Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
Nunc ad distinctionem personarum
hic quaeri potest
Prima dividitur in quattuor
quia primo praemittit divinarum
personarum distinctionem,
secundo subiungit earum aequalem durationem,
tertio inducit contra hoc haereticorum obiectionem,
quarto fefellit oppositis praesumptionem.
Secunda ibi,
genitus est enim
sed contra hoc
sed quaeris
Secunda principalis dividitur in tres
quia primo movet quamdam disputabilem sententiam,
secundo concordat doctorum apparentem repugnantiam,
tertio infert conclusionem circa hoc tenendam.
Secunda ibi,
dicamus ergo Filium
Quod non quia Verbum est mensura creaturae, ergo Verbum non est Patri coaeternum. Antecedens patet et consequentia probatur quia mensura debet aequari et mensurative suo mensurato proportionari.
Secundo,
Verbum divinum est immensum,
ergo aeternitate
non est mensuratum
quia contradictio videtur quod immensum mensuretur.
Antecedens est catholicum.
Confirmatur quia Verbum est supra et ultra aeternitatem,
ergo aeternitate non est mensuratum.
Alias probatur
Dominus regnabit et ultra
Tertio,
aeternitas est facta,
ergo Verbum non est aeternitas,
nec ea mensuratur.
Antecedens patet per
Deus est auctor aeternitatis
sicut nunc fluens facit temporis,
sic nunc stans et permanens facit aeternitatem
In oppositum est
in hac Trinitate nihil prius aut posterius
Prima conclusio:
licet aeternaliter seu aeternitatis
duratio in abstracto ad extra non sit communicabilis perfectio,
ipsa tamen est cuiuslibet producti
aeterna et formalis mensuratio.
Prima pars quia sequeretur quod creatura Deo posset esse coaeterna
vel quod quaelibet creatura esset producta ante quodlibet tempus,
sed utrumque est falsum, impossibile, ergo.
Secunda pars probatur
quia Deo respectu creaturae conveniunt proprietates mensurae proprie
et non transumptive solum, ergo.
Antecedens ostendit
eo ipso quo creatura est vicissitudinem mutabilitatis habet
Primum corollarium:
immensitas et aeternitas mensurae
non infert immensitatem mensuratae naturae,
contra
Secundum corollarium: aeternitatis formalis ratio non est perfectionis simpliciter denominatio. Patet quia quaelibet talis perfectio est ad extra communicabilis creaturae concretive, sed aeternitas non est communicabilis creaturae, igitur.
Ex primo corollario
p
Tertium corollarium:
licet aeternitas ut sic non sit perfectio ut
si simpliciter denotative,
tamen est modus perfectionis
identitate, realiter, et entitative.
Prima patet per
Secunda conclusio:
sicut summa bonitas est sua supersimplex natura,
sic sua aeternitas est eius omnis mensura.
Probatur per
summam substantiam constat sine
principio et sine fine esse,
nec habere praesens, praeteritum, nec futurum
tempus rem a suo principio distare facit,
aeternitas vero rem suae causae continuat et coniungit,
in aeternitate
non est pars neque prius aut posterius
nullum immutabile mensuratur
Prima corollarium: mensura cuiuslibet divinae operationis seu causalitatis est instans semper praesens et indivisibile aeternitatis. Patet quia Deus est sua operatio nominaliter et active sumpta, ergo. Confirmatur quia tam Deus quam creatura mensurantur aeternitate, et per consequens eius instanti quia sunt idem praecisive.
Secundum corollarium:
quam repugnat pluralitas deorum divinitati,
tam repugnat multiplicitas signorum aeternitati.
Patet quia summa natura est eius omnis mensura,
ergo quaelibet eius mensura est sibi adaequata totaliter.
Sed quodlibet signum vel instans aeternitatis est eius propria mensura,
ergo quodlibet tale est simplex non multiplex.
Et intelligo per
Tertium corollarium:
sicut aeternitas est
pluralitatem signorum mensura intrinsece excludens,
sic instans aeternitatis est omnem successionem durativam contentive includens.
Prima pars est contra
aeternitas
Tertia conclusio:
aeterni verbi generatio seu aeternum
generari instanti aeternitatis censendum est mensurari.
Haec patet per
generatio divina est sine initio et
Deus est vera aeternitas
vera illius incommutabilis ipsa est aeternitas
Primum corollarium:
non stat Verbum pro aliquo signo posse dici
et in illo ipsum per generationem non produci contra
Secundum corollarium:
pro quocumque signo Pater generat unigenitum,
pro eodem signo Filius spirat Spiritum Sanctum,
contra
Tertium corollarium est titulus quaestionis affirmativus
quod probat
Contra
mensura debet esse unigena
Secundo, Deus non est creaturae proportionalis. Item, non est replicabilis. Item, quantitas non convenit Deo vel aeternitati, sed istae sunt mensurae proprietates, ergo.
