Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Biography Editorial Principles Manuscript Description Introduction to Question 1
Improved file in preparation for peer review
File Started for the first time.
Cupientes aliquid de penuria
veteris ac novae legis
Prima potest dividi in quattuor partes principales.
In prima ponitur excusatio actoris in aggrediendo.
In secunda ponitur reprehensio invidorum in detrahendo.
In tertia ponitur commendatio operis in prosequendo.
In quarta ponitur
quamvis non ambigamus
horum igitur
odibilem ecclesiam
non igitur
Prima potest dividi in tres
secundum quod
consummationis fiduciam
Et ista ultima dividitur in tres,
nam in prima ponit contradictionis invidorum evidentiam,
in secunda contradictionis causam,
in tertia contradicentium nequitiam.
Secunda ibi
quia
qui non rationi
Tunc sequitur secunda pars principalis,
quamvis non ambigamus
quorum professio
Sequitur tertia pars principalis,
horum igitur
cum labore
ex testimoniis veritatis
in quo haereticae doctrinae
Tunc
sequitur quarta et ultima pars principalis,
non ergo debet hic labor
in hoc autem tractatu
ut autem quod quaeritur
In speciali vero
In alia parte suam intensionem circa tria dicit versari. Primo circa fidei catholicae defensionem. Secundo circa veritatis theologicae explanationem. Tertio circa sacramentorum manifestationem. Postea ponit aliam causam moventem quae est caritas et instantia fratrum et sociorum, et statim addit tertiam causam contrariam retrahentem quae est mordacitas et contradictio invidiorum. Postea ponit contradictionis causam quae est discordia et deordinatio voluntatis ex qua provenit error et ex errore invidia et ex invidia contradictio oritur. Postea ponit contradicentium nequitiam quia scilicet voluntatem non subiciunt rationi nec sequuntur rationis rectitudinem nec auctoritati sacrae scripturae volunt se submittere, sed tam rationi quam scripturae auctoritati sensum suum proponunt et quadam superstitiosa religione exterius simulata habent argumentum ad ostendendum sapientiam novam quamdam doctrinam adinveniendo et quadam clamorosa intentione inpugnant pertinaciter veritatem.
Postea assignat causas operis. Primo tangit finalem
quae duplex est, scilicet falsitatis seu ecclesiae malorum
eversio et veritatis catholicae ostensio.
Postea ponit efficientem quae est duplex scilicet
principalis quae est Deus et instrumentalis
ut ipse
Utrum quis viator scientifice sine dono speciali possit assentire theologice omni vero supernaturali?
Quod sic,
primo quia omnis potentia naturalis
potest
Secundo, haereticus, damnatus, et diabolus possunt
assentire theologicae
intellectus agens est potens
omnia facere et intellectus possibilis omnia fieri
Tertio, si quaestio foret falsa,
sequitur quod tale lumen seu donum speciale infunderetur cuilibet theologo.
Consequens falsum quia nullus modernus theologus illud percipit sibi infundi.
Consequentia patet quia impossibile est haberi talia lumina seu tales habitus
et habentem latere ut arguit
Quarto,
viator potest convincere solo rationis dictamine
aliam vitam futuram post istam,
ergo.
Consequentia tenet cum istud sit verum theologicum.
Antecedens patet
quia quam inditum est lapidi quietari in aliquo ultimate finaliter tam inditum est homini.
Sed lapidi est inditum, quod in aliquo aliquibus adeptis, non potest non quietari,
ergo erit sic de viatore.
Minor patet.
Maior probatur
quia non minus ordinatur homo ad finem suum naturalem quam lapis.
Tunc ultra homini est inditum naturaliter finaliter quietari in aliquo,
quo vel quibusque adeptis,
non potest non quietari.
Sed nihil tale est in praesenti vita,
ergo restat alia vita pro hominis quietatione.
Maior patet per dictam, et minor patet de se et per illud
ad te Domine nos fecisti et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te
In oppositum est
Maior est huius scripturae auctoritas
quam omnis humani ingenii perspicacitas
cum rationalis anima cogitat ac ratiocinatur quidquid in ea ratione,
verum est non est ei attribuendum sed ipsi luci veritatis
Prima conclusio:
licet assensus theologicus a propositione theologica non sit distinctus,
tamen stat duas propositiones eiusdem subiecti vel praedicati
idem significantes formari
et unam ab alia specifice distingui.
Prima pars patet quia,
si distinguerentur,
sequeretur quod assensus theologicus
posset esse sine propositione theologica.
Consequens falsum
quia tunc quis posset assentire sine notitia complexa,
quod repugnat veritati.
Secunda pars probatur
quia, si ponatur quod fidelis formet illam propositionem
Primum corollarium: quod stat hominem totam Sacram Scripturam scire et ipsum theologum non esse. Patet, si infidelis sciret Scripturam, non esset theologus, quia non assentiret. Confirmatur quia, si fidelis viator sciret et formaret omnes propositiones quibus assentit, infidelis non propter hoc esset infidelis quia eis non consentiret. Ergo a simili, sciens Sacram Scripturam et ei dissentiens non est theologus. Pro quo notandum quod infidelitas est assensus respectu falsi vel dissensus respectu veri determinati per Ecclesiam aut in Scriptura Sacra revelati.
