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, Sicut et in promissione tua:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:10",
"text": "tunc convertentur inimici mei retrorsum: In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:11",
"text": "In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:12",
"text": "In me sunt Deus vota tua, qu\u00e6 reddam, laudationes tibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 55,
"name": "Psalms 55:13",
"text": "Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium. "
}
]
},
{
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:1",
"text": "In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:2",
"text": "Miserere mei Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:3",
"text": "Clamabo ad Deum altissimum: Deum qui benefecit mihi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:4",
"text": "Misit de c\u00e6lo, et liberavit me: dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:5",
"text": "et eripuit animam meam de medio catulorum leonum: dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagitt\u00e6: et lingua eorum gladius acutus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:6",
"text": "Exaltare super c\u00e6los Deus: et in omnem terram gloria tua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:7",
"text": "Laqueum paraverunt pedibus meis: et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam: et inciderunt in eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:8",
"text": "Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:9",
"text": "Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara: exurgam diluculo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:10",
"text": "Confitebor tibi in populis Domine: et psalmum dicam tibi in gentibus:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:11",
"text": "Quoniam magnificata est usque ad c\u00e6los misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 56,
"name": "Psalms 56:12",
"text": "Exaltare super c\u00e6los Deus: et super omnem terram gloria tua. "
}
]
},
{
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:1",
"text": "In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:2",
"text": "Si vere utique iustitiam loquimini: recta iudicate filii hominum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:3",
"text": "Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestr\u00e6 concinnant."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:4",
"text": "Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:5",
"text": "Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surd\u00e6, et obturantis aures suas,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:6",
"text": "Qu\u00e6 non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:7",
"text": "Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:8",
"text": "Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:9",
"text": "Sicut cera, qu\u00e6 fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:10",
"text": "Priusquam intelligerent spin\u00e6 vestr\u00e6 rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:11",
"text": "L\u00e6tabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 57,
"name": "Psalms 57:12",
"text": "Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra. "
}
]
},
{
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:1",
"text": "In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:2",
"text": "Eripe me de inimicis meis Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:3",
"text": "Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:4",
"text": "Quia ecce ceperunt animam meam: irruerunt in me fortes."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:5",
"text": "Neque iniquitas mea, neque peccatum meum Domine: sine iniquitate cucurri, et direxi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:6",
"text": "Exurge in occursum meum, et vide: et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel, Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:7",
"text": "Convertentur ad vesperam: et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:8",
"text": "Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:9",
"text": "Et tu Domine deridebis eos: ad nihilum deduces omnes gentes."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:10",
"text": "Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:11",
"text": "Deus meus misericordia eius pr\u00e6veniet me."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:12",
"text": "Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos: nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua: et depone eos protector meus Domine:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:13",
"text": "Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum: et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:14",
"text": "in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Iacob: et finium terr\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:15",
"text": "Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:16",
"text": "Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:17",
"text": "Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exultabo mane misericordiam tuam. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum, in die tribulationis me\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 58,
"name": "Psalms 58:18",
"text": "Adiutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor meus es: Deus meus misericordia mea. "
}
]
},
{
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:1",
"text": "In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:2",
"text": "cum succendit Mesopotamiam Syri\u00e6, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idum\u00e6am in valle Salinarum duodecim millia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:3",
"text": "Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:4",
"text": "Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:5",
"text": "Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:6",
"text": "Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:7",
"text": "salvum fac dextera tua, et exaudi me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:8",
"text": "Deus locutus est in sancto suo: L\u00e6tabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:9",
"text": "Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:10",
"text": "Moab olla spei me\u00e6. In Idum\u00e6am extendam calceamentum meum: mihi alienigen\u00e6 subditi sunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:11",
"text": "Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idum\u00e6am?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:12",
"text": "Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:13",
"text": "Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 59,
"name": "Psalms 59:14",
"text": "In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. "
}
]
},
{
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60:1",
"text": "In finem, In hymnis David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60:2",
"text": "Exaudi Deus deprecationem meam: intende orationi me\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60:3",
"text": "A finibus terr\u00e6 ad te clamavi: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Deduxisti me,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60:4",
"text": "quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60:5",
"text": "Inhabitabo in tabernaculo tuo in s\u00e6cula: protegar in velamento alarum tuarum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60:6",
"text": "Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam: dedisti hereditatem timentibus nomen tuum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60:7",
"text": "Dies super dies regis adiicies: annos eius usque in diem generationis et generationis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60:8",
"text": "Permanet in \u00e6ternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem eius quis requiret?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 60,
"name": "Psalms 60:9",
"text": "Sic psalmum dicam nomini tuo in s\u00e6culum s\u00e6culi: ut reddam vota mea de die in diem. "
}
]
},
{
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:1",
"text": "In finem, Pro Idithun, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:2",
"text": "Nonne Deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:3",
"text": "Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus: susceptor meus, non movebor amplius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:4",
"text": "Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos: tamquam parieti inclinato et maceri\u00e6 depuls\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:5",
"text": "Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:6",
"text": "Verumtamen Deo subiecta esto anima mea: quoniam ab ipso patientia mea."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:7",
"text": "Quia ipse Deus meus, et salvator meus: adiutor meus, non emigrabo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:8",
"text": "In Deo salutare meum, et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:9",
"text": "Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:10",
"text": "Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:11",
"text": "Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: diviti\u00e6 si affluant, nolite cor apponere."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:12",
"text": "Semel locutus est Deus, duo h\u00e6c audivi, quia potestas Dei est,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 61,
"name": "Psalms 61:13",
"text": "et tibi Domine misericordia: quia tu reddes unicuique iuxta opera sua. "
}
]
},
{
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:1",
"text": "Psalmus David, Cum esset in deserto Idum\u00e6\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:2",
"text": "Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:3",
"text": "In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:4",
"text": "Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:5",
"text": "Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:6",
"text": "Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:7",
"text": "Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:8",
"text": "quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:9",
"text": "adh\u00e6sit anima mea post te: me suscepit dextera tua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:10",
"text": "Ipsi vero in vanum qu\u00e6sierunt animam meam, introibunt in inferiora terr\u00e6:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:11",
"text": "tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 62,
"name": "Psalms 62:12",
"text": "Rex vero l\u00e6tabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua. "
}
]
},
{
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:1",
"text": "In finem, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:2",
"text": "Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:3",
"text": "Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:4",
"text": "Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:5",
"text": "ut sagittent in occultis immaculatum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:6",
"text": "Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:7",
"text": "Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:8",
"text": "et exaltabitur Deus. Sagitt\u00e6 parvulorum fact\u00e6 sunt plag\u00e6 eorum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:9",
"text": "et infirmat\u00e6 sunt contra eos lingu\u00e6 eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:10",
"text": "et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 63,
"name": "Psalms 63:11",
"text": "L\u00e6tabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. "
}
]
},
{
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:1",
"text": "In finem, Psalmus David, Canticum Hieremi\u00e6, et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:2",
"text": "Te decet hymnus Deus in Sion: et tibi reddetur votum in Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:3",
"text": "Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:4",
"text": "Verba iniquorum pr\u00e6valuerunt super nos: et impietatibus nostris tu propitiaberis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:5",
"text": "Beatus, quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tu\u00e6: sanctum est templum tuum,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:6",
"text": "mirabile in \u00e6quitate. Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terr\u00e6, et in mari longe."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:7",
"text": "Pr\u00e6parans montes in virtute tua, accinctus potentia:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:8",
"text": "qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius. Turbabuntur gentes,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:9",
"text": "et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: exitus matutini et vespere delectabis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:10",
"text": "Visitasti terram et inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum: quoniam ita est pr\u00e6paratio eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:11",
"text": "Rivos eius inebria, multiplica genimina eius: in stillicidiis eius l\u00e6tabitur germinans."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:12",
"text": "Benedices coron\u00e6 anni benignitatis tu\u00e6: et campi tui replebuntur ubertate."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:13",
"text": "Pinguescent speciosa deserti: et exultatione colles accingentur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 64,
"name": "Psalms 64:14",
"text": "Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent. "
}
]
},
{
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:1",
"text": "In finem, Canticum Psalmi resurrectionis. Iubilate Deo omnis terra,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:2",
"text": "psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:3",
"text": "Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine! in multitudine virtutis tu\u00e6 mentientur tibi inimici tui."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:4",
"text": "Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:5",
"text": "Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:6",
"text": "Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi l\u00e6tabimur in ipso."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:7",
"text": "Qui dominatur in virtute sua in \u00e6ternum, oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:8",
"text": "Benedicite Gentes Deum nostrum: et auditam facite vocem laudis eius,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:9",
"text": "Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:10",
"text": "Quoniam probasti nos Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:11",
"text": "Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:12",
"text": "imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam: et eduxisti nos in refrigerium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:13",
"text": "Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:14",
"text": "qu\u00e6 distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum, in tribulatione mea."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:15",
"text": "Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram tibi boves cum hircis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:16",
"text": "Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit anim\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:17",
"text": "Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:18",
"text": "Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:19",
"text": "Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis me\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 65,
"name": "Psalms 65:20",
"text": "Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. "
}
]
},
{
"chapter": 66,
"name": "Psalms 66",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 66,
"name": "Psalms 66:1",
"text": "In finem, In hymnis, Psalmus Cantici David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 66,
"name": "Psalms 66:2",
"text": "Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 66,
"name": "Psalms 66:3",
"text": "Ut cognascamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 66,
"name": "Psalms 66:4",
"text": "Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 66,
"name": "Psalms 66:5",
"text": "L\u00e6tentur et exultent gentes: quoniam iudicas populos in \u00e6quitate, et gentes in terra dirigis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 66,
"name": "Psalms 66:6",
"text": "Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 66,
"name": "Psalms 66:7",
"text": "terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 66,
"name": "Psalms 66:8",
"text": "benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terr\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:1",
"text": "In finem, Psalmus Cantici ipsi David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:2",
"text": "Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a facie eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:3",
"text": "Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:4",
"text": "Et iusti epulentur, et exultent in conspectu Dei: et delectentur in l\u00e6titia."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:5",
"text": "Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Exultate in conspectu eius, turbabuntur a facie eius,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:6",
"text": "patris orphanorum, et iudicis viduarum. Deus in loco sancto suo:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:7",
"text": "Deus qui inhabitare facit unius moris in domo: Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:8",
"text": "Deus cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:9",
"text": "Terra mota est, etenim c\u00e6li distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:10",
"text": "Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tu\u00e6: et infirmata est, tu vero perfecisti eam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:11",
"text": "Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:12",
"text": "Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:13",
"text": "Rex virtutum dilecti dilecti: et speciei domus dividere spolia."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:14",
"text": "Si dormiatis inter medios cleros, penn\u00e6 columb\u00e6 deargentat\u00e6, et posteriora dorsi eius in pallore auri."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:15",
"text": "Dum discernit c\u00e6lestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:16",
"text": "mons Dei, mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:17",
"text": "ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:18",
"text": "Currus Dei decem millibus multiplex, millia l\u00e6tantium: Dominus in eis in Sina in sancto."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:19",
"text": "Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:20",
"text": "Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:21",
"text": "Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini Domini exitus mortis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:22",
"text": "Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: verticem capilli perambulantium in delictis suis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:23",
"text": "Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:24",
"text": "Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:25",
"text": "Viderunt ingressus tuos Deus, ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:26",
"text": "Pr\u00e6venerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:27",
"text": "In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:28",
"text": "Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu. Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:29",
"text": "Manda Deus virtuti tu\u00e6: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:30",
"text": "A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:31",
"text": "Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos, qui probati sunt argento. Dissipa gentes, qu\u00e6 bella volunt:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:32",
"text": "venient legati ex \u00c6gypto: \u00c6thiopia pr\u00e6veniet manus eius Deo."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:33",
"text": "Regna terr\u00e6, cantate Deo: psallite Domino: psallite Deo."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:34",
"text": "qui ascendit super c\u00e6lum c\u00e6li, ad Orientem. Ecce dabit voci su\u00e6 vocem virtutis,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:35",
"text": "date gloriam Deo super Israel, magnificentia eius, et virtus eius in nubibus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 67,
"name": "Psalms 67:36",
"text": "Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi su\u00e6, benedictus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:1",
"text": "In finem, pro iis, qui commutabuntur, David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:2",
"text": "Salvum me fac Deus: quoniam intraverunt aqu\u00e6 usque ad animam meam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:3",
"text": "Infixus sum in limo profundi: et non est substantia. Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:4",
"text": "Laboravi clamans, rauc\u00e6 fact\u00e6 sunt fauces me\u00e6: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:5",
"text": "Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste: qu\u00e6 non rapui, tunc exolvebam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:6",
"text": "Deus tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:7",
"text": "Non erubescant in me qui expectant te Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me qui qu\u00e6runt te, Deus Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:8",
"text": "Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit confusio faciem meam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:9",
"text": "Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris me\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:10",
"text": "Quoniam zelus domus tu\u00e6 comedit me: et opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:11",
"text": "Et operui in ieiunio animam meam: et factum est in opprobrium mihi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:12",
"text": "Et posui vestimentum meum cilicium: et factus sum illis in parabolam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:13",
"text": "Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: et in me psallebant qui bibebant vinum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:14",
"text": "Ego vero orationem meam ad te Domine: tempus beneplaciti Deus. In multitudine misericordi\u00e6 tu\u00e6 exaudi me, in veritate salutis tu\u00e6:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:15",
"text": "Eripe me de luto, ut non infigar: libera me ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:16",
"text": "Non me demergat tempestas aqu\u00e6, neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:17",
"text": "Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:18",
"text": "Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:19",
"text": "Intende anim\u00e6 me\u00e6, et libera eam: propter inimicos meos eripe me."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:20",
"text": "Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:21",
"text": "In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, improperium expectavit cor meum et miseriam. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:22",
"text": "Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:23",
"text": "Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:24",
"text": "Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:25",
"text": "Effunde super eos iram tuam: et furor ir\u00e6 tu\u00e6 comprehendat eos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:26",
"text": "Fiat habitatio eorum deserta: et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:27",
"text": "Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:28",
"text": "Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: et non intrent in iustitiam tuam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:29",
"text": "Deleantur de Libro viventium: et cum iustis non scribantur."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:30",
"text": "Ego sum pauper et dolens: salus tua Deus suscepit me."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:31",
"text": "Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:32",
"text": "Et placebit Deo super vitulum novellum: cornua producentem et ungulas."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:33",
"text": "Videant pauperes et l\u00e6tentur: qu\u00e6rite Deum, et vivet anima vestra:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:34",
"text": "Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non despexit."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:35",
"text": "Laudent illum c\u00e6li et terra, mare, et omnia reptilia in eis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:36",
"text": "Quoniam Deus salvam faciet Sion: et \u00e6dificabuntur civitates Iuda. Et inhabitabunt ibi, et hereditate acquirent eam."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 68,
"name": "Psalms 68:37",
"text": "Et semen servorum eius possidebit eam, et qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea. "
}
]
},
{
"chapter": 69,
"name": "Psalms 69",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 69,
"name": "Psalms 69:1",
"text": "In finem, Psalmus David, In rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 69,
"name": "Psalms 69:2",
"text": "Deus in adiutorium meum intende: Domine ad adiuvandum me festina."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 69,
"name": "Psalms 69:3",
"text": "Confundantur, et revereantur, qui qu\u00e6runt animam meam:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 69,
"name": "Psalms 69:4",
"text": "Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 69,
"name": "Psalms 69:5",
"text": "Exultent et l\u00e6tentur in te omnes qui qu\u00e6runt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 69,
"name": "Psalms 69:6",
"text": "Ego vero egenus, et pauper sum: Deus adiuva me. Adiutor meus, et liberator meus es tu: Domine ne moreris. "
}
]
},
{
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:1",
"text": "Psalmus David, Filiorum Ionadab, et priorum captivorum. In te Domine speravi, non confundar in \u00e6ternum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:2",
"text": "in iustitia tua libera me, et eripe me. Inclina ad me aurem tuam, et salva me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:3",
"text": "Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum: ut salvum me facias, Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:4",
"text": "Deus meus eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:5",
"text": "Quoniam tu es patientia mea Domine: Domine spes mea a iuventute mea."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:6",
"text": "In te confirmatus sum ex utero: de ventre matris me\u00e6 tu es protector meus: In te cantatio mea semper:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:7",
"text": "tamquam prodigium factus sum multis: et tu adiutor fortis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:8",
"text": "Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam: tota die magnitudinem tuam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:9",
"text": "Ne proiicias me in tempore senectutis: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:10",
"text": "Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:11",
"text": "Dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum: quia non est qui eripiat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:12",
"text": "Deus ne elongeris a me: Deus meus in auxilium meum respice."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:13",
"text": "Confundantur, et deficiant detrahentes anim\u00e6 me\u00e6: operiantur confusione, et pudore qui qu\u00e6runt mala mihi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:14",
"text": "Ego autem semper sperabo: et adiiciam super omnem laudem tuam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:15",
"text": "Os meum annuntiabit iustitiam tuam: tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:16",
"text": "introibo in potentias Domini: Domine, memorabor iustiti\u00e6 tu\u00e6 solius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:17",
"text": "Deus docuisti me a iuventute mea: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:18",
"text": "Et usque in senectam et senium: Deus ne derelinquas me, Donec annunciem brachium tuum generationi omni, qu\u00e6 ventura est: Potentiam tuam,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:19",
"text": "et iustitiam tuam Deus usque in altissima, qu\u00e6 fecisti magnalia: Deus quis similis tibi?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:20",
"text": "Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas: et conversus vivificasti me: et de abyssis terr\u00e6 iterum reduxisti me:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:21",
"text": "Multiplicasti magnificentiam tuam: et conversus consolatus es me."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:22",
"text": "Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam: Deus psallam tibi in cithara, sanctus Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:23",
"text": "Exultabunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 70,
"name": "Psalms 70:24",
"text": "Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam: cum confusi et reveriti fuerint qui qu\u00e6runt mala mihi. "
}
]
},
{
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:1",
"text": "Psalmus, In Salomonem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:2",
"text": "Deus iudicium tuum regi da: et iustitiam tuam filio regis: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:3",
"text": "Suscipiant montes pacem populo: et colles iustitiam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:4",
"text": "Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:5",
"text": "Et permanebit cum Sole, et ante Lunam, in generatione et generationem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:6",
"text": "Descendet sicut pluvia in vellus: et sicut stillicidia stillantia super terram."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:7",
"text": "Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis: donec auferatur luna."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:8",
"text": "Et dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:9",
"text": "Coram illo procident \u00c6thiopes: et inimici eius terram lingent."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:10",
"text": "Reges Tharsis, et insul\u00e6 munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:11",
"text": "Et adorabunt eum omnes reges terr\u00e6: omnes gentes servient ei:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:12",
"text": "Quia liberabit pauperem a potente: et pauperem, cui non erat adiutor."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:13",
"text": "Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:14",
"text": "Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:15",
"text": "Et vivet, et dabitur ei de auro Arabi\u00e6, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:16",
"text": "Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut f\u0153num terr\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:17",
"text": "Sit nomen eius benedictum in s\u00e6cula: ante Solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terr\u00e6: omnes gentes magnificabunt eum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:18",
"text": "Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:19",
"text": "Et benedictum nomen maiestatis eius in \u00e6ternum: et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 71,
"name": "Psalms 71:20",
"text": "Defecerunt laudes David filii Iesse. "
}
]
},
{
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:1",
"text": "Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:2",
"text": "Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:3",
"text": "Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:4",
"text": "Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:5",
"text": "In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:6",
"text": "Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:7",
"text": "Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:8",
"text": "Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:9",
"text": "Posuerunt in c\u00e6lum os suum: et lingua eorum transivit in terra."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:10",
"text": "Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:11",
"text": "Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:12",
"text": "Ecce ipsi peccatores, et abundantes in s\u00e6culo, obtinuerunt divitias."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:13",
"text": "Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:14",
"text": "Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:15",
"text": "Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:16",
"text": "Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:17",
"text": "Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:18",
"text": "Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:19",
"text": "Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:20",
"text": "Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:21",
"text": "Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:22",
"text": "et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:23",
"text": "Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:24",
"text": "Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:25",
"text": "Quid enim mihi est in c\u00e6lo? et a te quid volui super terram?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:26",
"text": "Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:27",
"text": "Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 72,
"name": "Psalms 72:28",
"text": "Mihi autem adh\u00e6rere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes pr\u00e6dicationes tuas, in portis fili\u00e6 Sion. "
}
]
},
{
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:1",
"text": "Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascu\u00e6 tu\u00e6?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:2",
"text": "Memor esto congregationis tu\u00e6, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tu\u00e6: mons Sion, in quo habitasti in eo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:3",
"text": "Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:4",
"text": "Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tu\u00e6. Posuerunt signa sua, signa:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:5",
"text": "et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:6",
"text": "exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:7",
"text": "Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:8",
"text": "Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:9",
"text": "Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:10",
"text": "Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:11",
"text": "Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:12",
"text": "Deus autem rex noster ante s\u00e6cula: operatus est salutem in medio terr\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:13",
"text": "Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:14",
"text": "Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis \u00c6thiopum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:15",
"text": "Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:16",
"text": "Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:17",
"text": "Tu fecisti omnes terminos terr\u00e6: \u00e6statem et ver tu plasmasti ea."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:18",
"text": "Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:19",
"text": "Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:20",
"text": "Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terr\u00e6 domibus iniquitatum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:21",
"text": "Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:22",
"text": "Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum qu\u00e6 ab insipiente sunt tota die."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 73,
"name": "Psalms 73:23",
"text": "Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. "
}
]
},
{
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:1",
"text": "In finem, Ne corrumpas, Psalmus Cantici Asaph."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:2",
"text": "Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:3",
"text": "cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:4",
"text": "Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:5",
"text": "Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:6",
"text": "Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:7",
"text": "Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:8",
"text": "quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:9",
"text": "quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen f\u00e6x eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terr\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:10",
"text": "Ego autem annunciabo in s\u00e6culum: cantabo Deo Iacob."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 74,
"name": "Psalms 74:11",
"text": "Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti. "
}
]
},
{
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:1",
"text": "In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:2",
"text": "Notus in Iud\u00e6a Deus: in Israel magnum nomen eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:3",
"text": "Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:4",
"text": "Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:5",
"text": "Illuminans tu mirabiliter a montibus \u00e6ternis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:6",
"text": "turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:7",
"text": "Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:8",
"text": "Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:9",
"text": "De c\u00e6lo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:10",
"text": "Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terr\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:11",
"text": "Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliqui\u00e6 cogitationis diem festum agent tibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:12",
"text": "Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 75,
"name": "Psalms 75:13",
"text": "et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terr\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:1",
"text": "In finem, pro Idithun, Psalmus Asaph."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:2",
"text": "Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:3",
"text": "In die tribulationis me\u00e6 Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:4",
"text": "memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum: et defecit spiritus meus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:5",
"text": "Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:6",
"text": "Cogitavi dies antiquos: et annos \u00e6ternos in mente habui."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:7",
"text": "Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:8",
"text": "Numquid in \u00e6ternum proiiciet Deus: aut non apponet ut complacitior sit adhuc?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:9",
"text": "Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:10",
"text": "Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:11",
"text": "Et dixi nunc c\u0153pi: h\u00e6c mutatio dexter\u00e6 Excelsi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:12",
"text": "Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:13",
"text": "Et meditabor in omnibus operibus tuis: et in adinventionibus tuis exercebor."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:14",
"text": "Deus in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:15",
"text": "tu es Deus qui facis mirabilia. Notam fecisti in populis virtutem tuam:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:16",
"text": "redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob, et Ioseph."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:17",
"text": "Viderunt te aqu\u00e6 Deus, viderunt te aqu\u00e6: et timuerunt, et turbat\u00e6 sunt abyssi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:18",
"text": "Multitudo sonitus aquarum: vocem dederunt nubes. Etenim sagitt\u00e6 tu\u00e6 transeunt:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:19",
"text": "vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tu\u00e6 orbi terr\u00e6: commota est et contremuit terra."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:20",
"text": "In mari via tua, et semit\u00e6 tu\u00e6 in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 76,
"name": "Psalms 76:21",
"text": "Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron. "
}
]
},
{
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:1",
"text": "Intellectus Asaph. Attendite popule meus legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:2",
"text": "Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:3",
"text": "Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:4",
"text": "Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes eius, et mirabilia eius qu\u00e6 fecit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:5",
"text": "Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:6",
"text": "ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:7",
"text": "Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:8",
"text": "Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio, qu\u00e6 non direxit cor suum: et non est creditus cum Deo spiritus eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:9",
"text": "Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:10",
"text": "Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:11",
"text": "Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius qu\u00e6 ostendit eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:12",
"text": "Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra \u00c6gypti, in campo Taneos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:13",
"text": "Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:14",
"text": "Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:15",
"text": "Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:16",
"text": "Et eduxit aquam de petra: et deduxit tamquam flumina aquas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:17",
"text": "Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:18",
"text": "Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:19",
"text": "Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:20",
"text": "Quoniam percussit petram, et fluxerunt aqu\u00e6, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:21",
"text": "Ideo audivit Dominus, et distulit: et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:22",
"text": "Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:23",
"text": "Et mandavit nubibus desuper, et ianuas c\u00e6li aperuit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:24",
"text": "Et pluit illis manna ad manducandum, et panem c\u00e6li dedit eis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:25",
"text": "Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:26",
"text": "Transtulit Austrum de c\u00e6lo: et induxit in virtute sua Africum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:27",
"text": "Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:28",
"text": "Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:29",
"text": "Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:30",
"text": "non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc esc\u00e6 eorum erant in ore ipsorum,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:31",
"text": "et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:32",
"text": "In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:33",
"text": "Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:34",
"text": "Cum occideret eos, qu\u00e6rebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:35",
"text": "Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum: et Deus excelsus redemptor eorum est."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:36",
"text": "Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:37",
"text": "Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:38",
"text": "Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:39",
"text": "Et recordatus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:40",
"text": "Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:41",
"text": "Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et sanctum Israel exacerbaverunt."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:42",
"text": "Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:43",
"text": "Sicut posuit in \u00c6gypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:44",
"text": "Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:45",
"text": "Misit in eos c\u0153nomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:46",
"text": "Et dedit \u00e6rugini fructus eorum: et labores eorum locust\u00e6."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:47",
"text": "Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:48",
"text": "Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:49",
"text": "Misit in eos iram indignationis su\u00e6: indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:50",
"text": "Viam fecit semit\u00e6 ir\u00e6 su\u00e6, non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:51",
"text": "Et percussit omne primogenitum in terra \u00c6gypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:52",
"text": "Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:53",
"text": "Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:54",
"text": "Et induxit eos in montem sanctificationis su\u00e6, montem, quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum Gentes: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:55",
"text": "Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:56",
"text": "Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia eius non custodierunt."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:57",
"text": "Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:58",
"text": "In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad \u00e6mulationem eum provocaverunt."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:59",
"text": "Audivit Deus, et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:60",
"text": "Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:61",
"text": "Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:62",
"text": "Et conclusit in gladio populum suum: et hereditatem suam sprevit."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:63",
"text": "Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentat\u00e6."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:64",
"text": "Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et vidu\u00e6 eorum non plorabantur."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:65",
"text": "Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:66",
"text": "Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:67",
"text": "Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim non elegit:"
},
{
"verse": 68,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:68",
"text": "Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit."
},
{
"verse": 69,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:69",
"text": "Et \u00e6dificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:70",
"text": "Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post f\u0153tantes accepit eum."
},
{
"verse": 71,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:71",
"text": "Pascere Iacob servum suum, et Israel hereditatem suam:"
},
{
"verse": 72,
"chapter": 77,
"name": "Psalms 77:72",
"text": "Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos. "
}
]
},
{
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:1",
"text": "Psalmus Asaph. Deus venerunt Gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:2",
"text": "Posuerunt morticina servorum tuorum, escas volatilibus c\u00e6li: carnes sanctorum tuorum bestiis terr\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:3",
"text": "Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem: et non erat qui sepeliret."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:4",
"text": "Facti sumus opprobrium vicinis nostris: subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:5",
"text": "Usquequo Domine irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:6",
"text": "Effunde iram tuam in Gentes, qu\u00e6 te non noverunt: et in regna, qu\u00e6 nomen tuum non invocaverunt:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:7",
"text": "Quia comederunt Iacob: et locum eius desolaverunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:8",
"text": "Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordi\u00e6 tu\u00e6: quia pauperes facti sumus nimis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:9",
"text": "Adiuva nos Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui Domine libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:10",
"text": "Ne forte dicant in Gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:11",
"text": "introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:12",
"text": "Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi Domine."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 78,
"name": "Psalms 78:13",
"text": "Nos autem populus tuus, et oves pascu\u00e6 tu\u00e6, confitebimur tibi in s\u00e6culum: In generationem et generationem annunciabimus laudem tuam. "
}
]
},
{
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:1",
"text": "In finem, Pro iis, qui commutabuntur, testimonium Asaph, Psalmus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:2",
"text": "Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, manifestare"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:3",
"text": "coram Ephraim, Beniamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:4",
"text": "Deus converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:5",
"text": "Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:6",
"text": "Cibabis nos pane lacrymarum: et potum dabis nobis in lacrymis in mensura?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:7",
"text": "Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: et inimici nostri subsannaverunt nos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:8",
"text": "Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:9",
"text": "Vineam de \u00c6gypto transtulisti: eiecisti Gentes, et plantasti eam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:10",
"text": "Dux itineris fuisti in conspectu eius: plantasti radices eius, et implevit terram."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:11",
"text": "Operuit montes umbra eius: et arbusta eius cedros Dei."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:12",
"text": "Extendit palmites suos usque ad mare: et usque ad flumen propagines eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:13",
"text": "Ut quid destruxisti maceriam eius: et vindemiant eam omnes, qui pr\u00e6tergrediuntur viam?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:14",
"text": "Exterminavit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:15",
"text": "Deus virtutum convertere: respice de c\u00e6lo, et vide, et visita vineam istam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:16",
"text": "Et perfice eam, quam plantavit dextera tua: et super filium hominis, quem confirmasti tibi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:17",
"text": "Incensa igni, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:18",
"text": "Fiat manus tua super virum dexter\u00e6 tu\u00e6: et super filium hominis, quem confirmasti tibi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:19",
"text": "Et non discedimus a te, vivificabis nos: et nomen tuum invocabimus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 79,
"name": "Psalms 79:20",
"text": "Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus. "
}
]
},
{
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:1",
"text": "In finem, Pro torcularibus, Psalmus ipsi Asaph."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:2",
"text": "Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:3",
"text": "Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:4",
"text": "Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestr\u00e6:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:5",
"text": "Quia pr\u00e6ceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:6",
"text": "Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra \u00c6gypti: linguam, quam non noverat, audivit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:7",
"text": "Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:8",
"text": "In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:9",
"text": "Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:10",
"text": "non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:11",
"text": "Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra \u00c6gypti: dilata os tuum, et implebo illud."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:12",
"text": "Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:13",
"text": "Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:14",
"text": "Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:15",
"text": "Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:16",
"text": "Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 80,
"name": "Psalms 80:17",
"text": "Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos. "
}
]
},
{
"chapter": 81,
"name": "Psalms 81",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 81,
"name": "Psalms 81:1",
"text": "Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 81,
"name": "Psalms 81:2",
"text": "Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 81,
"name": "Psalms 81:3",
"text": "Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 81,
"name": "Psalms 81:4",
"text": "Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 81,
"name": "Psalms 81:5",
"text": "Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terr\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 81,
"name": "Psalms 81:6",
"text": "Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 81,
"name": "Psalms 81:7",
"text": "Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 81,
"name": "Psalms 81:8",
"text": "Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus Gentibus. "
}
]
},
{
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:1",
"text": "Canticum Psalmi Asaph."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:2",
"text": "Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris Deus:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:3",
"text": "Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: et qui oderunt te, extulerunt caput."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:4",
"text": "Super populum tuum malignaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:5",
"text": "Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: et non memoretur nomen Israel ultra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:6",
"text": "Quoniam cogitaverunt unanimiter: simul adversum te testamentum disposuerunt,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:7",
"text": "tabernacula Idum\u00e6orum et Ismahelit\u00e6: Moab, et Agareni,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:8",
"text": "Gebal, et Ammon, et Amalec: alienigen\u00e6 cum habitantibus Tyrum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:9",
"text": "Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adiutorium filiis Lot."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:10",
"text": "Fac illis sicut Madian et Sisar\u00e6: sicut Iabin in torrente Cisson."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:11",
"text": "Disperierunt in Endor: facti sunt ut stercus terr\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:12",
"text": "Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: Omnes principes eorum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:13",
"text": "qui dixerunt: Hereditate possideamus Sanctuarium Dei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:14",
"text": "Deus meus pone illos ut rotam: et sicut stipulam ante faciem venti."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:15",
"text": "Sicut ignis, qui comburit silvam: et sicut flamma comburens montes:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:16",
"text": "Ita persequeris illos in tempestate tua: et in ira tua turbabis eos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:17",
"text": "Imple facies eorum ignominia: et qu\u00e6rent nomen tuum, Domine."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:18",
"text": "Erubescant, et conturbentur in s\u00e6culum s\u00e6culi: et confundantur, et pereant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 82,
"name": "Psalms 82:19",
"text": "Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. "
}
]
},
{
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:1",
"text": "In finem, Pro torcularibus filiis Core, Psalmus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:2",
"text": "Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:3",
"text": "concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini: Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:4",
"text": "Etenim passer invenit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua Domine virtutum: rex meus, et Deus meus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:5",
"text": "Beati, qui habitant in domo tua Domine: in s\u00e6cula s\u00e6culorum laudabunt te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:6",
"text": "Beatus vir, cuius est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:7",
"text": "in valle lacrymarum in loco, quem posuit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:8",
"text": "Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:9",
"text": "Domine Deus virtutum exaudi orationem meam: auribus percipe Deus Iacob."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:10",
"text": "Protector noster aspice Deus: et respice in faciem Christi tui."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:11",
"text": "Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:12",
"text": "Quia misericordiam, et veritatem diligit Deus: gratiam, et gloriam dabit Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 83,
"name": "Psalms 83:13",
"text": "Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te. "
}
]
},
{
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:1",
"text": "In finem, filiis Core, Psalmus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:2",
"text": "Benedixisti Domine terram tuam: avertisti captivitatem Iacob."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:3",
"text": "Remisisti iniquitatem plebis tu\u00e6: operuisti omnia peccata eorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:4",
"text": "Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tu\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:5",
"text": "Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:6",
"text": "Numquid in \u00e6ternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:7",
"text": "Deus tu conversus vivificabis nos: et plebs tua l\u00e6tabitur in te."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:8",
"text": "Ostende nobis Domine misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:9",
"text": "Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos: et in eos, qui convertuntur ad cor."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:10",
"text": "Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:11",
"text": "Misericordia, et veritas obviaverunt sibi: iustitia, et pax osculat\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:12",
"text": "Veritas de terra orta est: et iustitia de c\u00e6lo prospexit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:13",
"text": "Etenim Dominus dabit benignitatem: et terra nostra dabit fructum suum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 84,
"name": "Psalms 84:14",
"text": "Iustitia ante eum ambulabit: et ponet in via gressus suos. "
}
]
},
{
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:1",
"text": "Oratio ipsi David. Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops, et pauper sum ego."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:2",
"text": "Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:3",
"text": "Miserere mei Domine, quoniam ad te clamavi tota die:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:4",
"text": "l\u00e6tifica animam servi tui, quoniam ad te Domine animam meam levavi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:5",
"text": "Quoniam tu Domine suavis, et mitis: et mult\u00e6 misericordi\u00e6 omnibus invocantibus te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:6",
"text": "Auribus percipe Domine orationem meam: et intende voci deprecationis me\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:7",
"text": "In die tribulationis me\u00e6 clamavi ad te: quia exaudisti me,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:8",
"text": "Non est similis tui in diis Domine: et non est secundum opera tua."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:9",
"text": "Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine: et glorificabunt nomen tuum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:10",
"text": "Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:11",
"text": "Deduc me Domine in via tua, et ingrediar in veritate tua: l\u00e6tetur cor meum ut timeat nomen tuum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:12",
"text": "Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo. et glorificabo nomen tuum in \u00e6ternum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:13",
"text": "Quia misericordia tua magna est super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:14",
"text": "Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium qu\u00e6sierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:15",
"text": "Et tu Domine Deus miserator et misericors, patiens, et mult\u00e6 misericordi\u00e6, et verax,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:16",
"text": "Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo: et salvum fac filium ancill\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 85,
"name": "Psalms 85:17",
"text": "Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu Domine adiuvisti me, et consolatus es me. "
}
]
},
{
"chapter": 86,
"name": "Psalms 86",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 86,
"name": "Psalms 86:1",
"text": "Filiis Core, Psalmus Cantici. Fundamenta eius in montibus sanctis:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 86,
"name": "Psalms 86:2",
"text": "diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 86,
"name": "Psalms 86:3",
"text": "Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 86,
"name": "Psalms 86:4",
"text": "Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigen\u00e6, et Tyrus, et populus \u00c6thiopum, hi fuerunt illic."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 86,
"name": "Psalms 86:5",
"text": "Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 86,
"name": "Psalms 86:6",
"text": "Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 86,
"name": "Psalms 86:7",
"text": "Sicut l\u00e6tantium omnium habitatio est in te. "
}
]
},
{
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:1",
"text": "Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahit\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:2",
"text": "Domine Deus salutis me\u00e6: in die clamavi, et nocte coram te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:3",
"text": "Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:4",
"text": "Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:5",
"text": "\u00c6stimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:6",
"text": "inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:7",
"text": "Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:8",
"text": "Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:9",
"text": "Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:10",
"text": "oculi mei languerunt pr\u00e6 inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:11",
"text": "Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:12",
"text": "Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:13",
"text": "Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:14",
"text": "Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea pr\u00e6veniet te."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:15",
"text": "Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:16",
"text": "Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:17",
"text": "In me transierunt ir\u00e6 tu\u00e6: et terrores tui conturbaverunt me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:18",
"text": "Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 87,
"name": "Psalms 87:19",
"text": "Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria. "
}
]
},
{
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:1",
"text": "Intellectus Ethan Ezrahit\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:2",
"text": "Misericordias Domini in \u00e6ternum cantabo. In generationem et generationem annunciabo veritatem tuam in ore meo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:3",
"text": "Quoniam dixisti: In \u00e6ternum misericordia \u00e6dificabitur in c\u00e6lis: pr\u00e6parabitur veritas tua in eis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:4",
"text": "Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:5",
"text": "usque in \u00e6ternum pr\u00e6parabo semen tuum. Et \u00e6dificabo in generationem, et generationem sedem tuam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:6",
"text": "Confitebuntur c\u00e6li mirabilia tua Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:7",
"text": "Quoniam quis in nubibus \u00e6quabitur Domino: similis erit Deo in filiis Dei?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:8",
"text": "Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:9",
"text": "Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:10",
"text": "Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:11",
"text": "Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: in brachio virtutis tu\u00e6 dispersisti inimicos tuos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:12",
"text": "Tui sunt c\u00e6li, et tua est terra, orbem terr\u00e6 et plenitudinem eius tu fundasti:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:13",
"text": "aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:14",
"text": "tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:15",
"text": "iustitia et iudicium pr\u00e6paratio sedis tu\u00e6. Misericordia et veritas pr\u00e6cedent faciem tuam:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:16",
"text": "beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:17",
"text": "et in nomine tuo exultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:18",
"text": "Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:19",
"text": "Quia Domini est assumptio nostra: et sancti Israel regis nostri."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:20",
"text": "Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente: et exaltavi electum de plebe mea."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:21",
"text": "Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:22",
"text": "Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:23",
"text": "Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:24",
"text": "Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes eum in fugam convertam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:25",
"text": "Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:26",
"text": "Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:27",
"text": "Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis me\u00e6:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:28",
"text": "Et ego primogenitum ponam illum excelsum pr\u00e6 regibus terr\u00e6."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:29",
"text": "In \u00e6ternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:30",
"text": "Et ponam in s\u00e6culum s\u00e6culi semen eius: et thronum eius sicut dies c\u00e6li."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:31",
"text": "Si autem dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:32",
"text": "Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:33",
"text": "Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:34",
"text": "Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:35",
"text": "Neque profanabo testamentum meum: et qu\u00e6 procedunt de labiis meis non faciam irrita."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:36",
"text": "Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:37",
"text": "semen eius in \u00e6ternum manebit. Et thronus eius sicut Sol in conspectu meo,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:38",
"text": "et sicut Luna perfecta in \u00e6ternum: et testis in c\u00e6lo fidelis."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:39",
"text": "Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:40",
"text": "Evertisti testamentum servi tui: profanasti in terra Sanctuarium eius."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:41",
"text": "Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:42",
"text": "Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:43",
"text": "Exaltasti dexteram deprimentium eum: l\u00e6tificasti omnes inimicos eius."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:44",
"text": "Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:45",
"text": "Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terram collisisti."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:46",
"text": "Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:47",
"text": "Usquequo Domine avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:48",
"text": "Memorare qu\u00e6 mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:49",
"text": "Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi?"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:50",
"text": "Ubi sunt misericordi\u00e6 tu\u00e6 antiqu\u00e6 Domine, sicut iurasti David in veritate tua?"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:51",
"text": "Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:52",
"text": "Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 88,
"name": "Psalms 88:53",
"text": "Benedictus Dominus in \u00e6ternum: fiat, fiat. "
}
]
},
{
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:1",
"text": "Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:2",
"text": "Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a s\u00e6culo et usque in s\u00e6culum tu es Deus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:3",
"text": "Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:4",
"text": "Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, qu\u00e6 pr\u00e6teriit, Et custodia in nocte,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:5",
"text": "qu\u00e6 pro nihilo habentur, eorum anni erunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:6",
"text": "Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:7",
"text": "Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:8",
"text": "Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: s\u00e6culum nostrum in illuminatione vultus tui."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:9",
"text": "Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:10",
"text": "dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:11",
"text": "Quis novit potestatem ir\u00e6 tu\u00e6: et pr\u00e6 timore tuo iram tuam"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:12",
"text": "dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:13",
"text": "Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:14",
"text": "Repleti sumus mane misericordia tua: et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:15",
"text": "L\u00e6tati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:16",
"text": "Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 89,
"name": "Psalms 89:17",
"text": "Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige. "
}
]
},
{
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:1",
"text": "Laus Cantici David. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei c\u00e6li commorabitur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:2",
"text": "Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum: Deus meus sperabo in eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:3",
"text": "Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:4",
"text": "Scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis eius sperabis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:5",
"text": "Scuto circumdabit te veritas eius: non timebis a timore nocturno,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:6",
"text": "A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: ab incursu, et d\u00e6monio meridiano."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:7",
"text": "Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:8",
"text": "Verumtamen oculis tuis considerabis: et retributionem peccatorum videbis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:9",
"text": "Quoniam tu es Domine spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:10",
"text": "Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:11",
"text": "Quoniam angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:12",
"text": "In manibus portabunt te: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:13",
"text": "Super aspidem, et basiliscum ambulabis: et conculcabis leonem et draconem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:14",
"text": "Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:15",
"text": "Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 90,
"name": "Psalms 90:16",
"text": "Longitudine dierum replebo eum: et ostendam illi salutare meum. "
}
]
},
{
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:1",
"text": "Psalmus Cantici, In die sabbati."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:2",
"text": "Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:3",
"text": "Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:4",
"text": "In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:5",
"text": "Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:6",
"text": "Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profund\u00e6 fact\u00e6 sunt cogitationes tu\u00e6:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:7",
"text": "Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget h\u00e6c."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:8",
"text": "Cum exorti fuerint peccatores sicut f\u0153num: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in s\u00e6culum s\u00e6culi:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:9",
"text": "tu autem Altissimus in \u00e6ternum Domine."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:10",
"text": "Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:11",
"text": "Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:12",
"text": "Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:13",
"text": "Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:14",
"text": "Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:15",
"text": "Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 91,
"name": "Psalms 91:16",
"text": "ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo. "
}
]
},
{
"chapter": 92,
"name": "Psalms 92",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 92,
"name": "Psalms 92:1",
"text": "Laus Cantici ipsi David in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et pr\u00e6cinxit se. Etenim firmavit orbem terr\u00e6, qui non commovebitur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 92,
"name": "Psalms 92:2",
"text": "Parata sedes tua ex tunc: a s\u00e6culo tu es."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 92,
"name": "Psalms 92:3",
"text": "Elevaverunt flumina Domine: elevaverunt flumina vocem suam. Elevaverunt flumina fluctus suos,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 92,
"name": "Psalms 92:4",
"text": "a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 92,
"name": "Psalms 92:5",
"text": "Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum. "
}
]
},
{
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:1",
"text": "Psalmus ipsi David, Quarta sabbati. Deus ultionum Dominus: Deus ultionum libere egit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:2",
"text": "Exaltare qui iudicas terram: redde retributionem superbis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:3",
"text": "Usquequo peccatores Domine: usquequo peccatores gloriabuntur:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:4",
"text": "Effabuntur, et loquentur iniquitatem: loquentur omnes, qui operantur iniustitiam?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:5",
"text": "Populum tuum Domine humiliaverunt: et hereditatem tuam vexaverunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:6",
"text": "Viduam, et advenam interfecerunt: et pupillos occiderunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:7",
"text": "Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:8",
"text": "Intelligite insipientes in populo: et stulti aliquando sapite."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:9",
"text": "Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:10",
"text": "Qui corripit gentes, non arguet: qui docet hominem scientiam?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:11",
"text": "Dominus scit cogitationes hominum, quoniam van\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:12",
"text": "Beatus homo, quem tu erudieris Domine: et de lege tua docueris eum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:13",
"text": "Ut mitiges ei a diebus malis: donec fodiatur peccatori fovea."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:14",
"text": "Quia non repellet Dominus plebem suam: et hereditatem suam non derelinquet."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:15",
"text": "Quoadusque iustitia convertatur in iudicium: et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:16",
"text": "Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:17",
"text": "Nisi quia Dominus adiuvit me: paulominus habitasset in inferno anima mea."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:18",
"text": "Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua Domine adiuvabat me."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:19",
"text": "Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: consolationes tu\u00e6 l\u00e6tificaverunt animam meam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:20",
"text": "Numquid adh\u00e6ret tibi sedes iniquitatis: qui fingis laborem in pr\u00e6cepto?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:21",
"text": "Captabunt in animam iusti: et sanguinem innocentem condemnabunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:22",
"text": "Et factus est mihi Dominus in refugium: et Deus meus in adiutorium spei me\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 93,
"name": "Psalms 93:23",
"text": "Et reddet illis iniquitatem ipsorum: et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster. "
}
]
},
{
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:1",
"text": "Laus Cantici ipsi David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:2",
"text": "Pr\u00e6occupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:3",
"text": "Quoniam Deus magnus Dominus: et rex magnus super omnes deos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:4",
"text": "Quia in manu eius sunt omnes fines terr\u00e6: et altitudines montium ipsius sunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:5",
"text": "Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:6",
"text": "Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:7",
"text": "Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascu\u00e6 eius, et oves manus eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:8",
"text": "Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra;"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:9",
"text": "Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:10",
"text": "Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 94,
"name": "Psalms 94:11",
"text": "Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. "
}
]
},
{
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:1",
"text": "Canticum ipsi David, Quando domus \u00e6dificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:2",
"text": "Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:3",
"text": "Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:4",
"text": "Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:5",
"text": "Quoniam omnes dii Gentium d\u00e6monia: Dominus autem c\u00e6los fecit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:6",
"text": "Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:7",
"text": "Afferte Domino patri\u00e6 gentium, afferte Domino gloriam et honorem:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:8",
"text": "afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:9",
"text": "adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:10",
"text": "dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terr\u00e6 qui non commovebitur: iudicabit populos in \u00e6quitate."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:11",
"text": "L\u00e6tentur c\u00e6li, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:12",
"text": "gaudebunt campi, et omnia qu\u00e6 in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 95,
"name": "Psalms 95:13",
"text": "a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terr\u00e6 in \u00e6quitate, et populos in veritate sua. "
}
]
},
{
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:1",
"text": "Huic David, Quando terra eius restituta est. Dominus regnavit, exultet terra: l\u00e6tentur insul\u00e6 mult\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:2",
"text": "Nubes, et caligo in circuitu eius: iustitia, et iudicium correctio sedis eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:3",
"text": "Ignis ante ipsum pr\u00e6cedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:4",
"text": "Illuxerunt fulgura eius orbi terr\u00e6: vidit, et commota est terra."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:5",
"text": "Montes, sicut cera fluxerunt a facie Domini: a facie Domini omnis terra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:6",
"text": "Annunciaverunt c\u00e6li iustitiam eius: et viderunt omnes populi gloriam eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:7",
"text": "Confundantur omnes, qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli eius:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:8",
"text": "audivit, et l\u00e6tata est Sion. Et exultaverunt fili\u00e6 Iud\u00e6, propter iudicia tua Domine:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:9",
"text": "Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram: nimis exaltatus es super omnes deos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:10",
"text": "Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:11",
"text": "Lux orta est iusto, et rectis corde l\u00e6titia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 96,
"name": "Psalms 96:12",
"text": "L\u00e6tamini iusti in Domino: et confitemini memori\u00e6 sanctificationis eius. "
}
]
},
{
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97:1",
"text": "Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius: et brachium sanctum eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97:2",
"text": "Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu gentium revelavit iustitiam suam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97:3",
"text": "Recordatus est misericordi\u00e6 su\u00e6, et veritatis su\u00e6 domui Israel. Viderunt omnes termini terr\u00e6 salutare Dei nostri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97:4",
"text": "Iubilate Deo omnis terra: cantate, et exultate, et psallite."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97:5",
"text": "Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97:6",
"text": "in tubis ductilibus, et voce tub\u00e6 corne\u00e6. Iubilate in conspectu regis Domini:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97:7",
"text": "moveatur mare, et plenitudo eius: orbis terrarum, et qui habitant in eo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97:8",
"text": "Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 97,
"name": "Psalms 97:9",
"text": "a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in \u00e6quitate. "
}
]
},
{
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98:1",
"text": "Psalmus ipsi David. Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedet super cherubim, moveatur terra."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98:2",
"text": "Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98:3",
"text": "Confiteantur nomini tuo magno: quoniam terribile, et sanctum est:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98:4",
"text": "et honor regis iudicium diligit. Tu parasti directiones: iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98:5",
"text": "Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius: quoniam sanctum est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98:6",
"text": "Moyses et Aaron in sacerdotibus eius: et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius: Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98:7",
"text": "in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius, et pr\u00e6ceptum quod dedit illis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98:8",
"text": "Domine Deus noster tu exaudiebas eos: Deus tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 98,
"name": "Psalms 98:9",
"text": "Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus Dominus Deus noster. "
}
]
},
{
"chapter": 99,
"name": "Psalms 99",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 99,
"name": "Psalms 99:1",
"text": "Psalmus in confessione."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 99,
"name": "Psalms 99:2",
"text": "Iubilate Deo omnis terra: servite Domino in l\u00e6titia. Introite in conspectu eius, in exultatione."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 99,
"name": "Psalms 99:3",
"text": "Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos: Populus eius, et oves pascu\u00e6 eius:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 99,
"name": "Psalms 99:4",
"text": "introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen eius:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 99,
"name": "Psalms 99:5",
"text": "quoniam suavis est Dominus, in \u00e6ternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. "
}
]
},
{
"chapter": 100,
"name": "Psalms 100",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 100,
"name": "Psalms 100:1",
"text": "Psalmus ipsi David. Misericordiam, et iudicium cantabo tibi Domine: Psallam,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 100,
"name": "Psalms 100:2",
"text": "et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus me\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 100,
"name": "Psalms 100:3",
"text": "Non proponebam ante oculos meos rem iniustam: facientes pr\u00e6varicationes odivi. Non adh\u00e6sit mihi"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 100,
"name": "Psalms 100:4",
"text": "cor pravum: declinantem a me malignum non cognoscebam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 100,
"name": "Psalms 100:5",
"text": "Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 100,
"name": "Psalms 100:6",
"text": "Oculi mei ad fideles terr\u00e6 ut sedeant mecum: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 100,
"name": "Psalms 100:7",
"text": "Non habitabit in medio domus me\u00e6 qui facit superbiam: qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 100,
"name": "Psalms 100:8",
"text": "In matutino interficiebam omnes peccatores terr\u00e6: ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. "
}
]
},
{
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:1",
"text": "Oratio pauperis, Cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:2",
"text": "Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:3",
"text": "Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:4",
"text": "Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:5",
"text": "Percussus sum ut f\u0153num, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:6",
"text": "A voce gemitus mei adh\u00e6sit os meum carni me\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:7",
"text": "Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:8",
"text": "Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:9",
"text": "Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:10",
"text": "Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:11",
"text": "A facie ir\u00e6 et indignationis tu\u00e6: quia elevans allisisti me."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:12",
"text": "Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut f\u0153num arui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:13",
"text": "Tu autem Domine in \u00e6ternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:14",
"text": "Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:15",
"text": "Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terr\u00e6 eius miserebuntur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:16",
"text": "Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terr\u00e6 gloriam tuam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:17",
"text": "Quia \u00e6dificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:18",
"text": "Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:19",
"text": "Scribantur h\u00e6c in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:20",
"text": "Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de c\u00e6lo in terram aspexit:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:21",
"text": "Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:22",
"text": "Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:23",
"text": "In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:24",
"text": "Respondit ei in via virtutis su\u00e6: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:25",
"text": "Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:26",
"text": "Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt c\u00e6li."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:27",
"text": "Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:28",
"text": "tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 101,
"name": "Psalms 101:29",
"text": "Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in s\u00e6culum dirigetur. "
}
]
},
{
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:1",
"text": "Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, qu\u00e6 intra me sunt, nomini sancto eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:2",
"text": "Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:3",
"text": "Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:4",
"text": "Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:5",
"text": "Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquil\u00e6 iuventus tua:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:6",
"text": "Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:7",
"text": "Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:8",
"text": "Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:9",
"text": "Non in perpetuum irascetur: neque in \u00e6ternum comminabitur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:10",
"text": "Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:11",
"text": "Quoniam secundum altitudinem c\u00e6li a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:12",
"text": "Quantum distat Ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:13",
"text": "Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:14",
"text": "quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:15",
"text": "homo, sicut f\u0153num dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:16",
"text": "Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:17",
"text": "Misericordia autem Domini ab \u00e6terno, et usque in \u00e6ternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:18",
"text": "his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:19",
"text": "Dominus in c\u00e6lo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:20",
"text": "Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:21",
"text": "Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 102,
"name": "Psalms 102:22",
"text": "Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino. "
}
]
},
{
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:1",
"text": "Ipsi David. Benedic anima mea Domino: Domine Deus meus magnificatus es vehementer. Confessionem, et decorem induisti:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:2",
"text": "amictus lumine sicut vestimento: Extendens c\u00e6lum sicut pellem:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:3",
"text": "qui tegis aquis superiora eius. Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:4",
"text": "Qui facis angelos tuos, spiritus: et ministros tuos ignem urentem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:5",
"text": "Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:6",
"text": "Abyssus, sicut vestimentum, amictus eius: super montes stabunt aqu\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:7",
"text": "Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:8",
"text": "Ascendunt montes: et descendunt campi in locum, quem fundasti eis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:9",
"text": "Terminum posuisti, quem non transgredientur: neque convertentur operire terram."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:10",
"text": "Qui emittis fontes in convallibus: inter medium montium pertransibunt aqu\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:11",
"text": "Potabunt omnes besti\u00e6 agri: expectabunt onagri in siti sua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:12",
"text": "Super ea volucres c\u00e6li habitabunt: de medio petrarum dabunt voces."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:13",
"text": "Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:14",
"text": "Producens f\u0153num iumentis, et herbam servituti hominum: Ut educas panem de terra:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:15",
"text": "et vinum l\u00e6tificet cor hominis: Ut exhilaret faciem in oleo: et panis cor hominis confirmet."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:16",
"text": "Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quas plantavit:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:17",
"text": "illic passeres nidificabunt. Herodii domus dux est eorum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:18",
"text": "montes excelsi cervis: petra refugium herinaciis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:19",
"text": "Fecit lunam in tempora: sol cognovit occasum suum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:20",
"text": "Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes besti\u00e6 silv\u00e6."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:21",
"text": "Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et qu\u00e6rant a Deo escam sibi."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:22",
"text": "Ortus est sol, et congregati sunt: et in cubilibus suis collocabuntur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:23",
"text": "Exibit homo ad opus suum: et ad operationem suam usque ad vesperum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:24",
"text": "Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: impleta est terra possessione tua."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:25",
"text": "Hoc mare magnum, et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:26",
"text": "illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:27",
"text": "omnia a te expectant ut des illis escam in tempore."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:28",
"text": "Dante te illis, colligent: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:29",
"text": "Avertente autem te faciem, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:30",
"text": "Emittes spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terr\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:31",
"text": "Sit gloria Domini in s\u00e6culum: l\u00e6tabitur Dominus in operibus suis:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:32",
"text": "Qui respicit terram, et facit eam tremere: qui tangit montes, et fumigant."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:33",
"text": "Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:34",
"text": "Iucundum sit ei eloquium meum: ego vero delectabor in Domino."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 103,
"name": "Psalms 103:35",
"text": "Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint: benedic anima mea Domino. "
}
]
},
{
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:1",
"text": "Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:2",
"text": "Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:3",
"text": "Laudamini in nomine sancto eius: l\u00e6tetur cor qu\u00e6rentium Dominum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:4",
"text": "Qu\u00e6rite Dominum, et confirmamini: qu\u00e6rite faciem eius semper."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:5",
"text": "Mementote mirabilium eius, qu\u00e6 fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:6",
"text": "Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:7",
"text": "Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:8",
"text": "Memor fuit in s\u00e6culum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:9",
"text": "Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:10",
"text": "Et statuit illud Iacob in pr\u00e6ceptum: et Israel in testamentum \u00e6ternum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:11",
"text": "Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestr\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:12",
"text": "Cum essent numero brevi, paucissimi et incol\u00e6 eius:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:13",
"text": "Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:14",
"text": "Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:15",
"text": "Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:16",
"text": "Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:17",
"text": "Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:18",
"text": "Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:19",
"text": "donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:20",
"text": "misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:21",
"text": "Constituit eum dominum domus su\u00e6: et principem omnis possessionis su\u00e6:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:22",
"text": "Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:23",
"text": "Et intravit Israel in \u00c6gyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:24",
"text": "Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:25",
"text": "Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:26",
"text": "Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:27",
"text": "Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:28",
"text": "Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:29",
"text": "Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:30",
"text": "Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:31",
"text": "Dixit, et venit c\u0153nomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:32",
"text": "Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:33",
"text": "Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:34",
"text": "Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:35",
"text": "Et comedit omne f\u0153num in terra eorum: et comedit omnem fructum terr\u00e6 eorum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:36",
"text": "Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:37",
"text": "Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:38",
"text": "L\u00e6tata est \u00c6gyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:39",
"text": "Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:40",
"text": "Petierunt, et venit coturnix: et pane c\u00e6li saturavit eos."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:41",
"text": "Dirupit petram, et fluxerunt aqu\u00e6: abierunt in sicco flumina;"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:42",
"text": "Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:43",
"text": "Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in l\u00e6titia."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:44",
"text": "Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 104,
"name": "Psalms 104:45",
"text": "Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant. "
}
]
},
{
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:1",
"text": "Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:2",
"text": "Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:3",
"text": "Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:4",
"text": "Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:5",
"text": "Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad l\u00e6tandum in l\u00e6titia gentis tu\u00e6: ut lauderis cum hereditate tua."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:6",
"text": "Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:7",
"text": "Patres nostri in \u00c6gypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordi\u00e6 tu\u00e6. Et irritaverunt ascendentes in mare, Mare rubrum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:8",
"text": "Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:9",
"text": "Et increpuit Mare rubrum, et exiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:10",
"text": "Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:11",
"text": "Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:12",
"text": "Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:13",
"text": "Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:14",
"text": "Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:15",
"text": "Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:16",
"text": "Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:17",
"text": "Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:18",
"text": "Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:19",
"text": "Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:20",
"text": "Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis f\u0153num."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:21",
"text": "Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in \u00c6gypto,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:22",
"text": "mirabilia in Terra Cham: terribilia in mari rubro."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:23",
"text": "Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius: Ut averteret iram eius ne disperderet eos:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:24",
"text": "et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem: Non crediderunt verbo eius,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:25",
"text": "et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:26",
"text": "Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:27",
"text": "Et ut deiiceret semen eorum in Nationibus: et dispergeret eos in regionibus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:28",
"text": "Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:29",
"text": "Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:30",
"text": "Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:31",
"text": "Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:32",
"text": "Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:33",
"text": "quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:34",
"text": "non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:35",
"text": "Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:36",
"text": "et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:37",
"text": "Et immolaverunt filios suos, et filias suas d\u00e6moniis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:38",
"text": "Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:39",
"text": "et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:40",
"text": "Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est hereditatem suam."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:41",
"text": "Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:42",
"text": "Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:43",
"text": "s\u00e6pe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:44",
"text": "Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:45",
"text": "Et memor fuit testamenti sui: et p\u0153nituit eum secundum multitudinem misericordi\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:46",
"text": "Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:47",
"text": "Salvos nos fac Domine Deus noster: et congrega nos de Nationibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 105,
"name": "Psalms 105:48",
"text": "Benedictus Dominus Deus Israel a s\u00e6culo et usque in s\u00e6culum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat. "
}
]
},
{
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:1",
"text": "Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:2",
"text": "Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:3",
"text": "A solis ortu, et occasu: ab aquilone, et mari."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:4",
"text": "Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:5",
"text": "Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:6",
"text": "Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:7",
"text": "Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:8",
"text": "Confiteantur Domino misericordi\u00e6 eius: et mirabilia eius filiis hominum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:9",
"text": "Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:10",
"text": "Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:11",
"text": "Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:12",
"text": "Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:13",
"text": "Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:14",
"text": "Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:15",
"text": "Confiteantur Domino misericordi\u00e6 eius: et mirabilia eius filiis hominum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:16",
"text": "Quia contrivit portas \u00e6reas: et vectes ferreos confregit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:17",
"text": "Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:18",
"text": "Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:19",
"text": "Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:20",
"text": "Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:21",
"text": "Confiteantur Domino misericordi\u00e6 eius: et mirabilia eius filiis hominum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:22",
"text": "Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:23",
"text": "Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:24",
"text": "Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:25",
"text": "Dixit, et stetit spiritus procell\u00e6: et exaltati sunt fluctus eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:26",
"text": "Ascendunt usque ad c\u00e6los, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:27",
"text": "Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:28",
"text": "Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:29",
"text": "Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:30",
"text": "Et l\u00e6tati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:31",
"text": "Confiteantur Domino misericordi\u00e6 eius: et mirabilia eius filiis hominum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:32",
"text": "Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:33",
"text": "Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:34",
"text": "Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:35",
"text": "Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:36",
"text": "Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:37",
"text": "Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:38",
"text": "Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:39",
"text": "Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:40",
"text": "Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:41",
"text": "Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:42",
"text": "Videbunt recti, et l\u00e6tabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 106,
"name": "Psalms 106:43",
"text": "Quis sapiens et custodiet h\u00e6c? et intelliget misericordias Domini? "
}
]
},
{
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:1",
"text": "Canticum Psalmi ipsi David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:2",
"text": "Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam in gloria mea."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:3",
"text": "Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara: exurgam diluculo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:4",
"text": "Confitebor tibi in populis Domine: et psallam tibi in nationibus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:5",
"text": "Quia magna est super c\u00e6los misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:6",
"text": "Exaltare super c\u00e6los Deus, et super omnem terram gloria tua:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:7",
"text": "ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:8",
"text": "Deus locutus est in sancto suo: Exultabo, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:9",
"text": "Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim susceptio capitis mei. Iuda rex meus:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:10",
"text": "Moab lebes spei me\u00e6. In Idum\u00e6am extendam calceamentum meum: mihi alienigen\u00e6 amici facti sunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:11",
"text": "Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idum\u00e6am?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:12",
"text": "Nonne tu Deus, qui repulisti nos, et non exibis Deus in virtutibus nostris?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:13",
"text": "Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 107,
"name": "Psalms 107:14",
"text": "In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. "
}
]
},
{
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:1",
"text": "In finem, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:2",
"text": "Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:3",
"text": "Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:4",
"text": "Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:5",
"text": "Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:6",
"text": "Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:7",
"text": "Cum iudicatur, exeat condemnatus. et oratio eius fiat in peccatum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:8",
"text": "Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:9",
"text": "Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:10",
"text": "Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:11",
"text": "Scrutetur f\u0153nerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:12",
"text": "Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:13",
"text": "Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:14",
"text": "In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:15",
"text": "Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:16",
"text": "pro eo quod non est recordatus facere misericordiam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:17",
"text": "Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:18",
"text": "Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:19",
"text": "Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper pr\u00e6cingitur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:20",
"text": "Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:21",
"text": "Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. Libera me"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:22",
"text": "quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:23",
"text": "Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locust\u00e6."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:24",
"text": "Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:25",
"text": "Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:26",
"text": "Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:27",
"text": "Et sciant quia manus tua h\u00e6c: et tu Domine fecisti eam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:28",
"text": "Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus l\u00e6tabitur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:29",
"text": "Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:30",
"text": "Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 108,
"name": "Psalms 108:31",
"text": "Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. "
}
]
},
{
"chapter": 109,
"name": "Psalms 109",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 109,
"name": "Psalms 109:1",
"text": "Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 109,
"name": "Psalms 109:2",
"text": "Virgam virtutis tu\u00e6 emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 109,
"name": "Psalms 109:3",
"text": "Tecum principium in die virtutis tu\u00e6 in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 109,
"name": "Psalms 109:4",
"text": "Iuravit Dominus, et non p\u0153nitebit eum: Tu es sacerdos in \u00e6ternum secundum ordinem Melchisedech."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 109,
"name": "Psalms 109:5",
"text": "Dominus a dextris tuis, confregit in die ir\u00e6 su\u00e6 reges."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 109,
"name": "Psalms 109:6",
"text": "Iudicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita in terra multorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 109,
"name": "Psalms 109:7",
"text": "De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput. "
}
]
},
{
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:1",
"text": "Alleluia. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: in consilio iustorum, et congregatione."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:2",
"text": "Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:3",
"text": "Confessio et magnificentia opus eius: et iustitia eius manet in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:4",
"text": "Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:5",
"text": "escam dedit timentibus se. Memor erit in s\u00e6culum testamenti sui:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:6",
"text": "virtutem operum suorum annunciabit populo suo:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:7",
"text": "Ut det illis hereditatem gentium: opera manuum eius veritas, et iudicium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:8",
"text": "Fidelia omnia mandata eius: confirmata in s\u00e6culum s\u00e6culi, facta in veritate et \u00e6quitate."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:9",
"text": "Redemptionem misit populo suo: mandavit in \u00e6ternum testamentum suum. Sanctum, et terribile nomen eius:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 110,
"name": "Psalms 110:10",
"text": "initium sapienti\u00e6 timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio eius manet in s\u00e6culum s\u00e6culi. "
}
]
},
{
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:1",
"text": "Alleluia, Reversionis Agg\u00e6i, et Zachari\u00e6. Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:2",
"text": "Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:3",
"text": "Gloria, et diviti\u00e6 in domo eius: et iustitia eius manet in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:4",
"text": "Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et iustus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:5",
"text": "Iucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:6",
"text": "quia in \u00e6ternum non commovebitur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:7",
"text": "In memoria \u00e6terna erit iustus: ab auditione mala non timebit. Paratum cor eius sperare in Domino,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:8",
"text": "confirmatum est cor eius: non commovebitur donec despiciat inimicos suos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:9",
"text": "Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in s\u00e6culum s\u00e6culi, cornu eius exaltabitur in gloria."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 111,
"name": "Psalms 111:10",
"text": "Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit. "
}
]
},
{
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112:1",
"text": "Alleluia. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112:2",
"text": "Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in s\u00e6culum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112:3",
"text": "A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112:4",
"text": "Excelsus super omnes gentes Dominus, et super c\u00e6los gloria eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112:5",
"text": "Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112:6",
"text": "et humilia respicit in c\u00e6lo et in terra?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112:7",
"text": "Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112:8",
"text": "Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 112,
"name": "Psalms 112:9",
"text": "Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum l\u00e6tantem. "
}
]
},
{
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:1",
"text": "Alleluia. In exitu Israel de \u00c6gypto, domus Iacob de populo barbaro:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:2",
"text": "Facta est Iud\u00e6a sanctificatio eius, Israel potestas eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:3",
"text": "Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:4",
"text": "Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:5",
"text": "Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:6",
"text": "Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:7",
"text": "A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:8",
"text": "Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:9",
"text": "NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:10",
"text": "Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:11",
"text": "Deus autem noster in c\u00e6lo: omnia qu\u00e6cumque voluit, fecit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:12",
"text": "Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:13",
"text": "Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:14",
"text": "Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:15",
"text": "Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:16",
"text": "Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:17",
"text": "Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:18",
"text": "Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:19",
"text": "Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:20",
"text": "Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:21",
"text": "Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:22",
"text": "Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:23",
"text": "Benedicti vos a Domino, qui fecit c\u00e6lum, et terram."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:24",
"text": "C\u00e6lum c\u00e6li Domino: terram autem dedit filiis hominum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:25",
"text": "Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 113,
"name": "Psalms 113:26",
"text": "Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in s\u00e6culum. "
}
]
},
{
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114:1",
"text": "Alleluia. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis me\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114:2",
"text": "Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114:3",
"text": "Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114:4",
"text": "et nomen Domini invocavi. O Domine libera animam meam:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114:5",
"text": "misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114:6",
"text": "Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114:7",
"text": "Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114:8",
"text": "Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 114,
"name": "Psalms 114:9",
"text": "Placebo Domino in regione vivorum. "
}
]
},
{
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:1",
"text": "Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:2",
"text": "Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:3",
"text": "Quid retribuam Domino, pro omnibus, qu\u00e6 retribuit mihi?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:4",
"text": "Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:5",
"text": "Vota mea Domino reddam coram omni populo eius:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:6",
"text": "pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:7",
"text": "O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancill\u00e6 tu\u00e6. Dirupisti vincula mea:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:8",
"text": "tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:9",
"text": "Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 115,
"name": "Psalms 115:10",
"text": "in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 116,
"name": "Psalms 116",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 116,
"name": "Psalms 116:1",
"text": "Alleluia. Laudate Dominum omnes Gentes: laudate eum omnes populi:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 116,
"name": "Psalms 116:2",
"text": "Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Domini manet in \u00e6ternum. "
}
]
},
{
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:1",
"text": "Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:2",
"text": "Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:3",
"text": "Dicat nunc domus Aaron: quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:4",
"text": "Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:5",
"text": "De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:6",
"text": "Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:7",
"text": "Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:8",
"text": "Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:9",
"text": "Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:10",
"text": "Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:11",
"text": "Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:12",
"text": "Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:13",
"text": "Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:14",
"text": "Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:15",
"text": "Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:16",
"text": "Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:17",
"text": "Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:18",
"text": "Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:19",
"text": "Aperite mihi portas iustiti\u00e6, ingressus in eas confitebor Domino:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:20",
"text": "h\u00e6c porta Domini, iusti intrabunt in eam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:21",
"text": "Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:22",
"text": "Lapidem, quem reprobaverunt \u00e6dificantes: hic factus est in caput anguli."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:23",
"text": "A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:24",
"text": "H\u00e6c est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et l\u00e6temur in ea."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:25",
"text": "O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:26",
"text": "benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:27",
"text": "Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:28",
"text": "Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 117,
"name": "Psalms 117:29",
"text": "Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in s\u00e6culum misericordia eius. "
}
]
},
{
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:1",
"text": "Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:2",
"text": "Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:3",
"text": "Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:4",
"text": "Tu mandasti mandata tua custodiri nimis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:5",
"text": "Utinam dirigantur vi\u00e6 me\u00e6, ad custodiendas iustificationes tuas."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:6",
"text": "Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:7",
"text": "Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustiti\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:8",
"text": "Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:9",
"text": "BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:10",
"text": "In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:11",
"text": "In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:12",
"text": "Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:13",
"text": "In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:14",
"text": "In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:15",
"text": "In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:16",
"text": "In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:17",
"text": "GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:18",
"text": "Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:19",
"text": "Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:20",
"text": "Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:21",
"text": "Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:22",
"text": "Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:23",
"text": "Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:24",
"text": "Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tu\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:25",
"text": "DALETH. Adh\u00e6sit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:26",
"text": "Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:27",
"text": "Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:28",
"text": "Dormitavit anima mea pr\u00e6 t\u00e6dio: confirma me in verbis tuis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:29",
"text": "Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:30",
"text": "Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:31",
"text": "Adh\u00e6si testimoniis tuis Domine: noli me confundere."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:32",
"text": "Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:33",
"text": "HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:34",
"text": "Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:35",
"text": "Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:36",
"text": "Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:37",
"text": "Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:38",
"text": "Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:39",
"text": "Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:40",
"text": "Ecce concupivi mandata tua: in \u00e6quitate tua vivifica me."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:41",
"text": "VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:42",
"text": "Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:43",
"text": "Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:44",
"text": "Et custodiam legem tuam semper: in s\u00e6culum et in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:45",
"text": "Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:46",
"text": "Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:47",
"text": "Et meditabar in mandatis tuis, qu\u00e6 dilexi."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:48",
"text": "Et levavi manus meas ad mandata tua, qu\u00e6 dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:49",
"text": "ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:50",
"text": "H\u00e6c me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:51",
"text": "Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:52",
"text": "Memor fui iudiciorum tuorum a s\u00e6culo Domine: et consolatus sum."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:53",
"text": "Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:54",
"text": "Cantabiles mihi erant iustificationes tu\u00e6, in loco peregrinationis me\u00e6."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:55",
"text": "Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:56",
"text": "H\u00e6c facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:57",
"text": "HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:58",
"text": "Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:59",
"text": "Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:60",
"text": "Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:61",
"text": "Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:62",
"text": "Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tu\u00e6."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:63",
"text": "Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:64",
"text": "Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:65",
"text": "TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:66",
"text": "Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:67",
"text": "Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:68",
"text": "Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas."
},
{
"verse": 69,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:69",
"text": "Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:70",
"text": "Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum."
},
{
"verse": 71,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:71",
"text": "Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas."
},
{
"verse": 72,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:72",
"text": "Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti."
},
{
"verse": 73,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:73",
"text": "IOD. Manus tu\u00e6 fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua."
},
{
"verse": 74,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:74",
"text": "Qui timent te videbunt me, et l\u00e6tabuntur: quia in verba tua supersperavi."
},
{
"verse": 75,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:75",
"text": "Cognovi Domine quia \u00e6quitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me."
},
{
"verse": 76,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:76",
"text": "Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo."
},
{
"verse": 77,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:77",
"text": "Veniant mihi miserationes tu\u00e6, et vivam: quia lex tua meditatio mea est."
},
{
"verse": 78,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:78",
"text": "Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis."
},
{
"verse": 79,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:79",
"text": "Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua."
},
{
"verse": 80,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:80",
"text": "Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar."
},
{
"verse": 81,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:81",
"text": "CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi."
},
{
"verse": 82,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:82",
"text": "Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?"
},
{
"verse": 83,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:83",
"text": "Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus."
},
{
"verse": 84,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:84",
"text": "Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?"
},
{
"verse": 85,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:85",
"text": "Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua."
},
{
"verse": 86,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:86",
"text": "Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me."
},
{
"verse": 87,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:87",
"text": "Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua."
},
{
"verse": 88,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:88",
"text": "Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui."
},
{
"verse": 89,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:89",
"text": "LAMED. In \u00e6ternum Domine, verbum tuum permanet in c\u00e6lo."
},
{
"verse": 90,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:90",
"text": "In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet."
},
{
"verse": 91,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:91",
"text": "Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi."
},
{
"verse": 92,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:92",
"text": "Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea."
},
{
"verse": 93,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:93",
"text": "In \u00e6ternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me."
},
{
"verse": 94,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:94",
"text": "Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi."
},
{
"verse": 95,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:95",
"text": "Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi."
},
{
"verse": 96,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:96",
"text": "Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis."
},
{
"verse": 97,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:97",
"text": "MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est."
},
{
"verse": 98,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:98",
"text": "Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in \u00e6ternum mihi est."
},
{
"verse": 99,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:99",
"text": "Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est."
},
{
"verse": 100,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:100",
"text": "Super senes intellexi: quia mandata tua qu\u00e6sivi."
},
{
"verse": 101,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:101",
"text": "Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua."
},
{
"verse": 102,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:102",
"text": "A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi."
},
{
"verse": 103,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:103",
"text": "Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!"
},
{
"verse": 104,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:104",
"text": "A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis."
},
{
"verse": 105,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:105",
"text": "NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis."
},
{
"verse": 106,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:106",
"text": "Iuravi, et statui custodire iudicia iustiti\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 107,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:107",
"text": "Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum."
},
{
"verse": 108,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:108",
"text": "Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me."
},
{
"verse": 109,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:109",
"text": "Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus."
},
{
"verse": 110,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:110",
"text": "Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi."
},
{
"verse": 111,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:111",
"text": "Hereditate acquisivi testimonia tua in \u00e6ternum: quia exultatio cordis mei sunt."
},
{
"verse": 112,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:112",
"text": "Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in \u00e6ternum, propter retributionem."
},
{
"verse": 113,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:113",
"text": "SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi."
},
{
"verse": 114,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:114",
"text": "Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi."
},
{
"verse": 115,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:115",
"text": "Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei."
},
{
"verse": 116,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:116",
"text": "Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea."
},
{
"verse": 117,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:117",
"text": "Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper."
},
{
"verse": 118,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:118",
"text": "Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum."
},
{
"verse": 119,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:119",
"text": "Pr\u00e6varicantes reputavi omnes peccatores terr\u00e6: ideo dilexi testimonia tua."
},
{
"verse": 120,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:120",
"text": "Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui."
},
{
"verse": 121,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:121",
"text": "AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me."
},
{
"verse": 122,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:122",
"text": "Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi."
},
{
"verse": 123,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:123",
"text": "Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustiti\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 124,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:124",
"text": "Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me."
},
{
"verse": 125,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:125",
"text": "Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua."
},
{
"verse": 126,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:126",
"text": "Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam."
},
{
"verse": 127,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:127",
"text": "Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion."
},
{
"verse": 128,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:128",
"text": "Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui."
},
{
"verse": 129,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:129",
"text": "PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea."
},
{
"verse": 130,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:130",
"text": "Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis."
},
{
"verse": 131,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:131",
"text": "Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam."
},
{
"verse": 132,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:132",
"text": "Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum."
},
{
"verse": 133,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:133",
"text": "Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia."
},
{
"verse": 134,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:134",
"text": "Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua."
},
{
"verse": 135,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:135",
"text": "Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas."
},
{
"verse": 136,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:136",
"text": "Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam."
},
{
"verse": 137,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:137",
"text": "SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum."
},
{
"verse": 138,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:138",
"text": "Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis."
},
{
"verse": 139,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:139",
"text": "Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei."
},
{
"verse": 140,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:140",
"text": "Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud."
},
{
"verse": 141,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:141",
"text": "Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus."
},
{
"verse": 142,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:142",
"text": "Iustitia tua, iustitia in \u00e6ternum: et lex tua veritas."
},
{
"verse": 143,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:143",
"text": "Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est."
},
{
"verse": 144,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:144",
"text": "\u00c6quitas testimonia tua in \u00e6ternum: intellectum da mihi, et vivam."
},
{
"verse": 145,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:145",
"text": "COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram."
},
{
"verse": 146,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:146",
"text": "Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua."
},
{
"verse": 147,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:147",
"text": "Pr\u00e6veni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi."
},
{
"verse": 148,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:148",
"text": "Pr\u00e6venerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua."
},
{
"verse": 149,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:149",
"text": "Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me."
},
{
"verse": 150,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:150",
"text": "Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt."
},
{
"verse": 151,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:151",
"text": "Prope es tu Domine: et omnes vi\u00e6 tu\u00e6 veritas."
},
{
"verse": 152,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:152",
"text": "Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in \u00e6ternum fundasti ea."
},
{
"verse": 153,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:153",
"text": "RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus."
},
{
"verse": 154,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:154",
"text": "Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me."
},
{
"verse": 155,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:155",
"text": "Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt."
},
{
"verse": 156,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:156",
"text": "Misericordi\u00e6 tu\u00e6 mult\u00e6 Domine: secundum iudicium tuum vivifica me."
},
{
"verse": 157,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:157",
"text": "Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi."
},
{
"verse": 158,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:158",
"text": "Vidi pr\u00e6varicantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt."
},
{
"verse": 159,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:159",
"text": "Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me."
},
{
"verse": 160,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:160",
"text": "Principium verborum tuorum, veritas: in \u00e6ternum omnia iudicia iustiti\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 161,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:161",
"text": "SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum."
},
{
"verse": 162,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:162",
"text": "L\u00e6tabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa."
},
{
"verse": 163,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:163",
"text": "Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi."
},
{
"verse": 164,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:164",
"text": "Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustiti\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 165,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:165",
"text": "Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum."
},
{
"verse": 166,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:166",
"text": "Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi."
},
{
"verse": 167,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:167",
"text": "Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer."
},
{
"verse": 168,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:168",
"text": "Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes vi\u00e6 me\u00e6 in conspectu tuo."
},
{
"verse": 169,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:169",
"text": "TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum."
},
{
"verse": 170,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:170",
"text": "Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me."
},
{
"verse": 171,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:171",
"text": "Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas."
},
{
"verse": 172,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:172",
"text": "Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua \u00e6quitas."
},
{
"verse": 173,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:173",
"text": "Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi."
},
{
"verse": 174,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:174",
"text": "Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est."
},
{
"verse": 175,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:175",
"text": "Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me."
},
{
"verse": 176,
"chapter": 118,
"name": "Psalms 118:176",
"text": "Erravi, sicut ovis, qu\u00e6 periit: qu\u00e6re servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. "
}
]
},
{
"chapter": 119,
"name": "Psalms 119",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 119,
"name": "Psalms 119:1",
"text": "Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi: et exaudivit me."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 119,
"name": "Psalms 119:2",
"text": "Domine libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 119,
"name": "Psalms 119:3",
"text": "Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 119,
"name": "Psalms 119:4",
"text": "Sagitt\u00e6 potentis acut\u00e6, cum carbonibus desolatoriis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 119,
"name": "Psalms 119:5",
"text": "Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 119,
"name": "Psalms 119:6",
"text": "multum incola fuit anima mea."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 119,
"name": "Psalms 119:7",
"text": "Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis. "
}
]
},
{
"chapter": 120,
"name": "Psalms 120",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 120,
"name": "Psalms 120:1",
"text": "Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 120,
"name": "Psalms 120:2",
"text": "Auxilium meum a Domino, qui fecit c\u00e6lum et terram."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 120,
"name": "Psalms 120:3",
"text": "Non det in commotionem pedem tuum: neque dormitet qui custodit te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 120,
"name": "Psalms 120:4",
"text": "Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 120,
"name": "Psalms 120:5",
"text": "Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 120,
"name": "Psalms 120:6",
"text": "Per diem sol non uret te: neque luna per noctem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 120,
"name": "Psalms 120:7",
"text": "Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 120,
"name": "Psalms 120:8",
"text": "Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum: ex hoc nunc, et usque in s\u00e6culum. "
}
]
},
{
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121:1",
"text": "Canticum graduum. L\u00e6tatus sum in his, qu\u00e6 dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121:2",
"text": "Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121:3",
"text": "Ierusalem, qu\u00e6 \u00e6dificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121:4",
"text": "Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121:5",
"text": "Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121:6",
"text": "Rogate qu\u00e6 ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121:7",
"text": "Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121:8",
"text": "Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 121,
"name": "Psalms 121:9",
"text": "Propter domum Domini Dei nostri, qu\u00e6sivi bona tibi. "
}
]
},
{
"chapter": 122,
"name": "Psalms 122",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 122,
"name": "Psalms 122:1",
"text": "Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in c\u00e6lis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 122,
"name": "Psalms 122:2",
"text": "Ecce sicut oculi servorum, in manibus dominorum suorum, Sicut oculi ancill\u00e6 in manibus domin\u00e6 su\u00e6: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 122,
"name": "Psalms 122:3",
"text": "Miserere nostri Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 122,
"name": "Psalms 122:4",
"text": "Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis. "
}
]
},
{
"chapter": 123,
"name": "Psalms 123",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 123,
"name": "Psalms 123:1",
"text": "Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 123,
"name": "Psalms 123:2",
"text": "nisi quia Dominus erat in nobis, Cum exurgerent homines in nos,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 123,
"name": "Psalms 123:3",
"text": "forte vivos deglutissent nos: Cum irasceretur furor eorum in nos,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 123,
"name": "Psalms 123:4",
"text": "forsitan aqua absorbuisset nos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 123,
"name": "Psalms 123:5",
"text": "Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 123,
"name": "Psalms 123:6",
"text": "Benedictus Dominus qui non dedit nos, in captionem dentibus eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 123,
"name": "Psalms 123:7",
"text": "Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 123,
"name": "Psalms 123:8",
"text": "Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit c\u00e6lum et terram. "
}
]
},
{
"chapter": 124,
"name": "Psalms 124",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 124,
"name": "Psalms 124:1",
"text": "Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in \u00e6ternum, qui habitat"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 124,
"name": "Psalms 124:2",
"text": "in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in s\u00e6culum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 124,
"name": "Psalms 124:3",
"text": "Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 124,
"name": "Psalms 124:4",
"text": "Benefac Domine bonis, et rectis corde."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 124,
"name": "Psalms 124:5",
"text": "Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 125,
"name": "Psalms 125",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 125,
"name": "Psalms 125:1",
"text": "Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 125,
"name": "Psalms 125:2",
"text": "Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 125,
"name": "Psalms 125:3",
"text": "Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus l\u00e6tantes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 125,
"name": "Psalms 125:4",
"text": "Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in Austro."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 125,
"name": "Psalms 125:5",
"text": "Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 125,
"name": "Psalms 125:6",
"text": "Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos. "
},
{
"verse": 7,
"chapter": 125,
"name": "Psalms 125:7",
"text": ""
}
]
},
{
"chapter": 126,
"name": "Psalms 126",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 126,
"name": "Psalms 126:1",
"text": "Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus \u00e6dificaverit domum, in vanum laboraverunt qui \u00e6dificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 126,
"name": "Psalms 126:2",
"text": "Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 126,
"name": "Psalms 126:3",
"text": "ecce hereditas Domini filii: merces, fructus ventris."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 126,
"name": "Psalms 126:4",
"text": "Sicut sagitt\u00e6 in manu potentis: ita filii excussorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 126,
"name": "Psalms 126:5",
"text": "Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. "
}
]
},
{
"chapter": 127,
"name": "Psalms 127",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 127,
"name": "Psalms 127:1",
"text": "Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 127,
"name": "Psalms 127:2",
"text": "Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 127,
"name": "Psalms 127:3",
"text": "Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tu\u00e6. Filii tui sicut novell\u00e6 olivarum, in circuitu mens\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 127,
"name": "Psalms 127:4",
"text": "Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 127,
"name": "Psalms 127:5",
"text": "Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vit\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 127,
"name": "Psalms 127:6",
"text": "Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 128,
"name": "Psalms 128",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 128,
"name": "Psalms 128:1",
"text": "Canticum graduum. S\u00e6pe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 128,
"name": "Psalms 128:2",
"text": "S\u00e6pe expugnaverunt me a iuventute mea: etenim non potuerunt mihi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 128,
"name": "Psalms 128:3",
"text": "Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 128,
"name": "Psalms 128:4",
"text": "Dominus iustus concidit cervices peccatorum:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 128,
"name": "Psalms 128:5",
"text": "confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 128,
"name": "Psalms 128:6",
"text": "Fiant sicut f\u0153num tectorum: quod priusquam evellatur, exaruit:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 128,
"name": "Psalms 128:7",
"text": "De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 128,
"name": "Psalms 128:8",
"text": "Et non dixerunt qui pr\u00e6teribant: Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 129,
"name": "Psalms 129",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 129,
"name": "Psalms 129:1",
"text": "Canticum graduum. De profundis clamavi ad te Domine:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 129,
"name": "Psalms 129:2",
"text": "Domine exaudi vocem meam: Fiant aures tu\u00e6 intendentes, in vocem deprecationis me\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 129,
"name": "Psalms 129:3",
"text": "Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 129,
"name": "Psalms 129:4",
"text": "Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 129,
"name": "Psalms 129:5",
"text": "speravit anima mea in Domino."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 129,
"name": "Psalms 129:6",
"text": "A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 129,
"name": "Psalms 129:7",
"text": "Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 129,
"name": "Psalms 129:8",
"text": "Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius. "
}
]
},
{
"chapter": 130,
"name": "Psalms 130",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 130,
"name": "Psalms 130:1",
"text": "Canticum graduum David. Domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 130,
"name": "Psalms 130:2",
"text": "Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam: Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 130,
"name": "Psalms 130:3",
"text": "Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in s\u00e6culum. "
}
]
},
{
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:1",
"text": "Canticum graduum. Memento Domine David, et omnis mansuetudinis eius:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:2",
"text": "Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:3",
"text": "Si introiero in tabernaculum domus me\u00e6, si ascendero in lectum strati mei:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:4",
"text": "Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:5",
"text": "Et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:6",
"text": "Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silv\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:7",
"text": "Introibimus in tabernaculum eius: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:8",
"text": "Surge Domine in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tu\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:9",
"text": "Sacerdotes tui induantur iustitiam: et sancti tui exultent."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:10",
"text": "Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:11",
"text": "Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:12",
"text": "Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea h\u00e6c, qu\u00e6 docebo eos: Et filii eorum usque in s\u00e6culum, sedebunt super sedem tuam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:13",
"text": "Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:14",
"text": "H\u00e6c requies mea in s\u00e6culum s\u00e6culi: hic habitabo quoniam elegi eam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:15",
"text": "Viduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:16",
"text": "Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exultatione exultabunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:17",
"text": "Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 131,
"name": "Psalms 131:18",
"text": "Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. "
}
]
},
{
"chapter": 132,
"name": "Psalms 132",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 132,
"name": "Psalms 132:1",
"text": "Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 132,
"name": "Psalms 132:2",
"text": "Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, Quod descendit in oram vestimenti eius:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 132,
"name": "Psalms 132:3",
"text": "sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in s\u00e6culum. "
}
]
},
{
"chapter": 133,
"name": "Psalms 133",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 133,
"name": "Psalms 133:1",
"text": "Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 133,
"name": "Psalms 133:2",
"text": "In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 133,
"name": "Psalms 133:3",
"text": "Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit c\u00e6lum et terram. "
}
]
},
{
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:1",
"text": "Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:2",
"text": "Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:3",
"text": "Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:4",
"text": "Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:5",
"text": "Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster pr\u00e6 omnibus diis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:6",
"text": "Omnia qu\u00e6cumque voluit, Dominus fecit in c\u00e6lo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:7",
"text": "Educens nubes ab extremo terr\u00e6: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:8",
"text": "qui percussit primogenita \u00c6gypti ab homine usque ad pecus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:9",
"text": "Et misit signa, et prodigia in medio tui \u00c6gypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:10",
"text": "Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:11",
"text": "Sehon regem Amorrh\u00e6orum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:12",
"text": "Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:13",
"text": "Domine nomen tuum in \u00e6ternum: Domine memoriale tuum in generationem et generationem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:14",
"text": "Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:15",
"text": "Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:16",
"text": "Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:17",
"text": "Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:18",
"text": "Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:19",
"text": "Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:20",
"text": "Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 134,
"name": "Psalms 134:21",
"text": "Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:1",
"text": "Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:2",
"text": "Confitemini Deo deorum: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:3",
"text": "Confitemini Domino dominorum: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:4",
"text": "Qui facit mirabilia magna solus: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:5",
"text": "Qui fecit c\u00e6los in intellectu: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:6",
"text": "Qui firmavit terram super aquas: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:7",
"text": "Qui fecit luminaria magna: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:8",
"text": "Solem in potestatem diei: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:9",
"text": "Lunam, et stellas in potestatem noctis: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:10",
"text": "Qui percussit \u00c6gyptum cum primogenitis eorum: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:11",
"text": "Qui eduxit Israel de medio eorum: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:12",
"text": "In manu potenti, et brachio excelso: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:13",
"text": "Qui divisit Mare rubrum in divisiones: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:14",
"text": "Et eduxit Israel per medium eius: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:15",
"text": "Et excussit Pharaonem, et virtutem eius in Mari rubro: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:16",
"text": "Qui traduxit populum suum per desertum: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:17",
"text": "Qui percussit reges magnos: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:18",
"text": "Et occidit reges fortes: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:19",
"text": "Sehon regem Amorrh\u00e6orum: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:20",
"text": "Et Og regem Basan: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:21",
"text": "Et dedit terram eorum hereditatem: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:22",
"text": "Hereditatem Israel servo suo: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:23",
"text": "Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:24",
"text": "Et redemit nos ab inimicis nostris: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:25",
"text": "Qui dat escam omni carni: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:26",
"text": "Confitemini Deo c\u00e6li: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum: quoniam in \u00e6ternum misericordia eius. "
},
{
"verse": 27,
"chapter": 135,
"name": "Psalms 135:27",
"text": ""
}
]
},
{
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136:1",
"text": "Psalmus David, Hieremi\u00e6. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus: cum recordaremur Sion:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136:2",
"text": "In salicibus in medio eius, suspendimus organa nostra."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136:3",
"text": "Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum: Et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136:4",
"text": "Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136:5",
"text": "Si oblitus fuero tui Ierusalem, oblivioni detur dextera mea."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136:6",
"text": "Adh\u00e6reat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui: Si non proposuero Ierusalem, in principio l\u00e6titi\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136:7",
"text": "Memor esto Domine filiorum Edom, in die Ierusalem: Qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136:8",
"text": "Filia Babylonis misera: beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 136,
"name": "Psalms 136:9",
"text": "Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram. "
}
]
},
{
"chapter": 137,
"name": "Psalms 137",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 137,
"name": "Psalms 137:1",
"text": "Ipsi David. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 137,
"name": "Psalms 137:2",
"text": "adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Super misericordia tua, et veritate tua: quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 137,
"name": "Psalms 137:3",
"text": "In quacumque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 137,
"name": "Psalms 137:4",
"text": "Confiteantur tibi Domine omnes reges terr\u00e6: quia audierunt omnia verba oris tui:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 137,
"name": "Psalms 137:5",
"text": "Et cantent in viis Domini: quoniam magna est gloria Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 137,
"name": "Psalms 137:6",
"text": "Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit: et alta a longe cognoscit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 137,
"name": "Psalms 137:7",
"text": "Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 137,
"name": "Psalms 137:8",
"text": "Dominus retribuet pro me: Domine misericordia tua in s\u00e6culum: opera manuum tuarum ne despicias. "
}
]
},
{
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:1",
"text": "In finem, Psalmus David. Domine probasti me, et cognovisti me:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:2",
"text": "tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:3",
"text": "Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:4",
"text": "Et omnes vias meas pr\u00e6vidisti: quia non est sermo in lingua mea."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:5",
"text": "Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:6",
"text": "Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:7",
"text": "Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:8",
"text": "Si ascendero in c\u00e6lum, tu illic es: si descendero in infernum, ades."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:9",
"text": "Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:10",
"text": "Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:11",
"text": "Et dixi: Forsitan tenebr\u00e6 conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:12",
"text": "Quia tenebr\u00e6 non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebr\u00e6 eius, ita et lumen eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:13",
"text": "Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris me\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:14",
"text": "Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:15",
"text": "Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terr\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:16",
"text": "Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:17",
"text": "Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:18",
"text": "Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:19",
"text": "Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:20",
"text": "Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:21",
"text": "Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:22",
"text": "Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:23",
"text": "Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 138,
"name": "Psalms 138:24",
"text": "Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via \u00e6terna. "
}
]
},
{
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:1",
"text": "In finem, Psalmus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:2",
"text": "Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo eripe me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:3",
"text": "Qui cogitaverunt iniquitates in corde: tota die constituebant pr\u00e6lia."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:4",
"text": "Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:5",
"text": "Custodi me Domine de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:6",
"text": "absconderunt superbi laqueum mihi: Et funes extenderunt in laqueum: iuxta iter scandalum posuerunt mihi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:7",
"text": "Dixi Domino: Deus meus es tu: exaudi Domine vocem deprecationis me\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:8",
"text": "Domine, Domine virtus salutis me\u00e6: obumbrasti super caput meum in die belli:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:9",
"text": "Ne tradas me Domine a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:10",
"text": "Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:11",
"text": "Cadent super eos carbones, in ignem deiicies eos: in miseriis non subsistent."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:12",
"text": "Vir linguosus non dirigetur in terra: virum iniustum mala capient in interitu."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:13",
"text": "Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis: et vindictam pauperum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 139,
"name": "Psalms 139:14",
"text": "Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo: et habitabunt recti cum vultu tuo. "
}
]
},
{
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:1",
"text": "Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci me\u00e6, cum clamavero ad te."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:2",
"text": "Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:3",
"text": "Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstanti\u00e6 labiis meis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:4",
"text": "Non declines cor meum in verba maliti\u00e6, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:5",
"text": "Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:6",
"text": "absorpti sunt iuncti petr\u00e6 iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:7",
"text": "sicut crassitudo terr\u00e6 erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:8",
"text": "quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:9",
"text": "Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 140,
"name": "Psalms 140:10",
"text": "Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam. "
}
]
},
{
"chapter": 141,
"name": "Psalms 141",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 141,
"name": "Psalms 141:1",
"text": "Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 141,
"name": "Psalms 141:2",
"text": "Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 141,
"name": "Psalms 141:3",
"text": "Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 141,
"name": "Psalms 141:4",
"text": "In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 141,
"name": "Psalms 141:5",
"text": "Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 141,
"name": "Psalms 141:6",
"text": "Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 141,
"name": "Psalms 141:7",
"text": "Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 141,
"name": "Psalms 141:8",
"text": "Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi. "
}
]
},
{
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:1",
"text": "Psalmus David, Quando persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:2",
"text": "Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:3",
"text": "Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos s\u00e6culi:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:4",
"text": "et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:5",
"text": "Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:6",
"text": "Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:7",
"text": "Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:8",
"text": "Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:9",
"text": "Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:10",
"text": "doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:11",
"text": "propter nomen tuum Domine vivificabis me, in \u00e6quitate tua. Educes de tribulatione animam meam:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 142,
"name": "Psalms 142:12",
"text": "et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum. "
}
]
},
{
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:1",
"text": "Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad pr\u00e6lium, et digitos meos ad bellum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:2",
"text": "Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:3",
"text": "Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:4",
"text": "Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra pr\u00e6tereunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:5",
"text": "Domine inclina c\u00e6los tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:6",
"text": "Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:7",
"text": "Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:8",
"text": "Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:9",
"text": "Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:10",
"text": "Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:11",
"text": "eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:12",
"text": "Quorum filii, sicut novell\u00e6 plantationes in iuventute sua. Fili\u00e6 eorum composit\u00e6: circumornat\u00e6 ut similitudo templi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:13",
"text": "Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum f\u0153tos\u00e6, abundantes in egressibus suis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:14",
"text": "boves eorum crass\u00e6. Non est ruina maceri\u00e6, neque transitus: neque clamor in plateis eorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 143,
"name": "Psalms 143:15",
"text": "Beatum dixerunt populum, cui h\u00e6c sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius. "
}
]
},
{
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:1",
"text": "Laudatio ipsi David. Exaltabo te Deus meus rex: et benedicam nomini tuo in s\u00e6culum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:2",
"text": "Per singulos dies benedicam tibi: et laudabo nomen tuum in s\u00e6culum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:3",
"text": "Magnus Dominus et laudabilis nimis: et magnitudinis eius non est finis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:4",
"text": "Generatio et generatio laudabit opera tua: et potentiam tuam pronunciabunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:5",
"text": "Magnificentiam glori\u00e6 sanctitatis tu\u00e6 loquentur: et mirabilia tua narrabunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:6",
"text": "Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:7",
"text": "Memoriam abundanti\u00e6 suavitatis tu\u00e6 eructabunt: et iustitia tua exultabunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:8",
"text": "Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:9",
"text": "Suavis Dominus universis: et miserationes eius super omnia opera eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:10",
"text": "Confiteantur tibi Domine omnia opera tua: et sancti tui benedicant tibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:11",
"text": "Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:12",
"text": "Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: et gloriam magnificenti\u00e6 regni tui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:13",
"text": "Regnum tuum regnum omnium s\u00e6culorum: et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:14",
"text": "Allevat Dominus omnes, qui corruunt: et erigit omnes elisos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:15",
"text": "Oculi omnium in te sperant Domine: et tu das escam illorum in tempore opportuno."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:16",
"text": "Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:17",
"text": "Iustus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:18",
"text": "Prope est Dominus omnibus invocantibus eum: omnibus invocantibus eum in veritate."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:19",
"text": "Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet: et salvos faciet eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:20",
"text": "Custodit Dominus omnes diligentes se: et omnes peccatores disperdet."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 144,
"name": "Psalms 144:21",
"text": "Laudationem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomini sancto eius in s\u00e6culum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi. "
}
]
},
{
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:1",
"text": "Alleluia, Agg\u00e6i, et Zachari\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:2",
"text": "Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:3",
"text": "in filiis hominum, in quibus non est salus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:4",
"text": "Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:5",
"text": "Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:6",
"text": "qui fecit c\u00e6lum et terram, mare, et omnia, qu\u00e6 in eis sunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:7",
"text": "Qui custodit veritatem in s\u00e6culum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:8",
"text": "Dominus illuminat c\u00e6cos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:9",
"text": "Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 145,
"name": "Psalms 145:10",
"text": "Regnabit Dominus in s\u00e6cula Deus tuus Sion, in generationem et generationem. "
}
]
},
{
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:1",
"text": "Alleluia. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:2",
"text": "\u00c6dificans Ierusalem Dominus: dispersiones Israelis congregabit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:3",
"text": "Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:4",
"text": "Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:5",
"text": "Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapienti\u00e6 eius non est numerus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:6",
"text": "Suscipiens mansuetos Dominus: humilians autem peccatores usque ad terram."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:7",
"text": "Pr\u00e6cinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:8",
"text": "Qui operit c\u00e6lum nubibus: et parat terr\u00e6 pluviam. Qui producit in montibus f\u0153num: et herbam servituti hominum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:9",
"text": "Qui dat iumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:10",
"text": "Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 146,
"name": "Psalms 146:11",
"text": "Beneplacitum est Domino super timentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius. "
}
]
},
{
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147:1",
"text": "Alleluia. Lauda Ierusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147:2",
"text": "Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147:3",
"text": "Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satiat te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147:4",
"text": "Qui emittit eloquium suum terr\u00e6: velociter currit sermo eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147:5",
"text": "Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147:6",
"text": "Mittit crystallum suum sicut buccellas: ante faciem frigoris eius quis sustinebit?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147:7",
"text": "Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus eius, et fluent aqu\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147:8",
"text": "Qui annunciat verbum suum Iacob: iustitias, et iudicia sua Israel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 147,
"name": "Psalms 147:9",
"text": "Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestavit eis. Alleluia. "
}
]
},
{
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:1",
"text": "Alleluia. Laudate Dominum de c\u00e6lis: laudate eum in excelsis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:2",
"text": "Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:3",
"text": "Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stell\u00e6, et lumen."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:4",
"text": "Laudate eum c\u00e6li c\u00e6lorum: et aqu\u00e6 omnes, qu\u00e6 super c\u00e6los sunt,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:5",
"text": "laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:6",
"text": "Statuit ea in \u00e6ternum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi: pr\u00e6ceptum posuit, et non pr\u00e6teribit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:7",
"text": "Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:8",
"text": "Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: qu\u00e6 faciunt verbum eius:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:9",
"text": "Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:10",
"text": "Besti\u00e6, et universa pecora: serpentes, et volucres pennat\u00e6:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:11",
"text": "Reges terr\u00e6, et omnes populi: principes, et omnes iudices terr\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:12",
"text": "Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:13",
"text": "quia exaltatum est nomen eius solius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 148,
"name": "Psalms 148:14",
"text": "Confessio eius super c\u00e6lum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia. "
}
]
},
{
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149:1",
"text": "Alleluia. Cantate Domino canticum novum: laus eius in ecclesia sanctorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149:2",
"text": "L\u00e6tetur Israel in eo, qui fecit eum: et filii Sion exultent in rege suo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149:3",
"text": "Laudent nomen eius in choro: in tympano, et psalterio psallant ei:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149:4",
"text": "Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltabit mansuetos in salutem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149:5",
"text": "Exultabunt sancti in gloria: l\u00e6tabuntur in cubilibus suis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149:6",
"text": "Exaltationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149:7",
"text": "Ad faciendam vindictam in nationibus: increpationes in populis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149:8",
"text": "Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 149,
"name": "Psalms 149:9",
"text": "Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria h\u00e6c est omnibus sanctis eius. Alleluia. "
}
]
},
{
"chapter": 150,
"name": "Psalms 150",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 150,
"name": "Psalms 150:1",
"text": "Alleluia. Laudate Dominum in sanctis eius: laudate eum in firmamento virtutis eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 150,
"name": "Psalms 150:2",
"text": "Laudate eum in virtutibus eius: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 150,
"name": "Psalms 150:3",
"text": "Laudate eum in sono tub\u00e6: laudate eum in psalterio, et cithara."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 150,
"name": "Psalms 150:4",
"text": "Laudate eum in tympano, et choro: laudate eum in chordis, et organo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 150,
"name": "Psalms 150:5",
"text": "Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis iubilationis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 150,
"name": "Psalms 150:6",
"text": "omnis spiritus laudet Dominum. Alleluia. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Proverbs",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:1",
"text": "Parabol\u00e6 Salomonis, filii David, regis Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:2",
"text": "Ad sciendam sapientiam, et disciplinam:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:3",
"text": "ad intelligenda verba prudenti\u00e6: et suscipiendam eruditionem doctrin\u00e6, iustitiam, et iudicium, et \u00e6quitatem:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:4",
"text": "ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia, et intellectus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:5",
"text": "Audiens sapiens, sapientior erit: et intelligens, gubernacula possidebit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:6",
"text": "Animadvertet parabolam, et interpretationem, verba sapientum, et \u00e6nigmata eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:7",
"text": "Timor Domini principium sapienti\u00e6. Sapientiam, atque doctrinam stulti despiciunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:8",
"text": "Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tu\u00e6:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:9",
"text": "ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:10",
"text": "Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:11",
"text": "Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:12",
"text": "deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:13",
"text": "Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:14",
"text": "Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:15",
"text": "Fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:16",
"text": "Pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:17",
"text": "Frustra autem iacitur rete ante oculos pennatorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:18",
"text": "Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:19",
"text": "Sic semit\u00e6 omnis avari, animas possidentium rapiunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:20",
"text": "Sapientia foris pr\u00e6dicat, in plateis dat vocem suam:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:21",
"text": "in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:22",
"text": "Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea, qu\u00e6 sibi sunt noxia, cupient, et imprudentes odibunt scientiam?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:23",
"text": "Convertimini ad correptionem meam: en proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:24",
"text": "Quia vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:25",
"text": "Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:26",
"text": "Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:27",
"text": "Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio, et angustia:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:28",
"text": "Tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:29",
"text": "eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:30",
"text": "nec acquieverint consilio meo, et detraxerint univers\u00e6 correptioni me\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:31",
"text": "Comedent igitur fructus vi\u00e6 su\u00e6, suisque consiliis saturabuntur."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:32",
"text": "Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 1,
"name": "Proverbs 1:33",
"text": "Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:1",
"text": "Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:2",
"text": "ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:3",
"text": "Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudenti\u00e6:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:4",
"text": "si qu\u00e6sieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:5",
"text": "tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:6",
"text": "quia Dominus dat sapientiam: et ex ore eius prudentia, et scientia."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:7",
"text": "Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:8",
"text": "servans semitas iustiti\u00e6, et vias sanctorum custodiens."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:9",
"text": "Tunc intelliges iustitiam, et iudicium, et \u00e6quitatem, et omnem semitam bonam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:10",
"text": "Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia anim\u00e6 tu\u00e6 placuerit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:11",
"text": "consilium custodiet te, et prudentia servabit te,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:12",
"text": "ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:13",
"text": "qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:14",
"text": "qui l\u00e6tantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:15",
"text": "quorum vi\u00e6 pervers\u00e6 sunt, et infames gressus eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:16",
"text": "Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, qu\u00e6 mollit sermones suos,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:17",
"text": "et relinquit ducem pubertatis su\u00e6,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:18",
"text": "et pacti Dei sui oblita est. inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semit\u00e6 ipsius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:19",
"text": "omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vit\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:20",
"text": "Ut ambules in via bona: et calles iustorum custodias."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:21",
"text": "Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Proverbs 2:22",
"text": "Impii vero de terra perdentur: et qui inique agunt, auferentur ex ea. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:1",
"text": "Fili mi, ne obliviscaris legis me\u00e6, et pr\u00e6cepta mea cor tuum custodiat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:2",
"text": "longitudinem enim dierum, et annos vit\u00e6, et pacem apponent tibi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:3",
"text": "Misericordia, et veritas te non deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:4",
"text": "et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo et hominibus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:5",
"text": "Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudenti\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:6",
"text": "In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:7",
"text": "Ne sis sapiens apud temetipsum: time Deum, et recede a malo:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:8",
"text": "sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:9",
"text": "Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:10",
"text": "et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:11",
"text": "Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias: nec deficias cum ab eo corriperis:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:12",
"text": "quem enim diligit Dominus, corripit: et quasi pater in filio complacet sibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:13",
"text": "Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:14",
"text": "melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus eius:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:15",
"text": "pretiosior est cunctis opibus: et omnia, qu\u00e6 desiderantur, huic non valent comparari."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:16",
"text": "Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius diviti\u00e6, et gloria."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:17",
"text": "Vi\u00e6 eius vi\u00e6 pulchr\u00e6, et omnes semit\u00e6 illius pacific\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:18",
"text": "Lignum vit\u00e6 est his, qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:19",
"text": "Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit c\u00e6los prudentia."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:20",
"text": "Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:21",
"text": "Fili mi, ne effluant h\u00e6c ab oculis tuis: Custodi legem atque consilium:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:22",
"text": "et erit vita anim\u00e6 tu\u00e6, et gratia faucibus tuis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:23",
"text": "tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:24",
"text": "si dormieris, non timebis: quiesces, et suavis erit somnus tuus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:25",
"text": "ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:26",
"text": "Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:27",
"text": "Noli prohibere benefacere eum, qui potest: si vales, et ipse benefac:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:28",
"text": "Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:29",
"text": "Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:30",
"text": "Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:31",
"text": "Ne \u00e6muleris hominem iniustum, nec imiteris vias eius:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:32",
"text": "quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:33",
"text": "Egestas a Domino in domo impii: habitacula autem iustorum benedicentur."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:34",
"text": "Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 3,
"name": "Proverbs 3:35",
"text": "Gloriam sapientes possidebunt: stultorum exaltatio, ignominia. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:1",
"text": "Audite filii disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:2",
"text": "Donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:3",
"text": "Nam et ego filius fui patris mei, tenellus, et unigenitus coram matre mea:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:4",
"text": "et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum, custodi pr\u00e6cepta mea, et vives."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:5",
"text": "Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:6",
"text": "Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:7",
"text": "Principium sapienti\u00e6, posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:8",
"text": "arripe illam, et exaltabit te: glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:9",
"text": "dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:10",
"text": "Audi fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vit\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:11",
"text": "Viam sapienti\u00e6 monstrabo tibi, ducam te per semitas \u00e6quitatis:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:12",
"text": "quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:13",
"text": "Tene disciplinam, ne dimittas eam: custodi illam, quia ipsa est vita tua."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:14",
"text": "Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:15",
"text": "Fuge ab ea, nec transeas per illam: declina, et desere eam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:16",
"text": "non enim dormiunt nisi malefecerint: et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:17",
"text": "comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:18",
"text": "Iustorum autem semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:19",
"text": "Via impiorum tenebrosa: nesciunt ubi corruant."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:20",
"text": "Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:21",
"text": "ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:22",
"text": "vita enim sunt invenientibus ea, et univers\u00e6 carni sanitas."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:23",
"text": "Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:24",
"text": "Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:25",
"text": "Oculi tui recta videant, et palpebr\u00e6 tu\u00e6 pr\u00e6cedant gressus tuos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:26",
"text": "Dirige semitam pedibus tuis, et omnes vi\u00e6 tu\u00e6 stabilientur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "Proverbs 4:27",
"text": "Ne declines ad dexteram, neque ad sinistram: averte pedem tuum a malo. vias enim, qu\u00e6 a dextris sunt, novit Dominus: pervers\u00e6 vero sunt qu\u00e6 a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:1",
"text": "Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudenti\u00e6 me\u00e6 inclina aurem tuam,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:2",
"text": "ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaci\u00e6 mulieris."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:3",
"text": "favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:4",
"text": "novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:5",
"text": "Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:6",
"text": "Per semitam vit\u00e6 non ambulant, vagi sunt gressus eius, et investigabiles."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:7",
"text": "Nunc ergo fili mi audi me, et ne recedas a verbis oris mei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:8",
"text": "Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:9",
"text": "Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:10",
"text": "ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:11",
"text": "et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:12",
"text": "Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:13",
"text": "nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:14",
"text": "Pene fui in omni malo, in medio ecclesi\u00e6 et synagog\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:15",
"text": "Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:16",
"text": "Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:17",
"text": "Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:18",
"text": "Sit vena tua benedicta, et l\u00e6tare cum muliere adolescenti\u00e6 tu\u00e6:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:19",
"text": "cerva charissima, et gratissimus hinnulus. ubera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:20",
"text": "Quare seduceris fili mi ab aliena, et foveris in sinu alterius?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:21",
"text": "Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus eius considerat."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:22",
"text": "Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Proverbs 5:23",
"text": "Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultiti\u00e6 su\u00e6 decipietur. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:1",
"text": "Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:2",
"text": "illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:3",
"text": "Fac ergo quod dico fili mi, et temetipsum libera: quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:4",
"text": "ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebr\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:5",
"text": "Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:6",
"text": "Vade ad formicam o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:7",
"text": "qu\u00e6 cum non habeat ducem, nec pr\u00e6ceptorem, nec principem,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:8",