Contra
Secundo, sequitur quod duo contradictoria in instanti aeternitatis sint simul vera. Consequens est falsum. Consequentia probatur quia Deus non vult modo Christum pati, et illud non velle est aeternum. Et voluit Christum pati, ergo illud velle fuit aeternum. Et sic in eodem instanti illud voluit et noluit seu non voluit, quae sunt contradictoria.
Tertio, si aeque praesens velle futurum esse esset et praeteritum esse praeteritum, sequitur quod aeque necessariam esset unum sicut reliquum. Consequens est falsum.
Quarto contra corollaria, omne illud quod dicit indivisibile esse indivisibiliter est simplicius illo quod dicit indivisibile esse et non indivisibiliter. Sed signum vel instans aeternitatis dicit indivisibile indivisibiliter, aeternitas vero indivisibile sed non indivisibiliter, ergo etc.
Quinto,
contra secundum et tertium corollarium
videtur esse illud
quaecumque audiet loquetur
clarifica me Pater claritate
quam habui priusquam mundus fient
augustini
Contra
Verbum divinum
etc.
Secundo,
per illud
Dominus regnabit et ultra
Tertio,
generatio passiva et Filius habet principium,
ergo eius duratio habet principium.
Patet consequentia quia sunt idem.
Antecedens patet per
Pater est principium Filii
Quarto, in divinis est numerus. Antecedens patet quia Trinitas. Et consequentia patet quia in quolibet numero dualitas sequitur unitatem et unitas praecedit eam.
Quinto, quidquid est primo propinquius illud videtur prius. Sed Filius est propinquior primo quia immediatior Patri, igitur Filius est prior Spiritu Sancto et pari passu Pater Filio. Maior nota et minor probatur quia Spiritus Sanctus procedit a Patre mediante Filio.
Secundo modo per assimulationem et approximationem aliorum ad ipsum et imitationem.
Tertio sumitur secundum
causalitatem, prioritatem, et determinationem,
et sic dicitur ars mensura artificienti,
sic dicitur
Quarto modo secundum formalem reformationem seu receptationem, et sic scientia dicitur mensura scitorum.
Quinto modo per situs interpositionem et altitudo istius situs est mensura tantae vel tantae distantiae.
Primo et ultimo modis, Deus non dicitur mensura, licet bene secundo, tertio, et quarto modis est mensura rerum.
Deum
non
Aliter potest dici quod Deus,
licet proprie non
sit in tempore et personae
quia non variatur secundum tempus per accidens,
tamen est in tempore quia est quando tempus est
Tertio,
potest dici quod
li
Quarto, posset dici quod, si recipitur tempus pro quacumque imaginaria successione possibili positiva vel privativa, tunc infinitum tempus fuit ante mundum quia talia possunt capi pro talibus signis illius imaginarii successus.
nunc stans
Secundo,
posset dici secundum
ultra illa
quae etiam finem non habebunt,
tum quia illa nullatenus sine eo esse possunt,
ipse autem non minus esse si omnia in nihilum irent,
tum secundo quia illa possunt cogitari habere finem,
Deus vero nequaquam,
tum etiam quia Dei et eorum aeternitas est Deo tota sed eis non
iusti in patria videbunt
quid interest inter generationem et spirationem
et videbunt quod Pater praecedit Filium,
non natura, sed origine
Ad hoc,
tamen dicit
Nunc ad distinctionem personarum
Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus sunt unus Deus,
natura tamen Pater non est Filius,
nec Filius est Pater,
nec Spiritus Sanctus est Pater vel Filius
Secunda conclusio:
una
essentia est Patris et Filii et Spiritus Sancti
in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus,
licet personaliter alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus
Tertia conclusio:
licet Filius sit genitus a
Patre, tamen Pater non fuit antequam Filius,
sed omnes illae tres personae sunt sibi
coaeternae et coaequales
Quattuor conclusio:
sicut
splendor qui gignitur ab igne coaeternus
est igni seu esset coaeternus
Quinta conclusio:
cum patrem dicimus vel nominamus,
filium designamus
quia nemo sibi ipsi est pater.
Cum vero filium nominamus,
etiam patrem fatemur
quia nemo sibi ipsi filius est.
Ex quo sequitur quod
nec filius sine patre
nec pater sine filio esse potest,
Sexta conclusio:
quod
Filii Dei generatio est ineffabilis
Septima conclusio:
licet possit concedi quod
Filius semper nascitur de Patre,
tamen congruentius dicitur semper natus
Octava conclusio:
quod
confitemur
natum unigenitum Deum
ante tempus nec ante esse
quam natum nec ante natum quam esse