Secundum corollarium:
quod stat viatorem habitu theologico informari
et ipsum theologum non denominari.
Ex quo ultra potest inferri et concedi quod de lege ordinata
Tertium corollarium: quod una propositio indistincta potest habere duo contradictoria specie distincta. Patet quia contradictorium alicuius propositionis potest esse assensus in mente unius et dissensus in mente alterius.
Secunda conclusio: quod licet theologica propositio sit theologica cognitio, tamen non est necesse notitiam qua quis dicitur scire totale obiectum sui ipsius esse. Prima pars probatur quia fides vel notitia theologica non differt ab assensu theologico, sed assensus theologicus est propositio theologica, ergo propositio theologica est notitia seu cognitio theologica. Maior patet quia fides theologica non potest esse sine assensu theologico, alias quis crederet verum et non assentiret illi, quod est falsum. Minor patet ex prima conclusione. Secunda pars probatur quia nihil causatur a se ipso, sed scientia nostra saltim partialiter causatur ab obiecto, ergo scientia non est suum obiectum totale. Confirmatur quia, dato quod visio sit visio sui, tamen requirit aliud obiectum a quo causetur. Sic supposito quod idem sui ipsius sit notitia, nihilominus aliud obiectum requiritur a quo talis notitia causetur, et, per consequens, non est suum totale obiectum, quod erat probandum.
Primum corollarium:
quod propositiones
Secundum corollarium: quod theologia vel alia scientia non proprie scitur, sed est id quo aliquid scitur vel cognoscitur. Patet quia illud quod scitur est obiectum scientiae, sed scientia non est obiectum sui ipsius, saltim totale, ergo.
Tertium corollarium:
quod ista propositio de virtute sermonis
est falsa
Tertia conclusio:
licet non repugnet viatori nullam veritatem theologicam credere
et actum et habitum fidei habere,
tamen stante lege repugnat viatorem sine speciali lumine
veritatibus theologicis assentire.
Prima probatur primo de habitu.
Non est dubium quin multi habent habitum virtutum sine operari.
Sed quod actus fidei possit esse sine credere probatur
quia non plus identificantur
actus fidei et suum actuare vel agere
quam accidens et suum inhaerere.
Sed Deus potest facere accidens sine inhaerere,
ergo.
Secunda pars probatur per
Rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei, prius credamus,
quam ea ratione fidei praesumamus discutere
Deus illuminat parvulos et indoctos lumine fidei,
maiores autem lumine sapientiae
Primum corollarium: plures salvabuntur finaliter qui numquam crediderunt nec credent actualiter. Patet de pueris post baptismum statim decedentibus. Item, de baptizatis rationis usu carentibus, sicut sunt fatui nati.
Secundum corollarium:
multi sunt beati in regno caelorum qui,
si credidissent,
fuissent damnati et de numero reproborum aut in loco damnatorum.
Patet de pueris Graecorum statim
Tertium corollarium: haec est possibilis lege stante, viator non credit sicut ecclesia credere praecipit, et tamen viator in credendo sic nullo peccat seu deficit, vel sic stat aliquem viatorem in credendo non culpabilem deficere, et tamen ipsum sicut ecclesia iubet credendum non credere. Patet quia stat aliquem licite pro aliquo tempore nihil credere, ergo stat talem non errare nec credere sicut Romana Ecclesia credit. Ex dictis, patet pars negativa quaestionis vera.
Contra
Secundo,
sequitur quod si quis
Tertio, per assensum assentimus propositioni, igitur assensus theologicus non est propositio theologica. Consequentia patet quia per propositionem non assentimus propositioni quia, si sic, idem esset id quo assentimus et cui assentimus.
Quarto, stat illam propositionem esse et eius assensum non esse, ergo. Probatur antecedens quia aliquis potest credere aliquam propositionem esse veram et postea non, sed oppositum propter aliquas rationes, eadem propositione manente.
Quinto contra secundam partem,
arguitur quia,
si assensus
diversificaret speciem propositionis,
si aliquis formaret illam
Sexto contra corollaria,
quia vel fides et theologia
sunt idem habitus vel non.
Si sic,
ergo habens habitum theologicum habet fidem
et per consequens est theologus.
Si diversi,
ponatur quod remittatur uniformiter,
aequaliter, praecise quoad omnia versus non esse,
tunc vel aequaliter desinent non esse vel non.
Si primum,
ergo sunt aequales et per consequens
theologia non est superior fide,
quod est falsum et contra
hac scientia, scilicet theologia,
non pollent plurimi quamvis fide polleant
Septimo contra
Octavo contra corollaria eiusdem conclusionis,
quia vel obiectum
theologiae totale est propositio theologica
vel res ad extra vel significatum propositionis.
Si primum, habetur contra primum corollarium.
Non secundum quia tunc multae scientiae essent
de rebus contingentibus potentibus
Nono contra
Undecimo, nullum lumen speciale requiritur ad assentiendum mendacio, ergo nec aliter vero theologico quia dicens verum theologicum quod putat esse falsum dicit mendacium.
Ad rationes,
articuli fidei sunt per se noti