"text": "parat in \u00e6state cibum sibi, et congregat in messe quod comedat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:9",
"text": "Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:10",
"text": "Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:11",
"text": "et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:12",
"text": "Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:13",
"text": "annuit oculis, terit pede, digito loquitur,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:14",
"text": "pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:15",
"text": "huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:16",
"text": "Sex sunt, qu\u00e6 odit Dominus, et septimum detestatur anima eius:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:17",
"text": "Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:18",
"text": "cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:19",
"text": "proferentem mendacia testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:20",
"text": "Conserva fili mi pr\u00e6cepta patris tui, et ne dimittas legem matris tu\u00e6."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:21",
"text": "Liga ea in corde tuo iugiter, et circumda gutturi tuo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:22",
"text": "Cum ambulaveris, gradiantur tecum: cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:23",
"text": "quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vit\u00e6 increpatio disciplin\u00e6:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:24",
"text": "ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extrane\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:25",
"text": "Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:26",
"text": "pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:27",
"text": "Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:28",
"text": "aut ambulare super prunas, ut non comburantur plant\u00e6 eius?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:29",
"text": "sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:30",
"text": "Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:31",
"text": "deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus su\u00e6 tradet."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:32",
"text": "Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:33",
"text": "turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:34",
"text": "quia zelus et furor viri non parcet in die vindict\u00e6,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 6,
"name": "Proverbs 6:35",
"text": "nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:1",
"text": "Fili mi, custodi sermones meos, et pr\u00e6cepta mea reconde tibi. Fili"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:2",
"text": "serva mandata mea, et vives: et legem meam quasi pupillam oculi tui:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:3",
"text": "liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:4",
"text": "Dic sapienti\u00e6, soror mea es: et prudentiam voca amicam tuam,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:5",
"text": "ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena, qu\u00e6 verba sua dulcia facit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:6",
"text": "De fenestra enim domus me\u00e6 per cancellos prospexi,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:7",
"text": "et video parvulos, considero vecordem iuvenem,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:8",
"text": "qui transit per plateam iuxta angulum, et prope viam domus illius, graditur"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:9",
"text": "in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris, et caligine."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:10",
"text": "Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, pr\u00e6parata ad capiendas animas: garrula, et vaga,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:11",
"text": "quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:12",
"text": "nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:13",
"text": "Apprehensumque deosculatur iuvenem, et procaci vultu blanditur, dicens:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:14",
"text": "Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:15",
"text": "idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:16",
"text": "Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex \u00c6gypto."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:17",
"text": "aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:18",
"text": "Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:19",
"text": "non est enim vir in domo sua, abiit via longissima."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:20",
"text": "sacculum pecuni\u00e6 secum tulit: in die plen\u00e6 lun\u00e6 reversurus est in domum suam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:21",
"text": "Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:22",
"text": "Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:23",
"text": "donec transfigat sagitta iecur eius: velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo anim\u00e6 illius agitur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:24",
"text": "Nunc ergo fili mi, audi me, et attende verbis oris mei."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:25",
"text": "Ne abstrahatur in viis illius mens tua: neque decipiaris semitis eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:26",
"text": "multos enim vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Proverbs 7:27",
"text": "Vi\u00e6 inferi domus eius, penetrantes in interiora mortis. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:1",
"text": "Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:2",
"text": "In summis, excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:3",
"text": "iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur, dicens:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:4",
"text": "O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:5",
"text": "Intelligite parvuli astutiam, et insipientes animadvertite."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:6",
"text": "Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum: et aperientur labia mea, ut recta pr\u00e6dicent."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:7",
"text": "Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:8",
"text": "Iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:9",
"text": "recti sunt intelligentibus, et \u00e6qui invenientibus scientiam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:10",
"text": "Accipite disciplinam meam, et non pecuniam: doctrinam magis, quam aurum eligite."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:11",
"text": "Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis: et omne desiderabile ei non potest comparari."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:12",
"text": "Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:13",
"text": "Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:14",
"text": "Meum est consilium, et \u00e6quitas, mea est prudentia, mea est fortitudo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:15",
"text": "Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:16",
"text": "Per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:17",
"text": "Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:18",
"text": "Mecum sunt diviti\u00e6, et gloria, opes superb\u00e6, et iustitia."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:19",
"text": "Melior est enim fructus meus auro, et lapide pretioso, et genimina me argento electo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:20",
"text": "In viis iustiti\u00e6 ambulo, in medio semitarum iudicii,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:21",
"text": "ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:22",
"text": "Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:23",
"text": "Ab \u00e6terno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:24",
"text": "Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:25",
"text": "necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:26",
"text": "adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terr\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:27",
"text": "Quando pr\u00e6parabat c\u00e6los, aderam: quando certa lege, et gyro vallabat abyssos:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:28",
"text": "quando \u00e6thera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:29",
"text": "quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terr\u00e6:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:30",
"text": "Cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore;"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:31",
"text": "ludens in orbe terrarum: et delici\u00e6 me\u00e6 esse, cum filiis hominum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:32",
"text": "Nunc ergo filii audite me: Beati, qui custodiunt vias meas."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:33",
"text": "Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abiicere eam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:34",
"text": "Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:35",
"text": "Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 8,
"name": "Proverbs 8:36",
"text": "qui autem in me peccaverit, l\u00e6det animam suam. Omnes, qui me oderunt, diligunt mortem. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:1",
"text": "Sapientia \u00e6dificavit sibi domum, excidit columnas septem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:2",
"text": "Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:3",
"text": "Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad m\u0153nia civitatis:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:4",
"text": "Siquis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:5",
"text": "Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:6",
"text": "Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudenti\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:7",
"text": "Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit: et qui arguit impium, sibi maculam generat."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:8",
"text": "Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:9",
"text": "Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce iustum, et festinabit accipere."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:10",
"text": "Principium sapienti\u00e6 timor Domini: et scientia sanctorum, prudentia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:11",
"text": "Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vit\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:12",
"text": "Si sapiens fueris, tibimetipsi eris: si autem illusor, solus portabis malum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:13",
"text": "Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:14",
"text": "sedit in foribus domus su\u00e6 super sellam in excelso urbis loco,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:15",
"text": "ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:16",
"text": "Qui est parvulus, declinet ad me. Et vecordi locuta est:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:17",
"text": "Aqu\u00e6 furtiv\u00e6 dulciores sunt, et panis absconditus suavior."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Proverbs 9:18",
"text": "Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni conviv\u00e6 eius. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:1",
"text": "Filius sapiens l\u00e6tificat patrem: filius vero stultus m\u0153stitia est matris su\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:2",
"text": "Nil proderunt thesauri impietatis: iustitia vero liberabit a morte."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:3",
"text": "Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertet."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:4",
"text": "Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:5",
"text": "Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit \u00e6state, filius confusionis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:6",
"text": "Benedictio Domini super caput iusti: os autem impiorum operit iniquitas."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:7",
"text": "Memoria iusti cum laudibus: et nomen impiorum putrescet."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:8",
"text": "Sapiens corde pr\u00e6cepta suscipit: stultus c\u00e6ditur labiis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:9",
"text": "Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:10",
"text": "Qui annuit oculo, dabit dolorem: et stultus labiis verberabitur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:11",
"text": "Vena vit\u00e6, os iusti: et os impiorum operit iniquitatem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:12",
"text": "Odium suscitat rixas: et universa delicta operit charitas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:13",
"text": "In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:14",
"text": "Sapientes abscondunt scientiam: os autem stulti confusioni proximum est."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:15",
"text": "Substantia divitis, urbs fortitudinis eius: pavor pauperum, egestas eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:16",
"text": "Opus iusti ad vitam: fructus autem impii ad peccatum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:17",
"text": "Via vit\u00e6, custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:18",
"text": "Abscondunt odium labia mendacia: qui profert contumeliam, insipiens est."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:19",
"text": "In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:20",
"text": "Argentum electum, lingua iusti: cor autem impiorum pro nihilo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:21",
"text": "Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:22",
"text": "Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:23",
"text": "Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:24",
"text": "Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum iustus dabitur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:25",
"text": "Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:26",
"text": "Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:27",
"text": "Timor Domini apponet dies: et anni impiorum breviabuntur."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:28",
"text": "Expectatio iustorum l\u00e6titia: spes autem impiorum peribit."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:29",
"text": "Fortitudo simplicis via Domini: et pavor his, qui operantur malum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:30",
"text": "Iustus in \u00e6ternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:31",
"text": "Os iusti parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "Proverbs 10:32",
"text": "Labia iusti considerant placita: et os impiorum perversa. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:1",
"text": "Statera dolosa, abominatio est apud Dominum: et pondus \u00e6quum, voluntas eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:2",
"text": "Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:3",
"text": "Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:4",
"text": "Non proderunt diviti\u00e6 in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:5",
"text": "Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:6",
"text": "Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:7",
"text": "Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:8",
"text": "Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:9",
"text": "Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:10",
"text": "In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:11",
"text": "Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:12",
"text": "Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:13",
"text": "Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat amici commissum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:14",
"text": "Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:15",
"text": "Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:16",
"text": "Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:17",
"text": "Benefacit anim\u00e6 su\u00e6 vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:18",
"text": "Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:19",
"text": "Clementia pr\u00e6parat vitam: et sectatio malorum mortem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:20",
"text": "Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:21",
"text": "Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:22",
"text": "Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:23",
"text": "Desiderium iustorum omne bonum est: pr\u00e6stolatio impiorum furor."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:24",
"text": "Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:25",
"text": "Anima, qu\u00e6 benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:26",
"text": "Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:27",
"text": "Bene consurgit diluculo qui qu\u00e6rit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:28",
"text": "Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:29",
"text": "Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:30",
"text": "Fructus iusti lignum vit\u00e6: et qui suscipit animas, sapiens est."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "Proverbs 11:31",
"text": "Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:1",
"text": "Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:2",
"text": "Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:3",
"text": "Non roborabitur homo ex impietate: et radix iustorum non commovebitur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:4",
"text": "Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, qu\u00e6 confusione res dignas gerit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:5",
"text": "Cogitationes iustorum iudicia: et consilia impiorum fraudulenta:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:6",
"text": "Verba impiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:7",
"text": "Verte impios, et non erunt: domus autem iustorum permanebit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:8",
"text": "Doctrina sua noscetur vir: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:9",
"text": "Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:10",
"text": "Novit iustus iumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:11",
"text": "Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:12",
"text": "Desiderium impii munimentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:13",
"text": "Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:14",
"text": "De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:15",
"text": "Via stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:16",
"text": "Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:17",
"text": "Qui quod novit loquitur, index iustiti\u00e6 est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:18",
"text": "Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscienti\u00e6: lingua autem sapientium sanitas est."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:19",
"text": "Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:20",
"text": "Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:21",
"text": "Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:22",
"text": "Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:23",
"text": "Homo versatus celat scientiam: et cor insipientium provocat stultitiam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:24",
"text": "Manus fortium dominabitur: qu\u00e6 autem remissa est, tributis serviet."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:25",
"text": "M\u0153ror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono l\u00e6tificabitur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:26",
"text": "Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:27",
"text": "Non inveniet fraudulentus lucrum: et substantia hominis erit auri pretium."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "Proverbs 12:28",
"text": "In semita iustiti\u00e6, vita: iter autem devium ducit ad mortem. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:1",
"text": "Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:2",
"text": "De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem pr\u00e6varicatorum iniqua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:3",
"text": "Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:4",
"text": "Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:5",
"text": "Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:6",
"text": "Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:7",
"text": "Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:8",
"text": "Redemptio anim\u00e6 viri, diviti\u00e6 su\u00e6: qui autem pauper est, increpationem non sustinet."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:9",
"text": "Lux iustorum l\u00e6tificat: lucerna autem impiorum extinguetur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:10",
"text": "Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:11",
"text": "Substantia festinata minuetur: qu\u00e6 autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:12",
"text": "Spes, qu\u00e6 differtur, affligit animam: lignum vit\u00e6 desiderium veniens."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:13",
"text": "Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet pr\u00e6ceptum, in pace versabitur. Anim\u00e6 dolos\u00e6 errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:14",
"text": "Lex sapientis fons vit\u00e6, ut declinet a ruina mortis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:15",
"text": "Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:16",
"text": "Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:17",
"text": "Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:18",
"text": "Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:19",
"text": "Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:20",
"text": "Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:21",
"text": "Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:22",
"text": "Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:23",
"text": "Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:24",
"text": "Qui parcit virg\u00e6, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Proverbs 13:25",
"text": "Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:1",
"text": "Sapiens mulier \u00e6dificat domum suam: insipiens extructam quoque manibus destruet."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:2",
"text": "Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:3",
"text": "In ore stulti virga superbi\u00e6: labia autem sapientium custodiunt eos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:4",
"text": "Ubi non sunt boves, pr\u00e6sepe vacuum est: ubi autem plurim\u00e6 segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:5",
"text": "Testis fidelis non mentitur: profert autem mendacium dolosus testis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:6",
"text": "Qu\u00e6rit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:7",
"text": "Vade contra virum stultum, et nescit labia prudenti\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:8",
"text": "Sapientia callidi est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:9",
"text": "Stultus illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:10",
"text": "Cor quod novit amaritudinem anim\u00e6 su\u00e6, in gaudio eius non miscebitur extraneus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:11",
"text": "Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:12",
"text": "Est via, qu\u00e6 videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:13",
"text": "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:14",
"text": "Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:15",
"text": "Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:16",
"text": "Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:17",
"text": "Impatiens operabitur stultitiam: et vir versutus odiosus est."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:18",
"text": "Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:19",
"text": "Iacebunt mali ante bonos: et impii ante portas iustorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:20",
"text": "Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:21",
"text": "Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:22",
"text": "Errant qui operantur malum: misericordia et veritas pr\u00e6parant bona."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:23",
"text": "In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:24",
"text": "Corona sapientium, diviti\u00e6 eorum: fatuitas stultorum, imprudentia."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:25",
"text": "Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:26",
"text": "In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:27",
"text": "Timor Domini fons vit\u00e6, ut declinent a ruina mortis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:28",
"text": "In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:29",
"text": "Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:30",
"text": "Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:31",
"text": "Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:32",
"text": "In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:33",
"text": "In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:34",
"text": "Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 14,
"name": "Proverbs 14:35",
"text": "Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam eius inutilis sustinebit. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:1",
"text": "Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:2",
"text": "Lingua sapientium ornat scientiam: os fatuorum ebullit stultitiam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:3",
"text": "In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:4",
"text": "Lingua placabilis, lignum vit\u00e6: qu\u00e6 autem immoderata est, conteret spiritum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:5",
"text": "Stultus irridet disciplinam patris sui: qui autem custodit increpationes, astutior fiet. In abundanti iustitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:6",
"text": "Domus iusti plurima fortitudo: et in fructibus impii conturbatio."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:7",
"text": "Labia sapientium disseminabunt scientiam: cor stultorum dissimile erit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:8",
"text": "Victim\u00e6 impiorum abominabiles Domino: vota iustorum placabilia:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:9",
"text": "Abominatio est Domino via impii: qui sequitur iustitiam, diligitur ab eo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:10",
"text": "Doctrina mala deserenti viam vit\u00e6: qui increpationes odit, morietur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:11",
"text": "Infernus, et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:12",
"text": "Non amat pestilens eum, qui se corripit: nec ad sapientes graditur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:13",
"text": "Cor gaudens exhilarat faciem: in m\u0153rore animi deiicitur spiritus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:14",
"text": "Cor sapientis qu\u00e6rit doctrinam: et os stultorum pascitur imperitia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:15",
"text": "Omnes dies pauperis, mali: secura mens quasi iuge convivium."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:16",
"text": "Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:17",
"text": "Melius est vocari ad olera cum charitate: quam ad vitulum saginatum cum odio."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:18",
"text": "Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:19",
"text": "Iter pigrorum quasi sepes spinarum: via iustorum absque offendiculo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:20",
"text": "Filius sapiens l\u00e6tificat patrem: et stultus homo despicit matrem suam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:21",
"text": "Stultitia gaudium stulto: et vir prudens dirigit gressus suos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:22",
"text": "Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:23",
"text": "L\u00e6tatur homo in sententia oris sui: et sermo opportunus est optimus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:24",
"text": "Semita vit\u00e6 super eruditum, ut declinet de inferno novissimo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:25",
"text": "Domum superborum demolietur Dominus: et firmos faciet terminos vidu\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:26",
"text": "Abominatio Domini cogitationes mal\u00e6: et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:27",
"text": "Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:28",
"text": "Mens iusti meditatur obedientiam: os impiorum redundat malis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:29",
"text": "Longe est Dominus ab impiis: et orationes iustorum exaudiet."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:30",
"text": "Lux oculorum l\u00e6tificat animam: fama bona impinguat ossa."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:31",
"text": "Auris, qu\u00e6 audit increpationes vit\u00e6, in medio sapientium commorabitur."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:32",
"text": "Qui abiicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "Proverbs 15:33",
"text": "Timor Domini, disciplina sapienti\u00e6: et gloriam pr\u00e6cedit humilitas. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:1",
"text": "Hominis est animam pr\u00e6parare: et Domini gubernare linguam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:2",
"text": "Omnes vi\u00e6 hominis patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:3",
"text": "Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tu\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:4",
"text": "Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:5",
"text": "Abominatio Domini est omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium vi\u00e6 bon\u00e6, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:6",
"text": "Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:7",
"text": "Cum placuerint Domino vi\u00e6 hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:8",
"text": "Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:9",
"text": "Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:10",
"text": "Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:11",
"text": "Pondus et statera iudicia Domini sunt: et opera eius omnes lapides sacculi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:12",
"text": "Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam iustitia firmatur solium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:13",
"text": "Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, diligetur:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:14",
"text": "Indignatio regis, nuncii mortis: et vir sapiens placabit eam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:15",
"text": "In hilaritate vultus regis, vita: et clementia eius quasi imber serotinus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:16",
"text": "Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:17",
"text": "Semita iustorum declinat mala: custos anim\u00e6 su\u00e6 servat viam suam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:18",
"text": "Contritionem pr\u00e6cedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:19",
"text": "Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:20",
"text": "Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:21",
"text": "Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora percipiet."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:22",
"text": "Fons vit\u00e6 eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:23",
"text": "Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:24",
"text": "Favus mellis, composita verba: dulcedo anim\u00e6, sanitas ossium."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:25",
"text": "Est via qu\u00e6 videtur homini recta: et novissima eius ducunt ad mortem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:26",
"text": "Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:27",
"text": "Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:28",
"text": "Homo perversus suscitat lites: et verbosus separat principes."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:29",
"text": "Vir iniquus lactat amicum suum: et ducit eum per viam non bonam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:30",
"text": "Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:31",
"text": "Corona dignitatis senectus, qu\u00e6 in viis iustiti\u00e6 reperietur."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:32",
"text": "Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 16,
"name": "Proverbs 16:33",
"text": "Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:1",
"text": "Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:2",
"text": "Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:3",
"text": "Sicut igne probatur argentum, et aurum camino: ita corda probat Dominus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:4",
"text": "Malus obedit lingu\u00e6 iniqu\u00e6: et fallax obtemperat labiis mendacibus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:5",
"text": "Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui ruina l\u00e6tatur alterius, non erit impunitus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:6",
"text": "Corona senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:7",
"text": "Non decent stultum verba composita: nec principem labium mentiens."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:8",
"text": "Gemma gratissima, expectatio pr\u00e6stolantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:9",
"text": "Qui celat delictum, qu\u00e6rit amicitias: qui altero sermone repetit, separat f\u0153deratos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:10",
"text": "Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plag\u00e6 apud stultum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:11",
"text": "Semper iurgia qu\u00e6rit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:12",
"text": "Expedit magis urs\u00e6 occurrere raptis f\u0153tibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:13",
"text": "Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:14",
"text": "Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:15",
"text": "Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:16",
"text": "Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam, qu\u00e6rit ruinam: et qui evitat discere, incidet in mala."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:17",
"text": "Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:18",
"text": "Stultus homo plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:19",
"text": "Qui meditatur discordias, diligit rixas: et qui exaltat ostium, qu\u00e6rit ruinam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:20",
"text": "Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:21",
"text": "Natus est stultus in ignominiam suam: sed nec pater in fatuo l\u00e6tabitur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:22",
"text": "Animus gaudens \u00e6tatem floridam facit: spiritus tristis exiccat ossa."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:23",
"text": "Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:24",
"text": "In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terr\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:25",
"text": "Ira patris, filius stultus: et dolor matris qu\u00e6 genuit eum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:26",
"text": "Non est bonum, damnum inferre iusto: nec percutere principem, qui recta iudicat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:27",
"text": "Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 17,
"name": "Proverbs 17:28",
"text": "Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur: et si compresserit labia sua, intelligens. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:1",
"text": "Occasiones qu\u00e6rit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:2",
"text": "Non recipit stultus verba prudenti\u00e6: nisi ea dixeris qu\u00e6 versantur in corde eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:3",
"text": "Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:4",
"text": "Aqua profunda verba ex ore viri: et torrens redundans fons sapienti\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:5",
"text": "Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate iudicii."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:6",
"text": "Labia stulti miscent se rixis: et os eius iurgia provocat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:7",
"text": "Os stulti contritio eius: et labia ipsius, ruina anim\u00e6 eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:8",
"text": "Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: anim\u00e6 autem effeminatorum esurient."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:9",
"text": "Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:10",
"text": "Turris fortissima, nomen Domini: ad ipsum currit iustus, et exaltabitur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:11",
"text": "Substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus validus circumdans eum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:12",
"text": "Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:13",
"text": "Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:14",
"text": "Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:15",
"text": "Cor prudens possidebit scientiam: et auris sapientium qu\u00e6rit doctrinam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:16",
"text": "Donum hominis dilatat viam eius, et ante principes spatium ei facit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:17",
"text": "Iustus, prior est accusator sui: venit amicus eius, et investigabit eum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:18",
"text": "Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:19",
"text": "Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:20",
"text": "De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:21",
"text": "Mors, et vita in manu lingu\u00e6: qui diligunt eam, comedent fructus eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:22",
"text": "Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et impius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:23",
"text": "Cum obsecrationibus loquetur pauper: et dives effabitur rigide."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Proverbs 18:24",
"text": "Vir amabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:1",
"text": "Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:2",
"text": "Ubi non est scientia anim\u00e6, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:3",
"text": "Stultitia hominis supplantat gressus eius: et contra Deum fervet animo suo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:4",
"text": "Diviti\u00e6 addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:5",
"text": "Testis falsus non erit impunitus: et qui mendacia loquitur, non effugiet."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:6",
"text": "Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:7",
"text": "Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:8",
"text": "qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudenti\u00e6 inveniet bona."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:9",
"text": "Falsus testis non erit impunitus: et qui loquitur mendacia, peribit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:10",
"text": "Non decent stultum delici\u00e6: nec servum dominari principibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:11",
"text": "Doctrina viri per patientiam noscitur: et gloria eius est iniqua pr\u00e6tergredi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:12",
"text": "Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:13",
"text": "Dolor patris, filius stultus: et tecta iugiter perstillantia, litigiosa mulier."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:14",
"text": "Domus, et diviti\u00e6 dantur a parentibus: a Domino autem proprie uxor prudens."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:15",
"text": "Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:16",
"text": "Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:17",
"text": "F\u0153neratur Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:18",
"text": "Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:19",
"text": "Qui impatiens est, sustinebit damnum: et cum rapuerit, aliud apponet."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:20",
"text": "Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:21",
"text": "Mult\u00e6 cogitationes in corde viri: voluntas autem Domini permanebit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:22",
"text": "Homo indigens misericors est: et melior est pauper quam vir mendax."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:23",
"text": "Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessima."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:24",
"text": "Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:25",
"text": "Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:26",
"text": "Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:27",
"text": "Non cesses fili audire doctrinam, nec ignores sermones scienti\u00e6."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:28",
"text": "Testis iniquus deridet iudicium: et os impiorum devorat iniquitatem."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 19,
"name": "Proverbs 19:29",
"text": "Parata sunt derisoribus iudicia: et mallei percutientes stultorum corporibus. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:1",
"text": "Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:2",
"text": "Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:3",
"text": "Honor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:4",
"text": "Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo \u00e6state, et non dabitur illi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:5",
"text": "Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:6",
"text": "Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:7",
"text": "Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:8",
"text": "Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:9",
"text": "Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:10",
"text": "Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:11",
"text": "Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:12",
"text": "Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:13",
"text": "Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:14",
"text": "Malum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:15",
"text": "Est aurum, et multitudo gemmarum: et vas pretiosum labia scienti\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:16",
"text": "Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:17",
"text": "Suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os eius calculo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:18",
"text": "Cogitationes consiliis roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:19",
"text": "Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:20",
"text": "Qui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:21",
"text": "Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:22",
"text": "Ne dicas: Reddam malum: expecta Dominum, et liberabit te."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:23",
"text": "Abominatio est apud Dominum pondus et pondus: statera dolosa non est bona."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:24",
"text": "A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:25",
"text": "Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:26",
"text": "Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:27",
"text": "Lucerna Domini spiraculum hominis, qu\u00e6 investigat omnia secreta ventris."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:28",
"text": "Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:29",
"text": "Exultatio iuvenum, fortitudo eorum: et dignitas senum canities."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 20,
"name": "Proverbs 20:30",
"text": "Livor vulneris absterget mala: et plag\u00e6 in secretioribus ventris. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:1",
"text": "Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:2",
"text": "Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:3",
"text": "Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam victim\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:4",
"text": "Exaltatio oculorum est dilatatio cordis: lucerna impiorum peccatum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:5",
"text": "Cogitationes robusti semper in abundantia: omnis autem piger semper in egestate est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:6",
"text": "Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:7",
"text": "Rapin\u00e6 impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:8",
"text": "Perversa via viri, aliena est: qui autem mundus est, rectum opus eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:9",
"text": "Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:10",
"text": "Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:11",
"text": "Mulctato pestilente sapientior erit parvulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:12",
"text": "Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:13",
"text": "Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:14",
"text": "Munus absconditum extinguit iras: et donum in sinu indignationem maximam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:15",
"text": "Gaudium iusto est facere iudicium: et pavor operantibus iniquitatem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:16",
"text": "Vir, qui erraverit a via doctrin\u00e6, in c\u0153tu gigantum commorabitur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:17",
"text": "Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:18",
"text": "Pro iusto datur impius: et pro rectis iniquus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:19",
"text": "Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:20",
"text": "Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:21",
"text": "Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam, iustitiam, et gloriam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:22",
"text": "Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduci\u00e6 eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:23",
"text": "Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:24",
"text": "Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:25",
"text": "Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus eius operari:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:26",
"text": "tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:27",
"text": "Hosti\u00e6 impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:28",
"text": "Testis mendax peribit: vir obediens loquetur victoriam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:29",
"text": "Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:30",
"text": "Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 21,
"name": "Proverbs 21:31",
"text": "Equus paratur ad diem belli: Dominus autem salutem tribuit. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:1",
"text": "Melius est nomen bonum, quam diviti\u00e6 mult\u00e6: super argentum et aurum, gratia bona."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:2",
"text": "Dives, et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:3",
"text": "Callidus vidit malum, et abscondit se: innocens pertransiit, et afflictus est damno."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:4",
"text": "Finis modesti\u00e6 timor Domini, diviti\u00e6 et gloria et vita."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:5",
"text": "Arma et gladii in via perversi: custos autem anim\u00e6 su\u00e6 longe recedit ab eis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:6",
"text": "Proverbium est: Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:7",
"text": "Dives pauperibus imperat: et qui accipit mutuum, servus est f\u0153nerantis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:8",
"text": "Qui seminat iniquitatem, metet mala, et virga ir\u00e6 su\u00e6 consummabitur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:9",
"text": "Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera: animam autem aufert accipientium."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:10",
"text": "Eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque caus\u00e6 et contumeli\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:11",
"text": "Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:12",
"text": "Oculi Domini custodiunt scientiam: et supplantantur verba iniqui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:13",
"text": "Dicit piger: Leo est foris, in medio platearum occidendus sum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:14",
"text": "Fovea profunda, os alien\u00e6: cui iratus est Dominus, incidet in eam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:15",
"text": "Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplin\u00e6 fugabit eam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:16",
"text": "Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:17",
"text": "Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:18",
"text": "qu\u00e6 pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:19",
"text": "Ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:20",
"text": "Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:21",
"text": "ut ostenderem tibi firmitatem, et eloquia veritatis, respondere ex his illis, qui miserunt te."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:22",
"text": "Non facias violentiam pauperi, quia pauper est: neque conteras egenum in porta:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:23",
"text": "quia iudicabit Dominus causam eius, et configet eos, qui confixerunt animam eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:24",
"text": "Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:25",
"text": "ne forte discas semitas eius, et sumas scandalum anim\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:26",
"text": "Noli esse cum his, qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:27",
"text": "si enim non habes unde restituas, quid caus\u00e6 est ut tollat operimentum de cubili tuo?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:28",
"text": "Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Proverbs 22:29",
"text": "Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:1",
"text": "Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende qu\u00e6 apposita sunt ante faciem tuam:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:2",
"text": "et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:3",
"text": "ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:4",
"text": "Noli laborare ut diteris: sed prudenti\u00e6 tu\u00e6 ponde modum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:5",
"text": "Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquil\u00e6, et volabunt in c\u00e6lum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:6",
"text": "Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:7",
"text": "quoniam in similitudinem arioli, et coniectoris, \u00e6stimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi: et mens eius non est tecum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:8",
"text": "Cibos, quos comederas, evomes: et perdes pulchros sermones tuos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:9",
"text": "In auribus insipientium ne loquaris: qui despicient doctrinam eloquii tui."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:10",
"text": "Ne attingas parvulorum terminos: et agrum pupillorum ne introeas:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:11",
"text": "Propinquus enim illorum fortis est: et ipse iudicabit contra te causam illorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:12",
"text": "Ingrediatur ad doctrinam cor tuum: et aures tu\u00e6 ad verba scienti\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:13",
"text": "Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:14",
"text": "Tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:15",
"text": "Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:16",
"text": "et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:17",
"text": "Non \u00e6muletur cor tuum peccatores: sed in timore Domini esto tota die:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:18",
"text": "quia habebis spem in novissimo, et pr\u00e6stolatio tua non auferetur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:19",
"text": "Audi fili mi, et esto sapiens: et dirige in via animum tuum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:20",
"text": "Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:21",
"text": "quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:22",
"text": "Audi patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum senuerit mater tua."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:23",
"text": "Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:24",
"text": "Exultat gaudio pater iusti: qui sapientem genuit, l\u00e6tabitur in eo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:25",
"text": "Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet qu\u00e6 genuit te."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:26",
"text": "Pr\u00e6be fili mi cor tuum mihi: et oculi tui vias meas custodiant."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:27",
"text": "Fovea enim profunda est meretrix: et puteus angustus, aliena."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:28",
"text": "Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:29",
"text": "Cui v\u00e6? cuius patri v\u00e6? cui rix\u00e6? cui fove\u00e6? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:30",
"text": "Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:31",
"text": "Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:32",
"text": "sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:33",
"text": "Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:34",
"text": "Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 23,
"name": "Proverbs 23:35",
"text": "et dices: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi: quando evigilabo, et rursus vina reperiam? "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:1",
"text": "Ne \u00e6muleris viros malos, nec desideres esse cum eis:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:2",
"text": "quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:3",
"text": "Sapientia \u00e6dificabitur domus, et prudentia roborabitur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:4",
"text": "In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:5",
"text": "Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:6",
"text": "Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi multa consilia sunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:7",
"text": "Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:8",
"text": "Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:9",
"text": "Cogitatio stulti peccatum est: et abominatio hominum detractor."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:10",
"text": "Si desperaveris lassus in die angusti\u00e6: imminuetur fortitudo tua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:11",
"text": "Erue eos, qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:12",
"text": "Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem anim\u00e6 tu\u00e6 nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:13",
"text": "Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:14",
"text": "Sic et doctrina sapienti\u00e6 anim\u00e6 tu\u00e6: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:15",
"text": "Ne insidieris, et qu\u00e6ras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:16",
"text": "Septies enim cadet iustus, et resurget: impii autem corruent in malum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:17",
"text": "Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:18",
"text": "ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:19",
"text": "Ne contendas cum pessimis, nec \u00e6muleris impios:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:20",
"text": "quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:21",
"text": "Time Dominum, fili mi, et regem: et cum detractoribus non commiscearis:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:22",
"text": "quoniam repente consurget perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:23",
"text": "H\u00e6c quoque sapientibus: Cognoscere personam in iudicio non est bonum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:24",
"text": "Qui dicunt impio: Iustus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:25",
"text": "Qui arguunt eum, laudabuntur: et super ipsos veniet benedictio."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:26",
"text": "Labia deosculabitur, qui recta verba respondet."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:27",
"text": "Pr\u00e6para foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: ut postea \u00e6difices domum tuam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:28",
"text": "Ne sis testis frustra contra proximum tuum: nec lactes quemquam labiis tuis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:29",
"text": "Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:30",
"text": "Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:31",
"text": "et ecce totum repleverant urtic\u00e6, et operuerant superficiem eius spin\u00e6, et maceria lapidum destructa erat."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:32",
"text": "Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:33",
"text": "Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 24,
"name": "Proverbs 24:34",
"text": "et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:1",
"text": "H\u00e6 quoque parabol\u00e6 Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechi\u00e6 regis Iuda."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:2",
"text": "Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:3",
"text": "C\u00e6lum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:4",
"text": "Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:5",
"text": "Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:6",
"text": "Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:7",
"text": "Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc; quam ut humilieris coram principe."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:8",
"text": "Qu\u00e6 viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito: ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:9",
"text": "Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:10",
"text": "ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:11",
"text": "Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:12",
"text": "Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:13",
"text": "Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius requiescere facit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:14",
"text": "Nubes, et ventus, et pluvi\u00e6 non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:15",
"text": "Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:16",
"text": "Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:17",
"text": "Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:18",
"text": "Iaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:19",
"text": "Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angusti\u00e6,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:20",
"text": "et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: ita tristitia viri nocet cordi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:21",
"text": "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:22",
"text": "prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:23",
"text": "Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:24",
"text": "Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:25",
"text": "Aqua frigida anim\u00e6 sitienti, et nuncius bonus de terra longinqua."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:26",
"text": "Fons turbatus pede, et vena corrupta, iustus cadens coram impio."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:27",
"text": "Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "Proverbs 25:28",
"text": "Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:1",
"text": "Quomodo nix in \u00e6state, et pluvi\u00e6 in messe: sic indecens est stulto gloria."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:2",
"text": "Sicut avis ad alia transvolans, et passer quo libet vadens: sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:3",
"text": "Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:4",
"text": "Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:5",
"text": "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:6",
"text": "Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuncium stultum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:7",
"text": "Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias: sic indecens est in ore stultorum parabola."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:8",
"text": "Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii: ita qui tribuit insipienti honorem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:9",
"text": "Quomodo si spina nascatur in manu temulenti: sic parabola in ore stultorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:10",
"text": "Iudicium determinat causas: et qui imponit stulto silentium, iras mitigat."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:11",
"text": "Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens, qui iterat stultitiam suam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:12",
"text": "Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:13",
"text": "Dicit piger: Leo est in via, et le\u00e6na in itineribus:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:14",
"text": "sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:15",
"text": "Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:16",
"text": "Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:17",
"text": "Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens, et commiscetur rix\u00e6 alterius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:18",
"text": "Sicut noxius est qui mittit sagittas, et lanceas in mortem:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:19",
"text": "ita vir, fraudulenter nocet amico suo: et cum fuerit deprehensus, dicit: Ludens feci."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:20",
"text": "Cum defecerint ligna, extinguetur ignis: et susurrone subtracto, iurgia conquiescent."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:21",
"text": "Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:22",
"text": "Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:23",
"text": "Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:24",
"text": "Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:25",
"text": "Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei: quoniam septem nequiti\u00e6 sunt in corde illius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:26",
"text": "Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia eius in consilio."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:27",
"text": "Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui volvit lapidem, revertetur ad eum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 26,
"name": "Proverbs 26:28",
"text": "Lingua fallax non amat veritatem: et os lubricum operatur ruinas. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:1",
"text": "Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:2",
"text": "Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:3",
"text": "Grave est saxum, et onerosa arena: sed ira stulti utroque gravior."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:4",
"text": "Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor: et impetum concitati ferre quis poterit?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:5",
"text": "Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:6",
"text": "Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:7",
"text": "Anima saturata calcabit favum: et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:8",
"text": "Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:9",
"text": "Unguento et variis odoribus delectatur cor: et bonis amici consiliis anima dulcoratur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:10",
"text": "Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris: et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tu\u00e6. Melior est vicinus iuxta, quam frater procul."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:11",
"text": "Stude sapienti\u00e6 fili mi, et l\u00e6tifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:12",
"text": "Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:13",
"text": "Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo: et pro alienis, aufer ei pignus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:14",
"text": "Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:15",
"text": "Tecta perstillantia in die frigoris, et litigiosa mulier comparantur:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:16",
"text": "qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dexter\u00e6 su\u00e6 vocabit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:17",
"text": "Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:18",
"text": "Qui servat ficum, comedet fructus eius: et qui custos est domini sui, glorificabitur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:19",
"text": "Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:20",
"text": "Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:21",
"text": "Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum: sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:22",
"text": "Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:23",
"text": "Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:24",
"text": "Non enim habebis iugiter potestatem: sed corona tribuetur in generationem et generationem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:25",
"text": "Aperta sunt prata, et apparuerunt herb\u00e6 virentes, et collecta sunt f\u0153na de montibus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:26",
"text": "Agni ad vestimentum tuum: et h\u0153di, ad agri pretium."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 27,
"name": "Proverbs 27:27",
"text": "Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tu\u00e6: et ad victum ancillis tuis. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:1",
"text": "Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens, absque terrore erit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:2",
"text": "Propter peccata terr\u00e6 multi principes eius: et propter hominis sapientiam, et horum scientiam qu\u00e6 dicuntur, vita ducis longior erit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:3",
"text": "Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:4",
"text": "Qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:5",
"text": "Viri mali non cogitant iudicium: qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:6",
"text": "Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:7",
"text": "Qui custodit legem, filius sapiens est: qui autem comessatores pascit, confundit patrem suum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:8",
"text": "Qui coacervat divitias usuris et f\u0153nore, liberali in pauperes congregat eas."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:9",
"text": "Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:10",
"text": "Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet: et simplices possidebunt bona eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:11",
"text": "Sapiens sibi videtur vir dives: pauper autem prudens scrutabitur eum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:12",
"text": "In exultatione iustorum multa gloria est: regnantibus impiis ruin\u00e6 hominum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:13",
"text": "Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:14",
"text": "Beatus homo, qui semper est pavidus: qui vero mentis est dur\u00e6, corruet in malum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:15",
"text": "Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:16",
"text": "Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam: qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:17",
"text": "Hominem, qui calumniatur anim\u00e6 sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:18",
"text": "Qui ambulat simpliciter, salvus erit: qui perversis graditur viis, concidet semel."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:19",
"text": "Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur egestate."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:20",
"text": "Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:21",
"text": "Qui cognoscit in iudicio faciem, non benefacit: iste et pro buccella panis deserit veritatem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:22",
"text": "Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:23",
"text": "Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille, qui per lingu\u00e6 blandimenta decipit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:24",
"text": "Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre: et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicid\u00e6 est."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:25",
"text": "Qui se iactat, et dilatat, iurgia concitat: qui vero sperat in Domino, sanabitur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:26",
"text": "Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:27",
"text": "Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 28,
"name": "Proverbs 28:28",
"text": "Cum surrexerint impii, abscondentur homines: cum illi perierint, multiplicabuntur iusti. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:1",
"text": "Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus: et eum sanitas non sequetur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:2",
"text": "In multiplicatione iustorum l\u00e6tabitur vulgus: cum impii sumpserint principatum, gemet populus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:3",
"text": "Vir, qui amat sapientiam, l\u00e6tificat patrem suum: qui autem nutrit scorta, perdet substantiam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:4",
"text": "Rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:5",
"text": "Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:6",
"text": "Peccantem virum iniquum involvet laqueus: et iustus laudabit atque gaudebit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:7",
"text": "Novit iustus causam pauperum: impius ignorat scientiam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:8",
"text": "Homines pestilentes dissipant civitatem: sapientes vero avertunt furorem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:9",
"text": "Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:10",
"text": "Viri sanguinum oderunt simplicem: iusti autem qu\u00e6runt animam eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:11",
"text": "Totum spiritum suum profert stultus: sapiens differt, et reservat in posterum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:12",
"text": "Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:13",
"text": "Pauper, et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:14",
"text": "Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in \u00e6ternum firmabitur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:15",
"text": "Virga atque correptio tribuit sapientiam: puer autem, qui dimittitur voluntati su\u00e6, confundit matrem suam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:16",
"text": "In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera: et iusti ruinas eorum videbunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:17",
"text": "Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias anim\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:18",
"text": "Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus: qui vero custodit legem, beatus est."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:19",
"text": "Servus verbis non potest erudiri: quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:20",
"text": "Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:21",
"text": "Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:22",
"text": "Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:23",
"text": "Superbum sequitur humilitas: et humilem spiritu suscipiet gloria."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:24",
"text": "Qui cum fure participat, odit animam suam: adiurantem audit, et non indicat."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:25",
"text": "Qui timet hominem, cito corruet: qui sperat in Domino, sublevabitur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:26",
"text": "Multi requirunt faciem principis: et iudicium a Domino egreditur singulorum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 29,
"name": "Proverbs 29:27",
"text": "Abominantur iusti virum impium: et abominantur impii eos, qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius, extra perditionem erit. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:1",
"text": "Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:2",
"text": "Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:3",
"text": "Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:4",
"text": "Quis ascendit in c\u00e6lum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terr\u00e6? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:5",
"text": "Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:6",
"text": "ne addas quidquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:7",
"text": "Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:8",
"text": "Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:9",
"text": "ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:10",
"text": "Ne accuses servum ad Dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:11",
"text": "Generatio, qu\u00e6 patri suo maledicit, et qu\u00e6 matri su\u00e6 non benedicit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:12",
"text": "Generatio, qu\u00e6 sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:13",
"text": "Generatio, cuius excelsi sunt oculi, et palpebr\u00e6 eius in alta surrect\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:14",
"text": "Generatio, qu\u00e6 pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:15",
"text": "Sanguisug\u00e6 du\u00e6 sunt fili\u00e6, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:16",
"text": "Infernus, et os vulv\u00e6, et terra, qu\u00e6 non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:17",
"text": "Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris su\u00e6, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquil\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:18",
"text": "Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:19",
"text": "Viam aquil\u00e6 in c\u00e6lo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:20",
"text": "Talis est et via mulieris adulter\u00e6, qu\u00e6 comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:21",
"text": "Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:22",
"text": "Per servum cum regnaverit: per stultum cum saturatus fuerit cibo:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:23",
"text": "per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres domin\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:24",
"text": "Quatuor sunt minima terr\u00e6, et ipsa sunt sapientiora sapientibus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:25",
"text": "Formic\u00e6, populus infirmus, qui pr\u00e6parat in messe cibum sibi:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:26",
"text": "lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:27",
"text": "regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:28",
"text": "stellio manibus nititur, et moratur in \u00e6dibus regis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:29",
"text": "Tria sunt, qu\u00e6 bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:30",
"text": "Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:31",
"text": "gallus succinctus lumbos: et aries: nec est rex, qui resistat ei."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:32",
"text": "Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 30,
"name": "Proverbs 30:33",
"text": "Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem: et qui provocat iras, producit discordias. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:1",
"text": "Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:2",
"text": "Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:3",
"text": "Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:4",
"text": "Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:5",
"text": "et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:6",
"text": "Date siceram m\u0153rentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:7",
"text": "bibant, et obliviscantur egestatis su\u00e6, et doloris sui non recordentur amplius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:8",
"text": "Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:9",
"text": "aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:10",
"text": "Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:11",
"text": "Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:12",
"text": "Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:13",
"text": "Qu\u00e6sivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:14",
"text": "Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:15",
"text": "Et de nocte surrexit, deditque pr\u00e6dam domesticis suis, et cibaria ancillis suis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:16",
"text": "Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:17",
"text": "Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:18",
"text": "Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:19",
"text": "Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:20",
"text": "Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:21",
"text": "Non timebit domui su\u00e6 a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:22",
"text": "Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:23",
"text": "Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terr\u00e6."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:24",
"text": "Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chanan\u00e6o."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:25",
"text": "Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:26",
"text": "Os suum aperuit sapienti\u00e6, et lex clementi\u00e6 in lingua eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:27",
"text": "Consideravit semitas domus su\u00e6, et panem otiosa non comedit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:28",
"text": "Surrexerunt filii eius, et beatissimam pr\u00e6dicaverunt: vir eius, et laudavit eam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:29",
"text": "Mult\u00e6 fili\u00e6 congregaverunt divitias: tu supergressa es universas."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:30",
"text": "Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 31,
"name": "Proverbs 31:31",
"text": "Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Ecclesiastes",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:1",
"text": "Verba Ecclesiast\u00e6, filii David, regis Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:2",
"text": "Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: vanitas vanitatum, et omnia vanitas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:3",
"text": "Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:4",
"text": "Generatio pr\u00e6terit, et generatio advenit: terra autem in \u00e6ternum stat."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:5",
"text": "Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:6",
"text": "gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:7",
"text": "Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:8",
"text": "Cunct\u00e6 res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:9",
"text": "Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:10",
"text": "Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: iam enim pr\u00e6cessit in s\u00e6culis, qu\u00e6 fuerunt ante nos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:11",
"text": "Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, qu\u00e6 postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:12",
"text": "Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:13",
"text": "et proposui in animo meo qu\u00e6rere et investigare sapienter de omnibus, qu\u00e6 fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:14",
"text": "Vidi cuncta, qu\u00e6 fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:15",
"text": "Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:16",
"text": "Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et pr\u00e6cessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:17",
"text": "Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Ecclesiastes 1:18",
"text": "eo quod in multa sapientia multa sit indignatio: et qui addit scientiam, addit et laborem. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:1",
"text": "Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:2",
"text": "Risum reputavi errorem: et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:3",
"text": "Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum vit\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:4",
"text": "Magnificavi opera mea, \u00e6dificavi mihi domos, et plantavi vineas,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:5",
"text": "feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:6",
"text": "et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:7",
"text": "possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:8",
"text": "coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum, ac provinciarum: feci mihi cantores, et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:9",
"text": "et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem: sapientia quoque perseveravit mecum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:10",
"text": "Et omnia, qu\u00e6 desideraverunt oculi mei, non negavi eis: nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his, qu\u00e6 pr\u00e6paraveram: et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:11",
"text": "Cumque me convertissem ad universa opera, qu\u00e6 fecerant manus me\u00e6, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:12",
"text": "Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam (quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem Factorem suum?)"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:13",
"text": "et vidi quod tantum pr\u00e6cederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:14",
"text": "Sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:15",
"text": "Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapienti\u00e6 dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:16",
"text": "Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:17",
"text": "Et idcirco t\u00e6duit me vit\u00e6 me\u00e6 videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:18",
"text": "Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:19",
"text": "quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et solicitus fui. et est quidquam tam vanum?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:20",
"text": "Unde cessavi, renunciavitque cor meum ultra laborare sub sole."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:21",
"text": "Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et solicitudine, homini otioso qu\u00e6sita dimittit: et hoc ergo, vanitas, et magnum malum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:22",
"text": "Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:23",
"text": "Cuncti dies eius doloribus et \u00e6rumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit: et hoc nonne vanitas est?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:24",
"text": "Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere anim\u00e6 su\u00e6 bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:25",
"text": "Quis ita devorabit, et deliciis affluet ut ego?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "Ecclesiastes 2:26",
"text": "Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et l\u00e6titiam: peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo: sed et hoc vanitas est, et cassa solicitudo mentis. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:1",
"text": "Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub c\u00e6lo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:2",
"text": "Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:3",
"text": "Tempus occidendi, et tempus sanandi: Tempus destruendi, et tempus \u00e6dificandi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:4",
"text": "Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi, et tempus saltandi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:5",
"text": "Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:6",
"text": "Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus abiiciendi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:7",
"text": "Tempus scindendi, et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:8",
"text": "Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:9",
"text": "Quid habet amplius homo de labore suo?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:10",
"text": "Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:11",
"text": "Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:12",
"text": "Et cognovi quod non esset melius nisi l\u00e6tari, et facere bene in vita sua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:13",
"text": "Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:14",
"text": "Didici quod omnia opera, qu\u00e6 fecit Deus, perseverent in perpetuum: non possumus eis quidquam addere, nec auferre, qu\u00e6 fecit Deus ut timeatur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:15",
"text": "Quod factum est, ipsum permanet: qu\u00e6 futura sunt, iam fuerunt: et Deus instaurat quod abiit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:16",
"text": "Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco iustiti\u00e6 iniquitatem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:17",
"text": "Et dixi in corde meo: Iustum, et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:18",
"text": "Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:19",
"text": "Idcirco unus interitus est hominis, et iumentorum, et \u00e6qua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius: cuncta subiacent vanitati,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:20",
"text": "et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:21",
"text": "Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Ecclesiastes 3:22",
"text": "Et deprehendi nihil esse melius quam l\u00e6tari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:1",
"text": "Verti me ad alia, et vidi calumnias, qu\u00e6 sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem: nec posse resistere eorum violenti\u00e6, cunctorum auxilio destitutos."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:2",
"text": "Et laudavi magis mortuos, quam viventes:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:3",
"text": "et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala qu\u00e6 sub sole fiunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:4",
"text": "Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidi\u00e6 proximi: et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:5",
"text": "Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:6",
"text": "Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:7",
"text": "Considerans reperi et aliam vanitatem sub sole:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:8",
"text": "unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis: nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? in hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:9",
"text": "Melius est ergo duos esse simul, quam unum: habent enim emolumentum societatis su\u00e6:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:10",
"text": "si unus ceciderit, ab altero fulcietur. v\u00e6 soli: quia cum ceciderit, non habet sublevantem se."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:11",
"text": "Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo: unus quomodo calefiet?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:12",
"text": "Et si quispiam pr\u00e6valuerit contra unum, duo resistunt ei: funiculus triplex difficile rumpitur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:13",
"text": "Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit pr\u00e6videre in posterum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:14",
"text": "Quod de carcere, catenisque interdum quis egrediatur ad regnum: et alius natus in regno, inopia consumatur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:15",
"text": "Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:16",
"text": "Infinitus numerus est populi omnium, qui fuerunt ante eum: et qui postea futuri sunt, non l\u00e6tabuntur in eo. sed et hoc, vanitas et afflictio spiritus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Ecclesiastes 4:17",
"text": "Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victim\u00e6, qui nesciunt quid faciunt mali. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:1",
"text": "Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in c\u00e6lo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:2",
"text": "Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:3",
"text": "Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. sed quodcumque voveris, redde:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:4",
"text": "multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:5",
"text": "Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:6",
"text": "Ubi multa sunt somnia, plurim\u00e6 sunt vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:7",
"text": "Si videris calumnias egenorum, et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:8",
"text": "et insuper univers\u00e6 terr\u00e6 rex imperat servienti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:9",
"text": "Avarus non implebitur pecunia: et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:10",
"text": "Ubi mult\u00e6 sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:11",
"text": "Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:12",
"text": "Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: diviti\u00e6 conservat\u00e6 in malum domini sui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:13",
"text": "Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium, qui in summa egestate erit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:14",
"text": "Sicut egressus est nudus de utero matris su\u00e6, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:15",
"text": "Miserabilis prorsus infirmitas: quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:16",
"text": "Cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6 comedit in tenebris et in curis multis, et in \u00e6rumna atque tristitia."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:17",
"text": "Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis, et bibat, et fruatur l\u00e6titia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vit\u00e6 su\u00e6, quos dedit ei Deus, et h\u00e6c est pars illius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:18",
"text": "Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et l\u00e6tetur de labore suo: hoc est donum Dei."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Ecclesiastes 5:19",
"text": "Non enim satis recordabitur dierum vit\u00e6 su\u00e6, eo quod Deus occupet deliciis cor eius. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:1",
"text": "Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:2",
"text": "Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest anim\u00e6 su\u00e6 ex omnibus, qu\u00e6 desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. hoc vanitas, et miseria magna est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:3",
"text": "Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies \u00e6tatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substanti\u00e6 su\u00e6, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio quod melior illo sit abortivus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:4",
"text": "Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:5",
"text": "Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:6",
"text": "etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:7",
"text": "Omnis labor hominis in ore eius: sed anima eius non implebitur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:8",
"text": "Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper nisi ut pergat illuc, ubi est vita?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:9",
"text": "Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. sed et hoc vanitas est, et pr\u00e6sumptio spiritus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:10",
"text": "Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Ecclesiastes 6:11",
"text": "Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:1",
"text": "Quid necesse est homini maiora se qu\u00e6rere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis su\u00e6, et tempore, quod velut umbra pr\u00e6terit? Aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:2",
"text": "Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:3",
"text": "Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:4",
"text": "Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:5",
"text": "Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi l\u00e6titia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:6",
"text": "Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:7",
"text": "quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:8",
"text": "Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:9",
"text": "Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:10",
"text": "Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:11",
"text": "Ne dicas: Quid putas caus\u00e6 est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est huiuscemodi interrogatio."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:12",
"text": "Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:13",
"text": "Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:14",
"text": "Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:15",
"text": "In die bona fruere bonis, et malam diem pr\u00e6cave. sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:16",
"text": "H\u00e6c quoque vidi in diebus vanitatis me\u00e6: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:17",
"text": "Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:18",
"text": "Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:19",
"text": "Bonum est te sustentare iustum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:20",
"text": "Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:21",
"text": "Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:22",
"text": "Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:23",
"text": "scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:24",
"text": "Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:25",
"text": "multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:26",
"text": "Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et qu\u00e6rerem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:27",
"text": "et inveni amariorem morte mulierem, qu\u00e6 laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:28",
"text": "Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:29",
"text": "quam adhuc qu\u00e6rit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "Ecclesiastes 7:30",
"text": "Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit qu\u00e6stionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:1",
"text": "Sapientia hominis lucet in vultu eius, et potentissimus faciem illius commutabit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:2",
"text": "Ego os regis observo, et pr\u00e6cepta iuramenti Dei."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:3",
"text": "Ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo: quia omne, quod voluerit, faciet:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:4",
"text": "et sermo illius potestate plenus est: nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:5",
"text": "Qui custodit pr\u00e6ceptum, non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:6",
"text": "Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa hominis afflictio:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:7",
"text": "quia ignorat pr\u00e6terita, et futura nullo scire potest nuncio."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:8",
"text": "Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:9",
"text": "Omnia h\u00e6c consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus, qu\u00e6 fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:10",
"text": "Vidi impios sepultos: qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. sed et hoc vanitas est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:11",
"text": "Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:12",
"text": "Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:13",
"text": "Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:14",
"text": "Est et alia vanitas, qu\u00e6 fit super terram. sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum: et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant. sed et hoc vanissimum iudico."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:15",
"text": "Laudavi igitur l\u00e6titiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet: et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vit\u00e6 su\u00e6, quos dedit ei Deus sub sole."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:16",
"text": "Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem, qu\u00e6 versatur in terra: est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Ecclesiastes 8:17",
"text": "Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, qu\u00e6 fiunt sub sole: et quanto plus laboraverit ad qu\u00e6rendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:1",
"text": "Omnia h\u00e6c tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem: Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei: et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:2",
"text": "sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa \u00e6que eveniant iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti. sicut bonus, sic et peccator: ut periurus, ita et ille qui verum deierat."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:3",
"text": "Hoc est pessimum inter omnia, qu\u00e6 sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. unde et corda filiorum hominum implentur malitia, et contemptu in vita sua, et post h\u00e6c ad inferos deducentur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:4",
"text": "Nemo est qui semper vivat, et qui huius rei habeat fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:5",
"text": "Viventes enim sciunt se esse morituros, mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem: quia oblivioni tradita est memoria eorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:6",
"text": "Amor quoque, et odium, et invidi\u00e6 simul perierunt, nec habent partem in hoc s\u00e6culo, et in opere, quod sub sole geritur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:7",
"text": "Vade ergo et comede in l\u00e6titia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum: quia Deo placent opera tua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:8",
"text": "Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:9",
"text": "Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vit\u00e6 instabilitatis tu\u00e6, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tu\u00e6: h\u00e6c est enim pars in vita, et in labore tuo, quo laboras sub sole."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:10",
"text": "Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:11",
"text": "Verti me ad aliud, et vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam: sed tempus, casumque in omnibus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:12",
"text": "Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:13",
"text": "Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:14",
"text": "Civitas parva, et pauci in ea viri: venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:15",
"text": "Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:16",
"text": "Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine: quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba eius non sunt audita?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:17",
"text": "Verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Ecclesiastes 9:18",
"text": "Melior est sapientia, quam arma bellica: et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:1",
"text": "Musc\u00e6 morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:2",
"text": "Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:3",
"text": "Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos \u00e6stimat."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:4",
"text": "Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris: quia curatio faciet cessare peccata maxima."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:5",
"text": "Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:6",
"text": "positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:7",
"text": "Vidi servos in equis: et principes ambulantes super terram quasi servos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:8",
"text": "Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:9",
"text": "Qui transfert lapides, affligetur in eis: et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:10",
"text": "Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:11",
"text": "Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:12",
"text": "Verba oris sapientis gratia: et labia insipientis pr\u00e6cipitabunt eum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:13",
"text": "Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius error pessimus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:14",
"text": "Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit: et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:15",
"text": "Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:16",
"text": "V\u00e6 tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:17",
"text": "Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:18",
"text": "In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:19",
"text": "In risum faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes: et pecuni\u00e6 obediunt omnia."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Ecclesiastes 10:20",
"text": "In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves c\u00e6li portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annunciabit sententiam. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:1",
"text": "Mitte panem tuum super transeuntes aquas: quia post tempora multa invenies illum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:2",
"text": "Da partem septem, necnon et octo: quia ignoras quid futurum sit mali super terram."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:3",
"text": "Si replet\u00e6 fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:4",
"text": "Qui observat ventum, non seminat: et qui considerat nubes, numquam metet."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:5",
"text": "Quomodo ignoras qu\u00e6 sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre pr\u00e6gnantis; sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:6",
"text": "Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud: et si utrumque simul, melius erit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:7",
"text": "Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:8",
"text": "Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus l\u00e6tatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum: qui cum venerint, vanitatis arguentur pr\u00e6terita."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:9",
"text": "L\u00e6tare ergo iuvenis in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tu\u00e6, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum: et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Ecclesiastes 11:10",
"text": "Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua. Adolescentia enim et voluptas vana sunt. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:1",
"text": "Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tu\u00e6, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:2",
"text": "antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stell\u00e6, et revertantur nubes post pluviam:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:3",
"text": "quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otios\u00e6 erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:4",
"text": "et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes fili\u00e6 carminis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:5",
"text": "Excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via, florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis: quoniam ibit homo in domum \u00e6ternitatis su\u00e6, et circuibunt in platea plangentes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:6",
"text": "Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:7",
"text": "et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:8",
"text": "Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:9",
"text": "Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit qu\u00e6 fecerat: et investigans composuit parabolas multas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:10",
"text": "Qu\u00e6sivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:11",
"text": "Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, qu\u00e6 per magistrorum consilium data sunt a pastore uno."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:12",
"text": "His amplius fili mi ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis: frequensque meditatio, carnis afflictio est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:13",
"text": "Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata eius observa: hoc est enim omnis homo:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Ecclesiastes 12:14",
"text": "et cuncta, qu\u00e6 fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Song of Solomon",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:1",
"text": "Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:2",
"text": "fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentul\u00e6 dilexerunt te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:3",
"text": "Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et l\u00e6tabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:4",
"text": "Nigra sum, sed formosa, fili\u00e6 Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:5",
"text": "Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris me\u00e6 pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:6",
"text": "Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:7",
"text": "Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce h\u0153dos tuos iuxta tabernacula pastorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:8",
"text": "Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:9",
"text": "Pulchr\u00e6 sunt gen\u00e6 tu\u00e6 sicut turturis: collum tuum sicut monilia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:10",
"text": "Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:11",
"text": "Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:12",
"text": "Fasciculus myrrh\u00e6 dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:13",
"text": "Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:14",
"text": "Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:15",
"text": "Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Song of Solomon 1:16",
"text": "tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:1",
"text": "Ego flos campi, et lilium convallium."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:2",
"text": "Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:3",
"text": "Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:4",
"text": "Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:5",
"text": "Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:6",
"text": "L\u00e6va eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:7",
"text": "Adiuro vos fili\u00e6 Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:8",
"text": "Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:9",
"text": "similis est dilectus meus capre\u00e6, hinnuloque cervorum. en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:10",
"text": "En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:11",
"text": "Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:12",
"text": "Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:13",
"text": "ficus protulit grossos suos: vine\u00e6 florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:14",
"text": "columba mea in foraminibus petr\u00e6, in caverna maceri\u00e6, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:15",
"text": "Capite nobis vulpes parvulas, qu\u00e6 demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:16",
"text": "Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Song of Solomon 2:17",
"text": "donec aspiret dies, et inclinentur umbr\u00e6. Revertere: similis esto, dilecte mi, capre\u00e6, hinnuloque cervorum super montes Bether. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:1",
"text": "In lectulo meo per noctes qu\u00e6sivi quem diligit anima mea: qu\u00e6sivi illum, et non inveni."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:2",
"text": "Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas qu\u00e6ram quem diligit anima mea: qu\u00e6sivi illum, et non inveni."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:3",
"text": "Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea, vidistis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:4",
"text": "Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris me\u00e6, et in cubiculum genetricis me\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:5",
"text": "Adiuro vos fili\u00e6 Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:6",
"text": "Qu\u00e6 est ista, qu\u00e6 ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrh\u00e6, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:7",
"text": "En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:8",
"text": "omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:9",
"text": "Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:10",
"text": "columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit propter filias Ierusalem:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Song of Solomon 3:11",
"text": "Egredimini et videte fili\u00e6 Sion regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die l\u00e6titi\u00e6 cordis eius. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:1",
"text": "Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, qu\u00e6 ascenderunt de monte Galaad."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:2",
"text": "Dentes tui sicut greges tonsarum, qu\u00e6 ascenderunt de lavacro, omnes gemellis f\u0153tibus, et sterilis non est inter eas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:3",
"text": "Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali punici, ita gen\u00e6 tu\u00e6, absque eo, quod intrinsecus latet."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:4",
"text": "Sicut turris David collum tuum, qu\u00e6 \u00e6dificata est cum propugnaculis: mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:5",
"text": "Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capre\u00e6 gemelli, qui pascuntur in liliis,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:6",
"text": "donec aspiret dies, et inclinentur umbr\u00e6, vadam ad montem myrrh\u00e6, et ad collem thuris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:7",
"text": "Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:8",
"text": "Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:9",
"text": "Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:10",
"text": "Quam pulchr\u00e6 sunt mamm\u00e6 tu\u00e6 soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:11",
"text": "Favus distillans labia tua sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:12",
"text": "Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:13",
"text": "Emissiones tu\u00e6 paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:14",
"text": "nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:15",
"text": "Fons hortorum: puteus aquarum viventium, qu\u00e6 fluunt impetu de Libano."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Song of Solomon 4:16",
"text": "Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:1",
"text": "Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite amici, et bibite, et inebriamini charissimi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:2",
"text": "Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:3",
"text": "Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:4",
"text": "Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:5",
"text": "Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus me\u00e6 stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:6",
"text": "Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: qu\u00e6sivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:7",
"text": "Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:8",
"text": "Adiuro vos fili\u00e6 Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei quia amore langueo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:9",
"text": "Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:10",
"text": "Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:11",
"text": "Caput eius aurum optimum: Com\u00e6 eius sicut elat\u00e6 palmarum, nigr\u00e6 quasi corvus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:12",
"text": "Oculi eius sicut columb\u00e6 super rivulos aquarum, qu\u00e6 lacte sunt lot\u00e6, et resident iuxta fluenta plenissima."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:13",
"text": "Gen\u00e6 illius sicut areol\u00e6 aromatum consit\u00e6 a pigmentariis. Labia eius lilia distillantia myrrham primam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:14",
"text": "Manus illius tornatiles aure\u00e6, plen\u00e6 hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus sapphiris."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:15",
"text": "Crura illius column\u00e6 marmore\u00e6, qu\u00e6 fundat\u00e6 sunt super bases aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:16",
"text": "Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, fili\u00e6 Ierusalem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Song of Solomon 5:17",
"text": "Quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus, et qu\u00e6remus eum tecum? "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:1",
"text": "Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:2",
"text": "Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:3",
"text": "Pulchra es amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:4",
"text": "Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, qu\u00e6 apparuerunt de Galaad."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:5",
"text": "Dentes tui sicut grex ovium, qu\u00e6 ascenderunt de lavacro, omnes gemellis f\u0153tibus, et sterilis non est in eis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:6",
"text": "Sicut cortex mali punici, sic gen\u00e6 tu\u00e6 absque occultis tuis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:7",
"text": "Sexaginta sunt regin\u00e6, et octoginta concubin\u00e6, et adolescentularum non est numerus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:8",
"text": "Una est columba mea, perfecta mea, una est matris su\u00e6, electa genitrici su\u00e6. Viderunt eam fili\u00e6, et beatissimam pr\u00e6dicaverunt: regin\u00e6 et concubin\u00e6, et laudaverunt eam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:9",
"text": "Qu\u00e6 est ista, qu\u00e6 progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:10",
"text": "Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:11",
"text": "Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Song of Solomon 6:12",
"text": "Revertere, revertere Sulamitis: revertere revertere, ut intueamur te. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:1",
"text": "Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iunctur\u00e6 femorum tuorum, sicut monilia, qu\u00e6 fabricata sunt manu artificis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:2",
"text": "Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:3",
"text": "Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capre\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:4",
"text": "Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscin\u00e6 in Hesebon, qu\u00e6 sunt in porta fili\u00e6 multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, qu\u00e6 respicit contra Damascum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:5",
"text": "Caput tuum ut Carmelus: et com\u00e6 capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:6",
"text": "Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:7",
"text": "Statura tua assimilata est palm\u00e6, et ubera tua botris."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:8",
"text": "Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vine\u00e6: et odor oris tui sicut malorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:9",
"text": "Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:10",
"text": "Ego dilecto meo, et ad me conversio eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:11",
"text": "Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:12",
"text": "Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Song of Solomon 7:13",
"text": "Mandragor\u00e6 dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:1",
"text": "Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris me\u00e6, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:2",
"text": "Apprehendam te, et ducam in domum matris me\u00e6: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:3",
"text": "L\u00e6va eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:4",
"text": "Adiuro vos fili\u00e6 Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:5",
"text": "Qu\u00e6 est ista, qu\u00e6 ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:6",
"text": "Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus \u00e6mulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:7",
"text": "Aqu\u00e6 mult\u00e6 non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus su\u00e6 pro dilectione, quasi nihil despiciet eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:8",
"text": "Soror nostra parva, et ubera non habet. quid faciemus sorori nostr\u00e6 in die quando alloquenda est?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:9",
"text": "Si murus est, \u00e6dificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:10",
"text": "Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:11",
"text": "Vinea fuit pacifico in ea, qu\u00e6 habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:12",
"text": "Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:13",
"text": "Qu\u00e6 habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Song of Solomon 8:14",
"text": "Fuge dilecte mi, et assimilare capre\u00e6, hinnuloque cervorum super montes aromatum. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Wisdom",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:1",
"text": "Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis qu\u00e6rite illum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:2",
"text": "quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:3",
"text": "pervers\u00e6 enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:4",
"text": "quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:5",
"text": "Spiritus enim sanctus disciplin\u00e6 effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, qu\u00e6 sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:6",
"text": "Benignus est enim spiritus sapienti\u00e6, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et lingu\u00e6 eius auditor."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:7",
"text": "Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:8",
"text": "Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec pr\u00e6teriet illum corripiens iudicium."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:9",
"text": "In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:10",
"text": "Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:11",
"text": "Custodite ergo vos a murmuratione, qu\u00e6 nihil prodest, et a detractione parcite lingu\u00e6, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:12",
"text": "Nolite zelare mortem in errore vit\u00e6 vestr\u00e6, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:13",
"text": "Quoniam Deus mortem non fecit, nec l\u00e6tatur in perditione vivorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:14",
"text": "Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarium: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:15",
"text": "Iustitia enim perpetua est, et immortalis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Wisdom 1:16",
"text": "Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et \u00e6stimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:1",
"text": "Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum t\u00e6dio est tempus vit\u00e6 nostr\u00e6, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:2",
"text": "quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:3",
"text": "qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur qu\u00e6 fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:4",
"text": "et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:5",
"text": "Umbr\u00e6 enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:6",
"text": "Venite ergo, et fruamur bonis qu\u00e6 sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:7",
"text": "Vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non pr\u00e6tereat nos flos temporis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:8",
"text": "Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:9",
"text": "Nemo nostrum exors sit luxuri\u00e6 nostr\u00e6: ubique relinquamus signa l\u00e6titi\u00e6: quoniam h\u00e6c est pars nostra, et h\u00e6c est sors."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:10",
"text": "Opprimamus pauperem iustum, et non parcamus vidu\u00e6, nec veterani revereamur canos multi temporis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:11",
"text": "Sit autem fortitudo nostra lex iustiti\u00e6: quod enim infirmum est, inutile invenitur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:12",
"text": "Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplin\u00e6 nostr\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:13",
"text": "Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:14",
"text": "Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:15",
"text": "Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutat\u00e6 sunt vi\u00e6 eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:16",
"text": "Tamquam nugaces \u00e6stimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et pr\u00e6fert novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:17",
"text": "Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus qu\u00e6 ventura sunt illi, et sciemus qu\u00e6 erunt novissima illius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:18",
"text": "Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:19",
"text": "Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius, et probemus patientiam illius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:20",
"text": "Morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:21",
"text": "H\u00e6c cogitaverunt, et erraverunt: exc\u00e6cavit enim illos malitia eorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:22",
"text": "Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustiti\u00e6, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:23",
"text": "Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis su\u00e6 fecit illum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:24",
"text": "Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: "
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Wisdom 2:25",
"text": "imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:1",
"text": "Iustorum autem anim\u00e6 in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:2",
"text": "Visi sunt oculis insipientium mori: et \u00e6stimata est afflictio exitus illorum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:3",
"text": "et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem sunt in pace."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:4",
"text": "Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:5",
"text": "In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:6",
"text": "Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:7",
"text": "Fulgebunt iusti et tamquam scintill\u00e6 in arundineto discurrent."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:8",
"text": "Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:9",
"text": "Qui confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:10",
"text": "Impii autem secundum qu\u00e6 cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt iustum, et a Domino recesserunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:11",
"text": "Sapientiam enim, et disciplinam qui abiicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:12",
"text": "Mulieres eorum insensat\u00e6 sunt, et nequissimi filii eorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:13",
"text": "Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis: et incoinquinata, qu\u00e6 nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:14",
"text": "et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:15",
"text": "Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et qu\u00e6 non concidat radix sapienti\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:16",
"text": "Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:17",
"text": "Et si quidem long\u00e6 vit\u00e6 erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:18",
"text": "Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Wisdom 3:19",
"text": "Nationis enim iniqu\u00e6 dir\u00e6 sunt consummationes. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:1",
"text": "O quam pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud homines."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:2",
"text": "Cum pr\u00e6sens est, imitantur illam: et desiderant eam cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum pr\u00e6mium vincens."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:3",
"text": "Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:4",
"text": "Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:5",
"text": "Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:6",
"text": "Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequiti\u00e6 adversus parentes in interrogatione sua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:7",
"text": "Iustus autem si morte pr\u00e6occupatus fuerit, in refrigerio erit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:8",
"text": "Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:9",
"text": "et \u00e6tas senectutis vita immaculata."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:10",
"text": "Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:11",
"text": "raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:12",
"text": "Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscenti\u00e6 transvertit sensum sine malitia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:13",
"text": "Consummatus in brevi explevit tempora multa:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:14",
"text": "placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum: populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in pr\u00e6cordiis talia:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:15",
"text": "quoniam gratia Dei, et misericordia est in sanctos eius, et respectus in electos illius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:16",
"text": "Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:17",
"text": "Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:18",
"text": "Videbunt et contemnent eum: illos autem Dominus irridebit. "
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:19",
"text": "et erunt post h\u00e6c decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Wisdom 4:20",
"text": "Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:1",
"text": "Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:2",
"text": "Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperat\u00e6 salutis,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:3",
"text": "dicentes intra se, p\u0153nitentiam agentes, et pr\u00e6 angustia spiritus gementes. Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:4",
"text": "Nos insensati vitam illorum \u00e6stimabamus insaniam, et finem illorum sine honore:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:5",
"text": "ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:6",
"text": "Ergo erravimus a via veritatis, et iustiti\u00e6 lumen non luxit nobis, et Sol intelligenti\u00e6 non est ortus nobis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:7",
"text": "Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:8",
"text": "Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum iactantia quid contulit nobis?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:9",
"text": "Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuncius percurrens,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:10",
"text": "et tamquam navis, qu\u00e6 pertransit fluctuantem aquam: cuius, cum pr\u00e6terierit, non est vestigium invenire, neque semitam carin\u00e6 illius in fluctibus:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:11",
"text": "aut tamquam avis, qu\u00e6 transvolat in aere, cuius nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:12",
"text": "aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:13",
"text": "sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:14",
"text": "Talia dixerunt in inferno hi, qui peccaverunt:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:15",
"text": "quoniam spes impii tamquam lanugo est, qu\u00e6 a vento tollitur: et tamquam spuma gracilis, qu\u00e6 a procella dispergitur: et tamquam fumus, qui a vento diffusus est: et tamquam memoria hospitis unius diei pr\u00e6tereuntis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:16",
"text": "Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:17",
"text": "Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:18",
"text": "Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:19",
"text": "Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:20",
"text": "sumet scutum inexpugnabile \u00e6quitatem:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:21",
"text": "acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:22",
"text": "Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:23",
"text": "Et a petrosa ira plen\u00e6 mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Wisdom 5:24",
"text": "Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos: et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:1",
"text": "Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam fortis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:2",
"text": "Audite ergo reges, et intelligite, discite iudices finium terr\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:3",
"text": "Pr\u00e6bete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:4",
"text": "quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:5",
"text": "quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem iustiti\u00e6, neque secundum voluntatem Dei ambulastis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:6",
"text": "Horrende et cito aparebit vobis: quoniam iudicium durissimum his, qui pr\u00e6sunt, fiet."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:7",
"text": "Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:8",
"text": "Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et \u00e6qualiter cura est illi de omnibus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:9",
"text": "Fortioribus autem fortior instat cruciatio."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:10",
"text": "Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:11",
"text": "Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur: et qui didicerint ista, invenient quid respondeant."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:12",
"text": "Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:13",
"text": "Clara est, et qu\u00e6 numquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui qu\u00e6runt illam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:14",
"text": "Pr\u00e6occupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:15",
"text": "Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet. "
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:16",
"text": "Cogitare ergo de illa sensus est consummatus: et qui vigilaverit propter illam, cito securus erit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:17",
"text": "Quoniam dignos se ipsa circuit qu\u00e6rens, et in viis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:18",
"text": "Initium enim illius verissima est disciplin\u00e6 concupiscentia."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:19",
"text": "Cura ergo disciplin\u00e6, dilectio est: et dilectio, custodia legum illius est: custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:20",
"text": "incorruptio autem facit esse proximum Deo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:21",
"text": "Concupiscentia itaque sapienti\u00e6 deducit ad regnum perpetuum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:22",
"text": "Si ergo delectamini sedibus, et sceptris o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:23",
"text": "diligite lumen sapienti\u00e6 omnes qui pr\u00e6estis populis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:24",
"text": "quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam: et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non pr\u00e6teribo veritatem:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:25",
"text": "neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam talis homo non erit particeps sapienti\u00e6."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:26",
"text": "Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens stabilimentum populi est."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Wisdom 6:27",
"text": "Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:1",
"text": "Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:2",
"text": "decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:3",
"text": "Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:4",
"text": "in involumentis nutritus sum, et curis magnis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:5",
"text": "Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:6",
"text": "Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:7",
"text": "Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapienti\u00e6:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:8",
"text": "et pr\u00e6posui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:9",
"text": "nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum \u00e6stimabitur argentum in conspectu illius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:10",
"text": "Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inextinguibile est lumen illius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:11",
"text": "Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:12",
"text": "et l\u00e6tatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:13",
"text": "Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:14",
"text": "Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amiciti\u00e6 Dei, propter disciplin\u00e6 dona commendati."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:15",
"text": "Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et pr\u00e6sumere digna horum, qu\u00e6 mihi dantur: quoniam ipse sapienti\u00e6 dux est, et sapientium emendator:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:16",
"text": "in manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:17",
"text": "Ipse enim dedit mihi horum, qu\u00e6 sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:18",
"text": "initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:19",
"text": "anni cursus, et stellarum dispositiones,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:20",
"text": "naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:21",
"text": "et qu\u00e6cumque sunt absconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:22",
"text": "est enim in illa spiritus intelligenti\u00e6, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:23",
"text": "humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus: intelligibilis, mundus, subtilis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:24",
"text": "Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:25",
"text": "Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio qu\u00e6dam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:26",
"text": "candor est enim lucis \u00e6tern\u00e6, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:27",
"text": "Et cum sit una, omnia potest: et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:28",
"text": "Neminem enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:29",
"text": "Est enim h\u00e6c speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "Wisdom 7:30",
"text": "Illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:1",
"text": "Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:2",
"text": "Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea, et qu\u00e6sivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum form\u00e6 illius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:3",
"text": "Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei: sed et omnium Dominus dilexit illam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:4",
"text": "doctrix enim est disciplin\u00e6 Dei, et electrix operum illius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:5",
"text": "Et si diviti\u00e6 appetuntur in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:6",
"text": "Si autem sensus operatur: quis horum, qu\u00e6 sunt, magis quam illa est artifex?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:7",
"text": "Et si iustitiam quis diligit: labores huius magnas habent virtutes: sobrietatem enim, et prudentiam docet, et iustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:8",
"text": "Et si multitudinem scienti\u00e6 desiderat quis, scit pr\u00e6terita, et de futuris \u00e6stimat: scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et s\u00e6culorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:9",
"text": "Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et t\u00e6dii mei."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:10",
"text": "Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores iuvenis:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:11",
"text": "et acutus inveniar in iudicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:12",
"text": "tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:13",
"text": "Pr\u00e6terea habebo per hanc immortalitatem: et memoriam \u00e6ternam his, qui post me futuri sunt, relinquam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:14",
"text": "Disponam populos: et nationes mihi erunt subdit\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:15",
"text": "Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:16",
"text": "Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec t\u00e6dium convictus illius, sed l\u00e6titiam et gaudium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:17",
"text": "H\u00e6c cogitans apud me, et commemorans in corde meo: quoniam immortalitas est in cognatione sapienti\u00e6,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:18",
"text": "et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquel\u00e6 illius sapientia, et pr\u00e6claritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam qu\u00e6rens, ut mihi illam assumerem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:19",
"text": "Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:20",
"text": "Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Wisdom 8:21",
"text": "Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapienti\u00e6, scire cuius esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis pr\u00e6cordiis meis. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:1",
"text": "Deus patrum meorum, et Domine misericordi\u00e6, qui fecisti omnia verbo tuo,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:2",
"text": "et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creatur\u00e6, qu\u00e6 a te facta est,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:3",
"text": "ut disponat orbem terrarum in \u00e6quitate et iustitia, et in directione cordis iudicium iudicet:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:4",
"text": "da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:5",
"text": "quoniam servus tuus sum ego, et filius ancill\u00e6 tu\u00e6, homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:6",
"text": "Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:7",
"text": "Tu elegisti me regem populo tuo, et iudicem filiorum tuorum et filiarum:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:8",
"text": "et dixisti me \u00e6dificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tu\u00e6 altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod pr\u00e6parasti ab initio:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:9",
"text": "et tecum sapientia tua, qu\u00e6 novit opera tua, qu\u00e6 et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in pr\u00e6ceptis tuis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:10",
"text": "Mitte illam de c\u00e6lis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tu\u00e6, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:11",
"text": "scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:12",
"text": "Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum iuste, et ero dignus sedium patris mei."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:13",
"text": "Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:14",
"text": "Cogitationes enim mortalium timid\u00e6, et incert\u00e6 providenti\u00e6 nostr\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:15",
"text": "Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:16",
"text": "Et difficile \u00e6stimamus qu\u00e6 in terra sunt: et qu\u00e6 in prospectu sunt, invenimus cum labore. Qu\u00e6 autem in c\u00e6lis sunt quis investigabit?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:17",
"text": "Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:18",
"text": "et sic correct\u00e6 sint semit\u00e6 eorum, qui sunt in terris, et qu\u00e6 tibi placent didicerint homines?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Wisdom 9:19",
"text": "Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:1",
"text": "H\u00e6c illum, qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:2",
"text": "et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:3",
"text": "Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:4",
"text": "Propter quem, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:5",
"text": "H\u00e6c et in consensu nequiti\u00e6 cum se nationes contulissent, scivit iustum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:6",
"text": "H\u00e6c iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in pentapolim:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:7",
"text": "quibus in testimonium nequiti\u00e6 fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis anim\u00e6 memoria stans figmentum salis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:8",
"text": "Sapientiam enim pr\u00e6tereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipienti\u00e6 su\u00e6 reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, qu\u00e6 peccaverunt, nec latere potuissent."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:9",
"text": "Sapientia autem hos, qui se observant, a doloribus liberavit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:10",
"text": "H\u00e6c profugum ir\u00e6 fratris iustum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:11",
"text": "In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:12",
"text": "Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:13",
"text": "H\u00e6c venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:14",
"text": "et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem \u00e6ternam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:15",
"text": "H\u00e6c populum iustum, et semen sine querela liberavit a nationibus, qu\u00e6 illum deprimebant."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:16",
"text": "Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:17",
"text": "Et reddidit iustis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:18",
"text": "transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:19",
"text": "Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:20",
"text": "et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Wisdom 10:21",
"text": "quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:1",
"text": "Direxit opera eorum in manibus prophet\u00e6 sancti."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:2",
"text": "Iter fecerunt per deserta, qu\u00e6 non habitabantur: et in locis desertis fixerunt casas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:3",
"text": "Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:4",
"text": "Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:5",
"text": "Per qu\u00e6 enim p\u0153nas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, l\u00e6tati sunt;"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:6",
"text": "per h\u00e6c, cum illis deessent, bene cum illis actum est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:7",
"text": "Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti iniustis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:8",
"text": "Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:9",
"text": "ostendens per sitim, qu\u00e6 tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:10",
"text": "Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:11",
"text": "Hos quidem tamquam pater monens probasti: illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:12",
"text": "Absentes enim et pr\u00e6sentes similiter torquebantur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:13",
"text": "Duplex enim illos acceperat t\u00e6dium, et gemitus cum memoria pr\u00e6teritorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:14",
"text": "Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:15",
"text": "Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt: non similiter iustis sitientes."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:16",
"text": "Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:17",
"text": "ut scirent quia per qu\u00e6 peccat quis, per h\u00e6c et torquetur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:18",
"text": "Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, qu\u00e6 creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:19",
"text": "aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:20",
"text": "quarum non solum l\u00e6sura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:21",
"text": "Sed et sine his uno spiritu poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tu\u00e6: sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:22",
"text": "Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:23",
"text": "Quoniam tamquam momentum stater\u00e6, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, qu\u00e6 descendit in terram."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:24",
"text": "Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter p\u0153nitentiam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:25",
"text": "Diligis enim omnia qu\u00e6 sunt, et nihil odisti eorum qu\u00e6 fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:26",
"text": "Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Wisdom 11:27",
"text": "Parcis autem omnibus: quoniam tua sunt Domine, qui amas animas. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:1",
"text": "O quam bonus, et suavis est Domine spiritus tuus in omnibus!"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:2",
"text": "Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia credant in te Domine."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:3",
"text": "Illos enim antiquos inhabitatores terr\u00e6 sanct\u00e6 tu\u00e6, quos exhorruisti,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:4",
"text": "quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia iniusta,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:5",
"text": "et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:6",
"text": "et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:7",
"text": "ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, qu\u00e6 tibi omnium charior est terra."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:8",
"text": "Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:9",
"text": "Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis s\u00e6vis, aut verbo duro simul exterminare:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:10",
"text": "sed partibus iudicans dabas locum p\u0153nitenti\u00e6, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:11",
"text": "Semen enim erat maledictum ab initio: nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:12",
"text": "Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:13",
"text": "Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:14",
"text": "Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his, quos perdidisti."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:15",
"text": "Cum ergo sis iustus, iuste omnia disponis: ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum \u00e6stimas a tua virtute."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:16",
"text": "Virtus enim tua iustiti\u00e6 initium est: et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:17",
"text": "Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:18",
"text": "Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:19",
"text": "Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum, et bon\u00e6 spei fecisti filios tuos: quoniam iudicans das locum in peccatis p\u0153nitenti\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:20",
"text": "Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum, per qu\u00e6 possent mutari a malitia;"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:21",
"text": "cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:22",
"text": "Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes: et cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam tuam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:23",
"text": "Unde et illis, qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt, per h\u00e6c, qu\u00e6 coluerunt, dedisti summa tormenta."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:24",
"text": "Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos \u00e6stimantes h\u00e6c, qu\u00e6 in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:25",
"text": "Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:26",
"text": "Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei iudicium experti sunt."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "Wisdom 12:27",
"text": "In quibus enim patientes indignabantur, per h\u00e6c quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:1",
"text": "Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei: et de his, qu\u00e6 videntur bona, non potuerunt intelligere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:2",
"text": "sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:3",
"text": "Quorum si specie delectati, deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Speciei enim generator h\u00e6c omnia constituit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:4",
"text": "Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui h\u00e6c fecit, fortior est illis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:5",
"text": "a magnitudine enim speciei, et creatur\u00e6 cognoscibiliter poterit creator horum videri."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:6",
"text": "Sed tamen adhuc in his minor est querela. Et hi enim fortasse errant, Deum qu\u00e6rentes, et volentes invenire."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:7",
"text": "Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt: et persuasum habent quoniam bona sunt qu\u00e6 videntur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:8",
"text": "Iterum autem nec his debet ignosci."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:9",
"text": "Si enim tantum potuerunt scire, ut possent \u00e6stimare s\u00e6culum: quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:10",
"text": "Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiqu\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:11",
"text": "Aut siquis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et huius docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vit\u00e6,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:12",
"text": "reliquiis autem eius operis, ad pr\u00e6parationem esc\u00e6 abutatur:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:13",
"text": "et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum, et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam su\u00e6 artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:14",
"text": "aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, qu\u00e6 in illo est, perliniens:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:15",
"text": "et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:16",
"text": "ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adiuvare se: imago enim est, et opus est illi adiutorium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:17",
"text": "Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:18",
"text": "et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adiutorium inutilem invocat:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Wisdom 13:19",
"text": "et pro itinere petit ab eo, qui ambulare non potest: et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:1",
"text": "Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:2",
"text": "Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:3",
"text": "Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:4",
"text": "ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:5",
"text": "Sed ut non essent vacua sapienti\u00e6 tu\u00e6 opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:6",
"text": "sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit s\u00e6culo semen nativitatis, qu\u00e6 manu tua erat gubernata."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:7",
"text": "Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:8",
"text": "Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. "
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:9",
"text": "Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:10",
"text": "Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:11",
"text": "Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus: quoniam creatur\u00e6 Dei in odium fact\u00e6 sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:12",
"text": "Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vit\u00e6 est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:13",
"text": "neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:14",
"text": "Supervacuitas enim hominum h\u00e6c advenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:15",
"text": "Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem: et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere c\u0153pit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:16",
"text": "Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:17",
"text": "Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tanquam pr\u00e6sentem colerent sua sollicitudine."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:18",
"text": "Provexit autem ad horum culturam et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:19",
"text": "Ille enim volens placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:20",
"text": "Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum, qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum \u00e6stimaverunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:21",
"text": "Et h\u00e6c fuit vit\u00e6 human\u00e6 deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:22",
"text": "Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscienti\u00e6 bello, tot et tam magna mala pacem appellant."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:23",
"text": "Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insani\u00e6 plenas vigilias habentes,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:24",
"text": "neque vitam, neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:25",
"text": "et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, tumultus bonorum,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:26",
"text": "Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio m\u0153chi\u00e6 et impudiciti\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:27",
"text": "Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:28",
"text": "Aut enim dum l\u00e6tantur, insaniunt: aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt iniuste, aut peierant cito."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:29",
"text": "Dum enim confidunt in idolis, qu\u00e6 sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:30",
"text": "Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et iuraverunt iniuste, in dolo contemnentes iustitiam."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "Wisdom 14:31",
"text": "Non enim iuratorum virtus, sed peccantium p\u0153na perambulat semper iniustorum pr\u00e6varicationem. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:1",
"text": "Tu autem Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:2",
"text": "Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:3",
"text": "Nosse enim te, consummata iustitia est: et scire iustitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:4",
"text": "Non enim in errorem induxit nos hominum mal\u00e6 artis excogitatio, nec umbra pictur\u00e6 labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:5",
"text": "cuius aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortu\u00e6 imaginis effigiem sine anima."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:6",
"text": "Malorum amatores, digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:7",
"text": "Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit qu\u00e6 munda sunt in usum vasa, et similiter qu\u00e6 his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, iudex est figulus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:8",
"text": "Et cum labore vano deum fingit de eodem luto: ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus anim\u00e6 debitum quam habebat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:9",
"text": "Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et \u00e6rarios imitatur, et gloriam pr\u00e6fert, quoniam res supervacuas fingit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:10",
"text": "Cinis est enim cor eius, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita eius:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:11",
"text": "quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam, qu\u00e6 operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:12",
"text": "Sed et \u00e6stimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vit\u00e6 compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:13",
"text": "Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terr\u00e6 materia fragilia vasa, et sculptilia fingit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:14",
"text": "Omnes enim insipientes, et infelices supra modum anim\u00e6 superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:15",
"text": "quoniam omnia idola nationum deos \u00e6stimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:16",
"text": "Homo enim fecit illos: et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:17",
"text": "Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:18",
"text": "Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Wisdom 15:19",
"text": "Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem eius. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:1",
"text": "Propter h\u00e6c, et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:2",
"text": "Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:3",
"text": "ut illi quidem concupiscentes escam propter ea, qu\u00e6 illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:4",
"text": "Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:5",
"text": "Etenim cum illis supervenit s\u00e6va bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:6",
"text": "Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tu\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:7",
"text": "Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:8",
"text": "in hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui liberas ab omni malo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:9",
"text": "Illos enim locustarum, et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas anim\u00e6 illorum: quia digni erant ab huiusmodi exterminari."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:10",
"text": "Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:11",
"text": "In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adiutorio."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:12",
"text": "Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:13",
"text": "Tu es enim, Domine, qui vit\u00e6 et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:14",
"text": "homo autem occidit quidem per malitiam, et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam qu\u00e6 recepta est:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:15",
"text": "sed tuam manum effugere impossibile est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:16",
"text": "Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:17",
"text": "Quod enim mirabile erat, in aqua, qu\u00e6 omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis iustorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:18",
"text": "Quodam enim tempore, mansuetabatur ignis, ne comburerentur qu\u00e6 ad impios missa erant animalia: sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:19",
"text": "Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis, exardescebat undique, ut iniqu\u00e6 terr\u00e6 nationem exterminaret."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:20",
"text": "Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de c\u00e6lo pr\u00e6stitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:21",
"text": "Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat: et deserviens uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:22",
"text": "Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:23",
"text": "Hic autem iterum ut nutrirentur iusti, etiam su\u00e6 virtutis oblitus est."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:24",
"text": "Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus iniustos: et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:25",
"text": "Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici grati\u00e6 tu\u00e6 deserviebat, ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:26",
"text": "ut scirent filii tui, quos dilexisti Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderint, conservat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:27",
"text": "Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:28",
"text": "ut notum omnibus esset, quoniam oportet pr\u00e6venire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "Wisdom 16:29",
"text": "Ingrati enim spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:1",
"text": "Magna sunt enim iudicia tua Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinat\u00e6 anim\u00e6 erraverunt."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:2",
"text": "Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanct\u00e6: vinculis tenebrarum et long\u00e6 noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetu\u00e6 providenti\u00e6 iacuerunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:3",
"text": "Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:4",
"text": "Neque enim qu\u00e6 continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et person\u00e6 tristes illis apparentes pavorem illis pr\u00e6stabant."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:5",
"text": "Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen pr\u00e6bere, nec siderum limpid\u00e6 flamm\u00e6 illuminare poterant illam noctem horrendam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:6",
"text": "Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: et timore perculsi illius qu\u00e6 non videbatur, faciei, \u00e6stimabant deteriora esse qu\u00e6 videbantur:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:7",
"text": "et magic\u00e6 artis appositi erant derisus, et sapienti\u00e6 glori\u00e6 correptio cum contumelia."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:8",
"text": "Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:9",
"text": "Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat: transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant: et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:10",
"text": "Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim pr\u00e6sumit s\u00e6va, perturbata conscientia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:11",
"text": "Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:12",
"text": "Et dum ab intus minor est expectatio, maiorem computat in scientiam eius caus\u00e6, de qua tormentum pr\u00e6stat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:13",
"text": "Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis, et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:14",
"text": "aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando anim\u00e6 deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:15",
"text": "Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:16",
"text": "Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius pr\u00e6occupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:17",
"text": "Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aqu\u00e6 decurrentis nimium,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:18",
"text": "aut sonus validus pr\u00e6cipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus Echo: deficientes faciebant illos pr\u00e6 timore."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:19",
"text": "Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "Wisdom 17:20",
"text": "Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, qu\u00e6 superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:1",
"text": "Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:2",
"text": "et qui ante l\u00e6si erant, quia non l\u00e6debantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:3",
"text": "Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignot\u00e6 vi\u00e6, et solem sine l\u00e6sura boni hospitii pr\u00e6stitisti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:4",
"text": "Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen s\u00e6culo dari."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:5",
"text": "Cum cogitarent iustorum occidere infantes: et uno expositio filio, et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:6",
"text": "Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt, anim\u00e6quiores essent."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:7",
"text": "Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:8",
"text": "Sicut enim l\u00e6sisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:9",
"text": "Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et iustiti\u00e6 legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos iustos, patrum iam decantantes laudes."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:10",
"text": "Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:11",
"text": "Simili autem p\u0153na servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:12",
"text": "Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, qu\u00e6 erat pr\u00e6clarior natio illorum, exterminata est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:13",
"text": "De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:14",
"text": "Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:15",
"text": "omnipotens sermo tuus de c\u00e6lo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:16",
"text": "gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad c\u00e6lum attingebat stans in terra."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:17",
"text": "Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:18",
"text": "Et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:19",
"text": "Visiones enim, qu\u00e6 illos turbaverunt, h\u00e6c pr\u00e6monebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:20",
"text": "Tetigit autem tunc et iustos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:21",
"text": "Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis su\u00e6 scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit ir\u00e6, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:22",
"text": "Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armatur\u00e6 potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum, et testamentum commemorans."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:23",
"text": "Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, qu\u00e6 ad vivos ducebat viam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:24",
"text": "In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "Wisdom 18:25",
"text": "His autem cessit qui exterminabat, et h\u00e6c extimuit. Erat enim sola tentatio ir\u00e6 sufficiens. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:1",
"text": "Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Pr\u00e6sciebat enim et futura illorum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:2",
"text": "quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna solicitudine pr\u00e6misissent illos, consequebantur illos p\u0153nitentia acti."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:3",
"text": "Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscienti\u00e6: et quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:4",
"text": "ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: et horum, qu\u00e6 acciderant, commemorationem amittebant, ut qu\u00e6 deerant tormentis, repleret punitio:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:5",
"text": "et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:6",
"text": "Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis pr\u00e6ceptis, ut pueri tui custodirentur ill\u00e6si."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:7",
"text": "Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua, qu\u00e6 ante erat, terra arida apparuit, et in mari rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:8",
"text": "per quem omnis natio transivit, qu\u00e6 tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:9",
"text": "Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exultaverunt, magnificantes te Domine, qui liberasti illos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:10",
"text": "Memores enim erant adhuc eorum, qu\u00e6 in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:11",
"text": "Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia postulaverunt escas epulationis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:12",
"text": "In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, qu\u00e6 ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:13",
"text": "Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem redigebant."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:14",
"text": "Et non solum h\u00e6c, sed et alius quidam respectus illorum erat: quoniam inviti recipiebant extraneos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:15",
"text": "Qui autem cum l\u00e6titia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, s\u00e6vissimis afflixerunt doloribus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:16",
"text": "Percussi sunt autem c\u00e6citate: sicut illi in foribus iusti, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui qu\u00e6rebat."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:17",
"text": "In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde \u00e6stimari ex ipso visu certo potest."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:18",
"text": "Agrestia enim in aquatica convertebantur: et qu\u00e6cumque erant natantia, in terram transibant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:19",
"text": "Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis natur\u00e6 obliviscebatur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Wisdom 19:20",
"text": "Flamm\u00e6 econtrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, qu\u00e6 facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore, et in omni loco assistens eis. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Sirach",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:1",
"text": "Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante \u00e6vum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:2",
"text": "Arenam maris, et pluvi\u00e6 guttas, et dies s\u00e6culi quis dinumeravit? Altitudinem c\u00e6li, et latitudinem terr\u00e6, et profundum abyssi quis dimensus est?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:3",
"text": "Sapientiam Dei pr\u00e6cedentem omnia quis investigavit?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:4",
"text": "Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudenti\u00e6 ab \u00e6vo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:5",
"text": "Fons sapienti\u00e6 verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata \u00e6terna."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:6",
"text": "Radix sapienti\u00e6 cui revelata est, et astutias illius quis agnovit?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:7",
"text": "Disciplina sapienti\u00e6 cui revelata est, et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:8",
"text": "Unus est altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans Deus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:9",
"text": "Ipse creavit illam in Spiritu sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:10",
"text": "Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et pr\u00e6buit illam diligentibus se."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:11",
"text": "Timor Domini gloria, et gloriatio, et l\u00e6titia, et corona exultationis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:12",
"text": "Timor Domini delectabit cor, et dabit l\u00e6titiam, et gaudium, et longitudinem dierum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:13",
"text": "Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis su\u00e6 benedicetur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:14",
"text": "Dilectio Dei honorabilis sapientia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:15",
"text": "Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:16",
"text": "Initium sapienti\u00e6, timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:17",
"text": "Timor Domini, scienti\u00e6 religiositas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:18",
"text": "Religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:19",
"text": "Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:20",
"text": "Plenitudo sapienti\u00e6 est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:21",
"text": "Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:22",
"text": "Corona sapienti\u00e6, timor Domini, replens pacem, et salutis fructum:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:23",
"text": "et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:24",
"text": "Scientiam, et intellectum prudenti\u00e6 sapientia compartietur: et gloriam tenentium se, exaltat."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:25",
"text": "Radix sapienti\u00e6 est timere Dominum: et rami illius long\u00e6vi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:26",
"text": "In thesauris sapienti\u00e6 intellectus, et scienti\u00e6 religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:27",
"text": "Timor Domini expellit peccatum:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:28",
"text": "nam qui sine timore est, non poterit iustificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:29",
"text": "Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iucunditatis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:30",
"text": "Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:31",
"text": "In thesauris sapienti\u00e6 significatio disciplin\u00e6:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:32",
"text": "execratio autem peccatori, cultura Dei."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:33",
"text": "Fili concupiscens sapientiam, conserva iustitiam, et Deus pr\u00e6bebit illam tibi."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:34",
"text": "Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:35",
"text": "fides, et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:36",
"text": "Ne sis incredibilis timori Domini: et ne accesseris ad illum duplici corde."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:37",
"text": "Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:38",
"text": "Attende in illis, ne forte cadas, et adducas anim\u00e6 tu\u00e6 inhonorationem,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:39",
"text": "et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagog\u00e6 elidat te:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 1,
"name": "Sirach 1:40",
"text": "quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:1",
"text": "Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et pr\u00e6para animam tuam ad tentationem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:2",
"text": "Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:3",
"text": "Sustine sustentationes Dei: coniungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:4",
"text": "Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:5",
"text": "quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:6",
"text": "Crede Deo, et recuperabit te. et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:7",
"text": "Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius: et non deflectatis ab illo ne cadatis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:8",
"text": "Qui timetis Dominum, credite illi: et non evacuabitur merces vestra."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:9",
"text": "Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:10",
"text": "Qui timetis Dominum diligite illum, et illuminabuntur corda vestra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:11",
"text": "Respicite filii nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:12",
"text": "Quis enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:13",
"text": "Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata: et protector est omnibus exquirentibus se in veritate."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:14",
"text": "V\u00e6 duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:15",
"text": "V\u00e6 dissolutis corde, qui non credunt Deo: et ideo non protegentur ab eo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:16",
"text": "V\u00e6 his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:17",
"text": "Et quid facient, cum inspicere c\u0153perit Dominus?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:18",
"text": "Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum, conservabunt viam illius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:19",
"text": "Qui timent Dominum, inquirent qu\u00e6 beneplacita sunt ei: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:20",
"text": "Qui timent Dominum, pr\u00e6parabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:21",
"text": "Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:22",
"text": "dicentes: Si p\u0153nitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Sirach 2:23",
"text": "Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:1",
"text": "Filii sapienti\u00e6, ecclesia iustorum: et natio illorum, obedientia et dilectio."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:2",
"text": "Iudicium patris audite filii, et sic facite ut salvi sitis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:3",
"text": "Deus enim honoravit patrem in filiis: et iudicium matris exquirens, firmavit in filios."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:4",
"text": "Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:5",
"text": "Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:6",
"text": "Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis, et in die orationis su\u00e6 exaudietur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:7",
"text": "Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore: et qui obedit patri, refrigerabit matrem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:8",
"text": "Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:9",
"text": "In opere et sermone, et omni patientia honora patrem tuum,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:10",
"text": "ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:11",
"text": "Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:12",
"text": "Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria, eius confusio."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:13",
"text": "gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:14",
"text": "Fili suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:15",
"text": "et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:16",
"text": "Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:17",
"text": "et in iustitia \u00e6dificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui: et sicut in sereno glacies solventur peccata tua."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:18",
"text": "Quam mal\u00e6 fam\u00e6 est, qui derelinquit patrem: et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:19",
"text": "Fili in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:20",
"text": "Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:21",
"text": "quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:22",
"text": "Altiora te ne qu\u00e6sieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:23",
"text": "Non est enim tibi necessarium ea, qu\u00e6 abscondita sunt, videre oculis tuis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:24",
"text": "In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius non eris curiosus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:25",
"text": "Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:26",
"text": "Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:27",
"text": "Cor durum habebit male in novissimo: et qui amat periculum in illo peribit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:28",
"text": "Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:29",
"text": "Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adiiciet ad peccandum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:30",
"text": "Synagog\u00e6 superborum non erit sanitas: frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:31",
"text": "Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:32",
"text": "Sapiens cor, et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus iustiti\u00e6 successus habebit."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:33",
"text": "Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 3,
"name": "Sirach 3:34",
"text": "et Deus prospector est eius qui reddit gratiam: meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:1",
"text": "Fili eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:2",
"text": "Animam esurientem ne despexeris: et non exasperes pauperem in inopia sua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:3",
"text": "Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:4",
"text": "Rogationem contribulati ne abiicias: et non avertas faciem tuam ab egeno."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:5",
"text": "Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas qu\u00e6rentibus tibi retro maledicere:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:6",
"text": "maledicentis enim tibi in amaritudine anim\u00e6 exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:7",
"text": "Congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:8",
"text": "Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:9",
"text": "Libera eum, qui iniuriam patitur de manu superbi: et non acide feras in anima tua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:10",
"text": "In iudicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:11",
"text": "et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:12",
"text": "Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et pr\u00e6ibit in via iustiti\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:13",
"text": "et qui illam diligit, diligit vitam: et qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:14",
"text": "Qui tenuerint illam, vitam hereditabunt: et quo introibit, benedicet Deus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:15",
"text": "Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto: et eos, qui diligunt illam, diligit Deus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:16",
"text": "Qui audit illam, iudicabit Gentes: et qui intuetur illam, permanebit confidens."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:17",
"text": "Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in confirmatione creatur\u00e6 illius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:18",
"text": "quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:19",
"text": "Timorem et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrin\u00e6 su\u00e6, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat anim\u00e6 illius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:20",
"text": "Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et l\u00e6tificabit illum,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:21",
"text": "et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustiti\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:22",
"text": "Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:23",
"text": "Fili conserva tempus, et devita a malo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:24",
"text": "Pro anima tua ne confundaris dicere verum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:25",
"text": "Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:26",
"text": "Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:27",
"text": "Ne reverearis proximum tuum in casu suo:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:28",
"text": "nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:29",
"text": "In lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus iustiti\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:30",
"text": "Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tu\u00e6 confundere."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:31",
"text": "Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subiicias te omni homini pro peccato."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:32",
"text": "Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:33",
"text": "Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:34",
"text": "Noli citatus esse in lingua tua: et inutilis, et remissus in operibus tuis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:35",
"text": "Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 4,
"name": "Sirach 4:36",
"text": "Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:1",
"text": "Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindict\u00e6 et obductionis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:2",
"text": "Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:3",
"text": "et ne dixeris: Quomodo potui? aut quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:4",
"text": "Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:5",
"text": "De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:6",
"text": "Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:7",
"text": "Misericordia enim, et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:8",
"text": "Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:9",
"text": "subito enim veniet ira illius, et in tempore vindict\u00e6 disperdet te."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:10",
"text": "Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindict\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:11",
"text": "Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:12",
"text": "Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et iustiti\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:13",
"text": "Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:14",
"text": "Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:15",
"text": "Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio est ipsius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:16",
"text": "Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:17",
"text": "Super furem enim est confusio et p\u0153nitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Sirach 5:18",
"text": "Iustifica pusillum, et magnum similiter. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:1",
"text": "Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:2",
"text": "Non te extollas in cogitatione anim\u00e6 tu\u00e6 velut taurus: ne forte elidatur virtus tua per stultitiam,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:3",
"text": "et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:4",
"text": "Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:5",
"text": "Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos: et lingua eucharis in bono homine abundat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:6",
"text": "Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:7",
"text": "Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:8",
"text": "Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:9",
"text": "Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam: et est amicus qui odium et rixam, et convitia denudabit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:10",
"text": "Est autem amicus socius mens\u00e6, et non permanebit in die necessitatis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:11",
"text": "Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi co\u00e6qualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:12",
"text": "si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:13",
"text": "Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:14",
"text": "Amicus fidelis, protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:15",
"text": "Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:16",
"text": "Amicus fidelis, medicamentum vit\u00e6 et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:17",
"text": "Qui timet Deum, \u00e6que habebit amicitiam bonam: quoniam secundum illum erit amicus illius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:18",
"text": "Fili a iuventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:19",
"text": "Quasi is qui arat, et seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:20",
"text": "in opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:21",
"text": "Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:22",
"text": "Quasi lapidis virtus probatio erit in illis, et non demorabuntur proiicere illam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:23",
"text": "Sapientia enim doctrin\u00e6 secundum nomen est eius, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:24",
"text": "Audi fili, et accipe consilium intellectus, et ne abiicias consilium meum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:25",
"text": "Iniice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:26",
"text": "subiice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:27",
"text": "In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:28",
"text": "Investiga illam, et manifestabitur tibi, et continens factus ne derelinquas eam:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:29",
"text": "in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:30",
"text": "Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et bases virtutis, et torques illius in stolam glori\u00e6:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:31",
"text": "decor enim vit\u00e6 est in illa, et vincula illius alligatura salutaris."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:32",
"text": "Stolam glori\u00e6 indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:33",
"text": "Fili, si attenderis mihi, disces: et si accomodaveris animum tuum, sapiens eris."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:34",
"text": "Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:35",
"text": "In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapienti\u00e6 illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:36",
"text": "Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 6,
"name": "Sirach 6:37",
"text": "Cogitatum tuum habe in pr\u00e6ceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapienti\u00e6 dabitur tibi. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:1",
"text": "Noli facere mala, et non te apprehendent."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:2",
"text": "Discede ab iniquo, et deficient mala abs te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:3",
"text": "Fili, non semines mala in sulcis iniustiti\u00e6, et non metes ea in septuplum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:4",
"text": "Noli qu\u00e6rere a domino ducatum, neque a rege cathedram honoris."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:5",
"text": "Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:6",
"text": "Noli qu\u00e6rere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in \u00e6quitate tua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:7",
"text": "Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:8",
"text": "neque alliges duplicia peccata: nec enim in uno eris immunis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:9",
"text": "Noli esse pusillanimis in animo tuo:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:10",
"text": "exorare, et facere eleemosynam ne despicias."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:11",
"text": "Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:12",
"text": "Non irrideas hominem in amaritudine anim\u00e6: est enim qui humiliat et exaltat, circumspector Deus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:13",
"text": "Noli amare mendacium adversus fratrem tuum: neque in amicum similiter facias."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:14",
"text": "Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:15",
"text": "Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:16",
"text": "Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:17",
"text": "Non te reputes in multitudine indisciplinatorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:18",
"text": "Memento ir\u00e6, quoniam non tardabit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:19",
"text": "Humilia valde spiritum tuum: quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:20",
"text": "Noli pr\u00e6varicari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem charissimum auro spreveris."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:21",
"text": "Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundi\u00e6 illius super aurum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:22",
"text": "Non l\u00e6das servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:23",
"text": "Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua, non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:24",
"text": "Pecora tibi sunt? attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:25",
"text": "Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:26",
"text": "Fili\u00e6 tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:27",
"text": "Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:28",
"text": "Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proiicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:29",
"text": "honora patrem tuum, et gemitus matris tu\u00e6 ne obliviscaris:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:30",
"text": "memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:31",
"text": "In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:32",
"text": "In omni virtute tua dilige eum qui te fecit: et ministros eius ne derelinquas."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:33",
"text": "Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:34",
"text": "Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis: et de negligentia tua purga te cum paucis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:35",
"text": "Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:36",
"text": "et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio, et benedictio tua."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:37",
"text": "Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:38",
"text": "Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:39",
"text": "Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 7,
"name": "Sirach 7:40",
"text": "In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in \u00e6ternum non peccabis. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:1",
"text": "Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:2",
"text": "Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:3",
"text": "multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit, et convertit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:4",
"text": "Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:5",
"text": "Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:6",
"text": "Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei. memento quoniam omnes in correptione sumus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:7",
"text": "Ne spernas hominem in sua senectute: etenim ex nobis senescunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:8",
"text": "Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:9",
"text": "Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:10",
"text": "ab ipsis enim disces sapientiam, et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:11",
"text": "Non te pr\u00e6tereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:12",
"text": "quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:13",
"text": "Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:14",
"text": "Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:15",
"text": "Noli f\u0153nerari homini fortiori te: quod si f\u0153neraveris, quasi perditum habe."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:16",
"text": "Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:17",
"text": "Non iudices contra iudicem: quoniam secundum quod iustum est iudicat."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:18",
"text": "Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:19",
"text": "Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adiutorium, elidet te."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:20",
"text": "Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi qu\u00e6 eis placent."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:21",
"text": "Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Sirach 8:22",
"text": "Non omni homini cor tuum manifestes: ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:1",
"text": "Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrin\u00e6 nequam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:2",
"text": "Non des mulieri potestatem anim\u00e6 tu\u00e6, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:3",
"text": "Ne respicias mulierem multivolam: ne forte incidas in laqueos illius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:4",
"text": "Cum saltatrice ne assiduus sis: nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:5",
"text": "Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:6",
"text": "Ne des fornicariis animam tuam in ullo: ne perdas te, et hereditatem tuam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:7",
"text": "Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:8",
"text": "Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:9",
"text": "propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:10",
"text": "Omnis mulier, qu\u00e6 est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:11",
"text": "Speciem mulieris alien\u00e6 multi admirati, reprobi facti sunt. colloquium enim illius quasi ignis exardescit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:12",
"text": "Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:13",
"text": "et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:14",
"text": "Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:15",
"text": "Vinum novum, amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:16",
"text": "Non zeles gloriam, et opes peccatoris: non enim scis qu\u00e6 futura sit illius subversio."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:17",
"text": "Non placeat tibi iniuria iniustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:18",
"text": "Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:19",
"text": "et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:20",
"text": "Communionem mortis scito: quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:21",
"text": "Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:22",
"text": "Viri iusti sint tibi conviv\u00e6, et in timore Dei sit tibi gloriatio,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:23",
"text": "et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in pr\u00e6ceptis Altissimi."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:24",
"text": "In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Sirach 9:25",
"text": "Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:1",
"text": "Iudex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:2",
"text": "Secundum iudicem populi, sic et ministri eius: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:3",
"text": "Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:4",
"text": "In manu Dei potestas terr\u00e6: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:5",
"text": "In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scrib\u00e6 imponet honorem suum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:6",
"text": "Omnis iniuri\u00e6 proximi ne memineris, et nihil agas in operibus iniuri\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:7",
"text": "Odibilis coram Deo est et hominibus superbia: et execrabilis omnis iniquitas gentium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:8",
"text": "Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:9",
"text": "Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:10",
"text": "Nihil est iniquius quam amare pecuniam. hic enim et animam suam venalem habet: quoniam in vita sua proiecit intima sua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:11",
"text": "Omnis potentatus brevis vita. Languor prolixior gravat medicum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:12",
"text": "Brevem languorem pr\u00e6cidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:13",
"text": "Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:14",
"text": "Initium superbi\u00e6 hominis, apostatare a Deo:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:15",
"text": "quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. quoniam initium omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:16",
"text": "Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:17",
"text": "Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:18",
"text": "Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:19",
"text": "Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:20",
"text": "arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:21",
"text": "Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:22",
"text": "Non est creata hominibus superbia: neque iracundia nationi mulierum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:23",
"text": "Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod pr\u00e6terit mandata Domini."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:24",
"text": "In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:25",
"text": "Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:26",
"text": "noli despicere hominem iustum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:27",
"text": "Magnus, et iudex, et potens est in honore: et non est maior illo, qui timet Deum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:28",
"text": "Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:29",
"text": "Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angusti\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:30",
"text": "Melior est qui operatur, et abundat in omnibus, quam qui gloriatur, et eget pane."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:31",
"text": "Fili in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:32",
"text": "Peccantem in animam suam quis iustificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:33",
"text": "Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "Sirach 10:34",
"text": "Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia? et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:1",
"text": "Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:2",
"text": "Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:3",
"text": "brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:4",
"text": "In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:5",
"text": "Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:6",
"text": "Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:7",
"text": "Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe iuste."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:8",
"text": "Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adiicias loqui."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:9",
"text": "De ea re, qu\u00e6 te non molestat, ne certeris: et in iudicio peccantium ne consistas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:10",
"text": "Fili ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si pr\u00e6cucurreris."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:11",
"text": "Est homo laborans, et festinans, et dolens impius, et tanto magis non abundabit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:12",
"text": "Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:13",
"text": "et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:14",
"text": "Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:15",
"text": "Sapientia et disciplina, et scientia legis apud Deum. Dilectio, et vi\u00e6 bonorum apud ipsum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:16",
"text": "Error et tenebr\u00e6 peccatoribus concreata sunt: qui autem exultant in malis, consenescunt in malo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:17",
"text": "Datio Dei permanet iustis, et profectus illius successus habebit in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:18",
"text": "Est qui locupletatur parce agendo, et h\u00e6c est pars mercedis illius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:19",
"text": "in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:20",
"text": "et nescit quod tempus pr\u00e6teriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:21",
"text": "Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:22",
"text": "Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:23",
"text": "Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:24",
"text": "Benedictio Dei in mercedem iusti festinat, et in hora veloci processus illius fructificat."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:25",
"text": "Ne dicas: Quid est mihi opus, et qu\u00e6 erunt mihi ex hoc bona?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:26",
"text": "Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:27",
"text": "In die bonorum ne immemor sis malorum: et in die malorum ne immemor sis bonorum:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:28",
"text": "quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:29",
"text": "Malitia hor\u00e6 oblivionem facit luxuri\u00e6 magn\u00e6, et in fine hominis denudatio operum illius."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:30",
"text": "Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:31",
"text": "Non omnem hominem inducas in domum tuam: mult\u00e6 enim sunt insidi\u00e6 dolosi."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:32",
"text": "Sicut enim eructant pr\u00e6cordia f\u0153tentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:33",
"text": "Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:34",
"text": "A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:35",
"text": "Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala: ne inducat super te subsannationem in perpetuum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 11,
"name": "Sirach 11:36",
"text": "Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:1",
"text": "Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:2",
"text": "Benefac iusto, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:3",
"text": "Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est p\u0153nitentibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:4",
"text": "Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindict\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:5",
"text": "Da bono, et non receperis peccatorem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:6",
"text": "Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari ne in ipsis potentior te sit:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:7",
"text": "nam duplicia mala invenies in omnibus bonis, qu\u00e6cumque feceris illi: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:8",
"text": "Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:9",
"text": "In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:10",
"text": "Non credas inimico tuo in \u00e6ternum: sicut enim \u00e6ramentum, \u00e6ruginat nequitia illius:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:11",
"text": "et si humiliatus vadat curvus, adiice animum tuum, et custodi te ab illo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:12",
"text": "Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam: et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:13",
"text": "Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus, qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:14",
"text": "Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:15",
"text": "In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:16",
"text": "In oculis suis lacrymatur inimicus: et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:17",
"text": "et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:18",
"text": "In oculis suis lacrymatur inimicus, et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Sirach 12:19",
"text": "Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:1",
"text": "Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:2",
"text": "Pondus super se tollat qui honestiori se communicat. Et ditiori te ne socius fueris."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:3",
"text": "Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:4",
"text": "Dives iniuste egit, et fremet: pauper autem l\u00e6sus tacebit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:5",
"text": "Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:6",
"text": "Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:7",
"text": "Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:8",
"text": "Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis, et ter: et in novissimo deridebit te: et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:9",
"text": "Humiliare Deo, et expecta manus eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:10",
"text": "Attende ne seductus in stultitiam humilieris."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:11",
"text": "Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:12",
"text": "Advocatus a potentiore discede: ex hoc enim magis te advocabit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:13",
"text": "Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:14",
"text": "Ne retineas ex \u00e6quo loqui cum illo: nec credas multis verbis illius. ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:15",
"text": "Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:16",
"text": "Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo: quoniam cum subversione tua ambulas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:17",
"text": "Audiens vero illa quasi in somnis vide, et vigilabis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:18",
"text": "Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:19",
"text": "Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:20",
"text": "Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:21",
"text": "Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator iusto."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:22",
"text": "Qu\u00e6 communicatio sancto homini ad canem? aut qu\u00e6 pars diviti ad pauperem?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:23",
"text": "Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum, sunt pauperes."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:24",
"text": "Et sicut abominatio est superbo humilitas: sic et execratio divitis pauper."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:25",
"text": "Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit expelletur et a notis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:26",
"text": "Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et iustificaverunt illum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:27",
"text": "humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:28",
"text": "Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:29",
"text": "Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:30",
"text": "Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:31",
"text": "Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 13,
"name": "Sirach 13:32",
"text": "Vestigium cordis boni, et faciem bonam difficile invenies, et cum labore. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:1",
"text": "Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:2",
"text": "Felix, qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:3",
"text": "Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:4",
"text": "Qui acervat ex animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:5",
"text": "Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non iucundabitur in bonis suis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:6",
"text": "Qui sibi invidet, nihil est illo nequius, et h\u00e6c redditio est maliti\u00e6 illius:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:7",
"text": "et si bene fecerit, ignoranter, et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:8",
"text": "Nequam est oculus lividi, et avertens faciem suam, et despiciens animam suam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:9",
"text": "Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:10",
"text": "Oculus malus ad mala: et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:11",
"text": "Fili si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:12",
"text": "Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi: testamentum enim huius mundi morte morietur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:13",
"text": "Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:14",
"text": "Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te pr\u00e6tereat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:15",
"text": "Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:16",
"text": "Da, et accipe, et iustifica animam tuam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:17",
"text": "Ante obitum tuum operare iustitiam: quoniam non est apud inferos invenire cibum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:18",
"text": "Omnis caro sicut f\u0153num veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:19",
"text": "Alia generantur, et alia deiiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:20",
"text": "Omne opus corruptibile in fine deficiet: et qui illud operatur, ibit cum illo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:21",
"text": "Et omne opus electum iustificabitur: et qui operatur illud, honorabitur in illo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:22",
"text": "Beatus vir, qui in sapientia morabitur, et qui in iustitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:23",
"text": "Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:24",
"text": "qui respicit per fenestras illius, et in ianuis illius audiens:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:25",
"text": "qui requiescit iuxta domum illius, et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per \u00e6vum:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:26",
"text": "statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis eius morabitur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Sirach 14:27",
"text": "protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria eius requiescet. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:1",
"text": "Qui timet Deum, faciet bona: et qui continens est iustiti\u00e6, apprehendet illam,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:2",
"text": "et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:3",
"text": "Cibabit illum pane vit\u00e6 et intellectus, et aqua sapienti\u00e6 salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:4",
"text": "et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:5",
"text": "et in medio Ecclesi\u00e6 aperiet os eius, et adimplebit illum spiritu sapienti\u00e6 et intellectus, et stola glori\u00e6 vestiet illum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:6",
"text": "Iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum, et nomine \u00e6terno hereditabit illum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:7",
"text": "Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:8",
"text": "viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:9",
"text": "Non est speciosa laus in ore peccatoris:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:10",
"text": "quoniam a Deo profecta est sapientia. sapienti\u00e6 enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:11",
"text": "Non dixeris: Per Deum abest: qu\u00e6 enim odit ne feceris."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:12",
"text": "Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:13",
"text": "Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:14",
"text": "Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:15",
"text": "Adiecit mandata et pr\u00e6cepta sua:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:16",
"text": "si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:17",
"text": "Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:18",
"text": "Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:19",
"text": "quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:20",
"text": "Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:21",
"text": "Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "Sirach 15:22",
"text": "non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:1",
"text": "Ne iucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:2",
"text": "Non credas vit\u00e6 illorum, et ne respexeris in labores eorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:3",
"text": "Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:4",
"text": "Et utile est mori sine filiis quam relinquere filios impios."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:5",
"text": "Ab uno sensato inhabitabitur patria, tribus impiorum deseretur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:6",
"text": "Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:7",
"text": "In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:8",
"text": "Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes su\u00e6 virtuti:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:9",
"text": "et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos pr\u00e6 superbia verbi illorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:10",
"text": "Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:11",
"text": "Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:12",
"text": "misericordia enim et ira est cum illo. Potens exoratio, et effundens iram:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:13",
"text": "secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua iudicat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:14",
"text": "Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:15",
"text": "Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:16",
"text": "Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:17",
"text": "In populo magno non agnoscar: qu\u00e6 est enim anima mea in tam immensa creatura?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:18",
"text": "Ecce c\u00e6lum, et c\u00e6li c\u00e6lorum, abyssus, et universa terra, et qu\u00e6 in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:19",
"text": "montes simul, et colles, et fundamenta terr\u00e6: cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:20",
"text": "Et in omnibus his insensatum est cor: et omne cor intelligitur ab illo:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:21",
"text": "et vias illius quis intelligit, et procellam, quam nec oculus videbit hominis?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:22",
"text": "Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera iustiti\u00e6 eius quis enunciabit? aut quis sustinebit? Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:23",
"text": "Qui minoratur corde, cogitat inania: et vir imprudens, et errans cogitat stulta."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:24",
"text": "Audi me fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:25",
"text": "et dicam in \u00e6quitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in \u00e6quitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuncio scientiam eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:26",
"text": "In iudicio Dei opera eius ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:27",
"text": "Ornavit in \u00e6ternum opera illorum, nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:28",
"text": "Unusquisque proximum sibi non angustiabit in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:29",
"text": "Non sis incredibilis verbo illius."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:30",
"text": "Post h\u00e6c Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "Sirach 16:31",
"text": "Anima omnis vitalis denunciavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:1",
"text": "Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:2",
"text": "Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:3",
"text": "Numerum dierum, et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum, qu\u00e6 sunt super terram."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:4",
"text": "Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:5",
"text": "Creavit ex ipso adiutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi: et disciplina intellectus replevit illos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:6",
"text": "Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:7",
"text": "Posuit oculum suum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:8",
"text": "ut nomen sanctificationis collaudent: et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:9",
"text": "Addidit illis disciplinam, et legem vit\u00e6 hereditavit illos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:10",
"text": "Testamentum \u00e6ternum constituit cum illis, et iustitiam et iudicia sua ostendit illis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:11",
"text": "Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit illis: Attendite ab omni iniquo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:12",
"text": "Et mandavit illis unicuique de proximo suo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:13",
"text": "Vi\u00e6 illorum coram ipso sunt semper, non sunt abscons\u00e6 ab oculis ipsius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:14",
"text": "In unamquamque gentem pr\u00e6posuit rectorem:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:15",
"text": "et pars Dei, Israel facta est manifesta."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:16",
"text": "Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:17",
"text": "Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:18",
"text": "Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:19",
"text": "et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terr\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:20",
"text": "P\u0153nitentibus autem dedit viam iustiti\u00e6, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:21",
"text": "Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:22",
"text": "precare ante faciem Domini, et minue offendicula."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:23",
"text": "Revertere ad Dominum, et avertere ab iniustitia tua, et nimis odito execrationem:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:24",
"text": "et cognosce iustitias et iudicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:25",
"text": "In partes vade s\u00e6culi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:26",
"text": "Non demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere. A mortuo quasi nihil, perit confessio."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:27",
"text": "Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:28",
"text": "Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:29",
"text": "Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate maliti\u00e6 placuerunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:30",
"text": "Quid lucidius sole? et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 17,
"name": "Sirach 17:31",
"text": "Virtutem altitudinis c\u00e6li ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:1",
"text": "Qui vivet in \u00e6ternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur, et manet invictus rex in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:2",
"text": "Quis sufficit enarrare opera illius?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:3",
"text": "Quis enim investigabit magnalia eius?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:4",
"text": "Virtutem autem magnitudinis eius quis enunciabit? aut quis adiiciet enarrare misericordiam eius?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:5",
"text": "Non est minuere, neque adiicere, nec est invenire magnalia Dei."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:6",
"text": "Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:7",
"text": "Quid est homo, et qu\u00e6 est gratia illius? et quid bonum, aut quid nequam illius?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:8",
"text": "Numerus dierum hominum ut multum centum anni: quasi gutta aqu\u00e6 maris deputati sunt: et sicut calculus aren\u00e6, sic exigui anni in die \u00e6vi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:9",
"text": "Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:10",
"text": "Vidit pr\u00e6sumptionem cordis eorum quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum quoniam nequam est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:11",
"text": "Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam \u00e6quitatis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:12",
"text": "Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:13",
"text": "Qui misericordiam habet, docet, et erudit quasi pastor gregem suum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:14",
"text": "Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in iudiciis eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:15",
"text": "Fili in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:16",
"text": "Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:17",
"text": "Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine iustificato."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:18",
"text": "Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:19",
"text": "Ante iudicium para iustitiam tibi, et antequam loquaris disce."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:20",
"text": "Ante languorem adhibe medicinam, et ante iudicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:21",
"text": "Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:22",
"text": "Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem iustificari: quoniam merces Dei manet in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:23",
"text": "Ante orationem pr\u00e6para animam tuam: et noli esse quasi homo qui tentat Deum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:24",
"text": "Memento ir\u00e6 in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:25",
"text": "Memento paupertatis in tempore abundanti\u00e6, et necessitatum paupertatis in die divitiarum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:26",
"text": "A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et h\u00e6c omnia citata in oculis Dei."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:27",
"text": "Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:28",
"text": "Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:29",
"text": "Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt: et intellexerunt veritatem et iustitiam, et impleverunt proverbia et iudicia."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:30",
"text": "Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:31",
"text": "Si pr\u00e6stes anim\u00e6 tu\u00e6 concupiscentias eius, faciat te in gaudium inimicis tuis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:32",
"text": "Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 18,
"name": "Sirach 18:33",
"text": "Ne fueris mediocris in contentione ex f\u0153nore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vit\u00e6 tu\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:1",
"text": "Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica, paulatim decidet."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:2",
"text": "Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:3",
"text": "et qui se iungit fornicariis, erit nequam: putredo et vermes hereditabunt illum, et extolletur in exemplum maius, et tolletur de numero anima eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:4",
"text": "Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:5",
"text": "Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:6",
"text": "Qui peccat in animam suam, p\u0153nitebit: et qui iucundatur in malitia, denotabitur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:7",
"text": "Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:8",
"text": "Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:9",
"text": "audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum odiet te, et sic aderit tibi semper."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:10",
"text": "Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:11",
"text": "A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:12",
"text": "Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:13",
"text": "Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut si fecerit, ne iterum addat facere."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:14",
"text": "Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:15",
"text": "Corripe amicum: s\u00e6pe enim fit commissio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:16",
"text": "Et non omni verbo credas. est qui labitur lingua, sed non ex animo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:17",
"text": "Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:18",
"text": "Et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:19",
"text": "Et non est sapientia nequiti\u00e6 disciplina: et non est cogitatus peccatorum prudentia."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:20",
"text": "Est nequitia, et in ipsa execratio: et est insipiens qui minuitur sapientia."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:21",
"text": "Melior est homo, qui minuitur sapientia, et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:22",
"text": "Est solertia certa, et ipsa iniqua."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:23",
"text": "Et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:24",
"text": "et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:25",
"text": "et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:26",
"text": "Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:27",
"text": "Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enunciant de illo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 19,
"name": "Sirach 19:28",
"text": "Est correptio mendax in ira contumeliosi: et est iudicium, quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:1",
"text": "Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:2",
"text": "Concupiscentia spadonis devirginabit iuvenculam:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:3",
"text": "sic qui facit per vim iudicium iniquum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:4",
"text": "Quam bonum est correptum manifestare p\u0153nitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:5",
"text": "Est tacens, qui invenitur sapiens: et est odibilis, qui procax est ad loquendum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:6",
"text": "Est tacens non habens sensum loquel\u00e6: et est tacens sciens tempus aptum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:7",
"text": "Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem, et imprudens non servabunt tempus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:8",
"text": "Qui multis utitur verbis, l\u00e6det animam suam: et qui potestatem sibi sumit iniuste, odietur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:9",
"text": "Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:10",
"text": "Est datum, quod non est utile: et est datum, cuius retributio duplex."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:11",
"text": "Est propter gloriam minoratio: et est qui ab humilitate levabit caput."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:12",
"text": "Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:13",
"text": "Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: grati\u00e6 autem fatuorum effundentur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:14",
"text": "Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:15",
"text": "exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:16",
"text": "Hodie f\u0153neratur quis, et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:17",
"text": "Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:18",
"text": "qui enim edunt panem illius: fals\u00e6 lingu\u00e6 sunt. Quoties, et quanti irridebunt eum?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:19",
"text": "Neque enim quod habendum erat, directo sensu distribuit: similiter et quod non erat habendum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:20",
"text": "Lapsus fals\u00e6 lingu\u00e6, quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:21",
"text": "Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:22",
"text": "Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:23",
"text": "Est qui vetatur peccare pr\u00e6 inopia, et in requie sua stimulabitur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:24",
"text": "Est qui perdet animam suam pr\u00e6 confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: person\u00e6 autem acceptione perdet se."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:25",
"text": "Est qui pr\u00e6 confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:26",
"text": "Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:27",
"text": "Potior fur quam assiduitas viri mendacis. perditionem autem ambo hereditabunt."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:28",
"text": "Mores hominum mendacium sine honore: et confusio illorum cum ipsis sine intermissione."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:29",
"text": "Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:30",
"text": "Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum: et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:31",
"text": "Xenia et dona exc\u00e6cant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:32",
"text": "Sapientia absconsa et thesaurus invisus: qu\u00e6 utilitas in utrisque?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 20,
"name": "Sirach 20:33",
"text": "Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:1",
"text": "Fili peccasti? non adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare ut tibi dimittantur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:2",
"text": "Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:3",
"text": "Dentes leonis, dentes eius, interficientes animas hominum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:4",
"text": "Quasi romph\u00e6a bis acuta omnis iniquitas, plag\u00e6 illius non est sanitas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:5",
"text": "Obiurgatio et iniuri\u00e6 annullabunt substantiam: et domus qu\u00e6 nimis locuples est, annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:6",
"text": "Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius perveniet, et iudicium festinato adveniet illi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:7",
"text": "Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris: et qui timet Deum, convertetur ad cor suum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:8",
"text": "Notus a longe potens lingua audaci: et sensatus scit labi se ab ipso."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:9",
"text": "Qui \u00e6dificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hyeme."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:10",
"text": "Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:11",
"text": "Via peccatorum complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebr\u00e6, et p\u0153n\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:12",
"text": "Qui custodit iustitiam, continebit sensum eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:13",
"text": "Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:14",
"text": "Non erudietur qui non est sapiens in bono."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:15",
"text": "Est autem sapientia, qu\u00e6 abundat in malo: et non est sensus ubi est amaritudo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:16",
"text": "Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vit\u00e6 permanet."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:17",
"text": "Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:18",
"text": "Verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit, et ad se adiiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et proiiciet illud post dorsum suum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:19",
"text": "Narratio fatui quasi sarcina in via. nam in labiis sensati invenietur gratia."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:20",
"text": "Os prudentis qu\u00e6ritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:21",
"text": "Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:22",
"text": "Compedes in pedibus, stulto doctrina, et quasi vincula manuum super manum dextram."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:23",
"text": "Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:24",
"text": "Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:25",
"text": "Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:26",
"text": "Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:27",
"text": "Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:28",
"text": "Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:29",
"text": "In ore fatuorum cor illorum: et in corde sapientium os illorum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:30",
"text": "Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 21,
"name": "Sirach 21:31",
"text": "Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur: et qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:1",
"text": "In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:2",
"text": "De stercore boum lapidatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:3",
"text": "Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:4",
"text": "Filia prudens hereditas viro suo. nam qu\u00e6 confundit, in contumeliam fit genitoris."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:5",
"text": "Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:6",
"text": "Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:7",
"text": "Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:8",
"text": "Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:9",
"text": "Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:10",
"text": "Supra mortuum plora, defecit enim lux eius: et supra fatuum plora, defecit enim sensus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:11",
"text": "Modicum plora super mortuum, quoniam requievit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:12",
"text": "Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:13",
"text": "Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vit\u00e6 illorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:14",
"text": "Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:15",
"text": "Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:16",
"text": "Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:17",
"text": "Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:18",
"text": "Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:19",
"text": "Loramentum ligneum colligatum in fundamento \u00e6dificii non dissolvetur: sic et cor confirmatum in cogitatione consilii."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:20",
"text": "Cogitatus sensati in omni tempore, metu non depravabitur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:21",
"text": "Sicut pali in excelsis, et c\u00e6menta sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:22",
"text": "sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:23",
"text": "Sicut cor trepidum in cogitatione fatui, omni tempore non metuet, sic et qui in pr\u00e6ceptis Dei permanet semper."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:24",
"text": "Pungens oculum deducit lacrymas: et qui pungit cor, profert sensum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:25",
"text": "Mittens lapidem in volatilia, deiiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:26",
"text": "Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:27",
"text": "si aperueris os triste, non timeas. est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:28",
"text": "Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius l\u00e6teris."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:29",
"text": "In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:30",
"text": "Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeli\u00e6, et min\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:31",
"text": "Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:32",
"text": "Omnis qui audiet, cavebit se ab eo."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 22,
"name": "Sirach 22:33",
"text": "Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:1",
"text": "Domine pater, et dominator vit\u00e6 me\u00e6 ne derelinquas me in consilio eorum: nec sinas me cadere in illis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:2",
"text": "Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapienti\u00e6, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:3",
"text": "et ne adincrescant ignoranti\u00e6 me\u00e6, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:4",
"text": "Domine pater, et Deus vit\u00e6 me\u00e6, ne derelinquas me in cogitatu illorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:5",
"text": "Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:6",
"text": "Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscenti\u00e6 ne apprehendant me, et anim\u00e6 irreverenti et infrunit\u00e6 ne tradas me."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:7",
"text": "Doctrinam oris audite filii: et qui custodierit illam, non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:8",
"text": "In vanitate sua apprehenditur peccator, et superbus et maledicus scandalizabitur in illis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:9",
"text": "Iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:10",
"text": "Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus Sanctorum non admiscearis: quoniam non erit immunis ab eis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:11",
"text": "Sicut enim servus interrogatus assidue, a livore non minuitur: sic omnis iurans, et nominans, in toto a peccato non purgabitur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:12",
"text": "Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:13",
"text": "Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:14",
"text": "et si in vacuum iuraverit, non iustificabitur: replebitur enim retributione domus illius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:15",
"text": "Est et alia loquela contraria morti, non inveniatur in hereditate Iacob."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:16",
"text": "Etenim a misericordibus omnia h\u00e6c auferentur, et in delictis non volutabuntur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:17",
"text": "Indisciplinat\u00e6 loquel\u00e6 non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:18",
"text": "Memento patris et matris tu\u00e6, in medio enim magnatorum consistis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:19",
"text": "ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tu\u00e6 maledicas."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:20",
"text": "Homo assuetus in verbis improperii, in omnibus diebus suis non erudietur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:21",
"text": "Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram, et perditionem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:22",
"text": "Anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid glutiat:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:23",
"text": "et homo nequam in ore carnis su\u00e6 non desinet donec incendat ignem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:24",
"text": "Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:25",
"text": "Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:26",
"text": "tenebr\u00e6 circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:27",
"text": "Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:28",
"text": "et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:29",
"text": "Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:30",
"text": "Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur: et ubi non speravit, apprehendetur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:31",
"text": "Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:32",
"text": "Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hereditatem ex alieno matrimonio:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:33",
"text": "primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:34",
"text": "H\u00e6c in ecclesiam adducetur, et in filios eius respicietur."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:35",
"text": "Non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:36",
"text": "derelinquet in maledictum memoriam eius, et dedecus illius non delebitur."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:37",
"text": "Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei: et nihil dulcius, quam respicere in mandatis Domini."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 23,
"name": "Sirach 23:38",
"text": "Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:1",
"text": "Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:2",
"text": "et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:3",
"text": "et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:4",
"text": "et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:5",
"text": "Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:6",
"text": "Ego feci in c\u00e6lis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:7",
"text": "Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:8",
"text": "Gyrum c\u00e6li circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:9",
"text": "et in omni terra steti: et in omni populo,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:10",
"text": "et in omni gente primatum habui:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:11",
"text": "et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem qu\u00e6sivi, et in hereditate Domini morabor."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:12",
"text": "Tunc pr\u00e6cepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:13",
"text": "et dixit mihi: In Iacob inhabita, et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:14",
"text": "Ab initio, et ante s\u00e6cula creata sum, et usque ad futurum s\u00e6culum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:15",
"text": "Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:16",
"text": "Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:17",
"text": "Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:18",
"text": "quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio ros\u00e6 in Iericho:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:19",
"text": "Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:20",
"text": "Sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:21",
"text": "et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:22",
"text": "Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et grati\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:23",
"text": "Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:24",
"text": "Ego mater pulchr\u00e6 dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanct\u00e6 spei."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:25",
"text": "In me gratia omnis vi\u00e6 et veritatis, in me omnis spes vit\u00e6 et virtutis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:26",
"text": "Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:27",
"text": "Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:28",
"text": "Memoria mea in generatione s\u00e6culorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:29",
"text": "Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:30",
"text": "Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:31",
"text": "Qui elucidant me, vitam \u00e6ternam habebunt."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:32",
"text": "H\u00e6c omnia liber vit\u00e6, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:33",
"text": "Legem mandavit Moyses in pr\u00e6ceptis iustitiarum, et hereditatem domui Iacob, et Israel promissiones."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:34",
"text": "Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:35",
"text": "Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:36",
"text": "Qui adimplet quasi Euphrates sensum: qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:37",
"text": "Qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemi\u00e6."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:38",
"text": "Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:39",
"text": "A mari enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius ab abysso magna."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:40",
"text": "Ego sapientiam effudi flumina."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:41",
"text": "Ego quasi trames aqu\u00e6 immens\u00e6 de fluvio, ego quasi fluvii dioryx, et sicut aqu\u00e6ductus exivi de paradiso."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:42",
"text": "dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:43",
"text": "Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:44",
"text": "quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:45",
"text": "Penetrabo omnes inferiores partes terr\u00e6, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:46",
"text": "Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam qu\u00e6rentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in \u00e6vum sanctum."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 24,
"name": "Sirach 24:47",
"text": "Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:1",
"text": "In tribus placitum est spiritui meo, qu\u00e6 sunt probata coram Deo, et hominibus:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:2",
"text": "Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:3",
"text": "Tres species odivit anima mea, et aggravor valde anim\u00e6 illorum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:4",
"text": "Pauperem superbum: divitem mendacem: senem fatuum et insensatum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:5",
"text": "Qu\u00e6 in iuventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:6",
"text": "Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium!"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:7",
"text": "Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus, et consilium!"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:8",
"text": "Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:9",
"text": "Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:10",
"text": "Homo, qui iucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:11",
"text": "Beatus, qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:12",
"text": "Beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:13",
"text": "Quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:14",
"text": "timor Dei super omnia se superposuit:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:15",
"text": "beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:16",
"text": "Timor Dei initium dilectionis eius: fidei autem initium agglutinandum est ei."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:17",
"text": "Omnis plaga tristitia cordis est: et omnis malitia, nequitia mulieris."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:18",
"text": "Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:19",
"text": "et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:20",
"text": "et omnem obductum, et non obductum odientium:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:21",
"text": "et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:22",
"text": "Non est caput nequius super caput colubri:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:23",
"text": "et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:24",
"text": "Nequitia mulieris immutat faciem eius: et obc\u00e6cat vultum suum tamquam ursus: et quasi saccum ostendit. In medio proximorum eius"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:25",
"text": "ingemuit vir eius, et audiens suspiravit modicum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:26",
"text": "Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadat super illam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:27",
"text": "Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:28",
"text": "Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:29",
"text": "Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:30",
"text": "Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:31",
"text": "Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:32",
"text": "Manus debiles, et genua dissoluta, mulier qu\u00e6 non beatificat virum suum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:33",
"text": "A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:34",
"text": "Non des aqu\u00e6 tu\u00e6 exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:35",
"text": "Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 25,
"name": "Sirach 25:36",
"text": "A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:1",
"text": "Mulieris bon\u00e6 beatus vir: numerus enim annorum illius duplex."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:2",
"text": "Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vit\u00e6 illius in pace implebit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:3",
"text": "Pars bona, mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:4",
"text": "divitis autem, et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:5",
"text": "A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:6",
"text": "Delaturam civitatis: et collectionem populi:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:7",
"text": "calumniam mendacem, super mortem, omnia gravia:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:8",
"text": "dolor cordis et luctus, mulier zelotypa."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:9",
"text": "In muliere zelotypa flagellum lingu\u00e6, omnibus communicans."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:10",
"text": "Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:11",
"text": "Mulier ebriosa ira magna: et contumelia, et turpitudo illius non tegetur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:12",
"text": "Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:13",
"text": "In filia non avertente se, firma custodiam: ne inventa occasione utatur se."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:14",
"text": "Ab omni irreverentia oculorum eius cave, et ne mireris si te neglexerit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:15",
"text": "sicut viator sitiens, ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:16",
"text": "Gratia mulieris sedul\u00e6 delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:17",
"text": "Disciplina illius datum Dei est."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:18",
"text": "Mulier sensata et tacita, non est immutatio erudit\u00e6 anim\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:19",
"text": "Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:20",
"text": "Omnis autem ponderatio non est digna continentis anim\u00e6."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:21",
"text": "Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bon\u00e6 species in ornamentum domus eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:22",
"text": "lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super \u00e6tatem stabilem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:23",
"text": "Column\u00e6 aure\u00e6 super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:24",
"text": "Fundamenta \u00e6terna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanct\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:25",
"text": "In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:26",
"text": "Vir bellator deficiens per inopiam: et vir sensatus contemptus:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:27",
"text": "et qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rhomph\u00e6am."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 26,
"name": "Sirach 26:28",
"text": "Du\u00e6 species difficiles et periculos\u00e6 mihi apparuerunt, difficile exuitur negotians a negligentia: et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:1",
"text": "Propter inopiam multi deliquerunt: et qui qu\u00e6rit locupletari, avertit oculum suum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:2",
"text": "Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:3",
"text": "Conteretur cum delinquente delictum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:4",
"text": "Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:5",
"text": "Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:6",
"text": "Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:7",
"text": "Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:8",
"text": "Ante sermonem non laudes virum: h\u00e6c enim tentatio est hominum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:9",
"text": "Si sequaris iustitiam, apprehendes illam: et indues quasi poderem honoris, et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:10",
"text": "Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:11",
"text": "Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:12",
"text": "Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:13",
"text": "In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:14",
"text": "Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:15",
"text": "Loquela multum iurans, horripilationem capiti statuet: et irreverentia ipsius obturatio aurium."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:16",
"text": "Effusio sanguinis in rixa superborum: et maledictio illorum auditus gravis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:17",
"text": "Qui denudat arcana amici, fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:18",
"text": "Dilige proximum, et coniungere fide cum illo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:19",
"text": "Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:20",
"text": "Sicut enim homo, qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:21",
"text": "Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:22",
"text": "non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo: quoniam vulnerata est anima eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:23",
"text": "ultra eum non poteris colligare: et maledicti est concordatio:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:24",
"text": "denudare autem amici mysteria, desperatio est anim\u00e6 infelicis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:25",
"text": "Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abiiciet:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:26",
"text": "in conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:27",
"text": "Multa odivi, et non co\u00e6quavi ei, et Dominus odiet illum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:28",
"text": "Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:29",
"text": "Et qui foveam fodit, incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:30",
"text": "Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:31",
"text": "Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:32",
"text": "Laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum: dolor autem consumet illos antequam moriantur."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 27,
"name": "Sirach 27:33",
"text": "Ira et furor, utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:1",
"text": "Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:2",
"text": "Relinque proximo tuo nocenti te: et tunc deprecanti tibi peccata solventur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:3",
"text": "Homo homini reservat iram, et a Deo qu\u00e6rit medelam?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:4",
"text": "In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:5",
"text": "Ipse cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo? quis exorabit pro delictis illius?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:6",
"text": "Memento novissimorum, et desine inimicari:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:7",
"text": "tabitudo enim et mors imminent in mandatis eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:8",
"text": "Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:9",
"text": "Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:10",
"text": "Abstine te a lite, et minues peccata:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:11",
"text": "homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:12",
"text": "Secundum enim ligna silv\u00e6 sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:13",
"text": "Certamen festinatum incendit ignem: et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:14",
"text": "Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si expueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:15",
"text": "Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbabit pacem habentes."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:16",
"text": "Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:17",
"text": "civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:18",
"text": "Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:19",
"text": "Lingua tertia mulieres viratas eiecit, et privavit illas laboribus suis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:20",
"text": "qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum, in quo requiescat."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:21",
"text": "Flagelli plaga livorem facit: plaga autem lingu\u00e6 comminuet ossa."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:22",
"text": "Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:23",
"text": "Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius, et in vinculis eius non est ligatus:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:24",
"text": "iugum enim illius, iugum ferreum est: et vinculum illius, vinculum \u00e6reum est."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:25",
"text": "Mors illius, mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:26",
"text": "Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias iniustorum: et in flamma sua non comburet iustos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:27",
"text": "Qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus l\u00e6det illos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:28",
"text": "Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire, et ori tuo facito ostia, et seras."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:29",
"text": "Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 28,
"name": "Sirach 28:30",
"text": "et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:1",
"text": "Qui facit misericordiam, f\u0153neratur proximo suo: et qui pr\u00e6valet manu, mandata servat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:2",
"text": "F\u0153nerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et iterum redde proximo in tempore suo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:3",
"text": "Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:4",
"text": "Multi quasi inventionem \u00e6stimaverunt f\u0153nus, et pr\u00e6stiterunt molestiam his, qui se adiuverunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:5",
"text": "Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:6",
"text": "et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba t\u00e6dii et murmurationum, et tempus causabitur:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:7",
"text": "si autem potuerit reddere, adversabitur, solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:8",
"text": "sin autem fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:9",
"text": "et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:10",
"text": "Multi non causa nequiti\u00e6 non f\u0153nerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:11",
"text": "Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:12",
"text": "Propter mandatum assume pauperem: et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:13",
"text": "Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum: et non abscondas illam sub lapide in perditionem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:14",
"text": "Pone thesaurum tuum in pr\u00e6ceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:15",
"text": "Conclude eleemosynam in corde pauperis, et h\u00e6c pro te exorabit ab omni malo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:16",
"text": "Super scutum potentis, et super lanceam"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:17",
"text": "adversus inimicum tuum pugnabit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:18",
"text": "Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:19",
"text": "Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:20",
"text": "Repromissorem fugit peccator et immundus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:21",
"text": "Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:22",
"text": "Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:23",
"text": "Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:24",
"text": "Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:25",
"text": "Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere, incidet in iudicium."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:26",
"text": "Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:27",
"text": "Initium vit\u00e6 hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:28",
"text": "Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epul\u00e6 splendid\u00e6 in peregre sine domicilio."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:29",
"text": "Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:30",
"text": "Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:31",
"text": "Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad h\u00e6c amara audiet."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:32",
"text": "Transi hospes, et orna mensam: et qu\u00e6 in manu habes, ciba ceteros."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:33",
"text": "Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus me\u00e6 hospitio mihi factus est frater."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:34",
"text": "Gravia h\u00e6c homini habenti sensum: Correptio domus, et improperium f\u0153neratoris. "
},
{
"verse": 35,
"chapter": 29,
"name": "Sirach 29:35",
"text": ""
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:1",
"text": "Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut l\u00e6tetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:2",
"text": "Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:3",
"text": "Qui docet filium suum, in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:4",
"text": "Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:5",
"text": "In vita sua vidit, et l\u00e6tatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:6",
"text": "Reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:7",
"text": "Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:8",
"text": "Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet pr\u00e6ceps."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:9",
"text": "Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:10",
"text": "Non corrideas illi: ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:11",
"text": "Non des illi potestatem in iuventute, et ne despicias cogitatus illius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:12",
"text": "Curva cervicem eius in iuventute, et tunde latera eius dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor anim\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:13",
"text": "Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:14",
"text": "Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:15",
"text": "Salus anim\u00e6 in sanctitate iustiti\u00e6 melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:16",
"text": "Non est census super censum salutis corporis: et non est oblectamentum super cordis gaudium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:17",
"text": "Melior est mors quam vita amara: et requies \u00e6terna quam languor perseverans."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:18",
"text": "Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumposit\u00e6 sepulchro."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:19",
"text": "Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:20",
"text": "sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:21",
"text": "videns oculis, et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:22",
"text": "Tristitiam non des anim\u00e6 tu\u00e6, et non affligas temetipsum in consilio tuo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:23",
"text": "Iucunditas cordis h\u00e6c est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exultatio viri est long\u00e6vitas."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:24",
"text": "Miserere anim\u00e6 tu\u00e6 placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate eius, et tristitiam longe repelle a te."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:25",
"text": "Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:26",
"text": "Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 30,
"name": "Sirach 30:27",
"text": "Splendidum cor, et bonum in epulis est: epul\u00e6 enim illius diligenter fiunt. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:1",
"text": "Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:2",
"text": "Cogitatus pr\u00e6scienti\u00e6 avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:3",
"text": "Laboravit dives in congregatione substanti\u00e6, et in requie sua replebitur bonis suis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:4",
"text": "Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:5",
"text": "Qui aurum diligit, non iustificabitur: et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:6",
"text": "Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:7",
"text": "Lignum offensionis est aurum sacrificantium: v\u00e6 illis, qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:8",
"text": "Beatus dives, qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia, et thesauris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:9",
"text": "Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:10",
"text": "Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria \u00e6terna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:11",
"text": "ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia sanctorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:12",
"text": "Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:13",
"text": "Non dicas sic: Multa sunt, qu\u00e6 super illam sunt:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:14",
"text": "memento quoniam malus est oculus nequam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:15",
"text": "Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrymabitur. cum viderit,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:16",
"text": "ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:17",
"text": "Ne comprimaris in convivio."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:18",
"text": "Intellige qu\u00e6 sunt proximi tui ex teipso:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:19",
"text": "utere quasi homo frugi his, qu\u00e6 tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:20",
"text": "Cessa prior causa disciplin\u00e6: et noli nimius esse, ne forte offendas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:21",
"text": "Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:22",
"text": "Quam sufficens est homini eruditio vinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:23",
"text": "Vigilia, cholera, et tortura viro infrunito:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:24",
"text": "somnus sanitatis in homine parco. dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:25",
"text": "Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome: et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:26",
"text": "Audi me fili, et ne spernas me: et in novissimo invenies verba mea."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:27",
"text": "In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:28",
"text": "Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:29",
"text": "Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequiti\u00e6 illius verum est."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:30",
"text": "Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:31",
"text": "Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:32",
"text": "\u00c6qua vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:33",
"text": "Qu\u00e6 vita est ei, qui minuitur vino?"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:34",
"text": "Quid defraudat vitam? Mors."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:35",
"text": "Vinum in iucunditatem creatum est, et non in ebrietatem, ab initio."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:36",
"text": "Exultatio anim\u00e6 et cordis vinum moderate potatum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:37",
"text": "Sanitas est anim\u00e6 et corpori sobrius potus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:38",
"text": "Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:39",
"text": "Amaritudo anim\u00e6 vinum multum potatum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:40",
"text": "Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:41",
"text": "In convivio vini non arguas proximum: et non despicias eum in iucunditate illius:"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 31,
"name": "Sirach 31:42",
"text": "verba improperii non dicas illi: et non premas illum repetendo. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:1",
"text": "Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:2",
"text": "Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:3",
"text": "ut l\u00e6teris propter illos, et ornamentum grati\u00e6 accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:4",
"text": "Loquere maior natu: decet enim te"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:5",
"text": "primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:6",
"text": "Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:7",
"text": "Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:8",
"text": "Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:9",
"text": "Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:10",
"text": "Adolescens loquere in tua causa vix."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:11",
"text": "Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:12",
"text": "In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et qu\u00e6rens."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:13",
"text": "In medio magnatorum non pr\u00e6sumas: et ubi sunt senes, non multum loquaris."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:14",
"text": "Ante grandinem pr\u00e6ibit coruscatio: et ante verecundiam pr\u00e6ibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:15",
"text": "Et hora surgendi non te trices: pr\u00e6curre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:16",
"text": "et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:17",
"text": "Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:18",
"text": "Qui timet Dominum, excipiet doctrinam eius: et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:19",
"text": "Qui qu\u00e6rit legem, replebitur ab ea: et qui insidiose agit, scandalizabitur in ea."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:20",
"text": "Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum, et iustitias quasi lumen accendent."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:21",
"text": "Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:22",
"text": "Vir consilii non disperdet intelligentiam, alienus et superbus non pertimescet timorem:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:23",
"text": "etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:24",
"text": "Fili sine consilio nihil facias, et post factum non p\u0153nitebis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:25",
"text": "In via ruin\u00e6 non eas, et non offendes in lapides: nec credas te vi\u00e6 laborios\u00e6, ne ponas anim\u00e6 tu\u00e6 scandalum:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:26",
"text": "et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:27",
"text": "In omni opere tuo crede ex fide anim\u00e6 tu\u00e6: hoc est enim conservatio mandatorum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 32,
"name": "Sirach 32:28",
"text": "Qui credit Deo, attendit mandatis: et qui confidit in illo, non minorabitur. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:1",
"text": "Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. "
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:2",
"text": "Sapiens non odit mandata et iustitias, et non illidetur quasi in procella navis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:3",
"text": "Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:4",
"text": "Qui interrogationem manifestat, parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur, et conservabit disciplinam, et tunc respondebit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:5",
"text": "Pr\u00e6cordia fatui quasi rota carri: et quasi axis versatilis cogitatus illius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:6",
"text": "Equus emissarius, sic et amicus subsannator, sub omni suprasedente hinnit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:7",
"text": "Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:8",
"text": "A Domini scientia separati sunt, facto sole, et pr\u00e6ceptum custodiente."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:9",
"text": "Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:10",
"text": "Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra, unde creatus est Adam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:11",
"text": "In multitudine disciplin\u00e6 Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:12",
"text": "Ex ipsis benedixit, et exaltavit: et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit: et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:13",
"text": "Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:14",
"text": "Omnes vi\u00e6 eius secundum dispositionem eius: sic homo in manu illius, qui se fecit, et reddet illi secundum iudicium suum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:15",
"text": "Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi. Duo et duo, et unum contra unum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:16",
"text": "Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:17",
"text": "In benedictione Dei et ipse speravi: et quasi qui vindemiat, replevi torcular."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:18",
"text": "Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:19",
"text": "Audite me magnates, et omnes populi, et rectores Ecclesi\u00e6 auribus percipite."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:20",
"text": "Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam: ne forte p\u0153niteat te, et depreceris pro illis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:21",
"text": "Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:22",
"text": "Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:23",
"text": "In omnibus operibus tuis pr\u00e6cellens esto."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:24",
"text": "Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vit\u00e6 tu\u00e6, et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:25",
"text": "Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:26",
"text": "Operatur in disciplina, et qu\u00e6rit requiescere: laxa manus illi, et qu\u00e6rit libertatem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:27",
"text": "Iugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assidu\u00e6."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:28",
"text": "Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:29",
"text": "multam enim malitiam docuit otiositas."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:30",
"text": "In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine iudicio nihil facias grave."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:31",
"text": "Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta: quoniam in sanguine anim\u00e6 comparasti illum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:32",
"text": "Si l\u00e6seris eum iniuste, in fugam convertetur:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 33,
"name": "Sirach 33:33",
"text": "et si extollens discesserit: quem qu\u00e6ras, et in qua via qu\u00e6ras illum, nescis. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:1",
"text": "Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:2",
"text": "Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa mendacia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:3",
"text": "hoc secundum hoc visio somniorum: ante faciem hominis similitudo hominis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:4",
"text": "Ab immundo quid mundabitur? et a mendace quid verum dicetur?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:5",
"text": "Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:6",
"text": "Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:7",
"text": "multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:8",
"text": "Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:9",
"text": "Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa: et qui multa didicit, enarrabit intellectum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:10",
"text": "Qui non est expertus, pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:11",
"text": "Qui tentatus non est, qualia scit? qui implanatus est, abundabit nequitia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:12",
"text": "Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:13",
"text": "Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:14",
"text": "Spiritus timentium Deum qu\u00e6ritur, et in respectu illius benedicetur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:15",
"text": "Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:16",
"text": "Qui timet Dominum nihil trepidabit, et non pavebit: quoniam ipse est spes eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:17",
"text": "Timentis Dominum beata est anima eius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:18",
"text": "Ad quem respicit, et quis est fortitudo eius?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:19",
"text": "Oculi Domini super timentes eum, protector potenti\u00e6, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:20",
"text": "deprecatio offensionis, et adiutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam et benedictionem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:21",
"text": "Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacit\u00e6 subsannationes iniustorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:22",
"text": "Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustiti\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:23",
"text": "Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum: nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:24",
"text": "Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:25",
"text": "Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:26",
"text": "Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:27",
"text": "Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:28",
"text": "Unus \u00e6dificans, et unus destruens: quid prodest illis nisi labor?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:29",
"text": "Unus orans, et unus maledicens: cuius vocem exaudiet Deus?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:30",
"text": "Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 34,
"name": "Sirach 34:31",
"text": "sic homo qui ieiunat in peccatis suis: et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet? "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:1",
"text": "Qui conservat legem, multiplicat oblationem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:2",
"text": "Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:3",
"text": "Et propitiationem litare sacrificii super iniustitias, et deprecatio pro peccatis, recedere ab iniustitia."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:4",
"text": "Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam, offert sacrificium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:5",
"text": "Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:6",
"text": "Non apparebis ante conspectum Domini vacuus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:7",
"text": "H\u00e6c enim omnia propter mandatum Dei fiunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:8",
"text": "Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:9",
"text": "Sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:10",
"text": "Bono animo gloriam redde Deo: et non minuas primitias manuum tuarum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:11",
"text": "In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:12",
"text": "Da Altissimo secundum datum eius, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:13",
"text": "quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:14",
"text": "Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:15",
"text": "Et noli inspicere sacrificum iniustum, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria person\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:16",
"text": "Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem l\u00e6si exaudiet."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:17",
"text": "Non despiciet preces pupilli: nec viduam, si effundat loquelam gemitus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:18",
"text": "Nonne lacrym\u00e6 vidu\u00e6 ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:19",
"text": "A maxilla enim ascendunt usque ad c\u00e6lum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:20",
"text": "Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:21",
"text": "Oratio humiliantis se, nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur: et non discedet donec Altissimus aspiciat."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:22",
"text": "Et Dominus non elongabit, et iudicabit iustos, et faciet iudicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:23",
"text": "et Gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum: et sceptra iniquorum contribulet"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:24",
"text": "donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Ad\u00e6, et secundum pr\u00e6sumptionem illius,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:25",
"text": "donec iudicet iudicium plebis su\u00e6, et oblectabit iustos misericordia sua."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 35,
"name": "Sirach 35:26",
"text": "Speciosa misericordia Dei, in tempore tribulationis, quasi nubes pluvi\u00e6 in tempore siccitatis. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:1",
"text": "Miserere nostri Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:2",
"text": "et immitte timorem tuum super Gentes, qu\u00e6 non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:3",
"text": "Alleva manum tuam super Gentes alienas, ut videant potentiam tuam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:4",
"text": "Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:5",
"text": "ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus pr\u00e6ter te Domine."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:6",
"text": "Innova signa, et immuta mirabilia."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:7",
"text": "Glorifica manum, et brachium dextrum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:8",
"text": "Excita furorem, et effunde iram."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:9",
"text": "Tolle adversarium, et afflige inimicum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:10",
"text": "Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:11",
"text": "In ira flamm\u00e6 devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:12",
"text": "Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius pr\u00e6ter nos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:13",
"text": "Congrega omnes tribus Iacob: ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua: et hereditabis eos, sicut ab initio."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:14",
"text": "Miserere plebi tu\u00e6, super quam invocatum est nomen tuum: et Israel, quem co\u00e6quasti primogenito tuo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:15",
"text": "Miserere civitati sanctificationis tu\u00e6 Ierusalem, civitati requiei tu\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:16",
"text": "Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:17",
"text": "Da testimonium his, qui ab initio creatur\u00e6 tu\u00e6 sunt, et suscita pr\u00e6dicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophet\u00e6 priores."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:18",
"text": "Da mercedem sustinentibus te, ut prophet\u00e6 tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:19",
"text": "secundum benedictionem Aaron de populo tuo, et dirige nos in viam iustiti\u00e6, et sciant omnes qui habitant terram, quia tu es Deus conspector s\u00e6culorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:20",
"text": "Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:21",
"text": "Fauces contingunt cibum fer\u00e6, et cor sensatum verba mendacia."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:22",
"text": "Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:23",
"text": "Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:24",
"text": "Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:25",
"text": "Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordi\u00e6: non est vir illius secundum filios hominum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:26",
"text": "Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem: adiutorium secundum illum est, et columna ut requies."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:27",
"text": "Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 36,
"name": "Sirach 36:28",
"text": "Quis credit ei, qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem? "
}
]
},
{
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:1",
"text": "Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi. sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:2",
"text": "Sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:3",
"text": "O pr\u00e6sumptio nequissima, unde create es cooperire aridam malitia, et dolositate illius?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:4",
"text": "Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:5",
"text": "Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:6",
"text": "Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:7",
"text": "Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:8",
"text": "Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:9",
"text": "A consiliario serva animam tuam. prius scito qu\u00e6 sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:10",
"text": "ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:11",
"text": "Bona est via tua; et stet e contrario videre quid tibi eveniat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:12",
"text": "Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de iustitia, et cum muliere de ea, qu\u00e6 \u00e6mulatur: cum timido de bello: cum negotiatore de traiectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:13",
"text": "cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:14",
"text": "cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione: non attendas his in omni consilio."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:15",
"text": "Sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:16",
"text": "cuius anima est secundum animam tuam: et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:17",
"text": "Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:18",
"text": "Anima viri sancti enunciat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:19",
"text": "Et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:20",
"text": "Ante omnia opera verbum verax pr\u00e6cedat te, et ante omnem actum consilium stabile."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:21",
"text": "Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quattuor oriuntur, bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et anim\u00e6 su\u00e6 inutilis est."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:22",
"text": "Vir peritus multos erudivit, et anim\u00e6 su\u00e6 suavis est."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:23",
"text": "Qui sophistice loquitur, odibilis est: in omni re defraudabitur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:24",
"text": "non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:25",
"text": "Est sapiens anim\u00e6 su\u00e6 sapiens: et fructus sensus illius laudabilis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:26",
"text": "Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:27",
"text": "Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:28",
"text": "Vita viri in numero dierum: dies autem Israel innumerabiles sunt."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:29",
"text": "Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:30",
"text": "Fili in vita tua tenta animam tuam: et si fuerit nequam, non des illi potestatem:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:31",
"text": "non enim omnia omnibus expediunt, et non omni anim\u00e6 omne genus placet."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:32",
"text": "Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:33",
"text": "in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 37,
"name": "Sirach 37:34",
"text": "Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, adiiciet vitam. "
}
]
},
{
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:1",
"text": "Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:2",
"text": "A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:3",
"text": "Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:4",
"text": "Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:5",
"text": "Nonne a ligno indulcata est aqua amara?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:6",
"text": "Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:7",
"text": "In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis, et non consummabuntur opera eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:8",
"text": "Pax enim Dei super faciem terr\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:9",
"text": "Fili in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:10",
"text": "Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:11",
"text": "Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:12",
"text": "etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:13",
"text": "Est enim tempus quando in manus illorum incurras:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:14",
"text": "ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:15",
"text": "Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:16",
"text": "Fili in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare, et secundum iudicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:17",
"text": "Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:18",
"text": "et fac luctum secundum meritum eius uno die, vel duobus propter detractionem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:19",
"text": "A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:20",
"text": "In abductione permanet tristitia: et substantia inopis secundum cor eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:21",
"text": "Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te: et memento novissimorum,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:22",
"text": "noli obliviscari: neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:23",
"text": "Memor esto iudicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:24",
"text": "In requie mortui requiescere fac memoriam eius, et consolare illum in exitu spiritus sui."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:25",
"text": "Sapientia scrib\u00e6 in tempore vacuitatis: et qui minoratur actu, sapientiam percipiet: qua sapientia replebitur"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:26",
"text": "qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:27",
"text": "Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:28",
"text": "Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variat picturam: cor suum dabit in similitudinem pictur\u00e6, et vigilia sua perficiet opus."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:29",
"text": "Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri: Vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:30",
"text": "Vox mallei innovat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:31",
"text": "Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:32",
"text": "Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:33",
"text": "In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:34",
"text": "Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:35",
"text": "Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:36",
"text": "sine his omnibus non \u00e6dificatur civitas."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:37",
"text": "Et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:38",
"text": "Super sellam iudicis non sedebunt, et testamentum iudicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et iudicium, et in parabolis non invenientur:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 38,
"name": "Sirach 38:39",
"text": "sed creaturam \u00e6vi confirmabunt, et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi. "
}
]
},
{
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:1",
"text": "Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:2",
"text": "Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:3",
"text": "Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:4",
"text": "In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu pr\u00e6sidis apparebit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:5",
"text": "In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:6",
"text": "Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:7",
"text": "Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:8",
"text": "Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligenti\u00e6 replebit illum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:9",
"text": "et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapienti\u00e6 su\u00e6, et in oratione confitebitur Domino:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:10",
"text": "et ipse diriget consilium eius, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:11",
"text": "Ipse palam faciet disciplinam doctrin\u00e6 su\u00e6, et in lege testamenti Domini gloriabitur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:12",
"text": "Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in s\u00e6culum non delebitur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:13",
"text": "Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:14",
"text": "Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enunciabit ecclesia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:15",
"text": "Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:16",
"text": "Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:17",
"text": "In voce dicit: Obaudite me divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:18",
"text": "Quasi Libanus odorem suavitatis habete."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:19",
"text": "Florete flores, quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:20",
"text": "Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis, et sic dicetis in confessione:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:21",
"text": "Opera Domini universa bona valde."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:22",
"text": "In verbo eius stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:23",
"text": "quoniam in pr\u00e6cepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:24",
"text": "Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:25",
"text": "A s\u00e6culo usque in s\u00e6culum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:26",
"text": "Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo qu\u00e6rentur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:27",
"text": "Benedictio illius quasi fluvius inundavit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:28",
"text": "quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes, qu\u00e6 non exquisierunt eum, hereditabit."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:29",
"text": "Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra: et vi\u00e6 illius viis illorum direct\u00e6 sunt: sic peccatoribus offensiones in ira eius."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:30",
"text": "Bona bonis creata sunt ab initio, sic nequissimis bona et mala."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:31",
"text": "Initium necessari\u00e6 rei vit\u00e6 hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel et botrus uv\u00e6, et oleum, et vestimentum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:32",
"text": "H\u00e6c omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:33",
"text": "Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:34",
"text": "in tempore consummationis effundent virtutem: et furorem eius, qui fecit illos, placabunt."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:35",
"text": "Ignis, grando, fames, et mors, omnia h\u00e6c ad vindictam creata sunt:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:36",
"text": "bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et romph\u00e6a vindicans in exterminium impios."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:37",
"text": "In mandatis eius epulabuntur, et super terram in necessitatem pr\u00e6parabuntur, et in temporibus suis non pr\u00e6terient verbum."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:38",
"text": "Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:39",
"text": "Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:40",
"text": "Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 39,
"name": "Sirach 39:41",
"text": "Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:1",
"text": "Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepultur\u00e6, in matrem omnium."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:2",
"text": "Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio expectationis, et dies finitionis:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:3",
"text": "a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:4",
"text": "ab eo, qui utitur hyacintho, et portat coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:5",
"text": "et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:6",
"text": "Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:7",
"text": "Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli. In tempore salutis su\u00e6 exurrexit, et admirans ad nullum timorem:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:8",
"text": "cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:9",
"text": "Ad h\u00e6c mors, sanguis, contentio, et romph\u00e6a, oppressiones, fames, et contritio, et flagella:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:10",
"text": "super iniquos creata sunt h\u00e6c omnia, et propter illos factus est cataclysmus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:11",
"text": "Omnia, qu\u00e6 de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aqu\u00e6 in mare revertentur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:12",
"text": "Omne munus, et iniquitas delebitur, et fides in s\u00e6culum stabit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:13",
"text": "Substanti\u00e6 iniustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:14",
"text": "In aperiendo manus suas l\u00e6tabitur: sic pr\u00e6varicatores in consummatione tabescent."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:15",
"text": "Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immund\u00e6 super cacumen petr\u00e6 sonant."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:16",
"text": "Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne f\u0153num evelletur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:17",
"text": "Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in s\u00e6culum permanet."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:18",
"text": "Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:19",
"text": "Filii, et \u00e6dificatio civitatis confirmabit nomen, et super h\u00e6c mulier immaculata computabitur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:20",
"text": "Vinum et musica l\u00e6tificant cor: et super utraque dilectio sapienti\u00e6."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:21",
"text": "Tibi\u00e6, et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:22",
"text": "Gratiam, et speciem desiderabit oculus tuus, et super h\u00e6c virides sationes."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:23",
"text": "Amicus, et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:24",
"text": "Fratres in adiutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:25",
"text": "Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:26",
"text": "Facultates et virtutes exaltant cor, et super h\u00e6c timor Domini."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:27",
"text": "Non est in timore Domini minoratio, et non est in eo inquirere adiutorium."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:28",
"text": "Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:29",
"text": "Fili in tempore vit\u00e6 tu\u00e6 ne indigeas: melius est enim mori, quam indigere."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:30",
"text": "Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus. alit enim animam suam cibis alienis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:31",
"text": "Vir autem disciplinatus, et eruditus custodiet se."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 40,
"name": "Sirach 40:32",
"text": "In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre eius ignis ardebit. "
}
]
},
{
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:1",
"text": "O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:2",
"text": "viro quieto, et cuius vi\u00e6 direct\u00e6 sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum!"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:3",
"text": "O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:4",
"text": "defecto \u00e6tate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam!"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:5",
"text": "Noli metuere iudicium mortis. Memento qu\u00e6 ante te fuerunt, et qu\u00e6 superventura sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:6",
"text": "et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:7",
"text": "Non est enim in inferno accusatio vit\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:8",
"text": "Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:9",
"text": "Filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:10",
"text": "De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:11",
"text": "V\u00e6 vobis viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:12",
"text": "Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:13",
"text": "Omnia, qu\u00e6 de terra sunt, in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:14",
"text": "Luctus hominum in corpore ipsorum, nomen autem impiorum delebitur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:15",
"text": "Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:16",
"text": "Bon\u00e6 vit\u00e6 numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in \u00e6vum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:17",
"text": "Disciplinam in pace conservate filii. sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, qu\u00e6 utilitas in utrisque?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:18",
"text": "Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:19",
"text": "Verumtamen reveremini in his, qu\u00e6 procedunt de ore meo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:20",
"text": "Non est enim bonum omnem reverentiam observare: et non omnia omnibus bene placent in fide."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:21",
"text": "Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a pr\u00e6sidente et a potente de mendacio:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:22",
"text": "a principe et a iudice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:23",
"text": "a socio et amico de iniustitia: et de loco, in quo habitas,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:24",
"text": "de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:25",
"text": "a salutantibus de silentio: a respectu mulieris fornicari\u00e6: et ab aversione vultus cognati."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:26",
"text": "Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:27",
"text": "Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam eius, neque steteris ad lectum eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 41,
"name": "Sirach 41:28",
"text": "Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes. "
}
]
},
{
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:1",
"text": "Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum: ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:2",
"text": "De lege Altissimi, et testamento, et de iudicio iustificare impium,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:3",
"text": "de verbo sociorum et viatorum, et de datione hereditatis amicorum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:4",
"text": "de \u00e6qualitate stater\u00e6 et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:5",
"text": "de corruptione emptionis, et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:6",
"text": "Super mulierem nequam bonum est signum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:7",
"text": "Ubi manus mult\u00e6 sunt, claude, et quodcumque trades, numera, et appende: datum vero, et acceptum omne describe."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:8",
"text": "De disciplina insensati et fatui, et de senioribus, qui iudicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:9",
"text": "Filia patris abscondita est vigilia, et solicitudo eius aufert somnum, ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:10",
"text": "nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur: ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:11",
"text": "Super filiam luxuriosam confirma custodiam: ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et obiectione plebis, et confundat te in multitudine populi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:12",
"text": "Omni homini noli intendere in specie: et in medio mulierum noli commorari:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:13",
"text": "de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:14",
"text": "Melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:15",
"text": "Memor ero igitur operum Domini, et qu\u00e6 vidi annunciabo. In sermonibus Domini opera eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:16",
"text": "Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:17",
"text": "Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, qu\u00e6 confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:18",
"text": "Abyssum, et cor hominum investigavit: et in astutia eorum excogitavit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:19",
"text": "Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum \u00e6vi, annuncians qu\u00e6 pr\u00e6terierunt, et qu\u00e6 superventura sunt, revelans vestigia occultorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:20",
"text": "Non pr\u00e6terit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:21",
"text": "Magnalia sapienti\u00e6 su\u00e6 decoravit: qui est ante s\u00e6culum et usque in s\u00e6culum, neque adiectum est,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:22",
"text": "neque minuitur, et non eget alicuius consilio."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:23",
"text": "Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla, qu\u00e6 est considerare!"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:24",
"text": "Omnia h\u00e6c vivunt, et manent in s\u00e6culum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:25",
"text": "Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 42,
"name": "Sirach 42:26",
"text": "Uniuscuiusque confirmavit bona. Et quis satiabitur videns gloriam eius? "
}
]
},
{
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:1",
"text": "Altitudinis firmamentum pulchritudo eius est, species c\u00e6li in visione glori\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:2",
"text": "Sol in aspectu annuncians in exitu, vas admirabile opus excelsi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:3",
"text": "In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem custodiens in operibus ardoris:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:4",
"text": "tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obc\u00e6cat oculos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:5",
"text": "Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus eius festinavit iter."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:6",
"text": "Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum \u00e6vi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:7",
"text": "A luna signum diei festi, luminare quod minuitur in consummatione."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:8",
"text": "Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:9",
"text": "Vas castrorum in excelsis, in firmamento c\u00e6li resplendens gloriose."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:10",
"text": "Species c\u00e6li gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:11",
"text": "In verbis sancti stabunt ad iudicium, et non deficient in vigiliis suis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:12",
"text": "Vide arcum, et benedic eum, qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:13",
"text": "Gyravit c\u00e6lum in circuitu glori\u00e6 su\u00e6, manus Excelsi aperuerunt illum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:14",
"text": "Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere iudicii sui."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:15",
"text": "Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebul\u00e6 sicut aves."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:16",
"text": "In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:17",
"text": "In conspectu eius commovebuntur montes, et in voluntate eius aspirabit Notus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:18",
"text": "Vox tonitrui eius verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:19",
"text": "et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:20",
"text": "Pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:21",
"text": "Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:22",
"text": "Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua, super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:23",
"text": "Et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:24",
"text": "Medicina omnium in festinatione nebul\u00e6: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:25",
"text": "In sermone eius siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum, et plantavit in illa Dominus insulas."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:26",
"text": "Qui navigant mare, enarrent pericula eius: et audientes auribus nostris admirabimur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:27",
"text": "Illic pr\u00e6clara opera, et mirabilia: varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:28",
"text": "Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone eius composita sunt omnia."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:29",
"text": "Multa dicemus, et deficiemus in verbis; consummatio autem sermonum, ipse est in omnibus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:30",
"text": "Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:31",
"text": "Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:32",
"text": "Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:33",
"text": "Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: maior enim est omni laude."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:34",
"text": "Exaltantes eum replemini virtute. ne laboretis: non enim comprehendetis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:35",
"text": "Quis videbit eum, et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio?"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:36",
"text": "Multa abscondita sunt maiora his: pauca enim vidimus operum eius."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 43,
"name": "Sirach 43:37",
"text": "Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. "
}
]
},
{
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:1",
"text": "Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:2",
"text": "Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a s\u00e6culo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:3",
"text": "Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia sua pr\u00e6diti, nunciantes in prophetis dignitatem prophetarum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:4",
"text": "et imperantes in pr\u00e6senti populo, et virtute prudenti\u00e6 populis sanctissima verba."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:5",
"text": "In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina scripturarum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:6",
"text": "Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: pacificantes in domibus suis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:7",
"text": "Omnes isti in generationibus gentis su\u00e6 gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:8",
"text": "Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:9",
"text": "et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt, quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:10",
"text": "Sed illi viri misericordi\u00e6 sunt, quorum pietates non defuerunt:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:11",
"text": "cum semine eorum permanent bona,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:12",
"text": "hereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:13",
"text": "et filii eorum propter illos usque in \u00e6ternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:14",
"text": "Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:15",
"text": "Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nunciet ecclesia."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:16",
"text": "Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus p\u0153nitentiam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:17",
"text": "Noe inventus est perfectus, iustus, et in tempore iracundi\u00e6 factus est reconciliatio."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:18",
"text": "Ideo dimissum est reliquum terr\u00e6, cum factum est diluvium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:19",
"text": "Testamenta s\u00e6culi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:20",
"text": "Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:21",
"text": "In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:22",
"text": "Ideo iureiurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terr\u00e6 cumulum,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:23",
"text": "et ut stellas exaltare semen eius, et hereditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terr\u00e6."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:24",
"text": "Et in Isaac eodem modo fecit propter Abraham patrem eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:25",
"text": "Benedictionem omnium Gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Iacob."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:26",
"text": "Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi hereditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 44,
"name": "Sirach 44:27",
"text": "Et conservavit illi homines misericordi\u00e6, invenientes gratiam in oculis omnis carnis. "
}
]
},
{
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:1",
"text": "Dilectus Deo, et hominibus Moyses: cuius memoria in benedictione est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:2",
"text": "Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:3",
"text": "Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:4",
"text": "In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:5",
"text": "Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:6",
"text": "Et dedit illi coram pr\u00e6cepta, et legem vit\u00e6 et disciplin\u00e6, docere Iacob testamentum suum, et iudicia sua Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:7",
"text": "Excelsum fecit Aaron fratrem eius, et similem sibi de tribu Levi:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:8",
"text": "statuit ei testamentum \u00e6ternum, et dedit illi sacerdotium gentis: et beatificavit illum in gloria,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:9",
"text": "et circumcinxit eum zona glori\u00e6, et induit eum stolam glori\u00e6, et coronavit eum in vasis virtutis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:10",
"text": "Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei, et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:11",
"text": "dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis su\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:12",
"text": "Stolam sanctam, auro, et hyacintho, et purpura, opus textile, viri sapientis, iudicio et veritate pr\u00e6diti:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:13",
"text": "torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis in memoriam secundum numerum tribuum Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:14",
"text": "Corona aurea super mitram eius expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:15",
"text": "Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:16",
"text": "Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes eius per omne tempus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:17",
"text": "Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:18",
"text": "Complevit Moyses manus eius, et unxit illum oleo sancto."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:19",
"text": "Factum est illi in testamentum \u00e6ternum, et semini eius sicut dies c\u00e6li, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:20",
"text": "Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:21",
"text": "et dedit illi in pr\u00e6ceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum, docere Iacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:22",
"text": "Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:23",
"text": "Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundi\u00e6."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:24",
"text": "Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:25",
"text": "Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hereditatem, et primitias frugum terr\u00e6 divisit illi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:26",
"text": "Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, qu\u00e6 dedit illi, et semini eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:27",
"text": "Ceterum in terra gentes non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius, et hereditas."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:28",
"text": "Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:29",
"text": "et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate anim\u00e6 su\u00e6 placuit Deo pro Israel."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:30",
"text": "Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis su\u00e6, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 45,
"name": "Sirach 45:31",
"text": "Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda, hereditas ipsi et semini eius, ut daret sapientiam in cor nostrum, iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloriam ipsorum in gentem eorum \u00e6ternam fecit. "
}
]
},
{
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:1",
"text": "Fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:2",
"text": "maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:3",
"text": "Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et iactando contra civitates romph\u00e6as?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:4",
"text": "Quis ante illum sic restitit? Nam hostes ipse Dominus perduxit:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:5",
"text": "An non in iracundia eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:6",
"text": "Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:7",
"text": "Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:8",
"text": "ut cognoscant Gentes potentiam eius, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:9",
"text": "et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse, et Caleb filius Iephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur maliti\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:10",
"text": "Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hereditatem, in terram, qu\u00e6 manat lac et mel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:11",
"text": "Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terr\u00e6 locum, et semen ipsius obtinuit hereditatem:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:12",
"text": "ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:13",
"text": "Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:14",
"text": "ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:15",
"text": "et nomen eorum permaneat in \u00e6ternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:16",
"text": "Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:17",
"text": "In lege Domini congregationem iudicavit, et vidit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:18",
"text": "Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:19",
"text": "et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique in oblatione agni inviolati."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:20",
"text": "Et intonuit de c\u00e6lo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:21",
"text": "et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:22",
"text": "et ante tempus finis vit\u00e6 su\u00e6 et s\u00e6culi, testimonium pr\u00e6buit in conspectu Domini, et Christi, pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 46,
"name": "Sirach 46:23",
"text": "Et post hoc dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vit\u00e6 su\u00e6, et exaltavit vocem suam de terra in prophetia delere impietatem gentis. "
}
]
},
{
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:1",
"text": "Post h\u00e6c surrexit Nathan propheta in diebus David."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:2",
"text": "Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:3",
"text": "Cum leonibus lusit quasi cum agnis: et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium in iuventute sua."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:4",
"text": "Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:5",
"text": "In tollendo manum, saxo fund\u00e6 deiecit exultationem Goli\u00e6:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:6",
"text": "nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera eius tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis su\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:7",
"text": "Sic in decem millibus glorificavit eum, et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam glori\u00e6:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:8",
"text": "contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:9",
"text": "In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo glori\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:10",
"text": "De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum: et dedit illi contra inimicos potentiam:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:11",
"text": "Et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:12",
"text": "et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vit\u00e6, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:13",
"text": "Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in \u00e6ternum cornu eius: et dedit illi testamentum regni, et sedem glori\u00e6 in Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:14",
"text": "Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:15",
"text": "Salomon imperavit in diebus pacis, cui subiecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum: quemadmodum eruditus es in iuventute tua,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:16",
"text": "et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:17",
"text": "Et replesti in comparationibus \u00e6nigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:18",
"text": "In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus mirat\u00e6 sunt terr\u00e6,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:19",
"text": "et in nomine Domini Dei, cui est cognomen, Deus Israel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:20",
"text": "Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:21",
"text": "et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:22",
"text": "dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:23",
"text": "ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:24",
"text": "Deus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui: et semen eius, qui diligit Dominum non corrumpet."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:25",
"text": "Dedit autem reliquum Iacob, et David de ipsa stirpe."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:26",
"text": "Et finem habuit Salomon cum patribus suis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:27",
"text": "Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:28",
"text": "et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:29",
"text": "et Ieroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim, et plurima redundaverunt peccata ipsorum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:30",
"text": "Valde averterunt illos a terra sua."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 47,
"name": "Sirach 47:31",
"text": "Et qu\u00e6sivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos. "
}
]
},
{
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:1",
"text": "Et surrexit Elias propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:2",
"text": "Qui induxit in illos famem, et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt. non enim poterant sustinere pr\u00e6cepta Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:3",
"text": "Verbo Domini continuit c\u00e6lum, et deiecit de c\u00e6lo ignem ter."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:4",
"text": "sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:5",
"text": "Qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:6",
"text": "Qui deiecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:7",
"text": "Qui audis in Sina iudicium, et in Horeb iudicia defensionis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:8",
"text": "Qui ungis reges ad p\u0153nitentiam, et prophetas facis successores post te."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:9",
"text": "Qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:10",
"text": "Qui scriptus es in iudiciis temporum lenire iracundiam Domini: conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Iacob."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:11",
"text": "Beati sunt, qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:12",
"text": "nam nos vita vivimus tantum, post mortem autem non erit tale nomen nostrum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:13",
"text": "Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:14",
"text": "nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:15",
"text": "In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:16",
"text": "In omnibus istis non p\u0153nituit populus, et non recesserunt a peccatis suis usque dum eiecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:17",
"text": "et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:18",
"text": "Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:19",
"text": "Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam, et fodit ferro rupem, et \u00e6dificavit ad aquam puteum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:20",
"text": "In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos, et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:21",
"text": "Tunc mota sunt corda, et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:22",
"text": "Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas, extulerunt ad c\u00e6lum: et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:23",
"text": "Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isai\u00e6 sancti prophet\u00e6."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:24",
"text": "Deiecit castra Assyriorum, et contrivit illos Angelus Domini."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:25",
"text": "nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:26",
"text": "In diebus ipsius retro rediit Sol, et addidit regi vitam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:27",
"text": "Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Usque in sempiternum"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 48,
"name": "Sirach 48:28",
"text": "ostendit futura et abscondita antequam evenirent. "
}
]
},
{
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:1",
"text": "Memoria Iosi\u00e6 in compositionem odoris facta opus pigmentarii."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:2",
"text": "In omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria, et ut musica in convivio vini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:3",
"text": "Ipse est directus divinitus in p\u0153nitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:4",
"text": "Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:5",
"text": "Pr\u00e6ter David, et Ezechiam, et Iosiam, omnes peccatum commiserunt:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:6",
"text": "nam reliquerunt legem Altissimi reges Iuda, et contempserunt timorem Dei."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:7",
"text": "Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigen\u00e6 genti."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:8",
"text": "Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremi\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:9",
"text": "Nam male tractaverunt illum, qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum \u00e6dificare, et renovare."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:10",
"text": "Ezechiel qui vidit conspectum glori\u00e6, quam ostendit illi in curru Cherubim."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:11",
"text": "Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:12",
"text": "Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Iacob, et redemerunt se in fide virtutis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:13",
"text": "Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:14",
"text": "sic et Iesum filium Iosedec? qui in diebus suis \u00e6dificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:15",
"text": "Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:16",
"text": "Nemo natus est in terra qualis Henoch: nam et ipse receptus est a terra."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:17",
"text": "Neque ut Ioseph, qui natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:18",
"text": "et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 49,
"name": "Sirach 49:19",
"text": "Seth, et Sem apud homines gloriam adepti sunt: et super omnem animam in origine Adam. "
}
]
},
{
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:1",
"text": "Simon Oni\u00e6 filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:2",
"text": "Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex \u00e6dificatio et excelsi parietes templi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:3",
"text": "In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:4",
"text": "Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:5",
"text": "Qui pr\u00e6valuit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis: et ingressum domus, et atrii amplificavit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:6",
"text": "Quasi stella matutina in medio nebul\u00e6, et quasi luna plena in diebus suis lucet."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:7",
"text": "Et quasi Sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:8",
"text": "Quasi arcus refulgens inter nebulas glori\u00e6, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia qu\u00e6 sunt in transitu aqu\u00e6, et quasi thus redolens in diebus \u00e6statis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:9",
"text": "Quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:10",
"text": "Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:11",
"text": "Quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam glori\u00e6, et vestiri eum in consummationem virtutis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:12",
"text": "In ascensu altaris sancti, gloriam dedit sanctitatis amictum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:13",
"text": "In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram. Et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:14",
"text": "sic circa illum steterunt quasi rami palm\u00e6, et omnes filii Aaron in gloria sua."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:15",
"text": "Oblatio autem Domini in manibus ipsorum, coram omni synagoga Israel: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi regis,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:16",
"text": "porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uv\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:17",
"text": "Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso principi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:18",
"text": "Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt, et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:19",
"text": "Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:20",
"text": "Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:21",
"text": "Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usquedum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:22",
"text": "Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israel dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:23",
"text": "et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:24",
"text": "Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostr\u00e6, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:25",
"text": "det nobis iucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:26",
"text": "credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:27",
"text": "Duas gentes odit anima mea: tertia autem non est gens, quam oderim:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:28",
"text": "qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus, qui habitat in Sichimis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:29",
"text": "Doctrinam sapienti\u00e6 et disciplin\u00e6 scripsit in codice isto Iesus filius Sirach Ierosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:30",
"text": "Beatus, qui in istis versatur bonis: qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 50,
"name": "Sirach 50:31",
"text": "Si enim h\u00e6c fecerit, ad omnia valebit: quia lux Dei, vestigium eius est. "
}
]
},
{
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:1",
"text": "Oratio Iesu filii Sirach: Confitebor tibi Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:2",
"text": "Confitebor nomini tuo: quoniam adiutor et protector factus es mihi,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:3",
"text": "et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo lingu\u00e6 iniqu\u00e6, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu astantium factus es mihi adiutor."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:4",
"text": "Et liberasti me secundum multitudinem misericordi\u00e6 nominis tui a rugientibus, pr\u00e6paratis ad escam,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:5",
"text": "de manibus qu\u00e6rentium animam meam, et de portis tribulationum qu\u00e6 circumdederunt me:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:6",
"text": "a pressura flamm\u00e6, qu\u00e6 circumdedit me, et in medio ignis non sum \u00e6stuatus:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:7",
"text": "de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua iniusta:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:8",
"text": "laudabit usque ad mortem anima mea Dominum,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:9",
"text": "et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:10",
"text": "Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret. Respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:11",
"text": "Memoratus sum misericordi\u00e6 tu\u00e6 Domine, et operationis tu\u00e6, qu\u00e6 a s\u00e6culo sunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:12",
"text": "quoniam eruis sustinentes te Domine, et liberas eos de manibus gentium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:13",
"text": "Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:14",
"text": "Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis me\u00e6, et in tempore superborum sine adiutorio."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:15",
"text": "Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:16",
"text": "Et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:17",
"text": "Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:18",
"text": "Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, qu\u00e6sivi sapientiam palam in oratione mea."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:19",
"text": "Ante templum postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam. Et effloruit tamquam pr\u00e6cox uva,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:20",
"text": "l\u00e6tatum est cor meum in ea. Ambulavit pes meus iter rectum, a iuventute mea investigabam eam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:21",
"text": "Inclinavi modico aurem meam, et excepi illam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:22",
"text": "Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:23",
"text": "Danti mihi sapientiam, dabo gloriam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:24",
"text": "Consiliatus sum enim ut facerem illam: zelatus sum bonum, et non confundar."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:25",
"text": "Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:26",
"text": "Manus meas extendi in altum, et insipientiam eius luxi."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:27",
"text": "Animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:28",
"text": "Possedi cum ipsa cor ab initio: propter hoc non derelinquar."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:29",
"text": "Venter meus conturbatus est qu\u00e6rendo illam: propterea bonam possidebo possessionem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:30",
"text": "Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam: et in ipsa laudabo eum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:31",
"text": "Appropiate ad me indocti, et congregate vos in domum disciplin\u00e6."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:32",
"text": "quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? anim\u00e6 vestr\u00e6 sitiunt vehementer."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:33",
"text": "Aperui os meum, et locutus sum: Comparate vobis sine argento,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:34",
"text": "et collum vestrum subiicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:35",
"text": "Videte oculis vestris quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:36",
"text": "Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:37",
"text": "L\u00e6tetur anima vestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 51,
"name": "Sirach 51:38",
"text": "Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Isaiah",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:1",
"text": "Visio Isai\u00e6 filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Ozi\u00e6, Ioathan, Achaz, et Ezechi\u00e6 regum Iuda."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:2",
"text": "Audite c\u00e6li, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:3",
"text": "Cognovit bos possessorem suum, et asinus pr\u00e6sepe Domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:4",
"text": "V\u00e6 genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:5",
"text": "Super quo percutiam vos ultra, addentes pr\u00e6varicationem? omne caput languidum, et omne cor m\u0153rens."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:6",
"text": "A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:7",
"text": "Terra vestra deserta, civitates vestr\u00e6 succens\u00e6 igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:8",
"text": "Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas, qu\u00e6 vastatur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:9",
"text": "Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:10",
"text": "Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrh\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:11",
"text": "Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum. et agnorum, et hircorum nolui."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:12",
"text": "Cum veniretis ante conspectum meum, quis qu\u00e6sivit h\u00e6c de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:13",
"text": "ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbatum, et festivitates alias non feram, iniqui sunt c\u0153tus vestri:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:14",
"text": "calendas vestras, et sollemnitates vestras, odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:15",
"text": "Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestr\u00e6 sanguine plen\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:16",
"text": "Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:17",
"text": "discite benefacere: qu\u00e6rite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:18",
"text": "Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:19",
"text": "Si volueritis, et audieritis me, bona terr\u00e6 comeditis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:20",
"text": "Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:21",
"text": "Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? iustitia habitavit in ea, nunc autem homicid\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:22",
"text": "Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:23",
"text": "Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant: et causa vidu\u00e6 non ingreditur ad illos."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:24",
"text": "Propter hoc ait Dominus Deus exercituum fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:25",
"text": "Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:26",
"text": "Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post h\u00e6c vocaberis civitas iusti, urbs fidelis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:27",
"text": "Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustita:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:28",
"text": "et conteret scelestos, et peccatores simul: et qui dereliquerunt Dominum, consumentur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:29",
"text": "Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeratis,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:30",
"text": "cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "Isaiah 1:31",
"text": "Et erit fortitudo vestra, ut favilla stupp\u00e6, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:1",
"text": "Verbum, quod vidit Isaias, filius Amos, super Iuda et Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:2",
"text": "Et erit in novissimis diebus pr\u00e6paratus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:3",
"text": "Et ibunt populi multi, et dicent: Venite et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:4",
"text": "Et iudicabit Gentes, et arguet populos multos: et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:5",
"text": "Domus Iacob venite, et ambulemus in lumine Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:6",
"text": "Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob: quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adh\u00e6serunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:7",
"text": "Repleta est terra argento et auro: et non est finis thesaurorum eius:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:8",
"text": "et repleta est terra eius equis: et innumerabiles quadrig\u00e6 eius. Et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:9",
"text": "Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne ergo dimittas eis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:10",
"text": "Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria maiestatis eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:11",
"text": "Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:12",
"text": "Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem: et humiliabitur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:13",
"text": "Et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:14",
"text": "Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:15",
"text": "Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:16",
"text": "et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:17",
"text": "Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:18",
"text": "et idola penitus conterentur:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:19",
"text": "et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terr\u00e6 a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:20",
"text": "In die illa proiiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, qu\u00e6 fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:21",
"text": "Et ingreditur scissuras petrarum, et in cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Isaiah 2:22",
"text": "Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius est, quia excelsus reputatus est ipse. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:1",
"text": "Ecce enim dominator Dominus exercituum auferet a Ierusalem, et a Iuda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aqu\u00e6:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:2",
"text": "fortem, et virum bellatorem, iudicem, et prophetam, et ariolum, et senem:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:3",
"text": "Principem super quinquaginta, et honorabilem vultu, et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:4",
"text": "Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:5",
"text": "Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:6",
"text": "Apprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem h\u00e6c sub manu tua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:7",
"text": "Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum: nolite constituere me principem populi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:8",
"text": "Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit: quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:9",
"text": "Agnitio vultus eorum respondit eis: et peccatum suum quasi Sodoma pr\u00e6dicaverunt, nec absconderunt: v\u00e6 anim\u00e6 eorum, quoniam reddita sunt eis mala."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:10",
"text": "Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:11",
"text": "V\u00e6 impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:12",
"text": "populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominat\u00e6 sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:13",
"text": "Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:14",
"text": "Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et principibus eius: vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:15",
"text": "Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus Deus exercituum?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:16",
"text": "Et dixit Dominus: Pro eo quod elevat\u00e6 sunt fili\u00e6 Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant, pedibus suis, et composito gradu incedebant:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:17",
"text": "Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:18",
"text": "In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:19",
"text": "et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:20",
"text": "et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:21",
"text": "et annulos, et gemmas in fronte pendentes,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:22",
"text": "et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:23",
"text": "et specula, et sindones, et vittas, et theristra."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:24",
"text": "Et erit pro suavi odore f\u0153tor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:25",
"text": "Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in pr\u00e6lio."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Isaiah 3:26",
"text": "Et m\u0153rebunt atque lugebunt port\u00e6 eius, et desolata in terra sedebit. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Isaiah 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Isaiah 4:1",
"text": "Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Isaiah 4:2",
"text": "In die illa erit germen Domini in magnificentia, et gloria, et fructus terr\u00e6 sublimis, et exultatio his, qui salvati fuerint de Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Isaiah 4:3",
"text": "Et erit: Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Isaiah 4:4",
"text": "Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii, et spiritu ardoris."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Isaiah 4:5",
"text": "Et creabit Dominus super omnem locum Montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Isaiah 4:6",
"text": "Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab \u00e6stu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:1",
"text": "Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vine\u00e6 su\u00e6. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:2",
"text": "Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, et \u00e6dificavit turrim in medio eius, et torcular extruxit in ea: et expectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:3",
"text": "Nunc ergo habitatores Ierusalem, et viri Iuda, iudicate inter me et vineam meam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:4",
"text": "Quid est quod debui ultra facere vine\u00e6 me\u00e6, et non feci ei? an quod expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:5",
"text": "Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vine\u00e6 me\u00e6, auferam sepem eius, et erit in direptionem: diruam maceriam eius, et erit in conculcationem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:6",
"text": "Et ponam eam desertam: non putabitur, et non fodietur: et ascendent vepres et spin\u00e6: et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:7",
"text": "Vinea enim Domini exercituum domus Israel est: et vir Iuda germen eius delectabile: et expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas: et iustitiam, et ecce clamor."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:8",
"text": "V\u00e6 qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: numquid habitabitis vos soli in medio terr\u00e6?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:9",
"text": "In auribus meis sunt h\u00e6c, dicit Dominus exercituum. Nisi domus mult\u00e6 desert\u00e6 fuerint grandes, et pulchr\u00e6 absque habitatore."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:10",
"text": "Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:11",
"text": "V\u00e6 qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino \u00e6stuetis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:12",
"text": "Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:13",
"text": "Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:14",
"text": "Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes, gloriosique eius ad eum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:15",
"text": "Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:16",
"text": "Et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:17",
"text": "Et pascentur agni iuxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa adven\u00e6 comedent."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:18",
"text": "V\u00e6 qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:19",
"text": "Qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus eius, ut videamus: et appropiet, et veniat consilium sancti Israel, et sciemus illud."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:20",
"text": "V\u00e6 qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:21",
"text": "V\u00e6 qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:22",
"text": "V\u00e6 qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:23",
"text": "Qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:24",
"text": "Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flamm\u00e6 exurit; sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abiecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:25",
"text": "Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:26",
"text": "Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terr\u00e6: et ecce festinus velociter veniet."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:27",
"text": "Non est deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corigia calceamenti eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:28",
"text": "Sagitt\u00e6 eius acut\u00e6, et omnes arcus eius extenti. Ungul\u00e6 equorum eius ut silex, et rot\u00e6 eius quasi impetus tempestatis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:29",
"text": "Rugitus eius ut leonis, rugiet ut catuli leonum: et frendet et tenebit pr\u00e6dam: et amplexabitur, et non erit qui eruat."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 5,
"name": "Isaiah 5:30",
"text": "Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebr\u00e6 tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:1",
"text": "In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: et ea, qu\u00e6 sub ipso erant, replebant templum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:2",
"text": "Seraphim stabant super illud: sex al\u00e6 uni, et sex al\u00e6 alteri: duabus velabant faciem eius, et duabus velabant pedes eius, et duabus volabant."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:3",
"text": "Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:4",
"text": "Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:5",
"text": "Et dixi: V\u00e6 mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:6",
"text": "Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:7",
"text": "Et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:8",
"text": "Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:9",
"text": "Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere: et videte visionem, et nolite cognoscere."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:10",
"text": "Exc\u00e6ca cor populi huius, et aures eius aggrava: et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:11",
"text": "Et dixi: Usquequo Domine? et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:12",
"text": "Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur qu\u00e6 derelicta fuerat in medio terr\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Isaiah 6:13",
"text": "Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus, qu\u00e6 expandit ramos suos: semen sanctum erit id, quod steterit in ea. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:1",
"text": "Et factum est in diebus Achaz filii Ioathan, filii Ozi\u00e6 regis Iuda, ascendit Rasin rex Syri\u00e6, et Phacee filius Romeli\u00e6 rex Israel, in Ierusalem, ad pr\u00e6liandum contra eam: et non potuerunt debellare eam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:2",
"text": "Et nunciaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim, et commotum est cor eius, et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:3",
"text": "Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz tu, et qui derelictus est Iasub filius tuus, ad extremum aqu\u00e6ductus piscin\u00e6 superioris in via Agri fullonis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:4",
"text": "Et dices ad eum: Vide ut sileas: noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin regis Syri\u00e6, et filii Romeli\u00e6:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:5",
"text": "eo quod consilium inierit contra te Syria in malum Ephraim, et filius Romeli\u00e6, dicentes:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:6",
"text": "Ascendamus ad Iudam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio eius filium Tabeel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:7",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:8",
"text": "sed caput Syri\u00e6 Damascus, et caput Damasci Rasin: et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:9",
"text": "et caput Ephraim Samaria, et caput Samari\u00e6 filius Romeli\u00e6. Si non credideritis, non permanebitis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:10",
"text": "Et adiecit Dominus loqui ad Achaz, dicens:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:11",
"text": "Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:12",
"text": "Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:13",
"text": "Et dixit: Audite ergo domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:14",
"text": "Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:15",
"text": "Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:16",
"text": "Quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris a facie duorum regum suorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:17",
"text": "Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:18",
"text": "Et erit in die illa: Sibilabit Dominus musc\u00e6, qu\u00e6 est in extremo fluminum \u00c6gypti, et api, qu\u00e6 est in terra Assur,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:19",
"text": "et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:20",
"text": "In die illa radet Dominus in novacula conducta in his, qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:21",
"text": "Et erit in die illa: Nutriet homo vaccam boum, et duas oves,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:22",
"text": "et pr\u00e6 ubertate lactis comedet butyrum: butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terr\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:23",
"text": "Et erit in die illa: Omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:24",
"text": "Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spin\u00e6 erunt in universa terra."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Isaiah 7:25",
"text": "Et omnes montes, qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium. et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:1",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito pr\u00e6dare."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:2",
"text": "Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachi\u00e6:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:3",
"text": "et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius, Accelera spolia detrahere: Festina pr\u00e6dari."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:4",
"text": "Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samari\u00e6 coram rege Assyriorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:5",
"text": "Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:6",
"text": "Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloe, qu\u00e6 vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeli\u00e6:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:7",
"text": "propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam eius: et ascendet super omnes rivos eius, et fluet super universas ripas eius,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:8",
"text": "et ibit per Iudam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius, implens latitudinem terr\u00e6 tu\u00e6 o Emmanuel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:9",
"text": "Congregamini populi, et vincimini, et audite univers\u00e6 procul terr\u00e6: confortamini et vincimini, accingite vos et vincimini:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:10",
"text": "inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum et non fiet: quia nobiscum Deus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:11",
"text": "H\u00e6c enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi huius, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:12",
"text": "Non dicatis, coniuratio: omnia enim qu\u00e6 loquitur populus iste, coniuratio est: et timorem eius ne timeatis, neque paveatis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:13",
"text": "Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:14",
"text": "Et erit vobis in sanctificationem. In lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:15",
"text": "Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:16",
"text": "Liga testimonium, signa legem in discipulis meis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:17",
"text": "Et expectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et pr\u00e6stolabor eum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:18",
"text": "Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:19",
"text": "Et cum dixerint ad vos: Qu\u00e6rite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret pro vivis a mortuis?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:20",
"text": "Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:21",
"text": "Et transibit per eam, corruet, et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Isaiah 8:22",
"text": "Et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebr\u00e6, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:1",
"text": "Primo tempore alleviata est Terra Zabulon, et Terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem Galil\u00e6\u00e6 Gentium."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:2",
"text": "Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbr\u00e6 mortis, lux orta est eis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:3",
"text": "Multiplicasti gentem, et non magnificasti l\u00e6titiam. L\u00e6tabuntur coram te, sicut qui l\u00e6tantur in messe, sicut exultant victores capta pr\u00e6da, quando dividunt spolia."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:4",
"text": "Iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:5",
"text": "Quia omnis violentia pr\u00e6datio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:6",
"text": "PARVULUS enim NATUS est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius: et vocabitur nomen eius, Admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri s\u00e6culi, princeps pacis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:7",
"text": "Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum eius sedebit: ut confirmet illud, et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:8",
"text": "Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:9",
"text": "Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:10",
"text": "Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus \u00e6dificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:11",
"text": "Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos eius in tumultum vertet:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:12",
"text": "Syriam ab oriente, et Philisthiim ab Occidente: et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:13",
"text": "et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:14",
"text": "Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem die una."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:15",
"text": "Long\u00e6vus et honorabilis, ipse est caput: et propheta docens mendacium, ipse est cauda."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:16",
"text": "Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes: et qui beatificantur, pr\u00e6cipitati."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:17",
"text": "propter hoc super adolescentulis eius non l\u00e6tabitur Dominus: et pupillorum eius, et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:18",
"text": "Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit: et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:19",
"text": "In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcet."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:20",
"text": "Et declinabit ad dexteram, et esuriet: et comedet ad sinistram, et non saturabitur: unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Isaiah 9:21",
"text": "In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:1",
"text": "V\u00e6 qui condunt leges iniquas: et scribentes, iniustitiam scripserunt:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:2",
"text": "ut opprimerent in iudicio pauperes, et vim facerent caus\u00e6 humilium populi mei: ut essent vidu\u00e6 pr\u00e6da eorum, et pupillos diriperent."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:3",
"text": "Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cuius confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:4",
"text": "ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:5",
"text": "V\u00e6 Assur, virga furoris mei et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:6",
"text": "Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat pr\u00e6dam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:7",
"text": "Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:8",
"text": "Dicet enim:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:9",
"text": "Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano: et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:10",
"text": "Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulachra eorum de Ierusalem, et de Samaria."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:11",
"text": "Numquid non sicut feci Samari\u00e6 et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulachris eius?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:12",
"text": "Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:13",
"text": "Dixit enim: In fortitudine manus me\u00e6 feci, et in sapientia mea intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes eorum depr\u00e6datus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:14",
"text": "Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: et sicut colliguntur ova, qu\u00e6 derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:15",
"text": "Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:16",
"text": "Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem: et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:17",
"text": "Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus eius in flamma: et succendetur, et devorabitur spina eius, et vepres in die una."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:18",
"text": "Et gloria saltus eius, et carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:19",
"text": "Et reliqui\u00e6 ligni saltus eius pr\u00e6 paucitate numerabuntur, et puer scribet eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:20",
"text": "Et erit in die illa: non adiiciet residuum Israel, et hi, qui fugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos: sed innitetur super Dominum sanctum Israel in veritate."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:21",
"text": "Reliqui\u00e6 convertentur, reliqui\u00e6, inquam, Iacob ad Deum fortem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:22",
"text": "Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliqui\u00e6 convertentur ex eo, consummatio abbreviata inundabit iustitiam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:23",
"text": "Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terr\u00e6."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:24",
"text": "Propter hoc, h\u00e6c dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere populus meus habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via \u00c6gypti."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:25",
"text": "Adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:26",
"text": "Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via \u00c6gypti."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:27",
"text": "Et erit in die illa: Auferetur onus eius de humero tuo, et iugum eius de collo tuo, et computrescet iugum a facie olei."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:28",
"text": "Veniet in Aiath, transibit in Magron: apud Machmas commendabit vasa sua."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:29",
"text": "Transierunt cursim Gaba sedes nostra: obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:30",
"text": "Hinni voce tua filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:31",
"text": "Migravit Medemena: habitatores Gabim confortamini."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:32",
"text": "Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: agitabit manum suam super montem fili\u00e6 Sion, collem Ierusalem."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:33",
"text": "Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "Isaiah 10:34",
"text": "Et subvertentur condensa saltus ferro: et Libanus cum excelsis cadet. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:1",
"text": "Et egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:2",
"text": "Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapienti\u00e6, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scienti\u00e6, et pietatis,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:3",
"text": "et replebit eum spiritus timoris Domini: non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:4",
"text": "sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in \u00e6quitate pro mansuetis terr\u00e6: et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:5",
"text": "Et erit iustitia cingulum lumborum eius: et fides cinctorium renum eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:6",
"text": "Habitabit lupus cum agno: et pardus cum h\u0153do accubabit: vitulus et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:7",
"text": "Vitulus, et ursus pascentur: simul requiescent catuli eorum: et leo quasi bos comedet paleas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:8",
"text": "Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis: et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:9",
"text": "Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo: quia repleta est terra scientia Domini, sicut aqu\u00e6 maris operientes."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:10",
"text": "In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum eius gloriosum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:11",
"text": "Et erit in die illa: Adiiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab \u00c6gypto, et a Phetros, et ab \u00c6thiopia, et ab \u00c6lam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:12",
"text": "Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terr\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:13",
"text": "Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iuda peribunt: Ephraim non \u00e6mulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:14",
"text": "Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul pr\u00e6dabuntur filios Orientis: Idum\u00e6a et Moab pr\u00e6ceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:15",
"text": "Et desolabit Dominus linguam maris \u00c6gypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui: et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Isaiah 11:16",
"text": "Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis: sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de Terra \u00c6gypti. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Isaiah 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Isaiah 12:1",
"text": "Et dices in die illa: Confitebor tibi Domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Isaiah 12:2",
"text": "Ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Isaiah 12:3",
"text": "Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Isaiah 12:4",
"text": "et dicetis in die illa: Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius: mementote quoniam excelsum est nomen eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Isaiah 12:5",
"text": "Cantate Domino quoniam magnifice fecit: annunciate hoc in universa terra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Isaiah 12:6",
"text": "Exulta, et lauda habitatio Sion: quia magnus in medio tui sanctus Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:1",
"text": "Onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:2",
"text": "Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:3",
"text": "Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exultantes in gloria mea."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:4",
"text": "Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: vox sonitus regum, gentium congregatarum: Dominus exercituum pr\u00e6cepit militi\u00e6 belli,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:5",
"text": "venientibus de terra procul, a summitate c\u00e6li: Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:6",
"text": "Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:7",
"text": "Propter hoc, omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:8",
"text": "et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens, dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combust\u00e6 vultus eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:9",
"text": "Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et ir\u00e6, furorisque ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:10",
"text": "Quoniam stell\u00e6 c\u00e6li, et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:11",
"text": "Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum, et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:12",
"text": "Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:13",
"text": "Super hoc c\u00e6lum turbabo: et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum, et propter diem ir\u00e6 furoris eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:14",
"text": "Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:15",
"text": "Omnis, qui inventus fuerit, occidetur: et omnis, qui supervenerit, cadet in gladio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:16",
"text": "Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:17",
"text": "Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non qu\u00e6rant, nec aurum velint:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:18",
"text": "sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:19",
"text": "Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chald\u00e6orum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:20",
"text": "Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:21",
"text": "Sed requiescent ibi besti\u00e6, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Isaiah 13:22",
"text": "et respondebunt ibi ulul\u00e6 in \u00e6dibus eius, et sirenes in delubris voluptatis. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:1",
"text": "Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Iacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humum suam: adiungetur advena ad eos, et adh\u00e6rebit domui Iacob."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:2",
"text": "Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum: et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subiicient exactores suos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:3",
"text": "Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante servisti:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:4",
"text": "sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, quievit tributum?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:5",
"text": "Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:6",
"text": "c\u00e6dentem populos in indignatione, plaga insanabili, subiicientem in furore gentes, persequentem crudeliter."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:7",
"text": "Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:8",
"text": "abietes quoque l\u00e6tat\u00e6 sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:9",
"text": "Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terr\u00e6 surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:10",
"text": "Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:11",
"text": "Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:12",
"text": "Quomodo cecidisti de c\u00e6lo lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:13",
"text": "qui dicebas in corde tuo: In c\u00e6lum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:14",
"text": "Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:15",
"text": "Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:16",
"text": "qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:17",
"text": "qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:18",
"text": "Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:19",
"text": "Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:20",
"text": "Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura: tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in \u00e6ternum semen pessimorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:21",
"text": "Pr\u00e6parate filios eius occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:22",
"text": "Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum: et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:23",
"text": "Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:24",
"text": "Iuravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et quo modo mente tractavi,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:25",
"text": "sic eveniet: Ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum: et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:26",
"text": "Hoc consilium, quod cogitavi super omnem terram, et h\u00e6c est manus extenta super universas gentes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:27",
"text": "Dominus enim exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? et manus eius extenta: et quis avertet eam?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:28",
"text": "In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:29",
"text": "ne l\u00e6taris Philisth\u00e6a omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui: de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:30",
"text": "Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent: et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:31",
"text": "Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisth\u00e6a omnis: ab Aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen eius."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "Isaiah 14:32",
"text": "Et quid respondebitur nunciis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15:1",
"text": "Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit: quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15:2",
"text": "Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo, et super Medaba, Moab ululavit: in cunctis capitibus eius calvitium, et omnis barba radetur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15:3",
"text": "In triviis eius accincti sunt sacco: super tecta eius, et in plateis eius omnis ululatus descendit in fletum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15:4",
"text": "Clamabit Hesebon, et Eleale, usque Iasa audita est vox eorum. super hoc expediti Moab ululabunt, anima eius ululabit sibi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15:5",
"text": "Cor meum ad Moab clamabit, vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem: per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15:6",
"text": "Aqu\u00e6 enim Nemrim desert\u00e6 erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15:7",
"text": "Secundum magnitudinem operis et visitatio eorum: ad torrentem salicum ducent eos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15:8",
"text": "Quoniam circuivit clamor terminum Moab: usque ad Gallim ululatus eius, et usque ad Puteum Elim clamor eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Isaiah 15:9",
"text": "Quia aqu\u00e6 Dibon replet\u00e6 sunt sanguine: ponam enim super Dibon additamenta: his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terr\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:1",
"text": "Emitte agnum Domine dominatorem terr\u00e6, de Petra deserti ad montem fili\u00e6 Sion."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:2",
"text": "Et erit: Sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt fili\u00e6 Moab in transcensu Arnon."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:3",
"text": "Ini consilium, coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie. absconde fugientes, et vagos ne prodas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:4",
"text": "Habitabunt apud te profugi mei: Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser: defecit qui conculcabat terram."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:5",
"text": "Et pr\u00e6parabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, iudicans et qu\u00e6rens iudicium, et velociter reddens quod iustum est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:6",
"text": "Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: superbia eius et arrogantia eius, et indignatio eius plusquam fortitudo eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:7",
"text": "Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his, qui l\u00e6tantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:8",
"text": "Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini Gentium exciderunt: flagella eius usque ad Iazer pervenerunt: erraverunt in deserto, propagines eius relict\u00e6 sunt, transierunt mare."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:9",
"text": "Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama: inebriabo de lacryma mea Hesebon, et Eleale: quoniam super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:10",
"text": "Et auferetur l\u00e6titia et exultatio de Carmelo, et in vineis non exultabit neque iubilabit. vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:11",
"text": "Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:12",
"text": "Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:13",
"text": "Hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Isaiah 16:14",
"text": "et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi anni mercenarii auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:1",
"text": "Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:2",
"text": "Derelict\u00e6 civitates Aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:3",
"text": "Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco: et reliqui\u00e6 Syri\u00e6 sicut gloria filiorum Israel erunt: dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:4",
"text": "Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:5",
"text": "Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget: et erit sicut qu\u00e6rens spicas in valle Raphaim."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:6",
"text": "Et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio ole\u00e6 duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius: dicit Dominus Deus Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:7",
"text": "In die illa inclinabitur homo ad Factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:8",
"text": "et non inclinabitur ad altaria, qu\u00e6 fecerunt manus eius: et qu\u00e6 operati sunt digiti eius non respiciet, lucos et delubra."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:9",
"text": "In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelict\u00e6 sicut aratra, et segetes qu\u00e6 derelict\u00e6 sunt a facie filiorum Israel, et eris deserta."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:10",
"text": "Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:11",
"text": "In die plantationis tu\u00e6 labrusca, et mane semen tuum florebit: ablata est messis in die hereditatis, et dolebit graviter."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:12",
"text": "V\u00e6 multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis: et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:13",
"text": "Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul: et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Isaiah 17:14",
"text": "In tempore vespere, et ecce turbatio: in matutino, et non subsistet. h\u00e6c est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Isaiah 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Isaiah 18:1",
"text": "V\u00e6 terr\u00e6 cymbalo alarum, qu\u00e6 est trans flumina \u00c6thiopi\u00e6,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Isaiah 18:2",
"text": "qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite angeli veloces ad gentem convulsam, et dilaceratam: ad populum terribilem, post quem non est alius: ad gentem expectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Isaiah 18:3",
"text": "omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tub\u00e6 audietis:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Isaiah 18:4",
"text": "quia h\u00e6c dicit Dominus ad me: Quiescam, et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Isaiah 18:5",
"text": "Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et pr\u00e6cidentur ramusculi eius falcibus: et qu\u00e6 derelicta fuerint, abscindentur, et excutientur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Isaiah 18:6",
"text": "Et relinquentur simul avibus montium, et bestiis terr\u00e6: et \u00e6state perpetua erunt super eum volucres, et omnes besti\u00e6 terr\u00e6 super illum hiemabunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Isaiah 18:7",
"text": "In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato: a populo terribili, post quem non fuit alius, a gente expectante, expectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:1",
"text": "Onus \u00c6gypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur \u00c6gyptum, et commovebuntur simulachra \u00c6gypti a facie eius, et cor \u00c6gypti tabescet in medio eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:2",
"text": "Et concurrere faciam \u00c6gyptios adversus \u00c6gyptios: et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:3",
"text": "Et dirumpetur spiritus \u00c6gypti in visceribus eius, et consilium eius pr\u00e6cipitabo: et interrogabunt simulachra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:4",
"text": "Et tradam \u00c6gyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:5",
"text": "Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur, atque siccabitur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:6",
"text": "Et deficient flumina: attenuabuntur, et siccabuntur rivi aggerum. Calamus et iuncus marcescet:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:7",
"text": "nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:8",
"text": "Et m\u0153rebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:9",
"text": "Confundentur qui operabantur linum, pectentes, et texentes subtilia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:10",
"text": "Et erunt irrigua eius flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:11",
"text": "Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens: quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:12",
"text": "Ubi nunc sunt sapientes tui? annuncient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:13",
"text": "Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos, deceperunt \u00c6gyptum, angulum populorum eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:14",
"text": "Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis: et errare fecerunt \u00c6gyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:15",
"text": "Et non erit \u00c6gypto opus, quod faciat caput et caudam incurvantem, et refrenantem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:16",
"text": "In die illa erit \u00c6gyptus quasi mulieres, et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum. quam ipse movebit super eam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:17",
"text": "Et erit Terra Iuda \u00c6gypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:18",
"text": "In die illa erunt quinque civitates in Terra \u00c6gypti, loquentes lingua Chanaan, et iurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:19",
"text": "In die illa erit altare Domini in medio Terr\u00e6 \u00c6gypti, et titulus Domini iuxta terminum eius"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:20",
"text": "erit in signum, et in testimonium Domino exercituum in Terra \u00c6gypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:21",
"text": "Et cognoscetur Dominus ab \u00c6gypto, et cognoscent \u00c6gyptii Dominum in die illa, et colent eum in hostiis et in muneribus: et vota vovebunt Domino, et solvent."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:22",
"text": "Et percutiet Dominus \u00c6gyptum plaga, et sanabit eam, et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:23",
"text": "In die illa erit via de \u00c6gypto in Assyrios, et intrabit Assyrius \u00c6gyptum, et \u00c6gyptius in Assyrios, et servient \u00c6gyptii Assur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:24",
"text": "In die illa erit Israel tertius \u00c6gyptio et Assyrio: benedictio in medio terr\u00e6,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 19,
"name": "Isaiah 19:25",
"text": "cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus \u00c6gypti, et opus manuum mearum Assyrio: hereditas autem mea Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Isaiah 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Isaiah 20:1",
"text": "In anno, quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Isaiah 20:2",
"text": "in tempore illo locutus est Dominus in manu Isai\u00e6 filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic vadens nudus, et discalceatus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Isaiah 20:3",
"text": "Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus, et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super \u00c6gyptum, et super \u00c6thiopiam,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Isaiah 20:4",
"text": "sic minabit rex Assyriorum captivitatem \u00c6gypti, et transmigrationem \u00c6thiopi\u00e6, iuvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus ad ignominiam \u00c6gypti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Isaiah 20:5",
"text": "Et timebunt, et confundentur ab \u00c6thiopia spe sua, et ab \u00c6gypto gloria sua."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Isaiah 20:6",
"text": "Et dicet habitator insul\u00e6 huius in die illa: Ecce h\u00e6c erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos? "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:1",
"text": "Onus deserti maris. Sicut turbines ab Aphrico veniunt, de deserto venit, de terra horribili."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:2",
"text": "Visio dura nunciata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende \u00c6lam, obside Mede: omnem gemitum eius cessare feci."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:3",
"text": "Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:4",
"text": "Emarcuit cor meum, tenebr\u00e6 stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:5",
"text": "Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite principes, arripite clypeum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:6",
"text": "H\u00e6c enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annunciet."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:7",
"text": "Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:8",
"text": "Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:9",
"text": "Ecce iste venit ascensor vir big\u00e6 equitum, et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:10",
"text": "Tritura mea, et filii are\u00e6 me\u00e6, qu\u00e6 audivi a Domino exercituum Deo Israel, annunciavi vobis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:11",
"text": "Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos quid de nocte? custos quid de nocte?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:12",
"text": "Dixit custos: Venit mane et nox: si qu\u00e6ritis, qu\u00e6rite: convertimini, venite."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:13",
"text": "Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:14",
"text": "Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:15",
"text": "A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis pr\u00e6lii:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:16",
"text": "quoniam h\u00e6c dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Isaiah 21:17",
"text": "Et reliqui\u00e6 numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:1",
"text": "Onus vallis visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:2",
"text": "clamoris plena, urbs frequens, civitas exultans: interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:3",
"text": "Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt: omnes, qui inventi sunt, vincti sunt pariter, procul fugerunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:4",
"text": "Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate fili\u00e6 populi mei."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:5",
"text": "Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis scrutans murum, et magnificus super montem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:6",
"text": "Et \u00c6lam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:7",
"text": "Et erunt elect\u00e6 valles tu\u00e6 plen\u00e6 quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:8",
"text": "Et revelabitur operimentum Iud\u00e6, et videbis in die illa armamentarium domus saltus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:9",
"text": "Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicat\u00e6 sunt: et congregastis aquas piscin\u00e6 inferioris,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:10",
"text": "et domos Ierusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:11",
"text": "Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscin\u00e6 veteris: et non suspexistis ad eum, qui fecerat eam, et operatorem eius de longe non vidistis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:12",
"text": "Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:13",
"text": "et ecce gaudium et l\u00e6titia, occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: Comedamus, et bibamus: cras enim moriemur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:14",
"text": "Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum. Si dimittetur iniquitas h\u00e6c vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:15",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam pr\u00e6positum templi, et dices ad eum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:16",
"text": "Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:17",
"text": "Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic sublevabit te."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:18",
"text": "Coronas cornonabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus glori\u00e6 tu\u00e6, ignominia domus Domini tui."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:19",
"text": "Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:20",
"text": "Et erit in die illa: Vocabo servum meum Eliacim filium Helci\u00e6,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:21",
"text": "et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius: et erit quasi pater habitantibus Ierusalem, et domui Iuda."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:22",
"text": "Et dabo clavem domus David super humerum eius: et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:23",
"text": "Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium glori\u00e6 domui patris eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:24",
"text": "Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Isaiah 22:25",
"text": "In die illa dicit Dominus exercituum: Auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco fideli: et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:1",
"text": "Onus Tyri. Ululate naves maris: quia vastata est domus, unde venire consueverant: de Terra Cethim revelatum est eis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:2",
"text": "Tacete qui habitatis in insula: negotiatores Sidonis transfretantes mare, repleverunt te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:3",
"text": "In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius: et facta est negotiatio gentium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:4",
"text": "Erubesce Sidon: ait enim mare: fortitudo maris dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi iuvenes, nec ad incrementum perduxi virgines."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:5",
"text": "Cum auditum fuerit in \u00c6gypto, dolebunt cum audierint de Tiro:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:6",
"text": "Transite maria, ululate qui habitatis in insula:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:7",
"text": "Numquid non vestra h\u00e6c est, qu\u00e6 gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:8",
"text": "Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius inclyti terr\u00e6?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:9",
"text": "Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis glori\u00e6, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terr\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:10",
"text": "Transi terram tuam quasi flumen filia maris, non est cingulum ultra tibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:11",
"text": "Manum suam extendit super mare, conturbavit regna: Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes eius,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:12",
"text": "et dixit: Non adiicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:13",
"text": "Ecce terra Chald\u00e6orum talis populus non fuit, Assur fundavit eam: in captivitatem traduxerunt robustos eius, suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:14",
"text": "Ululate naves maris, quia devastata est fortitudo vestra."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:15",
"text": "Et erit in die illa: In oblivione eris o Tyre septuaginta annis, sicut dies regis unius: post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:16",
"text": "Sume citharam, circui civitatem meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum ut memoria tui sit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:17",
"text": "Et erit post septuaginta annos: Visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas: et rursum fornicabitur cum universis regnis terr\u00e6 super faciem terr\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Isaiah 23:18",
"text": "Et erunt negotiationes eius, et mercedes eius sanctificat\u00e6 Domino: non condentur, neque reponentur: quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:1",
"text": "Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:2",
"text": "Et erit sicut populus, sic sacerdos: et sicut servus, sic dominus eius: sicut ancilla, sic domina eius: sicut emens, sic ille qui vendit: sicut f\u0153nerator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui repetit, sic qui debet."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:3",
"text": "Dissipatione dissipabitur terra, et direptione pr\u00e6dabitur. Dominus enim locutus est verbum hoc."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:4",
"text": "Luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terr\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:5",
"text": "Et terra infecta est ab habitatoribus suis: quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt f\u0153dus sempiternum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:6",
"text": "Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores eius: ideoque insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:7",
"text": "Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui l\u00e6tabantur corde."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:8",
"text": "Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus l\u00e6tantium, conticuit dulcedo cithar\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:9",
"text": "Cum cantico non bibent vinum: amara erit potio bibentibus illam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:10",
"text": "Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:11",
"text": "Clamor erit super vino in plateis: deserta est omnia l\u00e6titia: translatum est gaudium terr\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:12",
"text": "Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:13",
"text": "Quia h\u00e6c erunt in medio terr\u00e6, in medio populorum: quomodo si pauc\u00e6 oliv\u00e6, qu\u00e6 remanserunt, excutiantur ex olea: et racemi, cum fuerit finita vindemia."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:14",
"text": "Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:15",
"text": "Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum: in insulis maris nomen Domini Dei Israel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:16",
"text": "A finibus terr\u00e6 laudes audivimus, gloriam iusti. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, v\u00e6 mihi: pr\u00e6varicantes pr\u00e6varicati sunt, et pr\u00e6varicatione transgressorum pr\u00e6varicati sunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:17",
"text": "Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terr\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:18",
"text": "Et erit: Qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam: et qui se explicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia cataract\u00e6 de excelsis apert\u00e6 sunt, et concutientur fundamenta terr\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:19",
"text": "Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:20",
"text": "agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis: et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiiciet ut resurgat."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:21",
"text": "Et erit: In die illa visitabit Dominus super militiam c\u00e6li in excelso: et super reges terr\u00e6, qui sunt super terram."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:22",
"text": "Et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere: et post multos dies visitabuntur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "Isaiah 24:23",
"text": "Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, et in Ierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:1",
"text": "Domine Deus meus es tu, exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles, amen."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:2",
"text": "Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non \u00e6dificetur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:3",
"text": "Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:4",
"text": "Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua: spes a turbine, umbraculum ab \u00e6stu. spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:5",
"text": "Sicut \u00e6stus in siti, tumultum alienorum humiliabis: et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:6",
"text": "Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemi\u00e6, pinguium medullatorum, vindemi\u00e6 def\u00e6cat\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:7",
"text": "Et pr\u00e6cipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:8",
"text": "Pr\u00e6cipitabit mortem in sempiternum: et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:9",
"text": "Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste, expectavimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum, exultabimus, et l\u00e6tabimur in salutari eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:10",
"text": "Quia requiescet manus Domini in monte isto: et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur pale\u00e6 in plaustro."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:11",
"text": "Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum: et humiliabit gloriam eius cum allisione manuum eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Isaiah 25:12",
"text": "Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:1",
"text": "In die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda: Urbs fortitudinis nostr\u00e6 Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:2",
"text": "Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:3",
"text": "Vetus error abiit: servabis pacem: pacem, quia in te speravimus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:4",
"text": "Sperastis in Domino in s\u00e6culis \u00e6ternis, in Domino Deo forti in perpetuum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:5",
"text": "Quia incurvabit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit. Humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:6",
"text": "Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:7",
"text": "Semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:8",
"text": "Et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te: nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio anim\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:9",
"text": "Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in pr\u00e6cordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:10",
"text": "Misereamur impio, et non discet iustitiam: in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:11",
"text": "Domine exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundantur zelantes populi: et ignis hostes tuos devoret."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:12",
"text": "Domine dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:13",
"text": "Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:14",
"text": "Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:15",
"text": "Indulsisti genti Domine, indulsisti genti: numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terr\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:16",
"text": "Domine in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:17",
"text": "Sicut qu\u00e6 concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua Domine."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:18",
"text": "Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum: salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terr\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:19",
"text": "Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent: expergiscimini, et laudate qui habitatis in pulvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:20",
"text": "Vade populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "Isaiah 26:21",
"text": "Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terr\u00e6 contra eum: et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:1",
"text": "In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum, qui in mari est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:2",
"text": "In die illa vinea meri cantabit ei."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:3",
"text": "Ego Dominus, qui servo eam, repente propinabo ei: ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:4",
"text": "Indignatio non est mihi: quis dabit me spinam et veprem in pr\u00e6lio: gradiar super eam, succendam eam pariter?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:5",
"text": "An potius tenebit fortitudinem meam, faciet pacem mihi, pacem faciet mihi?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:6",
"text": "Qui ingrediuntur impetu ad Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:7",
"text": "Numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos eius, sic occisus est?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:8",
"text": "In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabis eam: meditatus est in spiritu suo duro per diem \u00e6stus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:9",
"text": "Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob: et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos, non stabunt luci et delubra."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:10",
"text": "Civitas enim munita desolata erit, speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum: ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:11",
"text": "In siccitate messes illius conterentur, mulieres venientes, et docentes eam: non est enim populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum: et qui formavit eum, non parcet ei."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:12",
"text": "Et erit: In die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem \u00c6gypti, et vos congregabimini unus et unus filii Israel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Isaiah 27:13",
"text": "Et erit: In die illa clangetur in tuba magna, et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in Terra \u00c6gypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:1",
"text": "V\u00e6 coron\u00e6 superbi\u00e6, ebriis Ephraim, et flori decidenti, glori\u00e6 exultationis eius, qui erant in vertice vallis pinguissim\u00e6, errantes a vino."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:2",
"text": "Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis: turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et emissarum super terram spatiosam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:3",
"text": "Pedibus conculcabitur corona superbi\u00e6 ebriorum Ephraim."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:4",
"text": "Et erit flos decidens glori\u00e6 exultationis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni: quod cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:5",
"text": "In die illa erit Dominus exercituum corona glori\u00e6, et sertum exultationis residuo populi sui:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:6",
"text": "et spiritus iudicii sedenti super iudicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:7",
"text": "Verum hi quoque pr\u00e6 vino nescierunt, et pr\u00e6 ebrietate erraverunt: sacerdos et propheta nescierunt pr\u00e6 ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:8",
"text": "Omnes enim mens\u00e6 replet\u00e6 sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:9",
"text": "Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:10",
"text": "Quia manda remanda, manda remanda, expecta reexpecta, expecta reexpecta, modicum ibi, modicum ibi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:11",
"text": "In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:12",
"text": "Cui dixit: H\u00e6c est requies mea, reficite lassum, et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:13",
"text": "Et erit eis verbum Domini: Manda remanda, manda remanda, expecta reexspecta, expecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi: ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:14",
"text": "Propter hoc audite verbum Domini viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:15",
"text": "Dixistis enim: Percussimus f\u0153dus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:16",
"text": "Idcirco h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum, qui crediderit, non festinet."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:17",
"text": "Et ponam in pondere iudicium, et iustitiam in mensura: et subvertet grando spem mendacii: et protectionem aqu\u00e6 inundabunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:18",
"text": "Et delebitur f\u0153dus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:19",
"text": "Quandocumque pertransierit, tollet vos: quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte, et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:20",
"text": "Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:21",
"text": "Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus: sicut in valle, qu\u00e6 est in Gabaon, irascetur: ut faciat opus suum, alienum opus eius: ut operetur opus suum, peregrinum est opus eius ab eo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:22",
"text": "Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra. consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:23",
"text": "Auribus percipite, et audite vocem meam, attendite, et audite eloquium meum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:24",
"text": "Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:25",
"text": "Nonne cum ad\u00e6quaverit faciem eius, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:26",
"text": "Et erudiet illum in iudicio: Deus suus docebit illum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:27",
"text": "Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit: sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:28",
"text": "Panis autem comminuetur: verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 28,
"name": "Isaiah 28:29",
"text": "Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret iustitiam. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:1",
"text": "V\u00e6 Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David: additus est annus ad annum: sollemnitates evolut\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:2",
"text": "Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et m\u0153rens, et erit mihi quasi Ariel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:3",
"text": "Et circumdabo quasi sph\u00e6ram in circuitu tuo, et iaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:4",
"text": "Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum: et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:5",
"text": "Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te: et sicut favilla pertransiens multitudo eorum, qui contra te pr\u00e6valuerunt:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:6",
"text": "eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terr\u00e6, et voce magna turbinis et tempestatis, et flamm\u00e6 ignis devorantis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:7",
"text": "Et erit sicut somnium visionis nocturn\u00e6 multitudo omnium Gentium, qu\u00e6 dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et pr\u00e6valuerunt adversus eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:8",
"text": "Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius: et sicut somniat sitiens, et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est: sic erit multitudo omnium Gentium, qu\u00e6 dimicaverunt contra montem Sion."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:9",
"text": "Obstupescite, et admiramini, fluctuate, et vacillate: inebriamini, et non a vino: movemini, et non ab ebrietate."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:10",
"text": "Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:11",
"text": "Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:12",
"text": "Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege: et respondebit: Nescio litteras."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:13",
"text": "Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:14",
"text": "Ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium eius abscondetur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:15",
"text": "V\u00e6 qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:16",
"text": "Perversa est h\u00e6c vestra cogitatio: quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me: et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:17",
"text": "Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in charmel, et charmel in saltum reputabitur?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:18",
"text": "Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi c\u00e6corum videbunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:19",
"text": "Et addent mites in Domino l\u00e6titiam, et pauperes homines in sancto Israel exultabunt:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:20",
"text": "quoniam defecit qui pr\u00e6valebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:21",
"text": "qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a iusto."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:22",
"text": "Propter hoc, h\u00e6c dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:23",
"text": "sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt sanctum Iacob, et Deum Israel pr\u00e6dicabunt,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "Isaiah 29:24",
"text": "et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:1",
"text": "V\u00e6 filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:2",
"text": "qui ambulatis ut descendatis in \u00c6gyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:3",
"text": "Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbr\u00e6 \u00c6gypti in ignominiam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:4",
"text": "Erant enim in Tani principes tui, et nuncii tui usque ad Hanes pervenerunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:5",
"text": "Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:6",
"text": "Onus iumentorum Austri. In terra tribulationis et angusti\u00e6 le\u00e6na, et leo ex eis, vipera et regulus volans portantes super humeros iumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum, qui eis prodesse non poterit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:7",
"text": "\u00c6gyptus enim frustra et vane auxiliabitur: ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:8",
"text": "Nunc ergo ingressus scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:9",
"text": "populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:10",
"text": "Qui dicunt videntibus: Nolite videre: et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea, qu\u00e6 recta sunt: loquimini nobis placentia, videte nobis errores."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:11",
"text": "Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:12",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit sanctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:13",
"text": "propterea erit vobis iniquitas h\u00e6c sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:14",
"text": "Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida: et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aqu\u00e6 de fovea."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:15",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus sanctus Israel: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis: in silentio, et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:16",
"text": "et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis. Et super veloces ascendemus: ideo velociores erunt, qui persequentur vos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:17",
"text": "Mille homines a facie terroris unius: et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:18",
"text": "Propterea expectat Dominus ut misereatur vestri: et ideo exaltabitur parcens vobis: quia Deus iudicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:19",
"text": "Populus enim Sion habitabit in Ierusalem: plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:20",
"text": "Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem: et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui videntes pr\u00e6ceptorem tuum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:21",
"text": "Et aures tu\u00e6 audient verbum post tergum monentis: H\u00e6c est via, ambulate in ea: et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:22",
"text": "Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruat\u00e6. Egredere, dices ei:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:23",
"text": "Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra: et panis frugum terr\u00e6 erit uberrimus, et pinguis. pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:24",
"text": "et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:25",
"text": "Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:26",
"text": "Et erit lux lun\u00e6 sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plag\u00e6 eius sanaverit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:27",
"text": "Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis ad portandum: labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:28",
"text": "Spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:29",
"text": "Canticum erit vobis sicut nox sanctificat\u00e6 sollemnitatis, et l\u00e6titia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:30",
"text": "Et auditam faciet Dominus gloriam vocis su\u00e6, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:31",
"text": "A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:32",
"text": "Et erit transitus virg\u00e6 fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis: et in bellis pr\u00e6cipuis expugnabit eos."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 30,
"name": "Isaiah 30:33",
"text": "Pr\u00e6parata est enim ab heri Topheth, a rege pr\u00e6parata, profunda, et dilatata. Nutrimenta eius, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31:1",
"text": "V\u00e6 qui descendunt in \u00c6gyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia mult\u00e6 sunt: et super equitibus, quia pr\u00e6validi nimis: et non sunt confisi super sanctum Israel, et Dominum non requisierunt."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31:2",
"text": "Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit: et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31:3",
"text": "\u00c6gyptus, homo, et non Deus: et equi eorum, caro, et non spiritus: et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui pr\u00e6statur auxilium, simulque omnes consumentur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31:4",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super pr\u00e6dam suam, et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut pr\u00e6lietur super montem Sion, et super collem eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31:5",
"text": "Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, transiens et salvans."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31:6",
"text": "Convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31:7",
"text": "In die enim illa abiiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, qu\u00e6 fecerunt vobis manus vestr\u00e6 in peccatum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31:8",
"text": "Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii: et iuvenes eius vectigales erunt:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Isaiah 31:9",
"text": "et fortitudo eius a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes eius: dixit Dominus: cuius ignis est in Sion. et caminus eius in Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:1",
"text": "Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio pr\u00e6erunt."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:2",
"text": "Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petr\u00e6 prominentis in terra deserta."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:3",
"text": "Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:4",
"text": "Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:5",
"text": "Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur maior:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:6",
"text": "stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:7",
"text": "Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper iudicium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:8",
"text": "Princeps vero ea, qu\u00e6 digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:9",
"text": "Mulieres opulent\u00e6 surgite, et audite vocem meam: fili\u00e6 confidentes percipite auribus eloquium meum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:10",
"text": "Post dies enim, et annum vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:11",
"text": "Obstupescite opulent\u00e6, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:12",
"text": "Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:13",
"text": "Super humum populi mei spin\u00e6 et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:14",
"text": "Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebr\u00e6 et palpatio fact\u00e6 sunt super speluncas usque in \u00e6ternum. Gaudium onagrorum pascua gregum,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:15",
"text": "donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in charmel, et charmel in saltum reputabitur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:16",
"text": "Et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in charmel sedebit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:17",
"text": "Et erit opus iustiti\u00e6 pax, et cultus iustiti\u00e6 silentium, et securitas usque in sempiternum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:18",
"text": "Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduci\u00e6, et in requie opulenta."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:19",
"text": "Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Isaiah 32:20",
"text": "Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:1",
"text": "V\u00e6 qui pr\u00e6daris, nonne et ipse pr\u00e6daberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaveris depr\u00e6dationem, depr\u00e6daberis: cum fatigatus desieris contemnere, contemneris."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:2",
"text": "Domine miserere nostri: te enim expectavimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:3",
"text": "A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispers\u00e6 sunt gentes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:4",
"text": "Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum foss\u00e6 plen\u00e6 fuerint de eo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:5",
"text": "Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion iudicio et iustitia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:6",
"text": "Et erit fides in temporibus tuis: diviti\u00e6 salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:7",
"text": "Ecce videntes clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:8",
"text": "Dissipat\u00e6 sunt vi\u00e6, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, proiecit civitates, non reputavit homines."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:9",
"text": "Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Basan, et Carmelus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:10",
"text": "Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:11",
"text": "Concipietis ardorem, parietis stipulam: spiritus vester ut ignis vorabit vos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:12",
"text": "Et erunt populi quasi de incendio cinis, spin\u00e6 congregat\u00e6 igni comburentur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:13",
"text": "Audite qui longe estis, qu\u00e6 fecerim, et cognoscite vicini fortitudinem meam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:14",
"text": "Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:15",
"text": "Qui ambulat in iustitiis, et loquitur veritatem, qui proiicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:16",
"text": "Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas eius: panis ei datus est, aqu\u00e6 eius fideles sunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:17",
"text": "Regem in decore suo videbunt oculi eius, cernent terram de longe."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:18",
"text": "Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:19",
"text": "Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem lingu\u00e6 eius, in quo nulla est sapientia."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:20",
"text": "Respice Sion civitatem sollemnitatis nostr\u00e6: oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem opulentam, tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit: nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:21",
"text": "quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:22",
"text": "Dominus enim iudex noster: Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:23",
"text": "Laxati sunt funiculi tui, et non pr\u00e6valebunt: sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia pr\u00e6darum multarum: claudi diripient rapinam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 33,
"name": "Isaiah 33:24",
"text": "Nec dicet vicinus: Elangui: populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:1",
"text": "Accedite Gentes, et audite, et populi attendite: audiat terra, et plenitudo eius, orbis, et omne germen eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:2",
"text": "Quia indignatio Domini super omnes Gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:3",
"text": "Interfecti eorum proiicientur, et de cadaveribus eorum ascendet f\u0153tor: tabescent montes a sanguine eorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:4",
"text": "Et tabescet omnis militia c\u00e6lorum, et complicabuntur sicut liber c\u00e6li: et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:5",
"text": "Quoniam inebriatus est in c\u00e6lo gladius meus: ecce super Idum\u00e6am descendet, et super populum interfectionis me\u00e6 ad iudicium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:6",
"text": "Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum, et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in Terra Edom."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:7",
"text": "Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus: inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:8",
"text": "quia dies ultionis Domini, annus retributionum iudicii Sion."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:9",
"text": "Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur: et erit terra eius in picem ardentem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:10",
"text": "Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius: a generatione in generationem desolabitur, in s\u00e6cula s\u00e6culorum non erit transiens per eam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:11",
"text": "Et possidebunt illam onocrotalus, et ericius: ibis, et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:12",
"text": "Nobiles eius non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes eius erunt in nihilum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:13",
"text": "Et orientur in domibus eius spin\u00e6, et urtic\u00e6, et paliurus in munitionibus eius: et erit cubile draconum, et pascua struthionum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:14",
"text": "Et occurrent d\u00e6monia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:15",
"text": "Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra eius: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:16",
"text": "Requirite diligenter in libro Domini, et legite: unum ex eis non defuit, alter alterum non qu\u00e6sivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus eius ipse congregavit ea."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "Isaiah 34:17",
"text": "Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit eam illis in mensuram: usque in \u00e6ternum possidebunt eam, in generationem et generationem habitabunt in ea. "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:1",
"text": "L\u00e6tabitur deserta et invia, et exultabit solitudo, et florebit quasi lilium."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:2",
"text": "Germinans germinabit, et exultabit l\u00e6tabunda et laudans: gloria Libani data est ei: decor Carmeli, et Saron, ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:3",
"text": "Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:4",
"text": "Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:5",
"text": "Tunc aperientur oculi c\u00e6corum, et aures surdorum patebunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:6",
"text": "Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia sciss\u00e6 sunt in deserto aqu\u00e6, et torrentes in solitudine."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:7",
"text": "Et qu\u00e6 erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et iunci."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:8",
"text": "Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus, et h\u00e6c erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:9",
"text": "Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi: et ambulabunt qui liberati fuerint."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "Isaiah 35:10",
"text": "Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude: et l\u00e6titia sempiterna super caput eorum: gaudium et l\u00e6titiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:1",
"text": "Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechi\u00e6, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas, et cepit eas."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:2",
"text": "Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aqu\u00e6ductu piscin\u00e6 superioris in via Agri fullonis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:3",
"text": "Et egressus est ad eum Eliacim filius Helci\u00e6, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:4",
"text": "Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechi\u00e6: H\u00e6c dicit rex magnus, rex Assyriorum: Qu\u00e6 est ista fiducia, qua confidis?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:5",
"text": "aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:6",
"text": "Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super \u00c6gyptum: cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam: sic Pharao rex \u00c6gypti omnibus, qui confidunt in eo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:7",
"text": "Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus: nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Iud\u00e6 et Ierusalem: Coram altari isto adorabitis?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:8",
"text": "Et nunc trade te domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te pr\u00e6bere ascensores eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:9",
"text": "Et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in \u00c6gypto, in quadrigis, et in equitibus:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:10",
"text": "et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:11",
"text": "Et dixit Eliacim, et Sobna, et Ioahe ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua: intelligimus enim: ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:12",
"text": "Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista; et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:13",
"text": "Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna Iudaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:14",
"text": "H\u00e6c dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:15",
"text": "Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:16",
"text": "Nolite audire Ezechiam: h\u00e6c enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam: et bibite unusquisque aquam cistern\u00e6 su\u00e6,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:17",
"text": "donec veniam, et tollam vos ad terram, qu\u00e6 est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:18",
"text": "Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:19",
"text": "Ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:20",
"text": "Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Ierusalem de manu mea?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:21",
"text": "Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 36,
"name": "Isaiah 36:22",
"text": "Et ingressus est Eliacim filius Helci\u00e6, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nunciaverunt ei verba Rabsacis. "
}
]
},
{
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:1",
"text": "Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:2",
"text": "Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:3",
"text": "et dixerunt ad eum: H\u00e6c dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemi\u00e6 dies h\u00e6c: quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:4",
"text": "Si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem, et exprobrandum sermonibus, quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis, qu\u00e6 repert\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:5",
"text": "Et venerunt servi regis Ezechi\u00e6 ad Isaiam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:6",
"text": "et dixit ad eos Isaias: H\u00e6c dicetis domino vestro: H\u00e6c dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, qu\u00e6 audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:7",
"text": "Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuncium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:8",
"text": "Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum pr\u00e6liantem adversus Lobnam. Audierat enim quia profectus esset de Lachis,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:9",
"text": "et audivit de Tharaca rege \u00c6thiopi\u00e6, dicentes: Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuncios ad Ezechiam, dicens:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:10",
"text": "H\u00e6c dicetis Ezechi\u00e6 regi Iud\u00e6, loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:11",
"text": "Ecce tu audisti omnia, qu\u00e6 fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt, et tu poteris liberari?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:12",
"text": "Numquid eruerunt eos dii Gentium, quos subverterunt patres mei Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thalassar?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:13",
"text": "Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:14",
"text": "Et tulit Ezechias libros de manu nunciorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:15",
"text": "Et oravit Ezechias ad Dominum, dicens:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:16",
"text": "Domine exercituum Deus Israel, qui sedes super cherubim: tu es Deus solus omnium regnorum terr\u00e6, tu fecisti c\u00e6lum et terram."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:17",
"text": "Inclina Domine aurem tuam, et audi: aperi Domine oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib, qu\u00e6 misit ad blasphemandum Deum viventem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:18",
"text": "Vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:19",
"text": "Et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis: et comminuerunt eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:20",
"text": "Et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius: et cognoscant omnia regna terr\u00e6, quia tu es Dominus solus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:21",
"text": "Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:22",
"text": "hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, et subsannavit te virgo filia Sion: post te caput movit filia Ierusalem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:23",
"text": "Cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad Sanctum Israel."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:24",
"text": "In manu servorum tuorum exprobrasti Domino: et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani: et succidam excelsa cedrorum eius, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis eius, saltum Carmeli eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:25",
"text": "Ego fodi, et bibi aquam, et exiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:26",
"text": "Numquid non audisti, qu\u00e6 olim fecerim ei? ex diebus antiquis ego plasmavi illud: et nunc adduxi: et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:27",
"text": "Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt: facti sunt sicut f\u0153num agri, et gramen pascu\u00e6, et herba tectorum, qu\u00e6 exaruit antequam maturesceret."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:28",
"text": "Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:29",
"text": "Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas: ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam, per quem venisti."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:30",
"text": "Tibi autem hoc erit signum: Comede hoc anno qu\u00e6 sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:31",
"text": "Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:32",
"text": "quia de Ierusalem exibunt reliqui\u00e6, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:33",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc, et non iaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu eius aggerem."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:34",
"text": "In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:35",
"text": "et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David servum meum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:36",
"text": "Egressus est autem Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes, cadavera mortuorum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:37",
"text": "Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et habitavit in Ninive."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 37,
"name": "Isaiah 37:38",
"text": "Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech, et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio: fugeruntque in Terram Ararat, et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo. "
}
]
},
{
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:1",
"text": "In diebus illis \u00e6grotavit Ezechias usque ad mortem: et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta, et dixit ei: H\u00e6c dicit Dominus: Dispone domui tu\u00e6, quia morieris tu, et non vives."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:2",
"text": "Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:3",
"text": "et dixit: Obsecro Domine, memento qu\u00e6so quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:4",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:5",
"text": "Vade, et dic Ezechi\u00e6: H\u00e6c dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas: ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:6",
"text": "et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:7",
"text": "Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:8",
"text": "Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:9",
"text": "Scriptura Ezechi\u00e6 regis Iuda cum \u00e6grotasset, et convaluisset de infirmitate sua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:10",
"text": "Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Qu\u00e6sivi residuum annorum meorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:11",
"text": "dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:12",
"text": "Generatio mea ablata est; et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum: Pr\u00e6cisa est velut a texente, vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:13",
"text": "Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: De mane usque ad vesperam finies me:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:14",
"text": "sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum: Domine vim patior, responde pro me."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:15",
"text": "Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anim\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:16",
"text": "Domine si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:17",
"text": "Ecce in pace amaritudo mea amarissima: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:18",
"text": "Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:19",
"text": "Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:20",
"text": "Domine salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vit\u00e6 nostr\u00e6 in domo Domini."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:21",
"text": "Et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 38,
"name": "Isaiah 38:22",
"text": "Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? "
}
]
},
{
"chapter": 39,
"name": "Isaiah 39",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 39,
"name": "Isaiah 39:1",
"text": "In tempore illo misit Merodach Baladan filius Baladan rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod \u00e6grotasset, et convaluisset."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 39,
"name": "Isaiah 39:2",
"text": "L\u00e6tatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis su\u00e6, et universa qu\u00e6 inventa sunt in thesauris eius. Non fuit verbum, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 39,
"name": "Isaiah 39:3",
"text": "Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 39,
"name": "Isaiah 39:4",
"text": "Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia, qu\u00e6 in domo mea sunt, viderunt: non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 39,
"name": "Isaiah 39:5",
"text": "Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 39,
"name": "Isaiah 39:6",
"text": "Ecce dies venient, et auferentur omnia, qu\u00e6 in domo tua sunt, et qu\u00e6 thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dicit Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 39,
"name": "Isaiah 39:7",
"text": "Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 39,
"name": "Isaiah 39:8",
"text": "Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax, et veritas in diebus meis. "
}
]
},
{
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:1",
"text": "Consolamini, consolamini popule meus, dicit Deus vester."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:2",
"text": "Loquimini ad cor Ierusalem, et advocate eam: quoniam completa est malitia eius, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:3",
"text": "Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:4",
"text": "Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:5",
"text": "Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:6",
"text": "Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro f\u0153num, et omnis gloria eius quasi flos agri."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:7",
"text": "Exiccatum est f\u0153num, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere f\u0153num est populus:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:8",
"text": "exiccatum est f\u0153num, et cecidit flos: Verbum autem Domini nostri manet in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:9",
"text": "Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Iuda: Ecce Deus vester:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:10",
"text": "ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur: ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:11",
"text": "Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, f\u0153tas ipse portabit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:12",
"text": "Quis mensus est pugillo aquas, et c\u00e6los palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terr\u00e6, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:13",
"text": "Quis adiuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:14",
"text": "Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam iustiti\u00e6, et erudivit eum scientiam, et viam prudenti\u00e6 ostendit illi?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:15",
"text": "Ecce Gentes quasi stilla situl\u00e6, et quasi momentum stater\u00e6 reputat\u00e6 sunt: ecce insul\u00e6 quasi pulvis exiguus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:16",
"text": "Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:17",
"text": "Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputat\u00e6 sunt ei."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:18",
"text": "Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:19",
"text": "Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:20",
"text": "Forte lignum, et imputribile elegit: artifex sapiens qu\u00e6rit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:21",
"text": "Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annunciatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terr\u00e6?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:22",
"text": "Qui sedet super gyrum terr\u00e6, et habitatores eius sunt quasi locust\u00e6: qui extendit velut nihilum c\u00e6los, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:23",
"text": "Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, iudices terr\u00e6 velut inane fecit:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:24",
"text": "et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:25",
"text": "Et cui assimilastis me, et ad\u00e6quastis, dicit sanctus?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:26",
"text": "Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit h\u00e6c: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat: pr\u00e6 multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque eius, neque unum reliquum fuit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:27",
"text": "Quare dicis Iacob, et loqueris Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transivit?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:28",
"text": "Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terr\u00e6: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapienti\u00e6 eius."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:29",
"text": "Qui dat lasso virtutem: et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:30",
"text": "Deficient pueri, et laborabunt, et iuvenes in infirmitate cadent."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 40,
"name": "Isaiah 40:31",
"text": "Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquil\u00e6, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. "
}
]
},
{
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:1",
"text": "Taceant ad me insul\u00e6, et Gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:2",
"text": "Quis suscitavit ab Oriente iustum, vocavit eum ut sequeretur se? dabit in conspectu eius Gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio eius, sicut stipulam vento raptam arcui eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:3",
"text": "Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus eius non apparebit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:4",
"text": "Quis h\u00e6c operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:5",
"text": "Viderunt insul\u00e6, et timuerunt, extrema terr\u00e6 obstupuerunt, appropinquaverunt, et accesserunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:6",
"text": "Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:7",
"text": "Confortavit faber \u00e6rarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est: et confortavit eum clavis, ut non moveretur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:8",
"text": "Et tu Israel serve meus, Iacob quem elegi, semen Abraham amici mei:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:9",
"text": "In quo apprehendi te ab extremis terr\u00e6, et a longinquis eius vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abieci te."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:10",
"text": "Ne timeas, quia ego tecum sum: ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera iusti mei."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:11",
"text": "Ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:12",
"text": "Qu\u00e6res eos, et non invenies, viros rebelles tuos: erunt quasi non sint: et veluti consumptio homines bellantes adversum te."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:13",
"text": "Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, ego adiuvi te."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:14",
"text": "Noli timere vermis Iacob, qui mortui estis ex Israel: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus: et redemptor tuus sanctus Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:15",
"text": "Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia: triturabis montes, et comminues: et colles quasi pulverem pones."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:16",
"text": "Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos: et tu exultabis in Domino, in sancto Israel l\u00e6taberis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:17",
"text": "Egeni, et pauperes qu\u00e6runt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:18",
"text": "Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:19",
"text": "Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum oliv\u00e6: ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:20",
"text": "Ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter quia manus Domini fecit hoc, et sanctus Israel creavit illud."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:21",
"text": "Prope facite iudicium vestrum, dicit Dominus: afferte, siquid forte habetis, dicit rex Iacob."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:22",
"text": "Accedant, et nuncient nobis qu\u00e6cumque ventura sunt: priora qu\u00e6 fuerunt nunciate: et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum, et qu\u00e6 ventura sunt indicate nobis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:23",
"text": "Annunciate qu\u00e6 ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos. bene quoque aut male, si potestis, facite: et loquamur, et videamus simul."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:24",
"text": "Ecce, vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo, quod non est: abominatio est qui elegit vos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:25",
"text": "Suscitavi ab Aquilone, et veniet ab Ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:26",
"text": "Quis annunciavit ab exordio ut sciamus: et a principio ut dicamus: Iustus es? non est neque annuncians, neque pr\u00e6dicens, neque audiens sermones vestros."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:27",
"text": "Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Ierusalem evangelistam dabo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:28",
"text": "Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 41,
"name": "Isaiah 41:29",
"text": "Ecce omnes iniusti, et vana opera eorum: ventus et inane simulachra eorum. "
}
]
},
{
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:1",
"text": "Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, iudicium Gentibus proferet."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:2",
"text": "Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox eius foris."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:3",
"text": "Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet iudicium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:4",
"text": "Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium: et legem eius insul\u00e6 expectabunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:5",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus creans c\u00e6los, et extendens eos: formans terram, et qu\u00e6 germinant ex ea: dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:6",
"text": "Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te. Et dedi te in f\u0153dus populi, in lucem Gentium:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:7",
"text": "Ut aperires oculos c\u00e6corum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:8",
"text": "Ego Dominus, hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:9",
"text": "Qu\u00e6 prima fuerunt, ecce venerunt: nova quoque ego annuncio: antequam oriantur, audita vobis faciam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:10",
"text": "Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terr\u00e6: qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insul\u00e6, et habitatores earum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:11",
"text": "Sublevetur desertum, et civitates eius: in domibus habitabit Cedar: laudate habitatores Petr\u00e6, de vertice montium clamabunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:12",
"text": "Ponent Domino gloriam, et laudem eius in insulis nunciabunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:13",
"text": "Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir pr\u00e6liator suscitabit zelum: vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:14",
"text": "Tacui semper, silui, patiens fui, sicut parturiens loquar: dissipabo, et absorbebo simul."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:15",
"text": "Desertos faciam montes, et colles, et omne gramen eorum exiccabo: et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:16",
"text": "Et ducam c\u00e6cos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam: ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta: h\u00e6c verba feci eis, et non dereliqui eos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:17",
"text": "Conversi sunt retrorsum: confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:18",
"text": "Surdi audite, et c\u00e6ci intuemini ad videndum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:19",
"text": "Quis c\u00e6cus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? quis c\u00e6cus, nisi qui venundatus est? et quis c\u00e6cus, nisi servus Domini?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:20",
"text": "Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:21",
"text": "Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:22",
"text": "Ipse autem populus direptus, et vastatus: laqueus iuvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt: facti sunt in rapinam, nec est qui eruat: in direptionem, nec est qui dicat: Redde."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:23",
"text": "Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:24",
"text": "Quis dedit in direptionem Iacob, et Israel vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare, et non audierunt legem eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 42,
"name": "Isaiah 42:25",
"text": "Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum, et combussit eum in circuitu, et non cognovit: et succendit eum, et non intellexit. "
}
]
},
{
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:1",
"text": "Et nunc h\u00e6c dicit Dominus creans te Iacob, et formans te Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:2",
"text": "Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te: cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:3",
"text": "Quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel salvator tuus, dedi propitiationem tuam \u00c6gyptum, \u00c6thopiam, et Saba pro te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:4",
"text": "Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus: ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:5",
"text": "Noli timere, quia ego tecum sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:6",
"text": "Dicam Aquiloni: Da: et Austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terr\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:7",
"text": "Et omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:8",
"text": "Educ foras populum c\u00e6cum, et oculos habentem: surdum, et aures ei sunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:9",
"text": "Omnes gentes congregat\u00e6 sunt simul, et collect\u00e6 sunt tribus: quis in vobis annunciet istud, et qu\u00e6 prima sunt audire nos faciet? dent testes eorum, iustificentur, et audiant, et dicant: Vere."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:10",
"text": "Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:11",
"text": "Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:12",
"text": "Ego annunciavi, et salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:13",
"text": "Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat: operabor, et quis avertet illud?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:14",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus redemptor vester, sanctus Israel: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chald\u00e6os in navibus suis gloriantes."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:15",
"text": "Ego Dominus sanctus vester, creans Israel rex vester."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:16",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:17",
"text": "Qui eduxit quadrigam et equum: agmen et robustum, simul obdormierunt, nec resurgent: contriti sunt quasi linum, et extincti sunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:18",
"text": "Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:19",
"text": "Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:20",
"text": "Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:21",
"text": "Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:22",
"text": "Non me invocasti Iacob, nec laborasti in me Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:23",
"text": "Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me: non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi pr\u00e6bui in thure."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:24",
"text": "Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, pr\u00e6buisti mihi laborem in iniquitatibus tuis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:25",
"text": "Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:26",
"text": "Reduc me in memoriam, et iudicemur simul: narra si quid habes ut iustificeris."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:27",
"text": "Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui pr\u00e6varicati sunt in me."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 43,
"name": "Isaiah 43:28",
"text": "Et contaminavi principes sanctos, dedi ad internecionem Iacob, et Israel in blasphemiam. "
}
]
},
{
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:1",
"text": "Et nunc audi Iacob serve meus, et Israel quem elegi:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: noli timere serve meus Iacob, et rectissime, quem elegi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:3",
"text": "Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:4",
"text": "Et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta pr\u00e6terfluentes aquas."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:5",
"text": "Iste dicet: Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Iacob, et hic scribet manu sua: Domino: et in nomine Israel assimilabitur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:6",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus rex Israel, et redemptor eius Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:7",
"text": "Quis similis mei? vocet, et annunciet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et qu\u00e6 futura sunt annuncient eis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:8",
"text": "Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annunciavi: vos estis testes mei. numquid est Deus absque me, et formator, quem ego non noverim?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:9",
"text": "Plast\u00e6 idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:10",
"text": "Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:11",
"text": "Ecce omnes participes eius confundentur: fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:12",
"text": "Faber ferrarius lima operatus est: in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis su\u00e6: esuriet et deficiet, non bibet aquam, et lassescet."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:13",
"text": "Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud: et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:14",
"text": "Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, qu\u00e6 steterat inter ligna saltus: plantavit pinum, quam pluvia nutrivit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:15",
"text": "Et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: et succendit, et coxit panes: de reliquo autem operatus est deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:16",
"text": "Medium eius combussit igni, et de medio eius carnes comedit: coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah, calefactus sum, vidi focum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:17",
"text": "Reliquum autem eius deum fecit et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:18",
"text": "Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:19",
"text": "Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes: coxi carnes et comedi, et de reliquo eius idolum faciam? ante truncum ligni procidam?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:20",
"text": "Pars eius cinis est: cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:21",
"text": "Memento horum Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu. formavi te, servus meus es tu Israel, ne obliviscaris mei."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:22",
"text": "Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:23",
"text": "Laudate c\u00e6li, quoniam misericordiam fecit Dominus: iubilate extrema terr\u00e6, resonate montes laudationem, saltus et omne lignum eius: quoniam redemit Dominus Iacob, et Israel gloriabitur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:24",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens c\u00e6los solus, stabiliens terram, et nullus mecum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:25",
"text": "Irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens. Convertens sapientes retrorsum: et scientiam eorum stultam faciens."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:26",
"text": "Suscitans verbum servi sui, et consilium nunciorum suorum complens. Qui dico Ierusalem: Habitaberis; et civitatibus Iuda: \u00c6dificabimini, et deserta eius suscitabo."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:27",
"text": "Qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 44,
"name": "Isaiah 44:28",
"text": "Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Ierusalem: \u00c6dificaberis; et templo: Fundaberis. "
}
]
},
{
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius Gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas, et port\u00e6 non claudentur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:2",
"text": "Ego ante te ibo: et gloriosos terr\u00e6 humiliabo: portas \u00e6reas conteram, et vectes ferreos confringam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:3",
"text": "Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:4",
"text": "Propter servum meum Iacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:5",
"text": "Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:6",
"text": "Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est: ego Dominus, et non est alter,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:7",
"text": "formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia h\u00e6c."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:8",
"text": "Rorate c\u00e6li desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem: et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:9",
"text": "V\u00e6 qui contradicit fictori suo, testa de samiis terr\u00e6: numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:10",
"text": "V\u00e6 qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:11",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus sanctus Israel plastes eius: Ventura interrogate me, super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:12",
"text": "Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus me\u00e6 tetenderunt c\u00e6los, et omni militi\u00e6 eorum mandavi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:13",
"text": "Ego suscitavi eum ad iustitiam, et omnes vias eius dirigam: ipse \u00e6dificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:14",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Labor \u00c6gypti, et negotiatio \u00c6thiopi\u00e6, et Sabaim viri sublimes, ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:15",
"text": "Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:16",
"text": "Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:17",
"text": "Israel salvatus est in Domino salute \u00e6terna: non confundemini, et non erubescetis usque in s\u00e6culum s\u00e6culi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:18",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus creans c\u00e6los, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam. ego Dominus, et non est alius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:19",
"text": "Non in abscondito locutus sum in loco terr\u00e6 tenebroso: non dixi semini Iacob: Frustra qu\u00e6rite me. ego Dominus loquens iustitiam, annuncians recta."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:20",
"text": "Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nescierunt qui levant lignum sculptur\u00e6 su\u00e6, et rogant Deum non salvantem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:21",
"text": "Annunciate, et venite, et consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc pr\u00e6dixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus iustus, et salvans non est pr\u00e6ter me."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:22",
"text": "Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terr\u00e6: quia ego Deus, et non est alius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:23",
"text": "In memetipso iuravi, egredietur de ore meo iustiti\u00e6 verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:24",
"text": "Ergo in Domino, dicet, me\u00e6 sunt iustiti\u00e6 et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:25",
"text": "In Domino iustificabitur, et laudabitur omne semen Israel. "
},
{
"verse": 26,
"chapter": 45,
"name": "Isaiah 45:26",
"text": ""
}
]
},
{
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:1",
"text": "Confractus est Bel, contritus est Nabo: facta sunt simulachra eorum bestiis et iumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:2",
"text": "Contabuerunt, et contrita sunt simul: non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:3",
"text": "Audite me domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:4",
"text": "Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:5",
"text": "Cui assimilastis me, et ad\u00e6quastis, et comparastis me, et fecistis similem?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:6",
"text": "Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis: conducentes aurificem, ut faciat deum: et procidunt, et adorant."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:7",
"text": "Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo: et stabit, ac de loco suo non movebitur. sed et cum clamaverint ad eum, non audiet: de tribulatione non salvabit eos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:8",
"text": "Mementote istud, et confundamini: redite pr\u00e6varicatores ad cor."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:9",
"text": "Recordamini prioris s\u00e6culi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:10",
"text": "Annuncians ab exordio novissimum, et ab initio qu\u00e6 necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:11",
"text": "Vocans ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis me\u00e6. et locutus sum, et adducam illud: creavi, et faciam illud."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:12",
"text": "Audite me duro corde, qui longe estis a iustitia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 46,
"name": "Isaiah 46:13",
"text": "Prope feci iustitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam. "
}
]
},
{
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:1",
"text": "Descende, sede in pulvere virgo filia Babylon, sede in terra: non est solium fili\u00e6 Chald\u00e6orum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:2",
"text": "Tolle molam, et mole farinam: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:3",
"text": "Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum: ultionem capiam, et non resistet mihi homo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:4",
"text": "Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius sanctus Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:5",
"text": "Sede tacens, et intra in tenebras filia Chald\u00e6orum: quia non vocaberis ultra domina regnorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:6",
"text": "Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias: super senem aggravasti iugum tuum valde."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:7",
"text": "Et dixisti: In sempiternum ero domina: non posuisti h\u00e6c super cor tuum, neque recordata es novissimi tui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:8",
"text": "Et nunc audi h\u00e6c delicata, et habitans confidenter, qu\u00e6 dicis in corde tuo: Ego sum, et non est pr\u00e6ter me amplius: non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:9",
"text": "Venient tibi duo h\u00e6c subito in die una, sterilitas et viduitas. universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:10",
"text": "Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. sapientia tua et scientia tua h\u00e6c decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et pr\u00e6ter me non est altera."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:11",
"text": "Veniet super te malum, et nescies ortum eius: et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare: veniet super te repente miseria, quam nescies."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:12",
"text": "Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:13",
"text": "Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: stent, et salvent te augures c\u00e6li, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annunciarent ventura tibi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:14",
"text": "Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos: non liberabunt animam suam de manu flamm\u00e6: non sunt prun\u00e6, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 47,
"name": "Isaiah 47:15",
"text": "Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt: non est qui salvet te. "
}
]
},
{
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:1",
"text": "Audite h\u00e6c domus Iacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Iuda existis, qui iuratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate, neque in iustitia."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:2",
"text": "De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:3",
"text": "Priora ex tunc annunciavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:4",
"text": "Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua \u00e6rea."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:5",
"text": "Pr\u00e6dixi tibi ex tunc: antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt h\u00e6c, et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:6",
"text": "Qu\u00e6 audisti, vide omnia: vos autem num annunciastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt qu\u00e6 nescis:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:7",
"text": "nunc creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:8",
"text": "Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia pr\u00e6varicans pr\u00e6varicaberis, et transgressorem ex utero vocavi te."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:9",
"text": "Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:10",
"text": "Ecce excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:11",
"text": "Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:12",
"text": "Audi me Iacob, et Israel quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:13",
"text": "Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est c\u00e6los: ego vocabo eos, et stabunt simul."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:14",
"text": "Congregamini omnes vos, et audite: quis de eis annunciavit h\u00e6c? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chald\u00e6is."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:15",
"text": "Ego ego locutus sum, et vocavi eum: adduxi eum, et directa est via eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:16",
"text": "Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:17",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:18",
"text": "Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:19",
"text": "et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius: non interisset, et non fuisset attritum nomen eius a facie mea."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:20",
"text": "Egredimini de Babylone, fugite a Chald\u00e6is, in voce exultationis annunciate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terr\u00e6. Dicite: Redemit Dominus servum suum Iacob."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:21",
"text": "Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aqu\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 48,
"name": "Isaiah 48:22",
"text": "Non est pax impiis, dicit Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:1",
"text": "Audite insul\u00e6, et attendite populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris me\u00e6 recordatus est nominis mei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:2",
"text": "Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus su\u00e6 protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:3",
"text": "Et dixit mihi: Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:4",
"text": "Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo iudicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:5",
"text": "Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum, et Israel non congregabitur: et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:6",
"text": "Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et f\u00e6ces Israel convertendas: Ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terr\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:7",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus redemptor Israel, sanctus eius, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel qui elegit te."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:8",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in f\u0153dus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:9",
"text": "ut diceres his, qui vincti sunt: Exite: et his, qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:10",
"text": "Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos \u00e6stus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:11",
"text": "Et ponam omnes montes meos in viam, et semit\u00e6 me\u00e6 exaltabuntur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:12",
"text": "Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra australi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:13",
"text": "Laudate c\u00e6li, et exulta terra, iubilate montes laudem: quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:14",
"text": "Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:15",
"text": "Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:16",
"text": "Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:17",
"text": "Venerunt structores tui: destruentes te, et dissipantes a te exibunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:18",
"text": "Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:19",
"text": "Quia deserta tua, et solitudines tu\u00e6, et terra ruin\u00e6 tu\u00e6 nunc angusta erunt pr\u00e6 habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:20",
"text": "Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tu\u00e6: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:21",
"text": "Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva: et istos quis enutrivit? ego destituta et sola: et isti ubi erant?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:22",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad Gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:23",
"text": "Et erunt reges nutritii tui, et regin\u00e6 nutrices tu\u00e6: vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui expectant eum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:24",
"text": "Numquid tolletur a forti pr\u00e6da? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:25",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui iudicaverunt te, ego iudicabo, et filios tuos ego salvabo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 49,
"name": "Isaiah 49:26",
"text": "Et cibabo hostes tuos carnibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob. "
}
]
},
{
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestr\u00e6, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:2",
"text": "Quia veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret. numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum: computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:3",
"text": "Induam c\u00e6los tenebris, et saccum ponam operimentum eorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:4",
"text": "Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est verbo: erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:5",
"text": "Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:6",
"text": "Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:7",
"text": "Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus: ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:8",
"text": "Iuxta est qui iustificat me, quis contradicet mihi? stemus simul, quis est adversarius meus? accedat ad me."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:9",
"text": "Ecce Dominus Deus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:10",
"text": "Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 50,
"name": "Isaiah 50:11",
"text": "Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis, quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. "
}
]
},
{
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:1",
"text": "Audite me qui sequimini quod iustum est, et qu\u00e6ritis Dominum: attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua pr\u00e6cisi estis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:2",
"text": "Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, qu\u00e6 peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:3",
"text": "Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius: et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et l\u00e6titia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:4",
"text": "Attendite ad me popule meus, et tribus mea me audite: quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:5",
"text": "Prope est iustus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos iudicabunt: me insul\u00e6 expectabunt, et brachium meum sustinebunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:6",
"text": "Levate in c\u00e6lum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia c\u00e6li sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut h\u00e6c interibunt: Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:7",
"text": "Audite me qui scitis iustum, populus meus lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:8",
"text": "Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea in generationes generationum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:9",
"text": "Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini: consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus s\u00e6culorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:10",
"text": "Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis: qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:11",
"text": "Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et l\u00e6titia sempiterna super capita eorum, gaudium et l\u00e6titiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:12",
"text": "Ego, ego ipse consolabor vos: quis tu ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi f\u0153num ita arescet?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:13",
"text": "Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit c\u00e6los, et fundavit terram: et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum: ubi nunc est furor tribulantis?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:14",
"text": "Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:15",
"text": "Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius: Dominus exercituum nomen meum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:16",
"text": "Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus me\u00e6 protexi te, ut plantes c\u00e6los, et fundes terram: et dicas ad Sion: Populus meus es tu."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:17",
"text": "Elevare, elevare, consurge Ierusalem, qu\u00e6 bibisti de manu Domini calicem ir\u00e6 eius: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad f\u00e6ces."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:18",
"text": "Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit: et non est qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis, quos enutrivit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:19",
"text": "Duo sunt qu\u00e6 occurrerunt tibi: quis contristabitur super te? vastitas, et contritio, et fames, et gladius, quis consolabitur te?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:20",
"text": "Filii tui proiecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:21",
"text": "Idcirco audi hoc paupercula, et ebria non a vino."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:22",
"text": "H\u00e6c dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis me\u00e6, non adiicies ut bibas illum ultra."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 51,
"name": "Isaiah 51:23",
"text": "Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt anim\u00e6 tu\u00e6: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. "
}
]
},
{
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:1",
"text": "Consurge, consurge, induere fortitudine tua Sion, induere vestimentis glori\u00e6 tu\u00e6 Ierusalem civitas sancti: quia non adiiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:2",
"text": "Excutere de pulvere, consurge; sede Ierusalem: solve vincula colli tui captiva filia Sion."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:3",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:4",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: In \u00c6gyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi: et Assur absque ulla causa calumniatus est eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:5",
"text": "Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius inique agunt, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:6",
"text": "Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:7",
"text": "Quam pulchri super montes pedes annunciantis et pr\u00e6dicantis pacem: annunciantis bonum, pr\u00e6dicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus!"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:8",
"text": "Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt: quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:9",
"text": "Gaudete, et laudate simul deserta Ierusalem: quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:10",
"text": "Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium Gentium: et videbunt omnes fines terr\u00e6 salutare Dei nostri."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:11",
"text": "Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: exite de medio eius, mundamini qui fertis vasa Domini."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:12",
"text": "Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis: pr\u00e6cedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:13",
"text": "Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:14",
"text": "Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 52,
"name": "Isaiah 52:15",
"text": "Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo, viderunt: et qui non audierunt, contemplati sunt. "
}
]
},
{
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:1",
"text": "Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:2",
"text": "Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:3",
"text": "Despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem: et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:4",
"text": "Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit: et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:5",
"text": "Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostr\u00e6 super eum, et livore eius sanati sumus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:6",
"text": "Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:7",
"text": "Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:8",
"text": "De angustia, et de iudicio sublatus est: generationem eius quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:9",
"text": "Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua: eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:10",
"text": "Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate: si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen long\u00e6vum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:11",
"text": "Pro eo quod laboravit anima eius, videbit et saturabitur: in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 53,
"name": "Isaiah 53:12",
"text": "Ideo dispertiam ei plurimos: et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. "
}
]
},
{
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:1",
"text": "Lauda sterilis qu\u00e6 non paris: decanta laudem, et hinni qu\u00e6 non pariebas: quoniam multi filii desert\u00e6 magis quam eius, qu\u00e6 habet virum, dicit Dominus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:2",
"text": "Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:3",
"text": "Ad dexteram enim, et ad l\u00e6vam penetrabis: et semen tuum Gentes hereditabit, et civitates desertas inhabitabit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:4",
"text": "Noli timere quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescenti\u00e6 tu\u00e6 oblivisceris, et opprobrii viduitatis tu\u00e6 non recordaberis amplius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:5",
"text": "Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen eius: et redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terr\u00e6 vocabitur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:6",
"text": "Quia et mulierem derelictam et m\u0153rentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus tuus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:7",
"text": "Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:8",
"text": "In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit redemptor tuus Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:9",
"text": "Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic iuravi ut non irascar tibi, et non increpem te."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:10",
"text": "Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et f\u0153dus pacis me\u00e6 non movebitur: dixit miserator tuus Dominus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:11",
"text": "Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:12",
"text": "et ponam iaspidem propugnacula tua: et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:13",
"text": "Universos filios tuos doctos a Domino: et multitudinem pacis filiis tuis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:14",
"text": "Et in iustitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis: et a pavore, quia non appropinquabit tibi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:15",
"text": "Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:16",
"text": "Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, et ego creavi interfectorem ad disperdendum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 54,
"name": "Isaiah 54:17",
"text": "Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam resistentem tibi in iudicio, iudicabis. H\u00e6c est hereditas servorum Domini, et iustitia eorum apud me, dicit Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:1",
"text": "Omnes sitientes venite ad aquas: et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:2",
"text": "Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:3",
"text": "Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:4",
"text": "Ecce testem populis dedi eum, ducem ac pr\u00e6ceptorem Gentibus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:5",
"text": "Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et Gentes, qu\u00e6 te non cognoverunt, ad te current propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel, quia glorificavit te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:6",
"text": "Qu\u00e6rite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:7",
"text": "Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum: quoniam multus est ad ignoscendum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:8",
"text": "Non enim cogitationes me\u00e6, cogitationes vestr\u00e6: neque vi\u00e6 vestr\u00e6, vi\u00e6 me\u00e6, dicit Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:9",
"text": "Quia sicut exaltantur c\u00e6li a terra, sic exaltat\u00e6 sunt vi\u00e6 me\u00e6 a viis vestris, et cogitationes me\u00e6 a cogitationibus vestris."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:10",
"text": "Et quomodo descendit imber, et nix de c\u00e6lo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:11",
"text": "Sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet qu\u00e6cumque volui, et prosperabitur in his, ad qu\u00e6 misi illud."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:12",
"text": "Quia in l\u00e6titia egrediemini, et in pace deducemini: montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 55,
"name": "Isaiah 55:13",
"text": "Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus: et erit Dominus nominatus in signum \u00e6ternum, quod non auferetur. "
}
]
},
{
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Custodite iudicium, et facite iustitiam: quia iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:2",
"text": "Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendet istud: custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:3",
"text": "Et non dicat filius adven\u00e6, qui adh\u00e6ret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo: Et non dicat Eunuchus: Ecce ego lignum aridum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:4",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint qu\u00e6 ego volui, et tenuerint f\u0153dus meum:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:5",
"text": "Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:6",
"text": "Et filios adven\u00e6, qui adh\u00e6rent Domino, ut colant eum, et diligant nomen eius, ut sint ei in servos: omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem f\u0153dus meum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:7",
"text": "Adducam eos in montem sanctum meum, et l\u00e6tificabo eos in domo orationis me\u00e6: holocausta eorum, et victim\u00e6 eorum placebunt mihi super altari meo: quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:8",
"text": "Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc congregabo ad eum congregatos eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:9",
"text": "Omnes besti\u00e6 agri venite ad devorandum, univers\u00e6 besti\u00e6 saltus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:10",
"text": "Speculatores eius c\u00e6ci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:11",
"text": "Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 56,
"name": "Isaiah 56:12",
"text": "Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate: et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius. "
}
]
},
{
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:1",
"text": "Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordi\u00e6 colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim maliti\u00e6 collectus est iustus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:2",
"text": "Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:3",
"text": "Vos autem accedite huc filii auguratricis: semen adulteri, et fornicari\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:4",
"text": "Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? numquid non vos filii scelesti, semen mendax?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:5",
"text": "qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:6",
"text": "In partibus torrentis pars tua, h\u00e6c est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. numquid super his non indignabor?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:7",
"text": "Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:8",
"text": "Et post ostium, et retro postem posuisti memoriale tuum: quia iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum: dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis f\u0153dus: dilexisti stratum eorum manu aperta."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:9",
"text": "Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:10",
"text": "In multitudine vi\u00e6 tu\u00e6 laborasti: non dixisti: Quiescam: vitam manus tu\u00e6 invenisti, propterea non rogasti."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:11",
"text": "Pro quo solicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? quia ego tacens, et quasi non videns, et mei oblita es."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:12",
"text": "Ego annunciabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:13",
"text": "Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura: Qui autem fiduciam habet mei, hereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:14",
"text": "Et dicam: Viam facite, pr\u00e6bete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:15",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Excelsus, et sublimis habitans \u00e6ternitatem: et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:16",
"text": "Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar: quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:17",
"text": "Propter iniquitatem avariti\u00e6 eius iratus sum, et percussi eum: abscondi a te faciem meam, et indignatus sum: et abiit vagus in via cordis sui."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:18",
"text": "Vias eius vidi, et sanavi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:19",
"text": "Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est, et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:20",
"text": "Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 57,
"name": "Isaiah 57:21",
"text": "Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:1",
"text": "Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:2",
"text": "Me etenim de die in diem qu\u00e6runt, et scire vias meas volunt: quasi gens, qu\u00e6 iustitiam fecerit, et iudicium Dei sui non dereliquerit: rogant me iudicia iustiti\u00e6: appropinquare Deo volunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:3",
"text": "Quare ieiunavimus, et non aspexisti: humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:4",
"text": "Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:5",
"text": "Numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud vocabis ieiunium, et diem acceptabilem Domino?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:6",
"text": "Nonne hoc est magis ieiunium, quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:7",
"text": "Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:8",
"text": "Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:9",
"text": "Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum, et loqui quod non prodest."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:10",
"text": "Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebr\u00e6 tu\u00e6 erunt sicut meridies."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:11",
"text": "Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aqu\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:12",
"text": "Et \u00e6dificabuntur in te deserta s\u00e6culorum: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis \u00e6dificator sepium, avertens semitas in quietem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:13",
"text": "Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 58,
"name": "Isaiah 58:14",
"text": "Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terr\u00e6, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim Domini locutum est. "
}
]
},
{
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:1",
"text": "Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius ut non exaudiat:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:2",
"text": "Sed iniquitates vestr\u00e6 diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:3",
"text": "Manus enim vestr\u00e6 pollut\u00e6 sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:4",
"text": "Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates: conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:5",
"text": "Ova aspidum ruperunt, et telas arane\u00e6 texuerunt: qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:6",
"text": "Tel\u00e6 eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:7",
"text": "Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:8",
"text": "Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum. semit\u00e6 eorum incurvat\u00e6 sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:9",
"text": "Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendet nos iustitia: expectavimus lucem, et ecce tenebr\u00e6: splendorem, et in tenebris ambulavimus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:10",
"text": "Palpavimus sicut c\u00e6ci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:11",
"text": "Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columb\u00e6 meditantes gememus. expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongata est a nobis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:12",
"text": "Multiplicat\u00e6 sunt enim iniquitates nostr\u00e6 coram te, et peccata nostra responderunt nobis. quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:13",
"text": "peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem: concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:14",
"text": "Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et \u00e6quitas non potuit ingredi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:15",
"text": "Et facta est veritas in oblivionem: et qui recessit a malo, pr\u00e6d\u00e6 patuit: et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:16",
"text": "et vidit quia non est vir: et aporiatus est, quia non est qui occurrat: et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:17",
"text": "Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:18",
"text": "Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis: insulis vicem reddet."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:19",
"text": "Et timebunt qui ab Occidente, nomen Domini: et qui ab ortu solis, gloriam eius: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:20",
"text": "et venerit Sion redemptor, et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dicit Dominus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 59,
"name": "Isaiah 59:21",
"text": "Hoc f\u0153dus meum cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, qu\u00e6 posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum. "
}
]
},
{
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:1",
"text": "Surge illuminare Ierusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:2",
"text": "Quia ecce tenebr\u00e6 operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:3",
"text": "Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:4",
"text": "Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: filii tui de longe venient, et fili\u00e6 tu\u00e6 de latere surgent."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:5",
"text": "Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo Gentium venerit tibi:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:6",
"text": "Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annunciantes."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:7",
"text": "Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum maiestatis me\u00e6 glorificabo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:8",
"text": "Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columb\u00e6 ad fenestras suas?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:9",
"text": "Me enim insul\u00e6 expectant, et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe: argentum eorum, et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui, et sancto Israel, quia glorificavit te."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:10",
"text": "Et \u00e6dificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi: in indignatione enim mea percussi te: et in reconciliatione mea misertus sum tui."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:11",
"text": "Et aperientur port\u00e6 tu\u00e6 iugiter: die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo Gentium, et reges earum adducantur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:12",
"text": "Gens enim et regnum, quod non servierit tibi, peribit: et Gentes solitudine vastabuntur."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:13",
"text": "Gloria Libani ad te veniet, abies et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis me\u00e6, et locum pedum meorum glorificabo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:14",
"text": "Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion sancti Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:15",
"text": "Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam s\u00e6culorum, gaudium in generationem et generationem:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:16",
"text": "et suges lac Gentium, et mamilla regum lactaberis: et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:17",
"text": "Pro \u00e6re afferam aurum, et pro ferro afferam argentum: et pro lignis \u00e6s, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et pr\u00e6positos tuos iustitiam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:18",
"text": "Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:19",
"text": "Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lun\u00e6 illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:20",
"text": "Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:21",
"text": "Populus autem tuus omnes iusti, in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis me\u00e6, opus manus me\u00e6 ad glorificandum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 60,
"name": "Isaiah 60:22",
"text": "Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam: ego Dominus in tempore eius subito faciam istud. "
}
]
},
{
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:1",
"text": "Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me: ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et pr\u00e6dicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:2",
"text": "Ut pr\u00e6dicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro: ut consolarer omnes lugentes:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:3",
"text": "ut ponerem lugentibus Sion: et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu m\u0153roris: et vocabuntur in ea fortes iustiti\u00e6, plantatio Domini ad glorificandum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:4",
"text": "Et \u00e6dificabunt deserta a s\u00e6culo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:5",
"text": "Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra: et filii peregrinorum agricol\u00e6 et vinitores vestri erunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:6",
"text": "Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini: Ministri Dei nostri, dicetur vobis: Fortitudinem Gentium comedetis, et in gloria earum superbietis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:7",
"text": "Pro confusione vestra duplici, et rubore laudabunt partem suam: propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, l\u00e6titia sempiterna erit eis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:8",
"text": "Quia ego Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocausto: et dabo opus eorum in veritate, et f\u0153dus perpetuum feriam eis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:9",
"text": "Et scient in Gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum: omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:10",
"text": "Gaudens gaudebo in Domino, et exultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis: et indumento iustiti\u00e6 circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 61,
"name": "Isaiah 61:11",
"text": "Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam, et laudem coram universis Gentibus. "
}
]
},
{
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:1",
"text": "Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:2",
"text": "Et videbunt Gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:3",
"text": "Et eris corona glori\u00e6 in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:4",
"text": "Non vocaberis ultra Derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata: sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata. quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:5",
"text": "Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:6",
"text": "Super muros tuos Ierusalem constitui custodes, tota die, et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:7",
"text": "et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Ierusalem laudem in terra."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:8",
"text": "Iuravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis su\u00e6: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:9",
"text": "Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:10",
"text": "Transite, transite per portas, pr\u00e6parate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad Populos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:11",
"text": "Ecce Dominus auditum fecit in extremis terr\u00e6, dicite fili\u00e6 Sion: Ecce Salvator tuus venit: ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 62,
"name": "Isaiah 62:12",
"text": "Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino. Tu autem vocaberis: Qu\u00e6sita civitas, et non Derelicta. "
}
]
},
{
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:1",
"text": "Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis su\u00e6. Ego, qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:2",
"text": "Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:3",
"text": "Torcular calcavi solus, et de Gentibus non est vir mecum: calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:4",
"text": "Dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis me\u00e6 venit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:5",
"text": "Circumspexi, et non erat auxiliator: qu\u00e6sivi et non fuit qui adiuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:6",
"text": "Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:7",
"text": "Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus, qu\u00e6 reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, qu\u00e6 largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:8",
"text": "Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes: et factus est eis salvator."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:9",
"text": "In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei eius salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus s\u00e6culi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:10",
"text": "Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum sancti eius: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:11",
"text": "Et recordatus est dierum s\u00e6culi Moysi, et populi sui: Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? ubi est qui posuit in medio eius spiritum sancti sui?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:12",
"text": "Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio maiestatis su\u00e6, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:13",
"text": "Qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:14",
"text": "Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor eius fuit: sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen glori\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:15",
"text": "Attende de c\u00e6lo, et vide de habitaculo sancto tuo, et glori\u00e6 tu\u00e6: ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum? super me continuerunt se."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:16",
"text": "Tu enim pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos: tu Domine pater noster, redemptor noster, a s\u00e6culo nomen tuum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:17",
"text": "Quare errare nos fecisti Domine de viis tuis: indurasti cor nostrum ne timeremus te? convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tu\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:18",
"text": "Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 63,
"name": "Isaiah 63:19",
"text": "Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. "
}
]
},
{
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:1",
"text": "Utinam dirumperes c\u00e6los, et descenderes: a facie tua montes defluerent."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:2",
"text": "Sicut exustio ignis tabescerent, aqu\u00e6 arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis: a facie tua gentes turbarentur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:3",
"text": "Cum feceris mirabilia, non sustinebimus: descendisti, et a facie tua montes defluxerunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:4",
"text": "A s\u00e6culo non audierunt, neque auribus perceperunt: oculus non vidit, Deus absque te, qu\u00e6 pr\u00e6parasti expectantibus te."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:5",
"text": "Occurristi l\u00e6tanti, et facienti iustitiam: in viis tuis recordabuntur tui: ecce tu iratus es, et peccavimus: in ipsis fuimus semper, et salvabimur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:6",
"text": "Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruat\u00e6 univers\u00e6 iustiti\u00e6 nostr\u00e6: et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostr\u00e6 quasi ventus abstulerunt nos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:7",
"text": "Non est qui invocet nomen tuum: qui consurgat, et teneat te: abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostr\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:8",
"text": "Et nunc Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:9",
"text": "Ne irascaris Domine satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostr\u00e6: ecce respice, populus tuus omnes nos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:10",
"text": "Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:11",
"text": "Domus sanctificationis nostr\u00e6, et glori\u00e6 nostr\u00e6, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 64,
"name": "Isaiah 64:12",
"text": "Numquid super his continebis te Domine, tacebis, et affliges nos vehementer? "
}
]
},
{
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:1",
"text": "Qu\u00e6sierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non qu\u00e6sierunt me. dixi: Ecce ego, ecce ego ad Gentem, qu\u00e6 non invocabat nomen meum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:2",
"text": "Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:3",
"text": "Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:4",
"text": "qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt: qui comedunt carnem suillam, et ius profanum in vasis eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:5",
"text": "Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es: isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:6",
"text": "Ecce scriptum est coram me: non tacebo, sed reddam et retribuam in sinum eorum"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:7",
"text": "iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinu eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:8",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:9",
"text": "Et educam de Iacob semen, et de Iuda possidentem montes meos: et hereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:10",
"text": "Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:11",
"text": "Et vos, qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis Fortun\u00e6 mensam, et libatis super eam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:12",
"text": "Numerabo vos in gladio, et omnes in c\u00e6de corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis: locutus sum, et non audistis: et faciebatis malum in oculis meis, et qu\u00e6 nolui, elegistis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:13",
"text": "Propter hoc h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis: ecce servi mei bibent, et vos sitietis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:14",
"text": "Ecce servi mei l\u00e6tabuntur, et vos confundemini: Ecce servi mei laudabunt pr\u00e6 exultatione cordis, et vos clamabitis pr\u00e6 dolore cordis, et pr\u00e6 contritione spiritus ululabitis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:15",
"text": "Et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:16",
"text": "In quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen: et qui iurat in terra, iurabit in Deo amen: quia oblivioni tradit\u00e6 sunt angusti\u00e6 priores, et quia abscondit\u00e6 sunt ab oculis meis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:17",
"text": "Ecce enim ego creo c\u00e6los novos, et terram novam: et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:18",
"text": "Sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his, qu\u00e6 ego creo: quia ecce ego creo Ierusalem exultationem, et populum eius gaudium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:19",
"text": "Et exultabo in Ierusalem, et gaudebo in populo meo: et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:20",
"text": "Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos: quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:21",
"text": "Et \u00e6dificabunt domos, et habitabunt: et plantabunt vineas, et comedent fructus earum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:22",
"text": "Non \u00e6dificabunt, et alius habitabit: non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni, erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:23",
"text": "electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:24",
"text": "Eritque antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis loquentibus, ego audiam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 65,
"name": "Isaiah 65:25",
"text": "Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas: et serpenti pulvis panis eius: non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: C\u00e6lum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum: qu\u00e6 est ista Domus, quam \u00e6dificabitis mihi? et quis est iste locus quietis me\u00e6?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:2",
"text": "Omnia h\u00e6c manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:3",
"text": "Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem: qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. H\u00e6c omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:4",
"text": "Unde et ego eligam illusiones eorum: et qu\u00e6 timebant, adducam eis: quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis, et qu\u00e6 nolui elegerunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:5",
"text": "Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius: dixerunt fratres vestri odientes vos, et abiicientes propter nomen meum: glorificetur Dominus, et videbimus in l\u00e6titia vestra: ipsi autem confundentur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:6",
"text": "Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:7",
"text": "Antequam parturiret peperit: antequam veniret partus eius, peperit masculum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:8",
"text": "Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una? aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:9",
"text": "Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:10",
"text": "L\u00e6tamini cum Ierusalem, et exultate in ea, omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:11",
"text": "ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis eius: ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:12",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:13",
"text": "Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:14",
"text": "Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et cognoscetur manus Domini servis eius, et indignabitur inimicis suis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:15",
"text": "Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrig\u00e6 eius: reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:16",
"text": "quia in igne Dominus diiudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:17",
"text": "qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post ianuam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:18",
"text": "Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum: venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:19",
"text": "Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad Gentes in mare, in Africam, et Lydiam tendentes sagittam: in Italiam et Gr\u00e6ciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annunciabunt gloriam meam Gentibus,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:20",
"text": "et adducent omnes fratres vestros de cunctis Gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:21",
"text": "Et assumam ex eis in sacerdotes, et levitas, dicit Dominus:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:22",
"text": "Quia sicut c\u00e6li novi, et terra nova, qu\u00e6 ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:23",
"text": "Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 66,
"name": "Isaiah 66:24",
"text": "Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui pr\u00e6varicati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Jeremiah",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:1",
"text": "Verba Ieremi\u00e6 filii Helci\u00e6, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in Terra Beniamin."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:2",
"text": "Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosi\u00e6 filii Amon regis Iuda, in tertiodecimo anno regni eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:3",
"text": "Et factum est in diebus Ioakim filii Iosi\u00e6 regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeci\u00e6 filii Iosi\u00e6 regis Iuda, usque ad transmigrationem Ierusalem, in mense quinto."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:4",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:5",
"text": "Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:6",
"text": "Et dixi, A a a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:7",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia, qu\u00e6 mittam te, ibis: et universa, qu\u00e6cumque mandavero tibi, loqueris."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:8",
"text": "Ne timeas a facie eorum: quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:9",
"text": "Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:10",
"text": "ecce constitui te hodie super Gentes, et super regna ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et \u00e6difices, et plantes."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:11",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides Ieremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:12",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:13",
"text": "Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem eius a facie Aquilonis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:14",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terr\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:15",
"text": "quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros eius in circuitu, et super universas urbes Iuda."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:16",
"text": "Et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:17",
"text": "Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi. Ne formides a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:18",
"text": "Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum \u00e6reum, super omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo terr\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Jeremiah 1:19",
"text": "Et bellabunt adversum te, et non pr\u00e6valebunt: quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:2",
"text": "Vade, et clama in auribus Ierusalem, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tu\u00e6, quando secuta es me in deserto, in terra, qu\u00e6 non seminatur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:3",
"text": "Sanctus Israel Domino, primiti\u00e6 frugum eius: omnes, qui devorant eum, delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:4",
"text": "Audite verbum Domini domus Iacob, et omnes cognationes domus Israel:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:5",
"text": "h\u00e6c dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:6",
"text": "Et non dixerunt: Ubi est Dominus, qui ascendere nos fecit de Terra \u00c6gypti: qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram, in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:7",
"text": "Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius, et optima illius: et ingressi contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis in abominationem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:8",
"text": "Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores pr\u00e6varicati sunt in me: et prophet\u00e6 prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:9",
"text": "Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:10",
"text": "Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate vehementer: et videte si factum est huiuscemodi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:11",
"text": "Si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:12",
"text": "Obstupescite c\u00e6li super hoc, et port\u00e6 eius desolamini vehementer, dicit Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:13",
"text": "Duo enim mala fecit populus meus: Me dereliquerunt fontem aqu\u00e6 viv\u00e6, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:14",
"text": "Numquid servus est Israel, aut vernaculus? quare ergo factus est in pr\u00e6dam?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:15",
"text": "Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam, posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exust\u00e6 sunt, et non est qui habitet in eis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:16",
"text": "Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:17",
"text": "Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:18",
"text": "Et nunc quid tibi vis in via \u00c6gypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:19",
"text": "Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito, et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:20",
"text": "A s\u00e6culo confregisti iugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:21",
"text": "Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum vinea aliena?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:22",
"text": "Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:23",
"text": "Quomodo dicis: Non sum polluta, post Baalim non ambulavi? vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:24",
"text": "Onager assuetus in solitudine, in desiderio anim\u00e6 su\u00e6 attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes, qui qu\u00e6runt eam, non deficient: in menstruis eius invenient eam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:25",
"text": "Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi, nequaquam faciam: adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:26",
"text": "Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophet\u00e6 eorum,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:27",
"text": "dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. verterunt ad me tergum, et non faciem, et in tempore afflictionis su\u00e6 dicent: Surge, et libera nos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:28",
"text": "Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore afflictionis tu\u00e6: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:29",
"text": "Quid vultis mecum iudicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit Dominus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:30",
"text": "Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt: devoravit gladius vester prophetas vestros, quasi leo vastator"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:31",
"text": "generatio vestra. Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad te?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:32",
"text": "Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasci\u00e6 pectoralis su\u00e6? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:33",
"text": "Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad qu\u00e6rendam dilectionem, qu\u00e6 insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:34",
"text": "et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus, qu\u00e6 supra memoravi."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:35",
"text": "Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum: et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:36",
"text": "Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et ab \u00c6gypto confunderis, sicut confusa es ab Assur."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 2,
"name": "Jeremiah 2:37",
"text": "Nam et ab ista egredieris, et manus tu\u00e6 erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:1",
"text": "Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum: numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta, et contaminata erit mulier illa? tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:2",
"text": "Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis: in viis sedebas, expectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:3",
"text": "Quam ob rem prohibit\u00e6 sunt still\u00e6 pluviarum, et serotinus imber non fuit: frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:4",
"text": "Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis me\u00e6 tu es:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:5",
"text": "Numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:6",
"text": "Et dixit Dominus ad me in diebus Iosi\u00e6 regis: Numquid vidisti qu\u00e6 fecerit aversatrix Israel? abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:7",
"text": "Et dixi, cum fecisset h\u00e6c omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit pr\u00e6varicatrix soror eius Iuda,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:8",
"text": "quia pro eo, quod m\u0153chata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit pr\u00e6varicatrix Iuda soror eius, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:9",
"text": "Et facilitate fornicationis su\u00e6 contaminavit terram, et m\u0153chata est cum lapide et ligno."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:10",
"text": "Et in omnibus his non est reversa ad me pr\u00e6varicatrix soror eius Iuda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:11",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Iustificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione pr\u00e6varicatricis Iud\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:12",
"text": "Vade, et clama sermones istos contra Aquilonem, et dices: Revertere aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis: quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:13",
"text": "Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum pr\u00e6varicata es: et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:14",
"text": "Convertimini filii revertentes, dicit Dominus: quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:15",
"text": "Et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:16",
"text": "Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus: non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius: nec visitabitur, nec fiet ultra."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:17",
"text": "In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes Gentes in nomine Domini in Ierusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:18",
"text": "In diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israel, et venient simul de terra Aquilonis ad terram, quam dedi patribus vestris."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:19",
"text": "Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem pr\u00e6claram exercituum Gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:20",
"text": "Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:21",
"text": "Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel: quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:22",
"text": "Convertimini filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:23",
"text": "Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israel."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:24",
"text": "Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra, greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Jeremiah 3:25",
"text": "Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:1",
"text": "Si reverteris Israel, ait Dominus, ad me convertere: si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:2",
"text": "Et iurabis: Vivit Dominus in veritate, et in iudicio, et in iustitia: et benedicent eum Gentes, ipsumque laudabunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:3",
"text": "H\u00e6c enim dicit Dominus viro Iuda, et Ierusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:4",
"text": "circumcidimini Domino, et auferte pr\u00e6putia cordium vestrorum viri Iuda, et habitatores Ierusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:5",
"text": "Annunciate in Iuda, et in Ierusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra: clamate fortiter, et dicite: congregamini, et ingrediamur civitates munitas,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:6",
"text": "levate signum in Sion. Confortamini, nolite stare, quia malum ego adduco ab Aquilone, et contritionem magnam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:7",
"text": "Ascendit leo de cubili suo, et pr\u00e6do Gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tu\u00e6 vastabuntur, remanentes absque habitatore."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:8",
"text": "Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a nobis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:9",
"text": "Et erit in die illa, dicit Dominus: Peribit cor regis, et cor principum: et obstupescent sacerdotes, et prophet\u00e6 consternabuntur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:10",
"text": "Et dixi: Heu, heu, heu Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Ierusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:11",
"text": "In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: Ventus urens in viis, qu\u00e6 sunt in deserto vi\u00e6 fili\u00e6 populi mei, non ad ventilandum, et ad purgandum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:12",
"text": "Spiritus plenus ex his veniet mihi: et nunc ego loquar iudicia mea cum eis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:13",
"text": "Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius: velociores aquilis equi illius: v\u00e6 nobis quoniam vastati sumus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:14",
"text": "Lava a malitia cor tuum Ierusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxi\u00e6?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:15",
"text": "Vox enim annunciantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:16",
"text": "Dicite gentibus: Ecce auditum est in Ierusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Iuda vocem suam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:17",
"text": "Quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro: quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:18",
"text": "Vi\u00e6 tu\u00e6, et cogitationes tu\u00e6 fecerunt h\u00e6c tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:19",
"text": "Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me: non tacebo, quoniam vocem buccin\u00e6 audivit anima mea, clamorem pr\u00e6lii."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:20",
"text": "Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles me\u00e6."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:21",
"text": "Usquequo videbo fugientem, audiam vocem buccin\u00e6?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:22",
"text": "Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt, et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:23",
"text": "Aspexi terram, et ecce vacua erat, et nihili: et c\u00e6los, et non erat lux in eis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:24",
"text": "Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:25",
"text": "Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile c\u00e6li recessit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:26",
"text": "Aspexi, et ecce Carmelus desertus: et omnes urbes eius destruct\u00e6 sunt a facie Domini, et a facie ir\u00e6 furoris eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:27",
"text": "H\u00e6c enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:28",
"text": "Lugebit terra, et m\u0153rebunt c\u00e6li desuper: eo quod locutus sum, cogitavi, et non p\u0153nituit me, nec aversus sum ab eo."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:29",
"text": "A voce equitis, et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: univers\u00e6 urbes derelict\u00e6 sunt, et non habitat in eis homo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:30",
"text": "Tu autem vastata quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui, animam tuam qu\u00e6rent."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "Jeremiah 4:31",
"text": "Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerper\u00e6: Vox fili\u00e6 Sion intermorientis, expandentisque manus suas: v\u00e6 mihi, quia defecit anima mea propter interfectos. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:1",
"text": "Circuite vias Ierusalem, et aspicite, et considerate, et qu\u00e6rite in plateis eius, an inveniatis virum facientem iudicium, et qu\u00e6rentem fidem: et propitius ero ei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:2",
"text": "Quod si etiam Vivit Dominus, dixerint: et hoc falso iurabunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:3",
"text": "Domine oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:4",
"text": "Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, iudicium Dei sui."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:5",
"text": "Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, iudicium Dei sui. et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:6",
"text": "Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur: quia multiplicat\u00e6 sunt pr\u00e6varicationes eorum, confortat\u00e6 sunt aversiones eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:7",
"text": "Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et iurant in his, qui non sunt dii: saturavi eos, et m\u0153chati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:8",
"text": "Equi amatores, et emissarii facti sunt: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:9",
"text": "Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? et in gente tali non ulciscetur anima mea?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:10",
"text": "Ascendite muros eius, et dissipate, consummationem autem nolite facere: auferte propagines eius, quia non sunt Domini."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:11",
"text": "Pr\u00e6varicatione enim pr\u00e6varicata est in me domus Israel, et domus Iuda, ait Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:12",
"text": "Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:13",
"text": "Prophet\u00e6 fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: h\u00e6c ergo evenient illis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:14",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud: ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:15",
"text": "Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israel, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:16",
"text": "Pharetra eius quasi sepulchrum patens, universi fortes."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:17",
"text": "Et comedet segetes tuas, et panem tuum: devorabit filios tuos, et filias tuas: comedet gregem tuum, et armenta tua: comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:18",
"text": "Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:19",
"text": "Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster h\u00e6c omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:20",
"text": "Annunciate hoc domui Iacob, et auditum facite in Iuda, dicentes:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:21",
"text": "Audi popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos non videtis: et aures, et non auditis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:22",
"text": "Me ergo non timebitis, ait Dominus: et a facie mea non dolebitis? Qui posui arenam terminum mari, pr\u00e6ceptum sempiternum, quod non pr\u00e6teribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:23",
"text": "populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, recesserunt et abierunt."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:24",
"text": "Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo: plenitudinem annu\u00e6 messis custodientem nobis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:25",
"text": "Iniquitates vestr\u00e6 declinaverunt h\u00e6c: et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:26",
"text": "Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes, et pedicas ad capiendos viros."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:27",
"text": "Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plen\u00e6 dolo: ideo magnificati sunt et ditati."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:28",
"text": "Incrassati sunt et impinguati: et pr\u00e6terierunt sermones meos pessime. Causam vidu\u00e6 non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et iudicium pauperum non iudicaverunt."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:29",
"text": "Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:30",
"text": "Stupor et mirabilia facta sunt in terra:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 5,
"name": "Jeremiah 5:31",
"text": "prophet\u00e6 prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo eius? "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:1",
"text": "Confortamini filii Beniamin in medio Ierusalem, et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum: quia malum visum est ab Aquilone, et contritio magna."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:2",
"text": "Specios\u00e6 et delicat\u00e6 assimilavi filiam Sion."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:3",
"text": "Ad eam venient pastores, et greges eorum: fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:4",
"text": "Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: v\u00e6 nobis, quia declinavit dies, quia longiores fact\u00e6 sunt umbr\u00e6 vesperi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:5",
"text": "Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:6",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum: C\u00e6dite lignum eius, et fundite circa Ierusalem aggerem: h\u00e6c est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:7",
"text": "Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam: iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:8",
"text": "Erudire Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:9",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel: converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:10",
"text": "Cui loquar? et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcis\u00e6 aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium: et non suscipient illud."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:11",
"text": "Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens: effunde super parvulum foris, et super consilium iuvenum simul: vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:12",
"text": "Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter: quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:13",
"text": "A minore quippe usque ad maiorem omnes avariti\u00e6 student: et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:14",
"text": "Et curabant contritionem fili\u00e6 populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax: et non erat pax."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:15",
"text": "Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis su\u00e6 corruent, dicit Dominus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:16",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, qu\u00e6 sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:17",
"text": "Et constitui super vos speculatores. Audite vocem tub\u00e6. Et dixerunt: Non audiemus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:18",
"text": "Ideo audite Gentes, et cognosce congregatio, quanta ego faciam eis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:19",
"text": "Audi terra: Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eius: quia verba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:20",
"text": "Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? holocautomata vestra non sunt accepta, et victim\u00e6 vestr\u00e6 non placuerunt mihi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:21",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas, et ruent in eis patres et filii simul, vicinus, et proximus peribunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:22",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Ecce populus venit de terra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terr\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:23",
"text": "Sagittam et scutum arripiet: crudelis est, et non miserebitur. vox eius quasi mare sonabit: et super equos ascendent, pr\u00e6parati quasi vir ad pr\u00e6lium, adversum te filia Sion."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:24",
"text": "Audivimus famam eius, dissolut\u00e6 sunt manus nostr\u00e6: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:25",
"text": "Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis: quoniam gladius inimici pavor in circuitu."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:26",
"text": "Filia populi mei accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:27",
"text": "Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:28",
"text": "Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, \u00e6s et ferrum: universi corrupta sunt."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:29",
"text": "Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: maliti\u00e6 enim eorum non sunt consumpt\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "Jeremiah 6:30",
"text": "Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:1",
"text": "Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:2",
"text": "Sta in porta domus Domini, et pr\u00e6dica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:3",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bonas facite vias vestras, et studia vestra: et habitabo vobiscum in loco isto."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:4",
"text": "Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:5",
"text": "Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra: si feceritis iudicium inter virum et proximum eius,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:6",
"text": "adven\u00e6, et pupillo, et vidu\u00e6 non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:7",
"text": "habitabo vobiscum in loco isto: in terra, quam dedi patribus vestris a s\u00e6culo et usque in s\u00e6culum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:8",
"text": "Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:9",
"text": "furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:10",
"text": "Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:11",
"text": "Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:12",
"text": "Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio: et videte qu\u00e6 fecerim ei propter malitiam populi mei Israel:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:13",
"text": "et nunc, quia fecistis omnia opera h\u00e6c, dicit Dominus: et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:14",
"text": "Faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam: et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:15",
"text": "Et proiiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:16",
"text": "Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi: quia non exaudiam te."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:17",
"text": "Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:18",
"text": "Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas regin\u00e6 c\u00e6li, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:19",
"text": "Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus? nonne semetipsos in confusionem vultus sui?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:20",
"text": "Ideo h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce furor meus, et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super iumenta, et super lignum regionis, et super fruges terr\u00e6, et succendetur, et non extinguetur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:21",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:22",
"text": "Quia non sum locutus cum patribus vestris, et non pr\u00e6cepi eis in die, qua eduxi eos de Terra \u00c6gypti, de verbo holocautomatum, et victimarum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:23",
"text": "Sed hoc verbum pr\u00e6cepi eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus: et ambulate in omni via, quam mandavi vobis, ut bene sit vobis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:24",
"text": "Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus, et in pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non in ante,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:25",
"text": "a die qua egressi sunt patres eorum de terra \u00c6gypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:26",
"text": "Et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam: et peius operati sunt, quam patres eorum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:27",
"text": "Et loqueris ad eos omnia verba h\u00e6c, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:28",
"text": "Et dices ad eos: H\u00e6c est gens, qu\u00e6 non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam: periit fides, et ablata est de ore eorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:29",
"text": "Tonde capillum tuum, et proiice, et sume in directum planctum: quia proiecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:30",
"text": "quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:31",
"text": "et \u00e6dificaverunt excelsa Topheth, qu\u00e6 est in valle filii Ennom: ut incenderent filios suos, et filias suas igni: qu\u00e6 non pr\u00e6cepi, nec cogitavi in corde meo."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:32",
"text": "Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius, Topheth, et Vallis filii Ennom: sed Vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:33",
"text": "Et erit morticinum populi huius in cibos volucribus c\u00e6li, et bestiis terr\u00e6, et non erit qui abigat."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 7,
"name": "Jeremiah 7:34",
"text": "Et quiescere faciam de urbibus Iuda, et de plateis Ierusalem vocem gaudii, et vocem l\u00e6titi\u00e6, vocem sponsi, et vocem spons\u00e6: in desolationem enim erit terra. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:1",
"text": "In illo tempore, ait Dominus: Eiicient ossa regum Iuda, et ossa principum eius, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum, qui habitaverunt Ierusalem, de sepulchris suis:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:2",
"text": "et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam c\u00e6li, qu\u00e6 dilexerunt, et quibus servierunt, et post qu\u00e6 ambulaverunt, et qu\u00e6 qu\u00e6sierunt, et adoraverunt: non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terr\u00e6 erunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:3",
"text": "Et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, qu\u00e6 derelicta sunt, ad qu\u00e6 eieci eos, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:4",
"text": "Et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus: Numquid qui cadit, non resurget? et qui aversus est, non revertetur?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:5",
"text": "Quare ergo aversus est populus iste in Ierusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:6",
"text": "Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat p\u0153nitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:7",
"text": "Milvus in c\u00e6lo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit iudicium Domini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:8",
"text": "Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax Scribarum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:9",
"text": "Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt: verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:10",
"text": "Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum heredibus: quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:11",
"text": "Et sanabant contritionem fili\u00e6 populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax: cum non esset pax."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:12",
"text": "Confusi sunt quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt: idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis su\u00e6 corruent, dicit Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:13",
"text": "Congregans congregabo eos, ait Dominus: non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit: et dedi eis qu\u00e6 pr\u00e6tergressa sunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:14",
"text": "Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:15",
"text": "Expectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medel\u00e6, et ecce formido."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:16",
"text": "A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra. et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem eius: urbem et habitatores eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:17",
"text": "Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:18",
"text": "dolor meus super dolorem, in me cor meum m\u0153rens."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:19",
"text": "Ecce vox clamoris fili\u00e6 populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion, aut rex eius non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:20",
"text": "Transiit messis, finita est \u00e6stas, et nos salvati non sumus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:21",
"text": "Super contritione fili\u00e6 populi mei contritus sum, et contristatus, stupor obtinuit me."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Jeremiah 8:22",
"text": "Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix fili\u00e6 populi mei? "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:1",
"text": "Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte interfectos fili\u00e6 populi mei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:2",
"text": "Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, c\u0153tus pr\u00e6varicatorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:3",
"text": "Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:4",
"text": "Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:5",
"text": "Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent, laboraverunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:6",
"text": "Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:7",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie fili\u00e6 populi mei?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:8",
"text": "Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est: in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:9",
"text": "Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:10",
"text": "Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum: quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens: et non audierunt vocem possidentis: a volucre c\u00e6li usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:11",
"text": "Et dabo Ierusalem in acervos aren\u00e6, et cubilia draconum: et civitates Iuda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:12",
"text": "Quis est vir sapiens, qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat ut annunciet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:13",
"text": "Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:14",
"text": "et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim: quod didicerunt a patribus suis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:15",
"text": "Idcirco h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:16",
"text": "Et dispergam eos in Gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum: et mittam post eos gladium, donec consumantur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:17",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Contemplamini, et vocate lamentatrices et veniant: et ad eas, qu\u00e6 sapientes sunt, mittite, et properent:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:18",
"text": "festinent, et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrymas, et palpebr\u00e6 nostr\u00e6 defluant aquis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:19",
"text": "Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus et confusi vehementer? quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:20",
"text": "Audite ergo mulieres verbum Domini: et assumant aures vestr\u00e6 sermonem oris eius: et docete filias vestras lamentum: et unaqu\u00e6que proximam suam planctum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:21",
"text": "quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de plateis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:22",
"text": "Loquere: H\u00e6c dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi f\u0153num post tergum metentis, et non est qui colligat."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:23",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:24",
"text": "sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam, et iudicium, et iustitiam in terra: h\u00e6c enim placent mihi, ait Dominus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:25",
"text": "Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et visitabo super omnem, qui circumcisum habet pr\u00e6putium,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Jeremiah 9:26",
"text": "super \u00c6gyptum, et super Iuda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent pr\u00e6putium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:1",
"text": "Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos domus Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Iuxta vias Gentium nolite discere: et a signis c\u00e6li nolite metuere, qu\u00e6 timent Gentes:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:3",
"text": "quia leges populorum van\u00e6 sunt: quia lignum de saltu pr\u00e6cidit opus manus artificis in ascia."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:4",
"text": "Argento, et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:5",
"text": "In similitudinem palm\u00e6 fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:6",
"text": "Non est similis tui Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:7",
"text": "Quis non timebit te o rex Gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes Gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:8",
"text": "Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:9",
"text": "Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis, et manus \u00e6rarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum. opus artificum universa h\u00e6c."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:10",
"text": "Dominus autem Deus verus est: ipse Deus vivens, et rex sempiternus. ab indignatione eius commovebitur terra: et non sustinebunt Gentes comminationem eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:11",
"text": "Sic ergo dicetis eis: Dii, qui c\u00e6los et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his, qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:12",
"text": "Qui facit terram in fortitudine sua, pr\u00e6parat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit c\u00e6los."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:13",
"text": "Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in c\u00e6lo, et elevat nebulas ab extremitatibus terr\u00e6: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:14",
"text": "Stultus factus est omnis homo a scientia, confusus est artifex omnis in sculptili: quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:15",
"text": "Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis su\u00e6 peribunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:16",
"text": "Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est: et Israel virga hereditatis eius: Dominus exercituum nomen illi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:17",
"text": "Congrega de terra confusionem tuam, qu\u00e6 habitas in obsidione:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:18",
"text": "quia h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego longe proiiciam habitatores terr\u00e6 in hac vice: et tribulabo eos ita ut inveniantur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:19",
"text": "V\u00e6 mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane h\u00e6c infirmitas mea est, et portabo illam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:20",
"text": "Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt, filii mei exierunt a me, et non subsistunt: non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:21",
"text": "Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non qu\u00e6sierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:22",
"text": "Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra Aquilonis: ut ponat civitates Iuda solitudinem, et habitaculum draconum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:23",
"text": "Scio Domine quia non est hominis via eius: nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:24",
"text": "Corripe me Domine, verumtamen in iudicio: et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Jeremiah 10:25",
"text": "Effunde indignationem tuam super Gentes, qu\u00e6 non cognoverunt te, et super provincias, qu\u00e6 nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Iacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus eius dissipaverunt. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:1",
"text": "Verbum, quod factum est a Domino ad Ieremiam, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:2",
"text": "Audite verba pacti huius, et loquimini ad viros Iuda, et ad habitatores Ierusalem,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:3",
"text": "et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:4",
"text": "quod pr\u00e6cepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de Terra \u00c6gypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:5",
"text": "ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte, et melle, sicut est dies h\u00e6c. Et respondi, et dixi: Amen Domine."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:6",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba h\u00e6c in civitatibus Iuda, et foris Ierusalem, dicens: Audite verba pacti huius, et facite illa:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:7",
"text": "quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de Terra \u00c6gypti usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:8",
"text": "et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod pr\u00e6cepi ut facerent, et non fecerunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:9",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Inventa est coniuratio in viris Iuda, et in habitatoribus Ierusalem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:10",
"text": "Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel, et domus Iuda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:11",
"text": "Quam ob rem h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:12",
"text": "Et ibunt civitates Iuda, et habitatores Ierusalem, et clamabunt ad deos, quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:13",
"text": "Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda: et secundum numerum viarum Ierusalem posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:14",
"text": "Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem: quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:15",
"text": "Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanct\u00e6 auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:16",
"text": "Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquel\u00e6, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:17",
"text": "Et Dominus exercituum qui plantavit te, locutus est super te malum: pro malis domus Israel et domus Iuda, qu\u00e6 fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:18",
"text": "Tu autem Domine demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:19",
"text": "Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:20",
"text": "Tu autem Domine Sabaoth, qui iudicas iuste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:21",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus ad viros Anathoth, qui qu\u00e6runt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:22",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum, et fili\u00e6 eorum morientur in fame."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Jeremiah 11:23",
"text": "Et reliqui\u00e6 non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:1",
"text": "Iustus quidem tu es Domine, si disputem tecum: verumtamen iusta loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur: bene est omnibus, qui pr\u00e6varicantur, et inique agunt?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:2",
"text": "Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:3",
"text": "Et tu Domine nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum: congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:4",
"text": "Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea? consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:5",
"text": "Si cum peditibus currens laborasti: quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Iordanis?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:6",
"text": "Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:7",
"text": "Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:8",
"text": "Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:9",
"text": "Numquid avis discolor hereditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? venite, congregamini omnes besti\u00e6 terr\u00e6, properate ad devorandum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:10",
"text": "Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam: dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:11",
"text": "Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra: quia nullus est qui recogitet corde."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:12",
"text": "Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit ab extremo terr\u00e6 usque ad extremum eius: non est pax univers\u00e6 carni."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:13",
"text": "Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: hereditatem acceperunt, et non eis proderit: confundemini a fructibus vestris, propter iram furoris Domini."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:14",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Iuda evellam de medio eorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:15",
"text": "Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum: et reducam eos, virum ad hereditatem suam, et virum in terram suam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:16",
"text": "Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo: Vivit Dominus, sicut docuerunt populum meum iurare in Baal: \u00e6dificabuntur in medio populi mei."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Jeremiah 12:17",
"text": "Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:2",
"text": "Et possedi lumbare iuxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:3",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, secundo, dicens:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:4",
"text": "Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petr\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:5",
"text": "Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut pr\u00e6ceperat mihi Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:6",
"text": "Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten: et tolle inde lumbare, quod pr\u00e6cepi tibi ut absconderes illud ibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:7",
"text": "Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud: et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:8",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:9",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Iuda, et superbiam Ierusalem multam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:10",
"text": "Populum istum pessimum, qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui: abieruntque post deos alienos ut servirent eis, et adorarent eos: et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:11",
"text": "Sicut enim adh\u00e6ret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Iuda, dicit Dominus: ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam: et non audierunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:12",
"text": "Dices ergo ad eos sermonem istum: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:13",
"text": "Et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terr\u00e6 huius, et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Ierusalem, ebrietate:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:14",
"text": "et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus: non parcam, et non concedam: neque miserebor ut non disperdam eos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:15",
"text": "Audite, et auribus percipite. Nolite elevari, quia Dominus locutus est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:16",
"text": "Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: expectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:17",
"text": "Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbi\u00e6: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrymam, quia captus est grex Domini."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:18",
"text": "Dic regi, et dominatrici: Humiliamini, sedete: quoniam descendit de capite vestro corona glori\u00e6 vestr\u00e6."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:19",
"text": "Civitates Austri claus\u00e6 sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Iuda transmigratione perfecta."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:20",
"text": "Levate oculos vestros, et videte qui venitis ab Aquilone: ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:21",
"text": "Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum: numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:22",
"text": "Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi h\u00e6c? Propter multitudinem iniquitatis tu\u00e6 revelata sunt verecundiora tua, pollut\u00e6 sunt plant\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:23",
"text": "Si mutare potest \u00e6thiops pellem suam, aut pardus varietates suas: et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:24",
"text": "Et disseminabo eos quasi stipulam, qu\u00e6 vento raptatur in deserto."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:25",
"text": "H\u00e6c sors tua, parsque mensur\u00e6 tu\u00e6 a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:26",
"text": "unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Jeremiah 13:27",
"text": "adulteria tua, et hinnitus tuus scelus fornicationis tu\u00e6: super colles in agro vidi abominationes tuas. V\u00e6 tibi Ierusalem, non mundaberis post me: usquequo adhuc? "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:1",
"text": "Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sermonibus siccitatis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:2",
"text": "Luxit Iud\u00e6a, et port\u00e6 eius corruerunt, et obscurat\u00e6 sunt in terra, et clamor Ierusalem ascendit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:3",
"text": "Maiores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua: confusi sunt et afflicti, et operuerunt capita sua."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:4",
"text": "Propter terr\u00e6 vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricol\u00e6, operuerunt capita sua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:5",
"text": "Nam et cerva in agro peperit, et reliquit: quia non erat herba."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:6",
"text": "Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:7",
"text": "Si iniquitates nostr\u00e6 responderint nobis: Domine fac propter nomen tuum, quoniam mult\u00e6 sunt aversiones nostr\u00e6, tibi peccavimus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:8",
"text": "Expectatio Israel, salvator eius in tempore tribulationis: quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:9",
"text": "Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? tu autem in nobis es Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:10",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:11",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:12",
"text": "Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum: et si obtulerint holocautomata, et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:13",
"text": "Et dixi, A, a, a, Domine Deus: Prophet\u00e6 dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:14",
"text": "Et dicit Dominus ad me: Falso prophet\u00e6 vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non pr\u00e6cepi eis, neque locutus sum ad eos: visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui prophetant vobis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:15",
"text": "Idcirco h\u00e6c dicit Dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius, et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophet\u00e6 illi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:16",
"text": "Et populi, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem pr\u00e6 fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos; ipsi et uxores eorum, filii et fili\u00e6 eorum, et effundam super eos malum suum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:17",
"text": "Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrymam per noctem et diem, et non taceant: quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:18",
"text": "Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram, quam ignorabant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:19",
"text": "Numquid proiiciens abiecisti Iudam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? expectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:20",
"text": "Cognovimus Domine impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:21",
"text": "Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii glori\u00e6 tu\u00e6: recordare, ne irritum facias f\u0153dus tuum nobiscum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Jeremiah 14:22",
"text": "Numquid sunt in sculptilibus Gentium qui pluant? aut c\u00e6li possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem expectavimus? tu enim fecisti omnia h\u00e6c. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:1",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses, et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: eiice illos a facie mea, et egrediantur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:2",
"text": "Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:3",
"text": "Et visitabo super eos quattuor species, dicit Dominus: Gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia c\u00e6li et bestias terr\u00e6 ad devorandum et dissipandum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:4",
"text": "et dabo eos in fervorem universis regnis terr\u00e6: propter Manassen filium Ezechi\u00e6 regis Iuda, super omnibus qu\u00e6 fecit in Ierusalem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:5",
"text": "Quis enim miserebitur tui, Ierusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:6",
"text": "Tu reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:7",
"text": "Et dispergam eos ventilabro in portis terr\u00e6: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:8",
"text": "Multiplicat\u00e6 sunt mihi vidu\u00e6 eius super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:9",
"text": "Infirmata est qu\u00e6 peperit septem, defecit anima eius: occidit ei sol, cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:10",
"text": "V\u00e6 mihi mater mea: quare genuisti me virum rix\u00e6, virum discordi\u00e6 in universa terra? non f\u0153neravi, nec f\u0153neravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:11",
"text": "Dicit Dominus: Si non reliqui\u00e6 tu\u00e6 in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:12",
"text": "Numquid f\u0153derabitur ferrum ferro ab Aquilone, et \u00e6s?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:13",
"text": "Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:14",
"text": "Et adducam inimicos tuos de terra, quam nescis: quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:15",
"text": "Tu scis Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his, qui persequuntur me, noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:16",
"text": "Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in l\u00e6titiam cordis mei: quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:17",
"text": "Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tu\u00e6: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:18",
"text": "Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:19",
"text": "Propter hoc h\u00e6c dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:20",
"text": "Et dabo te populo huic in murum \u00e6reum, fortem: et bellabunt adversum te, et non pr\u00e6valebunt: quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Jeremiah 15:21",
"text": "Et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:2",
"text": "Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii, et fili\u00e6 in loco isto."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:3",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, qu\u00e6 genuerunt eos: et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:4",
"text": "Mortibus \u00e6grotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur, in sterquilinium super faciem terr\u00e6 erunt: et gladio, et fame consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus c\u00e6li, et bestiis terr\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:5",
"text": "H\u00e6c enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos: quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:6",
"text": "Et morientur grandes, et parvi in terra ista: non sepelientur neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:7",
"text": "Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo: et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:8",
"text": "Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas et bibas:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:9",
"text": "quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris vocem gaudii, et vocem l\u00e6titi\u00e6, vocem sponsi, et vocem spons\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:10",
"text": "Et cum annunciaveris populo huic omnia verba h\u00e6c, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? qu\u00e6 iniquitas nostra? et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:11",
"text": "Dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus: et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos: et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:12",
"text": "Sed et vos peius operati estis, quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:13",
"text": "Et eiiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis vos, et patres vestri: et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:14",
"text": "Propterea ecce dies veniunt dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de Terra \u00c6gypti,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:15",
"text": "sed, Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de Terra Aquilonis, et de universis terris, ad quas eieci eos: et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:16",
"text": "Ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post h\u00e6c mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:17",
"text": "Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt abscondit\u00e6 a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:18",
"text": "Et reddam primum duplices iniquitates, et peccata eorum: quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:19",
"text": "Domine fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis: ad te Gentes venient ab extremis terr\u00e6, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, qu\u00e6 eis non profuit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:20",
"text": "Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Jeremiah 16:21",
"text": "Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam: et scient quia nomen mihi Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:1",
"text": "Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:2",
"text": "Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum suorum, lignorumque frondentium in montibus excelsis,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:3",
"text": "sacrificantes in agro: fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:4",
"text": "Et relinqueris sola ab hereditate tua, quam dedi tibi: et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras: quoniam ignem succendisti in furore meo, usque in \u00e6ternum ardebit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:5",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:6",
"text": "Erit enim quasi myric\u00e6 in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis, et inhabitabili."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:7",
"text": "Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:8",
"text": "Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas: et non timebit cum venerit \u00e6stus. Et erit folium eius viride, et in tempore siccitatis non erit solicitum, nec aliquando desinet facere fructum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:9",
"text": "Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:10",
"text": "Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique iuxta viam suam, et iuxta fructum adinventionum suarum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:11",
"text": "Perdix fovit qu\u00e6 non peperit: fecit divitias, et non in iudicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:12",
"text": "Solium glori\u00e6 altitudinis a principio, locus sanctificationis nostr\u00e6:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:13",
"text": "Expectatio Israel Domine: omnes, qui te derelinquunt, confundentur: recedentes a te, in terra scribentur: quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:14",
"text": "Sana me Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:15",
"text": "Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? veniat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:16",
"text": "Et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis. Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:17",
"text": "Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:18",
"text": "Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego: paveant illi, et non paveam ego: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:19",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus ad me: Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iuda, et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:20",
"text": "et dices ad eos: Audite verbum Domini reges Iuda, et omnis Iuda, cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas istas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:21",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati: nec inferatis per portas Ierusalem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:22",
"text": "Et nolite eiicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut pr\u00e6cepi patribus vestris."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:23",
"text": "Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam ne audirent me, et ne acciperent disciplinam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:24",
"text": "Et erit: Si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati: et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:25",
"text": "Ingredientur per portas civitatis huius reges et principes, sedentes super solium David, et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iuda, et habitatores Ierusalem: et habitabitur civitas h\u00e6c in sempiternum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:26",
"text": "Et venient de civitatibus Iuda, et de circuitu Ierusalem, et de terra Beniamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab Austro, portantes holocaustum, et victimam, et sacrificium, et thus, et inferent oblationem in domum Domini."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 17,
"name": "Jeremiah 17:27",
"text": "Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Ierusalem in die sabbati: succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem, et non extinguetur. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:1",
"text": "Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:2",
"text": "Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:3",
"text": "Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:4",
"text": "Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius ut faceret."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:5",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:6",
"text": "Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel, ait Dominus? ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:7",
"text": "Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:8",
"text": "Si p\u0153nitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam: agam et ego p\u0153nitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:9",
"text": "Et subito loquar de gente et de regno, ut \u00e6dificem et plantem illud."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:10",
"text": "Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam: p\u0153nitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:11",
"text": "Nunc ergo dic viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:12",
"text": "Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:13",
"text": "Ideo h\u00e6c dicit Dominus: Interrogate Gentes: Quis audivit talia horribilia, qu\u00e6 fecit nimis virgo Israel?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:14",
"text": "Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aqu\u00e6 erumpentes frigid\u00e6, et defluentes?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:15",
"text": "Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis s\u00e6culi, ut ambularent per eas in itinere non trito:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:16",
"text": "ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui pr\u00e6terierit per eam obstupescet, et movebit caput suum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:17",
"text": "Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:18",
"text": "Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:19",
"text": "Attende Domine ad me, et audi vocem adversariorum meorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:20",
"text": "Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam anim\u00e6 me\u00e6? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:21",
"text": "Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et vidu\u00e6: et viri earum interficiantur morte: iuvenes eorum confodiantur gladio in pr\u00e6lio."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:22",
"text": "Audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente: quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Jeremiah 18:23",
"text": "Tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi, et a senioribus sacerdotum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:2",
"text": "Et egredere ad vallem filii Ennom, qu\u00e6 est iuxta introitum port\u00e6 fictilis: et pr\u00e6dicabis ibi verba, qu\u00e6 ego loquar ad te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:3",
"text": "Et dices: Audite verbum Domini reges Iuda, et habitatores Ierusalem: h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures eius:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:4",
"text": "Eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum: et libaverunt in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi, et patres eorum, et reges Iuda: et repleverunt locum istum sanguine innocentum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:5",
"text": "Et \u00e6dificaverunt excelsa Baalim ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim: qu\u00e6 non pr\u00e6cepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:6",
"text": "Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et non vocabitur amplius locus iste, Topheth, et Vallis filii Ennom, sed Vallis occisionis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:7",
"text": "Et dissipabo consilium Iuda et Ierusalem in loco isto: et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu qu\u00e6rentium animas eorum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus c\u00e6li, et bestiis terr\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:8",
"text": "Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum: omnis, qui pr\u00e6terierit per eam, obstupescet, et sibilabit super universa plaga eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:9",
"text": "Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum, et qui qu\u00e6runt animas eorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:10",
"text": "Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:11",
"text": "Et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:12",
"text": "Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius: et ponam civitatem istam sicut Topheth."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:13",
"text": "Et erunt domus Ierusalem, et domus regum Iuda sicut locus Topheth, immund\u00e6: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militi\u00e6 c\u00e6li, et libaverunt libamina diis alienis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:14",
"text": "Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 19,
"name": "Jeremiah 19:15",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes eius universa mala, qu\u00e6 locutus sum adversum eam: quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:1",
"text": "Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:2",
"text": "Et percussit Phassur Ieremiam prophetam, et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiori, in domo Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:3",
"text": "Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo. et dixit ad eum Ieremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:4",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Iudam dabo in manum regis Babylonis: et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:5",
"text": "Et dabo universam substantiam civitatis huius, et omnem laborem eius, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:6",
"text": "Tu autem Phassur, et omnes habitatores domus tu\u00e6 ibitis in captivitatem: et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:7",
"text": "Seduxisti me Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:8",
"text": "Quia iam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:9",
"text": "Et dixi: Non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis ex\u00e6stuans, claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:10",
"text": "Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum: ab omnibus viris, qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quo modo decipiatur, et pr\u00e6valeamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:11",
"text": "Dominus autem mecum est quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:12",
"text": "Et tu Domine exercituum probator iusti, qui vides renes et cor: videam qu\u00e6so ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:13",
"text": "Cantate Domino, laudate Dominum: quia liberavit animam pauperis de manu malorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:14",
"text": "Maledicta dies, in qua natus sum: dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:15",
"text": "Maledictus vir, qui annunciavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus: et quasi gaudio l\u00e6tificavit eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:16",
"text": "Sit homo ille ut sunt civitates, qu\u00e6 subvertit Dominus, et non p\u0153nituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:17",
"text": "qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva eius conceptus \u00e6ternus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Jeremiah 20:18",
"text": "Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:1",
"text": "Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchi\u00e6, et Sophoniam filium Maasi\u00e6 sacerdotem, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:2",
"text": "Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis pr\u00e6liatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:3",
"text": "Et dixit Ieremias ad eos: Sic dicetis Sedeci\u00e6:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:4",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, qu\u00e6 in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis, et Chald\u00e6os, qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis huius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:5",
"text": "Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:6",
"text": "Et percutiam habitatores civitatis huius, homines et besti\u00e6 pestilentia magna morientur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:7",
"text": "Et post h\u00e6c ait Dominus: dabo Sedeciam regem Iuda, et servos eius, et populum eius, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu qu\u00e6rentium animam eorum, et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:8",
"text": "Et ad populum hunc dices: H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vit\u00e6, et viam mortis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:9",
"text": "Qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chald\u00e6os, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua, quasi spolium."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:10",
"text": "Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:11",
"text": "Et domui regis Iuda: Audite verba Domini,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:12",
"text": "domus David, h\u00e6c dicit Dominus: Iudicate mane iudicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:13",
"text": "Ecce ego ad te habitatricem vallis solid\u00e6 atque campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Jeremiah 21:14",
"text": "Et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu eius: et devorabit omnia in circuitu eius. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Descende in domum regis Iuda, et loqueris ibi verbum hoc,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:2",
"text": "et dices: Audi verbum Domini rex Iuda, qui sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:3",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique: et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:4",
"text": "Si enim facientes feceritis verbum istud: ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius, et ascendentes currus et equos, ipsi et servi, et populus eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:5",
"text": "Quod si non audieritis verba h\u00e6c: in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus h\u00e6c."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:6",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus super domum regis Iuda: Galaad tu mihi caput Libani: si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:7",
"text": "Et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius: et succident electas cedros tuas, et pr\u00e6cipitabunt in ignem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:8",
"text": "Et pertransibunt gentes mult\u00e6 per civitatem hanc: et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:9",
"text": "Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:10",
"text": "Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis su\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:11",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus ad Sellum filium Iosi\u00e6 regem Iuda, qui regnavit pro Iosia patre suo, qui egressus est de loco isto. Non revertetur huc amplius:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:12",
"text": "sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:13",
"text": "V\u00e6 qui \u00e6dificat domum suam in iniustitia, et c\u0153nacula sua non in iudicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem eius non reddet ei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:14",
"text": "Qui dicit: \u00c6dificabo mihi domum latam, et c\u0153nacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:15",
"text": "Numquid regnabis, quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:16",
"text": "Iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me, dicit Dominus?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:17",
"text": "Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:18",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus ad Ioakim filium Iosi\u00e6 regem Iuda: Non plangent eum: V\u00e6 frater et v\u00e6 soror: non concrepabunt ei: V\u00e6 Domine, et v\u00e6 inclyte."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:19",
"text": "Sepultura asini sepelietur, putrefactus et proiectus extra portas Ierusalem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:20",
"text": "Ascende Libanum, et clama: et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:21",
"text": "Locutus sum ad te in abundantia tua; et dixisti: Non audiam: h\u00e6c est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:22",
"text": "Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:23",
"text": "Qu\u00e6 sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:24",
"text": "Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit Iechonias filius Ioakim regis Iuda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:25",
"text": "Et dabo te in manu qu\u00e6rentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chald\u00e6orum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:26",
"text": "Et mittam te, et matrem tuam, qu\u00e6 genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:27",
"text": "et in terram, ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc: non revertentur."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:28",
"text": "Numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abiecti sunt ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:29",
"text": "Terra, terra, terra, audi sermonem Domini."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "Jeremiah 22:30",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Iuda. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:1",
"text": "V\u00e6 pastoribus, qui disperdunt et dilacerant gregem pascu\u00e6 me\u00e6, dicit Dominus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:2",
"text": "Ideo h\u00e6c dicit Dominus Deus Israel ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et eiecistis eos, et non visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:3",
"text": "Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua: et crescent et multiplicabuntur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:4",
"text": "Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non formidabunt ultra, et non pavebunt: et nullus qu\u00e6retur ex numero, dicit Dominus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:5",
"text": "Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et suscitabo David germen iustum: et regnabit rex, et sapiens erit: et faciet iudicium et iustitiam in terra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:6",
"text": "In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus iustus noster."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:7",
"text": "Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: Vivit Domnus, qui eduxit filios Israel de Terra \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:8",
"text": "Sed: Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de Terra Aquilonis, et de cunctis terris, ad quas eieceram eos illuc: et habitabunt in terra sua."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:9",
"text": "Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino a facie Domini, et a facie verborum sanctorum eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:10",
"text": "Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:11",
"text": "Propheta namque et sacerdos polluti sunt: et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:12",
"text": "Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:13",
"text": "Et in prophetis Samari\u00e6 vidi fatuitatem: prophetabunt in Baal, et decipiebant populum meum Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:14",
"text": "Et in prophetis Ierusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorrha."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:15",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:16",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:17",
"text": "Dicunt his, qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis, et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: Non veniet super vos malum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:18",
"text": "Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem eius? quis consideravit verbum illius et audivit?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:19",
"text": "Ecce turbo Dominic\u00e6 indignationis egredietur, et tempestas erumpens: super caput impiorum veniet."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:20",
"text": "Non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:21",
"text": "Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:22",
"text": "Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:23",
"text": "Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus? et non Deus de longe?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:24",
"text": "Si occultabitur vir in absconditis: et ego non videbo eum, dicit Dominus? numquid non c\u00e6lum et terram ego impleo, dicit Dominus?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:25",
"text": "Audivi qu\u00e6 dixerunt prophet\u00e6, prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:26",
"text": "Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:27",
"text": "Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum, qu\u00e6 narrat unusquisque ad proximum suum: sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:28",
"text": "Propheta, qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere: quid paleis ad triticum, dicit Dominus?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:29",
"text": "Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus: et quasi malleus conterens petram?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:30",
"text": "Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus: qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:31",
"text": "Ecce ego ad prophetas, ait Dominus: qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:32",
"text": "Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus: qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo, et in miraculis suis: cum ego non misissem eos, nec mandassem eis, qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:33",
"text": "Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus. proiiciam quippe vos, dicit Dominus."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:34",
"text": "Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum, et super domum eius."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:35",
"text": "H\u00e6c dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus?"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:36",
"text": "Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus: et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum Dei nostri."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:37",
"text": "H\u00e6c dices ad prophetam: Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus?"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:38",
"text": "Si autem onus Domini dixeritis: propter hoc h\u00e6c dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini: et misi ad vos, dicens: Nolite dicere: Onus Domini:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:39",
"text": "Propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem, quam dedi vobis, et patribus vestris a facie mea."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 23,
"name": "Jeremiah 23:40",
"text": "Et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam \u00e6ternam, qu\u00e6 numquam oblivione delebitur. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:1",
"text": "Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioakim regem Iuda, et principes eius, et fabrum, et inclusorem, de Ierusalem, et adduxit eos in Babylonem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:2",
"text": "Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, qu\u00e6 comedi non poterant eo quod essent mal\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:3",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides Ieremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde: qu\u00e6 comedi non possunt, eo quod sint mal\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:4",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:5",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Sicut ficus h\u00e6 bon\u00e6: sic cognoscam transmigrationem Iuda, quam emisi de loco isto in Terram Chald\u00e6orum, in bonum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:6",
"text": "Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et \u00e6dificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:7",
"text": "Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum: quia revertentur ad me in toto corde suo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:8",
"text": "Et sicut ficus pessim\u00e6, qu\u00e6 comedi non possunt, eo quod sint mal\u00e6: h\u00e6c dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iuda, et principes eius, et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:9",
"text": "Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terr\u00e6: in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis, ad qu\u00e6 eieci eos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Jeremiah 24:10",
"text": "Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem: donec consumantur de terra, quam dedi eis, et patribus eorum. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:1",
"text": "Verbum, quod factum est ad Ieremiam de omni populo Iuda in anno quarto Ioakim filii Iosi\u00e6 regis Iuda, (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis.)"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:2",
"text": "Quod locutus est Ieremias propheta ad omnem populum Iuda, et ad universos habitatores Ierusalem, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:3",
"text": "A tertiodecimo anno Iosi\u00e6 filii Amon regis Iuda usque ad diem hanc; iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens, et loquens, et non audistis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:4",
"text": "Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:5",
"text": "cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris: et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis, et patribus vestris a s\u00e6culo et usque in s\u00e6culum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:6",
"text": "Et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:7",
"text": "Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:8",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:9",
"text": "ecce ego mittam, et assumam universas cognationes Aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum: et adducam eos super terram istam, et super habitatores eius, et super omnes nationes, qu\u00e6 in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:10",
"text": "Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem l\u00e6titi\u00e6, vocem sponsi, et vocem spons\u00e6, vocem mol\u00e6, et lumen lucern\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:11",
"text": "Et erit universa terra h\u00e6c in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes ist\u00e6 regi Babylonis septuaginta annis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:12",
"text": "Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chald\u00e6orum: et ponam illam in solitudines sempiternas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:13",
"text": "Et adducam super terram illam, omnia verba mea, qu\u00e6 locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, qu\u00e6cumque prophetavit Ieremias adversum omnes gentes:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:14",
"text": "Quia servierunt eis cum essent gentes mult\u00e6, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:15",
"text": "Quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israel: Sume calicem vini furoris huius de manu mea: et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:16",
"text": "Et bibent, et turbabuntur, et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:17",
"text": "Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:18",
"text": "Ierusalem, et civitatibus Iuda, et regibus eius, et principibus eius: ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:19",
"text": "Pharaoni regi \u00c6gypti, et servis eius, et principibus eius, et omni populo eius,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:20",
"text": "et universis generaliter: cunctis regibus terr\u00e6 Ausitidis, et cunctis regibus terr\u00e6 Philisthiim, et Ascaloni, et Gaz\u00e6, et Accaron, et reliquiis Azoti,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:21",
"text": "et Idum\u00e6\u00e6, et Moab, et filiis Ammon:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:22",
"text": "Et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis: et regibus terr\u00e6 insularum, qui sunt trans mare."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:23",
"text": "Et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:24",
"text": "Et cunctis regibus Arabi\u00e6, et cunctis regibus Occidentis, qui habitant in deserto."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:25",
"text": "Et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:26",
"text": "cunctis quoque regibus Aquilonis de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terr\u00e6, qu\u00e6 super faciem eius sunt: et rex Sesach bibet post eos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:27",
"text": "et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:28",
"text": "Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:29",
"text": "quia ecce in civitate, in qua invocatum est nomen meum, ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terr\u00e6, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:30",
"text": "Et tu prophetabis ad eos omnia verba h\u00e6c, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terr\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:31",
"text": "Pervenit sonitus usque ad extrema terr\u00e6: quia iudicium Domino cum gentibus: iudicatur ipse cum omni carne, impios tradidi gladio, dicit Dominus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:32",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem: et turbo magnus egredietur a summitatibus terr\u00e6."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:33",
"text": "Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terr\u00e6 usque ad summum eius: non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terr\u00e6 iacebunt."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:34",
"text": "Ululate pastores, et clamate: et aspergite vos cinere optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini: et dissipationes vestr\u00e6, et cadetis quasi vasa pretiosa."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:35",
"text": "Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:36",
"text": "Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis: quia vastavit Dominus pascua eorum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:37",
"text": "Et conticuerunt arva pacis a facie ir\u00e6 furoris Domini."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 25,
"name": "Jeremiah 25:38",
"text": "Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie ir\u00e6 columb\u00e6, et a facie ir\u00e6 furoris Domini. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:1",
"text": "In principio regni Ioakim filii Iosi\u00e6 regis Iuda, factum est verbum istud a Domino, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Iuda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:3",
"text": "si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala: et p\u0153niteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:4",
"text": "Et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus: Si non audieritis me ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:5",
"text": "ut audiatis sermones servorum meorum Prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:6",
"text": "Dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terr\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:7",
"text": "Et audierunt sacerdotes, et prophet\u00e6, et omnis populus Ieremiam loquentem verba h\u00e6c in domo Domini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:8",
"text": "Cumque complesset Ieremias loquens omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophet\u00e6, et omnis populus, dicens: Morte moriatur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:9",
"text": "Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus h\u00e6c: et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:10",
"text": "Et audierunt principes Iuda verba h\u00e6c: et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu port\u00e6 domus Domini nov\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:11",
"text": "Et locuti sunt sacerdotes et prophet\u00e6 ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Iudicium mortis est viro huic: quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:12",
"text": "Et ait Ieremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc omnia verba qu\u00e6 audistis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:13",
"text": "Nunc ergo bonas facite vias vestras, et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri: et p\u0153nitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:14",
"text": "Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:15",
"text": "Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores eius. in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba h\u00e6c."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:16",
"text": "Et dixerunt principes, et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic iudicium mortis: quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:17",
"text": "Surrexerunt ergo viri de senioribus terr\u00e6: et dixerunt ad omnem c\u0153tum populi, loquentes:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:18",
"text": "Mich\u00e6as de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechi\u00e6 regis Iuda, et ait ad omnem populum Iuda, dicens: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur: et Ierusalem in acervum lapidum erit: et mons domus in excelsa silvarum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:19",
"text": "Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda, et omnis Iuda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini: et p\u0153nituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:20",
"text": "Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim: et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc iuxta omnia verba Ieremi\u00e6."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:21",
"text": "Et audivit rex Ioakim, et omnes potentes, et principes eius verba h\u00e6c: et qu\u00e6sivit rex interficere eum. Et audivit Urias, et timuit, fugitque et ingressus est \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:22",
"text": "Et misit rex Ioakim viros in \u00c6gyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:23",
"text": "Et eduxerunt Uriam de \u00c6gypto: et adduxerunt eum ad regem Ioakim, et percussit eum gladio: et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 26,
"name": "Jeremiah 26:24",
"text": "Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:1",
"text": "In principio regni Ioakim filii Iosi\u00e6 regis Iuda, factum est verbum istud ad Ieremiam a Domino, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula, et catenas: et pones eas in collo tuo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:3",
"text": "Et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis: in manu nunciorum qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iuda."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:4",
"text": "Et pr\u00e6cipies eis ut ad dominos suos loquantur: H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: H\u00e6c dicetis ad dominos vestros:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:5",
"text": "Ego feci terram, et homines, et iumenta, qu\u00e6 sunt super faciem terr\u00e6, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento: et dedi eam ei, qui placuit in oculis meis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:6",
"text": "Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:7",
"text": "Et servient ei omnes gentes, et filio eius, et filio filii eius: donec veniat tempus terr\u00e6 eius et ipsius: et servient ei gentes mult\u00e6, et reges magni."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:8",
"text": "Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis: in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus: donec consumam eos in manu eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:9",
"text": "Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:10",
"text": "Quia mendacium prophetant vobis: ut longe vos faciant de terra vestra, et eiiciant vos, et pereatis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:11",
"text": "Porro gens, qu\u00e6 subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis, et servierit ei; dimittam eam in terra sua, dicit Dominus: et colet eam, et habitabit in ea."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:12",
"text": "Et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia verba h\u00e6c, dicens: Subiicite colla vestra sub iugo regis Babylonis, et servite ei, et populo eius, et vivetis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:13",
"text": "Quare moriemini tu et populus tuus gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, qu\u00e6 servire noluerit regi Babylonis?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:14",
"text": "Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:15",
"text": "Quia non misi eos, ait Dominus: et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter: ut eiiciant vos, et pereatis tam vos, quam prophet\u00e6, qui vaticinantur vobis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:16",
"text": "Et ad sacerdotes, et ad populum istum locutus sum, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito, mendacium enim prophetant vobis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:17",
"text": "Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. quare datur h\u00e6c civitas in solitudinem?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:18",
"text": "Et si prophet\u00e6 sunt, et est verbum Domini in eis: occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa, qu\u00e6 derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Iuda, et in Ierusalem, in Babylonem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:19",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum, qu\u00e6 remanserunt in civitate hac:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:20",
"text": "qu\u00e6 non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioakim regem Iuda de Ierusalem in Babylonem, et omnes optimates Iuda et Ierusalem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:21",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel ad vasa, qu\u00e6 derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Iuda et Ierusalem:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "Jeremiah 27:22",
"text": "In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis su\u00e6, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:1",
"text": "Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeci\u00e6 regis Iuda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon, in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:3",
"text": "Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, qu\u00e6 tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:4",
"text": "Et Iechoniam filium Ioakim regem Iuda, et omnem transmigrationem Iuda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim iugum regis Babylonis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:5",
"text": "Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:6",
"text": "et ait Ieremias propheta: Amen, sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua, qu\u00e6 prophetasti: ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:7",
"text": "Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:8",
"text": "Prophet\u00e6, qui fuerunt ante me et ante te ab initio, et prophetaverunt super terras multas, et super regna magna de pr\u00e6lio, et de afflictione, et de fame."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:9",
"text": "Propheta, qui vaticinatus est pacem: cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominus in veritate."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:10",
"text": "Et tulit Hananias propheta catenam de collo Ieremi\u00e6 prophet\u00e6, et confregit eam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:11",
"text": "Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:12",
"text": "Et abiit Ieremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Ieremi\u00e6 prophet\u00e6, dicens:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:13",
"text": "Vade, et dices Hanani\u00e6: H\u00e6c dicit Dominus: Catenas ligneas contrivisti: et facies pro eis catenas ferreas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:14",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum Gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terr\u00e6 dedi ei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:15",
"text": "Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: Audi Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:16",
"text": "Idcirco h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego mittam te a facie terr\u00e6: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus es."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Jeremiah 28:17",
"text": "Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:1",
"text": "Et h\u00e6c sunt verba libri, quem misit Ieremias propheta de Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in Babylonem:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:2",
"text": "postquam egressus est Iechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Iuda, et Ierusalem, et faber, et inclusor de Ierusalem:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:3",
"text": "in manu Elasa filii Saphan, et Gamari\u00e6 filii Helci\u00e6, quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:4",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:5",
"text": "\u00c6dificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:6",
"text": "Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:7",
"text": "Et qu\u00e6rite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci: et orate pro ea ad Dominum: quia in pace illius erit pax vobis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:8",
"text": "H\u00e6c enim dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non vos seducant prophet\u00e6 vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri: et ne attendatis ad somnia vestra, qu\u00e6 vos somniatis:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:9",
"text": "quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo: et non misi eos, dicit Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:10",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Cum c\u0153perint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos: et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:11",
"text": "Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:12",
"text": "Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:13",
"text": "Qu\u00e6retis me, et invenietis: cum qu\u00e6sieritis me in toto corde vestro."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:14",
"text": "Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis, ad qu\u00e6 expuli vos, dicit Dominus: et reverti vos faciam de loco, ad quem transmigrare vos feci."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:15",
"text": "Quia dixistis: Suscitavit nobis Dominus Prophetas in Babylone:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:16",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:17",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, qu\u00e6 comedi non possunt, eo quod pessim\u00e6 sint."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:18",
"text": "Et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terr\u00e6: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis Gentibus, ad quas ego eieci eos:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:19",
"text": "eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus: qu\u00e6 misit ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens, et mittens: et non audistis, dicit Dominus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:20",
"text": "Vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:21",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel ad Achab filium Coli\u00e6, et ad Sedeciam filium Maasi\u00e6, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis: et percutiet eos in oculis vestris."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:22",
"text": "Et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda, qu\u00e6 est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:23",
"text": "pro eo quod fecerint stultitiam in Israel, et m\u0153chati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis: ego sum iudex et testis, dicit Dominus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:24",
"text": "Et ad Semeiam Nehelamiten dices:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:25",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasi\u00e6 sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:26",
"text": "Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiade sacerdote, ut sis dux in domo Domini super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:27",
"text": "Et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat vobis?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:28",
"text": "Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: \u00e6dificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructus eorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:29",
"text": "Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Ieremi\u00e6 prophet\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:30",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:31",
"text": "Mitte ad omnem transmigrationem, dicens: H\u00e6c dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum: et fecit vos confidere in mendacio:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 29,
"name": "Jeremiah 29:32",
"text": "idcirco h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen eius: non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait Dominus: quia pr\u00e6varicationem locutus est adversus Dominum. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:1",
"text": "Hoc verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, qu\u00e6 locutus sum ad te, in libro."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:3",
"text": "Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus: et convertam conversionem populi mei Israel et Iuda, ait Dominus: et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum: et possidebunt eam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:4",
"text": "Et h\u00e6c verba, qu\u00e6 locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:5",
"text": "Quoniam h\u00e6c dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:6",
"text": "Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et convers\u00e6 sunt univers\u00e6 facies in auruginem?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:7",
"text": "V\u00e6, quia magna dies illa, nec est similis eius: tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:8",
"text": "Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram iugum eius de collo tuo, et vincula eius dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:9",
"text": "sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:10",
"text": "Tu ergo ne timeas serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas Israel: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Iacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:11",
"text": "quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te: faciam enim consummationem in cunctis Gentibus, in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in iudicio, ut non videaris tibi innoxius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:12",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:13",
"text": "Non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:14",
"text": "Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non qu\u00e6rent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tu\u00e6 dura facta sunt peccata tua."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:15",
"text": "Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tu\u00e6, et propter dura peccata tua feci h\u00e6c tibi."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:16",
"text": "Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur: et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant, vastabuntur, cunctosque pr\u00e6datores tuos dabo in pr\u00e6dam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:17",
"text": "Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia eiectam vocaverunt te Sion: H\u00e6c est, qu\u00e6 non habebat requirentem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:18",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob, et tectis eius miserebor, et \u00e6dificabitur civitas in excelso suo, et templum iuxta ordinem suum fundabitur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:19",
"text": "Et egredietur de eis laus, voxque ludentium: et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:20",
"text": "Et erunt filii eius sicut a principio, et c\u0153tus eius coram me permanebit: et visitabo adversum omnes qui tribulant eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:21",
"text": "Et erit dux eius ex eo: et princeps de medio eius producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. quis enim iste est, qui applicet cor suum ut appropinquet mihi, ait Dominus?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:22",
"text": "Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:23",
"text": "Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens, in capite impiorum conquiescet."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "Jeremiah 30:24",
"text": "Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:1",
"text": "In tempore illo, dicit Dominus: Ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:3",
"text": "Longe Dominus apparuit mihi. Et in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:4",
"text": "Rursumque \u00e6dificabo te, et \u00e6dificaberis virgo Israel: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:5",
"text": "Adhuc plantabis vineas in montibus Samari\u00e6: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:6",
"text": "quia erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:7",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Exultate in l\u00e6titia Iacob, et hinnite contra caput Gentium: personate, et canite, et dicite: Salva Domine populum tuum reliquias Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:8",
"text": "Ecce ego adducam eos de terra Aquilonis, et congregabo eos ab extremis terr\u00e6: inter quos erunt c\u00e6cus et claudus, pr\u00e6gnans et pariens simul, c\u0153tus magnus revertentium huc."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:9",
"text": "In fletu venient: et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea: quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:10",
"text": "Audite verbum Domini Gentes, et annunciate in insulis, qu\u00e6 procul sunt, et dicite. Qui dispersit Israel, congregabit eum: et custodiet eum sicut pastor gregem suum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:11",
"text": "Redemit enim Dominus Iacob, et liberavit eum de manu potentioris."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:12",
"text": "Et venient, et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini super frumento, et vino, et oleo, et f\u0153tu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:13",
"text": "Tunc l\u00e6tabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et l\u00e6tificabo a dolore suo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:14",
"text": "Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine: et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:15",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:16",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis: quia est merces operi tuo, ait Dominus: et revertentur de terra inimici."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:17",
"text": "Et est spes novissimis tuis, ait Dominus: et revertentur filii ad terminos suos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:18",
"text": "Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi iuvenculus indomitus: converte me, et convertar: quia tu Dominus Deus meus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:19",
"text": "Postquam enim convertisti me, egi p\u0153nitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescenti\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:20",
"text": "Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus: quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor eius, ait Dominus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:21",
"text": "Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines: dirige cor tuum in viam rectam, in qua ambulasti: revertere virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:22",
"text": "Usquequo deliciis dissolveris filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: FEMINA CIRCUMDABIT VIRUM."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:23",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Adhuc dicent verbum istud in terra Iuda, et in urbibus eius, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus pulchritudo iustiti\u00e6, mons sanctus:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:24",
"text": "et habitabunt in eo Iudas, et omnes civitates eius simul: agricol\u00e6 et minantes greges."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:25",
"text": "Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:26",
"text": "Ideo quasi de somno suscitatus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:27",
"text": "Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et seminabo domum Israel et domum Iuda semine hominum, et semine iumentorum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:28",
"text": "Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem: sic vigilabo super eos ut \u00e6dificem, et plantem, ait Dominus."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:29",
"text": "In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:30",
"text": "Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:31",
"text": "Ecce dies venient, dicit Dominus: et feriam domui Israel et domui Iuda f\u0153dus novum:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:32",
"text": "non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de Terra \u00c6gypti: pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:33",
"text": "Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel: post dies illos dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:34",
"text": "Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:35",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lun\u00e6 et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:36",
"text": "Si defecerint leges ist\u00e6 coram me, dicit Dominus: tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:37",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Si mensurari potuerint c\u00e6li sursum, et investigari fundamenta terr\u00e6 deorsum: et ego abiiciam universum semen Israel propter omnia, qu\u00e6 fecerunt, dicit Dominus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:38",
"text": "Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et \u00e6dificabitur civitas Domino a turre Hananeel usque ad portam anguli."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:39",
"text": "Et exibit ultra norma mensur\u00e6 in conspectu eius super collem Gareb: et circuibit Goatha,"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 31,
"name": "Jeremiah 31:40",
"text": "et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis, usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum port\u00e6 equorum Orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:1",
"text": "Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo Sedeci\u00e6 regis Iuda: ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:2",
"text": "Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem: et Ieremias propheta erat clausus in atrio carceris, qui erat in domo regis Iuda."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:3",
"text": "Clauserat enim eum Sedecias rex Iuda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:4",
"text": "Et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chald\u00e6orum: sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:5",
"text": "Et in Babylonem ducet Sedeciam: et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus. si autem dimicaveritis adversum Chald\u00e6os, nihil prosperum habebitis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:6",
"text": "Et dixit Ieremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:7",
"text": "Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth: tibi enim competit ex propinquitate ut emas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:8",
"text": "Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin: quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:9",
"text": "Et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth: et appendi ei argentum septem stateres, et decem argenteos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:10",
"text": "Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes: et appendi argentum in statera."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:11",
"text": "Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:12",
"text": "Et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasi\u00e6 in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium, qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Iud\u00e6orum, qui sedebant in atrio carceris."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:13",
"text": "Et pr\u00e6cepi Baruch coram eis, dicens:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:14",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc, qui apertus est: et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:15",
"text": "H\u00e6c enim dicit Dominus exercituum Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vine\u00e6 in terra ista."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:16",
"text": "Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:17",
"text": "Heu, heu, heu, Domine Deus: ecce tu fecisti c\u00e6lum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:18",
"text": "Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: Fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:19",
"text": "Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:20",
"text": "Qui posuisti signa et portenta in Terra \u00c6gypti usque ad diem hanc, et in Israel, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies h\u00e6c."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:21",
"text": "Et eduxisti populum tuum Israel de Terra \u00c6gypti, in signis, et in portentis, et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore magno."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:22",
"text": "Et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:23",
"text": "Et ingressi sunt, et possederunt eam: et non obedierunt voci tu\u00e6, et in lege tua non ambulaverunt: omnia qu\u00e6 mandasti eis ut facerent, non fecerunt: et evenerunt eis omnia mala h\u00e6c."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:24",
"text": "Ecce munitiones extruct\u00e6 sunt adversum civitatem ut capiatur: et urbs data est in manus Chald\u00e6orum, qui pr\u00e6liantur adversus eam a facie gladii, et famis, et pestilenti\u00e6: et qu\u00e6cumque locutus es acciderunt, ut tu ipse cernis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:25",
"text": "Et tu dicis mihi Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes: cum urbs data sit in manus Chald\u00e6orum?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:26",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:27",
"text": "Ecce ego Dominus Deus univers\u00e6 carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:28",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chald\u00e6orum, et in manus regis Babylonis, et capient eam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:29",
"text": "Et venient Chald\u00e6i pr\u00e6liantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos, in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:30",
"text": "Erant enim filii Israel, et filii Iuda iugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:31",
"text": "Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas h\u00e6c, a die qua \u00e6dificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:32",
"text": "Propter malitiam filiorum Israel, et filiorum Iuda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophet\u00e6 eorum, viri Iuda et habitatores Ierusalem."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:33",
"text": "Et verterunt ad me terga et non facies: cum docerem eos diluculo, et erudirem, et nollent audire ut acciperent disciplinam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:34",
"text": "Et posuerunt idola sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:35",
"text": "Et \u00e6dificaverunt excelsa Baal, qu\u00e6 sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch: quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc, et in peccatum deducerent Iudam."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:36",
"text": "Et nunc propter ista, h\u00e6c dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis in gladio, et in fame, et in peste."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:37",
"text": "Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo, et in ira mea, et indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:38",
"text": "Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:39",
"text": "Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus: et bene sit eis, et filiis eorum post eos."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:40",
"text": "Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:41",
"text": "Et l\u00e6tabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:42",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande: sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:43",
"text": "Et possidebuntur agri in terra ista: de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manus Chald\u00e6orum."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 32,
"name": "Jeremiah 32:44",
"text": "Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur: in terra Beniamin, et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iuda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus, qu\u00e6 ad Austrum sunt: quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ieremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus, Dominus nomen eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:3",
"text": "Clama ad me, et exaudiam te: et annunciabo tibi grandia, et firma qu\u00e6 nescis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:4",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis huius, et ad domos regis Iuda, qu\u00e6 destruct\u00e6 sunt, et ad munitiones, et ad gladium"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:5",
"text": "venientium ut dimicent cum Chald\u00e6is, et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:6",
"text": "Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos: et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:7",
"text": "Et convertam conversionem Iuda, et conversionem Ierusalem: et \u00e6dificabo eos sicut a principio."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:8",
"text": "Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi: et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi, et spreverunt me."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:9",
"text": "Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exultationem cunctis gentibus terr\u00e6, qu\u00e6 audierint omnia bona, qu\u00e6 ego facturus sum eis: et pavebunt, et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace, quam ego faciam eis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:10",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto (quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec iumentum: in civitatibus Iuda, et foris Ierusalem, qu\u00e6 desolat\u00e6 sunt absque homine, et absque habitatore, et absque pecore)"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:11",
"text": "vox gaudii et vox l\u00e6titi\u00e6, vox sponsi et vox spons\u00e6, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in \u00e6ternum misericordia eius: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terr\u00e6 sicut a principio, dicit Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:12",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto absque homine, et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius, habitaculum pastorum accubantium gregum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:13",
"text": "In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus, qu\u00e6 ad Austrum sunt: et in terra Beniamin, et in circuitu Ierusalem, et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:14",
"text": "Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iuda."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:15",
"text": "In diebus illis, et in tempore illo germinare faciam David germen iustiti\u00e6: et faciet iudicium et iustitiam in terra."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:16",
"text": "In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus iustus noster."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:17",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:18",
"text": "Et de Sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et c\u00e6dat victimas omnibus diebus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:19",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:20",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:21",
"text": "Et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius, et Levit\u00e6 et Sacerdotes ministri mei."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:22",
"text": "Sicuti enumerari non possunt stell\u00e6 c\u00e6li, et metiri arena maris: sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:23",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:24",
"text": "Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Du\u00e6 cognationes, quas elegerat Dominus, abiect\u00e6 sunt: et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:25",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges c\u00e6lo et terr\u00e6 non posui:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 33,
"name": "Jeremiah 33:26",
"text": "equidem et semen Iacob et David servi mei proiiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham, Isaac, et Iacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:1",
"text": "Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius, universaque regna terr\u00e6, qu\u00e6 erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem, et contra omnes urbes eius, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Iuda: et dices ad eum: H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:3",
"text": "Et tu non effugies de manu eius: sed comprehensione capieris, et in manu eius traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:4",
"text": "Attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda: H\u00e6c dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:5",
"text": "sed in pace morieris, et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et v\u00e6 domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:6",
"text": "Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba h\u00e6c in Ierusalem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:7",
"text": "Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem, et contra omnes civitates Iuda, qu\u00e6 reliqu\u00e6 erant contra Lachis, et contra Azecha: h\u00e6 enim supererant de civitatibus Iuda, urbes munit\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:8",
"text": "Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias f\u0153dus cum omni populo in Ierusalem, pr\u00e6dicans:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:9",
"text": "Ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, Hebr\u00e6um et Hebr\u00e6am liberos: et nequaquam dominarentur eis, id est in Iud\u00e6o et fratre suo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:10",
"text": "Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis: audierunt igitur, et dimiserunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:11",
"text": "Et conversi sunt deinceps: et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et famulas."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:12",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino, dicens:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:13",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Ego percussi f\u0153dus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de Terra \u00c6gypti de domo servitutis, dicens:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:14",
"text": "Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebr\u00e6um, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis: et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:15",
"text": "Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut pr\u00e6dicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo in domo, in qua invocatum est nomen meum super eam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:16",
"text": "Et reversi estis, et commaculastis nomen meum: et reduxistis unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis ut essent liberi et su\u00e6 potestatis: et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancill\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:17",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus: Vos non audistis me, ut pr\u00e6dicaretis libertatem unusquisque fratri suo, et unusquisque amico suo: ecce ego pr\u00e6dico vobis libertatem, ait Dominus ad gladium, ad pestem, et ad famem: et dabo vos in commotionem cunctis regnis terr\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:18",
"text": "Et dabo viros, qui pr\u00e6varicantur f\u0153dus meum, et non observaverunt verba f\u0153deris, quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones eius:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:19",
"text": "Principes Iuda et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terr\u00e6, qui transierunt inter divisiones vituli:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:20",
"text": "Et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus qu\u00e6rentium animam eorum: et erit morticinum eorum in escam volatilibus c\u00e6li, et bestiis terr\u00e6."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:21",
"text": "Et Sedeciam regem Iuda, et principes eius dabo in manus inimicorum suorum, et in manus qu\u00e6rentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 34,
"name": "Jeremiah 34:22",
"text": "Ecce ego pr\u00e6cipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et pr\u00e6liabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni: et civitates Iuda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator. "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:1",
"text": "Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioakim filii Iosi\u00e6 regis Iuda, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:2",
"text": "Vade ad domum Rechabitarum: et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:3",
"text": "Et assumpsi Iezoniam filium Ieremi\u00e6 filii Habsani\u00e6, et fratres eius, et omnes filios eius, et universam domum Rechabitarum:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:4",
"text": "Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Hanan, filii Iegedeli\u00e6 hominis Dei, quod erat iuxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasi\u00e6 filii Sellum, qui erat custos vestibuli."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:5",
"text": "Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:6",
"text": "Qui responderunt: Non bibemus vinum: quia Ionadab filius Rechab, pater noster, pr\u00e6cepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri usque in sempiternum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:7",
"text": "Et domum non \u00e6dificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terr\u00e6, in qua vos peregrinamini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:8",
"text": "Obedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus, qu\u00e6 pr\u00e6cepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostr\u00e6, filii, et fili\u00e6 nostr\u00e6:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:9",
"text": "et non \u00e6dificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:10",
"text": "sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus iuxta omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cepit nobis Ionadab pater noster."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:11",
"text": "Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chald\u00e6orum, et a facie exercitus Syri\u00e6: et mansimus in Ierusalem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:12",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:13",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vade, et dic viris Iuda, et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:14",
"text": "Pr\u00e6valuerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos pr\u00e6cepit filiis suis ut non biberent vinum: et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt pr\u00e6cepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:15",
"text": "Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:16",
"text": "Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab pr\u00e6ceptum patris sui, quod pr\u00e6ceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:17",
"text": "Idcirco h\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iuda, et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:18",
"text": "Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Pro eo quod obedistis pr\u00e6cepto Ionadab patris vestri, et custodistis omnia mandata eius, et fecistis universa, qu\u00e6 pr\u00e6cepit vobis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 35,
"name": "Jeremiah 35:19",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:1",
"text": "Et factum est in anno quarto Ioakim filii Iosi\u00e6 regis Iuda: factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:2",
"text": "Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba, qu\u00e6 locutus sum tibi adversum Israel et Iudam, et adversum omnes gentes: a die, qua locutus sum ad te ex diebus Iosi\u00e6 usque ad diem hanc:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:3",
"text": "Si forte audiente domo Iuda universa mala, qu\u00e6 ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima: et propitius ero iniquitati, et peccato eorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:4",
"text": "Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Neri\u00e6: et scripsit Baruch ex ore Ieremi\u00e6 omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum in volumine libri:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:5",
"text": "et pr\u00e6cepit Ieremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:6",
"text": "Ingredere ergo tu, et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii: insuper et audiente universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:7",
"text": "Si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: quoniam magnus furor et indignatio est, quam locutus est Dominus adversus populum hunc."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:8",
"text": "Et fecit Baruch filius Neri\u00e6 iuxta omnia, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:9",
"text": "Factum est autem in anno quinto Ioakim filii Iosi\u00e6 regis Iuda, in mense nono: pr\u00e6dicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem, et univers\u00e6 multitudini, qu\u00e6 confluxerat de civitatibus Iuda in Ierusalem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:10",
"text": "Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremi\u00e6 in domo Domini in gazophylacio Gamari\u00e6 filii Saphan scrib\u00e6, in vestibulo superiori, in introitu port\u00e6 nov\u00e6 domus Domni audiente omni populo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:11",
"text": "Cumque audisset Mich\u00e6as filius Gamari\u00e6 filii Saphan omnes sermones Domini ex libro:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:12",
"text": "descendit in domum regis ad gazophylacium scrib\u00e6: et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semei\u00e6, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hanani\u00e6, et universi principes."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:13",
"text": "Et nunciavit eis Mich\u00e6as omnia verba, qu\u00e6 audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:14",
"text": "Miserunt itaque omnes principes ad Baruch, Iudi filium Nathani\u00e6 filii Selemi\u00e6, filii Chusi, dicentes: Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neri\u00e6 volumen in manu sua, et venit ad eos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:15",
"text": "Et dixerunt ad eum: Sede, et lege h\u00e6c in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:16",
"text": "Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nunciare debemus regi omnes sermones istos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:17",
"text": "Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:18",
"text": "Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos. et ego scribebam in volumine atramento."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:19",
"text": "Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et abscondere tu et Ieremias, et nemo sciat ubi sitis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:20",
"text": "Et ingressi sunt ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisam\u00e6 scrib\u00e6: et nunciaverunt audiente rege omnes sermones."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:21",
"text": "Misitque rex Iudi ut sumeret volumen: qui tollens illud de gazophylacio Elisam\u00e6 scrib\u00e6, legit audiente rege, et universis principibus, qui stabant circa regem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:22",
"text": "Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono: et posita erat arula coram eo plena prunis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:23",
"text": "Cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit illud scalpello scrib\u00e6, et proiecit in ignem, qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni, qui erat in arula."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:24",
"text": "Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua rex, et omnes servi eius, qui audierunt universos sermones istos."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:25",
"text": "Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias contradixerunt regi ne combureret librum: et non audivit eos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:26",
"text": "Et pr\u00e6cepit rex Ieremiel filio Amelech, et Sarai\u00e6 filio Ezriel, et Selemi\u00e6 filio Abdeel ut comprehenderent Baruch scribam, et Ieremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:27",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore Ieremi\u00e6, dicens:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:28",
"text": "Rursum tolle volumen aliud: et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioakim rex Iuda."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:29",
"text": "Et ad Ioakim regem Iuda, dices: H\u00e6c dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuncians: Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem, et iumentum?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:30",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus contra Ioakim regem Iuda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver eius proiicietur ad \u00e6stum per diem, et ad gelu per noctem."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:31",
"text": "Et visitabo contra eum, et contra semen eius, et contra servos eius iniquitates suas, et adducam super eos et super habitatores Ierusalem, et super viros Iuda omne malum, quod locutus sum ad eos, et non audierunt."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 36,
"name": "Jeremiah 36:32",
"text": "Ieremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neri\u00e6 scrib\u00e6: qui scripsit in eo ex ore Ieremi\u00e6 omnes sermones libri, quem combusserat Ioakim rex Iuda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures, quam antea fuerant. "
}
]
},
{
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:1",
"text": "Et regnavit rex Sedecias filius Iosi\u00e6 pro Iechonia filio Ioakim: quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in Terra Iuda:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:2",
"text": "Et non obedivit ipse, et servi eius, et populus terr\u00e6 verbis Domini, qu\u00e6 locutus est in manu Ieremi\u00e6 prophet\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:3",
"text": "Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemi\u00e6, et Sophoniam filium Maasi\u00e6 sacerdotem ad Ieremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:4",
"text": "Ieremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de \u00c6gypto: et audientes Chald\u00e6i, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium, recesserunt ab Ierusalem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:5",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam, dicens:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:6",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Iuda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:7",
"text": "et redient Chald\u00e6i, et bellabunt contra civitatem hanc: et capient eam, et succendent eam igni."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:8",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chald\u00e6i, quia non abibunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:9",
"text": "Sed et si percusseritis omnem exercitum Chald\u00e6orum, qui pr\u00e6liantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati: singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:10",
"text": "Ergo cum recessisset exercitus Chald\u00e6orum ab Ierusalem propter exercitum Pharaonis,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:11",
"text": "egressus est Ieremias de Ierusalem ut iret in Terram Beniamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:12",
"text": "Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos port\u00e6 per vices, nomine Ierias, filius Selemi\u00e6 filii Hanani\u00e6, et apprehendit Ieremiam prophetam, dicens: Ad Chald\u00e6os profugis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:13",
"text": "Et respondit Ieremias: Falsum est, non fugio ad Chald\u00e6os. Et non audivit eum: sed comprehendit Ierias Ieremiam, et adduxit eum ad principes."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:14",
"text": "Quam ob rem irati principes contra Ieremiam, c\u00e6sum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scrib\u00e6: ipse enim pr\u00e6positus erat super carcerem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:15",
"text": "Itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Ieremias diebus multis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:16",
"text": "Mittens autem Sedecias rex tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Ieremias: Est. Et ait: In manus regis Babylonis traderis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:17",
"text": "Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:18",
"text": "Ubi sunt prophet\u00e6 vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:19",
"text": "Nunc ergo audi obsecro domine mi rex: Valeat deprecatio mea in conspectu tuo: et ne me remittas in domum Ionathan scrib\u00e6, ne moriar ibi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 37,
"name": "Jeremiah 37:20",
"text": "Pr\u00e6cepit ergo rex Sedecias ut traderetur Ieremias in vestibulo carceris: et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Ieremias in vestibulo carceris. "
}
]
},
{
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:1",
"text": "Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Iuchal filius Selemi\u00e6, et Phassur filius Melchi\u00e6, sermones, quos Ieremias loquebatur ad omnem populum, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem profugerit ad Chald\u00e6os, vivet, et erit anima eius sospes et vivens."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:3",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas h\u00e6c in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:4",
"text": "Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos iuxta verba h\u00e6c: siquidem homo iste non qu\u00e6rit pacem populo huic, sed malum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:5",
"text": "Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:6",
"text": "Tulerunt ergo Ieremiam, et proiecerunt eum in lacum Melchi\u00e6 filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris: et submiserunt Ieremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descendit itaque Ieremias in c\u0153num."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:7",
"text": "Audivit autem Abdemelech \u00c6thiops vir eunuchus, qui erat in domo regis quod misissent Ieremiam in lacum: porro rex sedebat in porta Beniamin."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:8",
"text": "Et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:9",
"text": "Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia qu\u00e6cumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame, non sunt enim panes ultra in civitate."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:10",
"text": "Pr\u00e6cepit itaque rex Abdemelech \u00c6thiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Ieremiam prophetam de lacu antequam moriatur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:11",
"text": "Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, qu\u00e6 erat sub cellario: et tulit inde veteres pannos et antiqua, qu\u00e6 computruerant, et submisit ea ad Ieremiam in lacum per funiculos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:12",
"text": "Dixitque Abdemelech \u00c6thiops ad Ieremiam: Pone veteres pannos, et h\u00e6c scissa et putrida sub cubito manuum tuarum: et super funes: fecit ergo Ieremias sic:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:13",
"text": "Et extraxerunt Ieremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Ieremias in vestibulo carceris."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:14",
"text": "Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium, quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Ieremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:15",
"text": "Dixit autem Ieremias ad Sedeciam: Si annunciavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium dedero tibi, non me audies."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:16",
"text": "Iuravit ergo rex Sedecias Ieremi\u00e6 clam, dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum, qui qu\u00e6runt animam tuam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:17",
"text": "Et dixit Ieremias ad Sedeciam: H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas h\u00e6c non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:18",
"text": "Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas h\u00e6c in manus Chald\u00e6orum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:19",
"text": "Et dixit rex Sedecias ad Ieremiam: Solicitus sum propter Iud\u00e6os, qui transfugerunt ad Chald\u00e6os: ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:20",
"text": "Respondit autem Ieremias: Non te tradent. audi qu\u00e6so vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:21",
"text": "Quod si nolueris egredi: iste est sermo, quem ostendit mihi Dominus:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:22",
"text": "Ecce omnes mulieres, qu\u00e6 remanserunt in domo regis Iuda, educentur ad principes regis Babylonis: et ips\u00e6 dicent: Seduxerunt te, et pr\u00e6valuerunt adversum te viri pacifici tui, demerserunt in c\u0153no, et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:23",
"text": "Et omnes uxores tu\u00e6, et filii tui educentur ad Chald\u00e6os: et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris: et civitatem hanc comburet igni."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:24",
"text": "Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: Nullus sciat verba h\u00e6c, et non morieris."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:25",
"text": "Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:26",
"text": "Dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in domum Ionathan, et ibi morerer."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:27",
"text": "Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam, et interrogaverunt eum: et locutus est eis iuxta omnia verba, qu\u00e6 pr\u00e6ceperat ei rex, et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 38,
"name": "Jeremiah 38:28",
"text": "Mansit vero Ieremias in vestibulo carceris usque ad diem, quo capta est Ierusalem: et factum est ut caperetur Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:1",
"text": "Anno nono Sedeci\u00e6 regis Iuda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius ad Ierusalem, et obsidebant eam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:2",
"text": "Undecimo autem anno Sedeci\u00e6, mense quarto, quinta mensis aperta est civitas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:3",
"text": "Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:4",
"text": "Cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam, qu\u00e6 erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:5",
"text": "Persecutus est autem eos exercitus Chald\u00e6orum: et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Ierichontin\u00e6, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, qu\u00e6 est in Terra Emath: et locutus est ad eum iudicia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:6",
"text": "Et occidit rex Babylonis filios Sedeci\u00e6 in Reblatha, in oculis eius: et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:7",
"text": "Oculos quoque Sedeci\u00e6 eruit: et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:8",
"text": "Domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chald\u00e6i igni, et murum Ierusalem subverterunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:9",
"text": "Et reliquias populi, qui remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:10",
"text": "Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in Terra Iuda: et dedit eis vineas, et cisternas in die illa."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:11",
"text": "Pr\u00e6ceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militum, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:12",
"text": "Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed, ut voluerit, sic facias ei."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:13",
"text": "Misit ergo Nabuzardan princeps militi\u00e6, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:14",
"text": "miserunt, et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoli\u00e6 filio Ahicam filii Saphan ut intraret in domum, et habitaret in populo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:15",
"text": "Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:16",
"text": "Vade, et dic Abdemelech \u00c6thiopi, dicens: H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum: et erunt in conspectu tuo in die illa."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:17",
"text": "Et liberabo te in die illa, ait Dominus: et non traderis in manus virorum, quos tu formidas:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 39,
"name": "Jeremiah 39:18",
"text": "Sed eruens liberabo te, et gladio non cades: sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:1",
"text": "Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militi\u00e6 de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda, et ducebantur in Babylonem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:2",
"text": "Tollens ergo princeps militi\u00e6 Ieremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:3",
"text": "et adduxit: et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:4",
"text": "Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, qu\u00e6 sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni: et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:5",
"text": "Et mecum noli venire: sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem pr\u00e6posuit rex Babylonis civitatibus Iuda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militi\u00e6 cibaria, et munuscula, et dimisit eum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:6",
"text": "Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:7",
"text": "Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod pr\u00e6fecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terr\u00e6, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terr\u00e6, qui non fuerant translati in Babylonem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:8",
"text": "Venerunt ad Godoliam in Masphath: et Ismahel filius Nathani\u00e6, et Iohanan et Ionathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Iezonias filius Maachathi, ipse et viri eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:9",
"text": "Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chald\u00e6is, habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:10",
"text": "Ecce ego habito in Masphath ut respondeam pr\u00e6cepto Chald\u00e6orum, qui mittuntur ad nos: vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris, quas tenetis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:11",
"text": "Sed et omnes Iud\u00e6i, qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idum\u00e6a, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iud\u00e6a, et quod pr\u00e6posuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:12",
"text": "reversi sunt, inquam, omnes Iud\u00e6i de universis locis, ad qu\u00e6 profugerant, et venerunt in Terram Iuda ad Godoliam in Masphath: et collegerunt vinum, et messam multam nimis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:13",
"text": "Iohanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:14",
"text": "Et dixerunt ei: Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathani\u00e6 percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:15",
"text": "Iohanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathani\u00e6 nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iud\u00e6i, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliqui\u00e6 Iuda."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 40,
"name": "Jeremiah 40:16",
"text": "Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel. "
}
]
},
{
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:1",
"text": "Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathani\u00e6, filii Elisama de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam in Masphath: et comederunt ibi panes simul in Masphath."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:2",
"text": "Surrexit autem Ismahel filius Nathani\u00e6, et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum, quem pr\u00e6fecerat rex Babylonis terr\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:3",
"text": "Omnes quoque Iud\u00e6os, qui erant cum Godolia in Masphath, et Chald\u00e6os, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismahel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:4",
"text": "Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:5",
"text": "venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria octoginta viri: rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera, et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:6",
"text": "Egressus ergo Ismahel filius Nathani\u00e6 in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat: cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:7",
"text": "Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathani\u00e6 circa medium laci, ipse et viri, qui erant cum eo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:8",
"text": "Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos: quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis. Et cessavit: et non interfecit eos cum fratribus suis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:9",
"text": "Lacus autem, in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum, quos percussit propter Godoliam, ipse est, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel: ipsum replevit Ismahel filius Nathani\u00e6 occisis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:10",
"text": "Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi, qui erant in Masphath: filias regis, et universum populum, qui remanserat in Masphath: quos commendaverat Nabuzardan princeps militi\u00e6 Godoli\u00e6 filio Ahicam. Et cepit eos Ismahel filius Nathani\u00e6, et abiit ut transiret ad filios Ammon."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:11",
"text": "Audivit autem Iohanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne malum, quod fecerat Ismahel filius Nathani\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:12",
"text": "Et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathani\u00e6, et invenerunt eum ad aquas multas, qu\u00e6 sunt in Gabaon."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:13",
"text": "Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismahel, Iohanan filium Caree, et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, l\u00e6tati sunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:14",
"text": "Et reversus est omnis populus, quem ceperat Ismahel, in Masphath: reversusque abiit ad Iohanan filium Caree."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:15",
"text": "Ismahel autem filius Nathani\u00e6 fugit cum octo viris a facie Iohanan, et abiit ad filios Ammon."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:16",
"text": "Tulit ergo Iohanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismahel filio Nathani\u00e6 de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam: fortes viros ad pr\u00e6lium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:17",
"text": "Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, qu\u00e6 est iuxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent \u00c6gyptum"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 41,
"name": "Jeremiah 41:18",
"text": "a facie Chald\u00e6orum: timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathani\u00e6 Godoliam filium Ahicam, quem pr\u00e6posuerat rex Babylonis in Terra Iuda. "
}
]
},
{
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:1",
"text": "Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Iohanan filius Caree, et Iezonias filius Osai\u00e6, et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:2",
"text": "Dixeruntque ad Ieremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo: et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:3",
"text": "Et annunciet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:4",
"text": "Dixit autem ad eos Ieremias propheta: Audivi: ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra. omne verbum, quodcumque responderit mihi, indicabo vobis: nec celabo vos quidquam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:5",
"text": "Et illi dixerunt ad Ieremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:6",
"text": "Sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus. ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:7",
"text": "Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:8",
"text": "Vocavitque Iohanan filium Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:9",
"text": "Et dixit ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:10",
"text": "Si quiescentes manseritis in terra hac, \u00e6dificabo vos, et non destruam; plantabo, et non evellam: iam enim placatus sum super malo quod feci vobis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:11",
"text": "Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus: quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam, et eruam de manu eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:12",
"text": "Et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:13",
"text": "Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:14",
"text": "dicentes: Nequaquam, sed ad Terram \u00c6gypti pergemus: ubi non videbimus bellum, et clangorem tub\u00e6 non audiemus, et famem non sustinebimus: et ibi habitabimus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:15",
"text": "Propter hoc nunc audite verbum Domini reliqui\u00e6 Iuda: H\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini \u00c6gyptum, et intraveritis ut ibi habitetis:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:16",
"text": "gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in Terra \u00c6gypti: et fames, pro qua estis soliciti, adh\u00e6rebit vobis in \u00c6gypto, et ibi moriemini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:17",
"text": "Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur \u00c6gyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:18",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut conflatus est furor meus, et indignatio mea super habitatores Ierusalem: sic conflabitur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis \u00c6gyptum, et eritis in iusiurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium: et nequaquam ultra videbitis locum istum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:19",
"text": "Verbum Domini super vos reliqui\u00e6 Iuda: Nolite intrare \u00c6gyptum: scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:20",
"text": "quia decepistis animas vestras: vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et iuxta omnia qu\u00e6cumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuncia nobis, et faciemus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:21",
"text": "Et annunciavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 42,
"name": "Jeremiah 42:22",
"text": "Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi. "
}
]
},
{
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:1",
"text": "Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba h\u00e6c:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:2",
"text": "dixit Azarias filius Osai\u00e6, et Iohanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Ieremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini \u00c6gyptum ut habitetis illuc."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:3",
"text": "Sed Baruch filius Neri\u00e6 incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chald\u00e6orum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:4",
"text": "Et non audivit Iohanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus vocem Domini ut manerent in Terra Iuda."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:5",
"text": "Sed tollens Iohanan filius Caree, et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda, qui reversi fuerant de cunctis Gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in Terra Iuda:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:6",
"text": "viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps militi\u00e6 cum Godolia filio Ahicam, filii Saphan, et Ieremiam prophetam, et Baruch filium Neri\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:7",
"text": "Et ingressi sunt Terram \u00c6gypti, quia non obedierunt voci Domini: et venerunt usque ad Taphnis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:8",
"text": "Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis, dicens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:9",
"text": "Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta, qu\u00e6 est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iud\u00e6is:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:10",
"text": "Et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam, et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum: et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:11",
"text": "Veniensque percutiet Terram \u00c6gypti: quos in mortem, in mortem: et quos in captivitatem, in captivitatem: et quos in gladium, in gladium."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:12",
"text": "Et succendet ignem in delubris deorum \u00c6gypti, et comburet ea, et captivos ducet illos: et amicietur Terra \u00c6gypti, sicut amicitur pastor pallio suo: et egredietur inde in pace."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 43,
"name": "Jeremiah 43:13",
"text": "Et conteret statuas domus Solis, qu\u00e6 sunt in Terra \u00c6gypti: et delubra deorum \u00c6gypti comburet igni. "
}
]
},
{
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:1",
"text": "Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iud\u00e6os, qui habitabant in Terra \u00c6gypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in Terra Phatures, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Ierusalem, et super omnes urbes Iuda: et ecce desert\u00e6 sunt hodie, et non est in eis habitator:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:3",
"text": "Propter malitiam, quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi, et vos, et patres vestri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:4",
"text": "Et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:5",
"text": "Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:6",
"text": "Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem: et vers\u00e6 sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:7",
"text": "Et nunc h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens de medio Iud\u00e6, nec relinquatur vobis quidquam residuum:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:8",
"text": "Provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in Terra \u00c6gypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem, et in opprobrium cunctis gentibus terr\u00e6?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:9",
"text": "Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Iuda, et mala uxorum eius, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, qu\u00e6 fecerunt in Terra Iuda, et in regionibus Ierusalem?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:10",
"text": "Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in pr\u00e6ceptis meis, qu\u00e6 dedi coram vobis et coram patribus vestris."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:11",
"text": "Ideo h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem Iudam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:12",
"text": "Et assumam reliquias Iud\u00e6, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur Terram \u00c6gypti, et habitarent ibi: et consumentur omnes in Terra \u00c6gypti: cadent in gladio et in fame: et consumentur a minimo usque ad maximum in gladio, et in fame morientur: et erunt in iusiurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:13",
"text": "Et visitabo super habitatores Terr\u00e6 \u00c6gypti, sicut visitavi super Ierusalem in gladio, et fame, et peste."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:14",
"text": "Et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquis Iud\u00e6orum, qui vadunt ut peregrinentur in Terra \u00c6gypti: et revertantur in Terram Iuda, ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi: non revertentur nisi qui fugerint."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:15",
"text": "Responderunt autem Ieremi\u00e6 omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis: et univers\u00e6 mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in Terra \u00c6gypti in Phatures, dicentes:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:16",
"text": "Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:17",
"text": "sed facientes faciemus omne verbum, quod egredietur de ore nostro ut sacrificemus regin\u00e6 c\u00e6li, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos, et patres nostri, reges nostri, et principes nostri in urbibus Iuda, et in plateis Ierusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:18",
"text": "Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare regin\u00e6 c\u00e6li, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio, et fame consumpti sumus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:19",
"text": "Quod si nos sacrificamus regin\u00e6 c\u00e6li, et libamus ei libamina: numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam, et libandum ei libamina?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:20",
"text": "Et dixit Ieremias ad omnem populum adversum viros, et adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:21",
"text": "Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terr\u00e6, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius?"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:22",
"text": "Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes, quas fecistis, et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies h\u00e6c."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:23",
"text": "Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino: et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in pr\u00e6ceptis, et in testimoniis eius non ambulaveritis: idcirco evenerunt vobis mala h\u00e6c, sicut est dies h\u00e6c."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:24",
"text": "Dixit autem Ieremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini omnis Iuda, qui estis in Terra \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:25",
"text": "H\u00e6c inquit Dominus exercituum Deus Israel, dicens: Vos, et uxores vestr\u00e6 locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra, qu\u00e6 vovimus, ut sacrificemus regin\u00e6 c\u00e6li, et libemus ei libamina. implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:26",
"text": "Ideo audite verbum Domini omnis Iuda, qui habitatis in Terra \u00c6gypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus: quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iud\u00e6i, dicentis: Vivit Dominus Deus in omni Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:27",
"text": "Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Iuda, qui sunt in Terra \u00c6gypti, gladio, et fame donec penitus consumantur."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:28",
"text": "Et qui fugerint gladium, revertentur de Terra \u00c6gypti in Terram Iuda viri pauci: et scient omnes reliqui\u00e6 Iuda ingredientium Terram \u00c6gypti, ut habitent ibi, cuius sermo compleatur, meus, an illorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:29",
"text": "Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto: ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 44,
"name": "Jeremiah 44:30",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem \u00c6gypti in manu inimicorum eius, et in manu qu\u00e6rentium animam illius: sicut tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et qu\u00e6rentis animam eius. "
}
]
},
{
"chapter": 45,
"name": "Jeremiah 45",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 45,
"name": "Jeremiah 45:1",
"text": "Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neri\u00e6, cum scripsisset verba h\u00e6c in libro ex ore Ieremi\u00e6, anno quarto Ioakim filii Iosi\u00e6 regis Iuda, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 45,
"name": "Jeremiah 45:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus Israel ad te Baruch:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 45,
"name": "Jeremiah 45:3",
"text": "Dixisti: V\u00e6 misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 45,
"name": "Jeremiah 45:4",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Sic dices ad eum: Ecce quos \u00e6dificavi, ego destruo: et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 45,
"name": "Jeremiah 45:5",
"text": "Et tu qu\u00e6ris tibi grandia? noli qu\u00e6rere: quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus: et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis, ad qu\u00e6cumque perrexeris. "
}
]
},
{
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:1",
"text": "Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Gentes"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:2",
"text": "ad \u00c6gyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis \u00c6gypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Ioakim filii Iosi\u00e6 regis Iuda."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:3",
"text": "Pr\u00e6parate scutum, et clypeum, et procedite ad bellum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:4",
"text": "Iungite equos, et ascendite equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:5",
"text": "Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum c\u00e6sos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:6",
"text": "Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: Ad Aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:7",
"text": "Quis est iste, qui quasi flumen ascendit: et veluti fluviorum, intumescunt gurgites eius?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:8",
"text": "\u00c6gyptus, fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus eius, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:9",
"text": "Ascendite equos, et exultate in curribus, et procedant fortes, \u00c6thiopia, et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes, et iacientes sagittas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:10",
"text": "Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in Terra Aquilonis iuxta flumen Euphraten."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:11",
"text": "Ascende in Galaad, et tolle resinam virgo filia \u00c6gypti: frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:12",
"text": "Audierunt Gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:13",
"text": "Verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus Terram \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:14",
"text": "Annunciate \u00c6gypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis, dicite: Sta, et pr\u00e6para te: quia devorabit gladius ea, qu\u00e6 per circuitum tuum sunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:15",
"text": "Quare computruit fortis tuus? non stetit: quoniam Dominus subvertit eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:16",
"text": "Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum: et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostr\u00e6, a facie gladii columb\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:17",
"text": "Vocate nomen Pharaonis regis \u00c6gypti, tumultum adduxit tempus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:18",
"text": "Vivo ego (inquit rex, Dominus exercituum nomen eius) quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:19",
"text": "Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia \u00c6gypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:20",
"text": "Vitula elegans atque formosa \u00c6gyptus: stimulator ab Aquilone veniet ei."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:21",
"text": "Mercenarii quoque eius, qui versabantur in medio eius, quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:22",
"text": "Vox eius quasi \u00e6ris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei, quasi c\u00e6dentes ligna."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:23",
"text": "Succiderunt saltum eius, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:24",
"text": "Confusa est filia \u00c6gypti, et tradita in manu populi Aquilonis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:25",
"text": "Dixit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandri\u00e6, et super Pharaonem, et super \u00c6gyptum, et super deos eius, et super reges eius, et super Pharaonem, et super eos, qui confidunt in eo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:26",
"text": "Et dabo eos in manu qu\u00e6rentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum eius: et post h\u00e6c habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:27",
"text": "Et tu ne timeas serve meus Iacob, et ne paveas Israel: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tu\u00e6: et revertetur Iacob, et requiescet, et prosperabitur: et non erit qui exterreat eum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 46,
"name": "Jeremiah 46:28",
"text": "Et tu noli timere serve meus Iacob, ait Dominus: quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te: te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio, nec quasi innocenti parcam tibi. "
}
]
},
{
"chapter": 47,
"name": "Jeremiah 47",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 47,
"name": "Jeremiah 47:1",
"text": "Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Pal\u00e6sthinos, antequam percuteret Pharao Gazam:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 47,
"name": "Jeremiah 47:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Ecce aqu\u00e6 ascendunt ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram, et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius: clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terr\u00e6"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 47,
"name": "Jeremiah 47:3",
"text": "a strepitu pomp\u00e6 armorum, et bellatorum eius, a commotione quadrigarum eius, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 47,
"name": "Jeremiah 47:4",
"text": "pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus, et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis. depopulatus est enim Dominus Pal\u00e6sthinos, reliquias insul\u00e6 Cappadoci\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 47,
"name": "Jeremiah 47:5",
"text": "Venit calvitium super Gazam: conticuit Ascalon, et reliqui\u00e6 vallis earum, usquequo concideris?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 47,
"name": "Jeremiah 47:6",
"text": "O mucro Domini usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 47,
"name": "Jeremiah 47:7",
"text": "Quomodo quiescet cum Dominus pr\u00e6ceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas eius regiones, ibique condixerit illi? "
}
]
},
{
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:1",
"text": "Ad Moab h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: V\u00e6 super Nabo, quoniam vastata est, et confusa: capta est Cariathaim: confusa est fortis, et tremuit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:2",
"text": "Non est ultra exultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus eam de gente. ergo silens conticesces, sequeturque te gladius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:3",
"text": "Vox clamoris de Oronaim: vastitas, et contritio magna."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:4",
"text": "Contrita est Moab: annunciate clamorem parvulis eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:5",
"text": "Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu: quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:6",
"text": "Fugite, salvate animas vestras: et eritis quasi myric\u00e6 in deserto."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:7",
"text": "Pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius, et principes eius simul."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:8",
"text": "Et veniet pr\u00e6do ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria: quoniam dixit Dominus:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:9",
"text": "Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates eius desert\u00e6 erunt, et inhabitabiles."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:10",
"text": "Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:11",
"text": "Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in f\u0153cibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:12",
"text": "Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et mittam ei ordinatores, et stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa eius exhaurient, et lagunculas eorum collident."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:13",
"text": "Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:14",
"text": "Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad pr\u00e6liandum?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:15",
"text": "Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt: et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem: ait rex, Dominus exercituum nomen eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:16",
"text": "Prope est interitus Moab ut veniat: et malum eius velociter accurret nimis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:17",
"text": "Consolamini eum omnes, qui estis in circuitu eius, et universi, qui scitis nomen eius, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:18",
"text": "Descende de gloria, et sede in siti habitatio fili\u00e6 Dibon: quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:19",
"text": "In via sta, et prospice habitatio Aroer: interroga fugientem: et ei, qui evasit, dic: Quid accidit?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:20",
"text": "Confusus est Moab, quoniam victus est: ululate, et clamate, annunciate in Arnon, quoniam vastata est Moab."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:21",
"text": "Et iudicium venit ad terram campestrem: super Helon, et super Iasa, et super Mephaath,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:22",
"text": "et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:23",
"text": "et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:24",
"text": "et super Carioth, et super Bosra: et super omnes civitates terr\u00e6 Moab, qu\u00e6 longe, et qu\u00e6 prope sunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:25",
"text": "Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:26",
"text": "Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:27",
"text": "fuit enim in derisum tibi Israel: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua, qu\u00e6 adversum illum locutus es, captivus duceris."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:28",
"text": "Relinquite civitates, et habitate in petra habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:29",
"text": "Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem eius, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis eius."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:30",
"text": "Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius: et quod non sit iuxta eam virtus eius, nec iuxta quod poterat conata sit facere."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:31",
"text": "Ideo super Moab eiulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:32",
"text": "De planctu Iazer plorabo tibi vinea Sabama: propagines tu\u00e6 transierunt mare, usque ad mare Iazer pervenerunt: super messem tuam, et vindemiam tuam pr\u00e6do irruit."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:33",
"text": "Ablata est l\u00e6titia et exultatio de Carmelo, et de Terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uv\u00e6 solitum celeuma cantabit."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:34",
"text": "De clamore Hesebon usque Eleale, et Iasa, dederunt vocem suam: a Segor usque ad Oronaim vitula conternante: aqu\u00e6 quoque Nemrim pessim\u00e6 erunt."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:35",
"text": "Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis eius."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:36",
"text": "Propterea cor meum ad Moab quasi tibi\u00e6 resonabit: et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:37",
"text": "Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:38",
"text": "Super omnia tecta Moab, et in plateis eius omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:39",
"text": "Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo deiecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:40",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:41",
"text": "Capta est Carioth, et munitiones comprehens\u00e6 sunt: et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris parturientis."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:42",
"text": "Et cessabit Moab esse populus: quoniam contra Dominum gloriatus est."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:43",
"text": "Pavor, et fovea, et laqueus super te o habitator Moab, dicit Dominus."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:44",
"text": "Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam: et qui conscenderit de fovea, capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:45",
"text": "In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes: quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon, et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:46",
"text": "V\u00e6 tibi Moab, periisti popule Chamos: quia comprehensi sunt filii tui, et fili\u00e6 tu\u00e6 in captivitatem."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 48,
"name": "Jeremiah 48:47",
"text": "Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab. "
}
]
},
{
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:1",
"text": "Ad filios Ammon. H\u00e6c dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israel? aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom, Gad: et populus eius in urbibus eius habitavit?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:2",
"text": "Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus: et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum pr\u00e6lii, et erit in tumultum dissipata, fili\u00e6que eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:3",
"text": "Ulula Hesebon, quoniam vastata est Hai. clamate fili\u00e6 Rabbath, accingite vos ciliciis: plangite et circuite per sepes: quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius, et principes eius simul."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:4",
"text": "Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua filia delicata, qu\u00e6 confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:5",
"text": "Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:6",
"text": "Et post h\u00e6c reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:7",
"text": "Ad Idum\u00e6am. H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a filiis, inutilis facta est sapientia eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:8",
"text": "Fugite et terga vertite, descendite in voraginem habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:9",
"text": "Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte, rapuissent quod sufficeret sibi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:10",
"text": "Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit: vastatum est semen eius, et fratres eius, et vicini eius, et non erit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:11",
"text": "Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et vidu\u00e6 tu\u00e6 in me sperabunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:12",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem, bibentes bibent: et tu quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:13",
"text": "Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra: et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:14",
"text": "Auditum audivi a Domino, et legatus ad Gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in pr\u00e6lium:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:15",
"text": "Ecce enim parvulum dedi te in Gentibus contemptibilem inter homines."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:16",
"text": "Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui: qui habitas in cavernis petr\u00e6, et apprehendere niteris altitudinem collis. cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:17",
"text": "Et erit Idum\u00e6a deserta: omnis qui transibit per eam, stupebit, et sibilabit super omnes plagas eius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:18",
"text": "Sicut subversa est Sodoma, et Gomorrha, et vicin\u00e6 eius, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:19",
"text": "Ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam: quia subito currere faciam eum ad illam: et quis erit electus, quem pr\u00e6ponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:20",
"text": "Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom: et cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Si non deiecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:21",
"text": "A voce ruin\u00e6 eorum commota est terra: clamor in Mari rubro auditus est vocis eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:22",
"text": "Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit: et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idum\u00e6\u00e6 in die illa, quasi cor mulieris parturientis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:23",
"text": "Ad Damascum: Confusa est Emath, et Arphad: quia auditum pessimum audierunt, turbati sunt in mari: pr\u00e6 solicitudine quiescere non potuit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:24",
"text": "Dissoluta est Damascus, versa est in fugam, tremor apprehendit eam: angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:25",
"text": "Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem l\u00e6titi\u00e6!"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:26",
"text": "Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius: et omnes viri pr\u00e6lii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:27",
"text": "Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit m\u0153nia Benadad."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:28",
"text": "Ad Cedar, et ad regna Asor, qu\u00e6 percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. H\u00e6c dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios Orientis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:29",
"text": "Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi: et vocabunt super eos formidinem in circuitu."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:30",
"text": "Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:31",
"text": "Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus, non ostia, nec vectes eis: soli habitant."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:32",
"text": "Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in pr\u00e6dam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam: et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:33",
"text": "Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in \u00e6ternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:34",
"text": "Quod facum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam adversus \u00c6lam in principio regni Sedeci\u00e6 regis Iuda, dicens:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:35",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ecce ego confrigam arcum \u00c6lam, et summam fortitudinem eorum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:36",
"text": "Et inducam super \u00c6lam quattuor ventos a quattuor plagis c\u00e6li: et ventilabo eos in omnes ventos istos: et non erit gens, ad quam non perveniant profugi \u00c6lam."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:37",
"text": "Et pavere faciam \u00c6lam coram inimicis suis, et in conspectu qu\u00e6rentium animam eorum: et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus: et mittam post eos gladium donec consumam eos."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:38",
"text": "Et ponam solium meum in \u00c6lam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 49,
"name": "Jeremiah 49:39",
"text": "In novissimis autem diebus reverti faciam captivos \u00c6lam, dicit Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:1",
"text": "Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone, et de terra Chald\u00e6orum in manu Ieremi\u00e6 prophet\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:2",
"text": "Annunciate in Gentibus, et auditum facite: levate signum, pr\u00e6dicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:3",
"text": "Quoniam ascendit contra eam gens ab Aquilone, qu\u00e6 ponet terram eius in solitudinem: et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:4",
"text": "In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus: venient filii Israel, ipsi et filii Iuda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum qu\u00e6rent."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:5",
"text": "In Sion interrogabunt viam, huc facies eorum. Venient, et apponentur ad Dominum f\u0153dere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:6",
"text": "Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:7",
"text": "Omnes, qui invenerunt, comederunt eos: et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori iustiti\u00e6, et expectationi patrum eorum Domino."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:8",
"text": "Recedite de medio Babylonis, et de terra Chald\u00e6orum egredimini: et estote quasi h\u0153di ante gregem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:9",
"text": "Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem Gentium magnarum de terra Aquilonis: et pr\u00e6parabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eius quasi viri fortis interfectoris, non revertetur vacua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:10",
"text": "Et erit Chald\u00e6a in pr\u00e6dam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:11",
"text": "Quoniam exultatis, et magna loquimini, diripientes hereditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:12",
"text": "Confusa est mater vestra nimis, et ad\u00e6quata pulveri, qu\u00e6 genuit vos: ecce novissima erit in Gentibus, deserta, invia, et arens."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:13",
"text": "Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem: omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit, et sibilabit super universis plagis eius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:14",
"text": "Pr\u00e6paramini contra Babylonem per circuitum omnes qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis iaculis: quia Domino peccavit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:15",
"text": "Clamate adversus eam, ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea, sicut fecit, facite ei."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:16",
"text": "Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie gladii columb\u00e6 unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:17",
"text": "Grex dispersus Israel, leones eiecerunt eum: primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:18",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo regem Babylonis, et terram eius, sicut visitavi regem Assur:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:19",
"text": "et reducam Israel ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum, et Basan, et in monte Ephraim, et Galaad saturabitur anima eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:20",
"text": "In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus: qu\u00e6retur iniquitas Israel, et non erit: et peccatum Iuda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis, quos reliquero."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:21",
"text": "Super terram dominantium ascende, et super habitatores eius visita, dissipa, et interfice qu\u00e6 post eos sunt, ait Dominus: et fac iuxta omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepi tibi."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:22",
"text": "Vox belli in terra, et contritio magna."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:23",
"text": "Quomodo confractus est, et contritus malleus univers\u00e6 terr\u00e6? quomodo versa est in desertum Babylon in Gentibus?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:24",
"text": "Illaqueavi te, et capta es Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa: quoniam Dominum provocasti."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:25",
"text": "Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa ir\u00e6 su\u00e6: quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chald\u00e6orum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:26",
"text": "Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos, et interficite eam: nec sit quidquam reliquum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:27",
"text": "Dissipate universos fortes eius, descendant in occisionem: v\u00e6 eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:28",
"text": "Vox fugientium, et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuncient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:29",
"text": "Annunciate in Babylonem plurimis omnibus, qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: iuxta omnia qu\u00e6 fecit, facite illi: quia contra Dominum erecta est, adversum sanctum Israel."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:30",
"text": "Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius: et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:31",
"text": "Ecce ego ad te superbe, dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tu\u00e6."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:32",
"text": "Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:33",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israel, et filii Iuda simul: omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:34",
"text": "Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:35",
"text": "Gladius ad Chald\u00e6os, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes eius."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:36",
"text": "Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt: gladius ad fortes illius, qui timebunt."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:37",
"text": "Gladius ad equos eius, et ad currus eius, et ad omne vulgus, quod est in medio eius: et erunt quasi mulieres: gladius ad thesauros eius, qui diripientur."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:38",
"text": "Siccitas super aquas eius erit, et arescent: quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:39",
"text": "propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis: et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec extruetur usque ad generationem, et generationem."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:40",
"text": "Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas eius, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:41",
"text": "Ecce populus venit ab Aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terr\u00e6."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:42",
"text": "Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent: sicut vir paratus ad pr\u00e6lium contra te filia Babylon."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:43",
"text": "Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolut\u00e6 sunt manus eius: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:44",
"text": "Ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam: quia subito currere faciam eum ad illam: et quis erit electus, quem pr\u00e6ponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:45",
"text": "Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem: et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chald\u00e6orum: Nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 50,
"name": "Jeremiah 50:46",
"text": "A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter Gentes auditus est. "
}
]
},
{
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:2",
"text": "Et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram eius: quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:3",
"text": "Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus, nolite parcere iuvenibus eius, interficite omnem militiam eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:4",
"text": "Et cadent interfecti in terra Chald\u00e6orum, et vulnerati in regionibus eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:5",
"text": "Quoniam non fuit viduatus Israel et Iuda a Deo suo Domino exercituum: terra autem eorum repleta est delicto a sancto Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:6",
"text": "Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem eius: quoniam tempus ultionis est a Domino, vicissitudinem ipse retribuet ei."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:7",
"text": "Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino eius biberunt Gentes, et ideo commot\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:8",
"text": "Subito cecidit Babylon, et contrita est: ululate super eam, tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:9",
"text": "Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad c\u00e6los iudicium eius, et elevatum est usque ad nubes."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:10",
"text": "Protulit Dominus iustitias nostras: venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:11",
"text": "Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens eius est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:12",
"text": "Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam: levate custodes, pr\u00e6parate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit qu\u00e6cumque locutus est contra habitatores Babylonis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:13",
"text": "Qu\u00e6 habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus pedalis pr\u00e6cisionis tu\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:14",
"text": "Iuravit Dominus exercituum per animam suam: Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:15",
"text": "Qui fecit terram in fortitudine sua, pr\u00e6paravit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit c\u00e6los."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:16",
"text": "Dante eo vocem, multiplicantur aqu\u00e6 in c\u00e6lo: qui levat nubes ab extremo terr\u00e6, fulgura in pluviam fecit: et produxit ventum de thesauris suis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:17",
"text": "Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est omnis conflator in sculptili. quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:18",
"text": "Vana sunt opera, et risu digna, in tempore visitationis su\u00e6 peribunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:19",
"text": "Non sicut h\u00e6c pars Iacob: quia qui fecit omnia ipse est, et Israel sceptrum hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:20",
"text": "Collidis tu mihi vasa belli, et ego collidam in te Gentes, et disperdam in te regna:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:21",
"text": "et collidam in te equum, et equitem eius: et collidam in te currum, et ascensorem eius:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:22",
"text": "et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et collidam in te iuvenem et virginem:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:23",
"text": "et collidam in te pastorem et gregem eius: et collidam in te agricolam et iugales eius: et collidam in te duces et magistratus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:24",
"text": "Et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chald\u00e6\u00e6 omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:25",
"text": "Ecce ego ad te mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:26",
"text": "Et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta, sed perditus in \u00e6ternum eris, ait Dominus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:27",
"text": "Levate signum in terra: clangite buccina in Gentibus, sanctificate super eam Gentes: annunciate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:28",
"text": "Sanctificate contra eam Gentes, reges Medi\u00e6, duces eius, et universos magistratus eius, cunctamque terram potestatis eius."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:29",
"text": "Et commovebitur terra, et conturbabitur: quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat Terram Babylonis desertam et inhabitabilem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:30",
"text": "Cessaverunt fortes Babylonis a pr\u00e6lio, habitaverunt in pr\u00e6sidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula eius, contriti sunt vectes eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:31",
"text": "Currens obviam currenti veniet: et nuncius obvius nuncianti: ut annunciet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:32",
"text": "et vada pr\u00e6occupata sunt, et paludes incens\u00e6 sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:33",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Filia Babylonis quasi area, tempus tritur\u00e6 eius: adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:34",
"text": "Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et eiecit me."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:35",
"text": "Iniquitas adversum me, et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion: et sanguis meus super habitatores Chald\u00e6\u00e6, dicit Ierusalem."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:36",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego iudicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam, et desertum faciam mare eius, et siccabo venam eius."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:37",
"text": "Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor, et sibilus, eo quod non sit habitator."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:38",
"text": "Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli leonum."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:39",
"text": "In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:40",
"text": "Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum h\u0153dis."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:41",
"text": "Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta univers\u00e6 terr\u00e6? quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes?"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:42",
"text": "Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius operta est."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:43",
"text": "Fact\u00e6 sunt civitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:44",
"text": "Et visitabo super Bel in Babylone, et eiiciam quod absorbuerat de ore eius, et non confluent ad eum ultra Gentes, siquidem et murus Babylonis corruet."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:45",
"text": "Egredimini de medio eius populus meus: ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:46",
"text": "Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio: et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:47",
"text": "Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis: et omnis terra eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:48",
"text": "Et laudabunt super Babylonem c\u00e6li et terra, et omnia qu\u00e6 in eis sunt: quia ab Aquilone venient ei pr\u00e6dones, ait Dominus."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:49",
"text": "Et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israel: sic de Babylone cadent occisi in universa terra."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:50",
"text": "Qui fugistis gladium, venite, nolite stare: recordamini procul Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:51",
"text": "Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras: quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:52",
"text": "Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus: et visitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius mugiet vulneratus."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:53",
"text": "Si ascenderit Babylon in c\u00e6lum, et firmaverit in excelso robur suum: a me venient vastatores eius, ait Dominus."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:54",
"text": "Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de Terra Chald\u00e6orum:"
},
{
"verse": 55,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:55",
"text": "quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus eorum quasi aqu\u00e6 mult\u00e6: dedit sonitum vox eorum:"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:56",
"text": "Quia venit super eam, id est super Babylonem pr\u00e6do, et apprehensi sunt fortes eius, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:57",
"text": "Et inebriabo principes eius, et sapientes eius, et duces eius, et magistratus eius, et fortes eius: et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex, Dominus exercituum nomen eius."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:58",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et port\u00e6 eius excels\u00e6 igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:59",
"text": "Verbum, quod pr\u00e6cepit Ieremias propheta, Sarai\u00e6 filio Neri\u00e6 filii Maasi\u00e6 cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni eius: Saraias autem erat princeps propheti\u00e6."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:60",
"text": "Et scripsit Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem in libro uno: omnia verba h\u00e6c, qu\u00e6 scripta sunt contra Babylonem."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:61",
"text": "Et dixit Ieremias ad Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba h\u00e6c,"
},
{
"verse": 62,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:62",
"text": "dices: Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum: ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:63",
"text": "Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et proiicies illum in medium Euphraten:"
},
{
"verse": 64,
"chapter": 51,
"name": "Jeremiah 51:64",
"text": "et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Ieremi\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:1",
"text": "Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare c\u0153pisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Amital, filia Ieremi\u00e6 de Lobna."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:2",
"text": "Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia qu\u00e6 fecerat Ioakim."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:3",
"text": "Quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:4",
"text": "Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius adversus Ierusalem, et obsederunt eam, et \u00e6dificaverunt contra eam munitiones in circuitu."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:5",
"text": "Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeci\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:6",
"text": "Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terr\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:7",
"text": "Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam port\u00e6, qu\u00e6 est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chald\u00e6is obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, qu\u00e6 ducit in eremum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:8",
"text": "Persecutus est autem Chad\u00e6orum exercitus regem: et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est iuxta Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:9",
"text": "Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, qu\u00e6 est in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:10",
"text": "Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeci\u00e6 in oculis eius: sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:11",
"text": "Et oculos Sedeci\u00e6 eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:12",
"text": "In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militi\u00e6, qui stabat coram rege Babylonis in Ierusalem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:13",
"text": "Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem, et omnem domum magnam igni combussit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:14",
"text": "Et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chald\u00e6orum, qui erat cum magistro militi\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:15",
"text": "De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militi\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:16",
"text": "De pauperibus vero terr\u00e6 reliquit Nabuzardan princeps militi\u00e6 vinitores, et agricolas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:17",
"text": "Columnas quoque \u00e6reas, qu\u00e6 erant in domo Domini, et bases, et mare \u00e6neum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chald\u00e6i, et tulerunt omne \u00e6s eorum in Babylonem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:18",
"text": "Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa \u00e6rea, qu\u00e6 in ministerio fuerant, tulerunt: et"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:19",
"text": "hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea tulit magister militi\u00e6:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:20",
"text": "et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim \u00e6reos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus \u00e6ris omnium horum vasorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:21",
"text": "De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:22",
"text": "Et capitella super utramque \u00e6rea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia \u00e6rea. Similiter column\u00e6 secund\u00e6, et malogranata."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:23",
"text": "Et fuerunt malogranata nonagintasex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:24",
"text": "Et tulit magister militi\u00e6 Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum: et tres custodes vestibuli."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:25",
"text": "Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat pr\u00e6positus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terr\u00e6, qui inventi sunt in medio civitatis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:26",
"text": "Tulit autem eos Nabuzardan magister militi\u00e6, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:27",
"text": "Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:28",
"text": "Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: In anno septimo Iud\u00e6os tria millia et viginti tres:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:29",
"text": "In anno octavodecimo Nabuchodonosor de Ierusalem animas octingentas triginta duas:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:30",
"text": "In anno vigesimotertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militi\u00e6 animas Iud\u00e6orum septingentas quadraginta quinque. omnes ergo anim\u00e6, quattuor millia sexcent\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:31",
"text": "Et factum est in trigesimoseptimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesimaquinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:32",
"text": "Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant post se in Babylone."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:33",
"text": "Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 52,
"name": "Jeremiah 52:34",
"text": "et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis su\u00e6 cunctis diebus vit\u00e6 eius. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Lamentations",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:1",
"text": "ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo: facta est quasi vidua domina Gentium: princeps provinciarum facta est sub tributo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:2",
"text": "BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrym\u00e6 eius in maxillis eius: non est qui consoletur eam et omnibus charis eius: omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei inimici."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:3",
"text": "GHIMEL. Migravit Iudas propter afflictionem, et multitudinem servitutis: habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:4",
"text": "DALETH. Vi\u00e6 Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem: omnes port\u00e6 eius destruct\u00e6: sacerdotes eius gementes: virgines eius squalid\u00e6, et ipsa oppressa amaritudine."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:5",
"text": "HE. Facti sunt hostes eius in capite, inimici eius locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius: parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:6",
"text": "VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius: facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:7",
"text": "ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis su\u00e6, et pr\u00e6varicationis omnium desiderabilium suorum, qu\u00e6 habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:8",
"text": "HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est: omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:9",
"text": "TETH. Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui: deposita est vehementer, non habens consolatorem: vide Domine afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:10",
"text": "IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius: quia vidit Gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus pr\u00e6ceperas ne intrarent in ecclesiam tuam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:11",
"text": "CAPH. Omnis populus eius gemens, et qu\u00e6rens panem: dederunt pretiosa qu\u00e6que pro cibo ad refocillandam animam. vide Domine et considera, quoniam facta sum vilis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:12",
"text": "LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus: quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die ir\u00e6 furoris sui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:13",
"text": "MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die m\u0153rore confectam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:14",
"text": "NUN. Vigilavit iugum iniquitatum mearum: in manu eius convolut\u00e6 sunt, et imposit\u00e6 collo meo: Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:15",
"text": "SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei: vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos: torcular calcavit Dominus virgini fili\u00e6 Iuda."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:16",
"text": "AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas: quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam: facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:17",
"text": "PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam: mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:18",
"text": "SADE. Iustus est Dominus, quia os eius ad iracundiam provocavi. audite obsecro universi populi, et videte dolorem meum: virgines me\u00e6, et iuvenes mei abierunt in captivitatem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:19",
"text": "COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me: sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt: quia qu\u00e6sierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:20",
"text": "RES. Vide Domine quoniam tribulor, conturbatus est venter meus: subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. foris interfecit gladius, et domi mors similis est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:21",
"text": "SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me: omnes inimici mei audierunt malum meum l\u00e6tati sunt, quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Lamentations 1:22",
"text": "THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum m\u0153rens. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:1",
"text": "ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion: proiecit de c\u00e6lo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:2",
"text": "BETH. Pr\u00e6cipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Iacob: destruxit in furore suo muntiones virginis Iuda, et deiecit in terram: polluit regnum, et principes eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:3",
"text": "GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel: avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici: et succendit in Iacob quasi ignem flamm\u00e6 devorantis in gyro:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:4",
"text": "DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis: et occidit omne, quod pulchrum erat visu in tabernaculo fili\u00e6 Sion, effudit quasi ignem indignationem suam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:5",
"text": "HE. Factus est Dominus velut inimicus: pr\u00e6cipitavit Israel, pr\u00e6cipitavit omnia m\u0153nia eius: dissipavit munitiones eius, et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:6",
"text": "VAU. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum: oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum: et in opprobrium, et in indignationem furoris sui regem, et sacerdotem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:7",
"text": "ZAIN. Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi su\u00e6: tradidit in manu inimici muros turrium eius: vocem dederunt in domo Domini, sicut in die solemni."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:8",
"text": "HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum fili\u00e6 Sion: tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:9",
"text": "TETH. Defix\u00e6 sunt in terra port\u00e6 eius: perdidit, et contrivit vectes eius: regem eius et principes eius in Gentibus: non est lex, et prophet\u00e6 eius non invenerunt visionem a Domino."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:10",
"text": "IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes fili\u00e6 Sion: consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:11",
"text": "CAPH. Defecerunt pr\u00e6 lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum est in terra iecur meum super contritione fili\u00e6 populi mei, cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:12",
"text": "LAMED. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:13",
"text": "MEM. Cui comparabo te? vel cui assimilabo te filia Ierusalem? cui ex\u00e6quabo te, et consolabor te virgo filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:14",
"text": "NUN. Prophet\u00e6 tui viderunt tibi falsa, et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad p\u0153nitentiam provocarent: viderunt autem tibi assumptiones falsas, et eiectiones."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:15",
"text": "SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: H\u00e6ccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium univers\u00e6 terr\u00e6?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:16",
"text": "PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies, quam expectabamus: invenimus, vidimus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:17",
"text": "AIN. Fecit Dominus qu\u00e6 cogitavit, complevit sermonem suum, quem pr\u00e6ceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et l\u00e6tificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:18",
"text": "SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros fili\u00e6 Sion: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem, et noctem: non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:19",
"text": "COPH. Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum: effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:20",
"text": "RES. Vide Domine, et considera quem vindemiaveris ita: ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palm\u00e6? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:21",
"text": "SIN. Iacuerunt in terra foris puer, et senex: virgines me\u00e6, et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui: percussisti, nec misertus es."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Lamentations 2:22",
"text": "THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi, et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:1",
"text": "ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:2",
"text": "ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:3",
"text": "ALEPH. Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:4",
"text": "BETH. Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam, contrivit ossa mea."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:5",
"text": "BETH. \u00c6dificavit in gyro meo, et circumdedit me felle, et labore."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:6",
"text": "BETH. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:7",
"text": "GHIMEL. Circum\u00e6dificavit adversum me, ut non egrediar: aggravavit compedem meum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:8",
"text": "GHIMEL. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:9",
"text": "GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:10",
"text": "DALETH. Ursus insidians factus est mihi: leo in absconditis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:11",
"text": "DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me: posuit me desolatam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:12",
"text": "DALETH. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:13",
"text": "HE. Misit in renibus meis filias pharetr\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:14",
"text": "HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:15",
"text": "HE. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:16",
"text": "VAU. Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:17",
"text": "VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:18",
"text": "VAU. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:19",
"text": "ZAIN. Recordare paupertatis, et transgressionis me\u00e6, absinthii, et fellis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:20",
"text": "ZAIN. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:21",
"text": "ZAIN. H\u00e6c recolens in corde meo, ideo sperabo."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:22",
"text": "HETH. Misericordi\u00e6 Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:23",
"text": "HETH. Novi diluculo, multa est fides tua."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:24",
"text": "HETH. Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea expectabo eum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:25",
"text": "TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, anim\u00e6 qu\u00e6renti illum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:26",
"text": "TETH. Bonum est pr\u00e6stolari cum silentio salutare Dei."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:27",
"text": "TETH. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:28",
"text": "IOD. Sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit super se."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:29",
"text": "IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:30",
"text": "IOD. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:31",
"text": "CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:32",
"text": "CAPH. Quia si abiecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:33",
"text": "CAPH. Non enim humiliavit ex corde suo, et abiecit filios hominum,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:34",
"text": "LAMED. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terr\u00e6,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:35",
"text": "LAMED. Ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:36",
"text": "LAMED. Ut perverteret hominem in iudicio suo, Dominus ignoravit."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:37",
"text": "MEM. Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non iubente?"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:38",
"text": "MEM. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:39",
"text": "MEM. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:40",
"text": "NUN. Scrutemur vias nostras, et qu\u00e6ramus, et revertamur ad Dominum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:41",
"text": "NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in c\u00e6los."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:42",
"text": "NUN. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus: idcirco tu inexorabilis es."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:43",
"text": "SAMECH. Operuisti in furore, et percussisti nos: occidisti, nec pepercisti."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:44",
"text": "SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:45",
"text": "SAMECH. Eradicationem, et abiectionem posuisti me in medio populorum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:46",
"text": "PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:47",
"text": "PHE. Formido, et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:48",
"text": "PHE. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione fili\u00e6 populi mei."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:49",
"text": "AIN. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:50",
"text": "AIN. Donec respiceret et videret Dominus de c\u00e6lis."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:51",
"text": "AIN. Oculus meus depr\u00e6datus est animam meam in cunctis filiabus urbis me\u00e6."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:52",
"text": "SADE. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:53",
"text": "SADE. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:54",
"text": "SADE. Inundaverunt aqu\u00e6 super caput meum: dixi: Perii."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:55",
"text": "COPH. Invocavi nomen tuum Domine de lacu novissimo."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:56",
"text": "COPH. Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:57",
"text": "COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te: dixisti: Ne timeas."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:58",
"text": "RES. Iudicasti Domine causam anim\u00e6 me\u00e6, redemptor vit\u00e6 me\u00e6."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:59",
"text": "RES. Vidisti Domine iniquitatem illorum adversum me: iudica iudicium meum."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:60",
"text": "RES. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:61",
"text": "SIN. Audisti opprobrium eorum Domine, omnes cogitationes eorum adversum me:"
},
{
"verse": 62,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:62",
"text": "SIN. Labia insurgentium mihi; et meditationes eorum adversum me tota die."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:63",
"text": "SIN. Sessionem eorum, et resurrectionem eorum vide, ego sum psalmus eorum."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:64",
"text": "THAU. Redes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:65",
"text": "THAU. Dabis eis scutum cordis laborem tuum."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 3,
"name": "Lamentations 3:66",
"text": "THAU. Persequeris in furore, et conteres eos sub c\u00e6lis Domine. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:1",
"text": "ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:2",
"text": "BETH. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:3",
"text": "GHIMEL. Sed et lami\u00e6 nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:4",
"text": "DALETH. Adh\u00e6sit lingua lactentis ad palatum eius in siti: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:5",
"text": "HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis: qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:6",
"text": "VAU. Et maior effecta est iniquitas fili\u00e6 populi mei peccato Sodomorum, qu\u00e6 subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:7",
"text": "ZAIN. Candidiores Nazar\u00e6i eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:8",
"text": "HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adh\u00e6sit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:9",
"text": "TETH. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame: quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terr\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:10",
"text": "IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione fili\u00e6 populi mei."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:11",
"text": "CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis su\u00e6: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:12",
"text": "LAMED. Non crediderunt reges terr\u00e6, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:13",
"text": "MEM. Propter peccata prophetarum eius, et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:14",
"text": "NUN. Erraverunt c\u00e6ci in plateis, polluti sunt in sanguine: cumque non possent, tenuerunt lacinias suas."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:15",
"text": "SAMECH. Recedite polluti, clamaverunt eis: recedite, abite, nolite tangere: iurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter Gentes: Non addet ultra ut habitet in eis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:16",
"text": "PHE. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos: facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:17",
"text": "AIN. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem, qu\u00e6 salvare non poterat."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:18",
"text": "SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum, appropinquavit finis noster: completi sunt dies nostri, quia venit finis noster."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:19",
"text": "COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis c\u00e6li: super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:20",
"text": "RES. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in Gentibus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:21",
"text": "SIN. Gaude, et l\u00e6tare filia Edom, qu\u00e6 habitas in Terra Hus: ad te quoque perveniet calix, inebriaberis, atque nudaberis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Lamentations 4:22",
"text": "THAU. Completa est iniquitas tua filia Sion, non addet ultra ut transmigret te: visitavit iniquitatem tuam filia Edom, discooperuit peccata tua. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:1",
"text": "Recordare Domine quid acciderit nobis: intuere, et respice opprobrium nostrum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:2",
"text": "H\u00e6reditas nostra versa est ad alienos: domus nostr\u00e6 ad extraneos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:3",
"text": "Pupilli facti sumus absque patre, matres nostr\u00e6 quasi vidu\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:4",
"text": "Aquam nostram pecunia bibimus: ligna nostra pretio comparavimus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:5",
"text": "Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:6",
"text": "\u00c6gypto dedimus manum, et Assyriis ut saturaremur pane."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:7",
"text": "Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:8",
"text": "Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:9",
"text": "In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:10",
"text": "Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:11",
"text": "Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Iuda."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:12",
"text": "Principes manu suspensi sunt: facies senum non erubuerunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:13",
"text": "Adolescentibus impudice abusi sunt: et pueri in ligno corruerunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:14",
"text": "Senes defecerunt de portis: iuvenes de choro psallentium."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:15",
"text": "Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:16",
"text": "Cecidit corona capitis nostri: v\u00e6 nobis, quia peccavimus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:17",
"text": "Propterea m\u0153stum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:18",
"text": "Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:19",
"text": "Tu autem Domine in \u00e6ternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:20",
"text": "Quare in perpetuum oblivisceris nostri? derelinques nos in longitudine dierum?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:21",
"text": "Converte nos Domine ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Lamentations 5:22",
"text": "Sed proiiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Baruch",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:1",
"text": "Et h\u00e6c verba libri, qu\u00e6 scripsit Baruch filius Neri\u00e6, filii Maasi\u00e6, filii Sedeci\u00e6, filii Sedei, filii Helci\u00e6 in Babylonia,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:2",
"text": "in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chald\u00e6i Ierusalem, et succenderunt eam igni."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:3",
"text": "Et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoni\u00e6 filii Ioakim regis Iuda, et ad aures universi populi venientis ad librum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:4",
"text": "et ad aures potentium filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:5",
"text": "Qui audientes plorabant, et ieiunabant, et orabant in conspectu Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:6",
"text": "Et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:7",
"text": "et miserunt in Ierusalem ad Ioakim filium Helci\u00e6 filii Salom sacerdotem, et ad Sacerdotes, et ad omnem populum, qui inventi sunt cum eo in Ierusalem:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:8",
"text": "cum acciperet vasa templi Domini, qu\u00e6 ablata fuerant de templo, revocare in Terram Iuda decima die mensis Sivan, vasa argentea, qu\u00e6 fecit Sedecias filius Iosi\u00e6 rex Iuda,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:9",
"text": "posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terr\u00e6 ab Ierusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:10",
"text": "Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata, et thus, et facite manna, et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:11",
"text": "et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltasar filii eius ut sint dies eorum sicut dies c\u00e6li super terram:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:12",
"text": "et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltasar filii eius, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:13",
"text": "Et pro nobisipsis orate ad Dominum Deum nostrum: quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:14",
"text": "Et legite librum istum, quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die sollemni, et in die opportuno:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:15",
"text": "et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei nostr\u00e6, sicut est dies h\u00e6c omni Iuda, et habitantibus in Ierusalem,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:16",
"text": "Regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:17",
"text": "Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:18",
"text": "et non fuimus subiectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius, qu\u00e6 dedit nobis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:19",
"text": "A die, qua eduxit patres nostros de Terra \u00c6gypti usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:20",
"text": "Et adh\u00e6serunt nobis multa mala, et maledictiones, qu\u00e6 constituit Dominus Moysi servo suo: qui eduxit patres nostros de Terra \u00c6gypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:21",
"text": "Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum, quos misit ad nos:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Baruch 1:22",
"text": "et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:1",
"text": "Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad iudices nostros, qui iudicaverunt Israel, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israel, et Iuda:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:2",
"text": "ut adduceret Dominus super nos mala magna, qu\u00e6 non sunt facta sub c\u00e6lo, quemadmodum facta sunt in Ierusalem, secundum qu\u00e6 scripta sunt in lege Moysi,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:3",
"text": "ut manducarent homo carnes filii sui, et carnes fili\u00e6 su\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:4",
"text": "Et dedit eos sub manu regum omnium, qui sunt in circuitu nostro in improperium, et in desolationem in omnibus populis, in quibus nos dispersit Dominus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:5",
"text": "Et facti sumus subtus, et non supra: quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:6",
"text": "Domino Deo nostro iustitia: nobis autem, et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies h\u00e6c."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:7",
"text": "Quia locutus est Dominus super nos omnia mala h\u00e6c, qu\u00e6 venerunt super nos:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:8",
"text": "et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:9",
"text": "Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis, qu\u00e6 mandavit nobis:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:10",
"text": "et non audivimus vocem ipsius ut iremus in pr\u00e6ceptis Domini, qu\u00e6 dedit ante faciem nostram."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:11",
"text": "Et nunc Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de Terra \u00c6gypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:12",
"text": "peccavimus, impie egimus, inique gessimus Domine Deus noster, in omnibus iustitiis tuis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:13",
"text": "Avertatur ira tua a nobis: quia derelicti sumus pauci inter gentes, ubi dispersisti nos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:14",
"text": "Exaudi Domine preces nostras, et orationes nostras, et educ nos propter te: et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum, qui nos abduxerunt:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:15",
"text": "ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:16",
"text": "Respice Domine de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:17",
"text": "Aperi oculos tuos, et vide: quia non mortui, qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem, et iustificationem Domino:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:18",
"text": "sed anima, qu\u00e6 tristis est super magnitudine mali, et incedit curva, et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:19",
"text": "Quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus preces, et petimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:20",
"text": "sed quia misisti iram tuam, et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:21",
"text": "Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum, et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis: et sedebitis in terra, quam dedi patribus vestris."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:22",
"text": "Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloni\u00e6: defectionem vestram faciam de civitatibus Iuda, et a foris Ierusalem,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:23",
"text": "et auferam a vobis vocem iucunditatis, et vocem gaudii, et vocem sponsi, et vocem spons\u00e6, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:24",
"text": "et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, qu\u00e6 locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum, et ossa patrum nostrorum de loco suo:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:25",
"text": "et ecce proiecta sunt in calore solis, et in gelu noctis: et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:26",
"text": "Et posuisti templum, in quo invocatum est nomen tuum in ipso, sicut h\u00e6c dies, propter iniquitatem domus Israel, et domus Iuda."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:27",
"text": "Et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem bonitatem tuam, et secundum omnem miserationem tuam illam magnam:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:28",
"text": "sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die, qua pr\u00e6cepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:29",
"text": "dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo h\u00e6c magna convertetur in minimam inter Gentes, quo ego eos dispergam:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:30",
"text": "quia scio quod me non audiet populus. Populus est enim dura cervice: et convertetur ad cor suum in terra captivitatis su\u00e6:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:31",
"text": "et scient quia ego sum Dominus Deus eorum, et dabo eis cor, et intelligent: aures, et audient."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:32",
"text": "Et laudabunt me in terra captivitatis su\u00e6, et memores erunt nominis mei."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:33",
"text": "Et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis: quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:34",
"text": "Et revocabo illos in terram, quam iuravi patribus eorum Abraham, Isaac, et Iacob, et dominabuntur eius: et multiplicabo eos, et non minorabuntur."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 2,
"name": "Baruch 2:35",
"text": "Et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israel a terra, quam dedi illis. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:1",
"text": "Et nunc Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:2",
"text": "audi Domine, et miserere, quia Deus es misericors, et miserere nostri: quia peccavimus ante te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:3",
"text": "Quia tu sedes in sempiternum, et nos peribimus in \u00e6vum?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:4",
"text": "Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum, qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:5",
"text": "Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tu\u00e6, et nominis tui in tempore isto:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:6",
"text": "quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te Domine:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:7",
"text": "quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:8",
"text": "Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisiti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te Dominue Deus noster."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:9",
"text": "Audi Israel mandata vit\u00e6: auribus percipe, ut scias prudentiam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:10",
"text": "Quid est Israel quod in terra inimicorum es?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:11",
"text": "inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis: deputatus es cum descendentibus in infernum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:12",
"text": "Dereliquisti fontem sapienti\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:13",
"text": "nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:14",
"text": "Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus: ut scias simul ubi sit longiturnitas vit\u00e6 et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:15",
"text": "Quis invenit locum eius? et quis intravit in thesauros eius?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:16",
"text": "Ubi sunt principes Gentium, et qui dominantur super bestias, qu\u00e6 sunt super terram?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:17",
"text": "qui in avibus c\u00e6li ludunt,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:18",
"text": "qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:19",
"text": "Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:20",
"text": "Iuvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram: viam autem disciplin\u00e6 ignoraverunt,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:21",
"text": "neque intellexerunt semitas eius, neque filii eorum susceperunt eam, a facie ipsorum longe facta est.:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:22",
"text": "non est audita in Terra Chanaan, neque visa est in Theman."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:23",
"text": "Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam, qu\u00e6 de terra est, negotiatores Merrh\u00e6, et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudenti\u00e6 et intelligenti\u00e6: viam autem sapienti\u00e6 nescierunt, neque commemorati sunt semitas eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:24",
"text": "O Israel quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius!"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:25",
"text": "Magnus est, et non habet finem: excelsus et immensus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:26",
"text": "Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:27",
"text": "Non hos elegit Dominus, neque viam disciplin\u00e6 invenerunt: propterea perierunt."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:28",
"text": "Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:29",
"text": "Quis ascendit in c\u00e6lum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:30",
"text": "Quis transfretavit mare, et invenit illam? et attulit illam super aurum electum?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:31",
"text": "Non est qui possit scire vias eius, neque qui exquirat semitas eius:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:32",
"text": "sed qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua: qui pr\u00e6paravit terram in \u00e6terno tempore, et replevit eam pecudibus, et quadrupedibus:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:33",
"text": "qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:34",
"text": "Stell\u00e6 autem dederunt lumen in custodiis suis, et l\u00e6tat\u00e6 sunt:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:35",
"text": "vocat\u00e6 sunt, et dixerunt: Adsumus: et luxerunt ei cum iucunditate, qui fecit illas."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:36",
"text": "Hic est Deus noster, et non \u00e6stimabitur alius adversus eum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:37",
"text": "Hic adinvenit omnem viam disciplin\u00e6, et tradidit illam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 3,
"name": "Baruch 3:38",
"text": "Post h\u00e6c in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:1",
"text": "Hic liber mandatorum Dei, et lex, qu\u00e6 est in \u00e6ternum: omnes, qui tenent eam, pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:2",
"text": "Convertere Iacob, et apprehende eam, ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:3",
"text": "Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alien\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:4",
"text": "Beati sumus Israel: quia qu\u00e6 Deo placent, manifesta sunt nobis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:5",
"text": "Anim\u00e6quior esto populus Dei, memorabilis Israel:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:6",
"text": "venundati estis Gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:7",
"text": "Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, Deum \u00e6ternum, immolantes d\u00e6moniis, et non Deo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:8",
"text": "Obliti enim estis Deum, qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Ierusalem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:9",
"text": "Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite confines Sion, adduxit enim mihi Deus luctum magnum:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:10",
"text": "Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum, et filiarum, quam superduxit illis \u00e6ternus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:11",
"text": "Nutrivi enim illos cum iucunditate: dimisi autem illos cum fletu et luctu."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:12",
"text": "Nemo gaudeat super me viduam, et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:13",
"text": "Iustitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:14",
"text": "Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum, et filiarum mearum, quam superduxit illis \u00e6ternus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:15",
"text": "Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius lingu\u00e6:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:16",
"text": "qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos vidu\u00e6, et a filiis unicam desolaverunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:17",
"text": "Ego autem quid possum adiuvare vos?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:18",
"text": "Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:19",
"text": "Ambulate filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:20",
"text": "Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:21",
"text": "Anim\u00e6quiores estote filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:22",
"text": "Ego enim speravi in \u00e6ternum salutem vestram: et venit mihi gaudium a sancto super misericordia, qu\u00e6 veniet vobis ab \u00e6terno salutari nostro."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:23",
"text": "Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et iucunditate in sempiternum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:24",
"text": "Sicut enim viderunt vicin\u00e6 Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, qu\u00e6 superveniet vobis cum honore magno, et splendore \u00e6terno."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:25",
"text": "Filii patienter sustinete iram, qu\u00e6 supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem ipsius: et super cervices ipsius ascendes."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:26",
"text": "Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:27",
"text": "Anim\u00e6quiores estote filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo, qui duxit vos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:28",
"text": "Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo: decies tantum iterum convertentes requiretis eum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:29",
"text": "Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:30",
"text": "Anim\u00e6quior esto Ierusalem, exhortatur enim te, qui te nominavit."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:31",
"text": "Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:32",
"text": "civitates, quibus servierunt filii tui, punientur: et qu\u00e6 accepit filios tuos."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:33",
"text": "Sicut enim gavisa est in tua ruina, et l\u00e6tata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:34",
"text": "Et amputabitur exsultatio multitudinis eius, et gaudimonium eius erit in luctum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:35",
"text": "Ignis enim superveniet ei ab \u00e6terno in longiturnis diebus, et habitabitur a d\u00e6moniis in multitudine temporis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:36",
"text": "Circumspice Ierusalem ad Orientem, et vide iucunditatem a Deo tibi venientem."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 4,
"name": "Baruch 4:37",
"text": "Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes in honorem Dei. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5:1",
"text": "Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis tu\u00e6: et indue te decore, et honore eius, qu\u00e6 a Deo tibi est sempitern\u00e6 glori\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5:2",
"text": "Circumdabit te Deus diploide iustiti\u00e6, et imponet mitram capiti honoris \u00e6terni."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5:3",
"text": "Deus enim ostendet splendorem suum in te omni, qui sub c\u00e6lo est."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5:4",
"text": "Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax iustiti\u00e6, et honor pietatis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5:5",
"text": "Exurge Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5:6",
"text": "Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5:7",
"text": "Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in \u00e6qualitatem terr\u00e6: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5:8",
"text": "Obumbraverunt autem et silv\u00e6, et omne lignum suavitatis Israel et mandato Dei."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Baruch 5:9",
"text": "Adducet enim Deus Israel cum iucunditate in lumine maiestatis su\u00e6, cum misericordia, et iustitia, qu\u00e6 est ex ipso. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:1",
"text": "PROPTER peccata, qu\u00e6 peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:2",
"text": "Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis usque ad generationes septem: post hoc autem educam vos inde cum pace."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:3",
"text": "Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos, et argenteos, et lapideos, et ligneos in humeris portari, ostentantes metum Gentibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:4",
"text": "Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:5",
"text": "Visa itaque turba de retro, et ab ante, adorantes, dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari Domine."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:6",
"text": "Angelus enim meus vobiscum est: ipse autem exquiram animas vestras."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:7",
"text": "Nam lingua ipsorum polita a fabro, ipsa etiam inaurata, et inargentata falsa sunt, et non possunt loqui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:8",
"text": "Et sicut virgini amanti ornamenta: ita accepto auro fabricati sunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:9",
"text": "Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum: unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum, et argentum, et erogant illud in semetipsos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:10",
"text": "Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:11",
"text": "Hi autem non liberantur ab \u00e6rugine, et tinea."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:12",
"text": "Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus, qui est plurimus inter eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:13",
"text": "Sceptrum autem habet ut homo, sicut iudex regionis, qui in se peccantem non interficit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:14",
"text": "Habet etiam in manu gladium, et securim, se autem de bello, et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:15",
"text": "Non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:16",
"text": "Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:17",
"text": "Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsept\u00e6 sunt ianu\u00e6: aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum, ita tutantur sacerdotes ostia clausuris, et seris, ne a latronibus expolientur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:18",
"text": "Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:19",
"text": "Corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:20",
"text": "Nigr\u00e6 fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:21",
"text": "Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctu\u00e6, et hirundines, et aves etiam similiter et catt\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:22",
"text": "Unde sciatis quia non sunt dii. Ne ergo timueritis eos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:23",
"text": "Aurum etiam, quod habent, ad speciem est. Nisi aliquis exterserit \u00e6ruginem, non fulgebunt: neque enim dum conflarentur, sentiebant."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:24",
"text": "Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:25",
"text": "Sine pedibus in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus. Confundantur etiam qui colunt ea."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:26",
"text": "Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit, sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:27",
"text": "Hostias illorum vendunt Sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti aliquid impertiunt,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:28",
"text": "de sacrificiis eorum f\u0153t\u00e6, et menstruat\u00e6 contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:29",
"text": "Unde enim vocantur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:30",
"text": "et in domibus eorum sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas, et capita, et barbam rasam, quorum capita nuda sunt."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:31",
"text": "Rugiunt autem clamantes contra deos suos, sicut in c\u0153na mortui."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:32",
"text": "Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas, et filios suos."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:33",
"text": "Neque siquid mali patiuntur ab aliquo, neque siquid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:34",
"text": "Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Siquis illis votum voverit, et non reddiderit; neque hoc requirunt."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:35",
"text": "Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:36",
"text": "Hominem c\u00e6cum ad visum non restituunt, de necessitate hominem non liberabunt."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:37",
"text": "Vidu\u00e6 non miserebuntur, neque orphanis benefacient."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:38",
"text": "Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei. Qui autem colunt ea, confundentur."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:39",
"text": "Quomodo ergo \u00e6stimandum est, aut dicendum, illos esse deos?"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:40",
"text": "Adhuc enim ipsis Chald\u00e6is non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:41",
"text": "quasi possint sentire qui non habent motum, et ipsi cum intellexerint, relinquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illorum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:42",
"text": "Mulieres autem circumdat\u00e6 funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:43",
"text": "Cum autem aliqua ex ipsis attracta ab aliquo transeunte dormierit cum eo, proxim\u00e6 su\u00e6 exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus sit."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:44",
"text": "Omnia autem qu\u00e6 illi fiunt, falsa sunt. Quomodo \u00e6stimandum, aut dicendum est, illos esse deos?"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:45",
"text": "A fabris autem, et ab aurificibus facta sunt. Nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:46",
"text": "Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis. Numquid ergo possunt ea, qu\u00e6 fabricata sunt ab ipsis, esse dii?"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:47",
"text": "Reliquerunt autem falsa, et opprobrium postea futuris."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:48",
"text": "Nam cum supervenerit illis pr\u00e6lium, et mala; cogitant sacerdotes apud se, ubi se abscondant cum illis."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:49",
"text": "Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt?"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:50",
"text": "Nam cum sint lignea, inaurata, et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis Gentibus, et regibus: qu\u00e6 manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:51",
"text": "Unde ergo notum est, quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est?"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:52",
"text": "Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:53",
"text": "Iudicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab iniuria: quia nihil possunt, sicut cornicul\u00e6 inter medium c\u00e6li, et terr\u00e6."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:54",
"text": "Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum, et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur: ipsi vero sicut trabes in medio comburentur."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:55",
"text": "Regi autem, et bello non resistent. Quomodo ergo \u00e6stimandum est, aut recipiendum quia dii sunt?"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:56",
"text": "Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati, quibus hi, qui fortiores sunt,"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:57",
"text": "aurum, et argentum, et vestimentum, quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:58",
"text": "Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam: aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud: vel ostium in domo, quod custodit qu\u00e6 in ipsa sunt, quam falsi dii."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:59",
"text": "Sol quidem, et luna, ac sidera cum sint splendida, et emissa ad utilitates, obaudiunt."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:60",
"text": "Similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est: id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:61",
"text": "Et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:62",
"text": "Ignis etiam missus desuper ut consumat montes, et silvas, facit quod pr\u00e6ceptum est ei. H\u00e6c autem neque speciebus, neque virtutibus uni eorum similia sunt."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:63",
"text": "Unde neque existimandum est, neque dicendum, illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare, neque quidquam facere hominibus."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:64",
"text": "Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:65",
"text": "Neque enim regibus maledicent, neque benedicent."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:66",
"text": "Signa etiam in c\u00e6lo Gentibus non ostendunt, neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:67",
"text": "Besti\u00e6 meliores sunt illis, qu\u00e6 possunt fugere sub tectum, ac prodesse sibi."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:68",
"text": "Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos."
},
{
"verse": 69,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:69",
"text": "Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit: ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:70",
"text": "Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet. Similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati:"
},
{
"verse": 71,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:71",
"text": "A purpura quoque et murice, qu\u00e6 supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii. Ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione."
},
{
"verse": 72,
"chapter": 6,
"name": "Baruch 6:72",
"text": "Melior est homo iustus, qui non habet simulacra: nam erit longe ab opprobriis. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Ezekiel",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:1",
"text": "Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt c\u00e6li, et vidi visiones Dei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:2",
"text": "In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:3",
"text": "factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem in terra Chald\u00e6orum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:4",
"text": "Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone: et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu eius: et de medio eius quasi species electri, id est de medio ignis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:5",
"text": "et in medio eius similitudo quattuor animalium: et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:6",
"text": "Quattuor facies uni, et quattuor penn\u00e6 uni."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:7",
"text": "Pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintill\u00e6 quasi aspectus \u00e6ris candentis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:8",
"text": "Et manus hominis sub pennis eorum in quattuor partibus: et facies, et pennas per quattuor partes habebant."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:9",
"text": "Iunct\u00e6que erant penn\u00e6 eorum alterius ad alterum. non revertebantur cum incederent: sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:10",
"text": "Similitudo autem vultus eorum: facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quattuor: facies autem bovis, a sinistris ipsorum quattuor, et facies aquil\u00e6 desuper ipsorum quattuor."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:11",
"text": "Facies eorum, et penn\u00e6 eorum extent\u00e6 desuper: du\u00e6 penn\u00e6 singulorum iungebantur, et du\u00e6 tegebant corpora eorum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:12",
"text": "et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:13",
"text": "Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. H\u00e6c erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:14",
"text": "Et animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:15",
"text": "Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta animalia, habens quattuor facies."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:16",
"text": "et aspectus rotarum, et opus earum, quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quattuor: et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rot\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:17",
"text": "Per quattuor partes earum euntes ibant: et non revertebantur cum ambularent."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:18",
"text": "Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus: et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quattuor."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:19",
"text": "Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rot\u00e6 iuxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rot\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:20",
"text": "Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rot\u00e6 pariter elevabantur, sequentes eum. Spiritus enim vit\u00e6 erat in rotis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:21",
"text": "Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rot\u00e6, sequentes ea: quia spiritus vit\u00e6 erat in rotis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:22",
"text": "Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:23",
"text": "Sub firmamento autem penn\u00e6 eorum rect\u00e6 alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:24",
"text": "Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum. cumque starent, demittebantur penn\u00e6 eorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:25",
"text": "Nam cum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:26",
"text": "Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:27",
"text": "Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus eius per circuitum: a lumbis eius et desuper, et a lumbis eius usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "Ezekiel 1:28",
"text": "Velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluvi\u00e6. hic erat aspectus splendoris per gyrum. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2:1",
"text": "H\u00e6c visio similitudinis glori\u00e6 Domini. et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis. Et dixit ad me: Fili hominis sta super pedes tuos, et loquar tecum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2:2",
"text": "Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2:3",
"text": "et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad Gentes apostatrices, qu\u00e6 recesserunt a me: ipsi et patres eorum pr\u00e6varicati sunt pactum meum usque ad diem hanc."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2:4",
"text": "Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te: et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2:5",
"text": "Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2:6",
"text": "Tu ergo fili hominis ne timeas eos, neque sermones eorum metuas: quoniam increduli, et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides: quia domus exasperans est."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2:7",
"text": "Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2:8",
"text": "Tu autem fili hominis audi qu\u00e6cumque loquor ad te: et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum et comede qu\u00e6cumque ego do tibi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Ezekiel 2:9",
"text": "Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus, et foris: et script\u00e6 erant in eo lamentationes, et carmen, et v\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:1",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis quodcumque inveneris comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:2",
"text": "Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:3",
"text": "et dixit ad me: Fili hominis venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. Et comedi illud: et factum est in ore meo sicut mel dulce."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:4",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:5",
"text": "Non enim ad populum profundi sermonis, et ignot\u00e6 lingu\u00e6 tu mitteris ad domum Israel:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:6",
"text": "neque ad populos multos profundi sermonis, et ignot\u00e6 lingu\u00e6, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:7",
"text": "Domus autem Israel nolunt audire te: quia nolunt audire me. omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:8",
"text": "Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:9",
"text": "Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum: quia domus exasperans est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:10",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis omnes sermones meos, quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:11",
"text": "Et vade ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis: H\u00e6c dicit Dominus Deus: si forte audiant, et quiescant."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:12",
"text": "Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magn\u00e6: Benedicta gloria Domini de loco suo,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:13",
"text": "et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magn\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:14",
"text": "Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:15",
"text": "Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar, et sedi ubi illi sedebant: et mansi ibi septem diebus m\u0153rens in medio eorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:16",
"text": "Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:17",
"text": "Fili hominis speculatorem dedi te domui Israel: et audies de ore meo verbum, et annunciabis eis ex me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:18",
"text": "Si dicente me ad impium: Morte morieris: non annunciaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:19",
"text": "Si autem tu annunciaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia: ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:20",
"text": "Sed et si conversus iustus a iustitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem: ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non annunciasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustiti\u00e6 eius, quas fecit: sanguinem vero eius de manu tua requiram."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:21",
"text": "Si autem tu annunciaveris iusto ut non peccet iustus, et ille non peccaverit: vivens vivet, quia annunciasti ei, et tu animam tuam liberasti."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:22",
"text": "Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:23",
"text": "Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:24",
"text": "Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos: et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tu\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:25",
"text": "Et tu fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis: et non egredieris de medio eorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:26",
"text": "Et linguam tuam adh\u00e6rere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir obiurgans: quia domus exasperans est."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Ezekiel 3:27",
"text": "Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat: et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:1",
"text": "Et tu fili hominis sume tibi laterem, et pones eum coram te: et describes in eo civitatem Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:2",
"text": "Et ordinabis adversus eam obsidionem, et \u00e6dificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:3",
"text": "Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te, et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:4",
"text": "Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo numero dierum, quibus dormies super illud, et assumes iniquitatem eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:5",
"text": "Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:6",
"text": "Et cum compleveris h\u00e6c, dormies super latus tuum dexterum secundo: et assumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus. diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:7",
"text": "Et ad obsidionem Ierusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:8",
"text": "Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tu\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:9",
"text": "Et tu sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum, quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:10",
"text": "Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:11",
"text": "Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:12",
"text": "Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud: et stercore, quod egreditur de homine, operies illud in oculis eorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:13",
"text": "Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter Gentes, ad quas eiiciam eos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:14",
"text": "Et dixi: A a a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:15",
"text": "Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis: et facies panem tuum in eo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:16",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis: Ecce ego conteram baculum panis in Ierusalem: et comedent panem in pondere, et in solicitudine: et aquam in mensura, et in angustia bibent:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Ezekiel 4:17",
"text": "Ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum: et contabescant in iniquitatibus suis. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:1",
"text": "Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum, radentem pilos: et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barbam tuam: et assumes tibi stateram ponderis, et divides eos."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:2",
"text": "Tertiam partem igni combures in medio civitatis, iuxta completionem dierum obsidionis: et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu eius: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:3",
"text": "Et sumes inde parvum numerum: et ligabis eos in summitate pallii tui."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:4",
"text": "Et ex eis rursum tolles, et proiicies eos in medio ignis, et combures eos igni: et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:5",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem, in medio Gentium posui eam, et in circuitu eius terras."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:6",
"text": "Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam Gentes: et pr\u00e6cepta mea ultra quam terr\u00e6, qu\u00e6 in circuitu eius sunt. iudicia enim mea proiecerunt, et in pr\u00e6ceptis meis non ambulaverunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:7",
"text": "Idcirco h\u00e6c dicit Dominus Deus: Quia superastis Gentes, qu\u00e6 in circuitu vestro sunt, et in pr\u00e6ceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, et iuxta iudicia Gentium, qu\u00e6 in circuitu vestro sunt, non estis operati;"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:8",
"text": "Ideo h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis Gentium."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:9",
"text": "et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:10",
"text": "Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te iudicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:11",
"text": "Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus: Nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis, et in cunctis abominationibus tuis: ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:12",
"text": "Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui: et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:13",
"text": "Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:14",
"text": "Et dabo te in desertum, et in opprobrium Gentibus, qu\u00e6 in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis pr\u00e6tereuntis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:15",
"text": "Et eris opprobrium, et blasphemia, exemplum, et stupor in Gentibus, qu\u00e6 in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus ir\u00e6."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:16",
"text": "Ego Dominus locutus sum: Quando misero sagittas famis pessimas in eos: qu\u00e6 erunt mortifer\u00e6, et quas mittam ut disperdam vos: et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Ezekiel 5:17",
"text": "Et immittam in vos famem, et bestias pessimas usque ad internecionem: et pestilentia, et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. ego Dominus locutus sum. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:2",
"text": "Fili hominis pone faciem tuam ad montes Israel, et prophetabis ad eos,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:3",
"text": "et dices: Montes Israel audite verbum Domini Dei: H\u00e6c dicit Dominus Deus montibus, et collibus, rupibus, et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:4",
"text": "et demoliar aras vestras, et confringentur simulachra vestra: et deiiciam interfectos vestros ante idola vestra."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:5",
"text": "Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulachrorum vestrorum: et dispergam ossa vestra circum aras vestras"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:6",
"text": "in omnibus habitationibus vestris. Urbes desert\u00e6 erunt, et excelsa demolientur, et dissipabuntur: et interibunt ar\u00e6 vestr\u00e6, et confringentur: et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:7",
"text": "Et cadet interfectus in medio vestri: et scietis quia ego sum Dominus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:8",
"text": "Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in Gentibus, cum dispersero vos in terris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:9",
"text": "Et recordabuntur mei liberati vestri in Gentibus, ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans, et recedens a me; et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis qu\u00e6 fecerunt in universis abominationibus suis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:10",
"text": "Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:11",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Percute manum tuam, et allide pedem tuum, et dic: Heu, ad omnes abominationes malorum domus Israel: quia gladio, fame, et peste ruituri sunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:12",
"text": "Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit, et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:13",
"text": "Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Ezekiel 6:14",
"text": "Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam, et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:2",
"text": "Et tu fili hominis, h\u00e6c dicit Dominus Deus terr\u00e6 Israel: Finis venit, venit finis super quattuor plagas terr\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:3",
"text": "Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et iudicabo te iuxta vias tuas: et ponam contra te omnes abominationes tuas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:4",
"text": "Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tu\u00e6 in medio tui erunt: et scietis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:5",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Afflictio una, afflictio ecce venit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:6",
"text": "finis venit, venit finis, evigilavit adversum te: ecce venit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:7",
"text": "Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non glori\u00e6 montium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:8",
"text": "Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et iudicabo te iuxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:9",
"text": "Et non parcet oculus meus, nec miserebor, sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tu\u00e6 in medio tui erunt: et scietis quia ego sum Dominus percutiens."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:10",
"text": "Ecce dies, ecce venit: egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:11",
"text": "Iniquitas surrexit in virga impietatis: non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:12",
"text": "Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non l\u00e6tetur: et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:13",
"text": "Quia qui vendit, ad id, quod vendidit, non revertetur, et adhuc in viventibus vita eorum. visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur: et vir in iniquitate vit\u00e6 su\u00e6 non confortabitur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:14",
"text": "Canite tuba, pr\u00e6parentur omnes, et non est qui vadat ad pr\u00e6lium: ira enim mea super universum populum eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:15",
"text": "Gladium foris: et pestis, et fames intrinsecus: qui in agro est, gladio morietur: et qui in civitate, pestilentia, et fame devorabuntur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:16",
"text": "Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columb\u00e6 convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:17",
"text": "Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:18",
"text": "Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido, et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:19",
"text": "Argentum eorum foras proiicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit. Argentum eorum, et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. Animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur: quia scandalum iniquitatis eorum factum est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:20",
"text": "Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum, et simulachrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:21",
"text": "et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terr\u00e6 in pr\u00e6dam, et contaminabunt illud."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:22",
"text": "Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum: et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:23",
"text": "Fac conclusionem: quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:24",
"text": "Et adducam pessimos de Gentibus, et possidebunt domos eorum. et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:25",
"text": "Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:26",
"text": "Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et qu\u00e6rent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Ezekiel 7:27",
"text": "Rex lugebit, et princeps induetur m\u0153rore, et manus populi terr\u00e6 conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis, et secundum iudicia eorum iudicabo eos: et scient quia ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:1",
"text": "Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis: ego sedebam in domo mea, et senes Iuda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:2",
"text": "Et vidi, et ecce similitudo quasi aspectus ignis: ab aspectu lumborum eius, et deorsum, ignis: et a lumbis eius, et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:3",
"text": "Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei: et elevavit me Spiritus inter terram, et c\u00e6lum: et adduxit me in Ierusalem in visione Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat ad Aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam \u00e6mulationem."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:4",
"text": "Et ecce ibi gloria Dei Israel secundum visionem, quam videram in campo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:5",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis, leva oculos tuos ad viam Aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam Aquilonis: et ecce ab Aquilone port\u00e6 altaris idolum zeli in ipso introitu."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:6",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes maiores."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:7",
"text": "Et introduxit me ad ostium atrii: et vidi, et ecce foramen unum in pariete."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:8",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:9",
"text": "Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:10",
"text": "Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium, abominatio, et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:11",
"text": "Et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum, stantium ante picturas: et unusquisque habebat thuribulum in manu sua: et vapor nebul\u00e6 de thure consurgebat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:12",
"text": "Et dixit ad me: Certe vides fili hominis qu\u00e6 seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:13",
"text": "Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes maiores, quas isti faciunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:14",
"text": "Et introduxit me per ostium port\u00e6 domus Domini, quod respiciebat ad Aquilonem: et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:15",
"text": "Et dixit ad me: Certe vidisti fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes maiores his."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:16",
"text": "Et introduxit me in atrium domus Domini interius: et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare, quasi vigintiquinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad Orientem: et adorabant ad ortum Solis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:17",
"text": "Et dixit ad me: Certe vidisti fili hominis: numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic: quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Ezekiel 8:18",
"text": "Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:1",
"text": "Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:2",
"text": "Et ecce sex viri veniebant de via port\u00e6 superioris, qu\u00e6 respicit ad Aquilonem: et uniuscuiusque vas interitus in manu eius: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius: et ingressi sunt, et steterunt iuxta altare \u00e6reum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:3",
"text": "Et gloria Domini Israel assumpta est de cherub, qu\u00e6 erat super eum ad limen domus: et vocavit virum, qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:4",
"text": "Et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem: et signa thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctis abominationibus, qu\u00e6 fiunt in medio eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:5",
"text": "Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:6",
"text": "Senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. C\u0153perunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:7",
"text": "Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis: egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos, qui erant in civitate."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:8",
"text": "Et c\u00e6de completa, remansi ego: ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu, heu, heu Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:9",
"text": "Et dixit ad me: Iniquitas domus Israel, et Iuda, magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:10",
"text": "Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Ezekiel 9:11",
"text": "Et ecce vir, qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens: Feci sicut pr\u00e6cepisti mihi. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:1",
"text": "Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:2",
"text": "Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum, qu\u00e6 sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis, qu\u00e6 sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:3",
"text": "cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:4",
"text": "Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore glori\u00e6 Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:5",
"text": "Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:6",
"text": "Cumque pr\u00e6cepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum, qu\u00e6 sunt inter cherubim: ingressus ille stetit iuxta rotam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:7",
"text": "Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim: et sumpsit, et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:8",
"text": "Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:9",
"text": "et vidi, et ecce quattuor rot\u00e6 iuxta cherubim: rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:10",
"text": "et aspectus earum similitudo una quattuor: quasi sit rota in medio rot\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:11",
"text": "Cumque ambularent, in quattuor partes gradiebantur: et non revertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat qu\u00e6 prima erat, sequebantur et ceter\u00e6, nec convertebantur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:12",
"text": "Et omne corpus earum, et colla, et manus, et penn\u00e6, et circuli plena erant oculis, in circuitu quattuor rotarum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:13",
"text": "Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:14",
"text": "Quattuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis: et in quarto facies aquil\u00e6."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:15",
"text": "Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:16",
"text": "Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rot\u00e6 iuxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rot\u00e6, sed et ips\u00e6 iuxta erant."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:17",
"text": "Stantibus illis, stabant: et cum elevatis elevabantur. spiritus enim vit\u00e6 erat in eis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:18",
"text": "Et egressa est gloria Domini a limine templi: et stetit super cherubim."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:19",
"text": "Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rot\u00e6 quoque subsecut\u00e6 sunt: et stetit in introitu port\u00e6 domus Domini orientalis: et gloria Dei Israel erat super ea."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:20",
"text": "Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar: et intellexi quia cherubim essent."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:21",
"text": "Quattuor vultus uni, et quattuor al\u00e6 uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Ezekiel 10:22",
"text": "Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:1",
"text": "Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, qu\u00e6 respicit ad solis ortum: et ecce in introitu port\u00e6 viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banai\u00e6, principes populi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:2",
"text": "Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:3",
"text": "dicentes: Nonne dudum \u00e6dificat\u00e6 sunt domus? h\u00e6c est lebes, nos autem carnes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:4",
"text": "Idcirco vaticinare de eis, vaticinare fili hominis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:5",
"text": "Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: H\u00e6c dicit Dominus: Sic locuti estis domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:6",
"text": "Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias eius interfectis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:7",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et h\u00e6c est lebes: et educam vos de medio eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:8",
"text": "Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:9",
"text": "Et eiiciam vos de medio eius, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis iudicia."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:10",
"text": "Gladio cadetis: in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:11",
"text": "H\u00e6c non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:12",
"text": "Et scietis quia ego Dominus: quia in pr\u00e6ceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia Gentium, qu\u00e6 in circuitu vestro sunt, estis operati."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:13",
"text": "Et factum est, cum prophetarem, Pheltias filius Banai\u00e6 mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:14",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:15",
"text": "Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:16",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in Gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:17",
"text": "Propterea loquere: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:18",
"text": "Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes eius de illa."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:19",
"text": "Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:20",
"text": "Ut in pr\u00e6ceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:21",
"text": "Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:22",
"text": "Et elevaverunt cherubim alas suas, et rot\u00e6 cum eis: et gloria Dei Israel erat super ea."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:23",
"text": "Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:24",
"text": "Et spiritus levavit me, adduxitque in Chald\u00e6am ad transmigrationem, in visione in spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam videram."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Ezekiel 11:25",
"text": "Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, qu\u00e6 ostenderat mihi. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:2",
"text": "Fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:3",
"text": "Tu ergo fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis: transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans est."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:4",
"text": "Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:5",
"text": "Ante oculos eorum perfode tibi parietem: et egredieris per eum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:6",
"text": "In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram. quia portentum dedi te domui Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:7",
"text": "Feci ergo sicut pr\u00e6ceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:8",
"text": "Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:9",
"text": "Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:10",
"text": "Dic ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, qu\u00e6 est in medio eorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:11",
"text": "Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis. in transmigrationem, et in captivitatem ibunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:12",
"text": "Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient ut educant eum: facies eius operietur ut non videat oculo terram."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:13",
"text": "Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem in terram Chald\u00e6orum: et ipsam non videbit, ibique morietur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:14",
"text": "Et omnes, qui circa eum sunt, pr\u00e6sidium eius, et agmina eius dispergam in omnem ventum: et gladium evaginabo post eos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:15",
"text": "Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in Gentibus, et disseminavero eos in terris."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:16",
"text": "Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia: ut enarrent omnia scelera eorum in Gentibus, ad quas ingredientur: et scient quia ego Dominus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:17",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:18",
"text": "Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede: sed et aquam tuam in festinatione, et m\u0153rore bibe."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:19",
"text": "Et dices ad populum terr\u00e6: H\u00e6c dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in solicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium, qui habitant in ea."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:20",
"text": "Et civitates, qu\u00e6 nunc habitantur, desolat\u00e6 erunt, terraque deserta: et scietis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:21",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:22",
"text": "Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel? dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:23",
"text": "Ideo dic ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:24",
"text": "Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:25",
"text": "Quia ego Dominus loquar: et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:26",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:27",
"text": "Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio, quam hic videt, in dies multos: et in tempora longa iste prophetat."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "Ezekiel 12:28",
"text": "Propterea dic ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum, quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:2",
"text": "Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant: et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:3",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: V\u00e6 prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:4",
"text": "Quasi vulpes in desertis, prophet\u00e6 tui Israel erant."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:5",
"text": "Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in pr\u00e6lio in die Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:6",
"text": "Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus: cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:7",
"text": "Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis? et dicitis, ait Dominus: cum ego non sim locutus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:8",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium: ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:9",
"text": "Et erit manus mea super prophetas, qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur: et scietis quia ego Dominus Deus:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:10",
"text": "Eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse \u00e6dificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:11",
"text": "Dic ad eos, qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides pr\u00e6grandes desuper irruentes, et ventum procell\u00e6 dissipantem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:12",
"text": "Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura, quam linistis?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:13",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit: et lapides grandes in ira in consumptionem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:14",
"text": "Et destruam parietem, quem linistis absque temperamento: et ad\u00e6quabo eum terr\u00e6, et revelabitur fundamentum eius: et cadet, et consumetur in medio eius: et scietis quia ego sum Dominus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:15",
"text": "Et complebo indignationem meam in pariete, et in his, qui liniunt eum absque temperamento, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:16",
"text": "Prophet\u00e6 Israel, qui prophetant ad Ierusalem, et vident ei visionem pacis: et non est pax, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:17",
"text": "Et tu fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, qu\u00e6 prophetant de corde suo: et vaticinare super eas,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:18",
"text": "et dic: H\u00e6c dicit Dominus Deus: V\u00e6 qu\u00e6 consuunt pulvillos sub omni cubito manus: et faciunt cervicalia sub capite univers\u00e6 \u00e6tatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:19",
"text": "Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas, qu\u00e6 non moriuntur, et vivificarent animas, qu\u00e6 non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:20",
"text": "Propter hoc h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis vestris: et dimittam animas, quas vos capitis, animas ad volandum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:21",
"text": "Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad pr\u00e6dandum: et scietis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:22",
"text": "Pro eo quod m\u0153rere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristavi: et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Ezekiel 13:23",
"text": "propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:1",
"text": "Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt coram me."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:2",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:3",
"text": "Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis su\u00e6 statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:4",
"text": "Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Homo homo de domo Israel, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis su\u00e6 statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:5",
"text": "ut capiatur domus Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:6",
"text": "Propterea dic ad domum Israel: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:7",
"text": "Quia homo homo de domo Israel, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis su\u00e6 statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:8",
"text": "Et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum, et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:9",
"text": "Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum: ego Dominus decepi prophetam illum: et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:10",
"text": "Et portabunt iniquitatem suam: iuxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophet\u00e6 erit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:11",
"text": "ut non erret ultra domus Israel a me, neque polluatur in universis pr\u00e6varicationibus suis: sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:12",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:13",
"text": "Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut pr\u00e6varicetur pr\u00e6varicans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis eius: et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem, et iumentum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:14",
"text": "Et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Daniel, et Iob: ipsi iustitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:15",
"text": "Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam; et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:16",
"text": "Tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios, nec filias liberabunt: sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:17",
"text": "Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: Transi per terram: et interfecero de ea hominem, et iumentum:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:18",
"text": "et tres viri isti fuerint in medio eius: vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios, neque filias: sed ipsi soli liberabuntur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:19",
"text": "Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem, et iumentum:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:20",
"text": "Et Noe, et Daniel, et Iob fuerint in medio eius: vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium, et filiam non liberabunt: sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:21",
"text": "Quoniam h\u00e6c dicit Dominus Deus: Quod et si quattuor iudicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam immisero in Ierusalem ut interficiam de ea hominem, et pecus:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:22",
"text": "tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios, et filias: ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum, et adinventiones eorum, et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, qu\u00e6 importavi super eam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Ezekiel 14:23",
"text": "Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum, et adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia, qu\u00e6 feci in ea, ait Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Ezekiel 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Ezekiel 15:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Ezekiel 15:2",
"text": "Fili hominis, quid fiet de ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, qu\u00e6 sunt inter ligna silvarum?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Ezekiel 15:3",
"text": "Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Ezekiel 15:4",
"text": "Ecce igni datum est in escam: utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Ezekiel 15:5",
"text": "Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit, et combusserit, nihil ex eo fiet operis?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Ezekiel 15:6",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Ezekiel 15:7",
"text": "Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Ezekiel 15:8",
"text": "et dedero terram inviam, et desolatam: eo quod pr\u00e6varicatores extiterint, dicit Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:2",
"text": "Fili hominis notas fac Ierusalem abominationes suas:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:3",
"text": "et dices: H\u00e6c dicit Dominus Deus Ierusalem: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrh\u00e6us, et mater tua Ceth\u00e6a."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:4",
"text": "Et quando nata es in die ortus tui non est pr\u00e6cisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:5",
"text": "Non pepercit super te oculus ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed proiecta es super faciem terr\u00e6 in abiectione anim\u00e6 tu\u00e6, in die qua nata es."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:6",
"text": "Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo. et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive. dixi, inquam, tibi: In sanguine tuo vive."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:7",
"text": "Multiplicatam quasi germen agri dedi te: et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit: et eras nuda, et confusione plena."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:8",
"text": "Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam. Et iuravi tibi, et ingressus sum pactum tecum: ait Dominus Deus: et facta es mihi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:9",
"text": "Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te: et unxi te oleo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:10",
"text": "Et vestivi te discoloribus, et calceavi te ianthino: et cinxi te bysso, et indui te subtilibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:11",
"text": "Et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:12",
"text": "Et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:13",
"text": "Et ornata es auro, et argento, et vestita es bysso, et polymito, et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis: et profecisti in regnum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:14",
"text": "Et egressum est nomen tuum in Gentes propter speciem tuam: quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:15",
"text": "Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:16",
"text": "Et sumens de vestimentis tuis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta: et fornicata es super eis, sicut non est factum, neque futurum est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:17",
"text": "Et tulisti vasa decoris tui de auro meo, atque argento meo, qu\u00e6 dedi tibi: et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:18",
"text": "Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas: et oleum meum, et thymiama meum posuisti coram eis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:19",
"text": "Et panem meum, quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:20",
"text": "Et tulisti filios tuos, et filias tuas, quas generasti mihi: et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:21",
"text": "Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:22",
"text": "Et post omnes abominationes tuas, et fornicationes, non es recordata dierum adolescenti\u00e6 tu\u00e6, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:23",
"text": "Et accidit post omnem malitiam tuam (v\u00e6, v\u00e6 tibi, ait Dominus Deus)"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:24",
"text": "et \u00e6dificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:25",
"text": "Ad omne caput vi\u00e6 \u00e6dificasti signum prostitutionis tu\u00e6: et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:26",
"text": "Et fornicata es cum filiis \u00c6gypti vicinis tuis magnarum carnium: et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:27",
"text": "Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam iustificationem tuam: et dabo te in animas odientium te filiarum Pal\u00e6stinarum, qu\u00e6 erubescunt in via tua scelerata."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:28",
"text": "Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta: et postquam fornicata es, nec sic es satiata."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:29",
"text": "Et multiplicasti fornicationem tuam in Terra Chanaan cum Chald\u00e6is: et nec sic satiata es."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:30",
"text": "In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus; cum facias omnia h\u00e6c opera mulieris meretricis, et procacis?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:31",
"text": "Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis vi\u00e6, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium,"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:32",
"text": "sed quasi mulier adultera, qu\u00e6 super virum suum inducit alienos."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:33",
"text": "Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:34",
"text": "Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio: in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:35",
"text": "Propterea meretrix audi verbum Domini."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:36",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Quia effusum est \u00e6s tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:37",
"text": "Ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus commista es, et omnes, quos dilexisti cum universis, quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:38",
"text": "Et iudicabo te iudiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:39",
"text": "Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum: et demolientur prostibulum tuum: et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui: et derelinquent te nudam, plenamque ignominia:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:40",
"text": "et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:41",
"text": "Et comburent domos tuas igni, et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum: et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:42",
"text": "Et requiescet indignatio mea in te: et auferetur zelus meus a te, et quiescam, nec irascar amplius."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:43",
"text": "Eo quod non fueris recordata dierum adolescenti\u00e6 tu\u00e6, et provocasti me in omnibus his: quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:44",
"text": "Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia eius."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:45",
"text": "Filia matris tu\u00e6 es tu, qu\u00e6 proiecit virum suum, et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, qu\u00e6 proiecerunt viros suos, et filios suos: mater vestra Ceth\u00e6a, et pater vester Amorrh\u00e6us."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:46",
"text": "Et soror tua maior, Samaria, ipsa et fili\u00e6 eius, qu\u00e6 habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, qu\u00e6 habitat a dextris tuis, Sodoma, et fili\u00e6 eius."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:47",
"text": "Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:48",
"text": "Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua ipsa, et fili\u00e6 eius, sicut fecisti tu, et fili\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:49",
"text": "Ecce h\u00e6c fuit iniquitas Sodom\u00e6 sororis tu\u00e6, superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum eius: et manum egeno, et pauperi non porrigebant."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:50",
"text": "Et elevat\u00e6 sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:51",
"text": "Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:52",
"text": "Ergo et tu porta confusionem tuam, qu\u00e6 vicisti sorores tuas peccatis tuis, scelerantius agens ab eis: iustificat\u00e6 sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, qu\u00e6 iustificasti sorores tuas."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:53",
"text": "Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samari\u00e6, et filiarum eius: et convertam reversionem tuam in medio earum,"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:54",
"text": "ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus, qu\u00e6 fecisti consolans eas."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:55",
"text": "Et soror tua Sodoma, et fili\u00e6 eius revertentur ad antiquitatem suam: et Samaria, et fili\u00e6 eius revertentur ad antiquitatem suam: et tu, et fili\u00e6 tu\u00e6 revertemini ad antiquitatem vestram."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:56",
"text": "Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo, in die superbi\u00e6 tu\u00e6,"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:57",
"text": "antequam revelaretur malitia tua: sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syri\u00e6, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Pal\u00e6stinarum, qu\u00e6 ambiunt te per gyrum."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:58",
"text": "scelus tuum, et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:59",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum:"
},
{
"verse": 60,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:60",
"text": "et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescenti\u00e6 tu\u00e6: et suscitabo tibi pactum sempiternum."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:61",
"text": "Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis: cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:62",
"text": "Et suscitabo ego pactum meum tecum: et scies quia ego Dominus,"
},
{
"verse": 63,
"chapter": 16,
"name": "Ezekiel 16:63",
"text": "ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os pr\u00e6 confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus, qu\u00e6 fecisti, ait Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:2",
"text": "Fili hominis propone \u00e6nigma, et narra parabolam ad domum Israel,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:3",
"text": "et dices: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis, et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:4",
"text": "Summitatem frondium eius avulsit: et transportavit eam in Terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:5",
"text": "Et tulit de semine terr\u00e6, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:6",
"text": "Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis eius ad eam: et radices eius sub illa erant. facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:7",
"text": "Et facta est aquila altera grandis magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:8",
"text": "In terra bona super aquas multas plantata est: ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:9",
"text": "Dic: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices eius evellet, et fructus eius distringet, et siccabit omnes palmites germinis eius, et arescet: et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:10",
"text": "Ecce plantata est: ergone prosperabitur? nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur, et in areis germinis sui arescet?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:11",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:12",
"text": "Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Ierusalem: et assumet regem, et principes eius, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:13",
"text": "Et tollet de semine regni, ferietque cum eo f\u0153dus: et ab eo accipiet iusiurandum. sed et fortes terr\u00e6 tollet,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:14",
"text": "ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum eius, et servet illud."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:15",
"text": "Qui recedens ab eo misit nuncios ad \u00c6gyptum ut daret sibi equos, et populum multum. Numquid prosperabitur, vel consequetur salutem qui fecit h\u00e6c? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:16",
"text": "Vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum, et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:17",
"text": "Et non in exercitu grandi, neque in populo multo faciet contra eum Pharao pr\u00e6lium: in iactu aggeris, et in extructione vallorum ut interficiat animas multas."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:18",
"text": "Spreverat enim iuramentum ut solveret f\u0153dus, et ecce dedit manum suam: et cum omnia h\u00e6c fecerit, non effugiet."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:19",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum, quod sprevit, et f\u0153dus, quod pr\u00e6varicatus est, ponam in caput eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:20",
"text": "Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et iudicabo eum ibi in pr\u00e6varicatione, qua despexit me."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:21",
"text": "Et omnes profugi eius cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:22",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum eius tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:23",
"text": "In monte sublimi Israel plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "Ezekiel 17:24",
"text": "Et scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile: et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:2",
"text": "Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:3",
"text": "Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola h\u00e6c in proverbium in Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:4",
"text": "Ecce omnes anim\u00e6, me\u00e6 sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima, qu\u00e6 peccaverit, ipsa morietur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:5",
"text": "Et vir si fuerit iustus, et fecerit iudicium, et iustitiam,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:6",
"text": "in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:7",
"text": "et hominem non contristaverit: pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:8",
"text": "ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et iudicium verum fecerit inter virum et virum:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:9",
"text": "in pr\u00e6ceptis meis ambulaverit, et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem: hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:10",
"text": "Quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:11",
"text": "et h\u00e6c quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:12",
"text": "egenum, et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:13",
"text": "ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? non vivet. cum universa h\u00e6c detestanda fecerit, morte morietur, sanguis eius in ipso erit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:14",
"text": "Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, qu\u00e6 fecit, timuerit, et non fecerit simile eis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:15",
"text": "super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:16",
"text": "et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:17",
"text": "a pauperis iniuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, iudicia mea fecerit, in pr\u00e6ceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:18",
"text": "Pater eius quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:19",
"text": "Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet, quia filius iudicium, et iustitiam operatus est, omnia pr\u00e6cepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:20",
"text": "Anima qu\u00e6 peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:21",
"text": "Si autem impius egerit p\u0153nitentiam ab omnibus peccatis suis, qu\u00e6 operatus est, et custodierit omnia pr\u00e6cepta mea, et fecerit iudicium, et iustitiam: vita vivet, et non morietur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:22",
"text": "Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor: in iustitia sua, quam operatus est, vivet."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:23",
"text": "Numquid voluntatis me\u00e6 est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:24",
"text": "Si autem averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? omnes iustiti\u00e6 eius, quas fecerat, non recordabuntur: in pr\u00e6varicatione, qua pr\u00e6varicatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:25",
"text": "Et dixistis: Non est \u00e6qua via Domini. Audite ergo domus Israel: Numquid via mea non est \u00e6qua, et non magis vi\u00e6 vestr\u00e6 prav\u00e6 sunt?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:26",
"text": "Cum enim averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in iniustitia, quam operatus est, morietur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:27",
"text": "Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium, et iustitiam: ipse animam suam vivificabit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:28",
"text": "Considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, et non morietur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:29",
"text": "Et dicunt filii Israel: Non est \u00e6qua via Domini. Numquid vi\u00e6 me\u00e6 non sunt \u00e6qu\u00e6, domus Israel, et non magis vi\u00e6 vestr\u00e6 prav\u00e6?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:30",
"text": "Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite p\u0153nitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris: et non erit vobis in ruinam iniquitas."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:31",
"text": "Proiicite a vobis omnes pr\u00e6varicationes vestras, in quibus pr\u00e6varicati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini domus Israel?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 18,
"name": "Ezekiel 18:32",
"text": "Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus, revertimini, et vivite. "
}
]
},
{
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:1",
"text": "Et tu assume planctum super principes Israel,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:2",
"text": "et dices: Quare mater tua le\u00e6na inter leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:3",
"text": "Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est: et didicit capere pr\u00e6dam, hominemque comedere."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:4",
"text": "Et audierunt de eo Gentes, et non absque vulneribus suis ceperunt eum: et adduxerunt eum in catenis in Terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:5",
"text": "Qu\u00e6 cum vidisset quoniam infirmata est, et periit expectatio eius: tulit unum de leunculis suis, leonem constituit eum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:6",
"text": "Qui incedebat inter leones, et factus est leo: et didicit pr\u00e6dam capere, et homines devorare:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:7",
"text": "Didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere: et desolata est terra, et plenitudo eius a voce rugitus illius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:8",
"text": "Et convenerunt adversus eum Gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum, in vulneribus earum captus est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:9",
"text": "Et miserunt eum in caveam, in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis: miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:10",
"text": "Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus eius, et frondes eius creverunt ex aquis multis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:11",
"text": "Et fact\u00e6 sunt ei virg\u00e6 solid\u00e6 in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius inter frondes: et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:12",
"text": "Et evulsa est in ira, in terramque proiecta, et ventus urens siccavit fructum eius: marcuerunt, et arefact\u00e6 sunt virg\u00e6 roboris eius: ignis comedit eam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:13",
"text": "Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia, et sitienti."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 19,
"name": "Ezekiel 19:14",
"text": "Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum. "
}
]
},
{
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:1",
"text": "Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis: venerunt viri de senioribus Israel ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:2",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:3",
"text": "Fili hominis loquere senioribus Israel, et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:4",
"text": "Si iudicas eos, si iudicas fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:5",
"text": "Et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: In die, qua elegi Israel, et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob, et apparui eis in Terra \u00c6gypti, et levavi manum meam pro eis, dicens: Ego Dominus Deus vester:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:6",
"text": "in die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de Terra \u00c6gypti, in Terram, quam provideram eis, fluentem lacte, et melle: qu\u00e6 est egregia inter omnes terras."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:7",
"text": "Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abiiciat, et in idolis \u00c6gypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:8",
"text": "Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola \u00c6gypti reliquerunt: et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio Terr\u00e6 \u00c6gypti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:9",
"text": "Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram Gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:10",
"text": "Eieci ergo eos de Terra \u00c6gypti, et eduxi eos in desertum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:11",
"text": "Et dedi eis pr\u00e6cepta mea, et iudicia mea ostendi eis, qu\u00e6 faciens homo, vivet in eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:12",
"text": "Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos: et scirent quia ego Dominus sanctificans eos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:13",
"text": "Et irritaverunt me domus Israel in deserto, in pr\u00e6ceptis meis non ambulaverunt, et iudicia mea proiecerunt, qu\u00e6 faciens homo vivet in eis: et sabbata mea violaverunt vehementer: dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:14",
"text": "Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram Gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:15",
"text": "Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in Terram, quam dedi eis fluentem lacte, et melle, pr\u00e6cipuam terrarum omnium:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:16",
"text": "Quia iudicia mea proiecerunt, et in pr\u00e6ceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum gradiebatur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:17",
"text": "Et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos: nec consumpsi eos in deserto."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:18",
"text": "Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In pr\u00e6ceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec iudicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:19",
"text": "Ego Dominus Deus vester: in pr\u00e6ceptis meis ambulate, iudicia mea custodite, et facite ea:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:20",
"text": "Et sabbata mea sanctificate ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:21",
"text": "Et exacerbaverunt me filii, in pr\u00e6ceptis meis non ambulaverunt: et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea: qu\u00e6 cum fecerit homo, vivet in eis: et sabbata mea violaverunt: et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:22",
"text": "Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram Gentibus, de quibus eieci eos in oculis earum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:23",
"text": "Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:24",
"text": "eo quod iudicia mea non fecissent, et pr\u00e6cepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:25",
"text": "Ergo et ego dedi eis pr\u00e6cepta non bona, et iudicia, in quibus non vivent:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:26",
"text": "Et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne, quod aperit vulvam, propter delicta sua: et scient quia ego Dominus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:27",
"text": "Quamobrem loquere ad domum Israel, fili hominis: et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:28",
"text": "et induxissem eos in Terram, super quam levavi manum meam ut darem eis: viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas: et dederunt ibi irritationem oblationis su\u00e6, et posuerunt ibi odorem suavitatis su\u00e6, et libaverunt libationes suas."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:29",
"text": "Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:30",
"text": "Propterea dic ad domum Israel: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:31",
"text": "et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:32",
"text": "Neque cogitatio mentis vestr\u00e6 fiet, dicentium: Erimus sicut Gentes, et sicut cognationes terr\u00e6 ut colamus ligna, et lapides."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:33",
"text": "Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:34",
"text": "Et educam vos de populis: et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis, in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:35",
"text": "Et adducam vos in desertum populorum, et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:36",
"text": "Sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto Terr\u00e6 \u00c6gypti, sic iudicabo vos, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:37",
"text": "Et subiiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis f\u0153deris."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:38",
"text": "Et eligam de vobis transgressores, et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israel non ingredientur: et scietis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:39",
"text": "Et vos domus Israel, H\u00e6c dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris, et in idolis vestris:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:40",
"text": "in monte sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel; omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi, et ibi qu\u00e6ram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:41",
"text": "In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:42",
"text": "Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in Terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:43",
"text": "Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:44",
"text": "Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima domus Israel, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:45",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:46",
"text": "Fili hominis, pone faciem tuam contra viam Austri, et stilla ad Aphricum, et propheta ad saltum agri meridiani."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:47",
"text": "Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad Aquilonem."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:48",
"text": "Et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 20,
"name": "Ezekiel 20:49",
"text": "Et dixi: A a a, Domine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste? "
}
]
},
{
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:2",
"text": "Fili hominis pone faciem tuam ad Ierusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:3",
"text": "Et dices terr\u00e6 Israel: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te iustum, et impium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:4",
"text": "Pro eo autem quod occidi in te iustum, et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab Austro usque ad Aquilonem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:5",
"text": "Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:6",
"text": "Et tu fili hominis ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:7",
"text": "Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur univers\u00e6 manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aqu\u00e6: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:8",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:9",
"text": "Fili hominis propheta, et dices: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est, et limatus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:10",
"text": "Ut c\u00e6dat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:11",
"text": "Et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est ut sit in manu interficientis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:12",
"text": "Clama, et ulula fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel, qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo, idcirco plaude super f\u0153mur,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:13",
"text": "quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:14",
"text": "Tu ergo fili hominis propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magn\u00e6, qui obstupescere eos facit,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:15",
"text": "et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad c\u00e6dem."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:16",
"text": "Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tu\u00e6 est appetitus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:17",
"text": "Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:18",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:19",
"text": "Et tu fili hominis pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur amb\u00e6: et manu capiet coniecturam, in capite vi\u00e6 civitatis coniiciet."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:20",
"text": "Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Iudam in Ierusalem munitissimam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:21",
"text": "Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem qu\u00e6rens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:22",
"text": "Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem ut ponat arietes, ut aperiat os in c\u00e6de, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut \u00e6dificet munitiones."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:23",
"text": "Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:24",
"text": "Idcirco h\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestr\u00e6, et revelastis pr\u00e6varicationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris: pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:25",
"text": "Tu autem profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis pr\u00e6finita:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:26",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne h\u00e6c est, qu\u00e6 humilem sublevavit, et sublimem humiliavit?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:27",
"text": "Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est donec veniret cuius est iudicium, et tradam ei."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:28",
"text": "Et tu fili hominis propheta, et dic: H\u00e6c dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, et dices: Mucro, mucro evagina te ad occidendum, limate ut interficias, et fulgeas,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:29",
"text": "cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia: ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis pr\u00e6finita."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:30",
"text": "Revertere ad vaginam tuam in loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tu\u00e6 iudicabo te,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:31",
"text": "et effundam super te indignationem meam: in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 21,
"name": "Ezekiel 21:32",
"text": "Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terr\u00e6, oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum. "
}
]
},
{
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:2",
"text": "Et tu fili hominis nonne iudicas, nonne iudicas civitatem sanguinum?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:3",
"text": "et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius: et qu\u00e6 fecit idola contra semetipsam ut pollueretur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:4",
"text": "In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti: et in idolis tuis, qu\u00e6 fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium Gentibus, et irrisionem universis terris."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:5",
"text": "Qu\u00e6 iuxta sunt, et qu\u00e6 procul a te, triumphabunt de te: sordida, nobilis, grandis interitu."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:6",
"text": "Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:7",
"text": "Patrem, et matrem contumeliis affecerunt in te, advenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et viduam contristaverunt apud te:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:8",
"text": "Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:9",
"text": "Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te, scelus operati sunt in medio tui."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:10",
"text": "Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruat\u00e6 humiliaverunt in te."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:11",
"text": "Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie, frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:12",
"text": "Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram, et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:13",
"text": "Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:14",
"text": "Numquid sustinebit cor tuum, aut pr\u00e6valebunt manus tu\u00e6 in diebus, quos ego faciam tibi? ego Dominus locutus sum, et faciam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:15",
"text": "Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:16",
"text": "Et possidebo te in conspectu Gentium: et scies quia ego Dominus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:17",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:18",
"text": "Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti \u00e6s, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:19",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:20",
"text": "congregatione argenti, et \u00e6ris, et stanni, et ferri, et plumbi in medio fornacis: ut succendam in ea ignem ad conflandum. sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam: et conflabo vos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:21",
"text": "Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:22",
"text": "Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio eius: et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:23",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:24",
"text": "Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:25",
"text": "Coniuratio prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens, rapiensque pr\u00e6dam, animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:26",
"text": "Sacerdotes eius contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam: et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:27",
"text": "Principes eius in medio illius, quasi lupi rapientes pr\u00e6dam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:28",
"text": "Prophet\u00e6 autem eius liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: H\u00e6c dicit Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:29",
"text": "Populi terr\u00e6 calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum, et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque iudicio."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:30",
"text": "Et qu\u00e6sivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 22,
"name": "Ezekiel 22:31",
"text": "Et effudi super eos indignationem meam, in igne ir\u00e6 me\u00e6 consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:2",
"text": "Fili hominis, du\u00e6 mulieres fili\u00e6 matris unius fuerunt,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:3",
"text": "et fornicat\u00e6 sunt in \u00c6gypto, in adolescentia sua fornicat\u00e6 sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fract\u00e6 sunt mamm\u00e6 pubertatis earum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:4",
"text": "Nomina autem earum Oolla maior, et Ooliba soror eius minor: et habui eas, et pepererunt filios, et filias. Porro earum nomina Samaria Oolla, et Ierusalem Ooliba."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:5",
"text": "Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:6",
"text": "vestitos hyacintho, principes, et magistratus, iuvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:7",
"text": "Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus, in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:8",
"text": "Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in \u00c6gypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia eius, et illi confregerunt ubera pubertatis eius, et effuderunt fornicationem suam super eam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:9",
"text": "Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:10",
"text": "Ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios, et filias eius tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et fact\u00e6 sunt famos\u00e6 mulieres, et iudicia perpetraverunt in ea."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:11",
"text": "Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plusquam illa insanivit libidine: et fornicationem suam super fornicationem sororis su\u00e6"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:12",
"text": "ad filios Assyriorum pr\u00e6buit impudenter, ducibus, et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:13",
"text": "Et vidi quod polluta esset via una ambarum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:14",
"text": "Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chald\u00e6orum expressas coloribus,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:15",
"text": "et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terr\u00e6que Chald\u00e6orum, in qua orti sunt,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:16",
"text": "insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuncios ad eos in Chald\u00e6am."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:17",
"text": "Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis, et polluta est ab eis, et saturata est anima eius ab illis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:18",
"text": "Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:19",
"text": "Multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescenti\u00e6 su\u00e6, quibus fornicata est in Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:20",
"text": "Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum: et sicut fluxus equorum fluxus eorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:21",
"text": "Et visitasti scelus adolescenti\u00e6 tu\u00e6, quando subacta sunt in \u00c6gypto ubera tua, et confract\u00e6 sunt mamm\u00e6 pubertatis tu\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:22",
"text": "Propterea Ooliba, h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua: et congregabo eos adversum te in circuitu,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:23",
"text": "Filios Babylonis, et universos Chald\u00e6os, nobiles, tyrannosque et principes, omnes filios Assyriorum, iuvenes forma egregia, duces, et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:24",
"text": "et venient super te instructi curru, et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:25",
"text": "Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum, et aures tuas pr\u00e6cident: et qu\u00e6 remanserint, gladio concident: ipsi filios tuos, et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:26",
"text": "Et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa glori\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:27",
"text": "Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de Terra \u00c6gypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et \u00c6gypti non recordaberis amplius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:28",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum, quos odisti, in manus, de quibus satiata est anima tua."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:29",
"text": "Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam, et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tu\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:30",
"text": "Fecerunt h\u00e6c tibi quia fornicata es post Gentes, inter quas polluta es in idolis earum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:31",
"text": "In via sororis tu\u00e6 ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:32",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Calicem sororis tu\u00e6 bibes profundum, et latum: eris in derisum, et in subsannationem, qu\u00e6 est capacissima."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:33",
"text": "Ebrietate, et dolore repleberis: calice m\u0153roris, et tristiti\u00e6, calice sororis tu\u00e6 Samari\u00e6."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:34",
"text": "Et bibes illum, et epotabis usque ad f\u00e6ces, et fragmenta eius devorabis, et ubera tua lacerabis: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:35",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et proiecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum, et fornicationes tuas."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:36",
"text": "Et ait Dominus ad me, dicens: Fili hominis numquid iudicas Oollam, et Oolibam, et annuncias eis scelera earum?"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:37",
"text": "Quia adulterat\u00e6 sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicat\u00e6 sunt: insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:38",
"text": "Sed et hoc fecerunt mihi: Polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:39",
"text": "Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud: etiam h\u00e6c fecerunt in medio domus me\u00e6."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:40",
"text": "Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuncium miserant: itaque ecce venerunt: quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:41",
"text": "Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum, et unguentum meum posuisti super eam."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:42",
"text": "Et vox multitudinis exultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:43",
"text": "Et dixi ei, qu\u00e6 attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam h\u00e6c."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:44",
"text": "Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam, et Oolibam mulieres nefarias."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:45",
"text": "Viri ergo iusti sunt: hi iudicabunt eas iudicio adulterarum, et iudicio effundentium sanguinem: quia adulter\u00e6 sunt, et sanguis in manibus earum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:46",
"text": "H\u00e6c enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum, et in rapinam:"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:47",
"text": "Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios, et filias earum interficient, et domos earum igne succendent."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:48",
"text": "Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 23,
"name": "Ezekiel 23:49",
"text": "Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:2",
"text": "Fili hominis scribe tibi nomen diei huius, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:3",
"text": "Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:4",
"text": "Congere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:5",
"text": "Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:6",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: V\u00e6 civitati sanguinum, oll\u00e6, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea: per partes et per partes suas eiice eam, non cecidit super eam sors."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:7",
"text": "Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:8",
"text": "Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:9",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: V\u00e6 civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:10",
"text": "Congere ossa, qu\u00e6 igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:11",
"text": "Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat \u00e6s eius: et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:12",
"text": "multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:13",
"text": "Immunditia tua execrabilis: quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:14",
"text": "Ego Dominus locutus sum: Veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: iuxta vias tuas, et iuxta adinventiones tuas iudicabo te, dicit Dominus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:15",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:16",
"text": "Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrym\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:17",
"text": "Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:18",
"text": "Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut pr\u00e6ceperat mihi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:19",
"text": "Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent, qu\u00e6 tu facis?"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:20",
"text": "Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:21",
"text": "Loquere domui Israel: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri, et fili\u00e6 vestr\u00e6, quas reliquistis, gladio cadent."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:22",
"text": "Et facietis sicut feci: Ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:23",
"text": "Coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:24",
"text": "Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, qu\u00e6 fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:25",
"text": "Et tu fili hominis ecce in die, qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt anim\u00e6 eorum, filios, et filias eorum:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:26",
"text": "In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annunciet tibi:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 24,
"name": "Ezekiel 24:27",
"text": "In die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:2",
"text": "Fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:3",
"text": "Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge super sanctuarium meum, quia pollutum est: et super terram Israel, quoniam desolata est: et super domum Iuda, quoniam ducti sunt in captivitatem:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:4",
"text": "Idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas: et ipsi bibent lac tuum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:5",
"text": "Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:6",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:7",
"text": "idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem Gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:8",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab, et Seir: Ecce sicut omnes Gentes, domus Iuda:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:9",
"text": "idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, eius, et de finibus eius inclytas terr\u00e6 Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:10",
"text": "filiis Orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hereditatem: ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in Gentibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:11",
"text": "Et in Moab faciam iudicia: et scient quia ego Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:12",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idum\u00e6a ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis;"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:13",
"text": "idcirco h\u00e6c dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idum\u00e6am, et auferam de ea hominem, et iumentum, et faciam eam desertam ab Austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:14",
"text": "Et dabo ultionem meam super Idum\u00e6am per manum populi mei Israel: et facient in Edom iuxta iram meam, et furorem meum: et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:15",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Pal\u00e6stini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:16",
"text": "propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Pal\u00e6stinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritim\u00e6 regionis:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 25,
"name": "Ezekiel 25:17",
"text": "faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos. "
}
]
},
{
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:1",
"text": "Et factum est in undecimo anno, prima mensis, factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:2",
"text": "Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Ierusalem: Euge confract\u00e6 sunt port\u00e6 populorum, conversa est ad me: implebor, deserta est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:3",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:4",
"text": "Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres eius: et radam pulverem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam petram."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:5",
"text": "Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem Gentibus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:6",
"text": "Fili\u00e6 quoque eius, qu\u00e6 sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:7",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab Aquilone regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et c\u0153tu, populoque magno."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:8",
"text": "Filias tuas, qu\u00e6 sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro: et elevabit contra te clypeum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:9",
"text": "Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:10",
"text": "Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipat\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:11",
"text": "Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio c\u00e6det, et statu\u00e6 tu\u00e6 nobiles in terram corruent."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:12",
"text": "Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas: et destruent muros tuos, et domos tuas pr\u00e6claras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:13",
"text": "Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum, et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:14",
"text": "Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec \u00e6dificaberis ultra: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:15",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruin\u00e6 tu\u00e6, et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint, in medio tui commovebuntur insul\u00e6?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:16",
"text": "Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abiicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:17",
"text": "Et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, qu\u00e6 habitas in mari, urbs inclyta, qu\u00e6 fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:18",
"text": "Nunc stupebunt naves in die pavoris tui: et turbabuntur insul\u00e6 in mari, eo quod nullus egrediatur ex te."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:19",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, qu\u00e6 non habitantur: et adduxero super te abyssum, et operuerint te aqu\u00e6 mult\u00e6:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:20",
"text": "Et detraxero te cum his, qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his, qui deducuntur in lacum, ut non habiteris: porro cum dedero gloriam in terra viventium,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 26,
"name": "Ezekiel 26:21",
"text": "in nihilum redigam te, et non eris, et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:2",
"text": "Tu ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:3",
"text": "Et dices Tyro, qu\u00e6 habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: H\u00e6c dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:4",
"text": "et in corde maris sita. Finitimi tui, qui te \u00e6dificaverunt, impleverunt decorem tuum:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:5",
"text": "abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:6",
"text": "Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: et transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et pr\u00e6toriola de insulis Itali\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:7",
"text": "Byssus varia de \u00c6gypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus, et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:8",
"text": "Habitatores Sidonis, et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:9",
"text": "Senes Giblii, et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium vari\u00e6 supellectilis tu\u00e6: omnes naves maris, et naut\u00e6 earum fuerunt in populo negotiationis tu\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:10",
"text": "Pers\u00e6, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum, et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:11",
"text": "Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigm\u00e6i, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:12",
"text": "Chartaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:13",
"text": "Gr\u00e6cia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa \u00e6rea advexerunt populo tuo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:14",
"text": "De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:15",
"text": "Filii Dedan negotiatores tui: insul\u00e6 mult\u00e6 negotiatio manus tu\u00e6: dentes eburneos, et hebeninos commutaverunt in pretio tuo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:16",
"text": "Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:17",
"text": "Iuda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:18",
"text": "Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:19",
"text": "Dan, et Gr\u00e6cia, et Mosel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte, et calamus in negotiatione tua."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:20",
"text": "Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:21",
"text": "Arabia, et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tu\u00e6: cum agnis, et arietibus, et h\u0153dis venerunt ad te negotiatores tui."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:22",
"text": "Venditores Saba, et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:23",
"text": "Haran, et Chene, et Eden negotiatores tui: Saba, Assur, et Chelmad venditores tui."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:24",
"text": "ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, qu\u00e6 obvolut\u00e6, et astrict\u00e6 erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:25",
"text": "Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:26",
"text": "In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:27",
"text": "Diviti\u00e6 tu\u00e6, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, naut\u00e6 tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo pr\u00e6erant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te cum universa multitudine tua, qu\u00e6 est in medio tui: cadent in corde maris in die ruin\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:28",
"text": "A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:29",
"text": "Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum: naut\u00e6, et universi gubernatores maris in terra stabunt:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:30",
"text": "et eiulabunt super te voce magna, et clamabunt amare: et superiacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:31",
"text": "Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine anim\u00e6 ploratu amarissimo."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:32",
"text": "Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Qu\u00e6 est ut Tyrus, qu\u00e6 obmutuit in medio maris?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:33",
"text": "Qu\u00e6 in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum ditasti reges terr\u00e6."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:34",
"text": "Nunc contrita es a mari, in profundis aquarum opes tu\u00e6, et omnis multitudo tua, qu\u00e6 erat in medio tui, ceciderunt."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:35",
"text": "Universi habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 27,
"name": "Ezekiel 27:36",
"text": "Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum. "
}
]
},
{
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:2",
"text": "Fili hominis, dic principi Tyri: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris: cum sis homo, et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:3",
"text": "Ecce sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:4",
"text": "In sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem: et acquisisti aurum, et argentum in thesauris tuis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:5",
"text": "In multitudine sapienti\u00e6 tu\u00e6, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem: et elevatum est cor tuum in robore tuo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:6",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:7",
"text": "idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos Gentium: et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapienti\u00e6 tu\u00e6, et polluent decorem tuum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:8",
"text": "Interficient, et detrahent te: et morieris in interitu occisorum in corde maris."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:9",
"text": "Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te: cum sis homo, et non Deus, in manu occidentium te?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:10",
"text": "Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:11",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis leva planctum super regem Tyri:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:12",
"text": "et dices ei: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore,"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:13",
"text": "in deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et iaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum opus decoris tui: et foramina tua in die, qua conditus es, pr\u00e6parata sunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:14",
"text": "Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:15",
"text": "Perfectus in viis tuis a die conditionis tu\u00e6, donec inventa est iniquitas in te."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:16",
"text": "In multitudine negotiationis tu\u00e6 repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et eieci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:17",
"text": "Et elevatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam tuam in decore tuo, in terram proieci te: ante faciem regum dedi te ut cernerent te."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:18",
"text": "In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tu\u00e6 polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:19",
"text": "Omnes, qui viderint te in Gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:20",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:21",
"text": "Fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem: et prophetabis de ea,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:22",
"text": "et dices: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea iudicia, et sanctificatus fuero in ea."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:23",
"text": "Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis eius: et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum: et scient quia ego Dominus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:24",
"text": "Et non erit ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:25",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram Gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 28,
"name": "Ezekiel 28:26",
"text": "Et habitabunt in ea securi: et \u00e6dificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in omnibus, qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum. "
}
]
},
{
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:1",
"text": "In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:2",
"text": "Fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem \u00c6gypti, et prophetabis de eo, et de \u00c6gypto universa:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:3",
"text": "Loquere, et dices: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Pharao rex \u00c6gypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:4",
"text": "Et ponam frenum in maxillis tuis: et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis: et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adh\u00e6rebunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:5",
"text": "Et proiiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terr\u00e6 cades, non colligeris, neque congregaberis: bestiis terr\u00e6, et volatilibus c\u00e6li dedi te ad devorandum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:6",
"text": "Et scient omnes habitatores \u00c6gypti quia ego Dominus: pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:7",
"text": "Quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te, comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:8",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium: et interficiam de te hominem, et iumentum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:9",
"text": "Et erit Terra \u00c6gypti in desertum, et in solitudinem: et scient quia ego Dominus: pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:10",
"text": "Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque Terram \u00c6gypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes, usque ad terminos \u00c6thiopi\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:11",
"text": "Non pertransibit eam pes hominis, neque pes iumenti gradietur in ea: et non habitabitur quadraginta annis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:12",
"text": "Daboque Terram \u00c6gypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarum, et erunt desolat\u00e6 quadraginta annis: et dispergam \u00c6gyptios in nationes, et ventilabo eos in terras."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:13",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo \u00c6gyptum de populis, in quibus dispersi fuerant."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:14",
"text": "Et reducam captivitatem \u00c6gypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis su\u00e6: et erunt ibi in regnum humile:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:15",
"text": "inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent Gentibus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:16",
"text": "Neque erunt ultra domui Israel in confidentia, docentes iniquitatem, ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:17",
"text": "Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:18",
"text": "Fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit mihi adversus eam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:19",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in Terra \u00c6gypti: et accipiet multitudinem eius, et depr\u00e6dabitur manubias eius, et diripiet spolia eius: et erit merces exercitui illius,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:20",
"text": "et operi, quo servivit adversus eam: dedi ei Terram \u00c6gypti, pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 29,
"name": "Ezekiel 29:21",
"text": "In die illo pullulabit cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum: et scient quia ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:2",
"text": "Fili hominis propheta, et dic: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ululate, v\u00e6, v\u00e6 diei:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:3",
"text": "quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini: dies nubis, tempus Gentium erit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:4",
"text": "Et veniet gladius in \u00c6gyptum: et erit pavor in \u00c6thiopia, cum ceciderint vulnerati in \u00c6gypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:5",
"text": "\u00c6thiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terr\u00e6 f\u0153deris, cum eis gladio cadent."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:6",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes \u00c6gyptum, et destruetur superbia imperii eius: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:7",
"text": "et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:8",
"text": "Et scient quia ego Dominus: cum dedero ignem in \u00c6gypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:9",
"text": "In die illa egredientur nuncii a facie mea in trieribus ad conterendam \u00c6thiopi\u00e6 confidentiam, et erit pavor in eis in die \u00c6gypti, quia absque dubio veniet."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:10",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: cessare faciam multitudinem \u00c6gypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:11",
"text": "Ipse et populus eius cum eo fortissimi Gentium adducentur ad disperdendam terram: et evaginabunt gladios suos super \u00c6gyptum: et implebunt terram interfectis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:12",
"text": "Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram, et plenitudinem eius manu alienorum, ego Dominus locutus sum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:13",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Et disperdam simulachra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de Terra \u00c6gypti non erit amplius: et dabo terrorem in Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:14",
"text": "Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam iudicia in Alexandria."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:15",
"text": "Et effundam indignationem meam super Pelusium robur \u00c6gypti, et interficiam multitudinem Alexandri\u00e6,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:16",
"text": "et dabo ignem in \u00c6gypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angusti\u00e6 quotidian\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:17",
"text": "Iuvenes Heliopoleos, et Bubasti gladio cadent, et ips\u00e6 captiv\u00e6 ducentur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:18",
"text": "Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra \u00c6gypti, et defecerit in ea superbia potenti\u00e6 eius: ipsam nubes operiet, fili\u00e6 autem eius in captivitatem ducentur."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:19",
"text": "Et iudicia faciam in \u00c6gypto: et scient quia ego Dominus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:20",
"text": "Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:21",
"text": "Fili hominis brachium Pharaonis regis \u00c6gypti confregi: et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:22",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem \u00c6gypti, et comminuam brachium eius forte, sed confractum: et deiiciam gladium de manu eius:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:23",
"text": "et dispergam \u00c6gyptum in Gentibus, et ventilabo eos in terris."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:24",
"text": "Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu eius: et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:25",
"text": "Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super Terram \u00c6gypti."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 30,
"name": "Ezekiel 30:26",
"text": "Et dispergam \u00c6gyptum in nationes, et ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:1",
"text": "Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:2",
"text": "Fili hominis dic Pharaoni regi \u00c6gypti, et populo eius: Cui similis factus es in magnitudine tua?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:3",
"text": "Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:4",
"text": "Aqu\u00e6 nutrierunt illum, abyssus exaltavit illum: flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:5",
"text": "Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis: et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius pr\u00e6 aquis multis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:6",
"text": "Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia c\u00e6li, et sub frondibus eius genuerunt omnes besti\u00e6 saltuum, et sub umbraculo illius habitabat c\u0153tus Gentium plurimarum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:7",
"text": "Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius iuxta aquas multas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:8",
"text": "Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non ad\u00e6quaverunt summitatem eius, et platani non fuerunt \u00e6qu\u00e6 frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:9",
"text": "Quoniam speciosum feci eum, et multis, condensisque frondibus: et \u00e6mulata sunt eum omnia ligna voluptatis, qu\u00e6 erant in paradiso Dei."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:10",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor eius in altitudine sua:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:11",
"text": "Tradidi eum in manu fortissimi Gentium, faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:12",
"text": "Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et proiicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis rupibus terr\u00e6: et recedent de umbraculo eius omnes populi terr\u00e6, et relinquent eum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:13",
"text": "In ruina eius habitaverunt omnia volatilia c\u00e6li, et in ramis eius fuerunt univers\u00e6 besti\u00e6 regionis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:14",
"text": "Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia, qu\u00e6 irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos, qui descendunt in lacum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:15",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui eum abysso: et prohibui flumina eius, et coercui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:16",
"text": "A sonitu ruin\u00e6 eius commovi Gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia, atque pr\u00e6clara in Libano, universa qu\u00e6 irrigabantur aquis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:17",
"text": "Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 31,
"name": "Ezekiel 31:18",
"text": "Cui assimilatus es o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? Ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis, qui interfecti sunt gladio, ipse est Pharao, et omnis multitudo eius, dicit Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:1",
"text": "Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:2",
"text": "Fili hominis assume lamentum super Pharaonem regem \u00c6gypti, et dices ad eum: Leoni Gentium assimilatus es, et draconi, qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:3",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:4",
"text": "Et proiiciam te in terram, super faciem agri abiiciam te: et habitare faciam super te omnia volatilia c\u00e6li, et saturabo de te bestias univers\u00e6 terr\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:5",
"text": "Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:6",
"text": "Et irrigabo terram f\u0153tore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:7",
"text": "Et operiam, cum extinctus fueris, c\u00e6lum, et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:8",
"text": "Omnia luminaria c\u00e6li m\u0153rere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terr\u00e6, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:9",
"text": "Et irritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in Gentibus super terras, quas nescis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:10",
"text": "Et stupescere faciam super te populos multos: et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare c\u0153perit gladius meus super facies eorum: et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruin\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:11",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:12",
"text": "in gladiis fortium deiiciam multitudinem tuam: inexpugnabiles omnes Gentes h\u00e6: et vastabunt superbiam \u00c6gypti, et dissipabitur multitudo eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:13",
"text": "Et perdam omnia iumenta eius, qu\u00e6 erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum turbabit eas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:14",
"text": "Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:15",
"text": "Cum dedero Terram \u00c6gypti desolatam: deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius: et scient quia ego Dominus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:16",
"text": "Planctus est, et plangent eum: fili\u00e6 Gentium plangent eum: super \u00c6gyptum, et super multitudinem eius plangent eum, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:17",
"text": "Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:18",
"text": "Fili hominis cane lugubre super multitudinem \u00c6gypti: et detrahe eam ipsam, et filias Gentium robustarum ad terram ultimam cum his, qui descendunt in lacum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:19",
"text": "Quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:20",
"text": "In medio interfectorum gladio cadent: gladius datus est, attraxerunt eam, et omnes populos eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:21",
"text": "Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus eius descenderunt, et dormierunt incircumcisi, interfecti gladio."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:22",
"text": "Ibi Assur, et omnis multitudo eius: in circuitu illius sepulchra eius: omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:23",
"text": "Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci: et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius: universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:24",
"text": "Ibi \u00c6lam, et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui, omnes hi interfecti, ruentesque gladio: qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam: qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:25",
"text": "In medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius: in circuitu eius sepulchrum illius: omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:26",
"text": "Ibi Mosoch, et Thubal, et omnis multitudo eius: in circuitu eius sepulchra illius. omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio: quia dederunt formidinem suam in terra viventium."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:27",
"text": "Et non dormient cum fortibus, cadentibusque et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:28",
"text": "Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:29",
"text": "Ibi Idum\u00e6a, et reges eius, et omnes duces eius, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio: et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his, qui descendunt in lacum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:30",
"text": "Ibi principes Aquilonis omnes, et universi venatores: qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi: qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:31",
"text": "Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, qu\u00e6 interfecta est gladio, Pharao, et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 32,
"name": "Ezekiel 32:32",
"text": "quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio: Pharao et omnis multitudo eius: ait Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:2",
"text": "Fili hominis loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terr\u00e6 virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:3",
"text": "et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annunciaverit populo:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:4",
"text": "Audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccin\u00e6, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:5",
"text": "Sonum buccin\u00e6 audivit, et non se observavit, sanguis eius in ipso erit: si autem se custodierit, animam suam salvabit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:6",
"text": "Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina: et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:7",
"text": "Et tu fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem, annunciabis eis ex me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:8",
"text": "Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:9",
"text": "Si autem annunciante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua: ipse in iniquitate sua morietur: porro tu animam tuam liberasti."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:10",
"text": "Tu ergo fili hominis dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostr\u00e6, et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:11",
"text": "Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus: nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis: et quare moriemini domus Israel?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:12",
"text": "Tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit: et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et iustus non poterit vivere in iustitia sua, in quacumque die peccaverit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:13",
"text": "Etiam si dixero iusto quod vita vivat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem: omnes iustiti\u00e6 eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:14",
"text": "Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit p\u0153nitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:15",
"text": "et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vit\u00e6 ambulaverit, nec fecerit quidquam iniustum: vita vivet, et non morietur."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:16",
"text": "Omnia peccata eius, qu\u00e6 peccavit, non imputabuntur ei: iudicium, et iustitiam fecit, vita vivet."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:17",
"text": "Et dixerunt filii populi tui: Non est \u00e6qui ponderis via Domini, et ipsorum via iniusta est."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:18",
"text": "Cum enim recesserit iustus a iustitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:19",
"text": "Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque iudicium, et iustitiam, vivet in eis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:20",
"text": "Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:21",
"text": "Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostr\u00e6, venit ad me qui fugerat de Ierusalem, dicens: Vastata est civitas."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:22",
"text": "Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane, et aperto ore meo non silui amplius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:23",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:24",
"text": "Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hereditate possedit terram: nos autem multi sumus, nobis data est terra in possessionem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:25",
"text": "Idcirco dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis: numquid terram hereditate possidebitis?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:26",
"text": "Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hereditate possidebitis?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:27",
"text": "H\u00e6c dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in pr\u00e6sidiis, et speluncis sunt, peste morientur."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:28",
"text": "Et dabo terram in solitudinem, et in desertum, et deficiet superba fortitudo eius: et desolabuntur montes Israel, eo quod nullus sit qui per eos transeat."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:29",
"text": "Et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam, et desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:30",
"text": "Et tu fili hominis: filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta muros, et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:31",
"text": "Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:32",
"text": "Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi, dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 33,
"name": "Ezekiel 33:33",
"text": "Et cum venerit quod pr\u00e6dictum est (ecce enim venit) tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. "
}
]
},
{
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:2",
"text": "Fili hominis propheta de pastoribus Israel: propheta, et dices pastoribus: H\u00e6c dicit Dominus Deus: V\u00e6 pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos: nonne greges a pastoribus pascuntur?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:3",
"text": "Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:4",
"text": "Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod \u00e6grotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis, et quod perierat non qu\u00e6sistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:5",
"text": "Et dispers\u00e6 sunt oves me\u00e6, eo quod non esset pastor: et fact\u00e6 sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispers\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:6",
"text": "Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terr\u00e6 dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret, non erat, inquam, qui requireret."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:7",
"text": "Propterea pastores audite verbum Domini:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:8",
"text": "Vivo ego, dicit Dominus Deus: quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves me\u00e6 in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor (neque enim qu\u00e6sierunt pastores mei gregem meum:) sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:9",
"text": "propterea pastores audite verbum Domini:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:10",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum: et non erit ultra eis in escam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:11",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:12",
"text": "Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum: sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispers\u00e6 fuerant in die nubis, et caliginis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:13",
"text": "Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam: et pascam eas in montibus Israel, in rivis, et in cunctis sedibus terr\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:14",
"text": "In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:15",
"text": "Ego pascam oves meas: et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:16",
"text": "Quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in iudicio."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:17",
"text": "Vos autem greges mei, h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietum, et hircorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:18",
"text": "Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:19",
"text": "Et oves me\u00e6 his, qu\u00e6 conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et qu\u00e6 pedes vestri turbaverant, h\u00e6c bibebant."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:20",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue, et macilentum:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:21",
"text": "pro eo quod lateribus, et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:22",
"text": "salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:23",
"text": "ET SUSCITABO SUPER EAS PASTOREM UNUM, qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:24",
"text": "Ego autem Dominus ero eis in Deum: et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:25",
"text": "Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:26",
"text": "Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem: et deducam imbrem in tempore suo: pluvi\u00e6 benedictionis erunt."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:27",
"text": "Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas iugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:28",
"text": "Et non erunt ultra in rapinam in Gentibus, neque besti\u00e6 terr\u00e6 devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:29",
"text": "Et suscitabo eis germen nominatum: et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium Gentium."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:30",
"text": "Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel: ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 34,
"name": "Ezekiel 34:31",
"text": "Vos autem greges mei, greges pascu\u00e6 me\u00e6 homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:2",
"text": "Fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:3",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te mons Seir, et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:4",
"text": "Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:5",
"text": "Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extrem\u00e6:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:6",
"text": "Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus: quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:7",
"text": "Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem, et redeuntem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:8",
"text": "Et implebo montes eius occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus interfecti gladio cadent."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:9",
"text": "In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tu\u00e6 non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:10",
"text": "Eo quod dixeris: Du\u00e6 gentes, et du\u00e6 terr\u00e6 me\u00e6 erunt, et hereditate possidebo eas: cum Dominus esset ibi:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:11",
"text": "Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam iuxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos cum te iudicavero."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:12",
"text": "Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, qu\u00e6 locutus es de montibus Israel, dicens: Deserti, nobis ad devorandum dati sunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:13",
"text": "Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:14",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: L\u00e6tante universa terra, in solitudinem te redigam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 35,
"name": "Ezekiel 35:15",
"text": "Sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris mons Seir, et Idum\u00e6a omnis: et scient quia ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:1",
"text": "Tu autem fili hominis propheta super montes Israel, et dices: Montes Israel audite verbum Domini:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempitern\u00e6 in hereditatem dat\u00e6 sunt nobis:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:3",
"text": "propterea vaticinare, et dic: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hereditatem reliquis Gentibus, et ascendistis super labium lingu\u00e6, et opprobrium populi:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:4",
"text": "propterea montes Israel audite verbum Domini Dei: H\u00e6c dicit Dominus Deus montibus, et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis, et urbibus derelictis, qu\u00e6 depopulat\u00e6 sunt, et subsannat\u00e6 a reliquis Gentibus per circuitum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:5",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis Gentibus, et de Idum\u00e6a universa, qu\u00e6 dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio, et toto corde, et ex animo: et eiecerunt eam ut vastarent:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:6",
"text": "idcirco vaticinare super humum Israel, et dices montibus, et collibus, iugis, et vallibus: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:7",
"text": "Idcirco h\u00e6c dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam ut Gentes, qu\u00e6 in circuitu vestro sunt, ips\u00e6 confusionem suam portent."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:8",
"text": "Vos autem montes Israel ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope enim est ut veniat:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:9",
"text": "Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos, et arabimini, et accipietis sementem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:10",
"text": "Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:11",
"text": "Et replebo vos hominibus, et iumentis: et multiplicabuntur, et crescent: et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo maioribus, quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:12",
"text": "Et adducam super vos homines populum meum Israel, et hereditate possidebunt te: et eris eis in hereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:13",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:14",
"text": "Propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:15",
"text": "Nec auditam faciam in te amplius confusionem Gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:16",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:17",
"text": "Fili hominis domus Israel habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis, et in studiis suis iuxta immunditiam menstruat\u00e6 facta est via eorum coram me."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:18",
"text": "Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:19",
"text": "Et dispersi eos in Gentes, et ventilati sunt in terras: iuxta vias eorum, et adinventiones eorum iudicavi eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:20",
"text": "Et ingressi sunt ad Gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:21",
"text": "Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israel in Gentibus, ad quas ingressi sunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:22",
"text": "Idcirco dices domui Israel: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in Gentibus, ad quas intrastis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:23",
"text": "Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter Gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant Gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:24",
"text": "Tollam quippe vos de Gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:25",
"text": "Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:26",
"text": "Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:27",
"text": "Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in pr\u00e6ceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis, et operemini."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:28",
"text": "Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:29",
"text": "Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum, et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:30",
"text": "Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in Gentibus."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:31",
"text": "Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestr\u00e6, et scelera vestra."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:32",
"text": "Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israel."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:33",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:34",
"text": "et terra deserta fuerit exculta, qu\u00e6 quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:35",
"text": "dicent: Terra illa inculta, facta est ut hortus voluptatis: et civitates desert\u00e6, et destitut\u00e6 atque suffoss\u00e6, munit\u00e6 sederunt."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:36",
"text": "Et scient Gentes qu\u00e6cumque derelict\u00e6 fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus \u00e6dificavi dissipata, plantavique inculta, ego Dominus locutus sim, et fecerim."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:37",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israel, ut faciam eis: Multiplicabo eos sicut gregem hominum,"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 36,
"name": "Ezekiel 36:38",
"text": "ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in sollemnitatibus eius: Sic erunt civitates desert\u00e6, plen\u00e6 gregibus hominum: et scient quia ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:1",
"text": "Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:2",
"text": "Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:3",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:4",
"text": "Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis: et dices eis: Ossa arida audite verbum Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:5",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:6",
"text": "Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem: et dabo vobis spiritum, et vivetis, et scietis quia ego Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:7",
"text": "Et prophetavi sicut pr\u00e6ceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:8",
"text": "Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt: et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:9",
"text": "Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum, vaticinare fili hominis, et dices ad spiritum: H\u00e6c dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:10",
"text": "Et prophetavi sicut pr\u00e6ceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:11",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis, ossa h\u00e6c universa, domus Israel est: ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:12",
"text": "Propterea vaticinare, et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris populus meus: et inducam vos in terram Israel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:13",
"text": "Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris popule meus:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:14",
"text": "Et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram: et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:15",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:16",
"text": "Et tu fili hominis sume tibi lignum unum: et scribe super illud: Iud\u00e6, et filiorum Israel sociorum eius: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Ioseph ligno Ephraim, et cunct\u00e6 domui Israel, sociorumque eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:17",
"text": "Et adiunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:18",
"text": "Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:19",
"text": "loqueris ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, qu\u00e6 sunt ei adiunct\u00e6: et dabo eas pariter cum ligno Iuda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:20",
"text": "Erunt autem ligna, super qu\u00e6 scripseris in manu tua, in oculis eorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:21",
"text": "Et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:22",
"text": "Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra du\u00e6 gentes, nec dividentur amplius in duo regna."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:23",
"text": "Neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus, in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:24",
"text": "Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum: in iudiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:25",
"text": "Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:26",
"text": "Et percutiam illis f\u0153dus pacis, pactum sempiternum erit eis: et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:27",
"text": "Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 37,
"name": "Ezekiel 37:28",
"text": "Et scient Gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum. "
}
]
},
{
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:1",
"text": "Et factus est sermo Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:2",
"text": "Fili hominis pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch, et Thubal: et vaticinare de eo,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:3",
"text": "et dices ad eum: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:4",
"text": "et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis: et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:5",
"text": "Pers\u00e6, \u00c6thiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:6",
"text": "Gomer, et universa agmina eius, domus Thogorma, latera Aquilonis, et totum robur eius, populique multi tecum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:7",
"text": "Pr\u00e6para, et instrue te, et omnem multitudinem tuam, qu\u00e6 coacervata est ad te: et esto eis in pr\u00e6ceptum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:8",
"text": "Post dies multos visitaberis: in novissimo annorum venies ad terram, qu\u00e6 reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter: h\u00e6c de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:9",
"text": "Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram tu, et omnia agmina tua, et populi multi tecum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:10",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:11",
"text": "et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes, habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro, vectes, et port\u00e6 non sunt eis:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:12",
"text": "Ut diripias spolia, et invadas pr\u00e6dam, ut inferas manum tuam super eos, qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum, qui est congregatus ex Gentibus, qui possidere c\u0153pit, et esse habitator umbilici terr\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:13",
"text": "Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones eius dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? ecce ad diripiendam pr\u00e6dam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum, et aurum, et auferas supellectilem, atque substantiam, et diripias manubias infinitas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:14",
"text": "Propterea vaticinare fili hominis, et dices ad Gog: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, scies?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:15",
"text": "Et venies de loco tuo a lateribus Aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi, c\u0153tus magnus, et exercitus vehemens."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:16",
"text": "Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant Gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:17",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:18",
"text": "Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:19",
"text": "Et in zelo meo, in igne ir\u00e6 me\u00e6 locutus sum. Quia in die illa erit commotio magna super terram Israel:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:20",
"text": "et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres c\u00e6li, et besti\u00e6 agri, et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terr\u00e6: et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:21",
"text": "Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:22",
"text": "Et iudicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi et lapidibus immensis: ignem, et sulphur pluam super eum, et super exercitum eius, et super populos multos, qui sunt cum eo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 38,
"name": "Ezekiel 38:23",
"text": "Et magnificabor, et sanctificabor: et notus ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:1",
"text": "Tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog, et dices: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:2",
"text": "et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus Aquilonis: et adducam te super montes Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:3",
"text": "Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua deiiciam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:4",
"text": "Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui, qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terr\u00e6 dedi te ad devorandum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:5",
"text": "Super faciem agri cades: quia ego locutus sum, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:6",
"text": "Et immittam ignem in Magog, et in his, qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:7",
"text": "Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient Gentes quia ego Dominus sanctus Israel."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:8",
"text": "Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: h\u00e6c est dies, de qua locutus sum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:9",
"text": "Et egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent et comburent arma, clypeum, et hastas, arcum, et sagittas, et baculos manuum, et contos: et succendent ea igni septem annis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:10",
"text": "Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et depr\u00e6dabuntur eos, quibus pr\u00e6d\u00e6 fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:11",
"text": "Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israel: vallem viatorum ad Orientem maris, qu\u00e6 obstupescere faciet pr\u00e6tereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis multitudinis Gog."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:12",
"text": "Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:13",
"text": "Sepeliet autem eum omnis populus terr\u00e6, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:14",
"text": "Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant, et requirant eos, qui remanserant super faciem terr\u00e6, ut emundent eam: post menses autem septem qu\u00e6rere incipient."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:15",
"text": "Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:16",
"text": "Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:17",
"text": "Tu ergo fili hominis, h\u00e6c dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel: ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:18",
"text": "Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terr\u00e6 bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:19",
"text": "Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima, quam ego immolabo vobis:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:20",
"text": "et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:21",
"text": "Et ponam gloriam meam in Gentibus: et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:22",
"text": "Et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa, et deinceps."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:23",
"text": "Et scient Gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis: et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:24",
"text": "Iuxta immunditiam eorum, et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:25",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Iacob, et miserebor omnis domus Israel: et assumam zelum pro nomine sancto meo."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:26",
"text": "Et portabunt confusionem suam, et omnem pr\u00e6varicationem, qua pr\u00e6varicati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:27",
"text": "et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:28",
"text": "Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes; et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 39,
"name": "Ezekiel 39:29",
"text": "Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:1",
"text": "In vigesimo quinto anno transmigrationis nostr\u00e6, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas: in ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:2",
"text": "In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis: super quem erat quasi \u00e6dificium civitatis vergentis ad Austrum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:3",
"text": "Et introduxit me illuc: et ecce vir, cuius erat species quasi species \u00e6ris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensur\u00e6 in manu eius: stabat autem in porta."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:4",
"text": "Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia, qu\u00e6 ego ostendam tibi: quia ut ostendantur tibi adductus es huc: annuncia omnia, qu\u00e6 tu vides, domui Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:5",
"text": "Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensur\u00e6 sex cubitorum, et palmo: et mensus est latitudinem \u00e6dificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:6",
"text": "Et venit ad portam qu\u00e6 respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius: et mensus est limen port\u00e6 calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:7",
"text": "et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:8",
"text": "et limen port\u00e6 iuxta vestibulum port\u00e6 intrinsecus, calamo uno."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:9",
"text": "Et mensus est vestibulum port\u00e6 octo cubitorum, et frontem eius duobus cubitis: vestibulum autem port\u00e6 erat intrinsecus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:10",
"text": "Porro thalami port\u00e6 ad viam Orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:11",
"text": "Et mensus est latitudinem liminis port\u00e6, decem cubitorum: et longitudinem port\u00e6, tredecim cubitorum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:12",
"text": "Et marginem ante thalamos cubiti unius: et cubitus unus finis utrimque: thalami autem, sex cubitorum erant hinc et inde."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:13",
"text": "Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum eius, latitudinem vigintiquinque cubitorum: ostium contra ostium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:14",
"text": "Et fecit frontes per sexaginta cubitos: et ad frontem atrium port\u00e6 undique per circuitum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:15",
"text": "Et ante faciem port\u00e6, qu\u00e6 pertingebat usque ad faciem vestibuli port\u00e6 interioris, quinquaginta cubitos."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:16",
"text": "Et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum, qu\u00e6 erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestr\u00e6 per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:17",
"text": "Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:18",
"text": "Et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:19",
"text": "Et mensus est latitudinem a facie port\u00e6 inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:20",
"text": "Portam quoque, qu\u00e6 respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine, quam in latitudine."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:21",
"text": "Et thalamos eius tres hinc, et tres inde: et frontem eius, et vestibulum eius secundum mensuram port\u00e6 prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem eius, et latitudinem viginti quinque cubitorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:22",
"text": "Fenestr\u00e6 autem eius, et vestibulum, et sculptur\u00e6 secundum mensuram port\u00e6, qu\u00e6 respiciebat ad Orientem: et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum ante eam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:23",
"text": "Et porta atrii interioris contra portam Aquilonis, et Orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:24",
"text": "Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta, qu\u00e6 respiciebat ad Austrum: et mensus est frontem eius, et vestibulum eius iuxta mensuras superiores."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:25",
"text": "Et fenestras eius, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine vigintiquinque cubitorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:26",
"text": "Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: et vestibulum ante fores eius: et c\u00e6lat\u00e6 palm\u00e6 erant, una hinc, et altera inde in fronte eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:27",
"text": "Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:28",
"text": "Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam iuxta mensuras superiores."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:29",
"text": "Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius eisdem mensuris: et fenestras eius, et vestibulum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis vigintiquinque cubitos."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:30",
"text": "Et vestibulum per gyrum longitudine vigintiquinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:31",
"text": "Et vestibulum eius ad atrium exterius, et palmas eius in fronte: et octo gradus erant, quibus ascendebatur per eam."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:32",
"text": "Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:33",
"text": "Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius sicut supra: et fenestras eius, et vestibula eius in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine vigintiquinque cubitorum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:34",
"text": "Et vestibulum eius, id est atrii exterioris: et palm\u00e6 c\u00e6lat\u00e6 in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus ascensus eius."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:35",
"text": "Et introduxit me ad portam, qu\u00e6 respiciebat ad Aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:36",
"text": "Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius, et fenestras eius per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine vigintiquinque cubitorum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:37",
"text": "Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius: et c\u00e6latura palmarum in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus ascensus eius."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:38",
"text": "Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:39",
"text": "Et in vestibulo port\u00e6, du\u00e6 mens\u00e6 hinc, et du\u00e6 mens\u00e6 inde: ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:40",
"text": "Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium port\u00e6, qu\u00e6 pergit ad Aquilonem, du\u00e6 mens\u00e6: et ad latus alterum ante vestibulum port\u00e6, du\u00e6 mens\u00e6."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:41",
"text": "Quattuor mens\u00e6 hinc, et quattuor mens\u00e6 inde: per latera port\u00e6 octo mens\u00e6 erant, super quas immolabant."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:42",
"text": "Quattuor autem mens\u00e6 ad holocaustum, de lapidibus quadris extruct\u00e6: longitudine cubiti unius et dimidii: et latitudine cubiti unius et dimidii: et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa, in quibus immolatur holocaustum, et victima."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:43",
"text": "Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:44",
"text": "Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere port\u00e6 respicientis ad Aquilonem: et facies eorum contra viam Australem, una ex latere port\u00e6 Orientalis, qu\u00e6 respiciebat ad viam Aquilonis."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:45",
"text": "Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam Meridianam, sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:46",
"text": "Porro gazophylacium, quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris. isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:47",
"text": "Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:48",
"text": "Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem port\u00e6 trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 40,
"name": "Ezekiel 40:49",
"text": "Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et column\u00e6 erant in frontibus: una hinc, et altera inde. "
}
]
},
{
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:1",
"text": "Et introduxit me in templum, et mensus est frontes, sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:2",
"text": "Et latitudo port\u00e6, decem cubitorum erat: et latera port\u00e6, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:3",
"text": "Et introgressus intrinsecus mensus est in fronte port\u00e6 duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem port\u00e6, septem cubitorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:4",
"text": "Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum, et latitudinem eius viginti cubitorum, ante faciem templi: et dixit ad me: Hoc est sanctum sanctorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:5",
"text": "Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:6",
"text": "Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, qu\u00e6 ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:7",
"text": "Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in c\u0153naculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:8",
"text": "Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:9",
"text": "et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:10",
"text": "Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:11",
"text": "et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam Aquilonis, et ostium unum ad viam Australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:12",
"text": "Et \u00e6dificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum. paries autem \u00e6dificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo eius nonaginta cubitorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:13",
"text": "Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat \u00e6dificium, et parietes eius, longitudinis centum cubitorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:14",
"text": "Latitudo autem ante faciem domus: et eius, quod erat separatum contra Orientem, centum cubitorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:15",
"text": "Et mensus est longitudinem \u00e6dificii contra faciem eius, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:16",
"text": "Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscuiusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestr\u00e6 claus\u00e6 super ostia."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:17",
"text": "Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus, et forinsecus, ad mensuram."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:18",
"text": "Et fabrefacta cherubim et palm\u00e6: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:19",
"text": "Faciem hominis iuxta palmam ex hac parte, et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:20",
"text": "De terra usque ad superiora port\u00e6, cherubim, et palm\u00e6 c\u00e6lat\u00e6 erant in pariete templi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:21",
"text": "Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:22",
"text": "Altaris lignei trium cubitorum altitudo: et longitudo eius duorum cubitorum: et anguli eius, et longitudo eius, et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: H\u00e6c est mensa coram Domino."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:23",
"text": "Et duo ostia erant in templo, et in sanctuario."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:24",
"text": "Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, qu\u00e6 in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:25",
"text": "Et c\u00e6lata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculptur\u00e6 palmarum, sicut in parietibus quoque express\u00e6 erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 41,
"name": "Ezekiel 41:26",
"text": "Super qu\u00e6 fenestr\u00e6 obliqu\u00e6, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli: secundum latera domus, latitudinemque parietum. "
}
]
},
{
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:1",
"text": "Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad Aquilonem, et introduxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum \u00e6dificium, et contra \u00e6dem vergentem ad Aquilonem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:2",
"text": "In facie longitudinis, centum cubitos ostii Aquilonis: et latitudinis quinquaginta cubitos,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:3",
"text": "contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus iuncta porticui triplici."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:4",
"text": "Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens vi\u00e6 cubiti unius. Et ostia eorum ad Aquilonem:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:5",
"text": "Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus, qu\u00e6 ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis \u00e6dificii."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:6",
"text": "Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant column\u00e6 atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:7",
"text": "Et peribolus exterior secundum gazophylacia, qu\u00e6 erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo eius quinquaginta cubitorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:8",
"text": "Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum: et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:9",
"text": "Et erat subter gazophylacia h\u00e6c introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:10",
"text": "In latitudine periboli atrii, quod erat contra viam Orientalem, in faciem \u00e6dificii separati, et erant ante \u00e6dificium gazophylacia."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:11",
"text": "Et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum, qu\u00e6 erant in via Aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum: et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:12",
"text": "secundum ostia gazophylaciorum, qu\u00e6 erant in via respiciente ad Notum: ostium in capite vi\u00e6: qu\u00e6 via erat ante vestibulum separatum per viam Orientalem ingredientibus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:13",
"text": "Et dixit ad me: Gazophylacia Aquilonis, et gazophylacia Austri, qu\u00e6 sunt ante \u00e6dificium separatum: h\u00e6c sunt gazophylacia sancta: in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum, et oblationem pro peccato, et pro delicto: locus enim sanctus est."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:14",
"text": "Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt: vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:15",
"text": "Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam port\u00e6, qu\u00e6 respiciebat ad viam Orientalem: et mensus est eam undique per circuitum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:16",
"text": "Mensus est autem contra ventum Orientalem calamo mensur\u00e6, quingentos calamos in calamo mensur\u00e6 per circuitum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:17",
"text": "Et mensus est contra ventum Aquilonis quingentos calamos in calamo mensur\u00e6 per gyrum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:18",
"text": "Et ad ventum Australem mensus est quingentos calamos in calamo mensur\u00e6 per circuitum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:19",
"text": "Et ad ventum Occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensur\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 42,
"name": "Ezekiel 42:20",
"text": "Per quattuor ventos mensus est murum eius undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum. "
}
]
},
{
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:1",
"text": "Et duxit me ad portam, qu\u00e6 respiciebat ad viam Orientalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:2",
"text": "Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam Orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:3",
"text": "Et vidi visionem secundum speciem, quam videram, quando venit ut disperderet civitatem: et species secundum aspectum, quem videram iuxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:4",
"text": "Et maiestas Domini ingressa est templum per viam port\u00e6, qu\u00e6 respiciebat ad Orientem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:5",
"text": "Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius: et ecce repleta erat gloria Domini domus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:6",
"text": "Et audivi loquentem ad me de domo, et vir qui stabat iuxta me,"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:7",
"text": "dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in \u00e6ternum: et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi, et reges eorum in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:8",
"text": "Qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum, et postes suos iuxta postes meos: et murus erat inter me et eos: et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt: propter quod consumpsi eos in ira mea."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:9",
"text": "Nunc ergo repellant procul fornicationem suam, et ruinas regum suorum a me: et habitabo in medio eorum semper."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:10",
"text": "Tu autem fili hominis ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:11",
"text": "et erubescant ex omnibus, qu\u00e6 fecerunt: Figuram domus, et fabric\u00e6 eius exitus, et introitus, et omnem descriptionem eius, et universa pr\u00e6cepta eius, cunctumque ordinem eius, et omnes leges eius ostende eis, et scribes in oculis eorum: ut custodiant omnes descriptiones eius, et pr\u00e6cepta illius, et faciant ea."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:12",
"text": "Ista est lex domus in summitate montis: Omnis finis eius in circuitu, sanctum sanctorum est: h\u00e6c est ergo lex domus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:13",
"text": "Ist\u00e6 autem mensur\u00e6 altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum, et palmum: in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine, et definitio eius usque ad labium eius, et in circuitu, palmus unus. h\u00e6c quoque erat fossa altaris."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:14",
"text": "Et de sinu terr\u00e6 usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius: et a crepidine minore usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo cubiti unius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:15",
"text": "Ipse autem Ariel quattuor cubitorum: et ab Ariel usque ad sursum, cornua quattuor."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:16",
"text": "Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis: quadrangulatum \u00e6quis lateribus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:17",
"text": "Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim cubitos latitudinis in quattuor angulis eius: et corona in circuitu eius dimidii cubiti, et sinus eius unius cubiti per circuitum: gradus autem eius versi ad Orientem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:18",
"text": "Et dixit ad me: Fili hominis, h\u00e6c dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum: ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:19",
"text": "Et dabis Sacerdotibus, et Levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:20",
"text": "Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua eius, et super quattuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu: et mundabis illud, et expiabis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:21",
"text": "Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato: et combures eum in separato loco domus extra sanctuarium."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:22",
"text": "Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato: et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:23",
"text": "Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:24",
"text": "Et offeres eos in conspectu Domini: et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:25",
"text": "Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:26",
"text": "Septem diebus expiabunt altare, et mundabunt illud: et implebunt manum eius."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 43,
"name": "Ezekiel 43:27",
"text": "Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et qu\u00e6 pro pace offerunt: et placatus ero vobis, ait Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:1",
"text": "Et convertit me ad viam port\u00e6 sanctuarii exterioris, qu\u00e6 respiciebat ad Orientem: et erat clausa."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:2",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Porta h\u00e6c clausa erit: non aperietur, et vir non transibit per eam: quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:3",
"text": "principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino: per viam port\u00e6 vestibuli ingredietur, et per viam eius egredietur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:4",
"text": "Et adduxit me per viam port\u00e6 Aquilonis in conspectu domus: et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini: et cecidi in faciem meam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:5",
"text": "Et dixit ad me Dominus: Fili hominis pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia, qu\u00e6 ego loquor ad te de universis ceremoniis domus Domini, et de cunctis legibus eius: et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:6",
"text": "Et dices ad exasperantem me domum Israel: H\u00e6c dicit Dominus Deus: Sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:7",
"text": "eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam: et offertis panes meos, adipem, et sanguinem: et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:8",
"text": "Et non servastis pr\u00e6cepta sanctuarii mei: et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:9",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum, omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:10",
"text": "Sed et Levit\u00e6, qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:11",
"text": "erunt in sanctuario meo \u00e6ditui, et ianitores portarum domus, et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta, et victimas populi: et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:12",
"text": "Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:13",
"text": "et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum: sed portabunt confusionem suam, et scelera sua qu\u00e6 fecerunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:14",
"text": "Et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius, et in universis, qu\u00e6 fient in ea."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:15",
"text": "Sacerdotes autem et Levit\u00e6 filii Sadoc, qui custodierunt ceremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi: et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem, et sanguinem, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:16",
"text": "Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi, et custodiant ceremonias meas."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:17",
"text": "Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur: nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:18",
"text": "Vitt\u00e6 line\u00e6 erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:19",
"text": "Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis, in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii, et vestient se vestimentis aliis: et non sanctificabunt populum in vestibus suis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:20",
"text": "Caput autem suum non radent, neque comam nutrient: sed tondentes attondent capita sua."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:21",
"text": "Et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:22",
"text": "Et viduam, et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israel: sed et viduam, qu\u00e6 fuerit vidua a sacerdote, accipient."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:23",
"text": "Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:24",
"text": "Et cum fuerit controversia, stabunt in iudiciis meis, et iudicabunt: leges meas, et pr\u00e6cepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient, et Sabbata mea sanctificabunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:25",
"text": "Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem et sororem, qu\u00e6 alterum virum non habuerit: in quibus contaminabuntur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:26",
"text": "Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:27",
"text": "Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:28",
"text": "Non erit autem eis hereditas, ego hereditas eorum: et possessionem non dabitis eis in Israel, ego enim possessio eorum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:29",
"text": "Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent: et omne votum in Israel ipsorum erit."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:30",
"text": "Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus, qu\u00e6 offeruntur, sacerdotum erunt: et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tu\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 44,
"name": "Ezekiel 44:31",
"text": "Omne morticinum, et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent Sacerdotes. "
}
]
},
{
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:1",
"text": "Cumque c\u0153peritis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine vigintiquinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:2",
"text": "Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum: et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:3",
"text": "Et a mensura ista mensurabis longitudinem vigintiquinque millium, et latitudinem decem millium, et in ipso erit templum, sanctumque sanctorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:4",
"text": "Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:5",
"text": "Vigintiquinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis, qui ministrant domui: ipsi possidebunt viginti gazophylacia."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:6",
"text": "Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis vigintiquinque millia secundum separationem sanctuarii, omni domui Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:7",
"text": "Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis: a latere Maris usque ad Mare, et a latere Orientis usque ad Orientem: Longitudinis autem iuxta unamquamque partem a termino Occidentali usque ad terminum Orientalem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:8",
"text": "De terra erit ei possessio in Israel: et non depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:9",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis principes Israel: iniquitatem et rapinas intermittite, et iudicium et iustitiam facite, separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:10",
"text": "Statera iusta, et ephi iustum, et batus iustus erit vobis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:11",
"text": "Ephi, et batus \u00e6qualia, et unius mensur\u00e6 erunt: ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: iuxta mensuram cori erit \u00e6qua libratio eorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:12",
"text": "Siclus autem viginti obolos habet. Porro viginti sicli, et vigintiquinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:13",
"text": "Et h\u00e6 sunt primiti\u00e6, quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:14",
"text": "Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt: quia decem bati implent corum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:15",
"text": "Et arietem unum de grege ducentorum de his, qu\u00e6 nutriunt Israel in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:16",
"text": "Omnis populus terr\u00e6 tenebitur primitiis his principi in Israel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:17",
"text": "Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina in sollemnitatibus, et in Calendis, et in Sabbatis, et in universis sollemnitatibus domus Israel: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica ad expiandum pro domo Israel."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:18",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:19",
"text": "Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato: et ponet in postibus domus, et in quattuor angulis crepidinis altaris, et in postibus port\u00e6 atrii interioris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:20",
"text": "Et sic facies in septima mensis pro unoquoque, qui ignoravit, et errore deceptus est, et expiabis pro domo."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:21",
"text": "In primo mense, quartadecima die mensis erit vobis Pasch\u00e6 sollemnitas: septem diebus azyma comedentur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:22",
"text": "Et faciet princeps in die illa pro se, et pro universo populo terr\u00e6, vitulum pro peccato."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:23",
"text": "Et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos, et septem arietes immaculatos quotidie septem diebus: et pro peccato hircum caprarum quotidie."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:24",
"text": "Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet: et olei hin per singula ephi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 45,
"name": "Ezekiel 45:25",
"text": "Septimo mense, quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies: tam pro peccato, quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo. "
}
]
},
{
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris, qu\u00e6 respicit ad Orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit: die autem Sabbati aperietur, sed et in die Calendarum aperietur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:2",
"text": "Et intrabit princeps per viam vestibuli port\u00e6 deforis, et stabit in limine port\u00e6: et facient sacerdotes holocaustum eius, et pacifica eius: et adorabit super limen port\u00e6, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:3",
"text": "Et adorabit populus terr\u00e6 ad ostium port\u00e6 illius in Sabbatis, et in Calendis coram Domino."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:4",
"text": "Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die Sabbati sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:5",
"text": "Et sacrificium ephi per arietem: in agnis autem sacrificium quod dederit manus eius: et olei hin per singula ephi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:6",
"text": "In die autem Calendarum vitulum de armento immaculatum: et sex agni, et arietes immaculati erunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:7",
"text": "Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem, sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:8",
"text": "Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli port\u00e6 ingrediatur, et per eamdem viam exeat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:9",
"text": "Et cum intrabit populus terr\u00e6 in conspectu Domini in sollemnitatibus: qui ingreditur per portam Aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam port\u00e6 Meridian\u00e6: porro qui ingreditur per viam port\u00e6 Meridian\u00e6, egrediatur per viam port\u00e6 Aquilonis: non revertetur per viam port\u00e6, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:10",
"text": "Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:11",
"text": "Et in nundinis, et in sollemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius: et olei hin per singula ephi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:12",
"text": "Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino: aperietur ei porta, qu\u00e6 respicit ad Orientem, et faciet holocaustum suum, et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:13",
"text": "Et agnum eiusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:14",
"text": "Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur simil\u00e6: sacrificium Domino legitimum, iuge atque perpetuum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:15",
"text": "Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:16",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis: hereditas eius, filiorum suorum erit, possidebunt eam hereditarie."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:17",
"text": "Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hereditas autem eius, filiis eius erit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:18",
"text": "Et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis: ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:19",
"text": "Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere port\u00e6, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, qu\u00e6 respiciebant ad Aquilonem: et erat ibi locus vergens ad Occidentem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:20",
"text": "Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato, et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:21",
"text": "Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quattuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:22",
"text": "In quattuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensur\u00e6 unius quattuor erant."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:23",
"text": "Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola: et culin\u00e6 fabricat\u00e6 erant subter porticus per gyrum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 46,
"name": "Ezekiel 46:24",
"text": "Et dixit ad me: H\u00e6c est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi. "
}
]
},
{
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:1",
"text": "Et convertit me ad portam domus, et ecce aqu\u00e6 egrediebantur subter limen domus ad Orientem: facies enim domus respiciebat ad Orientem: aqu\u00e6 autem descendebant in latus templi dextrum ad Meridiem altaris."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:2",
"text": "Et eduxit me per viam port\u00e6 Aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam qu\u00e6 respiciebat ad Orientem: et ecce aqu\u00e6 redundantes a latere dextro."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:3",
"text": "Cum egrederetur vir ad Orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos: et traduxit me per aquam usque ad talos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:4",
"text": "Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:5",
"text": "et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem, quem non potui pertransire: quoniam intumuerant aqu\u00e6 profundi torrentis, qui non potest transvadari."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:6",
"text": "Et dixit ad me: Certe vidisti fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:7",
"text": "Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:8",
"text": "Et ait ad me: Aqu\u00e6 ist\u00e6, qu\u00e6 egrediuntur ad tumulos sabuli Orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aqu\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:9",
"text": "Et omnis anima vivens, qu\u00e6 serpit, quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aqu\u00e6 ist\u00e6, et sanabuntur et vivent omnia, ad qu\u00e6 venerit torrens."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:10",
"text": "Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurim\u00e6 species erunt piscium eius, sicut pisces maris magni, multitudinis nimi\u00e6:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:11",
"text": "in littoribus autem eius, et in palustribus non sanabuntur, quia in salinas dabuntur."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:12",
"text": "Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum: non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aqu\u00e6 eius de sanctuario egredientur: et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:13",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel: quia Ioseph duplicem funiculum habet."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:14",
"text": "Possidebitis autem eam singuli \u00e6que ut frater suus: super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra h\u00e6c vobis in possessionem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:15",
"text": "Hic est autem terminus terr\u00e6: ad plagam Septentrionalem a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:16",
"text": "Emath, Berotha, Sabarim, qu\u00e6 est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, qu\u00e6 est iuxta terminum Auran."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:17",
"text": "Et erit terminus a Mari usque ad atrium Enon terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem: terminus Emath plaga Septentrionalis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:18",
"text": "Porro plaga Orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terr\u00e6 Israel, Iordanis disterminans ad mare Orientale, metiemini etiam plagam Orientalem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:19",
"text": "Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: et torrens usque ad mare magnum: et h\u00e6c est plaga ad Meridiem australis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:20",
"text": "Et plaga Maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: h\u00e6c est plaga Maris."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:21",
"text": "Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:22",
"text": "et mittetis eam in hereditatem vobis, et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum: et erunt vobis sicut indigen\u00e6 inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 47,
"name": "Ezekiel 47:23",
"text": "In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus. "
}
]
},
{
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:1",
"text": "Et h\u00e6c nomina tribuum a finibus Aquilonis iuxta viam Hethalon pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad Aquilonem iuxta viam Emath. Et erit ei plaga Orientalis Mare, Dan una."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:2",
"text": "Et super terminum Dan, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Aser una:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:3",
"text": "et super terminum Aser, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Nephthali una."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:4",
"text": "Et super terminum Nephthali, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Manasse una."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:5",
"text": "Et super terminum Manasse, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Ephraim una."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:6",
"text": "Et super terminum Ephraim a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Ruben una."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:7",
"text": "Et super terminum Ruben, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Iuda una."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:8",
"text": "Et super terminum Iuda, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, erunt primiti\u00e6, quas separabitis, vigintiquinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singul\u00e6 partes a plaga Orientali usque ad plagam Maris: et erit sanctuarium in medio eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:9",
"text": "Primiti\u00e6, quas separabitis Domino: longitudo vigintiquinque millibus, et latitudo decem millibus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:10",
"text": "H\u00e6 autem erunt primiti\u00e6 sanctuarii sacerdotum: ad Aquilonem longitudinis vigintiquinque millia, et ad Mare latitudinis decem millia, sed et ad Orientem latitudinis decem millia, et ad Meridiem longitudinis vigintiquinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:11",
"text": "Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt ceremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israel, sicut erraverunt et Levit\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:12",
"text": "Et erunt eis primiti\u00e6 de primitiis terr\u00e6 sanctum sanctorum, iuxta terminum Levitarum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:13",
"text": "Sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum vigintiquinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:14",
"text": "Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt, neque transferentur primiti\u00e6 terr\u00e6, quia sanctificat\u00e6 sunt Domino."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:15",
"text": "Quinque millia autem qu\u00e6 supersunt in latitudine per vigintiquinque millia, profana erunt urbis in habitaculum, et in suburbana: et erit civitas in medio eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:16",
"text": "Et h\u00e6 mensur\u00e6 eius: ad plagam Septentrionalem quingenta et quattuor millia: et ad plagam Meridianam, quingenta et quattuor millia: et ad plagam Orientalem, quingenta et quattuor millia: et ad plagam Occidentalem, quingenta et quattuor millia."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:17",
"text": "Erunt autem suburbana civitatis ad Aquilonem ducenta quinquaginta, et ad Meridiem ducenta quinquaginta, et ad Orientem ducenta quinquaginta, et ad Mare ducenta quinquaginta."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:18",
"text": "Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in Orientem, et decem millia in Occidentem, erunt sicut primiti\u00e6 sanctuarii: et erunt fruges eius in panes his, qui serviunt civitati."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:19",
"text": "Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israel."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:20",
"text": "Omnes primiti\u00e6, vigintiquinque millium, per vigintiquinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:21",
"text": "Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione vigintiquinque millium primitiarum usque ad terminum Orientalem: sed et ad Mare e regione vigintiquinque millium usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primiti\u00e6 sanctuarii, et sanctuarium templi in medio eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:22",
"text": "De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis: erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin, et ad principem pertinebit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:23",
"text": "Et reliquis tribubus: A plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Beniamin una."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:24",
"text": "Et contra terminum Beniamin, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Simeon una."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:25",
"text": "Et super terminum Simeonis, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Issachar una."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:26",
"text": "Et super terminum Issachar, a plaga Orientali usque ad plagam Occidentalem, Zabulon una."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:27",
"text": "Et super terminum Zabulon, a plaga Orientali usque ad plagam Maris, Gad una."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:28",
"text": "Et super terminum Gad, ad plagam Austri in Meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, hereditas contra mare magnum."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:29",
"text": "H\u00e6c est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel: et h\u00e6 partitiones earum, ait Dominus Deus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:30",
"text": "Et hi egressus civitatis: A plaga Septentrionali quingentos et quattuor millia mensurabis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:31",
"text": "Et port\u00e6 civitatis ex nominibus tribuum Israel, port\u00e6 tres a Septentrione, porta Ruben una, porta Iuda una, porta Levi una."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:32",
"text": "Et ad plagam Orientalem, quingentos et quattuor millia: et port\u00e6 tres, porta Ioseph una, porta Beniamin una, porta Dan una."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:33",
"text": "Et ad plagam Meridianam, quingentos et quattuor millia metieris: et port\u00e6 tres, porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:34",
"text": "Et ad plagam Occidentalem, quingentos et quattuor millia, et port\u00e6 eorum tres, porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 48,
"name": "Ezekiel 48:35",
"text": "Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Daniel",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:1",
"text": "Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam;"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:2",
"text": "et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:3",
"text": "Et ait rex Asphenez pr\u00e6posito Eunuchorum ut introduceret de filiis Israel, et de semine regio et tyrannorum,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:4",
"text": "pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chald\u00e6orum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:5",
"text": "Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:6",
"text": "Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda, Daniel, Ananias, Misael, et Azarias."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:7",
"text": "Et imposuit eis pr\u00e6positus eunuchorum, nomina: Danieli, Baltassar: Anani\u00e6, Sidrach: Misaeli, Misach: et Azari\u00e6, Abdenago."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:8",
"text": "Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum pr\u00e6positum ne contaminaretur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:9",
"text": "Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:10",
"text": "Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores pr\u00e6 ceteris adolescentibus co\u00e6vis vestris, condemnabitis caput meum regi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:11",
"text": "Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:12",
"text": "Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:13",
"text": "et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:14",
"text": "Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:15",
"text": "Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores pr\u00e6 omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:16",
"text": "Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:17",
"text": "Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:18",
"text": "Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur: introduxit eos pr\u00e6positus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:19",
"text": "Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:20",
"text": "Et omne verbum sapienti\u00e6 et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Daniel 1:21",
"text": "Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:1",
"text": "In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:2",
"text": "Pr\u00e6cepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chald\u00e6i: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent, steterunt coram rege."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:3",
"text": "Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid viderim."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:4",
"text": "Responderuntque Chald\u00e6i regi Syriace: Rex in sempiternum vive: dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:5",
"text": "Et respondens rex ait Chald\u00e6is: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestr\u00e6 publicabuntur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:6",
"text": "Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, pr\u00e6mia, et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:7",
"text": "Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:8",
"text": "Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:9",
"text": "Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:10",
"text": "Respondentes ergo Chald\u00e6i coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chald\u00e6o."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:11",
"text": "Sermo enim, quem tu qu\u00e6ris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:12",
"text": "Quo audito, rex in furore, et in ira magna pr\u00e6cepit ut perirent omnes sapientes Babylonis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:13",
"text": "Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: qu\u00e6rebanturque Daniel, et socii eius, ut perirent."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:14",
"text": "Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militi\u00e6 regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:15",
"text": "Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:16",
"text": "Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:17",
"text": "Et ingressus est domum suam, Anani\u00e6que et Misaeli, et Azari\u00e6 sociis suis indicavit negotium:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:18",
"text": "ut qu\u00e6rerent misericordiam a facie Dei c\u00e6li super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:19",
"text": "Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum c\u00e6li,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:20",
"text": "et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a s\u00e6culo et usque in s\u00e6culum: quia sapientia et fortitudo eius sunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:21",
"text": "Et ipse mutat tempora, et \u00e6tates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:22",
"text": "Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:23",
"text": "Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo: quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti mihi qu\u00e6 rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:24",
"text": "Post h\u00e6c Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:25",
"text": "Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:26",
"text": "Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:27",
"text": "Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:28",
"text": "Sed est Deus in c\u00e6lo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, qu\u00e6 ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:29",
"text": "Tu rex cogitare c\u0153pisti in strato tuo, quid esset futurum post h\u00e6c: et qui revelat mysteria, ostendit tibi qu\u00e6 ventura sunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:30",
"text": "Mihi quoque non in sapientia, qu\u00e6 est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tu\u00e6 scires."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:31",
"text": "Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:32",
"text": "Huius statu\u00e6 caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex \u00e6re."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:33",
"text": "tibi\u00e6 autem ferre\u00e6, pedum qu\u00e6dam pars erat ferrea, qu\u00e6dam autem fictilis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:34",
"text": "Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:35",
"text": "Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, \u00e6s, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam \u00e6stiv\u00e6 are\u00e6, qu\u00e6 rapta sunt vento: nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:36",
"text": "hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:37",
"text": "Tu rex regum es: et Deus c\u00e6li, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:38",
"text": "et omnia, in quibus habitant filii hominum, et besti\u00e6 agri: volucres quoque c\u00e6li dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:39",
"text": "Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud \u00e6reum, quod imperabit univers\u00e6 terr\u00e6."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:40",
"text": "Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia h\u00e6c.--"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:41",
"text": "Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem test\u00e6 figuli, et partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum test\u00e6 ex luto."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:42",
"text": "Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:43",
"text": "Quod autem vidisti ferrum mistum test\u00e6 ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adh\u00e6rebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest test\u00e6."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:44",
"text": "In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus c\u00e6li regnum, quod in \u00e6ternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna h\u00e6c: et ipsum stabit in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:45",
"text": "Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et \u00e6s, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi qu\u00e6 ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:46",
"text": "Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum pr\u00e6cepit ut sacrificarent ei."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:47",
"text": "Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:48",
"text": "Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis: et pr\u00e6fectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 2,
"name": "Daniel 2:49",
"text": "Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera provinci\u00e6 Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem Daniel erat in foribus regis. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:1",
"text": "Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinci\u00e6 Babylonis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:2",
"text": "Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et pr\u00e6fectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statu\u00e6, quam erexerat Nabuchodonosor rex."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:3",
"text": "Tunc congregati sunt satrap\u00e6, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statu\u00e6, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statu\u00e6, quam posuerat Nabuchodonosor rex:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:4",
"text": "et pr\u00e6co clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:5",
"text": "In hora, qua audieritis sonitum tub\u00e6, et fistul\u00e6, et cithar\u00e6, sambuc\u00e6, et psalterii, et symphoni\u00e6, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:6",
"text": "Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:7",
"text": "Post h\u00e6c igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tub\u00e6, fistul\u00e6, et cithar\u00e6, sambuc\u00e6, et psalterii, et symphoni\u00e6, et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et lingu\u00e6 adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:8",
"text": "Statimque in ipso tempore accedentes viri Chald\u00e6i accusaverunt Iud\u00e6os:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:9",
"text": "dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in \u00e6ternum vive:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:10",
"text": "tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tub\u00e6, fistul\u00e6, et cithar\u00e6, sambuc\u00e6, et psalterii, et symphoni\u00e6, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:11",
"text": "si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:12",
"text": "Sunt ergo viri Iud\u00e6i, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:13",
"text": "Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira pr\u00e6cepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:14",
"text": "Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:15",
"text": "Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tub\u00e6, fistul\u00e6, cithar\u00e6, sambuc\u00e6, et psalterii, et symphoni\u00e6, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:16",
"text": "Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:17",
"text": "Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:18",
"text": "Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:19",
"text": "Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et pr\u00e6cepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:20",
"text": "Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:21",
"text": "Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:22",
"text": "nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:23",
"text": "Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:24",
"text": "Et ambulabant in medio flamm\u00e6 laudantes Deum, et benedicentes Domino."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:25",
"text": "Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:26",
"text": "Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in s\u00e6cula:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:27",
"text": "quia iustus es in omnibus, qu\u00e6 fecisti nobis, et universa opera tua vera, et vi\u00e6 tu\u00e6 rect\u00e6, et omnia iudicia tua vera."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:28",
"text": "Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, qu\u00e6 induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia h\u00e6c propter peccata nostra."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:29",
"text": "Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:30",
"text": "et pr\u00e6cepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut pr\u00e6ceperas nobis ut bene nobis esset."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:31",
"text": "omnia ergo, qu\u00e6 induxisti super nos, et universa, qu\u00e6 fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:32",
"text": "et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, pr\u00e6varicatorumque, et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:33",
"text": "Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:34",
"text": "Ne, qu\u00e6sumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:35",
"text": "neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:36",
"text": "quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas c\u00e6li, et sicut arenam, qu\u00e6 est in littore maris:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:37",
"text": "quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:38",
"text": "Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:39",
"text": "ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:40",
"text": "Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:41",
"text": "Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et qu\u00e6rimus faciem tuam."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:42",
"text": "Nec confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordi\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:43",
"text": "Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:44",
"text": "et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:45",
"text": "et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:46",
"text": "Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:47",
"text": "et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:48",
"text": "et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chald\u00e6is."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:49",
"text": "Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:50",
"text": "et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molesti\u00e6 intulit."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:51",
"text": "Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:52",
"text": "Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in s\u00e6cula. et benedictum nomen glori\u00e6 tu\u00e6 sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus s\u00e6culis."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:53",
"text": "Benedictus es in templo sancto glori\u00e6 tu\u00e6: et superlaudabilis, et supergloriosus in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:54",
"text": "Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:55",
"text": "Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:56",
"text": "Benedictus es in firmamento c\u00e6li: et laudabilis et gloriosus in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:57",
"text": "Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:58",
"text": "Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:59",
"text": "Benedicite c\u00e6li Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:60",
"text": "Benedicite aqu\u00e6 omnes, qu\u00e6 super c\u00e6los sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:61",
"text": "Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:62",
"text": "Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:63",
"text": "Benedicite stell\u00e6 c\u00e6li Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:64",
"text": "Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:65",
"text": "Benedicite omnes spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:66",
"text": "Benedicite ignis, et \u00e6stus Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:67",
"text": "Benedicite frigus, et \u00e6stus Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:68",
"text": "Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 69,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:69",
"text": "Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:70",
"text": "Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 71,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:71",
"text": "Benedicite noctes, et dies Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 72,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:72",
"text": "Benedicite lux, et tenebr\u00e6 Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 73,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:73",
"text": "Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 74,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:74",
"text": "Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 75,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:75",
"text": "Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 76,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:76",
"text": "Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 77,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:77",
"text": "Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 78,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:78",
"text": "Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 79,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:79",
"text": "Benedicite cete, et omnia, qu\u00e6 moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 80,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:80",
"text": "Benedicite omnes volucres c\u00e6li Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 81,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:81",
"text": "Benedicite omnes besti\u00e6, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 82,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:82",
"text": "Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 83,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:83",
"text": "Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 84,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:84",
"text": "Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 85,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:85",
"text": "Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 86,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:86",
"text": "Benedicite spiritus, et anim\u00e6 iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 87,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:87",
"text": "Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 88,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:88",
"text": "Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in s\u00e6cula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flamm\u00e6, et de medio ignis eruit nos."
},
{
"verse": 89,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:89",
"text": "Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 90,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:90",
"text": "Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia s\u00e6cula misericordia eius."
},
{
"verse": 91,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:91",
"text": "Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex."
},
{
"verse": 92,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:92",
"text": "Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei."
},
{
"verse": 93,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:93",
"text": "Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis."
},
{
"verse": 94,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:94",
"text": "Et congregati satrap\u00e6, et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos."
},
{
"verse": 95,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:95",
"text": "Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo."
},
{
"verse": 96,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:96",
"text": "A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, qu\u00e6cumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare."
},
{
"verse": 97,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:97",
"text": "Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis."
},
{
"verse": 98,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:98",
"text": "NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur."
},
{
"verse": 99,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:99",
"text": "Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi pr\u00e6dicare"
},
{
"verse": 100,
"chapter": 3,
"name": "Daniel 3:100",
"text": "signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:1",
"text": "Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:2",
"text": "somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes me\u00e6 in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:3",
"text": "Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:4",
"text": "Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chald\u00e6i, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum: et solutionem eius non indicaverunt mihi:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:5",
"text": "donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:6",
"text": "Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:7",
"text": "Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terr\u00e6, et altitudo eius nimia."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:8",
"text": "Magna arbor, et fortis: et proceritas eius contingens c\u00e6lum: aspectus illius erat usque ad terminos univers\u00e6 terr\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:9",
"text": "Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum in ea: subter eam habitabant animalia, et besti\u00e6, et in ramis eius conversabantur volucres c\u00e6li: et ex ea vescebatur omnis caro."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:10",
"text": "Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus de c\u00e6lo descendit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:11",
"text": "Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et pr\u00e6cidite ramos eius: excutite folia eius, et dispergite fructus eius: fugiant besti\u00e6, qu\u00e6 subter eam sunt, et volucres de ramis eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:12",
"text": "Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et \u00e6reo in herbis, qu\u00e6 foris sunt, et rore c\u00e6li tingatur, et cum feris pars eius in herba terr\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:13",
"text": "Cor eius ab humano commutetur, et cor fer\u00e6 detur ei: et septem tempora mutentur super eum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:14",
"text": "In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:15",
"text": "Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:16",
"text": "Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, c\u0153pit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:17",
"text": "Arborem, quam vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo pertingit ad c\u00e6lum, et aspectus illius in omnem terram:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:18",
"text": "et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes besti\u00e6 agri, et in ramis eius commorantes aves c\u00e6li:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:19",
"text": "Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad c\u00e6lum, et potestas tua in terminos univers\u00e6 terr\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:20",
"text": "Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de c\u00e6lo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et \u00e6re in herbis foris, et rore c\u00e6li conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:21",
"text": "H\u00e6c est interpretatio sententi\u00e6 Altissimi, qu\u00e6 pervenit super dominum meum regem:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:22",
"text": "Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et f\u0153num ut bos comedes, et rore c\u00e6li infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:23",
"text": "Quod autem pr\u00e6cepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse c\u00e6lestem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:24",
"text": "Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:25",
"text": "Omnia h\u00e6c venerunt super Nabuchodonosor regem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:26",
"text": "Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:27",
"text": "Responditque rex, et ait: Nonne h\u00e6c est Babylon magna, quam ego \u00e6dificavi in domum regni, in robore fortitudinis me\u00e6, et in gloria decoris mei?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:28",
"text": "Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de c\u00e6lo ruit: Tibi dicitur Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te,"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:29",
"text": "et ab hominibus eiicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: f\u0153num quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:30",
"text": "Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et f\u0153num ut bos comedit, et rore c\u00e6li corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:31",
"text": "Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad c\u00e6lum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:32",
"text": "Et omnes habitatores terr\u00e6 apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus c\u00e6li quam in habitatoribus terr\u00e6: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei: Quare fecisti?"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:33",
"text": "In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me: et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "Daniel 4:34",
"text": "Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem c\u00e6li: quia omnia opera eius vera, et vi\u00e6 eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:1",
"text": "Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat \u00e6tatem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:2",
"text": "Pr\u00e6cepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, qu\u00e6 asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius, et concubin\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:3",
"text": "Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, qu\u00e6 asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubin\u00e6 illius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:4",
"text": "Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, \u00e6reos, ferreos, ligneosque et lapideos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:5",
"text": "In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aul\u00e6 regi\u00e6: et rex aspiciebat articulos manus scribentis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:6",
"text": "Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum: et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:7",
"text": "Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chald\u00e6os, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:8",
"text": "Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:9",
"text": "Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est. sed et optimates eius turbabantur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:10",
"text": "Regina autem pro re, qu\u00e6 acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex in \u00e6ternum vive: non te conturbent cogitationes tu\u00e6, neque facies tua immutetur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:11",
"text": "Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se: et in diebus patris tui scientia et sapientia invent\u00e6 sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chald\u00e6orum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:12",
"text": "quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum invent\u00e6 sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:13",
"text": "Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem pr\u00e6fatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iud\u00e6, quem adduxit pater meus rex de Iud\u00e6a?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:14",
"text": "Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores invent\u00e6 sunt in te."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:15",
"text": "Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi: et nequiverunt sensum huius sermonis edicere."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:16",
"text": "Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:17",
"text": "Ad qu\u00e6 respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tu\u00e6 alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:18",
"text": "O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:19",
"text": "Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et lingu\u00e6 tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:20",
"text": "Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:21",
"text": "et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius: f\u0153num quoque ut bos comedebat, et rore c\u00e6li corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcumque voluerit, suscitabit super illud."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:22",
"text": "Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires h\u00e6c omnia:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:23",
"text": "sed adversum Dominatorem c\u00e6li elevatus es: et vasa domus eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tu\u00e6, et concubin\u00e6 tu\u00e6 vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et \u00e6reos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:24",
"text": "Idcirco ab eo missus est articulus manus, qu\u00e6 scripsit hoc, quod exaratum est."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:25",
"text": "H\u00e6c est autem scriptura, qu\u00e6 digesta est: MANE, THECEL, PHARES."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:26",
"text": "Et h\u00e6c est interpretatio sermonis. MANE: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:27",
"text": "THECEL: appensus es in statera, et inventus es minus habens."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:28",
"text": "PHARES: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:29",
"text": "Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius: et pr\u00e6dicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:30",
"text": "Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chald\u00e6us."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 5,
"name": "Daniel 5:31",
"text": "Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:1",
"text": "Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:2",
"text": "Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrap\u00e6 illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:3",
"text": "Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas: quia spiritus Dei amplior erat in illo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:4",
"text": "Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrap\u00e6 qu\u00e6rebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:5",
"text": "Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:6",
"text": "Tunc principes, et satrap\u00e6 surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex in \u00e6ternum vive:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:7",
"text": "consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrap\u00e6, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:8",
"text": "Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec pr\u00e6varicari cuiquam liceat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:9",
"text": "Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:10",
"text": "Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in c\u0153naculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:11",
"text": "Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:12",
"text": "Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod pr\u00e6varicari non licet."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:13",
"text": "Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:14",
"text": "Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:15",
"text": "Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei: Scito rex, quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:16",
"text": "Tunc rex pr\u00e6cepit: et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:17",
"text": "Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, nequid fieret contra Danielem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:18",
"text": "Et abiit rex in domum suam, et dormivit inc\u0153natus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:19",
"text": "Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:20",
"text": "appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:21",
"text": "Et Daniel regi respondens ait: Rex in \u00e6ternum vive:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:22",
"text": "Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:23",
"text": "Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem pr\u00e6cepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla l\u00e6sio inventa est in eo, quia credidit Deo suo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:24",
"text": "Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:25",
"text": "Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: PAX vobis multiplicetur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:26",
"text": "A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et \u00e6ternus in s\u00e6cula: et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:27",
"text": "Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in c\u00e6lo, et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Daniel 6:28",
"text": "Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Pers\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:1",
"text": "Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:2",
"text": "Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti c\u00e6li pugnabant in mari magno."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:3",
"text": "Et quattuor besti\u00e6 grandes ascendebant de mari divers\u00e6 inter se."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:4",
"text": "Prima quasi le\u00e6na, et alas habebat aquil\u00e6: aspiciebam donec evuls\u00e6 sunt al\u00e6 eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:5",
"text": "Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:6",
"text": "Post h\u00e6c aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:7",
"text": "Post h\u00e6c aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:8",
"text": "Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:9",
"text": "Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flamm\u00e6 ignis: rot\u00e6 eius ignis accensus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:10",
"text": "Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:11",
"text": "Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:12",
"text": "aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vit\u00e6 constituta essent eis usque ad tempus, et tempus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:13",
"text": "Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus c\u00e6li quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:14",
"text": "Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et lingu\u00e6 ipsi servient: potestas eius, potestas \u00e6terna, qu\u00e6 non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:15",
"text": "Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:16",
"text": "Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem qu\u00e6rebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:17",
"text": "H\u00e6 quattuor besti\u00e6 magn\u00e6: quattuor sunt regna, qu\u00e6 consurgent de terra."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:18",
"text": "Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt regnum usque in s\u00e6culum, et s\u00e6culum s\u00e6culorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:19",
"text": "Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, qu\u00e6 erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:20",
"text": "et de cornibus decem, qu\u00e6 habebat in capite: et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:21",
"text": "Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et pr\u00e6valebat eis,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:22",
"text": "donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:23",
"text": "Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:24",
"text": "Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:25",
"text": "Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:26",
"text": "Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:27",
"text": "Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, qu\u00e6 est subter omne c\u00e6lum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Daniel 7:28",
"text": "Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:1",
"text": "Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:2",
"text": "vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in \u00c6lam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:3",
"text": "Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:4",
"text": "vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes besti\u00e6 non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:5",
"text": "Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terr\u00e6, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:6",
"text": "Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis su\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:7",
"text": "Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:8",
"text": "Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua subter illud per quattuor ventos c\u00e6li."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:9",
"text": "De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:10",
"text": "Et magnificatum est usque ad fortitudinem c\u00e6li: et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:11",
"text": "Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:12",
"text": "Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. "
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:13",
"text": "Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, qu\u00e6 facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:14",
"text": "Et dixit ei: Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:15",
"text": "Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et qu\u00e6rerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:16",
"text": "Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel fac intelligere istum visionem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:17",
"text": "Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:18",
"text": "Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:19",
"text": "dixitque mihi: Ego ostendam tibi qu\u00e6 futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:20",
"text": "Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:21",
"text": "Porro hircus caprarum, rex Gr\u00e6corum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:22",
"text": "Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo: quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:23",
"text": "Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:24",
"text": "et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:25",
"text": "secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:26",
"text": "Et visio vespere et mane, qu\u00e6 dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "Daniel 8:27",
"text": "Et ego Daniel langui, et \u00e6grotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:1",
"text": "In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chald\u00e6orum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:2",
"text": "Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:3",
"text": "Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco, et cinere."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:4",
"text": "Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:5",
"text": "Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis, ac iudiciis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:6",
"text": "Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terr\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:7",
"text": "Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:8",
"text": "Domine nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:9",
"text": "Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio, quia recessimus a te:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:10",
"text": "et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:11",
"text": "Et omnis Israel pr\u00e6varicati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, qu\u00e6 scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:12",
"text": "Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos, et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni c\u00e6lo, secundum quod factum est in Ierusalem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:13",
"text": "Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:14",
"text": "Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos: iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, qu\u00e6 fecit: non enim audivimus vocem eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:15",
"text": "Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra \u00c6gypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:16",
"text": "Domine in omnem iustitiam tuam: avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:17",
"text": "Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:18",
"text": "Inclina Deus meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:19",
"text": "Exaudi Domine, placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:20",
"text": "Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:21",
"text": "Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:22",
"text": "Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:23",
"text": "Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:24",
"text": "Septuaginta hebdomades abbreviat\u00e6 sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur pr\u00e6varicatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:25",
"text": "Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum \u00e6dificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta du\u00e6 erunt: et rursum \u00e6dificabitur platea, et muri in angustia temporum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:26",
"text": "Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Daniel 9:27",
"text": "Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:1",
"text": "Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:2",
"text": "In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:3",
"text": "panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:4",
"text": "Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:5",
"text": "Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:6",
"text": "et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et qu\u00e6 deorsum sunt usque ad pedes, quasi species \u00e6ris candentis: et vox sermonum eius ut vox multitudinis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:7",
"text": "Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:8",
"text": "Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:9",
"text": "Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus h\u00e6rebat terr\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:10",
"text": "Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:11",
"text": "Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, qu\u00e6 ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:12",
"text": "Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:13",
"text": "Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:14",
"text": "Veni autem ut docerem te qu\u00e6 ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:15",
"text": "Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:16",
"text": "Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolut\u00e6 sunt compages me\u00e6, et nihil in me remansit virium."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:17",
"text": "Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:18",
"text": "Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:19",
"text": "et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:20",
"text": "Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut pr\u00e6lier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Gr\u00e6corum veniens."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Daniel 10:21",
"text": "Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:1",
"text": "Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:2",
"text": "Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Gr\u00e6ci\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:3",
"text": "Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:4",
"text": "Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos c\u00e6li: sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:5",
"text": "Et confortabitur rex Austri: et de principibus eius pr\u00e6valebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:6",
"text": "Et post finem annorum f\u0153derabuntur: filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:7",
"text": "Et stabit de germine radicum eius plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:8",
"text": "Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in \u00c6gyptum: ipse pr\u00e6valebit adversus regem Aquilonis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:9",
"text": "Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:10",
"text": "Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:11",
"text": "Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et pr\u00e6parabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:12",
"text": "Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non pr\u00e6valebit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:13",
"text": "Convertetur enim rex Aquilonis, et pr\u00e6parabit multitudinem multo maiorem quam prius: et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:14",
"text": "Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri: filii quoque pr\u00e6varicatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:15",
"text": "Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:16",
"text": "Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:17",
"text": "Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:18",
"text": "Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:19",
"text": "Et convertet faciem suam ad imperium terr\u00e6 su\u00e6, et impinget, et corruet, et non invenietur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:20",
"text": "Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in pr\u00e6lio."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:21",
"text": "Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:22",
"text": "Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur: insuper et dux f\u0153deris."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:23",
"text": "Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:24",
"text": "Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet qu\u00e6 non fecerunt patres eius, et patres patrum eius: rapinas, et pr\u00e6dam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:25",
"text": "Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:26",
"text": "Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur: et cadent interfecti plurimi."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:27",
"text": "Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:28",
"text": "Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:29",
"text": "Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum: et non erit priori simile novissimum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:30",
"text": "Et veniet super eum Trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:31",
"text": "Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:32",
"text": "Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:33",
"text": "Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:34",
"text": "Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:35",
"text": "Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus pr\u00e6finitum: quia adhuc aliud tempus erit."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:36",
"text": "Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:37",
"text": "Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa consurget."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:38",
"text": "Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et Deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:39",
"text": "Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:40",
"text": "Et in tempore pr\u00e6finito pr\u00e6liabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:41",
"text": "Et introibit in terram gloriosam, et mult\u00e6 corruent: h\u00e6 autem sol\u00e6 salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:42",
"text": "Et mittet manum suam in terras: et Terra \u00c6gypti non effugiet."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:43",
"text": "Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis \u00c6gypti: per Libyam quoque, et \u00c6thiopiam transibit."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:44",
"text": "Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 11,
"name": "Daniel 11:45",
"text": "Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:1",
"text": "In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse c\u0153perunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:2",
"text": "Et multi de his, qui dormiunt in terr\u00e6 pulvere, evigilabunt: alii in vitam \u00e6ternam, et alii in opprobrium ut videant semper."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:3",
"text": "Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stell\u00e6 in perpetuas \u00e6ternitates."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:4",
"text": "Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:5",
"text": "Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:6",
"text": "Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:7",
"text": "Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in c\u00e6lum, et iurasset per viventem in \u00e6ternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa h\u00e6c."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:8",
"text": "Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post h\u00e6c?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:9",
"text": "Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad pr\u00e6finitum tempus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:10",
"text": "Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:11",
"text": "Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:12",
"text": "Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Daniel 12:13",
"text": "Tu autem vade ad pr\u00e6finitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:1",
"text": "Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:2",
"text": "Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helci\u00e6 pulchram nimis, et timentem Deum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:3",
"text": "parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:4",
"text": "Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui su\u00e6: et ad ipsum confluebant Iud\u00e6i, eo quod esset honorabilior omnium."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:5",
"text": "Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:6",
"text": "Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:7",
"text": "Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:8",
"text": "Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:9",
"text": "et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent c\u00e6lum, neque recordarentur iudiciorum iustorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:10",
"text": "Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:11",
"text": "erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:12",
"text": "et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:13",
"text": "Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:14",
"text": "Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:15",
"text": "Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: \u00e6stus quippe erat:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:16",
"text": "et non erat ibi quisquam, pr\u00e6ter duos senes absconditos, et contemplantes eam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:17",
"text": "Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:18",
"text": "Et fecerunt sicut pr\u00e6ceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egress\u00e6 sunt per posticum ut afferrent qu\u00e6 iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:19",
"text": "Cum autem egress\u00e6 essent puell\u00e6, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:20",
"text": "Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:21",
"text": "quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:22",
"text": "Ingemuit Susanna, et ait: Angusti\u00e6 sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:23",
"text": "Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:24",
"text": "Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:25",
"text": "Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:26",
"text": "Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:27",
"text": "Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:28",
"text": "Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:29",
"text": "Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helci\u00e6 uxorem Ioakim. Et statim miserunt."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:30",
"text": "Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:31",
"text": "Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:32",
"text": "At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:33",
"text": "Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:34",
"text": "Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:35",
"text": "Qu\u00e6 flens suspexit ad c\u00e6lum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:36",
"text": "Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est h\u00e6c cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:37",
"text": "Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:38",
"text": "Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:39",
"text": "Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:40",
"text": "hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:41",
"text": "Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:42",
"text": "Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus \u00e6terne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:43",
"text": "tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, qu\u00e6 isti malitiose composuerunt adversum me."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:44",
"text": "Exaudivit autem Dominus vocem eius."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:45",
"text": "Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:46",
"text": "Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:47",
"text": "Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:48",
"text": "Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:49",
"text": "Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:50",
"text": "Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:51",
"text": "Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:52",
"text": "Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, qu\u00e6 operabaris prius:"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:53",
"text": "iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:54",
"text": "Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:55",
"text": "Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:56",
"text": "Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:57",
"text": "sic faciebatis filiabus Israel, et ill\u00e6 timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:58",
"text": "Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:59",
"text": "Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:60",
"text": "Exclamavit itaque omnis c\u0153tus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:61",
"text": "Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,"
},
{
"verse": 62,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:62",
"text": "ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:63",
"text": "Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:64",
"text": "Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 13,
"name": "Daniel 13:65",
"text": "Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:1",
"text": "Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:2",
"text": "Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos simil\u00e6 artab\u00e6 duodecim, et oves quadraginta, vinique amphor\u00e6 sex."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:3",
"text": "Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:4",
"text": "Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit c\u00e6lum, et terram, et habet potestatem omnis carnis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:5",
"text": "Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:6",
"text": "Et ait Daniel arridens: Ne erres rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus \u00e6reus, neque comedit aliquando."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:7",
"text": "Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:8",
"text": "Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat h\u00e6c, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:9",
"text": "Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:10",
"text": "Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:11",
"text": "et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:12",
"text": "Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:13",
"text": "Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: pr\u00e6cepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:14",
"text": "Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:15",
"text": "Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:16",
"text": "Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:17",
"text": "Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:18",
"text": "Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint h\u00e6c."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:19",
"text": "Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:20",
"text": "Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per qu\u00e6 ingrediebantur, et consumebant qu\u00e6 erant super mensam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:21",
"text": "Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:22",
"text": "Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:23",
"text": "Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:24",
"text": "Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:25",
"text": "Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:26",
"text": "Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:27",
"text": "Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iud\u00e6us factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:28",
"text": "Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:29",
"text": "Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:30",
"text": "Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:31",
"text": "Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et du\u00e6 oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:32",
"text": "Erat autem Habacuc propheta in Iud\u00e6a, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:33",
"text": "Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:34",
"text": "Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:35",
"text": "Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:36",
"text": "Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:37",
"text": "Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:38",
"text": "Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:39",
"text": "Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:40",
"text": "Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:41",
"text": "Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 14,
"name": "Daniel 14:42",
"text": "Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Hosea",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:1",
"text": "Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Ozi\u00e6, Ioathan, Achaz, Ezechi\u00e6 regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:2",
"text": "Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:3",
"text": "Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:4",
"text": "Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu, et quiescere faciam regnum domus Israel."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:5",
"text": "Et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:6",
"text": "Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:7",
"text": "Et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:8",
"text": "Et ablactavit eam, qu\u00e6 erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:9",
"text": "Et dixit: Voca nomen eius: Non populus meus: quia vos non populus meus, et ego non ero vester."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:10",
"text": "Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, qu\u00e6 sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Hosea 1:11",
"text": "Et congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus dies Iezrahel. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:1",
"text": "Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestr\u00e6, Misericordiam consecuta."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:2",
"text": "Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:3",
"text": "Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis su\u00e6: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:4",
"text": "Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:5",
"text": "quia fornicata est mater eorum, confusa est qu\u00e6 concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:6",
"text": "Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:7",
"text": "Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et qu\u00e6ret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:8",
"text": "Et h\u00e6c nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, qu\u00e6 fecerunt Baal."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:9",
"text": "Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, qu\u00e6 operiebant ignominiam eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:10",
"text": "Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam de manu mea:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:11",
"text": "et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:12",
"text": "Et corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes h\u00e6, me\u00e6 sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:13",
"text": "Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:14",
"text": "Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:15",
"text": "Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies iuventutis su\u00e6, et iuxta dies ascensionis su\u00e6 de Terra \u00c6gypti."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:16",
"text": "Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baali."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:17",
"text": "Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:18",
"text": "Et percutiam cum eis f\u0153dus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre c\u00e6li, et cum reptili terr\u00e6: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:19",
"text": "Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in miserationibus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:20",
"text": "Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:21",
"text": "Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam c\u00e6los, et illi exaudient terram."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:22",
"text": "Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et h\u00e6c exaudient Iezrahel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:23",
"text": "Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius, qu\u00e6 fuit Absque misericordia."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Hosea 2:24",
"text": "Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Hosea 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Hosea 3:1",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram: sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Hosea 3:2",
"text": "Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Hosea 3:3",
"text": "Et dixi ad eam: Dies multos expectabis me: non fornicaberis, et non eris viro: sed et ego expectabo te."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Hosea 3:4",
"text": "quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Hosea 3:5",
"text": "et post h\u00e6c revertentur filii Israel, et qu\u00e6rent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum eius in novissimo dierum. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:1",
"text": "Audite verbum Domini filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terr\u00e6: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:2",
"text": "Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:3",
"text": "Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre c\u00e6li: sed et pisces maris congregabuntur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:4",
"text": "Verumtamen unusquisque non iudicet: et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:5",
"text": "Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:6",
"text": "Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:7",
"text": "Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:8",
"text": "Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:9",
"text": "Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias eius, et cogitationes eius reddam ei."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:10",
"text": "Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:11",
"text": "Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:12",
"text": "Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus eius annunciavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:13",
"text": "Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra eius: ideo fornicabuntur fili\u00e6 vestr\u00e6, et spons\u00e6 vestr\u00e6 adulter\u00e6 erunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:14",
"text": "Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicat\u00e6, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:15",
"text": "Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Iuda: et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque iuraveritis: Vivit Dominus."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:16",
"text": "Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:17",
"text": "Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:18",
"text": "Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Hosea 4:19",
"text": "Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:1",
"text": "Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:2",
"text": "Et victimas declinastis in profundum: et ego eruditor omnium eorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:3",
"text": "Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:4",
"text": "Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:5",
"text": "Et respondebit arrogantia Israel in facie eius: et Israel, et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Iudas cum eis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:6",
"text": "In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad qu\u00e6rendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:7",
"text": "In Dominum pr\u00e6varicati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis cum partibus suis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:8",
"text": "Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:9",
"text": "Ephraim in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi fidem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:10",
"text": "Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:11",
"text": "Calumniam patiens est Ephraim, fractus iudicio: quoniam c\u0153pit abire post sordes."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:12",
"text": "Et ego quasi tinea Ephraim: et quasi putredo domui Iuda."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:13",
"text": "Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:14",
"text": "Quoniam ego quasi le\u00e6na Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda: ego ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Hosea 5:15",
"text": "Vadens revertar ad locum meum: donec deficiatis, et qu\u00e6ratis faciem meam. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:1",
"text": "In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:2",
"text": "quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:3",
"text": "Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum pr\u00e6paratus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terr\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:4",
"text": "Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:5",
"text": "Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:6",
"text": "Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:7",
"text": "Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi pr\u00e6varicati sunt in me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:8",
"text": "Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:9",
"text": "Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:10",
"text": "In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Hosea 6:11",
"text": "Sed et Iuda pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:1",
"text": "Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samari\u00e6, quia operati sunt mendacium: et fur ingressus est spolians, latrunculus foris."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:2",
"text": "Et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones su\u00e6, coram facie mea fact\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:3",
"text": "In malitia sua l\u00e6tificaverunt regem: et in mendaciis suis principes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:4",
"text": "Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:5",
"text": "Dies regis nostri: c\u0153perunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:6",
"text": "Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flamm\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:7",
"text": "Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt iudices suos: omnes reges eorum ceciderunt: non est qui clamat in eis ad me."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:8",
"text": "Ephraim in populis ipse commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:9",
"text": "Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:10",
"text": "Et humiliabitur superbia Israel in facie eius: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non qu\u00e6sierunt eum in omnibus his."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:11",
"text": "Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor: \u00c6gyptum invocabant, ad Assyrios abierunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:12",
"text": "Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem c\u00e6li detraham eos, c\u00e6dam eos secundum auditionem c\u0153tus eorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:13",
"text": "V\u00e6 eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia pr\u00e6varicati sunt in me: et ego redemi eos: et ipsi locuti sunt contra me mendacia."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:14",
"text": "Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:15",
"text": "Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt malitiam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Hosea 7:16",
"text": "Reversi sunt ut essent absque iugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore lingu\u00e6 su\u00e6. Ista subsannatio eorum in Terra \u00c6gypti. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:1",
"text": "In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt f\u0153dus meum, et legem meam pr\u00e6varicati sunt."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:2",
"text": "Me invocabunt: Deus meus cognovimus te Israel."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:3",
"text": "Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:4",
"text": "Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:5",
"text": "proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. usquequo non poterunt emundari?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:6",
"text": "Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samari\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:7",
"text": "Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:8",
"text": "Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:9",
"text": "Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:10",
"text": "Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:11",
"text": "Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: fact\u00e6 sunt ei ar\u00e6 in delictum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:12",
"text": "Scribam ei multiplices leges meas, qu\u00e6 velut alien\u00e6 computat\u00e6 sunt."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:13",
"text": "Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in \u00c6gyptum convertentur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Hosea 8:14",
"text": "Et oblitus est Israel factoris sui, et \u00e6dificavit delubra: et Iudas multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit \u00e6des illius. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:1",
"text": "Noli l\u00e6tari Israel, noli exultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:2",
"text": "Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:3",
"text": "Non habitabunt in terra Domini: reversus est Ephraim in \u00c6gyptum, et in Assyriis pollutum comedit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:4",
"text": "Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: sacrificia eorum quasi panis lugentium. omnes, qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum anim\u00e6 ipsorum, non intrabit in domum Domini."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:5",
"text": "Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:6",
"text": "Ecce enim profecti sunt a vastitate: \u00c6gyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, lappa in tabernaculis eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:7",
"text": "Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tu\u00e6, et multitudinem amenti\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:8",
"text": "Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruin\u00e6 factus est super omnes vias eius, insania in domo Dei eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:9",
"text": "Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa: recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:10",
"text": "Quasi uvas in deserto inveni Israel: quasi prima poma ficulne\u00e6 in cacumine eius vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea, qu\u00e6 dilexerunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:11",
"text": "Ephraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:12",
"text": "Quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: sed et v\u00e6 eis cum recessero ab eis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:13",
"text": "Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:14",
"text": "Da eis Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:15",
"text": "Omnes nequiti\u00e6 eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos: propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiiciam eos: non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:16",
"text": "Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Hosea 9:17",
"text": "Abiiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:1",
"text": "Vitis frondosa Israel, fructus ad\u00e6quatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terr\u00e6 su\u00e6 exuberavit simulachris."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:2",
"text": "Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:3",
"text": "Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:4",
"text": "Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis f\u0153dus: et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:5",
"text": "Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samari\u00e6: quia luxit super eum populus eius, et \u00e6ditui eius super eum exultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:6",
"text": "Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi Ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:7",
"text": "Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aqu\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:8",
"text": "Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa, et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:9",
"text": "Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa pr\u00e6lium super filios iniquitatis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:10",
"text": "Iuxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:11",
"text": "Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim, arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:12",
"text": "Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordi\u00e6, innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:13",
"text": "Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:14",
"text": "Consurget tumultus in populo tuo: et omnes munitiones tu\u00e6 vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius qui iudicavit Baal in die pr\u00e6lii, matre super filios allisa."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Hosea 10:15",
"text": "Sic fecit vobis Bethel, a facie maliti\u00e6 nequitiarum vestrarum. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:1",
"text": "Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex \u00c6gypto vocavi filium meum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:2",
"text": "Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:3",
"text": "Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:4",
"text": "In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:5",
"text": "Non revertetur in Terram \u00c6gypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:6",
"text": "C\u0153pit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:7",
"text": "Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:8",
"text": "Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est p\u0153nitudo mea."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:9",
"text": "Non faciam furorem ir\u00e6 me\u00e6: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:10",
"text": "Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:11",
"text": "Et avolabunt quasi avis ex \u00c6gypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Hosea 11:12",
"text": "Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:1",
"text": "Ephraim pascit ventum, et sequitur \u00e6stum: tota die mendacium, et vastitatem multiplicat: et f\u0153dus cum Assyriis iniit, et oleum in \u00c6gyptum ferebat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:2",
"text": "Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:3",
"text": "In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:4",
"text": "Et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:5",
"text": "Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:6",
"text": "Et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:7",
"text": "Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:8",
"text": "Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:9",
"text": "Et ego Dominus Deus tuus ex Terra \u00c6gypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:10",
"text": "Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:11",
"text": "Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:12",
"text": "Fugit Iacob in regionem Syri\u00e6, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:13",
"text": "In propheta autem eduxit Dominus Israel de \u00c6gypto: et in propheta servatus est."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Hosea 12:14",
"text": "Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium eius restituet ei Dominus suus. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:1",
"text": "Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:2",
"text": "Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:3",
"text": "Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus pr\u00e6teriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:4",
"text": "Ego autem Dominus Deus tuus ex Terra \u00c6gypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est pr\u00e6ter me."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:5",
"text": "Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:6",
"text": "Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:7",
"text": "Et ego ero eis quasi le\u00e6na, sicut pardus in via Assyriorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:8",
"text": "Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:9",
"text": "Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:10",
"text": "Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:11",
"text": "Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:12",
"text": "Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:13",
"text": "Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:14",
"text": "De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Hosea 13:15",
"text": "Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:1",
"text": "Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et f\u0153t\u00e6 eius discindantur."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:2",
"text": "Convertere Israel ad Dominum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:3",
"text": "Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:4",
"text": "Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:5",
"text": "Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:6",
"text": "Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:7",
"text": "Ibunt rami eius, et erit quasi oliva gloria eius: et odor eius ut Libani."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:8",
"text": "Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:9",
"text": "Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Hosea 14:10",
"text": "Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet h\u00e6c? quia rect\u00e6 vi\u00e6 Domini, et iusti ambulabunt in eis: pr\u00e6varicatores vero corruent in eis. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Joel",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Joel 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:1",
"text": "Verbum Domini, quod factum est ad Ioel filium Phatuel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:2",
"text": "Audite hoc senes, et auribus percipite omnes habitatores terr\u00e6: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:3",
"text": "Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alter\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:4",
"text": "Residuum eruc\u00e6 comedit locusta, et residuum locust\u00e6 comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:5",
"text": "Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:6",
"text": "Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes eius ut dentes leonis: et molares eius ut catuli leonis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:7",
"text": "Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et proiecit: albi facti sunt rami eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:8",
"text": "Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis su\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:9",
"text": "Periit sacrificium, et libatio de domo Domini: luxerunt sacerdotes ministri Domini."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:10",
"text": "Depopulata est regio, luxit humus: quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:11",
"text": "Confusi sunt agricol\u00e6, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:12",
"text": "Vinea confusa est, et ficus elanguit: malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:13",
"text": "Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris: ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium, et libatio."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:14",
"text": "Sanctificate ieiunium, vocate c\u0153tum, congregate senes omnes habitatores terr\u00e6 in domum Dei vestri: et clamate ad Dominum:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:15",
"text": "A, a, a, diei. quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:16",
"text": "Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, l\u00e6titia, et exultatio?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:17",
"text": "Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipat\u00e6 sunt apothec\u00e6: quoniam confusum est triticum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:18",
"text": "Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:19",
"text": "Ad te Domine clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Joel 1:20",
"text": "Sed et besti\u00e6 agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: quoniam exiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Joel 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:1",
"text": "Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terr\u00e6: Quia venit dies Domini, quia prope est"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:2",
"text": "dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis: quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:3",
"text": "Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:4",
"text": "Quasi aspectus equorum, aspectus eorum: et quasi equites sic current."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:5",
"text": "Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flamm\u00e6 ignis devorantis stipulam, velut populus fortis pr\u00e6paratus ad pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:6",
"text": "A facie eius cruciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:7",
"text": "Sicut fortes current: quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:8",
"text": "Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: sed et per fenestras cadent, et non demolientur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:9",
"text": "Urbem ingredientur, in muro current: domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:10",
"text": "A facie eius contremuit terra, moti sunt c\u00e6li: sol et luna obtenebrati sunt et stell\u00e6 retraxerunt splendorem suum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:11",
"text": "Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius: magnus enim dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:12",
"text": "Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio, et in fletu, et in planctu."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:13",
"text": "Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, patiens et mult\u00e6 misericordi\u00e6, et pr\u00e6stabilis super malitia."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:14",
"text": "Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium, et libamen Domino Deo vestro?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:15",
"text": "Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate c\u0153tum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:16",
"text": "congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:17",
"text": "Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini: et dicent: Parce Domine, parce populo tuo: et ne des hereditatem tuam in opprobrium ut dominentur eis nationes. quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:18",
"text": "Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:19",
"text": "Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis: et non dabo vos ultra opprobrium in Gentibus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:20",
"text": "Et eum, qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis: et expellam eum in terram inviam, et desertam: faciem eius contra mare Orientale, et extremum eius ad mare novissimum: et ascendet f\u0153tor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:21",
"text": "Noli timere terra, exulta et l\u00e6tare: quoniam magnificavit Dominus ut faceret."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:22",
"text": "Nolite timere animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus, et vinea dederunt virtutem suam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:23",
"text": "Et filii Sion exultate, et l\u00e6tamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem iustiti\u00e6, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut in principio."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:24",
"text": "Et implebuntur are\u00e6 frumento, et redundabunt torcularia vino, et oleo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:25",
"text": "Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:26",
"text": "Et comedetis vescentes, et saturabimini: et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum: et non confundetur populus meus in sempiternum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:27",
"text": "Et scietis quia in medio Israel ego sum: et ego Dominus Deus vester, et non est amplius: et non confundetur populus meus in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:28",
"text": "Et erit post h\u00e6c: effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et fili\u00e6 vestr\u00e6: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:29",
"text": "Sed et super servos meos, et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:30",
"text": "Et dabo prodigia in c\u00e6lo, et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:31",
"text": "Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "Joel 2:32",
"text": "Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion, et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Joel 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:1",
"text": "Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda, et Ierusalem:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:2",
"text": "Congregabo omnes Gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat: et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:3",
"text": "Et super populum meum miserunt sortem: et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:4",
"text": "Verum quid mihi et vobis Tyrus et Sidon, et omnis terminus Pal\u00e6sthinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:5",
"text": "Argentum enim meum, et aurum tulistis: et desiderabilia mea, et pulcherrima intulistis in delubra vestra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:6",
"text": "Et filios Iuda, et filios Ierusalem vendidistis filiis Gr\u00e6corum, ut longe faceretis eos de finibus suis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:7",
"text": "Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos: et convertam retributionem vestram in caput vestrum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:8",
"text": "Et vendam filios vestros, et filias vestras in manibus filiorum Iuda, et venundabunt eos Sab\u00e6is genti longinqu\u00e6, quia Dominus locutus est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:9",
"text": "Clamate hoc in Gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:10",
"text": "Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:11",
"text": "Erumpite, et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:12",
"text": "Consurgant, et ascendant Gentes in vallem Iosaphat: quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:13",
"text": "Mittite falces, quoniam maturavit messis: venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:14",
"text": "Populi populi in valle concisionis: quia iuxta est dies Domini in valle concisionis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:15",
"text": "Sol et luna obtenebrati sunt, et stell\u00e6 retraxerunt splendorem suum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:16",
"text": "Et Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et movebuntur c\u00e6li, et terra: et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:17",
"text": "Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo. et erit Ierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:18",
"text": "Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte: et per omnes rivos Iuda ibunt aqu\u00e6: et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:19",
"text": "\u00c6gyptus in desolationem erit, et Idum\u00e6a in desertum perditionis: pro eo quod inique egerint in filios Iuda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:20",
"text": "Et Iud\u00e6a in \u00e6ternum habitabitur, et Ierusalem in generationem et generationem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "Joel 3:21",
"text": "Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram: et Dominus commorabitur in Sion. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Amos",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Amos 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:1",
"text": "Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue: qu\u00e6 vidit super Israel in diebus Ozi\u00e6 regis Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, ante duos annos terr\u00e6motus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:2",
"text": "Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et luxerunt speciosa pastorum, et exiccatus est vertex Carmeli."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:3",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quattuor non convertam eum: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:4",
"text": "Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:5",
"text": "Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syri\u00e6 Cyrenen, dicit Dominus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:6",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gaz\u00e6, et super quattuor non convertam eum: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idum\u00e6a."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:7",
"text": "Et mittam ignem in murum Gaz\u00e6, et devorabit \u00e6des eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:8",
"text": "Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:9",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quattuor non convertam eum: eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idum\u00e6a, et non sint recordati f\u0153deris fratrum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:10",
"text": "Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit \u00e6des eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:11",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quattuor non convertam eum: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:12",
"text": "Mittam ignem in Theman: et devorabit \u00e6des Bosr\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:13",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quattuor non convertam eum: eo quod dissecuerit pr\u00e6gnantes Galaad ad dilatandum terminum suum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:14",
"text": "Et succendam ignem in muro Rabba: et devorabit \u00e6des eius in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Amos 1:15",
"text": "Et ibit Melchom in captivitatem, ipse, et principes eius simul, dicit Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Amos 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:1",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quattuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idum\u00e6\u00e6 usque ad cinerem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:2",
"text": "Et mittam ignem in Moab, et devorabit \u00e6des Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tub\u00e6:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:3",
"text": "et disperdam iudicem de medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit Dominus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:4",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quattuor non convertam eum: eo quod abiecerit legem Domini, et mandata eius non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post qu\u00e6 abierant patres eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:5",
"text": "Et mittam ignem in Iuda, et devorabit \u00e6des Ierusalem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:6",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quattuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calceamentis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:7",
"text": "Qui conterunt super pulverem terr\u00e6 capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater eius ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:8",
"text": "Et super vestimentis pignoratis accubuerunt iuxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:9",
"text": "Ego autem exterminavi Amorrh\u00e6um a facie eorum: cuius altitudo, cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius desuper, et radices eius subter."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:10",
"text": "Ego sum, qui ascendere vos feci de Terra \u00c6gypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrh\u00e6i."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:11",
"text": "Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris nazar\u00e6os: numquid non ita est filii Israel dicit Dominus?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:12",
"text": "Et propinabitis nazar\u00e6is vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:13",
"text": "Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum f\u0153no."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:14",
"text": "Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:15",
"text": "et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Amos 2:16",
"text": "et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Amos 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:1",
"text": "Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel: super omnem cognationem, quam eduxi de Terra \u00c6gypti, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:2",
"text": "Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terr\u00e6: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:3",
"text": "Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:4",
"text": "Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit pr\u00e6dam? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:5",
"text": "numquid cadet avis in laqueum terr\u00e6 absque aucupe? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:6",
"text": "Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:7",
"text": "Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:8",
"text": "Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:9",
"text": "Auditum facite in \u00e6dibus Azoti, et in \u00e6dibus Terr\u00e6 \u00c6gypti: et dicite: Congregamini super montes Samari\u00e6, et videte insanias multas in medio eius, et calumniam patientes in penetralibus eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:10",
"text": "Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem, et rapinas in \u00e6dibus suis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:11",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur \u00e6des tu\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:12",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auricul\u00e6: sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:13",
"text": "Audite, et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus Deus exercituum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:14",
"text": "quia in die cum visitare c\u0153pero pr\u00e6varicationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel: et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Amos 3:15",
"text": "Et percutiam domum hiemalem cum domo \u00e6stiva: et peribunt domus eburne\u00e6, et dissipabuntur \u00e6des mult\u00e6, dicit Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Amos 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:1",
"text": "Audite verbum hoc vacc\u00e6 pingues, qu\u00e6 estis in monte Samari\u00e6: qu\u00e6 calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes: qu\u00e6 dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:2",
"text": "Iuravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:3",
"text": "Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et proiiciemini in Armon, dicit Dominus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:4",
"text": "Venite ad Bethel, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate pr\u00e6varicationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:5",
"text": "Et sacrificate de fermentato laudem: et vocate voluntarias oblationes, et annunciate: sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:6",
"text": "Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris: et non estis reversi ad me, dicit Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:7",
"text": "Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est; et pars super quam non plui, aruit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:8",
"text": "Et venerunt du\u00e6 et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiat\u00e6: et non redistis ad me, dicit Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:9",
"text": "Percussi vos in vento urente, et in aurugine, multitudinem hortorum vestrorum, et vinearum vestrarum: oliveta vestra, et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:10",
"text": "Misi in vos mortem in via \u00c6gypti, percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum: et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:11",
"text": "Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam, et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:12",
"text": "Quapropter h\u00e6c faciam tibi Israel: postquam autem h\u00e6c fecero tibi pr\u00e6parare in occursum Dei tui Israel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Amos 4:13",
"text": "Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuncians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terr\u00e6: Dominus Deus exercituum nomen eius. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Amos 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:1",
"text": "Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:2",
"text": "Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:3",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:4",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus domui Israel: Qu\u00e6rite me, et vivetis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:5",
"text": "Et nolite qu\u00e6rere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis: quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:6",
"text": "Qu\u00e6rite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Ioseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:7",
"text": "Qui convertitis in absinthium iudicium, et iustitiam in terra relinquitis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:8",
"text": "Facientem Arcturum, et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terr\u00e6: Dominus nomen est eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:9",
"text": "Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:10",
"text": "Odio habuerunt corripientem in porta: et loquentem perfecte abominati sunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:11",
"text": "Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et pr\u00e6dam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide \u00e6dificabitis, et non habitabitis in eis: vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:12",
"text": "Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes iusti accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:13",
"text": "Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:14",
"text": "Qu\u00e6rite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:15",
"text": "Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta iudicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:16",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus Deus exercituum dominator, in omnibus plateis planctus: et in cunctis, qu\u00e6 foris sunt, dicetur v\u00e6 v\u00e6: et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui sciunt plangere."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:17",
"text": "Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:18",
"text": "V\u00e6 desiderantibus diem Domini: ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebr\u00e6, et non lux."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:19",
"text": "Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:20",
"text": "Numquid non tenebr\u00e6 dies Domini, et non lux: et caligo, et non splendor in ea?"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:21",
"text": "Odi, et proieci festivitates vestras: et non capiam odorem c\u0153tuum vestrorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:22",
"text": "Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam: et vota pinguium vestrorum non respiciam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:23",
"text": "Aufer a me tumultum carminum tuorum: et cantica lyr\u00e6 tu\u00e6 non audiam."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:24",
"text": "Et revelabitur quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens fortis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:25",
"text": "Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:26",
"text": "Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, qu\u00e6 fecistis vobis."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Amos 5:27",
"text": "Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus, Deus exercituum nomen eius. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Amos 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:1",
"text": "V\u00e6 qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samari\u00e6: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:2",
"text": "Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam: et descendite in Geth Pal\u00e6sthinorum, et ad optima qu\u00e6que regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:3",
"text": "Qui separati estis in diem malum: et appropinquatis solio iniquitatis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:4",
"text": "Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:5",
"text": "Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:6",
"text": "Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Ioseph."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:7",
"text": "Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:8",
"text": "Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob, et domos eius odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:9",
"text": "Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:10",
"text": "Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo: et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:11",
"text": "Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:12",
"text": "Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:13",
"text": "Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam convertistis in amaritudinem iudicium, et fructum iustiti\u00e6 in absinthium?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:14",
"text": "Qui l\u00e6tamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Amos 6:15",
"text": "Ecce enim suscitabo super vos domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem: et conteret vos ab introitu Emath, usque ad torrentem deserti. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Amos 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:1",
"text": "H\u00e6c ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locust\u00e6 in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:2",
"text": "Et factum est: cum consummasset comedere herbam terr\u00e6, dixi: Domine Deus propitius esto, obsecro: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:3",
"text": "Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:4",
"text": "H\u00e6c ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus: et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:5",
"text": "Et dixi: Domine Deus quiesce, obsecro: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:6",
"text": "Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:7",
"text": "H\u00e6c ostendit mihi Dominus: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu eius trulla c\u00e6mentarii."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:8",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides Amos? Et dixi: Trullam c\u00e6mentarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel: non adiiciam ultra superinducere eum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:9",
"text": "Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur: et consurgam super domum Ieroboam in gladio."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:10",
"text": "Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere universos sermones eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:11",
"text": "H\u00e6c enim dicit Amos: In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:12",
"text": "Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda: et comede ibi panem, et prophetabis ibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:13",
"text": "Et in Bethel non adiicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis est, et domus regni est."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:14",
"text": "Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophet\u00e6: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:15",
"text": "Et tulit me Dominus cum sequerer gregem: et dixit Dominus ad me: Vade propheta ad populum meum Israel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:16",
"text": "Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Amos 7:17",
"text": "Propter hoc h\u00e6c dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur: et filii tui, et fili\u00e6 tu\u00e6 in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Amos 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:1",
"text": "H\u00e6c ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:2",
"text": "Et dixit: Quid tu vides Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israel: non adiiciam ultra ut pertranseam eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:3",
"text": "Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur: in omni loco proiicietur silentium."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:4",
"text": "Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terr\u00e6,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:5",
"text": "dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces: et sabbatum, et aperiemus frumentum: ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:6",
"text": "ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:7",
"text": "Iuravit Dominus in superbiam Iacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:8",
"text": "Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius: et ascendet quasi fluvius universus, et eiicicetur, et defluet quasi rivus \u00c6gypti?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:9",
"text": "Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:10",
"text": "et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima eius quasi diem amarum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:11",
"text": "Ecce dies veniunt, dicet Dominus: et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aqu\u00e6, sed audiendi verbum Domini."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:12",
"text": "Et commovebuntur a Mari usque ad mare, et ab Aquilone usque ad Orientem: circuibunt qu\u00e6rentes verbum Domini, et non invenient."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:13",
"text": "In die illa deficient virgines pulchr\u00e6 et adolescentes in siti."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Amos 8:14",
"text": "Qui iurant in delicto Samari\u00e6, et dicunt: Vivit Deus tuus Dan: et vivit via Bersabee, et cadent, et non resurgent ultra. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Amos 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:1",
"text": "Vidi Dominum stantem super altare. et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam: non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:2",
"text": "Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in c\u00e6lum, inde detraham eos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:3",
"text": "Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:4",
"text": "Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:5",
"text": "Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet: et lugebunt omnes habitantes in ea: et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius \u00c6gypti."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:6",
"text": "Qui \u00e6dificat in c\u00e6lo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terr\u00e6, Dominus nomen eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:7",
"text": "Numquid non ut filii \u00c6thiopum vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus? numquid non Israel ascendere feci de Terra \u00c6gypti: et Pal\u00e6sthinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:8",
"text": "Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terr\u00e6: verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:9",
"text": "Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro: et non cadet lapillus super terram."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:10",
"text": "In gladio morientur omnes peccatores populi mei: qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:11",
"text": "In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et re\u00e6dificabo aperturas murorum eius, et ea qu\u00e6 corruerant, instaurabo: et re\u00e6dificabo illud sicut in diebus antiquis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:12",
"text": "Ut possideant reliquias Idum\u00e6\u00e6, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos: dicit Dominus faciens h\u00e6c."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:13",
"text": "Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et comprehendet arator messorem, et calcator uv\u00e6 mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:14",
"text": "Et convertam captivitatem populi mei Israel: et \u00e6dificabunt civitates desertas, et inhabitabunt: et plantabunt vineas, et bibent vinum earum: et facient hortos, et comedent fructus eorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Amos 9:15",
"text": "Et plantabo eos super humum suam: et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Obadiah",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:1",
"text": "Visio Abdi\u00e6. H\u00e6c dicit Dominus Deus ad Edom: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: Surgite, et consurgamus adversus eum in pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:2",
"text": "Ecce parvulum dedi te in Gentibus: contemptibilis tu es valde."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:3",
"text": "Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum: qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:4",
"text": "Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum: inde detraham te, dicit Dominus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:5",
"text": "Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:6",
"text": "Quomodo scrutati sunt Esau, investigaverunt abscondita eius?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:7",
"text": "Usque ad terminum emiserunt te: omnes viri f\u0153deris tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tu\u00e6: qui comedunt tecum, ponent insidias subter te: non est prudentia in eo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:8",
"text": "Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idum\u00e6a, et prudentiam de monte Esau?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:9",
"text": "Et timebunt fortes tui a Meridie, ut intereat vir de monte Esau."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:10",
"text": "Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob, operiet te confusio, et peribis in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:11",
"text": "In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum eius, et extranei ingrediebantur portas eius, et super Ierusalem mittebant sortem: tu quoque eras quasi unus ex eis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:12",
"text": "Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis eius: et non l\u00e6taberis super filios Iuda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angusti\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:13",
"text": "Neque ingriederis portam populi mei in die ruin\u00e6 eorum: neque despicies et tu in malis eius in die vastitatis illius: et non emitteris adversus exercitum eius in die vastitatis illius."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:14",
"text": "Neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint: et non concludes reliquos eius in die tribulationis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:15",
"text": "Quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi: retributionem tuam convertet in caput tuum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:16",
"text": "Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes Gentes iugiter: et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:17",
"text": "Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus: et possidebit domus Iacob eos qui se possederant."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:18",
"text": "Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos: et non erunt reliqui\u00e6 domus Esau, quia Dominus locutus est."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:19",
"text": "Et hereditabunt hi, qui ad Austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim, et regionem Samari\u00e6: et Beniamin possidebit Galaad."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:20",
"text": "Et transmigratio exercitus huius filiorum Israel, omnia loca Chanan\u00e6orum usque ad Sareptam: et transmigratio Ierusalem, qu\u00e6 in Bosphoro est, possidebit civitates Austri."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Obadiah 1:21",
"text": "Et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau: et erit Domino regnum. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Jonah",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:2",
"text": "Surge, et vade in Niniven civitatem grandem, et pr\u00e6dica in ea: quia ascendit malitia eius coram me."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:3",
"text": "Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen, et invenit navem euntem in Tharsis: et dedit naulum eius, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:4",
"text": "Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:5",
"text": "Et timuerunt naut\u00e6, et clamaverunt viri ad deum suum: et miserunt vasa, qu\u00e6 erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis: et Ionas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:6",
"text": "Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:7",
"text": "Et dixit vir ad collegam suum: Venite, et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes: et cecidit sors super Ionam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:8",
"text": "Et dixerunt ad eum: Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? qu\u00e6 terra tua? et quo vadis? vel ex quo populo es tu?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:9",
"text": "Et dixit ad eos: Hebr\u00e6us ego sum, et Dominum Deum c\u00e6li ego timeo, qui fecit mare et aridam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:10",
"text": "Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? (Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.)"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:11",
"text": "Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:12",
"text": "Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas h\u00e6c grandis venit super vos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:13",
"text": "Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant: quia mare ibat, et intumescebat super eos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:14",
"text": "Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Qu\u00e6sumus Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu Domine, sicut voluisti, fecisti."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:15",
"text": "Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Jonah 1:16",
"text": "Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:1",
"text": "Et pr\u00e6paravit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam: et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:2",
"text": "Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:3",
"text": "Et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me: de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:4",
"text": "Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:5",
"text": "Et ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum: verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:6",
"text": "Circumdederunt me aqu\u00e6 usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:7",
"text": "Ad extrema montium descendi: terr\u00e6 vectes concluserunt me in \u00e6ternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:8",
"text": "Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:9",
"text": "Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:10",
"text": "Ego autem in voce laudis immolabo tibi: qu\u00e6cumque vovi, reddam pro salute Domino."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Jonah 2:11",
"text": "Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in aridam. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:1",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:2",
"text": "Surge, et vade in Niniven civitatem magnam: et pr\u00e6dica in ea pr\u00e6dicationem, quam ego loquor ad te."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:3",
"text": "Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna itinere trium dierum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:4",
"text": "Et c\u0153pit Ionas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:5",
"text": "Et crediderunt viri Ninivit\u00e6 in Deum: et pr\u00e6dicaverunt ieiunium, et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:6",
"text": "Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:7",
"text": "Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum eius, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:8",
"text": "Et operiantur saccis homines, et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, qu\u00e6 est in manibus eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:9",
"text": "Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus: et revertatur a furore ir\u00e6 su\u00e6, et non peribimus?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Jonah 3:10",
"text": "Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:1",
"text": "Et afflictus est Ionas afflictione magna, et iratus est:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:2",
"text": "et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc pr\u00e6occupavi ut fugerem in Tharsis. scio enim quia tu Deus clemens, et misericors es, patiens, et mult\u00e6 miserationis, et ignoscens super malitia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:3",
"text": "Et nunc Domine tolle qu\u00e6so animam meam a me: quia melior est mihi mors quam vita."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:4",
"text": "Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:5",
"text": "Et egressus est Ionas de civitate, et sedit contra Orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:6",
"text": "Et pr\u00e6paravit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ion\u00e6, ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum: laboraverat enim: et l\u00e6tatus est Ionas super hedera, l\u00e6titia magna."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:7",
"text": "Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:8",
"text": "Et cum ortus fuisset sol, pr\u00e6cepit Dominus vento calido, et urenti: et percussit sol super caput Ion\u00e6, et \u00e6stuabat: et petivit anim\u00e6 su\u00e6 ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori, quam vivere."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:9",
"text": "Et dixit Dominus ad Ionam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:10",
"text": "Et dixit Dominus: Tu doles super hederam, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret. qu\u00e6 sub una nocte nata est, et sub una nocte periit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Jonah 4:11",
"text": "Et ego non parcam Ninive civitati magn\u00e6, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa? "
}
]
}
]
},
{
"name": "Micah",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Micah 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:1",
"text": "Verbum Domini, quod factum est ad Mich\u00e6am Morasthiten, in diebus Ioathan, Achaz, et Ezechi\u00e6 regum Iuda: quod vidit super Samariam, et Ierusalem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:2",
"text": "Audite populi omnes, et attendat terra, et plenitudo eius: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:3",
"text": "Quia ecce Dominus egredietur de loco suo: et descendet, et calcabit super excelsa terr\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:4",
"text": "Et consumentur montes subtus eum: et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aqu\u00e6, qu\u00e6 decurrunt in pr\u00e6ceps."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:5",
"text": "In scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel. quod scelus Iacob? nonne Samaria? et qu\u00e6 excelsa Iud\u00e6? nonne Ierusalem?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:6",
"text": "et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides eius, et fundamenta eius revelabo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:7",
"text": "Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem: quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:8",
"text": "Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus: faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:9",
"text": "Quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:10",
"text": "In Geth nolite annunciare, lacrymis ne ploretis, in domo Pulveris pulvere vos conspergite."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:11",
"text": "Et transite vobis habitatio Pulchra, confusa ignominia: non est egressa qu\u00e6 habitat in exitu: planctum Domus vicina accipiet ex vobis, qu\u00e6 stetit sibimet."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:12",
"text": "Quia infirmata est in bonum, qu\u00e6 habitat in amaritudinibus: quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:13",
"text": "Tumultus quadrig\u00e6 stuporis habitanti Lachis: principium peccati est fili\u00e6 Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:14",
"text": "Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth: domus Mendacii in deceptionem regibus Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:15",
"text": "Adhuc heredem adducam tibi qu\u00e6 habitas in Maresa: usque ad Odollam veniet gloria Israel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Micah 1:16",
"text": "Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila: quoniam captivi ducti sunt ex te. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Micah 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:1",
"text": "V\u00e6 qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:2",
"text": "Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et rapuerunt domos: et calumniabantur virum, et domum eius, virum, et hereditatem eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:3",
"text": "Idcirco h\u00e6c dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum: unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:4",
"text": "In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus: pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:5",
"text": "Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in c\u0153tu Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:6",
"text": "Ne loquamini loquentes: Non stillabit super istos, non comprehendet confusio."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:7",
"text": "Dicit domus Iacob: Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes eius? Nonne verba mea bona sunt cum eo, qui recte graditur?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:8",
"text": "Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit: desuper tunica pallium sustulistis: et eos, qui transibant simpliciter, convertistis in bellum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:9",
"text": "Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:10",
"text": "Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem: propter immunditiam eius corrumpetur putredine pessima."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:11",
"text": "Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: stillabo tibi in vinum, et in ebrietatem: et erit super quem stillatur populus iste."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:12",
"text": "Congregatione congregabo Iacob totum te: in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum, tumultuabuntur a multitudine hominum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Micah 2:13",
"text": "Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Micah 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:1",
"text": "Et dixi: Audite princeps Iacob, et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:2",
"text": "qui odio habetis bonum, et diligitis malum: qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:3",
"text": "Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt: et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio oll\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:4",
"text": "Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos: et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:5",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et pr\u00e6dicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:6",
"text": "Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebr\u00e6 vobis pro divinatione: et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:7",
"text": "Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini: et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:8",
"text": "Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio, et virtute: ut annunciem Iacob scelus suum, et Israel peccatum suum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:9",
"text": "Audite hoc principes domus Iacob, et iudices domus Israel: qui abominamini iudicium, et omnia recta pervertitis."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:10",
"text": "Qui \u00e6dificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:11",
"text": "Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophet\u00e6 eius in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Micah 3:12",
"text": "Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Micah 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:1",
"text": "Et erit: In novissimo dierum erit mons domus Domini pr\u00e6paratus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum populi."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:2",
"text": "Et properabunt gentes mult\u00e6, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius: quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:3",
"text": "Et iudicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium: et non discent ultra belligerare."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:4",
"text": "Et sedebit vir subtus vitem suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat: quia os Domini exercituum locutum est."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:5",
"text": "Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in \u00e6ternum et ultra."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:6",
"text": "In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem: et eam, quam eieceram, colligam: et quam afflixeram:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:7",
"text": "Et ponam claudicantem in reliquias: et eam, qu\u00e6 laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:8",
"text": "Et tu turris gregis nebulosa fili\u00e6 Sion usque ad te veniet: et veniet potestas prima, regnum fili\u00e6 Ierusalem."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:9",
"text": "Nunc quare m\u0153rore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:10",
"text": "Dole, et satage filia Sion quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis: ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:11",
"text": "Et nunc congregat\u00e6 sunt super te gentes mult\u00e6, qu\u00e6 dicunt: Lapidetur: et aspiciat in Sion oculus noster."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:12",
"text": "Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium eius: quia congregavit eos quasi f\u0153num are\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Micah 4:13",
"text": "Surge, et tritura filia Sion: quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam \u00e6reas: et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino univers\u00e6 terr\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Micah 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:1",
"text": "Nunc vastaberis filia latronis: obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam iudicis Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:2",
"text": "ET TU BETHLEHEM Ephrata parvulus es in millibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus \u00e6ternitatis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:3",
"text": "Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet: et reliqui\u00e6 fratrum eius convertentur ad filios Israel."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:4",
"text": "Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terr\u00e6."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:5",
"text": "Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris: et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:6",
"text": "Et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis eius: et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:7",
"text": "Et erunt reliqui\u00e6 Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi still\u00e6 super herbam, qu\u00e6 non exspectat virum, et non pr\u00e6stolatur filios hominum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:8",
"text": "Et erunt reliqui\u00e6 Iacob in Gentibus in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum: qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:9",
"text": "Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:10",
"text": "Et erit in die illa, dicit Dominus: Auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:11",
"text": "Et perdam civitates terr\u00e6 tu\u00e6, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:12",
"text": "Et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui: et non adorabis ultra opera manuum tuarum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:13",
"text": "Et evellam lucos tuos de medio tui: et conteram civitates tuas."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Micah 5:14",
"text": "Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, qu\u00e6 non audierunt. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Micah 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:1",
"text": "Audite qu\u00e6 Dominus loquitur: Surge, contende iudicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:2",
"text": "Audiant montes iudicium Domini, et fortia fundamenta terr\u00e6: quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel diiudicabitur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:3",
"text": "Popule meus quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:4",
"text": "Quia eduxi te de Terra \u00c6gypti, et de domo servientium liberavi te: et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:5",
"text": "Popule meus memento qu\u00e6so quid cogitaverit Balach rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres iustitias Domini."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:6",
"text": "Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? numquid offeram ei holocautomata, et vitulos anniculos?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:7",
"text": "Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato anim\u00e6 me\u00e6?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:8",
"text": "Indicabo tibi o homo quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: Utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:9",
"text": "Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: Audite tribus, et quis approbabit illud?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:10",
"text": "Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor ir\u00e6 plena."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:11",
"text": "Numquid iustificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:12",
"text": "In quibus divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:13",
"text": "Et ego ergo c\u0153pi percutere te perditione super peccatis tuis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:14",
"text": "Tu comedes, et non saturaberis: et humiliatio tua in medio tui: et apprehendes, et non salvabis: et quos salvaveris, in gladium dabo."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:15",
"text": "Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo: et mustum, et non bibes vinum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Micah 6:16",
"text": "Et custodisti pr\u00e6cepta Amri, et omne opus domus Achab: et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum et opprobrium populi mei portabitis. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Micah 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:1",
"text": "V\u00e6 mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemi\u00e6: non est botrus ad comedendum, pr\u00e6coquas ficus desideravit anima mea."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:2",
"text": "Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:3",
"text": "Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et iudex in reddendo est: et magnus locutus est desiderium anim\u00e6 su\u00e6, et conturbaverunt eam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:4",
"text": "Qui optimus in eis est, quasi paliurus: et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tu\u00e6, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:5",
"text": "Nolite credere amico: et nolite confidere in duce: ab ea, qu\u00e6 dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:6",
"text": "Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: et inimici hominis domestici eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:7",
"text": "Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:8",
"text": "Ne l\u00e6teris inimica mea super me, quia cecidi: consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:9",
"text": "Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam iudicet, et faciat iudicium meum: educet me in lucem, videbo iustitiam eius."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:10",
"text": "Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, qu\u00e6 dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:11",
"text": "Dies, ut \u00e6dificentur maceri\u00e6 tu\u00e6: in die illa longe fiet lex."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:12",
"text": "In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas: et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:13",
"text": "Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:14",
"text": "Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tu\u00e6 habitantes solos in saltu, in medio Carmeli: pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:15",
"text": "Secundum dies egressionis tu\u00e6 de Terra \u00c6gypti ostendam ei mirabilia."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:16",
"text": "Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua: ponent manum super os, aures eorum surd\u00e6 erunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:17",
"text": "Lingent pulverem sicut serpentes, velut reptilia terr\u00e6 perturbabuntur in \u00e6dibus suis: Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:18",
"text": "Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hereditatis tu\u00e6? non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:19",
"text": "Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Micah 7:20",
"text": "Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham: qu\u00e6 iurasti patribus nostris a diebus antiquis. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Nahum",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:1",
"text": "Onus Ninive: Liber visionis Nahum Elces\u00e6i."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:2",
"text": "Deus \u00e6mulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:3",
"text": "Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate, et turbine vi\u00e6 eius, et nebul\u00e6 pulvis pedum eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:4",
"text": "Increpans mare, et exiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:5",
"text": "Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:6",
"text": "Ante faciem indignationis eius quis stabit? et quis resistet in ira furoris eius? indignatio eius effusa est ut ignis: et petr\u00e6 dissolut\u00e6 sunt ab eo."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:7",
"text": "Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:8",
"text": "et in diluvio pr\u00e6tereunte, consummationem faciet loci eius: et inimicos eius persequentur tenebr\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:9",
"text": "Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:10",
"text": "Quia sicut spin\u00e6 seinvicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:11",
"text": "Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans pr\u00e6varicationem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:12",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus: Si perfecti fuerint: et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:13",
"text": "Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo, et vincula tua disrumpam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:14",
"text": "Et pr\u00e6cipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Nahum 1:15",
"text": "Ecce super montes pedes evangelizantis, et annunciantis pacem: celebra Iuda festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:1",
"text": "Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:2",
"text": "Quia reddidit Dominus superbiam Iacob, sicut superbiam Israel: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:3",
"text": "Clypeus fortium eius ignitus, viri exercitus in coccineis: igne\u00e6 haben\u00e6 currus in die pr\u00e6parationis eius, et agitatores consopiti sunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:4",
"text": "In itineribus conturbati sunt: quadrig\u00e6 collis\u00e6 sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:5",
"text": "Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros eius, et pr\u00e6parabitur umbraculum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:6",
"text": "Port\u00e6 fluviorum apert\u00e6 sunt, et templum ad solum dirutum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:7",
"text": "Et miles captivus abductus est: et ancill\u00e6 eius minabantur gementes ut columb\u00e6, murmurantes in cordibus suis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:8",
"text": "Et Ninive quasi piscina aquarum aqu\u00e6 eius: ipsi vero fugerunt: state, state, et non est qui revertatur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:9",
"text": "Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:10",
"text": "Dissipata est, et scissa, et dilacerata: et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus: et facies omnium eorum sicut nigredo oll\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:11",
"text": "Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:12",
"text": "Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit le\u00e6nis suis: et implevit pr\u00e6da speluncas suas, et cubile suum rapina."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Nahum 2:13",
"text": "Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius: et exterminabo de terra pr\u00e6dam tuam, et non audietur ultra vox nunciorum tuorum. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:1",
"text": "V\u00e6 civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena: non recedet a te rapina."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:2",
"text": "Vox flagelli, et vox impetus rot\u00e6, et equi frementis, et quadrig\u00e6 ferventis, et equitis ascendentis:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:3",
"text": "et micantis gladii, et fulgurantis hast\u00e6, et multitudinis interfect\u00e6, et gravis ruin\u00e6: nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:4",
"text": "Propter multitudinem fornicationum meretricis specios\u00e6, et grat\u00e6, et habentis maleficia, qu\u00e6 vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:5",
"text": "Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam Gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:6",
"text": "Et proiiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:7",
"text": "Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive: quis commovebit super te caput? unde qu\u00e6ram consolatorem tibi?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:8",
"text": "Numquid melior es Alexandria populorum, qu\u00e6 habitat in fluminibus? aqu\u00e6 in circuti eius: cuius diviti\u00e6, mare: aqu\u00e6 muri eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:9",
"text": "\u00c6thiopia fortitudo eius, et \u00c6gyptus, et non est finis: Aphrica, et Libyes fuerunt in auxilio tuo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:10",
"text": "Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius confixi sunt in compedibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:11",
"text": "Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu qu\u00e6res auxilium ab inimico."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:12",
"text": "Omnes munitiones tu\u00e6 sicut ficus cum grossis suis: si concuss\u00e6 fuerint, cadent in os comedentis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:13",
"text": "Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur port\u00e6 terr\u00e6 tu\u00e6, devorabit ignis vectes tuos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:14",
"text": "Aquam propter obsidionem hauri tibi, extrue munitiones tuas: intra in lutum, et calca, subigens tene laterem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:15",
"text": "Ibi comedet te ignis: peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus: multiplicare ut locusta."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:16",
"text": "Plures fecisti negotiationes tuas quam stell\u00e6 sint c\u00e6li: bruchus expansus est, et avolavit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:17",
"text": "Custodes tui quasi locust\u00e6: et parvuli tui quasi locust\u00e6 locustarum, qu\u00e6 considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:18",
"text": "Dormitaverunt pastores tui, rex Assur: sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Nahum 3:19",
"text": "Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua: omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper? "
}
]
}
]
},
{
"name": "Habakkuk",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:1",
"text": "Onus, quod vidit Habacuc propheta."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:2",
"text": "Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:3",
"text": "Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre pr\u00e6dam, et iniustitiam contra me? et factum est iudicium, et contradictio potentior."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:4",
"text": "Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius pr\u00e6valet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:5",
"text": "Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:6",
"text": "Quia ecce ego suscitabo Chald\u00e6os, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terr\u00e6, ut possideat tabernacula non sua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:7",
"text": "Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:8",
"text": "Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:9",
"text": "Omnes ad pr\u00e6dam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:10",
"text": "Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:11",
"text": "Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: h\u00e6c est fortitudo eius dei sui."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:12",
"text": "Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:13",
"text": "Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:14",
"text": "Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:15",
"text": "Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc l\u00e6tabitur et exultabit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:16",
"text": "propterea immolabit sagen\u00e6 su\u00e6, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Habakkuk 1:17",
"text": "Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere Gentes non parcet. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:1",
"text": "Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:2",
"text": "Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas: ut percurrat qui legerit eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:3",
"text": "Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. si moram fecerit expecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:4",
"text": "Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso: iustus autem in fide sua vivet."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:5",
"text": "Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:6",
"text": "Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam \u00e6nigmatum eius: et dicetur: V\u00e6 ei, qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:7",
"text": "Numquid non repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:8",
"text": "Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terr\u00e6 civitatis, et omnium habitantium in ea."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:9",
"text": "V\u00e6 qui congregat avaritiam malam domui su\u00e6, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:10",
"text": "Cogitasti confusionem domui tu\u00e6, concidisti populos multos, et peccavit anima tua."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:11",
"text": "Quia lapis de pariete clamabit: et lignum, quod inter iuncturas \u00e6dificiorum est, respondebit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:12",
"text": "V\u00e6 qui \u00e6dificat civitatem in sanguinibus, et pr\u00e6parat urbem in iniquitate."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:13",
"text": "Numquid non h\u00e6c sunt a Domino exercituum? Laborabunt enim populi in multo igne: et gentes in vacuum, et deficient."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:14",
"text": "Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aqu\u00e6 operientes mare."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:15",
"text": "V\u00e6 qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:16",
"text": "Repletus es ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexter\u00e6 Domini, et vomitus ignomini\u00e6 super gloriam tuam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:17",
"text": "Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terr\u00e6, et civitatis, et omnium habitantium in ea."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:18",
"text": "Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:19",
"text": "V\u00e6 qui dicit ligno: Expergiscere: Surge, lapidi tacenti: numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro, et argento: et omnis spiritus non est in visceribus eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Habakkuk 2:20",
"text": "Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie eius omnis terra. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:1",
"text": "ORATIO HABACUC PROPHET\u00c6 PRO IGNORANTIIS."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:2",
"text": "Domine audivi auditionem tuam, et timui. Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud: In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordi\u00e6 recordaberis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:3",
"text": "Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: Operuit c\u00e6los gloria eius: et laudis eius plena est terra."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:4",
"text": "Splendor eius ut lux erit: cornua in manibus eius: Ibi abscondita est fortitudo eius:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:5",
"text": "ante faciem eius ibit mors. Et egredietur diabolus ante pedes eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:6",
"text": "Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissolvit Gentes: et contriti sunt montes s\u00e6culi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus \u00e6terntatis eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:7",
"text": "Pro iniquitate vidi tentoria \u00c6thiopi\u00e6, turbabuntur pelles terr\u00e6 Madian."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:8",
"text": "Numquid in fluminibus iratus es Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos: et quadrig\u00e6 tu\u00e6 salvatio."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:9",
"text": "Suscitans suscitabis arcum tuum: iuramenta tribubus qu\u00e6 locutus es: Fluvios scindes terr\u00e6:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:10",
"text": "viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit. Dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:11",
"text": "Sol, et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hast\u00e6 tu\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:12",
"text": "In fremitu conculcabis terram: in furore obstupefacies Gentes."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:13",
"text": "Egressus es in salutem populi tui: in salutem cum Christo tuo: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum eius usque ad collum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:14",
"text": "Maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum eius, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exultatio eorum sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:15",
"text": "Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:16",
"text": "Audivi, et conturbatus est venter meus: a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat. Ut requiescam in die tribulationis: ut ascendam ad populum accinctum nostrum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:17",
"text": "Ficus enim non florebit: et non erit germen in vineis. Mentietur opus oliv\u00e6: et arva non afferent cibum. Abscindetur de ovili pecus: et non erit armentum in pr\u00e6sepibus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:18",
"text": "Ego autem in Domino gaudebo: et exultabo in Deo Iesu meo."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Habakkuk 3:19",
"text": "Deus Dominus fortitudo mea: et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Zephaniah",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:1",
"text": "Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi, filii Godoli\u00e6, filii Amari\u00e6, filii Ezeci\u00e6, in diebus Iosi\u00e6 filii Amon regis Iud\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:2",
"text": "Congregans congregabo omnia a facie terr\u00e6, dicit Dominus:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:3",
"text": "congregans hominem, et pecus, congregans volatilia c\u00e6li, et pisces maris: et ruin\u00e6 impiorum erunt: et disperdam homines a facie terr\u00e6, dicit Dominus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:4",
"text": "Et extendam manum meam super Iudam, et super omnes habitantes Ierusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina \u00e6dituorum cum sacerdotibus:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:5",
"text": "et eos, qui adorant super tecta militiam c\u00e6li, et adorant, et iurant in Domino, et iurant in Melchom."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:6",
"text": "Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non qu\u00e6sierunt Dominum, nec investigaverunt eum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:7",
"text": "Silete a facie Domini Dei: quia iuxta est dies Domini, quia pr\u00e6paravit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:8",
"text": "Et erit: in die hosti\u00e6 Domini visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes, qui induti sunt veste peregrina:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:9",
"text": "et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa: qui complent domum Domini Dei sui iniquitate, et dolo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:10",
"text": "Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:11",
"text": "Ululate habitatores Pil\u00e6: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:12",
"text": "Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis: et visitabo super viros defixos in f\u00e6cibus suis: qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:13",
"text": "Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et \u00e6dificabunt domos, et non habitabunt: et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:14",
"text": "Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est et velox nimis: vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:15",
"text": "Dies ir\u00e6 dies illa, dies tribulationis et angusti\u00e6, dies calamitatis et miseri\u00e6, dies tenebrarum et caliginis, dies nebul\u00e6 et turbinis,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:16",
"text": "dies tub\u00e6 et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:17",
"text": "Et tribulabo homines, et ambulabunt ut c\u00e6ci, quia Domino peccaverunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Zephaniah 1:18",
"text": "Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos in die ir\u00e6 Domini: in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:1",
"text": "Convenite, congregamini gens non amabilis:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:2",
"text": "Priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:3",
"text": "Qu\u00e6rite Dominum omnes mansueti terr\u00e6, qui iudicium eius estis operati: qu\u00e6rite iustum, qu\u00e6rite mansuetum: si quomodo abscondamini in die furoris Domini."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:4",
"text": "Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum, Azotum in meridie eiicient, et Accaron eradicabitur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:5",
"text": "V\u00e6 qui habitatis funiculum maris, gens perditorum: verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum, et disperdam te, ita ut non sit inhabitator."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:6",
"text": "Et erit funiculus maris requies pastorum, et caul\u00e6 pecorum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:7",
"text": "et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent: quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:8",
"text": "Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon: qu\u00e6 exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:9",
"text": "Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in \u00e6ternum: reliqui\u00e6 populi mei diripient eos, et residui gentis me\u00e6 possidebunt illos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:10",
"text": "Hoc eis eveniet pro superbia sua: quia blasphemaverunt, et magnificati sunt super populum Domini exercituum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:11",
"text": "Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terr\u00e6: et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insul\u00e6 Gentium."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:12",
"text": "Sed et vos \u00c6thiopes interfecti gladio meo eritis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:13",
"text": "Et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur: et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:14",
"text": "Et accubabunt in medio eius greges, omnes besti\u00e6 Gentium: et onocrotalus, et ericius in liminibus eius morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur eius."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Zephaniah 2:15",
"text": "H\u00e6c est civitas gloriosa habitans in confidentia: qu\u00e6 dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile besti\u00e6? omnis, qui transit per eam, sibilabit, et movebit manum suam. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:1",
"text": "V\u00e6 provocatrix, et redempta civitas, columba."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:2",
"text": "Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:3",
"text": "Principes eius in medio eius quasi leones rugientes: iudices eius lupi vespere, non relinquebant in mane."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:4",
"text": "Prophet\u00e6 eius vesani, viri infideles: sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:5",
"text": "Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem: mane mane iudicium suum dabit in lucem, et non abscondetur: nescivit autem iniquus confusionem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:6",
"text": "Disperdidi Gentes, et dissipati sunt anguli earum: desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat: desolat\u00e6 sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:7",
"text": "Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam: et non peribit habitaculum eius propter omnia, in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:8",
"text": "Quapropter expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis me\u00e6 in futurum, quia iudicium meum ut congregem Gentes, et colligam regna: et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:9",
"text": "Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:10",
"text": "Ultra flumina \u00c6thiopi\u00e6, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:11",
"text": "In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus pr\u00e6varicata es in me: quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbi\u00e6 tu\u00e6, et non adiicies exaltari amplius in monte sancto meo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:12",
"text": "Et derelinquam in medio tui populum pauperem, et egenum: et sperabunt in nomine Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:13",
"text": "Reliqui\u00e6 Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa: quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:14",
"text": "Lauda filia Sion: iubila Israel: l\u00e6tare, et exulta in omni corde filia Ierusalem."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:15",
"text": "Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos: rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:16",
"text": "In die illa dicetur Ierusalem: Noli timere: Sion, non dissolvantur manus tu\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:17",
"text": "Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in l\u00e6titia, silebit in dilectione sua, exultabit super te in laude."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:18",
"text": "Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant: ut non ultra habeas super eis opprobrium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:19",
"text": "Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem: et eam, qu\u00e6 eiecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "Zephaniah 3:20",
"text": "In tempore illo, quo adducam vos: et in tempore, quo congregabo vos: dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terr\u00e6, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Haggai",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:1",
"text": "In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Agg\u00e6i prophet\u00e6 ad Zorobabel filium Salathiel, ducem Iuda, et ad Iesum, filium Iosedec, sacerdotem magnum, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:2",
"text": "H\u00e6c ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini \u00e6dificand\u00e6."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:3",
"text": "Et factum est verbum Domini in manu Agg\u00e6i prophet\u00e6, dicens:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:4",
"text": "Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:5",
"text": "Et nunc h\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:6",
"text": "Seminastis multum, et intulistis parum: comedistis, et non estis satiati: bibistis, et non estis inebriati: operuistis vos, et non estis calefacti: et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:7",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:8",
"text": "ascendite in montem, portate ligna, et \u00e6dificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:9",
"text": "Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus: et intulistis in domum, et exufflavi illud: quam ob causam, dicit Dominus exercituum? quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:10",
"text": "Propter hoc super vos prohibiti sunt c\u00e6li ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:11",
"text": "et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et qu\u00e6cumque profert humus, et super homines, et super iumenta, et super omnem laborem manuum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:12",
"text": "Et audivit Zorobabel filius Salathiel, et Iesus filius Iosedec sacerdos magnus, et omnes reliqui\u00e6 populi vocem Domini Dei sui, et verba Agg\u00e6i prophet\u00e6, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos: et timuit populus a facie Domini."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:13",
"text": "Et dixit Agg\u00e6us nuncius Domini de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Haggai 1:14",
"text": "Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel, ducis Iuda, et spiritum Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:1",
"text": "In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:2",
"text": "In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Agg\u00e6i prophet\u00e6, dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:3",
"text": "Loquere ad Zorobabel filium Salathiel, ducem Iuda, et ad Iesum filium Iosedec sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:4",
"text": "Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:5",
"text": "Et nunc confortare Zorobabel, dicit Dominus: et confortare Iesu fili Iosedec sacerdos magne, et confortare omnis populus terr\u00e6, dicit Dominus exercituum: et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:6",
"text": "verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de Terra \u00c6gypti: et spiritus meus erit in medio vestrum, nolite timere."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:7",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo c\u00e6lum, et terram, et mare, et aridam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:8",
"text": "Et movebo omnes Gentes: ET VENIET DESIDERATUS cunctis Gentibus: et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:9",
"text": "Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:10",
"text": "Magna erit gloria domus istius novissim\u00e6 plus quam prim\u00e6, dicit Dominus exercituum: et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:11",
"text": "In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Agg\u00e6um prophetam, dicens:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:12",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:13",
"text": "Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate eius panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum: numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:14",
"text": "Et dixit Agg\u00e6us: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:15",
"text": "Et respondit Agg\u00e6us, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia qu\u00e6 obtulerunt ibi, contaminata erunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:16",
"text": "Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:17",
"text": "Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem: et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:18",
"text": "Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis, qui reverteretur ad me, dicit Dominus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:19",
"text": "Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die, qua fundamenta iacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:20",
"text": "Numquid iam semen in germine est: et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum oliv\u00e6 non floruit? ex die ista benedicam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:21",
"text": "Et factum est verbum Domini secundo ad Agg\u00e6um in vigesima et quarta mensis, dicens:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:22",
"text": "Loquere ad Zorobabel ducem Iuda, dicens: Ego movebo c\u00e6lum pariter et terram."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:23",
"text": "Et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni Gentium: et subvertam quadrigam, et ascensorem eius: et descendent equi, et ascensores eorum: vir in gladio fratris sui."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "Haggai 2:24",
"text": "In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te Zorobabel fili Salathiel serve meus, dicit Dominus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Zechariah",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:1",
"text": "In mense octavo in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachi\u00e6 filii Addo, prophetam, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:2",
"text": "Iratus est Dominus super patres vestros iracundia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:3",
"text": "Et dices ad eos: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum: et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:4",
"text": "Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophet\u00e6 priores, dicentes: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:5",
"text": "Patres vestri ubi sunt? et prophet\u00e6 numquid in sempiternum vivent?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:6",
"text": "Verumtamen verba mea, et legitima mea, qu\u00e6 mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras fecit nobis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:7",
"text": "In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachi\u00e6, filii Addo, prophetam, dicens:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:8",
"text": "Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, qu\u00e6 erant in profundo: et post eum equi rufi, varii, et albi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:9",
"text": "Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me Angelus, qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint h\u00e6c."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:10",
"text": "Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt, quos misit Dominus ut perambulent terram."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:11",
"text": "Et responderunt Angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:12",
"text": "Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum usquequo tu non misereberis Ierusalem, et urbium Iuda, quibus iratus es? iste iam septuagesimus annus est."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:13",
"text": "Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:14",
"text": "Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem, et Sion zelo magno."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:15",
"text": "Et ira magna ego irascor super gentes opulentas: quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:16",
"text": "Propterea h\u00e6c dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis: et domus mea \u00e6dificabitur in ea, ait Dominus exercituum: et perpendiculum extendetur super Ierusalem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:17",
"text": "Adhuc, clama dicens: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates me\u00e6 bonis: et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Ierusalem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:18",
"text": "Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quattuor cornua."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:19",
"text": "Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt h\u00e6c? Et dixit ad me: H\u00e6c sunt cornua, qu\u00e6 ventilaverunt Iudam, et Israel, et Ierusalem."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:20",
"text": "Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Zechariah 1:21",
"text": "Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: H\u00e6c sunt cornua, qu\u00e6 ventilaverunt Iudam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut deiiciant cornua gentium, qu\u00e6 levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:1",
"text": "Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:2",
"text": "Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Ierusalem, et videam quanta sit latitudo eius, et quanta longitudo eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:3",
"text": "Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:4",
"text": "Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem pr\u00e6 multitudine hominum, et iumentorum in medio eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:5",
"text": "Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:6",
"text": "O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quattuor ventos c\u00e6li dispersi vos, dicit Dominus."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:7",
"text": "O Sion, fuge qu\u00e6 habitas apud filiam Babylonis:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:8",
"text": "quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, qu\u00e6 spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:9",
"text": "quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt pr\u00e6d\u00e6 his, qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:10",
"text": "Lauda, et l\u00e6tare filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:11",
"text": "Et applicabuntur Gentes mult\u00e6 ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:12",
"text": "Et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Ierusalem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Zechariah 2:13",
"text": "Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:1",
"text": "Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini: et satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:2",
"text": "Et dixit Dominus ad satan: Increpet Dominus in te Satan: et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! numquid non iste torris est erutus de igne?"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:3",
"text": "Et Iesus erat indutus vestibus sordidis: et stabat ante faciem angeli."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:4",
"text": "Qui respondit, et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:5",
"text": "Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput eius. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:6",
"text": "Et contestabatur angelus Domini Iesum, dicens:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:7",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris: tu quoque iudicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his, qui nunc hic assistunt."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:8",
"text": "Audi Iesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. ecce enim ego ADDUCAM SERVUM MEUM ORIENTEM."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:9",
"text": "Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego c\u00e6labo sculpturam eius, ait Dominus exercituum: et auferam iniquitatem terr\u00e6 illius in die una."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Zechariah 3:10",
"text": "In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem, et subter ficum. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:1",
"text": "Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me, quasi virum, qui suscitatur de somno suo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:2",
"text": "Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius, et septem lucern\u00e6 eius super illud: et septem infusoria lucernis, qu\u00e6 erant super caput eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:3",
"text": "Et du\u00e6 oliv\u00e6 super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:4",
"text": "Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt h\u00e6c, domine mi?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:5",
"text": "Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt h\u00e6c? Et dixi: Non, domine mi."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:6",
"text": "Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:7",
"text": "Quis tu mons magne coram Zorobabel? in planum: et educet lapidem primarium, et ex\u00e6quabit gratiam grati\u00e6 eius."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:8",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:9",
"text": "Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:10",
"text": "Quis enim despexit dies parvos? et l\u00e6tabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:11",
"text": "Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt du\u00e6 oliv\u00e6 ist\u00e6 ad dexteram candelabri, et ad sinistram eius?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:12",
"text": "Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt du\u00e6 spic\u00e6 olivarum, qu\u00e6 sunt iuxta duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:13",
"text": "Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt h\u00e6c? Et dixi: Non, domine mi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Zechariah 4:14",
"text": "Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori univers\u00e6 terr\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:1",
"text": "Et conversus sum, et levavi oculos meos: et vidi, et ecce volumen volans."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:2",
"text": "Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo eius viginti cubitorum, et latitudo eius decem cubitorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:3",
"text": "Et dixit ad me: H\u00e6c est maledictio, qu\u00e6 egreditur super faciem omnis terr\u00e6: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur: et omnis iurans, ex hoc similiter iudicabitur."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:4",
"text": "Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam, et ligna eius, et lapides eius."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:5",
"text": "Et egressus est angelus, qui loquebatur in me: et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc, quod egreditur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:6",
"text": "Et dixi: Quidnam est? Et ait: H\u00e6c est amphora egrediens. Et dixit: H\u00e6c est oculus eorum in universa terra."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:7",
"text": "Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphor\u00e6."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:8",
"text": "Et dixit: H\u00e6c est impietas. Et proiecit eam in medio amphor\u00e6, et misit massam plumbeam in os eius."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:9",
"text": "Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce du\u00e6 mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi: et levaverunt amphoram inter terram, et c\u00e6lum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:10",
"text": "Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quo ist\u00e6 deferunt amphoram?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Zechariah 5:11",
"text": "Et dixit ad me: Ut \u00e6dificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:1",
"text": "Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quattuor quadrig\u00e6 egredientes de medio duorum montium: et montes, montes \u00e6rei."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:2",
"text": "In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:3",
"text": "et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii, et fortes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:4",
"text": "Et respondi, et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt h\u00e6c, domine mi?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:5",
"text": "Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quattuor venti c\u00e6li, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terr\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:6",
"text": "In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram Aquilonis: et albi egressi sunt post eos: et varii egressi sunt ad terram Austri."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:7",
"text": "Qui autem erant robustissimi, exierunt, et qu\u00e6rebant ire, et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram. et perambulaverunt terram."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:8",
"text": "Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram Aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra Aquilonis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:9",
"text": "Et factum est verbum Domini ad me, dicens:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:10",
"text": "Sume a transmigratione ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia; et venies tu in die illa, et intrabis domum Iosi\u00e6, filii Sophoni\u00e6, qui venerunt de Babylone."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:11",
"text": "Et sumes aurum, et argentum: et facies coronas, et pones in capite Iesu filii Iosedec sacerdotis magni,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:12",
"text": "et loqueris ad eum, dicens: H\u00e6c ait Dominus exercituum, dicens: ECCE VIR ORIENS NOMEN EIUS: et subter eum orietur, et \u00e6dificabit templum Domino."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:13",
"text": "Et ipse extruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:14",
"text": "Et coron\u00e6 erunt Helem, et Tobi\u00e6, et Idai\u00e6, et Hem, filio Sophoni\u00e6, memoriale in templo Domini."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Zechariah 6:15",
"text": "Et qui procul sunt, venient, et \u00e6dificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:1",
"text": "Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:2",
"text": "Et miserunt ad domum Dei Sarasar, et Rogommelech, et viri, qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:3",
"text": "ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis loquentes: numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut iam feci multis annis?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:4",
"text": "Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:5",
"text": "Loquere ad omnem populum terr\u00e6, et ad sacerdotes, dicens: Cum ieiunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos: numquid ieiunium ieiunastis mihi?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:6",
"text": "et cum comedistis, et bibistis, numquid non vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:7",
"text": "Numquid non sunt verba, qu\u00e6 locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur, ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et ad Austrum, et in campestribus habitaretur?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:8",
"text": "Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:9",
"text": "H\u00e6c ait Dominus exercituum, dicens: Iudicium verum iudicate, et misericordiam, et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:10",
"text": "Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:11",
"text": "Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:12",
"text": "Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba qu\u00e6 misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:13",
"text": "Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Zechariah 7:14",
"text": "Et dispersi eos per omnia regna, qu\u00e6 nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:1",
"text": "Et factum est verbum Domini exercituum, dicens:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:2",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:3",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Ierusalem: et vocabitur Ierusalem Civitas veritatis, et Mons Domini exercituum mons sanctificatus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:4",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Adhuc habitabunt senes, et anus in plateis Ierusalem: et viri baculus in manu eius pr\u00e6 multitudine dierum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:5",
"text": "Et plate\u00e6 civitatis complebuntur infantibus, et puellis ludentibus in plateis eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:6",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit, dicit Dominus exercituum?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:7",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis, et de terra Occasus solis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:8",
"text": "Et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate, et in iustitia."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:9",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestr\u00e6, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum \u00e6dificaretur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:10",
"text": "Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces iumentorum erat, neque introeunti, neque exeunti erat pax pr\u00e6 tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:11",
"text": "Nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius, dicit Dominus exercituum,"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:12",
"text": "sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et c\u00e6li dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi huius universa h\u00e6c."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:13",
"text": "Et erit: sicut eratis maledictio in Gentibus, domus Iuda, et domus Israel: sic salvabo vos, et eritis benedictio: nolite timere, confortentur manus vestr\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:14",
"text": "Quia h\u00e6c dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:15",
"text": "et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam domui Iuda, et Ierusalem: nolite timere."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:16",
"text": "H\u00e6c sunt ergo verba, qu\u00e6 facietis: Loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: veritatem, et iudicium pacis iudicate in portis vestris."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:17",
"text": "Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris: et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim h\u00e6c sunt, qu\u00e6 odi, dicit Dominus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:18",
"text": "Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:19",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium, et l\u00e6titiam, et in sollemnitates pr\u00e6claras: veritatem tantum, et pacem diligite."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:20",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, et habitent in civitatibus multis,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:21",
"text": "et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes: Eamus, et deprecemur faciem Domini, et qu\u00e6ramus Dominum exercituum: vadam etiam ego."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:22",
"text": "Et venient populi multi, et gentes robust\u00e6 ad qu\u00e6rendum Dominum exercituum in Ierusalem, et deprecandam faciem Domini."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Zechariah 8:23",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis Gentium, et apprehendent fimbriam viri Iud\u00e6i, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:1",
"text": "Onus verbi Domini in terra Hadrach, et Damasci requiei eius: quia Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:2",
"text": "Emath quoque in terminis eius, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:3",
"text": "Et \u00e6dificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:4",
"text": "Ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem eius, et h\u00e6c igni devorabitur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:5",
"text": "Videbit Ascalon, et timebit: et Gaza, et dolebit nimis: et Accaron, quoniam confusa est spes eius: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:6",
"text": "Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:7",
"text": "Et auferam sanguinem eius de ore eius, et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebus\u00e6us."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:8",
"text": "Et circumdabo domum meam ex his, qui militant mihi euntes et revertentes, et non transibit super eos ultra exactor: quia nunc vidi in oculis meis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:9",
"text": "Exulta satis filia Sion, iubila filia Ierusalem: ECCE REX TUUS veniet tibi iustus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asin\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:10",
"text": "Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Ierusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem Gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terr\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:11",
"text": "Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:12",
"text": "Convertimini ad munitionem vincti spei, hodie quoque annuncians duplicia reddam tibi."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:13",
"text": "Quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Gr\u00e6cia: et ponam te quasi gladium fortium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:14",
"text": "Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur, iaculum eius: et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:15",
"text": "Dominus exercituum proteget eos: et devorabunt, et subiicient lapidibus fund\u00e6: et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phial\u00e6, et quasi cornua altaris."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:16",
"text": "Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui: quia lapides sancti elevabuntur super terram eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Zechariah 9:17",
"text": "Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:1",
"text": "Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives, et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:2",
"text": "Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium, et somniatores locuti sunt frustra: vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:3",
"text": "Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Iuda, et posuit eos quasi equum glori\u00e6 su\u00e6 in bello."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:4",
"text": "Ex ipso angulus, ex ipso paxillas, ex ipso arcus pr\u00e6lii, ex ipso egredietur omnis exactor simul."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:5",
"text": "Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in pr\u00e6lio: et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:6",
"text": "Et confortabo domum Iuda, et domum Ioseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:7",
"text": "Et erunt quasi fortes Ephraim, et l\u00e6tabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et l\u00e6tabuntur, et exultabit cor eorum in Domino."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:8",
"text": "Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:9",
"text": "Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:10",
"text": "Et reducam eos de Terra \u00c6gypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad Terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:11",
"text": "et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis, et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum \u00c6gypti recedet."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Zechariah 10:12",
"text": "Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt, dicit Dominus. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:1",
"text": "Aperi Libane portas tuas, et comedat ignis cedros tuas."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:2",
"text": "Ulula abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:3",
"text": "Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:4",
"text": "H\u00e6c dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:5",
"text": "qu\u00e6 qui possederant, occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus, divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:6",
"text": "Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concident terram, et non eruam de manu eorum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:7",
"text": "Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis: et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:8",
"text": "Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis: siquidem et anima eorum variavit in me."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:9",
"text": "Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur: et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:10",
"text": "Et tuli virgam meam, qu\u00e6 vocabatur Decus, et abscidi eam ut irritum facerem f\u0153dus meum, quod percussi cum omnibus populis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:11",
"text": "Et in irritum deductum est in die illa: et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:12",
"text": "Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:13",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos: et proieci illos in domum Domini ad statuarium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:14",
"text": "Et pr\u00e6cidi virgam meam secundam, qu\u00e6 appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam, et Israel."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:15",
"text": "Et dixit Dominus ad me: Adhuc sunt tibi vasa pastoris stulti."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:16",
"text": "Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non qu\u00e6ret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Zechariah 11:17",
"text": "O pastor, et idolum, derelinquens gregem: gladius super brachium eius, et super oculum dextrum eius: brachium eius ariditate siccabitur, et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:1",
"text": "Onus verbi Domini super Israel. Dicit Dominus extendens c\u00e6lum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:2",
"text": "Ecce ego ponam Ierusalem superliminare crapul\u00e6 omnibus populis in circuitu: sed et Iuda erit in obsidione contra Ierusalem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:3",
"text": "Et erit: In die illa ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes, qui levabunt eam, concisione lacerabuntur: et colligentur adversus eam omnia regna terr\u00e6."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:4",
"text": "In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem eius in amentiam: et super domum Iuda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam c\u00e6citate."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:5",
"text": "Et dicent duces Iuda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Ierusalem in Domino exercituum Deo eorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:6",
"text": "In die illa ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in f\u0153no: et devorabunt ad dexteram, et ad sinistram omnes populos in circuitu: et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo in Ierusalem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:7",
"text": "Et salvabit Dominus tabernacula Iuda, sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:8",
"text": "In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem, et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David: et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:9",
"text": "Et erit in die illa: qu\u00e6ram conterere omnes Gentes, qu\u00e6 veniunt contra Ierusalem."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:10",
"text": "Et effundam super domum David, et super habitatores Ierusalem spiritum grati\u00e6, et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:11",
"text": "In die illa magnus erit planctus in Ierusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:12",
"text": "Et planget terra: famili\u00e6 et famili\u00e6 seorsum: famili\u00e6 domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:13",
"text": "famili\u00e6 domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: famili\u00e6 domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: famili\u00e6 Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Zechariah 12:14",
"text": "Omnes famili\u00e6 reliqu\u00e6, famili\u00e6 et famili\u00e6 seorsum, et mulieres eorum seorsum. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13:1",
"text": "In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruat\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13:2",
"text": "Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum: Disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13:3",
"text": "Et erit, cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius, et mater eius, qui genuerunt eum: Non vives: quia mendacium locutus es in nomine Domini. et configent eum pater eius, et mater eius, genitores eius, cum prophetaverit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13:4",
"text": "Et erit: In die illa confundentur prophet\u00e6, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: nec operientur pallio saccino, ut mentiantur:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13:5",
"text": "sed dicet: Non sum propheta, homo agricola ego sum: quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13:6",
"text": "Et dicetur ei: Quid sunt plag\u00e6 ist\u00e6 in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13:7",
"text": "Framea suscitare super pastorem meum, et super virum coh\u00e6rentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13:8",
"text": "Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes du\u00e6 in ea dispergentur, et deficient: et tertia pars relinquetur in ea."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Zechariah 13:9",
"text": "Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum: et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es; et ipse dicet: Dominus Deus meus. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:1",
"text": "Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:2",
"text": "Et congregabo omnes Gentes ad Ierusalem in pr\u00e6lium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:3",
"text": "Et egredietur Dominus, et pr\u00e6liabitur contra Gentes illas, sicut pr\u00e6liatus est in die certaminis."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:4",
"text": "Et stabunt pedes eius in die illa super Montem olivarum, qui est contra Ierusalem ad Orientem: et scindetur Mons olivarum ex media parte sui ad Orientem, et ad Occidentem pr\u00e6rupto grandi valde, et separabitur medium montis ad Aquilonem, et medium eius ad Meridiem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:5",
"text": "Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terr\u00e6motus in diebus Ozi\u00e6 regis Iuda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:6",
"text": "Et erit in die illa: Non erit lux, sed frigus et gelu."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:7",
"text": "Et erit dies una, qu\u00e6 nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:8",
"text": "Et erit in die illa: Exibunt aqu\u00e6 viv\u00e6 de Ierusalem: medium earum ad mare Orientale, et medium earum ad mare novissimum: in \u00e6state et in hieme erunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:9",
"text": "Et erit Dominus Rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:10",
"text": "Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad Austrum Ierusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo a porta Beniamin usque ad locum port\u00e6 prioris, et usque ad portam angulorum: et a turre Hananeel usque ad torcularia regis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:11",
"text": "Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius: sed sedebit Ierusalem secura."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:12",
"text": "Et h\u00e6c erit plaga, qua percutiet Dominus omnes Gentes, qu\u00e6 pugnaverunt adversus Ierusalem: Tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:13",
"text": "In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus eius super manum proximi sui."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:14",
"text": "Sed et Iudas pugnabit adversus Ierusalem: et congregabuntur diviti\u00e6 omnium Gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes mult\u00e6 satis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:15",
"text": "Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium iumentorum, qu\u00e6 fuerint in castris illis, sicut ruina h\u00e6c."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:16",
"text": "Et omnes, qui reliqui fuerint de universis Gentibus, qu\u00e6 venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:17",
"text": "Et erit: Qui non ascenderit de familiis terr\u00e6 ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:18",
"text": "Quod et si familia \u00c6gypti non ascenderit, et non venerit: nec super eos erit, sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes Gentes, qu\u00e6 non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:19",
"text": "Hoc erit peccatum \u00c6gypti, et hoc peccatum omnium Gentium, qu\u00e6 non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:20",
"text": "In die illa erit quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phial\u00e6 coram altari."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Zechariah 14:21",
"text": "Et erit omnis lebes in Ierusalem, et in Iuda sanctificatus Domino exercituum: et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Malachi",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:1",
"text": "Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachi\u00e6."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:2",
"text": "Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus, et dilexi Iacob,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:3",
"text": "Esau autem odio habui? et posui montes eius in solitudinem, et hereditatem eius in dracones deserti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:4",
"text": "Quod si dixerit Idum\u00e6a: Destructi sumus, sed revertentes \u00e6dificabimus qu\u00e6 destructa sunt: H\u00e6c dicit Dominus exercituum: Isti \u00e6dificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus, cui iratus est Dominus usque in \u00e6ternum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:5",
"text": "Et oculi vestri videbunt: et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israel."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:6",
"text": "Filius honorat patrem, et servus dominum suum: si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus: et si Dominus ego sum, ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum? ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:7",
"text": "Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? In eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:8",
"text": "Si offeratis c\u00e6cum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum, et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:9",
"text": "Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc) si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:10",
"text": "Quis est in vobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum: et munus non suscipiam de manu vestra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:11",
"text": "Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in Gentibus, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:12",
"text": "Et vos polluistis illud in eo, quod dicitis: Mensa Domini contaminata est: et quod superponitur, contemptibilis est cum igne, qui illud devorat."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:13",
"text": "Et dixistis: Ecce de labore, et exufflastis illud, dicit Dominus exercituum, et intulistis de rapinis claudum, et languidum, et intulistis munus: numquid suscipiam illud de manu vestra, dicit Dominus?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Malachi 1:14",
"text": "Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino: quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in Gentibus. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:1",
"text": "Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:2",
"text": "Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum: mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis: quoniam non posuistis super cor."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:3",
"text": "Ecce ego proiiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum, et assumet vos secum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:4",
"text": "Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:5",
"text": "Pactum meum fuit cum eo vit\u00e6 et pacis: et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:6",
"text": "Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius: in pace, et in \u00e6quitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:7",
"text": "Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius: quia angelus Domini exercituum est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:8",
"text": "Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:9",
"text": "Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:10",
"text": "Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:11",
"text": "Transgressus est Iuda, et abominatio facta est in Israel, et in Ierusalem: quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:12",
"text": "Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, magistrum, et discipulum de tabernaculis Iacob, et offerentem munus Domino exercituum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:13",
"text": "Et hoc rursum fecistis, operiebatis lacrymis altare Domini, fletu, et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:14",
"text": "Et dixistis: Quam ob causam? quia Dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tu\u00e6, quam tu despexisti: et h\u00e6c particeps tua, et uxor f\u0153deris tui."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:15",
"text": "Nonne unus fecit, et residuum spiritus eius est? Et quid unus qu\u00e6rit, nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescenti\u00e6 tu\u00e6 noli despicere."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:16",
"text": "Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israel: operiet autem iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum: custodite spiritum vestrum, et nolite despicere."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Malachi 2:17",
"text": "Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris: et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus iudicii? "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:1",
"text": "Ecce ego mitto angelum meum, et pr\u00e6parabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos qu\u00e6ritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:2",
"text": "et quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:3",
"text": "et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:4",
"text": "Et placebit Domino sacrificium Iuda, et Ierusalem sicut dies s\u00e6culi, et sicut anni antiqui."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:5",
"text": "Et accedam ad vos in iudicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas, et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:6",
"text": "Ego enim Dominus, et non mutor: et vos filii Iacob non estis consumpti."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:7",
"text": "A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: In quo revertemur?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:8",
"text": "Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis, et in primitiis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:9",
"text": "Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:10",
"text": "Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas c\u00e6li, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam,"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:11",
"text": "et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terr\u00e6 vestr\u00e6: nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:12",
"text": "Et beatos vos dicent omnes Gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:13",
"text": "Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:14",
"text": "Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est, qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus pr\u00e6cepta eius, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:15",
"text": "ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem \u00e6dificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:16",
"text": "Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: Et attendit Dominus, et audivit: et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:17",
"text": "Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "Malachi 3:18",
"text": "Et convertemini, et videbitis quid sit inter iustum, et impium: et inter servientem Deo, et non servientem ei. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Malachi 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Malachi 4:1",
"text": "Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, qu\u00e6 non derelinquet eis radicem, et germen."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Malachi 4:2",
"text": "Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol iustiti\u00e6, et sanitas in pennis eius: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Malachi 4:3",
"text": "Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, qua ego facio, dicit Dominus exercituum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Malachi 4:4",
"text": "Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel pr\u00e6cepta, et iudicica."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Malachi 4:5",
"text": "Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Malachi 4:6",
"text": "Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. "
}
]
}
]
},
{
"name": "I Maccabees",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:1",
"text": "Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Gr\u00e6cia, egressus de terra Cethim, Darium regem Persarum, et Medorum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:2",
"text": "constituit pr\u00e6lia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terr\u00e6,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:3",
"text": "et pertransiit usque ad fines terr\u00e6: et accepit spolia multitudinis Gentium: et siluit terra in conspectu eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:4",
"text": "Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor eius:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:5",
"text": "et obtinuit regiones Gentium, et tyrannos: et facti sunt illi in tributum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:6",
"text": "Et post h\u00e6c decidit in lectum, et cognovit quia moreretur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:7",
"text": "Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute: et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:8",
"text": "Et regnavit Alexander annis duodecim, et mortuus est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:9",
"text": "Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:10",
"text": "et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:11",
"text": "Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Rom\u00e6 obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Gr\u00e6corum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:12",
"text": "In diebus illis, exierunt ex Israel filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum Gentibus, qu\u00e6 circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:13",
"text": "Et bonus visus est sermo in oculis eorum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:14",
"text": "Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam Gentium."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:15",
"text": "Et \u00e6dificaverunt gymnasium in Ierosolymis secundum leges Nationum:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:16",
"text": "et fecerunt sibi pr\u00e6putia, et recesserunt a testamento sancto, et iuncti sunt Nationibus, et venundati sunt ut facerent malum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:17",
"text": "Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et c\u0153pit regnare in terra \u00c6gypti ut regnaret super duo regna."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:18",
"text": "Et intravit in \u00c6gyptum in multitudine gravi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:19",
"text": "et constituit bellum adversus Ptolem\u00e6um regem \u00c6gypti, et veritus est Ptolem\u00e6us a facie eius, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:20",
"text": "Et comprehendit civitates munitas in terra \u00c6gypti: et accepit spolia Terr\u00e6 \u00c6gypti."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:21",
"text": "Et convertit Antiochus, postquam percussit \u00c6gyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno: et ascendit ad Israel,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:22",
"text": "et ascendit Ierosolymam in multitudine gravi."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:23",
"text": "Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa eius, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:24",
"text": "Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus abiit in terram suam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:25",
"text": "Et fecit c\u00e6dem hominum, et locutus est in superbia magna."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:26",
"text": "Et factus est planctus magnus in Israel, et in omni loco eorum:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:27",
"text": "et ingemuerunt principes, et seniores: virgines, et iuvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:28",
"text": "Omnis maritus sumpsit lamentum: et qu\u00e6 sedebant in thoro maritali, lugebant:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:29",
"text": "et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:30",
"text": "Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda, et venit Ierusalem cum turba magna."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:31",
"text": "Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:32",
"text": "Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israel."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:33",
"text": "Et accepit spolia civitatis: et succendit eam igni, et destruxit domos eius, et muros eius in circuitu:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:34",
"text": "et captivas duxerunt mulieres: et natos, et pecora possederunt."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:35",
"text": "Et \u00e6dificaverunt civitatem David muro magno, et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:36",
"text": "et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea. et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Ierusalem:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:37",
"text": "et reposuerunt illic: et facti sunt in laqueum magnum."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:38",
"text": "Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israel:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:39",
"text": "et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:40",
"text": "Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati eius reliquerunt eam."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:41",
"text": "Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies testi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honores eius in nihilum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:42",
"text": "Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius: et sublimitas eius conversa est in luctum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:43",
"text": "Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus, unus: et relinqueret unusquisque legem suam."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:44",
"text": "Et consenserunt omnes Gentes secundum verbum regis Antiochi:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:45",
"text": "et multi ex Israel consenserunt servituti eius, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:46",
"text": "Et misit rex libros per manus nunciorum in Ierusalem, et in omnes civitates Iuda: ut sequerentur leges Gentium terr\u00e6,"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:47",
"text": "et prohiberent holocausta, et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei,"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:48",
"text": "et prohiberent celebrari sabbatum, et dies sollemnes:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:49",
"text": "et iussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israel."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:50",
"text": "Et iussit \u00e6dificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:51",
"text": "et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes iustificationes Dei."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:52",
"text": "Et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:53",
"text": "Secundum omnia verba h\u00e6c scripsit omni regno suo: et pr\u00e6posuit principes populo, qui h\u00e6c fieri cogerent."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:54",
"text": "Et iusserunt civitatibus Iuda sacrificare."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:55",
"text": "Et congregati sunt multi de populo ad eos, qui dereliquerant legem Domini: et fecerunt mala super terram:"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:56",
"text": "et effugaverunt populum Israel in abditis, et in absconditis fugitivorum locis."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:57",
"text": "Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno \u00e6dificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Iuda in circuitu \u00e6dificaverunt aras:"
},
{
"verse": 58,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:58",
"text": "et ante ianuas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant:"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:59",
"text": "et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos:"
},
{
"verse": 60,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:60",
"text": "et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:61",
"text": "In virtute sua faciebant h\u00e6c populo Israel, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:62",
"text": "Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, qu\u00e6 erat contra altare."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:63",
"text": "Et mulieres, qu\u00e6 circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum iussum regis Antiochi,"
},
{
"verse": 64,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:64",
"text": "et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum: et eos, qui circumciderant illos, trucidabant."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:65",
"text": "Et multi de populo Israel definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis:"
},
{
"verse": 66,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:66",
"text": "et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt:"
},
{
"verse": 67,
"chapter": 1,
"name": "I Maccabees 1:67",
"text": "et facta est ira magna super populum valde. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:1",
"text": "In diebus illis surrexit Mathathias filius Ioannis, filii Simeonis, sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem, et consedit in monte Modin:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:2",
"text": "et habebat filios quinque, Ioannem, qui cognominabatur Gaddis:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:3",
"text": "et Simonem, qui cognominabatur Thasi:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:4",
"text": "et Iudam, qui vocabatur Machab\u00e6us:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:5",
"text": "et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron: et Ionathan, qui cognominabatur Apphus."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:6",
"text": "hi viderunt mala, qu\u00e6 fiebant in populo Iuda, et in Ierusalem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:7",
"text": "Et dixit Mathathias: V\u00e6 mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanct\u00e6, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:8",
"text": "Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum eius sicut homo ignobilis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:9",
"text": "Vasa glori\u00e6 eius captiva abducta sunt: trucidati sunt senes eius in plateis, et iuvenes eius ceciderunt in gladio inimicorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:10",
"text": "Qu\u00e6 gens non hereditavit regnum eius, et non obtinuit spolia eius?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:11",
"text": "Omnis compositio eius ablata est. Qu\u00e6 erat libera, facta est ancilla."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:12",
"text": "Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea Gentes."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:13",
"text": "Quo ergo nobis adhuc vivere?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:14",
"text": "Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii eius: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:15",
"text": "Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:16",
"text": "Et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias, et filii eius constanter steterunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:17",
"text": "Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathi\u00e6: Princeps et clarissimus, et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis, et fratribus."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:18",
"text": "ergo accede prior, et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes Gentes, et viri Iuda, et qui remanserunt in Ierusalem: et eris tu, et filii tui inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:19",
"text": "Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Et si omnes Gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis eius:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:20",
"text": "ego et filii mei, et fratres mei obediemus legi patrum nostrorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:21",
"text": "propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et iustitias Dei:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:22",
"text": "non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostr\u00e6 mandata, ut eamus altera via."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:23",
"text": "Et ut cessavit loqui verba h\u00e6c, accessit quidam Iud\u00e6us in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum iussum regis:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:24",
"text": "et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes eius, et accensus est furor eius secundum iudicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:25",
"text": "sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:26",
"text": "et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:27",
"text": "Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:28",
"text": "Et fugit ipse, et filii eius in montes, et reliquerunt qu\u00e6cumque habebant in civitate."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:29",
"text": "Tunc descenderunt multi qu\u00e6rentes iudicium, et iustitiam, in desertum:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:30",
"text": "et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum: quoniam inundaverunt super eos mala."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:31",
"text": "Et renunciatum est viris regis, et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:32",
"text": "Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos pr\u00e6lium in die sabbatorum,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:33",
"text": "et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:34",
"text": "Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:35",
"text": "Et concitaverunt adversus eos pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:36",
"text": "Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta,"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:37",
"text": "dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos c\u00e6lum, et terra, quod iniuste perditis nos."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:38",
"text": "Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:39",
"text": "Et cognovit Mathathias, et amici eius, et luctum habuerunt super eos valde."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:40",
"text": "Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris, et iustificationibus nostris: nunc citius disperdent nos a terra."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:41",
"text": "Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:42",
"text": "Tunc congregata est ad eos synagoga Assid\u00e6orum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:43",
"text": "et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:44",
"text": "Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:45",
"text": "Et circuivit Mathathias, et amici eius, et destruxerunt aras:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:46",
"text": "et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel: et in fortitudine."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:47",
"text": "Et persecuti sunt filios superbi\u00e6, et prosperatum est opus in manibus eorum:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:48",
"text": "et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum: et non dederant cornu peccatori."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:49",
"text": "Et appropinquaverunt dies Mathathi\u00e6 moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:50",
"text": "Nunc ergo, o filii, \u00e6mulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:51",
"text": "et mementote operum patrum, qu\u00e6 fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen \u00e6ternum."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:52",
"text": "Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam?"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:53",
"text": "Ioseph in tempore angusti\u00e6 su\u00e6 custodivit mandatum, et factus est dominus \u00c6gypti."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:54",
"text": "Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii \u00e6terni."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:55",
"text": "Iesus dum implevit verbum, factus est dux in Israel."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:56",
"text": "Caleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:57",
"text": "David in sua misericordia consecutus est sedem regni in s\u00e6cula."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:58",
"text": "Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in c\u00e6lum."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:59",
"text": "Ananias et Azarias et Misael credentes, liberati sunt de flamma."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:60",
"text": "Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:61",
"text": "Et ita cogitate per generationem, et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:62",
"text": "Et a verbis viri peccatoris ne timueritis: quia gloria eius stercus, et vermis est:"
},
{
"verse": 63,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:63",
"text": "hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio eius periit."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:64",
"text": "Vos ergo filii confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:65",
"text": "Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:66",
"text": "Et Iudas Machab\u00e6us fortis viribus a iuventute sua, sit vobis princeps militi\u00e6, et ipse aget bellum populi."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:67",
"text": "Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:68",
"text": "Retribuite retributionem Gentibus, et intendite in pr\u00e6ceptum legis."
},
{
"verse": 69,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:69",
"text": "Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 2,
"name": "I Maccabees 2:70",
"text": "Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:1",
"text": "Et surrexit Iudas, qui vocabatur Machab\u00e6us filius eius pro eo:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:2",
"text": "et adiuvabant eum omnes fratres eius: et universi, qui se coniunxerant patri eius, et pr\u00e6liabantur pr\u00e6lium Israel cum l\u00e6titia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:3",
"text": "Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in pr\u00e6liis, et protegebat castra gladio suo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:4",
"text": "Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:5",
"text": "Et persecutus est iniquos perscrutans eos: et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:6",
"text": "et repulsi sunt inimici eius pr\u00e6 timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu eius."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:7",
"text": "Et exacerbabat reges multos, et l\u00e6tificabat Iacob in operibus suis, et in s\u00e6culum memoria eius in benedictione."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:8",
"text": "Et perambulavit civitates Iuda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israel."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:9",
"text": "Et nominatus est usque ad novissimum terr\u00e6, et congregavit pereuntes."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:10",
"text": "Et congregavit Apollonius Gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:11",
"text": "Et cognovit Iudas, et exiit obviam illi: et percussit, et occidit illum: et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:12",
"text": "et accepit spolia eorum: et gladium Apollonii abstulit Iudas, et erat pugnans in eo omnibus diebus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:13",
"text": "Et audivit Seron princeps exercitus Syri\u00e6, quod congregavit Iudas congregationem fidelium, et ecclesiam secum,"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:14",
"text": "et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Iudam, et eos, qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:15",
"text": "Et pr\u00e6paravit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israel."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:16",
"text": "Et appropinquaverunt usque ad Bethoron: et exivit Iudas obviam illi cum paucis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:17",
"text": "Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Iud\u00e6: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:18",
"text": "Et ait Iudas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei c\u00e6li liberare in multis, et in paucis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:19",
"text": "quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de c\u00e6lo fortitudo est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:20",
"text": "Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:21",
"text": "nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:22",
"text": "et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram: vos autem ne timueritis eos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:23",
"text": "Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron, et exercitus eius in conspectu ipsius:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:24",
"text": "et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:25",
"text": "Et cecidit timor Iud\u00e6, ac fratrum eius, et formido super omnes gentes in circuitu eorum."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:26",
"text": "et pervenit ad regem nomen eius, et de pr\u00e6liis Iud\u00e6 narrabant omnes gentes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:27",
"text": "Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:28",
"text": "et aperuit \u00e6rarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:29",
"text": "Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem, et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, qu\u00e6 erant a primis diebus:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:30",
"text": "et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, qu\u00e6 dederat ante larga manu: et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:31",
"text": "Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:32",
"text": "Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen \u00c6gypti:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:33",
"text": "et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:34",
"text": "Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos: et mandavit ei de omnibus, qu\u00e6 volebat, et de inhabitantibus Iud\u00e6am, et Ierusalem:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:35",
"text": "et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam, et extirpandam virtutem Israel, et reliquias Ierusalem, et auferendam memoriam eorum de loco:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:36",
"text": "et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:37",
"text": "Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:38",
"text": "Et elegit Lysias Ptolem\u00e6um filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:39",
"text": "et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum ut venirent in terram Iuda, et disperderent eam secundum verbum regis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:40",
"text": "Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:41",
"text": "Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros: et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syri\u00e6, et terr\u00e6 alienigenarum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:42",
"text": "Et vidit Iudas, et fratres eius, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, qu\u00e6 mandavit populo facere in interitum, et consummationem:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:43",
"text": "et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus deiectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:44",
"text": "Et congregatus est conventus ut essent parati in pr\u00e6lium: et ut orarent, et peterent misericordiam, et miserationes."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:45",
"text": "Et Ierusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius: et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce, ibi erat habitatio Gentium: et ablata est voluptas a Iacob, et defecit ibi tibia, et cithara."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:46",
"text": "Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Ierusalem: quia locus orationis erat in Maspha ante in Israel."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:47",
"text": "Et ieiunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo: et disciderunt vestimenta sua:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:48",
"text": "et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur Gentes similitudinem simulacrorum suorum:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:49",
"text": "et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazar\u00e6os, qui impleverant dies:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:50",
"text": "et clamaverunt voce magna in c\u00e6lum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus?"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:51",
"text": "et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:52",
"text": "et ecce Nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis qu\u00e6 cogitant in nos."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:53",
"text": "Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu Deus adiuves nos?"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:54",
"text": "Et tubis exclamaverunt voce magna."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:55",
"text": "Et post h\u00e6c constituit Iudas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:56",
"text": "Et dixit his, qui \u00e6dificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:57",
"text": "Et moverunt castra, et collocaverunt ad Austrum Emmaum."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:58",
"text": "Et ait Iudas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus Nationes has, qu\u00e6 convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra:"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:59",
"text": "quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostr\u00e6, et sanctorum."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 3,
"name": "I Maccabees 3:60",
"text": "Sicut autem fuerit voluntas in c\u00e6lo, sic fiat. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:1",
"text": "Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:2",
"text": "ut applicarent ad castra Iud\u00e6orum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:3",
"text": "Et audivit Iudas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:4",
"text": "Adhuc enim dispersus erat exercitus a castris."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:5",
"text": "Et venit Gorgias in castra Iud\u00e6 noctu, et neminem invenit, et qu\u00e6rebat eos in montibus: quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:6",
"text": "Et cum dies factus esset, apparuit Iudas in campo cum tribus millibus virorum tantum: qui tegumenta, et gladios non habebant:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:7",
"text": "et viderunt castra Gentium valida, et loricatos, et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:8",
"text": "Et ait Iudas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:9",
"text": "Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:10",
"text": "Et nunc clamemus in c\u00e6lum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:11",
"text": "et scient omnes gentes quia est qui redimat, et liberet Israel."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:12",
"text": "Et elevaverunt alienigen\u00e6 oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:13",
"text": "Et exierunt de castris in pr\u00e6lium, et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:14",
"text": "Et congressi sunt: et contrit\u00e6 sunt Gentes, et fugerunt in campum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:15",
"text": "Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idum\u00e6\u00e6, et Azoti, et Iamni\u00e6: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:16",
"text": "Et reversus est Iudas, et exercitus eius, sequens eum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:17",
"text": "Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:18",
"text": "et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:19",
"text": "Et adhuc loquente Iuda h\u00e6c, ecce apparuit pars qu\u00e6dam prospiciens de monte."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:20",
"text": "Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:21",
"text": "Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Iudam, et exercitum in campo paratum ad pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:22",
"text": "Et fugerunt omnes in campum alienigenarum:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:23",
"text": "et Iudas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:24",
"text": "Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in c\u00e6lum, quoniam bonus est, quoniam in s\u00e6culum misericordia eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:25",
"text": "Et facta est salus magna in Israel in die illa."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:26",
"text": "Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nunciaverunt Lysi\u00e6 universa, qu\u00e6 acciderant."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:27",
"text": "Quibus ille auditis consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israel, et qualia mandavit rex."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:28",
"text": "Et sequenti anno congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:29",
"text": "Et venerunt in Iud\u00e6am, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Iudas cum decem millibus viris."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:30",
"text": "Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionath\u00e6 filii Saul, et armigeri eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:31",
"text": "Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo, et equitibus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:32",
"text": "Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:33",
"text": "Deiice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum in hymnis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:34",
"text": "Et commiserunt pr\u00e6lium: et ceciderunt de exercitu Lysi\u00e6 quinque millia virorum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:35",
"text": "Videns autem Lysias fugam suorum, et Iud\u00e6orum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Iud\u00e6am."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:36",
"text": "Dixit autem Iudas, et fratres eius: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:37",
"text": "Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:38",
"text": "Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu, vel in montibus, et pastophoria diruta."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:39",
"text": "Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:40",
"text": "et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in c\u00e6lum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:41",
"text": "Tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec emundarent sancta."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:42",
"text": "Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:43",
"text": "et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:44",
"text": "Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:45",
"text": "Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud Gentes, et demoliti sunt illud."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:46",
"text": "Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:47",
"text": "Et acceperunt lapides integros secundum legem, et \u00e6dificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:48",
"text": "et \u00e6dificaverunt sancta, et qu\u00e6 intra domum erant intrinsecus: et \u00e6dem, et atria sanctificaverunt."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:49",
"text": "Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam in templum."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:50",
"text": "Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas qu\u00e6 super candelabrum erant, et lucebant in templo."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:51",
"text": "Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera, qu\u00e6 fecerant."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:52",
"text": "Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni:"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:53",
"text": "et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:54",
"text": "Secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:55",
"text": "Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in c\u00e6lum eum, qui prosperavit eis."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:56",
"text": "Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum l\u00e6titia, et sacrificium salutaris et laudis."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:57",
"text": "Et ornaverunt faciem templi coronis aureis, et scutulis: et dedicaverunt portas, et pastophoria, et imposuerunt eis ianuas."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:58",
"text": "Et facta est l\u00e6titia in populo magna valde, et aversum est opprobrium Gentium."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:59",
"text": "Et statuit Iudas, et fratres eius, et universa ecclesia Israel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum l\u00e6titia et gaudio."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:60",
"text": "et \u00e6dificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos, et turres firmas, nequando venirent Gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 4,
"name": "I Maccabees 4:61",
"text": "Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idum\u00e6\u00e6. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:1",
"text": "Et factum est, ut audierunt Gentes in circuitu quia \u00e6dificatum est altare, et sanctuarium sicut prius, irat\u00e6 sunt valde:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:2",
"text": "et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et c\u0153perunt occidere de populo, et persequi."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:3",
"text": "Et debellabat Iudas filios Esau in Idum\u00e6a, et eos, qui erant in Acrabathane: quia circumsedebant Israelitas, et percussit eos plaga magna."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:4",
"text": "Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:5",
"text": "Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus, qui in eis erant."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:6",
"text": "Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:7",
"text": "et commisit cum eis pr\u00e6lia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:8",
"text": "et cepit Gazer civitatem, et filias eius, et reversus est in Iud\u00e6am."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:9",
"text": "Et congregat\u00e6 sunt gentes, qu\u00e6 sunt in Galaad adversus Israelitas, qui erant in finibus eorum ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:10",
"text": "et miserunt litteras ad Iudam, et fratres eius, dicentes: Congregat\u00e6 sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:11",
"text": "et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:12",
"text": "Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:13",
"text": "Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:14",
"text": "Et adhuc epistol\u00e6 legebantur, et ecce alii nuncii venerunt de Galil\u00e6a conscissis tunicis, nunciantes secundum verba h\u00e6c:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:15",
"text": "dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galil\u00e6a alienigenis, ut nos consumant."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:16",
"text": "Ut audivit autem Iudas, et populus, sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:17",
"text": "Dixitque Iudas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galil\u00e6a: ego autem, et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:18",
"text": "Et reliquit Iosephum filium Zachari\u00e6, et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iud\u00e6a ad custodiam:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:19",
"text": "et pr\u00e6cepit illis, dicens: Pr\u00e6estote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:20",
"text": "Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galil\u00e6am: Iud\u00e6 autem octo millia in Galaaditim."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:21",
"text": "Et abiit Simon in Galil\u00e6am, et commisit pr\u00e6lia multa cum gentibus: et contrit\u00e6 sunt gentes a facie eius, et persecutus est eos usque ad portam"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:22",
"text": "Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum, et accepit spolia eorum,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:23",
"text": "et assumpsit eos, qui erant in Galil\u00e6a, et in Arbatis cum uxoribus, et natis, et omnibus qu\u00e6 erant illis, et adduxit in Iud\u00e6am cum l\u00e6titia magna."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:24",
"text": "Et Iudas Machab\u00e6us, et Ionathas frater eius transierunt Iordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:25",
"text": "Et occurrerunt eis Nabuth\u00e6i, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia, qu\u00e6 acciderant fratribus eorum in Galaaditide,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:26",
"text": "et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: h\u00e6 omnes civitates munit\u00e6, et magn\u00e6."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:27",
"text": "Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:28",
"text": "Et convertit Iudas, et exercitus eius, viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:29",
"text": "Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:30",
"text": "Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas, et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:31",
"text": "Et vidit Iudas, quia c\u0153pit bellum, et clamor belli ascendit ad c\u00e6lum sicut tuba, et clamor magnus de civitate:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:32",
"text": "et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:33",
"text": "Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:34",
"text": "Et cognoverunt castra Timothei quia Machab\u00e6us est, et refugerunt a facie eius: et percusserunt eos plaga magna. et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:35",
"text": "Et divertit Iudas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum eius, et sumpsit spolia eius, et succendit eam igni."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:36",
"text": "Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:37",
"text": "Post h\u00e6c autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:38",
"text": "Et misit Iudas speculari exercitum: et renunciaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes, qu\u00e6 in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:39",
"text": "et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in pr\u00e6lium. Et abiit Iudas obviam illis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:40",
"text": "Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Iudas, et exercitus eius ad torrentem aqu\u00e6: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum: quia potens poterit adversum nos."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:41",
"text": "si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:42",
"text": "Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aqu\u00e6, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis: sed veniant omnes in pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:43",
"text": "Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contrit\u00e6 sunt omnes gentes a facie eorum, et proiecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:44",
"text": "Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus, qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Iud\u00e6."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:45",
"text": "Et congregavit Iudas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iuda."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:46",
"text": "Et venerunt usque Ephron: et h\u00e6c civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:47",
"text": "Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Iudas verbis pacificis,"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:48",
"text": "dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit: tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:49",
"text": "Et pr\u00e6cepit Iudas pr\u00e6dicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:50",
"text": "et applicuerunt se viri virtutis: et oppugnavit civitatem illam tota die, et tota nocte, et tradita est civitas in manu eius:"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:51",
"text": "et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia eius, et transivit per totam civitatem super interfectos."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:52",
"text": "Et transgressi sunt Iordanem in campo magno, contra faciem Bethsan."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:53",
"text": "Et erat Iudas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Iuda:"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:54",
"text": "et ascenderunt in montem Sion cum l\u00e6titia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:55",
"text": "Et in diebus, quibus erat Iudas, et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galil\u00e6a contra faciem Ptolemaidis,"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:56",
"text": "audivit Iosephus Zachari\u00e6 filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et pr\u00e6lia qu\u00e6 facta sunt,"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:57",
"text": "et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes qu\u00e6 in circuitu nostro sunt."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:58",
"text": "Et pr\u00e6cepit his, qui erant in exercitu suo, et abierunt Iamniam."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:59",
"text": "Et exivit Gorgias de civitate, et viri eius obviam illis in pugnam."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:60",
"text": "Et fugati sunt Iosephus, et Azarias usque in fines Iud\u00e6\u00e6: et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo:"
},
{
"verse": 61,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:61",
"text": "quia non audierunt Iudam, et fratres eius, existimantes fortiter se facturos."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:62",
"text": "Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:63",
"text": "Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:64",
"text": "Et convenerunt ad eos fausta acclamantes."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:65",
"text": "Et exivit Iudas, et fratres eius, et expugnabant filios Esau in terra, qu\u00e6 ad Austrum est, et percussit Chebron et filias eius: et muros eius, et turres succendit igni in circuitu."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:66",
"text": "Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:67",
"text": "In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 5,
"name": "I Maccabees 5:68",
"text": "Et declinavit Iudas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Iuda. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:1",
"text": "Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento, et auro,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:2",
"text": "templumque in ea locuples valde: et illic velamina aurea, et loric\u00e6, et scuta, qu\u00e6 reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Gr\u00e6cia."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:3",
"text": "Et venit, et qu\u00e6rebat capere civitatem, et depr\u00e6dari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:4",
"text": "et insurrexerunt in pr\u00e6lium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:5",
"text": "Et venit qui nunciaret ei in Perside, quia fugata sunt castra, qu\u00e6 erant in terra Iuda:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:6",
"text": "et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Iud\u00e6orum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, qu\u00e6 ceperunt de castris, qu\u00e6 exciderunt:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:7",
"text": "et quia diruerunt abominationem, quam \u00e6dificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:8",
"text": "Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem pr\u00e6 tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:9",
"text": "Et erat illic per dies multos: quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:10",
"text": "Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde pr\u00e6 solicitudine:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:11",
"text": "et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristiti\u00e6, in qua nunc sum: qui iucundus eram, et dilectus in potestate mea!"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:12",
"text": "Nunc vero reminiscor malorum, qu\u00e6 feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea, et argentea, qu\u00e6 erant in ea, et misi auferre habitantes Iud\u00e6am sine causa."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:13",
"text": "Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:14",
"text": "Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et pr\u00e6posuit eum super universum regnum suum:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:15",
"text": "et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:16",
"text": "Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:17",
"text": "Et cognovit Lysias, quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen eius Eupator."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:18",
"text": "Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum: et qu\u00e6rebant eis mala semper, et firmamentum Gentium."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:19",
"text": "Et cogitavit Iudas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:20",
"text": "Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt balistas, et machinas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:21",
"text": "Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur: et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:22",
"text": "et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis iudicium, et vindicas fratres nostros?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:23",
"text": "Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in pr\u00e6ceptis eius, et obsequi edictis eius:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:24",
"text": "et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostr\u00e6 diripiebantur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:25",
"text": "Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:26",
"text": "et ecce applicuerunt hodie ad arcem Ierusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:27",
"text": "et nisi pr\u00e6veneris eos velocius, maiora, quam h\u00e6c, facient, et non poteris obtinere eos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:28",
"text": "Et iratus est rex, ut h\u00e6c audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos, qui super equites erant."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:29",
"text": "sed et de regnis aliis, et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:30",
"text": "Et erat numerus exercitus eius, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti trigintaduo, docti ad pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:31",
"text": "Et venerunt per Idum\u00e6am, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos, et fecerunt machinas et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:32",
"text": "Et recessit Iudas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:33",
"text": "Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et comparaverunt se exercitus in pr\u00e6lium, et tubis cecinerunt:"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:34",
"text": "et elephantis ostenderunt sanguinem uv\u00e6 et mori, ad acuendos eos in pr\u00e6lium:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:35",
"text": "et diviserunt bestias per legiones: et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et gale\u00e6 \u00e6re\u00e6 in capitibus eorum: et quingenti equites ordinati unicuique besti\u00e6 electi erant."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:36",
"text": "Hi ante tempus ubicumque erat bestia, ibi erant: et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:37",
"text": "Sed et turres ligne\u00e6 super eos firm\u00e6 protegentes super singulas bestias: et super eas machin\u00e6: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister besti\u00e6."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:38",
"text": "Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus eius."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:39",
"text": "Et ut refulsit sol in clypeos aureos, et \u00e6reos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:40",
"text": "Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia: et ibant caute et ordinate."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:41",
"text": "Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turb\u00e6, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:42",
"text": "Et appropiavit Iudas, et exercitus eius in pr\u00e6lium: et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:43",
"text": "Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias. et visum est ei quod in ea esset rex:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:44",
"text": "et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen \u00e6ternum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:45",
"text": "Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis interficiens a dextris, et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:46",
"text": "Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:47",
"text": "Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus eius, diverterunt se ab eis."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:48",
"text": "Castra autem regis ascenderunt contra eos in Ierusalem, et applicuerunt castra regis ad Iud\u00e6am, et montem Sion."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:49",
"text": "Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terr\u00e6."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:50",
"text": "Et comprehendit rex Bethsuram: et constituit illic custodiam servare eam."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:51",
"text": "Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic balistas, et machinas, et ignis iacula, et tormenta ad lapides iactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:52",
"text": "Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:53",
"text": "Esc\u00e6 autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in Iud\u00e6a de Gentibus, consumpserant reliquias eorum, qu\u00e6 reposit\u00e6 fuerant."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:54",
"text": "Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:55",
"text": "Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:56",
"text": "reversus esset a Perside, et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia qu\u00e6rebat suscipere regni negotia:"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:57",
"text": "festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:58",
"text": "Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum:"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:59",
"text": "et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius. propter legitima enim ipsorum, qu\u00e6 despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia h\u00e6c."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:60",
"text": "Et placuit sermo in conspectu regis, et principum: et misit ad eos pacem facere: et receperunt illam."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:61",
"text": "Et iuravit illis rex, et principes: et exierunt de munitione."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:62",
"text": "Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius iuramentum, quod iuravit: et mandavit destruere murum in gyro."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 6,
"name": "I Maccabees 6:63",
"text": "Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:1",
"text": "Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:2",
"text": "Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum, et Lysiam, ut adducerent eos ad eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:3",
"text": "Et res ei innotuit: et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:4",
"text": "Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui:"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:5",
"text": "et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:6",
"text": "Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Iudas, et fratres eius omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:7",
"text": "Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne, quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos eius, et adiutores eorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:8",
"text": "Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:9",
"text": "ut videret exterminium, quod fecit Iudas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israel."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:10",
"text": "Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda: et miserunt nuncios, et locuti sunt ad Iudam, et ad fratres eius verbis pacificis in dolo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:11",
"text": "Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:12",
"text": "Et convenerunt ad Alcimum, et Bacchidem congregatio scribarum requirere qu\u00e6 iusta sunt:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:13",
"text": "et primi, Assid\u00e6i qui erant in filiis Israel, et exquirebant ab eis pacem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:14",
"text": "Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit, non decipiet nos:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:15",
"text": "et locutus est cum eis verba pacifica: et iuravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:16",
"text": "Et crediderunt ei: Et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die secundum verbum, quod scriptum est:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:17",
"text": "Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:18",
"text": "Et incubuit timor, et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et iudicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et iusiurandum quod iuraverunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:19",
"text": "Et movit Bacchides castra ab Ierusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis, qui a se effugerant, et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum proiecit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:20",
"text": "Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:21",
"text": "et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:22",
"text": "et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iuda, et fecerunt plagam magnam in Israel."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:23",
"text": "Et vidit Iudas omnia mala qu\u00e6 fecit Alcimus, et qui cum eo erant, filiis Israel, multo plus quam Gentes."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:24",
"text": "et exiit in omnes fines Iud\u00e6\u00e6 in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:25",
"text": "Vidit autem Alcimus quod pr\u00e6valuit Iudas, et qui cum eo erant: et cognovit quia non potest sustinere eos, et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:26",
"text": "Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus: qui erat inimicitias exercens contra Israel: et mandavit ei evertere populum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:27",
"text": "Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno, et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:28",
"text": "dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:29",
"text": "Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Iudam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:30",
"text": "Et innotuit sermo Iud\u00e6 quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem eius."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:31",
"text": "Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius: et exivit obviam Iud\u00e6 in pugnam iuxta Capharsalama."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:32",
"text": "Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:33",
"text": "Et post h\u00e6c verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, qu\u00e6 offerebantur pro rege."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:34",
"text": "Et irridens sprevit eos, et polluit: et locutus est superbe,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:35",
"text": "et iuravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Iudas, et exercitus eius in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:36",
"text": "et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi: et flentes dixerunt:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:37",
"text": "Tu Domine elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:38",
"text": "fac vindictam in homine isto, et exercitu eius, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:39",
"text": "Et exiit Nicanor ab Ierusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syri\u00e6."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:40",
"text": "Et Iudas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Iudas, et dixit:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:41",
"text": "Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octogintaquinque millia:"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:42",
"text": "sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et iudica illum secundum malitiam illius."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:43",
"text": "Et commiserunt exercitus pr\u00e6lium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in pr\u00e6lio."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:44",
"text": "Ut autem vidit exercitus eius quia cecidisset Nicanor, proiecerunt arma sua, et fugerunt:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:45",
"text": "et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:46",
"text": "et exierunt de omnibus castellis Iud\u00e6\u00e6 in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:47",
"text": "Et acceperunt spolia eorum in pr\u00e6dam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Ierusalem."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:48",
"text": "Et l\u00e6tatus est populus valde, et egerunt diem illam in l\u00e6titia magna."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:49",
"text": "Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 7,
"name": "I Maccabees 7:50",
"text": "Et siluit terra Iuda dies paucos. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:1",
"text": "Et audivit Iudas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia, qu\u00e6 postulantur ab eis: et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias, et quia sunt potentes viribus."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:2",
"text": "Et audierunt pr\u00e6lia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:3",
"text": "et quanta fecerunt in regione Hispani\u00e6, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, qu\u00e6 illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:4",
"text": "locaque qu\u00e6 longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terr\u00e6, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:5",
"text": "et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros, qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:6",
"text": "et Antiochum magnum regem Asi\u00e6, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:7",
"text": "et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum,"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:8",
"text": "et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum: et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:9",
"text": "et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:10",
"text": "et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum, et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:11",
"text": "et residua regna, et insulas, qu\u00e6 aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:12",
"text": "Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, qu\u00e6 erant proxima, et qu\u00e6 erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:13",
"text": "quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant: quos autem vellent, regno deturbabant: et exaltati sunt valde."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:14",
"text": "Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:15",
"text": "Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut qu\u00e6 digna sunt, gerant:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:16",
"text": "et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari univers\u00e6 terr\u00e6 su\u00e6, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:17",
"text": "Et elegit Iudas Eupolemum, filium Ioannis, filii Iacob, et Iasonem, filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam, et societatem:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:18",
"text": "et ut auferrent ab eis iugum Gr\u00e6corum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israel."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:19",
"text": "Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:20",
"text": "Iudas Machab\u00e6us, et fratres eius, et populus Iud\u00e6orum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem, et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:21",
"text": "Et placuit sermo in conspectu eorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:22",
"text": "Et hoc rescriptum est, quod rescripserunt in tabulis \u00e6reis, et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis, et societatis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:23",
"text": "BENE SIT ROMANIS, et genti Iud\u00e6orum in mari, et in terra in \u00e6ternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:24",
"text": "Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:25",
"text": "auxilium feret gens Iud\u00e6orum, prout tempus dictaverit, corde pleno:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:26",
"text": "et pr\u00e6liantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:27",
"text": "Similiter autem et si genti Iud\u00e6orum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:28",
"text": "et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:29",
"text": "secundum h\u00e6c verba constituerunt Romani populo Iud\u00e6orum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:30",
"text": "Quod si post h\u00e6c verba hi aut illi addere, aut demere ad h\u00e6c aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et qu\u00e6cumque addiderint, vel dempserint, rata erunt."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:31",
"text": "Sed et de malis, qu\u00e6 Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, et socios Iud\u00e6os?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "I Maccabees 8:32",
"text": "Si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis iudicium, et pugnabimus tecum mari terraque. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:1",
"text": "Interea ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor, et exercitus eius in pr\u00e6lio, apposuit Bacchidem, et Alcimum rursum mittere in Iud\u00e6am, et dextrum cornu cum illis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:2",
"text": "Et abierunt viam, qu\u00e6 ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, qu\u00e6 est in Arbellis: et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:3",
"text": "In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt exercitum ad Ierusalem:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:4",
"text": "et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:5",
"text": "Et Iudas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:6",
"text": "et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:7",
"text": "Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde: quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:8",
"text": "Et dixit his, qui residui erant: Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:9",
"text": "Et avertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos: nos autem pauci sumus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:10",
"text": "Et ait Iudas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen glori\u00e6 nostr\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:11",
"text": "Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii, et sagittarii pr\u00e6ibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:12",
"text": "Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:13",
"text": "exclamaverunt autem et hi, qui erant ex parte Iud\u00e6, etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum: et commissum est pr\u00e6lium a mane usque ad vesperam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:14",
"text": "Et vidit Iudas, quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:15",
"text": "et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:16",
"text": "Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam, et eos, qui cum ipso erant, a tergo:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:17",
"text": "et ingravatum est pr\u00e6lium, et ceciderunt vulnerati multi ex his, et ex illis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:18",
"text": "Et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:19",
"text": "Et Ionathas, et Simon tulerunt Iudam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:20",
"text": "Et fleverunt eum omnis populus Israel planctu magno, et lugebant dies multos,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:21",
"text": "et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel!"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:22",
"text": "Et cetera verba bellorum Iud\u00e6, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius, non sunt descripta: multa enim erant valde."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:23",
"text": "Et factum est: post obitum Iud\u00e6 emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:24",
"text": "In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:25",
"text": "Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:26",
"text": "et exquirebant, et perscrutabantur amicos Iud\u00e6, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:27",
"text": "Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta in Israel."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:28",
"text": "Et congregati sunt omnes amici Iud\u00e6, et dixerunt Ionath\u00e6:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:29",
"text": "Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem, et eos, qui inimici sunt gentis nostr\u00e6."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:30",
"text": "Nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:31",
"text": "Et suscepit Ionathas tempore illo principatum, et surrexit loco Iud\u00e6 fratris sui."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:32",
"text": "Et cognovit Bacchides, et qu\u00e6rebat eum occidere."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:33",
"text": "Et cognovit Ionathas, et Simon frater eius, et omnes, qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecu\u00e6, et consederunt ad aquam lacus Asphar."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:34",
"text": "Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse, et omnis exercitus eius trans Iordanem."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:35",
"text": "Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuth\u00e6os amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:36",
"text": "Et exierunt filii Iambri ex Madaba, et comprehenderunt Ioannem, et omnia, qu\u00e6 habebat, et abierunt habentes ea."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:37",
"text": "Post h\u00e6c verba, renunciatum est Ionath\u00e6, et Simoni fratri eius, quia filii Iambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:38",
"text": "Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui: et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:39",
"text": "Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici eius, et fratres eius obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:40",
"text": "Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:41",
"text": "et convers\u00e6 sunt nupti\u00e6 in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:42",
"text": "Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Iordanis."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:43",
"text": "Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:44",
"text": "Et dixit ad suos Ionathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri, et nudiustertius."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:45",
"text": "ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Iordanis hinc et inde, et rip\u00e6, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:46",
"text": "Nunc ergo clamate in c\u00e6lum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:47",
"text": "Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:48",
"text": "et desiliit Ionathas, et qui cum eo erant in Iordanem, et transnataverunt ad eos Iordanem."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:49",
"text": "et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri: et reversi sunt in Ierusalem,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:50",
"text": "et \u00e6dificaverunt civitates munitas in Iud\u00e6a, munitionem, qu\u00e6 erat in Iericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:51",
"text": "Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel:"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:52",
"text": "et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum:"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:53",
"text": "et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Ierusalem in custodiam."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:54",
"text": "Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, pr\u00e6cepit Alcimus destrui muros domus sanct\u00e6 interioris, et destrui opera prophetarum: et c\u0153pit destruere."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:55",
"text": "In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os eius, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:56",
"text": "Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:57",
"text": "Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus: et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:58",
"text": "Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: Ecce Ionathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:59",
"text": "Et abierunt, et consilium ei dederunt."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:60",
"text": "Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis, qui erant in Iud\u00e6a, ut comprehenderent Ionathan, et eos, qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:61",
"text": "Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant maliti\u00e6, quinquaginta viros, et occidit eos:"
},
{
"verse": 62,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:62",
"text": "et secessit Ionathas, et Simon, et qui cum eo erant in Bethbessen, qu\u00e6 est in deserto: et extruxit diruta eius, et firmaverunt eam."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:63",
"text": "Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam: et his, qui de Iud\u00e6a erant, denunciavit."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:64",
"text": "Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:65",
"text": "Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero,"
},
{
"verse": 66,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:66",
"text": "et percussit Odaren, et fratres eius, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum: et c\u0153pit c\u00e6dere, et crescere in virtutibus."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:67",
"text": "Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,"
},
{
"verse": 68,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:68",
"text": "et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis: et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius, et congressus eius erat inanis."
},
{
"verse": 69,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:69",
"text": "Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:70",
"text": "Et cognovit Ionathas: et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem."
},
{
"verse": 71,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:71",
"text": "Et libenter accepit, et fecit secundum verba eius, et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vit\u00e6 eius."
},
{
"verse": 72,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:72",
"text": "Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat pr\u00e6datus de terra Iuda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines eius:"
},
{
"verse": 73,
"chapter": 9,
"name": "I Maccabees 9:73",
"text": "Et cessavit gladius ex Israel: et habitavit Ionathas in Machmas, et c\u0153pit Ionathas ibi iudicare populum, et exterminavit impios ex Israel. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:1",
"text": "Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis: et occupavit Ptolemaidam: et receperunt eum, et regnavit illic."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:2",
"text": "Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:3",
"text": "Et misit Demetrius epistolam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:4",
"text": "Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:5",
"text": "recordabitur enim omnium malorum, qu\u00e6 fecimus in eum, et in fratrem eius, et in gentem eius."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:6",
"text": "Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium eius: et obsides, qui erant in arce, iussit tradi ei."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:7",
"text": "Et venit Ionathas in Ierusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum, qui in arce erant."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:8",
"text": "Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:9",
"text": "Et traditi sunt Ionath\u00e6 obsides, et reddidit eos parentibus suis:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:10",
"text": "et habitavit Ionathas in Ierusalem, et c\u0153pit \u00e6dificare, et innovare civitatem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:11",
"text": "Et dixit facientibus opera ut extruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:12",
"text": "Et fugerunt alienigen\u00e6, qui erant in munitionibus, quas Bacchides \u00e6dificaverat:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:13",
"text": "et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:14",
"text": "tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem, et pr\u00e6cepta Dei. erat enim h\u00e6c eis ad refugium."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:15",
"text": "Et audivit Alexander rex promissa, qu\u00e6 promisit Demetrius Ionath\u00e6: et narraverunt ei pr\u00e6lia, et virtutes, quas ipse fecit, et fratres eius, et labores, quos laboraverunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:16",
"text": "et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:17",
"text": "Et scripsit epistolam, et misit ei secundum h\u00e6c verba, dicens:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:18",
"text": "REX Alexander fratri Ionath\u00e6 salutem."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:19",
"text": "Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:20",
"text": "et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tu\u00e6, et ut amicus voceris regis, (et misit ei purpuram, et coronam auream) et qu\u00e6 nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:21",
"text": "Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenopegi\u00e6: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:22",
"text": "Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:23",
"text": "Quid hoc fecimus, quod pr\u00e6occupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iud\u00e6orum ad munimen sui?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:24",
"text": "Scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona: ut sint mecum in adiutorium."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:25",
"text": "Et scripsit eis in h\u00e6c verba: Rex Demetrius genti Iud\u00e6orum salutem:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:26",
"text": "Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:27",
"text": "Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, qu\u00e6 fecistis nobiscum:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:28",
"text": "et remittemus vobis pr\u00e6stationes multas, et dabimus vobis donationes."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:29",
"text": "Et nunc absolvo vos, et omnes Iud\u00e6os a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:30",
"text": "et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis me\u00e6, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Iuda, et a tribus civitatibus, qu\u00e6 addit\u00e6 sunt illi ex Samaria, et Galil\u00e6a ex hodierna die et in totum tempus:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:31",
"text": "et Ierusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decim\u00e6, et tributa ipsius sint."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:32",
"text": "Remitto etiam potestatem arcis, qu\u00e6 est in Ierusalem: et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:33",
"text": "Et omnem animam Iud\u00e6orum, qu\u00e6 captiva est a terra Iuda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:34",
"text": "Et omnes dies sollemnes, et sabbata, et neomeni\u00e6, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iud\u00e6is, qui sunt in regno meo:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:35",
"text": "et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:36",
"text": "Et ascribantur ex Iud\u00e6is in exercitu regis ad triginta millia virorum: et dabuntur illis copi\u00e6 ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:37",
"text": "et ex his constituentur super negotia regni, qu\u00e6 aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut pr\u00e6cepit rex in terra Iuda."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:38",
"text": "Et tres civitates, qu\u00e6 addit\u00e6 sunt Iud\u00e6\u00e6 ex regione Samari\u00e6, cum Iud\u00e6a reputentur: ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis:"
},
{
"verse": 39,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:39",
"text": "Ptolemaida, et confines eius, quas dedi donum sanctis, qui sunt in Ierusalem ad necessarios sumptus sanctorum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:40",
"text": "Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, qu\u00e6 me contingunt:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:41",
"text": "et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:42",
"text": "Et super h\u00e6c quinque millia siclorum argenti, qu\u00e6 accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos: et h\u00e6c ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:43",
"text": "Et quicumque confugerint in templum, quod est Ierosolymis, et in omnibus finibus eius, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa, qu\u00e6 sunt eis in regno meo, libera habeant."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:44",
"text": "Et ad \u00e6dificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:45",
"text": "et ad extruendos muros Ierusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Iud\u00e6a."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:46",
"text": "Ut audivit autem Ionathas, et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt maliti\u00e6 magn\u00e6, quam fecerat in Israel, et tribulaverat eos valde."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:47",
"text": "Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:48",
"text": "Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:49",
"text": "Et commiserunt pr\u00e6lium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:50",
"text": "Et invaluit pr\u00e6lium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:51",
"text": "Et misit Alexander ad Ptolem\u00e6um regem \u00c6gypti legatos secundum h\u00e6c verba, dicens:"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:52",
"text": "QUONIAM regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram,"
},
{
"verse": 53,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:53",
"text": "et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse, et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius:"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:54",
"text": "et nunc statuamus ad invicem amicitiam: et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi digna te."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:55",
"text": "Et respondit rex Ptolem\u00e6us, dicens: FELIX dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:56",
"text": "Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti."
},
{
"verse": 57,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:57",
"text": "Et exivit Ptolem\u00e6us de \u00c6gypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:58",
"text": "Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuntias eius Ptolemaid\u00e6, sicut reges, in magna gloria."
},
{
"verse": 59,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:59",
"text": "Et scripsit rex Alexander Ionath\u00e6, ut veniret obviam sibi."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:60",
"text": "Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:61",
"text": "Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum: et non intendit ad eos rex."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:62",
"text": "Et iussit spoliari Ionathan vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:63",
"text": "Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium civitatis, et pr\u00e6dicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione."
},
{
"verse": 64,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:64",
"text": "Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam eius, qu\u00e6 pr\u00e6dicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes:"
},
{
"verse": 65,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:65",
"text": "et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:66",
"text": "Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace, et l\u00e6titia."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:67",
"text": "In anno centesimo sexagesimoquinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:68",
"text": "Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochum."
},
{
"verse": 69,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:69",
"text": "Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui pr\u00e6erat C\u0153lesyri\u00e6: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Iamniam: et misit ad Ionathan summum sacerdotem,"
},
{
"verse": 70,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:70",
"text": "dicens: Tu solus resistis nobis: ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus."
},
{
"verse": 71,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:71",
"text": "Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem: quia mecum est virtus bellorum."
},
{
"verse": 72,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:72",
"text": "Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri, qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua:"
},
{
"verse": 73,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:73",
"text": "et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi?"
},
{
"verse": 74,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:74",
"text": "Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium:"
},
{
"verse": 75,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:75",
"text": "et applicuerunt castra in Ioppen, et exclusit eum a civitate: quia custodia Apollonii Ioppe erat, et oppugnavit eam."
},
{
"verse": 76,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:76",
"text": "Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen."
},
{
"verse": 77,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:77",
"text": "Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum."
},
{
"verse": 78,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:78",
"text": "Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et commiserunt pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 79,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:79",
"text": "Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte."
},
{
"verse": 80,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:80",
"text": "Et cognovit Ionathas quoniam insidi\u00e6 sunt post se, et circuierunt castra eius, et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam."
},
{
"verse": 81,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:81",
"text": "Populus autem stabat, sicut pr\u00e6ceperat Ionathas: et laboraverunt equi eorum."
},
{
"verse": 82,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:82",
"text": "Et eiecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem. equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt."
},
{
"verse": 83,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:83",
"text": "Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent."
},
{
"verse": 84,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:84",
"text": "Et succendit Ionathas Azotum, et civitates, qu\u00e6 erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igni."
},
{
"verse": 85,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:85",
"text": "Et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his, qui succensi sunt, fere octo millia virorum."
},
{
"verse": 86,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:86",
"text": "Et movit inde Ionathas castra, et applicuit ea Ascalonem: et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria."
},
{
"verse": 87,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:87",
"text": "Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis, habentibus spolia multa."
},
{
"verse": 88,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:88",
"text": "Et factum est: ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Ionathan."
},
{
"verse": 89,
"chapter": 10,
"name": "I Maccabees 10:89",
"text": "Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines eius in possessionem. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:1",
"text": "Et rex \u00c6gypti congregavit exercitum, sicut arena, qu\u00e6 est circa oram maris, et naves multas: et qu\u00e6rebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:2",
"text": "Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:3",
"text": "Cum autem introiret civitatem Ptolem\u00e6us, ponebat custodias militum in singulis civitatibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:4",
"text": "Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera eius demolita, et corpora proiecta, et eorum, qui c\u00e6si erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:5",
"text": "Et narraverunt regi quia h\u00e6c fecit Ionathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:6",
"text": "Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:7",
"text": "Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Ierusalem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:8",
"text": "Rex autem Ptolem\u00e6us obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:9",
"text": "Et misit legatos ad Demetrium, dicens: VENI, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:10",
"text": "p\u0153nitet enim me quod dederim illi filiam meam: qu\u00e6sivit enim me occidere."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:11",
"text": "Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum eius."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:12",
"text": "Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifest\u00e6 sunt inimiciti\u00e6 eius."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:13",
"text": "Et intravit Ptolem\u00e6us Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, \u00c6gypti, et Asi\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:14",
"text": "Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:15",
"text": "Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolem\u00e6us rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:16",
"text": "Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolem\u00e6us exaltatus est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:17",
"text": "Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri; et misit Ptolem\u00e6o."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:18",
"text": "Et rex Ptolem\u00e6us mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his, qui erant intra castra."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:19",
"text": "Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:20",
"text": "In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant in Iud\u00e6a, ut expugnarent arcem, qu\u00e6 est in Ierusalem: et fecerunt contra eam machinas multas."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:21",
"text": "Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renunciaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:22",
"text": "Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Ionath\u00e6 ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:23",
"text": "Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere: et elegit de senioribus Israel, et de sacerdotibus, et dedit se periculo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:24",
"text": "Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam, et invenit gratiam in conspectu eius."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:25",
"text": "Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:26",
"text": "Et fecit ei rex sicut fecerant ei, qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:27",
"text": "et statuit ei principatum sacerdotii, et qu\u00e6cumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:28",
"text": "Et postulavit Ionathas a rege ut immunem faceret Iud\u00e6am, et tres toparchias, et Samariam, et confines eius: et promisit ei talenta trecenta."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:29",
"text": "Et consensit rex: et scripsit Ionath\u00e6 epistolas de his omnibus, hunc modum continentes:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:30",
"text": "REX Demetrius fratri Ionath\u00e6 salutem, et genti Iud\u00e6orum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:31",
"text": "Exemplum epistol\u00e6, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:32",
"text": "Rex Demetrius Lastheni parenti salutem."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:33",
"text": "Genti Iud\u00e6orum amicis nostris, et conservantibus qu\u00e6 iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:34",
"text": "Statuimus ergo illis omnes fines Iud\u00e6\u00e6, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, qu\u00e6 addit\u00e6 sunt Iud\u00e6\u00e6 ex Samaria, et omnes confines earum sequestrari omnibus sacrificantibus in Ierosolymis pro his, qu\u00e6 ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terr\u00e6, et pomorum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:35",
"text": "Et alia, qu\u00e6 ad nos pertinebant decimarum, et tributorum ex hoc tempore remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, qu\u00e6 nobis deferebantur,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:36",
"text": "omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit ex hoc, et in omne tempus."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:37",
"text": "Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionath\u00e6, et ponatur in monte sancto, in loco celebri."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:38",
"text": "Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis Gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:39",
"text": "Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:40",
"text": "et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enunciavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum eius adversus illum. Et mansit ibi diebus multis."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:41",
"text": "Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem, et qui in pr\u00e6sidiis erant: quia impugnabant Israel."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:42",
"text": "Et misit Demetrius ad Ionathan, dicens: Non h\u00e6c tantum faciam tibi, et genti tu\u00e6, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam cum fuerit opportunum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:43",
"text": "Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:44",
"text": "Et misit ei Ionathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:45",
"text": "Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:46",
"text": "Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et c\u0153perunt pugnare."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:47",
"text": "Et vocavit rex Iud\u00e6os in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:48",
"text": "et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:49",
"text": "Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Iud\u00e6i civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes:"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:50",
"text": "Da nobis dextras, et cessent Iud\u00e6i oppugnare nos, et civitatem."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:51",
"text": "Et proiecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Iud\u00e6i in conspectu regis, et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:52",
"text": "Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu eius."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:53",
"text": "Et mentitus est omnia qu\u00e6cumque dixit, et abalienavit se a Ionatha, et non retribuit ei secundum beneficia, qu\u00e6 sibi tribuerat, et vexabat eum valde."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:54",
"text": "Post h\u00e6c autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema."
},
{
"verse": 55,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:55",
"text": "Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit."
},
{
"verse": 56,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:56",
"text": "Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam:"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:57",
"text": "et scripsit Antiochus adolescens Ionath\u00e6, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quattuor civitates, ut sis de amicis regis."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:58",
"text": "Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream:"
},
{
"verse": 59,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:59",
"text": "et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines \u00c6gypti."
},
{
"verse": 60,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:60",
"text": "Et exiit Ionathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syri\u00e6 in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate."
},
{
"verse": 61,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:61",
"text": "Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gaz\u00e6: et obsedit eam, et succendit qu\u00e6 erant in circuitu civitatis, et pr\u00e6datus est ea."
},
{
"verse": 62,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:62",
"text": "Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Ierusalem: et perambulavit regionem usque Damascum."
},
{
"verse": 63,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:63",
"text": "Et audivit Ionathas quod pr\u00e6varicati sunt principes Demetrii in Cades, qu\u00e6 est in Galil\u00e6a, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni:"
},
{
"verse": 64,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:64",
"text": "et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam."
},
{
"verse": 65,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:65",
"text": "Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos."
},
{
"verse": 66,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:66",
"text": "Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et eiecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea pr\u00e6sidium."
},
{
"verse": 67,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:67",
"text": "Et Ionathas, et castra eius applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor."
},
{
"verse": 68,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:68",
"text": "et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso."
},
{
"verse": 69,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:69",
"text": "Insidi\u00e6 vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 70,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:70",
"text": "Et fugerunt qui erant ex parte Ionath\u00e6 omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Iudas filius Calphi, princeps militi\u00e6 exercitus."
},
{
"verse": 71,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:71",
"text": "Et scidit Ionathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit."
},
{
"verse": 72,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:72",
"text": "Et reversus est Ionathas ad eos in pr\u00e6lium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt."
},
{
"verse": 73,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:73",
"text": "Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc."
},
{
"verse": 74,
"chapter": 11,
"name": "I Maccabees 11:74",
"text": "et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Ionathas in Ierusalem. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:1",
"text": "Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere, et renovare cum eis amicitiam:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:2",
"text": "et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:3",
"text": "et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Ionathas summus sacerdos, et gens Iud\u00e6orum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam, et societatem secundum pristinum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:4",
"text": "Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iuda cum pace."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:5",
"text": "Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Ionathas Spartiatis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:6",
"text": "IONATHAS summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Iud\u00e6orum Spartiatis fratribus salutem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:7",
"text": "Iampridem miss\u00e6 erant epistol\u00e6 ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:8",
"text": "Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate, et amicitia."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:9",
"text": "Nos, cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:10",
"text": "maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem, et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:11",
"text": "Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, qu\u00e6 offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:12",
"text": "L\u00e6tamur itaque de gloria vestra."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:13",
"text": "Nos autem circumdederunt mult\u00e6 tribulationes, et multa pr\u00e6lia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:14",
"text": "Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his pr\u00e6liis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:15",
"text": "habuimus enim de c\u00e6lo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:16",
"text": "Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Iasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam, et societatem pristinam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:17",
"text": "Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos: et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostr\u00e6."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:18",
"text": "Et nunc benefacietis respondentes nobis ad h\u00e6c."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:19",
"text": "Et hoc est rescriptum epistolarum, quod miserat Oni\u00e6:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:20",
"text": "Arius, rex Spartiatarum Oni\u00e6 sacerdoti magno salutem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:21",
"text": "Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Iud\u00e6is, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:22",
"text": "Et nunc ex quo h\u00e6c cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:23",
"text": "Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra et possessiones nostr\u00e6, vestr\u00e6 sunt: et vestr\u00e6, nostr\u00e6: mandavimus itaque h\u00e6c nunciari vobis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:24",
"text": "Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:25",
"text": "et exiit ab Ierusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:26",
"text": "Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renunciaverunt quod constituunt supervenire illis nocte."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:27",
"text": "Cum occidisset autem sol, pr\u00e6cepit Ionathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte, et posuit custodes per circuitum castrorum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:28",
"text": "Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:29",
"text": "Ionathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia,"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:30",
"text": "et secutus est eos Ionathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:31",
"text": "Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabad\u00e6i, et percussit eos, et accepit spolia eorum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:32",
"text": "Et iunxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:33",
"text": "Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima pr\u00e6sidia: et declinavit in Ioppen, et occupavit eam"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:34",
"text": "(audivit enim quod vellent pr\u00e6sidium tradere partibus Demetrii) et posuit ibi custodes ut custodirent eam."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:35",
"text": "Et reversus est Ionathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis \u00e6dificare pr\u00e6sidia in Iud\u00e6a,"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:36",
"text": "et \u00e6dificare muros in Ierusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:37",
"text": "Et convenerunt, ut \u00e6dificarent civitatem: et cecidit murus, qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:38",
"text": "et Simon \u00e6dificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas, et seras."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:39",
"text": "Et cum cogitasset Tryphon regnare Asi\u00e6, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:40",
"text": "timens ne forte non permitteret eum Ionathas, sed pugnaret adversus eum, qu\u00e6rebat comprehendere eum, et occidere. Et exurgens abiit in Bethsan."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:41",
"text": "Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in pr\u00e6lium, et venit Bethsan."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:42",
"text": "Et vidit Tryphon quia venit Ionathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus, timuit."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:43",
"text": "et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et pr\u00e6cepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:44",
"text": "Et dixit Ionath\u00e6: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:45",
"text": "Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua pr\u00e6sidia, et exercitum, et universos pr\u00e6positos negotii, et conversus abibo: propterea enim veni."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:46",
"text": "Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iuda."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:47",
"text": "retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galil\u00e6am duo millia, mille autem venerunt cum eo."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:48",
"text": "Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses: et comprehenderunt eum: et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:49",
"text": "Et misit Tryphon exercitum, et equites in Galil\u00e6am, et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionath\u00e6."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:50",
"text": "At illi cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas, et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in pr\u00e6lium."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:51",
"text": "Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt:"
},
{
"verse": 52,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:52",
"text": "illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda. Et planxerunt Ionathan, et eos, qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israel luctu magno."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:53",
"text": "Et qu\u00e6sierunt omnes gentes, qu\u00e6 erant in circuitu eorum, conterere eos. dixerunt enim:"
},
{
"verse": 54,
"chapter": 12,
"name": "I Maccabees 12:54",
"text": "Non habent principem, et adiuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:1",
"text": "Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda, et attereret eam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:2",
"text": "Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Ierusalem, et congregavit populum:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:3",
"text": "et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei fecimus pro legibus, et pro sanctis pr\u00e6lia, et angustias quales vidimus:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:4",
"text": "horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:5",
"text": "Et nunc non mihi contingat parcere anim\u00e6 me\u00e6 in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:6",
"text": "Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregat\u00e6 sunt univers\u00e6 gentes conterere nos inimiciti\u00e6 gratia."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:7",
"text": "Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:8",
"text": "et responderunt voce magna dicentes: Tu es dux noster loco Iud\u00e6, et Ionath\u00e6 fratris tui:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:9",
"text": "pugna pr\u00e6lium nostrum: et omnia, qu\u00e6cumque dixeris nobis, faciemus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:10",
"text": "Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Ierusalem, et munivit eam in gyro."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:11",
"text": "Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen, et eiectis his, qui erant in ea, remansit illic ipse."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:12",
"text": "Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iuda, et Ionathas cum eo in custodia."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:13",
"text": "Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:14",
"text": "Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionath\u00e6: et quia commissurus esset cum eo pr\u00e6lium, misit ad eum legatos,"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:15",
"text": "dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis, propter negotia, qu\u00e6 habuit, detinuimus eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:16",
"text": "Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:17",
"text": "Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum, iussit tamen dari argentum, et pueros: ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israel, dicentem:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:18",
"text": "Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:19",
"text": "Et misit pueros, et centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Ionathan."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:20",
"text": "Et post h\u00e6c venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam, qu\u00e6 ducit Ador: et Simon, et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:21",
"text": "Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:22",
"text": "Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:23",
"text": "Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et filios eius illic."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:24",
"text": "Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:25",
"text": "Et misit Simon, et accepit ossa Ionath\u00e6 fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:26",
"text": "Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno, et luxerunt eum dies multos."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:27",
"text": "Et \u00e6dificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum \u00e6dificium altum visu, lapide polito retro et ante:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:28",
"text": "Et statuit septem pyramidas, unam contra unam patri et matri, et quatuor fratribus:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:29",
"text": "et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam \u00e6ternam: et iuxta arma naves sculptas, qu\u00e6 viderentur ab omnibus navigantibus mare."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:30",
"text": "hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:31",
"text": "Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:32",
"text": "Et regnavit loco eius, et imposuit sibi diadema Asi\u00e6, et fecit plagam magnam in terra."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:33",
"text": "Et \u00e6dificavit Simon pr\u00e6sidia Iud\u00e6\u00e6, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:34",
"text": "Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:35",
"text": "Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:36",
"text": "REX Demetrius Simoni summo sacerdoti, et amico regum, et senioribus, et Genti Iud\u00e6orum salutem."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:37",
"text": "Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus: et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere pr\u00e6positis regis remittere vobis qu\u00e6 indulsimus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:38",
"text": "Qu\u00e6cumque enim constituimus, vobis constant. Munitiones, quas \u00e6dificastis, vobis sint."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:39",
"text": "remittimus quoque ignorantias, et peccata usque in hodiernum diem, et coronam, quam debebatis: et siquid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:40",
"text": "Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:41",
"text": "Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum Gentium ab Israel."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:42",
"text": "Et c\u0153pit populus Israel scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Iud\u00e6orum."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:43",
"text": "In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:44",
"text": "Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem: et factus est motus magnus in civitate."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:45",
"text": "Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus, et filiis supra murum scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:46",
"text": "et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:47",
"text": "Et flexus Simon non debellavit eos: eiecit tamen eos de civitate, et mundavit \u00e6des, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum:"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:48",
"text": "et eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent: et munivit eam, et fecit sibi habitationem."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:49",
"text": "Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere, ac vendere: et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:50",
"text": "et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent: et dedit illis: et eiecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus:"
},
{
"verse": 51,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:51",
"text": "et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:52",
"text": "Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum l\u00e6titia."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:53",
"text": "Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 13,
"name": "I Maccabees 13:54",
"text": "Et vidit Simon Ioannem filium suum, quod fortis pr\u00e6lii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in Gazaris. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:1",
"text": "Anno centesimo septuagesimo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:2",
"text": "Et audivit Arsaces rex Persidis, et Medi\u00e6, quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis ut comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:3",
"text": "Et abiit, et percussit castra Demetrii: et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:4",
"text": "Et siluit omnis terra Iuda omnibus diebus Simonis, et qu\u00e6sivit bona genti su\u00e6: et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:5",
"text": "Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum, et fecit introitum in insulis maris."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:6",
"text": "Et dilatavit fines gentis su\u00e6, et obtinuit regionem."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:7",
"text": "Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazar\u00e6, et Bethsur\u00e6, et arci: et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:8",
"text": "Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Iuda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:9",
"text": "Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terr\u00e6 tractabant, et iuvenes induebant se gloriam, et stolas belli."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:10",
"text": "Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen glori\u00e6 eius usque ad extremum terr\u00e6."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:11",
"text": "Fecit pacem super terram, et l\u00e6tatus est Israel l\u00e6titia magna."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:12",
"text": "Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua: et non erat qui eos terreret."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:13",
"text": "Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:14",
"text": "Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:15",
"text": "sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:16",
"text": "Et auditum est Rom\u00e6 quia defunctus esset Ionathas: et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:17",
"text": "Ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea;"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:18",
"text": "scripserunt ad eum in tabulis \u00e6reis, ut renovarent amicitias, et societatem quam fecerant cum Iuda, et cum Ionatha fratribus eius."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:19",
"text": "Et lect\u00e6 sunt in conspectu ecclesi\u00e6 in Ierusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiat\u00e6 miserunt:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:20",
"text": "SPARTIANORUM principes, et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Iud\u00e6orum, fratribus, salutem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:21",
"text": "Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nunciaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac l\u00e6titia: et gavisi sumus in introitu eorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:22",
"text": "Et scripsimus qu\u00e6 ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater Iasonis filius, legati Iud\u00e6orum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:23",
"text": "Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:24",
"text": "Post h\u00e6c autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:25",
"text": "sermones istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis eius?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:26",
"text": "Restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israel ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis \u00e6reis, et posuerunt in titulis in monte Sion."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:27",
"text": "Et hoc est exemplum scriptur\u00e6: OCTAVA decima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel,"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:28",
"text": "in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt h\u00e6c: Quoniam frequenter facta sunt pr\u00e6lia in regione nostra."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:29",
"text": "Simon autem Mathathi\u00e6 filius ex filiis Iarib, et fratres eius dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis su\u00e6, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:30",
"text": "Et congregavit Ionathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:31",
"text": "Et voluerunt inimici eorum calcare, et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:32",
"text": "Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis su\u00e6, et dedit illis stipendia:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:33",
"text": "et munivit civitates Iud\u00e6\u00e6, et Bethsuram, qu\u00e6 erat in finibus Iud\u00e6\u00e6, ubi erant arma hostium antea: et posuit illic pr\u00e6sidium viros Iud\u00e6os."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:34",
"text": "Et Ioppen munivit, qu\u00e6 erat ad mare: et Gazaram, qu\u00e6 est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iud\u00e6os: et qu\u00e6cumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:35",
"text": "Et vidit populus actum Simonis, et gloriam, quam cogitabat facere genti su\u00e6, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat h\u00e6c omnia, et iustitiam, et fidem, quam conservavit genti su\u00e6, et exquisivit omni modo exaltare populum suum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:36",
"text": "Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant in Ierusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia, qu\u00e6 in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:37",
"text": "et collocavit in ea viros Iud\u00e6os ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Ierusalem."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:38",
"text": "Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:39",
"text": "Secundum h\u00e6c fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:40",
"text": "Audivit enim quod appellati sunt Iud\u00e6i a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose:"
},
{
"verse": 41,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:41",
"text": "et quia Iud\u00e6i, et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in \u00e6ternum, donec surgat propheta fidelis:"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:42",
"text": "et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret pr\u00e6positos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super pr\u00e6sidia:"
},
{
"verse": 43,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:43",
"text": "et cura sit illi de sanctis: et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione: et ut operiatur purpura, et auro:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:44",
"text": "et ne liceat ulli ex populo, et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his, qu\u00e6 ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso: et vestiri purpura, et uti fibula aurea."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:45",
"text": "qui autem fecerit extra h\u00e6c, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:46",
"text": "Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:47",
"text": "Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux, et princeps gentis Iud\u00e6orum, et sacerdotum, et pr\u00e6esset omnibus."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:48",
"text": "Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis \u00e6reis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri:"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 14,
"name": "I Maccabees 14:49",
"text": "exemplum autem eorum ponere in \u00e6rario, ut habeat Simon, et filii eius. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:1",
"text": "Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Iud\u00e6orum, et univers\u00e6 genti:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:2",
"text": "et erant continentes hunc modum: REX Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Iud\u00e6orum salutem."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:3",
"text": "Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:4",
"text": "Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:5",
"text": "Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et qu\u00e6cumque alia dona remiserunt tibi:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:6",
"text": "et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:7",
"text": "Ierusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, qu\u00e6 fabricata sunt, et pr\u00e6sidia, qu\u00e6 construxisti, qu\u00e6 tenes, maneant tibi."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:8",
"text": "Et omne debitum regis: et qu\u00e6 futura sunt regi, ex hoc, et in totum tempus remittuntur tibi."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:9",
"text": "Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:10",
"text": "Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:11",
"text": "Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:12",
"text": "sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:13",
"text": "et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:14",
"text": "et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra, et mari, et neminem sinebant ingredi, vel egredi."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:15",
"text": "Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus, et regionibus scriptas, in quibus continebantur h\u00e6c:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:16",
"text": "LUCIUS consul Romanorum, Ptolem\u00e6o regi salutem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:17",
"text": "Legati Iud\u00e6orum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam, et societatem, missi a Simone principe Sacerdotum, et populo Iud\u00e6orum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:18",
"text": "Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:19",
"text": "Placuit itaque nobis scribere regibus, et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:20",
"text": "Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:21",
"text": "Siqui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:22",
"text": "H\u00e6c eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:23",
"text": "et in omnes regiones: et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:24",
"text": "Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Iud\u00e6orum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:25",
"text": "Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:26",
"text": "et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:27",
"text": "et noluit ea accipere, sed rupit omnia, qu\u00e6 pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:28",
"text": "Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Ioppen, et Gazaram, et arcem, qu\u00e6 est in Ierusalem, civitates regni mei:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:29",
"text": "fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:30",
"text": "Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iud\u00e6\u00e6."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:31",
"text": "sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:32",
"text": "Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit: et retulit ei verba Regis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:33",
"text": "Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hereditatem patrum nostrorum, qu\u00e6 iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:34",
"text": "Nos vero tempus habentes, vindicamus hereditatem patrum nostrorum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:35",
"text": "Nam de Ioppe, et Gazara qu\u00e6 expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:36",
"text": "Reversus autem cum ira ad regem, renunciavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa, qu\u00e6 vidit, et iratus est rex ira magna."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:37",
"text": "Tryphon autem fugit navi in Orthosiada."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:38",
"text": "Et constituit rex Cendeb\u00e6um ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:39",
"text": "Et mandavit illi movere castra contra faciem Iud\u00e6\u00e6: et mandavit ei \u00e6dificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:40",
"text": "Et pervenit Cendeb\u00e6us Iamniam, et c\u0153pit irritare plebem, et conculcare Iud\u00e6am, et captivare populum, et interficere, et \u00e6dificare Gedorem."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 15,
"name": "I Maccabees 15:41",
"text": "Et collocavit illic equites, et exercitum: ut egressi perambularent viam Iud\u00e6\u00e6, sicut constituit ei rex. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:1",
"text": "Et ascendit Ioannes de Gazaris, et nunciavit Simoni patri suo qu\u00e6 fecit Cendeb\u00e6us in populo ipsorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:2",
"text": "Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam, et Ioannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel aliquoties."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:3",
"text": "Nunc autem senui, sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de c\u00e6lo vobiscum sit."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:4",
"text": "Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites; et profecti sunt ad Cendeb\u00e6um: et dormierunt in Modin."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:5",
"text": "Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum, et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:6",
"text": "Et admovit castra contra faciem eorum ipse, et populus eius, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem, et transfretavit primus: et viderunt eum viri, et transierunt post eum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:7",
"text": "Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:8",
"text": "Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendeb\u00e6us, et castra eius: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:9",
"text": "Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis: Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam \u00e6dificavit:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:10",
"text": "et fugerunt usque ad turres, qu\u00e6 erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Iud\u00e6am in pace."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:11",
"text": "et Ptolem\u00e6us filius Abobi constitutus erat dux in campo Iericho, et habebat argentum, et aurum multum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:12",
"text": "erat enim gener summi sacerdotis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:13",
"text": "Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem, et filios eius, ut tolleret eos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:14",
"text": "Simon autem, perambulans civitates, qu\u00e6 erant in regione Iud\u00e6\u00e6, et solicitudinem gerens earum, descendit in Iericho ipse, et Mathathias filius eius, et Iudas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:15",
"text": "Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, qu\u00e6 vocatur Doch, cum dolo, quam \u00e6dificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:16",
"text": "Et cum inebriatus esset Simon, et filii eius, surrexit Ptolem\u00e6us cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium, et occiderunt eum, et duos filios eius, et quosdam pueros eius."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:17",
"text": "et fecit deceptionem magnam in Israel, et reddidit mala pro bonis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:18",
"text": "Et scripsit h\u00e6c Ptolem\u00e6us, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:19",
"text": "Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:20",
"text": "Et alios misit occupare Ierusalem, et montem templi."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:21",
"text": "Et pr\u00e6currens quidam, nunciavit Ioanni in Gazara, quia periit pater eius, et fratres eius, et quia misit te quoque interfici."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:22",
"text": "Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia qu\u00e6rebant eum perdere."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:23",
"text": "Et cetera sermonum Ioannis, et bellorum eius, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et \u00e6dificii murorum, quos extruxit, et rerum gestarum eius:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "I Maccabees 16:24",
"text": "ecce h\u00e6c scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum. "
}
]
}
]
},
{
"name": "II Maccabees",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:1",
"text": "Fratribus, qui sunt per \u00c6gyptum, Iud\u00e6is, salutem dicunt fratres, qui sunt in Ierosolymis, Iud\u00e6i, et qui in regione Iud\u00e6\u00e6, et pacem bonam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:2",
"text": "Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Iacob servorum suorum fidelium:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:3",
"text": "et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem corde magno, et animo volenti."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:4",
"text": "Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in pr\u00e6ceptis suis, et faciat pacem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:5",
"text": "Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:6",
"text": "Et nunc hic sumus orantes pro vobis."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:7",
"text": "Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iud\u00e6i scripsimus vobis in tribulatione, et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason a sancta terra, et a regno."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:8",
"text": "Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium, et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:9",
"text": "Et nunc frequentate dies scenopegi\u00e6 mensis Casleu."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:10",
"text": "Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Ierosolymis, et in Iud\u00e6a, Senatusque et Iudas, Aristobolo magistro Ptolem\u00e6i regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in \u00c6gypto sunt, Iud\u00e6is salutem, et sanitatem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:11",
"text": "De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:12",
"text": "Ipse enim ebullire fecit de Perside eos, qui pugnaverunt contra nos, et sanctam civitatem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:13",
"text": "Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Nane\u00e6, consilio deceptus sacerdotum Nane\u00e6."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:14",
"text": "etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus, et amici eius, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:15",
"text": "Cumque proposuissent eas sacerdotes Nane\u00e6, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:16",
"text": "cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem, et eos qui cum eo erant, et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras proiecerunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:17",
"text": "Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:18",
"text": "Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegi\u00e6, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias \u00e6dificato templo et altari obtulit sacrificia."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:19",
"text": "Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus, et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:20",
"text": "Cum autem pr\u00e6terissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis: nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:21",
"text": "Et iussit eos haurire, et afferre sibi: et sacrificia, qu\u00e6 imposita erant, iussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua, et ligna, et qu\u00e6 erant superposita."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:22",
"text": "Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:23",
"text": "Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:24",
"text": "Et Nehemi\u00e6 erat oratio hunc habens modum: DOMINE Deus omnium creator, terribilis, et fortis, iustus, et misericors, qui solus est bonus rex,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:25",
"text": "solus pr\u00e6stans, solus iustus, et omnipotens, et \u00e6ternus, qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos:"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:26",
"text": "accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel, et custodi partem tuam, et sanctifica."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:27",
"text": "Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt Gentibus, et contemptos et abominatos respice: ut sciant Gentes quia tu es Deus noster."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:28",
"text": "Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:29",
"text": "Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:30",
"text": "Sacerdotes autem psallebant hymnos, usquequo consumptum esset sacrificium."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:31",
"text": "Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:32",
"text": "Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine, quod refulsit ab altari, consumpta est."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:33",
"text": "Ut vero manifestata est res, renunciatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderent hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:34",
"text": "Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:35",
"text": "et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera, et accipiens manu sua, tribuebat eis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 1,
"name": "II Maccabees 1:36",
"text": "Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio. Vocatur autem apud plures Nephi. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:1",
"text": "Invenitur autem in descriptionibus Ieremi\u00e6 prophet\u00e6, quod iussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum est, et ut mandavit transmigratis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:2",
"text": "Et dedit illis legem ne obliviscerentur pr\u00e6cepta Domini, et non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea, et argentea, et ornamenta eorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:3",
"text": "Et alia huiusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:4",
"text": "Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum, et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hereditatem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:5",
"text": "Et veniens ibi Ieremias invenit locum spelunc\u00e6: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:6",
"text": "Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:7",
"text": "Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos, dixit: Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:8",
"text": "et tunc Dominus ostendet h\u00e6c, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat h\u00e6c."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:9",
"text": "Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis, et consummationis templi."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:10",
"text": "Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de c\u00e6lo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de c\u00e6lo, et consumpsit holocaustum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:11",
"text": "Et dixit Moyses, eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:12",
"text": "Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:13",
"text": "Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemi\u00e6 h\u00e6c eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et Prophetarum, et David, et epistolas Regum, et de donariis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:14",
"text": "Similiter autem et Iudas ea, qu\u00e6 deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:15",
"text": "Si ergo desideratis h\u00e6c, mittite qui perferant vobis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:16",
"text": "Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:17",
"text": "Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:18",
"text": "sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub c\u00e6lo in locum sanctum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:19",
"text": "Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:20",
"text": "De Iuda vero Machab\u00e6o, et fratribus eius, et de templi magni purificatione, et de ar\u00e6 dedicatione:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:21",
"text": "sed et de pr\u00e6liis, qu\u00e6 pertinent ad Antiochum Nobilem, et filium eius Eupatorem:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:22",
"text": "et de illuminationibus, qu\u00e6 de c\u00e6lo fact\u00e6 sunt ad eos, qui pro Iud\u00e6is fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:23",
"text": "et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, qu\u00e6 abolit\u00e6 erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:24",
"text": "Itemque ab Iasone Cyren\u00e6o quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:25",
"text": "Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:26",
"text": "curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memori\u00e6 commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:27",
"text": "Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum, et sudoris assumpsimus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:28",
"text": "Sicut hi, qui pr\u00e6parant convivium, et qu\u00e6runt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:29",
"text": "Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:30",
"text": "Sicut enim nov\u00e6 domus architecto de universa structura curandum est: ei vero, qui pingere curat, qu\u00e6 apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt: ita \u00e6stimandum est et in nobis."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:31",
"text": "Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, histori\u00e6 congruit auctori:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:32",
"text": "brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 2,
"name": "II Maccabees 2:33",
"text": "Hinc ergo narrationem incipiemus: de pr\u00e6fatione tantum dixisse sufficiat. stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:1",
"text": "Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oni\u00e6 pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:2",
"text": "fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:3",
"text": "ita ut Seleucus Asi\u00e6 rex de redditibus suis pr\u00e6staret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:4",
"text": "Simon autem de tribu Beniamin pr\u00e6positus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:5",
"text": "Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Thars\u00e6\u00e6 filium, qui eo tempore erat dux C\u0153lesyri\u00e6, et Ph\u0153nicis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:6",
"text": "et nunciavit ei, pecuniis innumerabilibus plenum esse \u00e6rarium Ierosolymis, et communes copias immensas esse, qu\u00e6 non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:7",
"text": "Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis, qu\u00e6 delat\u00e6 erant, ill\u00e6 accitum Heliodorum, qui erat super negotia eius, misit cum mandatis, ut pr\u00e6dictam pecuniam transportaret."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:8",
"text": "Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per C\u0153lesyriam et Ph\u0153nicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:9",
"text": "Sed, cum venisset Ierosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum: et, cuius rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem, si vere h\u00e6c ita essent."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:10",
"text": "Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse h\u00e6c, et victualia viduarum, et pupillorum:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:11",
"text": "qu\u00e6dam vero esse Hircani Tobi\u00e6 viri valde eminentis, in his, qu\u00e6 detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:12",
"text": "decipi vero eos, qui credidissent loco, et templo, quod per universum mundum honoratur, pro sui veneratione, et sanctitate omnino impossibile esse."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:13",
"text": "At ille pro his, qu\u00e6 habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:14",
"text": "Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:15",
"text": "Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se, et invocabant de c\u00e6lo eum, qui de depositis legem posuit, ut his, qui deposuerant ea, salva custodiret."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:16",
"text": "Iam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim, et color immutatus declarabat internum animi dolorem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:17",
"text": "circumfusa enim erat m\u0153stitia qu\u00e6dam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:18",
"text": "Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:19",
"text": "Accinct\u00e6que mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant. sed et virgines, qu\u00e6 conclus\u00e6 erant, procurrebant ad Oniam, ali\u00e6 autem ad muros, qu\u00e6dam vero per fenestras aspiciebant:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:20",
"text": "univers\u00e6 autem protendentes manus in c\u00e6lum, deprecabantur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:21",
"text": "erat enim misera commist\u00e6 multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti expectatio."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:22",
"text": "Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his, qui crediderant, cum omni integritate conservarentur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:23",
"text": "Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa \u00e6rarium pr\u00e6sens."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:24",
"text": "Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit su\u00e6 ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem, et formidinem converterentur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:25",
"text": "Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit. qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:26",
"text": "Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:27",
"text": "Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum eiecerunt."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:28",
"text": "Et is, qui cum multis cursoribus, et satellitibus pr\u00e6dictum ingressus est \u00e6rarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:29",
"text": "et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus, atque omni spe et salute privatus."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:30",
"text": "Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et l\u00e6titia impletum est."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:31",
"text": "Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:32",
"text": "Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iud\u00e6is circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:33",
"text": "Cumque summus sacerdos exoraret, iidem iuvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt: Oni\u00e6 sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:34",
"text": "tu autem a Deo flagellatus, nuncia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:35",
"text": "Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oni\u00e6 gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:36",
"text": "Testabatur autem omnibus ea qu\u00e6 sub oculis suis viderat opera magni Dei."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:37",
"text": "Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Ierosolymam mitti, ait:"
},
{
"verse": 38,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:38",
"text": "Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei qu\u00e6dam virtus."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:39",
"text": "Nam ipse, qui habet in c\u00e6lis habitationem, visitator, et adiutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac perdit."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 3,
"name": "II Maccabees 3:40",
"text": "Igitur de Heliodoro, et \u00e6rarii custodia ita res se habet. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:1",
"text": "Simon autem pr\u00e6dictus pecuniarum, et patri\u00e6 delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad h\u00e6c, et ipse fuisset incentor malorum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:2",
"text": "provisoremque civitatis, ac defensorem gentis su\u00e6, et \u00e6mulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:3",
"text": "Sed cum inimiciti\u00e6 in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:4",
"text": "considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem C\u0153lesyri\u00e6, et Ph\u0153nicis, ad augendam malitiam Simonis, ad regem se contulit,"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:5",
"text": "non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum univers\u00e6 multitudinis considerans."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:6",
"text": "Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:7",
"text": "Sed post Seleuci vit\u00e6 excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Iason frater Oni\u00e6 summum sacerdotium:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:8",
"text": "adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:9",
"text": "super h\u00e6c promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati eius concederetur gymnasium, et ephebiam sibi constituere, et eos, qui in Ierosolymis erant, Antiochenos scribere."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:10",
"text": "Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre c\u0153pit."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:11",
"text": "et amotis his, qu\u00e6 humanitatis causa Iud\u00e6is a regibus fuerant constituta, per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia, et societate functus est legatione legitima, civium iura destituens, prava instituta sanciebat."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:12",
"text": "Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:13",
"text": "Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis, et alienigen\u00e6 conversationis, propter impii, et non sacerdotis Iasonis nefarium, et inauditum scelus:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:14",
"text": "ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri pal\u00e6str\u00e6, et pr\u00e6bitionis eius iniust\u00e6, et in exercitiis disci."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:15",
"text": "et patrios quidem honores nihil habentes, Gr\u00e6cas glorias optimas arbitrabantur:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:16",
"text": "quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta \u00e6mulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:17",
"text": "In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:18",
"text": "Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex pr\u00e6sens esset,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:19",
"text": "misit Iason facinorosus ab Ierosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis, quas postulaverunt hi, qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:20",
"text": "Sed h\u00e6 oblat\u00e6 sunt quidem ab eo, qui miserat, in sacrificium Herculis: propter pr\u00e6sentes autem dat\u00e6 sunt in fabricam navium triremium."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:21",
"text": "Misso autem in \u00c6gyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolem\u00e6i Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Ioppen, et inde Ierosolymam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:22",
"text": "Et magnifice ab Iasone, et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Ph\u0153nicen exercitum convertit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:23",
"text": "Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:24",
"text": "At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis eius, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Iasoni talenta argenti trecenta."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:25",
"text": "Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et fer\u00e6 belu\u00e6 iram gerens."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:26",
"text": "Et Iason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:27",
"text": "Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat pr\u00e6positus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:28",
"text": "nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:29",
"text": "Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem pr\u00e6latus est Cypriis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:30",
"text": "Et cum h\u00e6c agerentur, contigit, Tharsenses, et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubin\u00e6 dono essent dati."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:31",
"text": "Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:32",
"text": "Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea qu\u00e6dam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:33",
"text": "Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochi\u00e6 secus Daphnem."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:34",
"text": "Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum iureiurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus iustitiam."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:35",
"text": "Ob quam causam non solum Iud\u00e6i, sed ali\u00e6 quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:36",
"text": "Sed regressum regem de Cilici\u00e6 locis adierunt Iud\u00e6i apud Antiochiam, simul et Gr\u00e6ci: conquerentes de iniqua nece Oni\u00e6."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:37",
"text": "Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrymas fudit, recordatus defuncti sobrietatem, et modestiam."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:38",
"text": "accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem iubet circumduci: et in eodem loco, in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente p\u0153nam."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:39",
"text": "Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo iam auro exportato."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:40",
"text": "Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti c\u0153pit, duce quodam tyranno, \u00e6tate pariter, et dementia provecto."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:41",
"text": "Sed, ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum iecere."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:42",
"text": "Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus \u00e6rarium interfecerunt."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:43",
"text": "De his ergo c\u0153pit iudicium adversus Menelaum agitari."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:44",
"text": "Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:45",
"text": "Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolem\u00e6o multas pecunias dare ad suadendum regi."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:46",
"text": "Itaque Ptolem\u00e6us in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia:"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:47",
"text": "et Menelaum quidem univers\u00e6 maliti\u00e6 reum criminibus absolvit: miseros autem, qui, etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:48",
"text": "Cito ergo iniustam p\u0153nam dederunt, qui pro civitate et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:49",
"text": "Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 4,
"name": "II Maccabees 4:50",
"text": "Menelaus autem, propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:1",
"text": "Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in \u00c6gyptum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:2",
"text": "Contigit autem per universam Ierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et hastis, quasi cohortes, armatos,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:3",
"text": "et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum iactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:4",
"text": "Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:5",
"text": "Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris, repente agressus est civitatem: et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:6",
"text": "Iason vero non parcebat in c\u00e6de civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se troph\u00e6a capturum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:7",
"text": "Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:8",
"text": "Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patri\u00e6 et civium hostis, in \u00c6gyptum extrusus est:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:9",
"text": "et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Laced\u00e6monas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:10",
"text": "et qui insepultos multos abiecerat, ipse et illamentatus, et insepultus abiicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:11",
"text": "His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Iud\u00e6os: et ob hoc profectus ex \u00c6gypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:12",
"text": "Iussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:13",
"text": "Fiebant ergo c\u00e6des iuvenum, ac seniorum, et mulierum, et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:14",
"text": "Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:15",
"text": "Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum, et patri\u00e6 fuit proditor:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:16",
"text": "et scelestis manibus sumens sancta vasa, qu\u00e6 ab aliis regibus, et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:17",
"text": "Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:18",
"text": "alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum \u00e6rarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:19",
"text": "Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:20",
"text": "Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum. postea autem fiet socius bonorum. et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:21",
"text": "Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se pr\u00e6 superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:22",
"text": "Reliquit autem et pr\u00e6positos ad affligendam gentem: Ierosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso, a quo constitutus est:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:23",
"text": "in Garizim autem Andronicum, et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:24",
"text": "Cumque appositus esset contra Iud\u00e6os, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, pr\u00e6cipiens ei omnes perfect\u00e6 \u00e6tatis interficere, mulieres, ac iuvenes vendere."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:25",
"text": "Qui cum venisset Ierosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Iud\u00e6is arma capere suis pr\u00e6cepit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:26",
"text": "Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit: et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "II Maccabees 5:27",
"text": "Iudas autem Machab\u00e6us, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et f\u0153ni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:1",
"text": "Sed non post multum temporis misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Iud\u00e6os ut se transferrent a patriis, et Dei legibus:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:2",
"text": "contaminare etiam quod in Ierosolymis erat templum, et cognominare Iovis Olympii: et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis hospitalis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:3",
"text": "Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:4",
"text": "nam templum luxuria, et comessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque \u00e6dibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea, qu\u00e6 non licebat."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:5",
"text": "Altare etiam plenum erat illicitis, qu\u00e6 legibus prohibebantur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:6",
"text": "Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iud\u00e6um se esse quisquam confitebatur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:7",
"text": "Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:8",
"text": "Decretum autem exiit in proximas Gentilium civitates, suggerentibus Ptolem\u00e6is, ut pari modo et ipsi adversus Iud\u00e6os agerent, ut sacrificarent:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:9",
"text": "eos autem, qui nollent transire ad instituta Gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:10",
"text": "Du\u00e6 enim mulieres delat\u00e6 sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros pr\u00e6cipitaverunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:11",
"text": "Alii vero, ad proximas coeuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam, manu sibimet auxilium ferre."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:12",
"text": "Obsecro autem eos, qui hunc Librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent, ea, qu\u00e6 acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:13",
"text": "Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:14",
"text": "Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter expectat, ut eas, cum Iudicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:15",
"text": "ita et in nobis statuit, ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:16",
"text": "Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis populum suum non dereliquit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:17",
"text": "Sed h\u00e6c nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Iam enim veniendum est ad narrationem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:18",
"text": "Igitur Eleazarus unus de primoribus scribarum, vir \u00e6tate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:19",
"text": "At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie pr\u00e6ibat ad supplicium."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:20",
"text": "Intuens autem, quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vit\u00e6 amorem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:21",
"text": "Hi autem, qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes, quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:22",
"text": "ut, hoc facto, a morte liberaretur: et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:23",
"text": "At ille cogitare c\u0153pit \u00e6tatis ac senectutis su\u00e6 eminentiam dignam, et ingenit\u00e6 nobilitatis canitiem, atque a puero optim\u00e6 conversationis actus: et secundum sanct\u00e6 et a Deo condit\u00e6 legis constituta, respondit cito, dicens, pr\u00e6mitti se velle in infernum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:24",
"text": "Non enim \u00e6tati nostr\u00e6 dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:25",
"text": "et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vit\u00e6 tempus decipiantur, et per hoc maculam, atque execrationem me\u00e6 senectuti conquiram."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:26",
"text": "Nam, etsi in pr\u00e6senti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:27",
"text": "Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo:"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:28",
"text": "adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:29",
"text": "Hi autem, qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:30",
"text": "Sed, cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia, cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter h\u00e6c patior."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "II Maccabees 6:31",
"text": "Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et univers\u00e6 genti memoriam mortis su\u00e6 ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:1",
"text": "Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris, et taureis cruciatos."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:2",
"text": "Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid qu\u00e6ris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis, quam patrias Dei leges pr\u00e6varicari."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:3",
"text": "Iratus itaque rex iussit sartagines, et ollas \u00e6neas succendi: quibus statim succensis,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:4",
"text": "iussit, ei, qui prior fuerat locutus, amputari linguam: et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei pr\u00e6scindi, ceteris eius fratribus, et matre inspicientibus."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:5",
"text": "Et, cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:6",
"text": "dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:7",
"text": "Mortuo itaque illo primo, hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et, cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius, quam toto corpore per membra singula puniretur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:8",
"text": "At ille, respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:9",
"text": "et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in pr\u00e6senti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in \u00e6tern\u00e6 vit\u00e6 resurrectione suscitabit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:10",
"text": "Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:11",
"text": "et cum fiducia ait: E c\u00e6lo ista possideo, sed propter Dei leges nunc h\u00e6c ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:12",
"text": "ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:13",
"text": "Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:14",
"text": "Et, cum iam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:15",
"text": "Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille, respiciens in eum,"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:16",
"text": "dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:17",
"text": "tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te, et semen tuum torquebit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:18",
"text": "Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos h\u00e6c patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:19",
"text": "tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:20",
"text": "Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, qu\u00e6 pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem, quam in Deum habebat:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:21",
"text": "singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia: et, femine\u00e6 cogitationi masculinum animum inserens,"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:22",
"text": "dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi,"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:23",
"text": "sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:24",
"text": "Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei pr\u00e6biturum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:25",
"text": "Sed ad h\u00e6c cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:26",
"text": "Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:27",
"text": "Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, qu\u00e6 te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in \u00e6tatem istam perduxi."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:28",
"text": "Peto, nate, ut aspicias ad c\u00e6lum et terram, et ad omnia qu\u00e6 in eis sunt: et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus:"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:29",
"text": "ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:30",
"text": "Cum h\u00e6c illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio pr\u00e6cepto regis, sed pr\u00e6cepto legis, qu\u00e6 data est nobis per Moysen."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:31",
"text": "Tu vero, qui inventor omnis maliti\u00e6 factus es in Hebr\u00e6os, non effugies manum Dei."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:32",
"text": "Nos enim pro peccatis nostris h\u00e6c patimur."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:33",
"text": "Et si nobis propter increpationem, et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:34",
"text": "Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:35",
"text": "nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, iudicium effugisti."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:36",
"text": "Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento \u00e6tern\u00e6 vit\u00e6 effecti sunt: tu vero iudicio Dei iustas superbi\u00e6 tu\u00e6 p\u0153nas exolves."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:37",
"text": "Ego autem, sicut fratres mei, animam, et corpus meum trado pro patriis legibus: invocans Deum maturius genti nostr\u00e6 propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:38",
"text": "In me vero et in fratribus meis desinet omnipotentis ira, qu\u00e6 super omne genus nostrum iuste superducta est."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:39",
"text": "Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius des\u00e6vit, indigne ferens se derisum."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:40",
"text": "Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:41",
"text": "Novissime autem post filios et mater consumpta est."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 7,
"name": "II Maccabees 7:42",
"text": "Igitur de sacrificiis, et de nimiis crudelitatibus satis dictum est. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:1",
"text": "Iudas vero Machab\u00e6us, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos, et amicos, et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:2",
"text": "Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur: et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:3",
"text": "misereretur etiam exterminio civitatis, qu\u00e6 esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:4",
"text": "memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:5",
"text": "At Machab\u00e6us, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:6",
"text": "Et superveniens castellis, et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat:"
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:7",
"text": "maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis eius ubique diffundebatur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:8",
"text": "Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolem\u00e6um ducem C\u0153lesyri\u00e6, et Ph\u0153nicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:9",
"text": "At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Iud\u00e6orum genus deleret, adiuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:10",
"text": "Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Iud\u00e6orum suppleret:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:11",
"text": "statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam, qu\u00e6 eum ab Omnipotente esset consecutura."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:12",
"text": "Iudas autem ubi comperit, indicavit his, qui secum erant, Iud\u00e6is Nicanoris adventum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:13",
"text": "Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei iustiti\u00e6, in fugam vertebantur:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:14",
"text": "alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos prius quam cominus veniret, vendiderat:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:15",
"text": "et si non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:16",
"text": "Convocatis autem Machab\u00e6us septem millibus, qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem, sed fortiter contenderent,"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:17",
"text": "ante oculos habentes contumeliam, qu\u00e6 loco sancto ab his iniuste esset illata, itemque et ludibrio habit\u00e6 civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:18",
"text": "Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum uno nutu delere, confidimus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:19",
"text": "Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, qu\u00e6 facta sunt erga parentes: et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:20",
"text": "et de pr\u00e6lio, quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis h\u00e6sitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia propter auxilium illis datum de c\u00e6lo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:21",
"text": "His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus, et patria mori parati."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:22",
"text": "Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Iosephum, et Ionathan, subiectis unicuique millenis et quingentenis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:23",
"text": "Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adiutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:24",
"text": "Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:25",
"text": "Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:26",
"text": "sed reversi sunt hora conclusi: nam erat ante sabbatum: quam ob causam non perseveraverunt insequentes."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:27",
"text": "Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant: benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordi\u00e6 initium stillans in eos."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:28",
"text": "Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia: et residua ipsi cum suis habuere."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:29",
"text": "His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:30",
"text": "Et ex his, qui cum Timotheo, et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt: et plures pr\u00e6das diviserunt, \u00e6quam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:31",
"text": "Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis, residua vero spolia Ierosolymam detulerunt:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:32",
"text": "et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Iud\u00e6os afflixerat."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:33",
"text": "Et cum epinicia agerent Ierosolymis, eum, qui sacras ianuas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:34",
"text": "Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iud\u00e6orum venditionem adduxerat,"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:35",
"text": "humiliatus auxilio Domini ab his, quos nullos existimaverat, deposita veste glori\u00e6, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 8,
"name": "II Maccabees 8:36",
"text": "Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Ierosolymorum, pr\u00e6dicabat nunc protectorem Deum habere Iud\u00e6os, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:1",
"text": "Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:2",
"text": "Intraverat enim in eam, qu\u00e6 dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere: sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:3",
"text": "Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit qu\u00e6 erga Nicanorem, et Timotheum gesta sunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:4",
"text": "Elatus autem in ira, arbitrabatur se iniuriam illorum, qui se fugaverant, posse in Iud\u00e6os retorquere: ideoque iussit agitari currum suum, sine intermissione agens iter, c\u00e6lesti eum iudicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Ierosolymam, et congeriem sepulchri Iud\u00e6orum eam facturum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:5",
"text": "Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israel, percussit eum insanabili, et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:6",
"text": "et quidem satis iuste, quippe qui multis, et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:7",
"text": "Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Iud\u00e6os, et pr\u00e6cipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:8",
"text": "Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans:"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:9",
"text": "ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes eius effluerent, odore etiam illius et f\u0153tore exercitus gravaretur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:10",
"text": "et qui paulo ante sidera c\u00e6li contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam f\u0153toris portare."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:11",
"text": "Hinc igitur c\u0153pit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:12",
"text": "et cum nec ipse iam f\u0153torem suum ferre posset, ita ait: Iustum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:13",
"text": "Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:14",
"text": "Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret, ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:15",
"text": "et Iud\u00e6os, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, \u00e6quales nunc Atheniensibus facturum pollicetur:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:16",
"text": "templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis pr\u00e6staturum:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:17",
"text": "super h\u00e6c, et Iud\u00e6um se futurum, et omnem locum terr\u00e6 perambulaturum, et pr\u00e6dicaturum Dei potestatem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:18",
"text": "Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium) desperans scripsit ad Iud\u00e6os in modum deprecationis epistolam h\u00e6c continentem:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:19",
"text": "OPTIMIS civibus Iud\u00e6is plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:20",
"text": "Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:21",
"text": "Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:22",
"text": "non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:23",
"text": "Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:24",
"text": "ut si quid contrarium accideret, aut difficile nunciaretur, scientes hi, qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:25",
"text": "Ad h\u00e6c, considerans de proximo potentes quosque, et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem s\u00e6pe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum qu\u00e6 subiecta sunt."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:26",
"text": "Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:27",
"text": "Confido enim, eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:28",
"text": "Igitur homicida, et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "II Maccabees 9:29",
"text": "Transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolem\u00e6um Philometorem in \u00c6gyptum abiit. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:1",
"text": "Machab\u00e6us autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:2",
"text": "aras autem, quas alienigen\u00e6 per plateas extruxerant, itemque delubra demolitus est."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:3",
"text": "et purgato templo, aliud altare fecerunt: et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:4",
"text": "Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, si quando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris, ac blasphemis hominibus traderentur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:5",
"text": "Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis, qui fuit Casleu."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:6",
"text": "Et cum l\u00e6titia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:7",
"text": "Propter quod Thyrsos, et ramos virides, et palmas pr\u00e6ferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:8",
"text": "Et decreverunt communi pr\u00e6cepto, et decreto, univers\u00e6 genti Iud\u00e6orum omnibus annis agere dies istos."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:9",
"text": "Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vit\u00e6 excessus ita se habuit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:10",
"text": "Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, qu\u00e6 gesta sunt narrabimus, breviantes mala, qu\u00e6 in bellis gesta sunt."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:11",
"text": "Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Ph\u0153nicis, et Syri\u00e6 militi\u00e6 principem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:12",
"text": "Nam Ptolem\u00e6us, qui dicebatur Macer, iusti tenax, erga Iud\u00e6os esse constituit, et pr\u00e6cipue propter iniquitatem, qu\u00e6 facta erat in eos, et pacifice agere cum eis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:13",
"text": "Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:14",
"text": "Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis frequenter Iud\u00e6os debellabat."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:15",
"text": "Iud\u00e6i vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant, et bellare tentabant."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:16",
"text": "Hi vero, qui erant cum Machab\u00e6o, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idum\u00e6orum:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:17",
"text": "multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:18",
"text": "Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:19",
"text": "Machab\u00e6us ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Iosepho, itemque Zach\u00e6o: eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, qu\u00e6 amplius perurgebant, pugnas conversus est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:20",
"text": "Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:21",
"text": "Cum autem Machab\u00e6o nunciatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:22",
"text": "Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:23",
"text": "Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:24",
"text": "At Timotheus, qui prius a Iud\u00e6is fuerat superatus, convocato exercitu peregrin\u00e6 multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Iud\u00e6am capturus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:25",
"text": "Machab\u00e6us autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis pr\u00e6cincti,"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:26",
"text": "ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:27",
"text": "Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:28",
"text": "Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victori\u00e6, et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:29",
"text": "Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de c\u00e6lo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Iud\u00e6is pr\u00e6stantes:"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:30",
"text": "ex quibus duo Machab\u00e6um medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela, et fulmina iaciebant, ex quo et c\u00e6citate confusi, et repleti perturbatione cadebant."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:31",
"text": "Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:32",
"text": "Timotheus vero confugit in Gazaram pr\u00e6sidium munitum, cui pr\u00e6erat Ch\u00e6reas."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:33",
"text": "Machab\u00e6us autem, et qui cum eo erant, l\u00e6tantes obsederunt pr\u00e6sidium diebus quatuor."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:34",
"text": "At hi, qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos iactabant."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:35",
"text": "Sed cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Machab\u00e6o erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:36",
"text": "sed et alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:37",
"text": "Per continuum autem biduum pr\u00e6sidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Ch\u00e6ream, et Apollophanem occiderunt."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 10,
"name": "II Maccabees 10:38",
"text": "Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit illis. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:1",
"text": "Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum pr\u00e6positus, graviter ferens de his, qu\u00e6 acciderant,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:2",
"text": "congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Iud\u00e6os, existimans se civitatem quidem captam Gentibus habitaculum facturum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:3",
"text": "templum vero in pecuni\u00e6 qu\u00e6stum, sicut cetera delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos v\u00e6nale sacerdotium:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:4",
"text": "nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:5",
"text": "Ingressus autem Iud\u00e6am, et appropians Bethsur\u00e6, qu\u00e6 erat in angusto loco, ab Ierosolyma intervallo quinque stadiorum, illud pr\u00e6sidium expugnabat."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:6",
"text": "Ut autem Machab\u00e6us, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari pr\u00e6sidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:7",
"text": "Et ipse primus Machab\u00e6us, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:8",
"text": "Cumque pariter prompto animo procederent, Ierosolymis apparuit pr\u00e6cedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:9",
"text": "Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:10",
"text": "Ibant igitur prompti, de c\u00e6lo habentes adiutorem, et miserantem super eos Dominum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:11",
"text": "Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:12",
"text": "universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:13",
"text": "Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebr\u00e6os, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:14",
"text": "promisitque se consensurum omnibus, qu\u00e6 iusta sunt, et regem compulsurum amicum fieri."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:15",
"text": "Annuit autem Machab\u00e6us precibus Lysi\u00e6, in omnibus utilitati consulens: et qu\u00e6cumque Machab\u00e6us scripsit Lysi\u00e6 de Iud\u00e6is, ea rex concessit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:16",
"text": "Nam erant script\u00e6 Iud\u00e6is epistol\u00e6 a Lysia quidem hunc modum continentes: LYSIAS populo Iud\u00e6orum salutem."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:17",
"text": "Ioannes, et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, qu\u00e6 per illos significabantur, implerem."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:18",
"text": "Qu\u00e6cumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et qu\u00e6 res permittebat, concessit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:19",
"text": "Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:20",
"text": "De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:21",
"text": "Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:22",
"text": "Regis autem epistola ista continebat: REX Antiochus Lysi\u00e6 fratri salutem."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:23",
"text": "Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:24",
"text": "audivimus Iud\u00e6os non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Gr\u00e6corum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:25",
"text": "Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes iudicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum maiorum consuetudinem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:26",
"text": "Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:27",
"text": "Ad Iud\u00e6os vero regis epistola talis erat: REX Antiochus senatui Iud\u00e6orum, et ceteris Iud\u00e6is salutem."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:28",
"text": "Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:29",
"text": "Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:30",
"text": "His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:31",
"text": "ut Iud\u00e6i utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, qu\u00e6 per ignorantiam gesta sunt."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:32",
"text": "Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:33",
"text": "Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:34",
"text": "Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: QUINTUS Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Iud\u00e6orum salutem."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:35",
"text": "De his, qu\u00e6 Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:36",
"text": "De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:37",
"text": "Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 11,
"name": "II Maccabees 11:38",
"text": "Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:1",
"text": "His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iud\u00e6i autem agricultur\u00e6 operam dabant."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:2",
"text": "Sed hi, qui resederant, Timotheus, et Apollonius Genn\u00e6i filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere, et quiete."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:3",
"text": "Ioppit\u00e6 vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Iud\u00e6os, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus, et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:4",
"text": "Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:5",
"text": "Quam crudelitatem Iudas in su\u00e6 gentis homines factam ut cognovit, pr\u00e6cepit viris, qui erant cum ipso: et invocato iusto iudice Deo,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:6",
"text": "venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui ab igne refugerant, gladio peremit."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:7",
"text": "Et cum h\u00e6c ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Ioppitas eradicaturus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:8",
"text": "Sed cum cognovisset et eos, qui erant Iamni\u00e6, velle pari modo facere habitantibus secum Iud\u00e6is,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:9",
"text": "Iamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Ierosolymis a stadiis ducentis quadraginta."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:10",
"text": "Inde cum iam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:11",
"text": "Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi, petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:12",
"text": "Iudas autem, arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:13",
"text": "Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, qu\u00e6 a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:14",
"text": "Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum, et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Iudam, et blasphemantes, ac loquentes qu\u00e6 fas non est."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:15",
"text": "Machab\u00e6us autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus, et machinis temporibus Iesu pr\u00e6cipitavit Iericho, irruit ferociter muris:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:16",
"text": "et capta civitate per Domini voluntatem innumerabiles c\u00e6des fecit, ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis, sanguine interfectorum fluere videretur."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:17",
"text": "Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubian\u00e6i, Iud\u00e6os:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:18",
"text": "et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo pr\u00e6sidio."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:19",
"text": "Dositheus autem, et Sosipater, qui erant duces cum Machab\u00e6o, peremerunt a Timotheo relictos in pr\u00e6sidio, decem millia viros."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:20",
"text": "At Machab\u00e6us, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:21",
"text": "Cognito autem Iud\u00e6 adventu, Timotheus pr\u00e6misit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in pr\u00e6sidium, quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:22",
"text": "Cumque cohors Iud\u00e6 prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex pr\u00e6sentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis deiicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:23",
"text": "Iudas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:24",
"text": "Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei, et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Iud\u00e6is parentes haberet, ac fratres, quos morte eius decipi eveniret."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:25",
"text": "Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, ill\u00e6sum eum dimiserunt propter fratrum salutem."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:26",
"text": "Iudas autem egressus est ad Carnion, interfectis vigintiquinque millibus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:27",
"text": "Post horum fugam, et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machin\u00e6 mult\u00e6, et telorum erat apparatus."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:28",
"text": "Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis, qui intus erant, vigintiquinque millia prostraverunt."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:29",
"text": "Inde ad civitatem Scytharum abierunt, qu\u00e6 ab Ierosolymis sexcentis stadiis aberat."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:30",
"text": "Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Iud\u00e6is, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:31",
"text": "gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Ierosolymam die sollemni septimanarum instante."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:32",
"text": "Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam pr\u00e6positum Idum\u00e6\u00e6."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:33",
"text": "Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:34",
"text": "Quibus congressis, contigit paucos ruere Iud\u00e6orum."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:35",
"text": "Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque eius amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:36",
"text": "At illis, qui cum Esdrim erant, diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Iudas Dominum adiutorem, et ducem belli fieri:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:37",
"text": "incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgi\u00e6 militibus incussit."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:38",
"text": "Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:39",
"text": "Et sequenti die venit cum suis Iudas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:40",
"text": "Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, qu\u00e6 apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iud\u00e6os: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:41",
"text": "Omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini, qui occulta fecerat manifesta."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:42",
"text": "Atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id, quod factum erat, delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes qu\u00e6 facta sunt pro peccatis eorum, qui prostrati sunt."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:43",
"text": "Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:44",
"text": "(nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis)"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:45",
"text": "et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 12,
"name": "II Maccabees 12:46",
"text": "Sancta ergo, et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:1",
"text": "Anno centesimo quadragesimonono, cognovit Iudas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iud\u00e6am,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:2",
"text": "et cum eo Lysiam procuratorem, et pr\u00e6positum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:3",
"text": "Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patri\u00e6 salute, sed sperans se constitui in principatum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:4",
"text": "Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:5",
"text": "Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: h\u00e6c prospectum habebat in pr\u00e6ceps."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:6",
"text": "inde in cinerem deiici iussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:7",
"text": "Et tali lege pr\u00e6varicatorem legis contigit mori, nec terr\u00e6 dari Menelaum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:8",
"text": "Et quidem satis iuste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cuius ignis, et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:9",
"text": "Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Iud\u00e6is ostensurus."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:10",
"text": "Quibus Iudas cognitis, pr\u00e6cepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adiuvaret eos:"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:11",
"text": "quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:12",
"text": "Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu, et ieiuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Iudas ut se pr\u00e6pararent."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:13",
"text": "Ipse vero cum senioribus cogitavit prius quam rex admoveret exercitum ad Iud\u00e6am, et obtineret civitatem, exire, et Domini iudicio committere exitum rei."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:14",
"text": "Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:15",
"text": "Et dato signo suis Dei victori\u00e6, iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his, qui superpositi fuerant:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:16",
"text": "summoque metu, ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:17",
"text": "Hoc autem factum est die illucescente, adiuvante eum Domini protectione."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:18",
"text": "Sed rex, accepto gustu audaci\u00e6 Iud\u00e6orum, arte difficultatem locorum tentabat:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:19",
"text": "et Bethsur\u00e6, qu\u00e6 erat Iud\u00e6orum pr\u00e6sidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:20",
"text": "His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:21",
"text": "Enunciavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:22",
"text": "Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris: dextram dedit: accepit: abiit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:23",
"text": "commisit cum Iuda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochi\u00e6, qui relictus erat super negotia, mente consternatus Iud\u00e6os deprecans, subditusque eis, iurat de omnibus, quibus iustum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:24",
"text": "Machab\u00e6um amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:25",
"text": "Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amiciti\u00e6 conventionem, indignantes ne forte f\u0153dus irrumperent."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "II Maccabees 13:26",
"text": "Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio, et reditus processit. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:1",
"text": "Sed post triennii tempus cognovit Iudas, et qui cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:2",
"text": "et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem eius Lysiam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:3",
"text": "Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:4",
"text": "venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream, et palmam, super h\u00e6c et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:5",
"text": "Tempus autem opportunum dementi\u00e6 su\u00e6 nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Iud\u00e6i niterentur,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:6",
"text": "respondit: Ipsi, qui dicuntur Assid\u00e6i Iud\u00e6orum, quibus pr\u00e6est Iudas Machab\u00e6us, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:7",
"text": "nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:8",
"text": "primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:9",
"text": "Sed oro his singulis o rex cognitis, et regioni, et generi secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus prospice."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:10",
"text": "nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est, pacem esse negotiis."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:11",
"text": "Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici, hostiliter se habentes adversus Iudam, inflammaverunt Demetrium."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:12",
"text": "Qui statim Nicanorem pr\u00e6positum elephantorum ducem misit in Iud\u00e6am:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:13",
"text": "datis mandatis ut ipsum quidem Iudam caperet: eos vero, qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:14",
"text": "Tunc gentes, qu\u00e6 de Iud\u00e6a fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias, et clades Iud\u00e6orum prosperitates rerum suarum existimantes."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:15",
"text": "Audito itaque Iud\u00e6i Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit, ut in \u00e6ternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:16",
"text": "Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:17",
"text": "Simon vero frater Iud\u00e6 commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:18",
"text": "Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Iud\u00e6, et animi magnitudinem, quam pro patri\u00e6 certaminibus habebant, sanguine iudicium facere metuebat."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:19",
"text": "Quam ob rem pr\u00e6misit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:20",
"text": "Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:21",
"text": "Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sell\u00e6 prolat\u00e6 sunt, et posit\u00e6."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:22",
"text": "Pr\u00e6cepit autem Iudas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:23",
"text": "Morabatur autem Nicanor Ierosolymis, nihilque inique agebat, gregesque turbarum, qu\u00e6 congregat\u00e6 fuerant, dimisit."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:24",
"text": "Habebat autem Iudam semper charum ex animo, et erat viro inclinatus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:25",
"text": "Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:26",
"text": "Alcimus autem, videns charitatem illorum ad invicem, et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat, Nicanorem rebus alienis assentire, Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:27",
"text": "Itaque rex exasperatus, et pessimis huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens, graviter quidem se ferre de amiciti\u00e6 conventione, iubere tamen Machab\u00e6um citius vinctum mittere Antiochiam."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:28",
"text": "Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea, qu\u00e6 convenerant, irrita faceret, nihil l\u00e6sus a viro."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:29",
"text": "sed, quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat, qua pr\u00e6ceptum perficeret."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:30",
"text": "At Machab\u00e6us, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:31",
"text": "Quod cum ille cognovit fortiter se a viro pr\u00e6ventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, iussit sibi tradi virum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:32",
"text": "quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui qu\u00e6rebatur, extendens manum ad templum,"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:33",
"text": "iuravit, dicens: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:34",
"text": "Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in c\u00e6lum, invocabant eum, qui semper propugnator esset gentis ipsorum, h\u00e6c dicentes:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:35",
"text": "Tu Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tu\u00e6 fieri in nobis."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:36",
"text": "Et nunc sancte sanctorum omnium Domine, conserva in \u00e6ternum impollutam domum istam, qu\u00e6 nuper mundata est."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:37",
"text": "Razias autem quidam de senioribus ab Ierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Iud\u00e6orum appellabatur."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:38",
"text": "Hic multis temporibus continenti\u00e6 propositum tenuit in Iudaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:39",
"text": "Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iud\u00e6os, misit milites quingentos, ut eum comprehenderent."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:40",
"text": "putabat enim, si illum decepisset, se cladem Iud\u00e6is maximam illaturum."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:41",
"text": "Turbis autem irruere in domum eius, et ianuam dirumpere, atque ignem admovere cupientibus, cum iam comprehenderetur, gladio se petiit;"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:42",
"text": "eligens nobiliter mori potius, quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis iniuriis agi."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:43",
"text": "Sed, cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turb\u00e6 intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum, pr\u00e6cipitavit semetipsum viriliter in turbas:"
},
{
"verse": 44,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:44",
"text": "quibus velociter locum dantibus casui eius, venit per mediam cervicem:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:45",
"text": "et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit: et cum sanguis eius magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit:"
},
{
"verse": 46,
"chapter": 14,
"name": "II Maccabees 14:46",
"text": "et stans supra quamdam petram pr\u00e6ruptam, et iam exanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus proiecit super turbas, invocans dominatorem vit\u00e6 ac spiritus, ut h\u00e6c illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:1",
"text": "Nicanor autem, ut comperit Iudam esse in locis Samari\u00e6, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:2",
"text": "Iud\u00e6is vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter, et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum, qui universa conspicit:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:3",
"text": "ille infelix interrogavit, si est potens in c\u00e6lo, qui imperavit agi diem sabbatorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:4",
"text": "Et respondentibus illis, Est Dominus vivus ipse in c\u00e6lo potens, qui iussit agi septimam diem."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:5",
"text": "At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:6",
"text": "Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune troph\u00e6um statuere de Iuda."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:7",
"text": "Machab\u00e6us autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:8",
"text": "et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adiutoria sibi facta de c\u00e6lo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:9",
"text": "Et allocutus eos de lege, et prophetis, admonens etiam certamina, qu\u00e6 fecerant prius, promptiores constituit eos:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:10",
"text": "et ita animis eorum erectis simul ostendebat Gentium fallaciam, et iuramentorum pr\u00e6varicationem."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:11",
"text": "Singulos autem illorum armavit, non clypei, et hast\u00e6 munitione, sed sermonibus optimis, et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos l\u00e6tificavit."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:12",
"text": "Erat autem huiuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem, orare pro omni populo Iud\u00e6orum:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:13",
"text": "Post hoc apparuisse et alium virum \u00e6tate, et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:14",
"text": "Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Ieremias propheta Dei."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:15",
"text": "Extendisse autem Ieremiam dextram, et dedisse Iud\u00e6 gladium aureum, dicentem:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:16",
"text": "Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies adversarios populi mei Israel."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:17",
"text": "Exhortati itaque Iud\u00e6 sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi iuvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis iudicaret, eo quod civitas sancta, et templum periclitarentur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:18",
"text": "Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus, et cognatis minor solicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:19",
"text": "sed et eos, qui in civitate erant, non minima solicitudo habebat pro his, qui congressuri erant."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:20",
"text": "Et, cum iam omnes sperarent iudicium futurum, hostesque adessent, atque exercitus esset ordinatus, besti\u00e6, equitesque opportuno in loco compositi,"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:21",
"text": "considerans Machab\u00e6us adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in c\u00e6lum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:22",
"text": "Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iuda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octogintaquinque millia:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:23",
"text": "et nunc dominator c\u00e6lorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore, et tremore magnitudinis brachii tui,"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:24",
"text": "ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:25",
"text": "Nicanor autem, et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:26",
"text": "Iudas vero, et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:27",
"text": "manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus trigintaquinque millia, pr\u00e6sentia Dei magnifice delectati."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:28",
"text": "Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:29",
"text": "Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:30",
"text": "Pr\u00e6cepit autem Iudas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Ierosolymam perferri."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:31",
"text": "Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus, et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos, qui in arce erant."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:32",
"text": "Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei, magnifice gloriatus est."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:33",
"text": "Linguam etiam impii Nicanoris pr\u00e6cisam iussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:34",
"text": "Omnes igitur c\u00e6li benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:35",
"text": "Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:36",
"text": "Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate pr\u00e6terire:"
},
{
"verse": 37,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:37",
"text": "habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce Syriaca, pridie Mardoch\u00e6i diei."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:38",
"text": "Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebr\u00e6is civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:39",
"text": "Et si quidem bene, et ut histori\u00e6 competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 15,
"name": "II Maccabees 15:40",
"text": "Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est: alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. "
}
]
}
]
},
{
"name": "Matthew",
"chapters": [
{
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:1",
"text": "Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:2",
"text": "Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:3",
"text": "Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:4",
"text": "Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:5",
"text": "Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:6",
"text": "David autem rex genuit Salomonem ex ea, qu\u00e6 fuit Uri\u00e6."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:7",
"text": "Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:8",
"text": "Asa autem genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:9",
"text": "Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:10",
"text": "Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:11",
"text": "Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:12",
"text": "Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:13",
"text": "Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:14",
"text": "Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:15",
"text": "Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:16",
"text": "Iacob autem genuit Ioseph virum Mari\u00e6, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:17",
"text": "Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quattuordecim."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:18",
"text": "Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:19",
"text": "Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:20",
"text": "H\u00e6c autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:21",
"text": "pariet autem filium: et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:22",
"text": "Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem:"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:23",
"text": "Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:24",
"text": "Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut pr\u00e6cepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 1,
"name": "Matthew 1:25",
"text": "Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen eius Iesum. "
}
]
},
{
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:1",
"text": "Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:2",
"text": "dicentes: Ubi est qui natus est rex Iud\u00e6orum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:3",
"text": "Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:4",
"text": "Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:5",
"text": "At illi dixerunt: In Bethlehem Iud\u00e6: Sic enim scriptum est per Prophetam:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:6",
"text": "Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:7",
"text": "Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stell\u00e6, qu\u00e6 apparuit eis:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:8",
"text": "et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:9",
"text": "Qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usquedum veniens staret supra, ubi erat puer."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:10",
"text": "Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:11",
"text": "Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:12",
"text": "Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:13",
"text": "Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in \u00c6gyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes qu\u00e6rat puerum ad perdendum eum."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:14",
"text": "Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius nocte, et secessit in \u00c6gyptum:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:15",
"text": "et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex \u00c6gypto vocavi filium meum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:16",
"text": "Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:17",
"text": "Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:18",
"text": "Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:19",
"text": "Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in \u00c6gypto,"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:20",
"text": "dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui qu\u00e6rebant animam pueri."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:21",
"text": "Qui consurgens, accepit puerum, et matrem eius, et venit in terram Israel."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:22",
"text": "Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iud\u00e6a pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galil\u00e6\u00e6."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 2,
"name": "Matthew 2:23",
"text": "Et veniens habitavit in civitate qu\u00e6 vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazar\u00e6us vocabitur. "
}
]
},
{
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:1",
"text": "In diebus autem illis venit Ioannes Baptista pr\u00e6dicans in deserto Iud\u00e6\u00e6,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:2",
"text": "et dicens: P\u0153nitentiam agite: appropinquavit enim regnum c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:3",
"text": "Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:4",
"text": "Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locust\u00e6, et mel silvestre."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:5",
"text": "Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iud\u00e6a, et omnis regio circa Iordanem;"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:6",
"text": "et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:7",
"text": "Videns autem multos Pharis\u00e6orum, et Sadduc\u00e6orum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:8",
"text": "Facite ergo fructum dignum p\u0153nitenti\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:9",
"text": "Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrah\u00e6."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:10",
"text": "Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, qu\u00e6 non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:11",
"text": "Ego quidem baptizo vos in aqua in p\u0153nitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:12",
"text": "Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:13",
"text": "Tunc venit Iesus a Galil\u00e6a in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:14",
"text": "Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:15",
"text": "Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:16",
"text": "Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei c\u00e6li: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 3,
"name": "Matthew 3:17",
"text": "Et ecce vox de c\u00e6lis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. "
}
]
},
{
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:1",
"text": "Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:2",
"text": "Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:3",
"text": "Et accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:4",
"text": "Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:5",
"text": "Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:6",
"text": "et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:7",
"text": "Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:8",
"text": "Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:9",
"text": "et dixit ei: H\u00e6c omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:10",
"text": "Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:11",
"text": "Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:12",
"text": "Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galil\u00e6am:"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:13",
"text": "et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:14",
"text": "ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:15",
"text": "Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem, Galil\u00e6a gentium:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:16",
"text": "populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbr\u00e6 mortis, lux orta est eis."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:17",
"text": "Exinde c\u0153pit Iesus pr\u00e6dicare, et dicere: P\u0153nitentiam agite: appropinquavit enim regnum c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:18",
"text": "Ambulans autem Iesus iuxta mare Galil\u00e6\u00e6, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores)"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:19",
"text": "et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:20",
"text": "At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:21",
"text": "Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebed\u00e6i, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebed\u00e6o patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:22",
"text": "Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:23",
"text": "Et circuibat Iesus totam Galil\u00e6am, docens in synagogis eorum, et pr\u00e6dicans evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:24",
"text": "Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui d\u00e6monia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 4,
"name": "Matthew 4:25",
"text": "et secut\u00e6 sunt eum turb\u00e6 mult\u00e6 de Galil\u00e6a, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iud\u00e6a, et de trans Iordanem. "
}
]
},
{
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:1",
"text": "Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:2",
"text": "et aperiens os suum docebat eos dicens:"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:3",
"text": "Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:4",
"text": "Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:5",
"text": "Beati, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:6",
"text": "Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:7",
"text": "Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:8",
"text": "Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:9",
"text": "Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:10",
"text": "Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:11",
"text": "Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:12",
"text": "gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in c\u00e6lis. sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:13",
"text": "Vos estis sal terr\u00e6. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:14",
"text": "Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:15",
"text": "neque accendunt lucernam. et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:16",
"text": "Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in c\u00e6lis est."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:17",
"text": "Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:18",
"text": "Amen quippe dico vobis, donec transeat c\u00e6lum et terra, iota unum, aut unus apex non pr\u00e6teribit a lege, donec omnia fiant."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:19",
"text": "Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno c\u00e6lorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:20",
"text": "Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharis\u00e6orum, non intrabitis in regnum c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:21",
"text": "Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:22",
"text": "Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehenn\u00e6 ignis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:23",
"text": "Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:24",
"text": "relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:25",
"text": "Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:26",
"text": "Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:27",
"text": "Audistis quia dictum est antiquis: Non m\u0153chaberis."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:28",
"text": "Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam m\u0153chatus est eam in corde suo."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:29",
"text": "Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:30",
"text": "Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:31",
"text": "Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:32",
"text": "Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam m\u0153chari: et qui dimissam duxerit, adulterat."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:33",
"text": "Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:34",
"text": "Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per c\u00e6lum, quia thronus Dei est:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:35",
"text": "neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:36",
"text": "neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:37",
"text": "Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:38",
"text": "Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:39",
"text": "Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, pr\u00e6be illi et alteram:"
},
{
"verse": 40,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:40",
"text": "et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:41",
"text": "et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:42",
"text": "Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:43",
"text": "Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:44",
"text": "Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:"
},
{
"verse": 45,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:45",
"text": "ut sitis filii patris vestri, qui in c\u00e6lis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:46",
"text": "Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?"
},
{
"verse": 47,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:47",
"text": "Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?"
},
{
"verse": 48,
"chapter": 5,
"name": "Matthew 5:48",
"text": "Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester c\u00e6lestis perfectus est. "
}
]
},
{
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:1",
"text": "Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in c\u00e6lis est."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:2",
"text": "Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrit\u00e6 faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:3",
"text": "Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:4",
"text": "ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:5",
"text": "Et cum oratis, non eritis sicut hypocrit\u00e6, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:6",
"text": "Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:7",
"text": "Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici. putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:8",
"text": "Nolite ergo assimilari eis. scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:9",
"text": "Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in c\u00e6lis: sanctificetur nomen tuum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:10",
"text": "Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in c\u00e6lo, et in terra."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:11",
"text": "Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:12",
"text": "Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:13",
"text": "Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:14",
"text": "Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis pater vester c\u00e6lestis delicta vestra."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:15",
"text": "Si autem non dimiseritis hominibus: nec pater vester dimittet vobis peccata vestra."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:16",
"text": "Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocrit\u00e6 tristes. exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:17",
"text": "Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:18",
"text": "ne videaris hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in abscondito: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:19",
"text": "Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi \u00e6rugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:20",
"text": "Thesaurizate autem vobis thesauros in c\u00e6lo: ubi neque \u00e6rugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:21",
"text": "Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:22",
"text": "Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:23",
"text": "Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebr\u00e6 sunt: ips\u00e6 tenebr\u00e6 quant\u00e6 erunt?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:24",
"text": "Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammon\u00e6."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:25",
"text": "Ideo dico vobis, ne soliciti sitis anim\u00e6 vestr\u00e6 quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:26",
"text": "Respicite volatilia c\u00e6li, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et pater vester c\u00e6lestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:27",
"text": "Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:28",
"text": "Et de vestimento quid soliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:29",
"text": "Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:30",
"text": "Si autem f\u0153num agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modic\u00e6 fidei?"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:31",
"text": "Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:32",
"text": "h\u00e6c enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:33",
"text": "Qu\u00e6rite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et h\u00e6c omnia adiicientur vobis."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 6,
"name": "Matthew 6:34",
"text": "Nolite ergo soliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies solicitus erit sibiipsi. sufficit diei malitia sua. "
}
]
},
{
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:1",
"text": "Nolite iudicare, ut non iudicemini."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:2",
"text": "In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:3",
"text": "Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:4",
"text": "Aut quomodo dicis fratris tuo: Sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:5",
"text": "Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:6",
"text": "Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:7",
"text": "Petite, et dabitur vobis: qu\u00e6rite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:8",
"text": "Omnis enim, qui petit, accipit: et qui qu\u00e6rit, invenit: et pulsanti aperietur."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:9",
"text": "Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:10",
"text": "Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:11",
"text": "Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis pater vester, qui in c\u00e6lis est, dabit bona petentibus se?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:12",
"text": "Omnia ergo qu\u00e6cumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. H\u00e6c est enim lex, et Prophet\u00e6."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:13",
"text": "Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, qu\u00e6 ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:14",
"text": "Quam angusta porta, et arcta via est, qu\u00e6 ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam!"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:15",
"text": "Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:16",
"text": "a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:17",
"text": "Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:18",
"text": "Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:19",
"text": "Omnis arbor, qu\u00e6 non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:20",
"text": "Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:21",
"text": "Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum c\u00e6lorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in c\u00e6lis est, ipse intrabit in regnum c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:22",
"text": "Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo d\u00e6monia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?"
},
{
"verse": 23,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:23",
"text": "Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:24",
"text": "Omnis ergo, qui audit verba mea h\u00e6c, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui \u00e6dificavit domum suam supra petram,"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:25",
"text": "et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:26",
"text": "Et omnis, qui audit verba mea h\u00e6c, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui \u00e6dificavit domum suam super arenam:"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:27",
"text": "et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:28",
"text": "Et factum est: cum consummasset Iesus verba h\u00e6c, admirabantur turb\u00e6 super doctrina eius."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 7,
"name": "Matthew 7:29",
"text": "Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scrib\u00e6 eorum, et Pharis\u00e6i. "
}
]
},
{
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:1",
"text": "Cum autem descendisset de monte, secut\u00e6 sunt eum turb\u00e6 mult\u00e6:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:2",
"text": "et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:3",
"text": "Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:4",
"text": "Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod pr\u00e6cepit Moyses, in testimonium illis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:5",
"text": "Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum,"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:6",
"text": "et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:7",
"text": "Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:8",
"text": "Et respondens Centurio, ait: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:9",
"text": "Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:10",
"text": "Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:11",
"text": "Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno c\u00e6lorum:"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:12",
"text": "filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:13",
"text": "Et dixit Iesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:14",
"text": "Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:15",
"text": "et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:16",
"text": "Vespere autem facto, obtulerunt ei multos d\u00e6monia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit:"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:17",
"text": "ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et \u00e6grotationes nostras portavit."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:18",
"text": "Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:19",
"text": "Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:20",
"text": "Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres c\u00e6li nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:21",
"text": "Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:22",
"text": "Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:23",
"text": "Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:24",
"text": "et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:25",
"text": "Et accesserunt ad eum Discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:26",
"text": "Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modic\u00e6 fidei? Tunc surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:27",
"text": "Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:28",
"text": "Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes d\u00e6monia, de monumentis exeuntes, s\u00e6vi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:29",
"text": "Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:30",
"text": "Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:31",
"text": "D\u00e6mones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:32",
"text": "Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per pr\u00e6ceps in mare: et mortui sunt in aquis."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:33",
"text": "Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nunciaverunt omnia, et de eis, qui d\u00e6monia habuerant."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 8,
"name": "Matthew 8:34",
"text": "Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum. "
}
]
},
{
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:1",
"text": "Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:2",
"text": "Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:3",
"text": "Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:4",
"text": "Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:5",
"text": "Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:6",
"text": "Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:7",
"text": "Et surrexit, et abiit in domum suam."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:8",
"text": "Videntes autem turb\u00e6 timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:9",
"text": "Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matth\u00e6um nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:10",
"text": "Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Iesu, et discipulis eius."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:11",
"text": "Et videntes Pharis\u00e6i, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat Magister vester?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:12",
"text": "At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:13",
"text": "Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:14",
"text": "Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et Pharis\u00e6i ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant?"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:15",
"text": "Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:16",
"text": "Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento: et peior scissura fit."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:17",
"text": "Neque mittunt vinum novum in utres veteres. alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:18",
"text": "H\u00e6c illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:19",
"text": "Et surgens Iesus, sequebatur eum, et discipuli eius."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:20",
"text": "Et ecce mulier, qu\u00e6 sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:21",
"text": "Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius: salva ero."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:22",
"text": "At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:23",
"text": "Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:24",
"text": "Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:25",
"text": "Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius. Et surrexit puella."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:26",
"text": "Et exiit fama h\u00e6c in universam terram illam."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:27",
"text": "Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo c\u00e6ci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:28",
"text": "Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum c\u00e6ci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:29",
"text": "Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:30",
"text": "Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:31",
"text": "Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:32",
"text": "Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, d\u00e6monium habentem."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:33",
"text": "Et eiecto d\u00e6monio, locutus est mutus, et mirat\u00e6 sunt turb\u00e6, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:34",
"text": "Pharis\u00e6i autem dicebant: In principe d\u00e6moniorum eiicit d\u00e6mones."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:35",
"text": "Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et pr\u00e6dicans evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:36",
"text": "Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:37",
"text": "Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 9,
"name": "Matthew 9:38",
"text": "Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. "
}
]
},
{
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:1",
"text": "Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:2",
"text": "Duodecim autem Apostolorum nomina sunt h\u00e6c. Primus: Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:3",
"text": "Iacobus Zebed\u00e6i, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholom\u00e6us, Thomas, et Matth\u00e6us publicanus, Iacobus Alph\u00e6i, et Thadd\u00e6us,"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:4",
"text": "Simon Chanan\u00e6us, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:5",
"text": "Hos duodecim misit Iesus: pr\u00e6cipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:6",
"text": "sed potius ite ad oves qu\u00e6 perierunt domus Israel."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:7",
"text": "Euntes autem pr\u00e6dicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:8",
"text": "Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, d\u00e6mones eiicite: gratis accepistis, gratis date."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:9",
"text": "Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:10",
"text": "non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:11",
"text": "In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:12",
"text": "Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:13",
"text": "Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:14",
"text": "Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:15",
"text": "Amen dico vobis: Tolerabilius erit terr\u00e6 Sodomorum, et Gomorrh\u00e6orum in die iudicii, quam illi civitati."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:16",
"text": "Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columb\u00e6."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:17",
"text": "Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:18",
"text": "et ad pr\u00e6sides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:19",
"text": "Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:20",
"text": "non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:21",
"text": "Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:22",
"text": "et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:23",
"text": "Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:24",
"text": "Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:25",
"text": "sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos eius?"
},
{
"verse": 26,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:26",
"text": "Ne ergo timueritis eos: Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:27",
"text": "Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, pr\u00e6dicate super tecta."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:28",
"text": "Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in gehennam."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:29",
"text": "Nonne duo passeres asse v\u00e6neunt? et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro?"
},
{
"verse": 30,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:30",
"text": "Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:31",
"text": "Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:32",
"text": "Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in c\u00e6lis est:"
},
{
"verse": 33,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:33",
"text": "qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in c\u00e6lis est."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:34",
"text": "Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:35",
"text": "veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:36",
"text": "et inimici hominis, domestici eius."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:37",
"text": "Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:38",
"text": "Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:39",
"text": "Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:40",
"text": "Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:41",
"text": "Qui recipit prophetam in nomine prophet\u00e6, mercedem prophet\u00e6 accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 10,
"name": "Matthew 10:42",
"text": "Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aqu\u00e6 frigid\u00e6 tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. "
}
]
},
{
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:1",
"text": "Et factum est, cum consummasset Iesus, pr\u00e6cipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et pr\u00e6dicaret in civitatibus eorum."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:2",
"text": "Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:3",
"text": "ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:4",
"text": "Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni qu\u00e6 audistis, et vidistis."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:5",
"text": "C\u00e6ci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:6",
"text": "et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:7",
"text": "Illis autem abeuntibus, c\u0153pit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem?"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:8",
"text": "Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:9",
"text": "Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:10",
"text": "Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui pr\u00e6parabit viam tuam ante te."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:11",
"text": "Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno c\u00e6lorum, maior est illo."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:12",
"text": "A diebus autem Ioannis Baptist\u00e6 usque nunc, regnum c\u00e6lorum vim patitur, et violenti rapiunt illud."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:13",
"text": "Omnes enim prophet\u00e6, et lex usque ad Ioannem prophetaverunt:"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:14",
"text": "et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:15",
"text": "Qui habet aures audiendi, audiat."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:16",
"text": "Cui autem similem \u00e6stimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes co\u00e6qualibus"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:17",
"text": "dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:18",
"text": "Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: D\u00e6monium habet."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:19",
"text": "Venit filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:20",
"text": "Tunc c\u0153pit exprobrare civitatibus, in quibus fact\u00e6 sunt plurim\u00e6 virtutes eius, quia non egissent p\u0153nitentiam."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:21",
"text": "V\u00e6 tibi Corozain, v\u00e6 tibi Bethsaida: quia, si in Tyro, et Sidone fact\u00e6 essent virtutes qu\u00e6 fact\u00e6 sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere p\u0153nitentiam egissent."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:22",
"text": "Verumtamen dico vobis: Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:23",
"text": "Et tu Capharnaum, numquid usque in c\u00e6lum exaltaberis? usque in infernum descendes. quia, si in Sodomis fact\u00e6 fuissent virtutes, qu\u00e6 fact\u00e6 sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:24",
"text": "Verumtamen dico vobis, quia terr\u00e6 Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:25",
"text": "In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine c\u00e6li et terr\u00e6, quia abscondisti h\u00e6c a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:26",
"text": "Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:27",
"text": "Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:28",
"text": "Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:29",
"text": "Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 11,
"name": "Matthew 11:30",
"text": "Iugum enim meum suave est, et onus meum leve. "
}
]
},
{
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:1",
"text": "In illo tempore abiit Iesus per sata sabbato: discipuli autem eius esurientes c\u0153perunt vellere spicas, et manducare."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:2",
"text": "Pharis\u00e6i autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:3",
"text": "At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:4",
"text": "quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?"
},
{
"verse": 5,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:5",
"text": "Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:6",
"text": "Dico autem vobis, quia templo maior est hic."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:7",
"text": "Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:8",
"text": "Dominus enim est filius hominis etiam sabbati."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:9",
"text": "Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:10",
"text": "Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:11",
"text": "Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit h\u00e6c sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:12",
"text": "Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis benefacere."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:13",
"text": "Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:14",
"text": "Exeuntes autem Pharis\u00e6i, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:15",
"text": "Iesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:16",
"text": "et pr\u00e6cepit eis ne manifestum eum facerent."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:17",
"text": "Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:18",
"text": "Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit anim\u00e6 me\u00e6. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nunciabit."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:19",
"text": "Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius:"
},
{
"verse": 20,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:20",
"text": "arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:21",
"text": "et in nomine eius Gentes sperabunt."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:22",
"text": "Tunc oblatus est ei d\u00e6monium habens, c\u00e6cus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:23",
"text": "Et stupebant omnes turb\u00e6, et dicebant: Numquid hic est filius David?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:24",
"text": "Pharis\u00e6i autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit d\u00e6mones nisi in Beelzebub principe d\u00e6moniorum."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:25",
"text": "Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:26",
"text": "Et si satanas satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:27",
"text": "Et si ego in Beelzebub eiicio d\u00e6mones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:28",
"text": "Si autem ego in spiritu Dei eiicio d\u00e6mones, igitur pervenit in vos regnum Dei."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:29",
"text": "aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:30",
"text": "Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mihi, spargit."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:31",
"text": "Ideo dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:32",
"text": "Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc s\u00e6culo, neque in futuro."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:33",
"text": "Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:34",
"text": "Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:35",
"text": "Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:36",
"text": "Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:37",
"text": "Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:38",
"text": "Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharis\u00e6is, dicentes: Magister, volumus a te signum videre."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:39",
"text": "Qui respondens ait illis: Generatio mala, et adultera signum qu\u00e6rit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ion\u00e6 prophet\u00e6."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:40",
"text": "Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terr\u00e6 tribus diebus, et tribus noctibus."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:41",
"text": "Viri Ninivit\u00e6 surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia p\u0153nitentiam egerunt in pr\u00e6dicatione Ion\u00e6. Et ecce plus quam Ionas hic."
},
{
"verse": 42,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:42",
"text": "Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terr\u00e6 audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:43",
"text": "Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, qu\u00e6rens requiem, et non invenit."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:44",
"text": "Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:45",
"text": "Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessim\u00e6."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:46",
"text": "Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foras, qu\u00e6rentes loqui ei."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:47",
"text": "Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant qu\u00e6rentes te."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:48",
"text": "At ipse respondens dicenti sibi, ait: Qu\u00e6 est mater mea, et qui sunt fratres mei?"
},
{
"verse": 49,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:49",
"text": "Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei."
},
{
"verse": 50,
"chapter": 12,
"name": "Matthew 12:50",
"text": "Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in c\u00e6lis est: ipse meus frater, et soror, et mater est. "
}
]
},
{
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:1",
"text": "In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:2",
"text": "Et congregat\u00e6 sunt ad eum turb\u00e6 mult\u00e6, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:3",
"text": "et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:4",
"text": "Et dum seminat, qu\u00e6dam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres c\u00e6li, et comederunt ea."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:5",
"text": "Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terr\u00e6."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:6",
"text": "sole autem orto \u00e6stuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:7",
"text": "Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spin\u00e6, et suffocaverunt ea."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:8",
"text": "Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:9",
"text": "Qui habet aures audiendi, audiat."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:10",
"text": "Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:11",
"text": "Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni c\u00e6lorum: illis autem non est datum."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:12",
"text": "Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:13",
"text": "Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:14",
"text": "Et adimpletur in eis prophetia Isai\u00e6 dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis:"
},
{
"verse": 15,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:15",
"text": "Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:16",
"text": "Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestr\u00e6 quia audiunt."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:17",
"text": "Amen quippe dico vobis, quia multi prophet\u00e6, et iusti cupierunt videre qu\u00e6 videtis, et non viderunt: et audire qu\u00e6 auditis, et non audierunt."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:18",
"text": "Vos ergo audite parabolam seminantis."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:19",
"text": "Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:20",
"text": "Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:"
},
{
"verse": 21,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:21",
"text": "non habet autem in se radicem, sed est temporalis. facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:22",
"text": "Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo s\u00e6culi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:23",
"text": "Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:24",
"text": "Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum c\u00e6lorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:25",
"text": "cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:26",
"text": "Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:27",
"text": "Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?"
},
{
"verse": 28,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:28",
"text": "Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit: Servi autem dixerunt ei, Vis, imus, et colligimus ea?"
},
{
"verse": 29,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:29",
"text": "Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:30",
"text": "Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:31",
"text": "Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum c\u00e6lorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:32",
"text": "quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres c\u00e6li veniant, et habitent in ramis eius."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:33",
"text": "Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum c\u00e6lorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farin\u00e6 satis tribus, donec fermentatum est totum."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:34",
"text": "H\u00e6c omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:"
},
{
"verse": 35,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:35",
"text": "ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:36",
"text": "Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:37",
"text": "Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:38",
"text": "Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:39",
"text": "Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio s\u00e6culi est. Messores autem, angeli sunt."
},
{
"verse": 40,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:40",
"text": "Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione s\u00e6culi."
},
{
"verse": 41,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:41",
"text": "mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem:"
},
{
"verse": 42,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:42",
"text": "et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium."
},
{
"verse": 43,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:43",
"text": "Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat."
},
{
"verse": 44,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:44",
"text": "Simile est regnum c\u00e6lorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et pr\u00e6 gaudio illius vadit, et vendit universa qu\u00e6 habet, et emit agrum illum."
},
{
"verse": 45,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:45",
"text": "Iterum simile est regnum c\u00e6lorum homini negotiatori, qu\u00e6renti bonas margaritas."
},
{
"verse": 46,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:46",
"text": "Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia qu\u00e6 habuit, et emit eam."
},
{
"verse": 47,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:47",
"text": "Iterum simile est regnum c\u00e6lorum sagen\u00e6 miss\u00e6 in mare, et ex omni genere piscium congreganti."
},
{
"verse": 48,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:48",
"text": "Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt."
},
{
"verse": 49,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:49",
"text": "Sic erit in consummatione s\u00e6culi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum,"
},
{
"verse": 50,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:50",
"text": "et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium."
},
{
"verse": 51,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:51",
"text": "Intellexistis h\u00e6c omnia? Dicunt ei: Etiam."
},
{
"verse": 52,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:52",
"text": "Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno c\u00e6lorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera."
},
{
"verse": 53,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:53",
"text": "Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde."
},
{
"verse": 54,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:54",
"text": "Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia h\u00e6c, et virtutes?"
},
{
"verse": 55,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:55",
"text": "Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas:"
},
{
"verse": 56,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:56",
"text": "et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?"
},
{
"verse": 57,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:57",
"text": "Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua."
},
{
"verse": 58,
"chapter": 13,
"name": "Matthew 13:58",
"text": "Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. "
}
]
},
{
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:1",
"text": "In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Iesu:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:2",
"text": "et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:3",
"text": "Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:4",
"text": "Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:5",
"text": "Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:6",
"text": "Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:7",
"text": "Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:8",
"text": "At illa pr\u00e6monita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptist\u00e6."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:9",
"text": "Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:10",
"text": "Misitque et decollavit Ioannem in carcere."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:11",
"text": "Et allatum est caput eius in disco, et datum est puell\u00e6, et attulit matri su\u00e6."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:12",
"text": "Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:13",
"text": "Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turb\u00e6, secut\u00e6 sunt eum pedestres de civitatibus."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:14",
"text": "Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:15",
"text": "Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam pr\u00e6teriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:16",
"text": "Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:17",
"text": "Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:18",
"text": "Qui ait eis: Afferte mihi illos huc."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:19",
"text": "Et cum iussisset turbam discumbere super f\u0153num, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in c\u00e6lum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:20",
"text": "Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:21",
"text": "Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:22",
"text": "Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et pr\u00e6cedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:23",
"text": "Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:24",
"text": "navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:25",
"text": "Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:26",
"text": "Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et pr\u00e6 timore clamaverunt."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:27",
"text": "Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:28",
"text": "Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:29",
"text": "At ipse ait: veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:30",
"text": "Videns vero ventum validum, timuit: et cum c\u0153pisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac."
},
{
"verse": 31,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:31",
"text": "Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modic\u00e6 fidei, quare dubitasti?"
},
{
"verse": 32,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:32",
"text": "Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:33",
"text": "Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es."
},
{
"verse": 34,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:34",
"text": "Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:35",
"text": "Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:"
},
{
"verse": 36,
"chapter": 14,
"name": "Matthew 14:36",
"text": "et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. "
}
]
},
{
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:1",
"text": "Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis Scrib\u00e6, et Pharis\u00e6i, dicentes:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:2",
"text": "Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:3",
"text": "Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:"
},
{
"verse": 4,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:4",
"text": "Honora patrem, et matrem. et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:5",
"text": "Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri, Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:"
},
{
"verse": 6,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:6",
"text": "et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:7",
"text": "Hypocrit\u00e6, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:"
},
{
"verse": 8,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:8",
"text": "Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:9",
"text": "Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:10",
"text": "Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite."
},
{
"verse": 11,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:11",
"text": "Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:12",
"text": "Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharis\u00e6i audito verbo hoc, scandalizati sunt?"
},
{
"verse": 13,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:13",
"text": "At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus c\u00e6lestis, eradicabitur."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:14",
"text": "Sinite illos: c\u00e6ci sunt, et duces c\u00e6corum. c\u00e6cus autem si c\u00e6co ducatum pr\u00e6stet, ambo in foveam cadunt."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:15",
"text": "Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:16",
"text": "At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?"
},
{
"verse": 17,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:17",
"text": "Non intelligitis quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?"
},
{
"verse": 18,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:18",
"text": "Qu\u00e6 autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:19",
"text": "de corde enim exeunt cogitationes mal\u00e6, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemi\u00e6."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:20",
"text": "h\u00e6c sunt, qu\u00e6 coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:21",
"text": "Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri, et Sidonis."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:22",
"text": "Et ecce mulier Chanan\u00e6a a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine fili David: filia mea male a d\u00e6monio vexatur."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:23",
"text": "Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:24",
"text": "Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, qu\u00e6 perierunt domus Israel."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:25",
"text": "At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:26",
"text": "Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus."
},
{
"verse": 27,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:27",
"text": "At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis, qu\u00e6 cadunt de mensa dominorum suorum."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:28",
"text": "Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora."
},
{
"verse": 29,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:29",
"text": "Et cum transisset inde Iesus, venit secus Mare Galil\u00e6\u00e6: et ascendens in montem, sedebat ibi."
},
{
"verse": 30,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:30",
"text": "Et accesserunt ad eum turb\u00e6 mult\u00e6, habentes secum mutos, c\u00e6cos, claudos, debiles, et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos:"
},
{
"verse": 31,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:31",
"text": "ita ut turb\u00e6 mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, c\u00e6cos videntes: et magnificabant Deum Israel."
},
{
"verse": 32,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:32",
"text": "Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turb\u00e6, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via."
},
{
"verse": 33,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:33",
"text": "Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?"
},
{
"verse": 34,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:34",
"text": "Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos."
},
{
"verse": 35,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:35",
"text": "Et pr\u00e6cepit turb\u00e6, ut discumberent super terram."
},
{
"verse": 36,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:36",
"text": "Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo."
},
{
"verse": 37,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:37",
"text": "Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas."
},
{
"verse": 38,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:38",
"text": "Erant autem qui manducaverunt, quattuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres."
},
{
"verse": 39,
"chapter": 15,
"name": "Matthew 15:39",
"text": "Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan. "
}
]
},
{
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:1",
"text": "Et accesserunt ad eum Pharis\u00e6i, et Sadduc\u00e6i tentantes: et rogaverunt eum ut signum de c\u00e6lo ostenderet eis."
},
{
"verse": 2,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:2",
"text": "At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim c\u00e6lum."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:3",
"text": "Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste c\u00e6lum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:4",
"text": "Faciem ergo c\u00e6li diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum qu\u00e6rit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ion\u00e6 prophet\u00e6. Et relictis illis, abiit."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:5",
"text": "Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:6",
"text": "Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharis\u00e6orum, et Sadduc\u00e6orum."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:7",
"text": "At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:8",
"text": "Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modic\u00e6 fidei, quia panes non habetis?"
},
{
"verse": 9,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:9",
"text": "Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?"
},
{
"verse": 10,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:10",
"text": "neque septem panum in quattuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:11",
"text": "Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharis\u00e6orum, et Sadduc\u00e6orum?"
},
{
"verse": 12,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:12",
"text": "Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharis\u00e6orum, et Sadduc\u00e6orum."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:13",
"text": "Venit autem Iesus in partes C\u00e6sare\u00e6 Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?"
},
{
"verse": 14,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:14",
"text": "At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:15",
"text": "Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?"
},
{
"verse": 16,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:16",
"text": "Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, filius Dei vivi."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:17",
"text": "Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in c\u00e6lis est."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:18",
"text": "Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram \u00e6dificabo ecclesiam meam, et port\u00e6 inferi non pr\u00e6valebunt adversus eam."
},
{
"verse": 19,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:19",
"text": "Et tibi dabo claves regni c\u00e6lorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in c\u00e6lis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in c\u00e6lis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:20",
"text": "Tunc pr\u00e6cepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:21",
"text": "Exinde c\u0153pit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere."
},
{
"verse": 22,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:22",
"text": "Et assumens eum Petrus, c\u0153pit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:23",
"text": "Qui conversus, dixit Petro: Vade post me satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, qu\u00e6 Dei sunt, sed ea, qu\u00e6 hominum."
},
{
"verse": 24,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:24",
"text": "Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me."
},
{
"verse": 25,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:25",
"text": "Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:26",
"text": "Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, anim\u00e6 vero su\u00e6 detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?"
},
{
"verse": 27,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:27",
"text": "Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius."
},
{
"verse": 28,
"chapter": 16,
"name": "Matthew 16:28",
"text": "Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. "
}
]
},
{
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:1",
"text": "Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum:"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:2",
"text": "et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix."
},
{
"verse": 3,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:3",
"text": "Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:4",
"text": "Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eli\u00e6 unum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:5",
"text": "Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:6",
"text": "Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:7",
"text": "Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:8",
"text": "Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:9",
"text": "Et descendentibus illis de monte, pr\u00e6cepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat."
},
{
"verse": 10,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:10",
"text": "Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scrib\u00e6 dicunt quod Eliam oporteat primum venire?"
},
{
"verse": 11,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:11",
"text": "At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia."
},
{
"verse": 12,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:12",
"text": "dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo qu\u00e6cumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis."
},
{
"verse": 13,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:13",
"text": "Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis."
},
{
"verse": 14,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:14",
"text": "Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam s\u00e6pe cadit in ignem, et crebro in aquam."
},
{
"verse": 15,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:15",
"text": "et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum."
},
{
"verse": 16,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:16",
"text": "Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me."
},
{
"verse": 17,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:17",
"text": "Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo d\u00e6monium, et curatus est puer ex illa hora."
},
{
"verse": 18,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:18",
"text": "Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum?"
},
{
"verse": 19,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:19",
"text": "Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis."
},
{
"verse": 20,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:20",
"text": "Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium."
},
{
"verse": 21,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:21",
"text": "Conversantibus autem eis in Galil\u00e6a, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:"
},
{
"verse": 22,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:22",
"text": "et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer."
},
{
"verse": 23,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:23",
"text": "Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?"
},
{
"verse": 24,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:24",
"text": "Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, pr\u00e6venit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terr\u00e6 a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?"
},
{
"verse": 25,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:25",
"text": "Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii."
},
{
"verse": 26,
"chapter": 17,
"name": "Matthew 17:26",
"text": "Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te. "
}
]
},
{
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18",
"verses": [
{
"verse": 1,
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18:1",
"text": "In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas, maior est in regno c\u00e6lorum?"
},
{
"verse": 2,
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18:2",
"text": "Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum,"
},
{
"verse": 3,
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18:3",
"text": "et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 4,
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18:4",
"text": "Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno c\u00e6lorum."
},
{
"verse": 5,
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18:5",
"text": "Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit."
},
{
"verse": 6,
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18:6",
"text": "qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris."
},
{
"verse": 7,
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18:7",
"text": "V\u00e6 mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen v\u00e6 homini illi, per quem scandalum venit."
},
{
"verse": 8,
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18:8",
"text": "Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscide eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem \u00e6ternum."
},
{
"verse": 9,
"chapter": 18,
"name": "Matthew 18:9",
"text": "Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem m