Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
Nunc, post Filii aeternitatem
hic dicendum est
Prima dividitur in duas
quia primo ostendit
quomodo Spiritus Sanctus procedit seu producitur,
secundo quare solus nomine communi exprimitur.
Secunda ibi,
hic notandum est
nunc vero quod incepimus
Sequitur distinctio 11
in qua postquam
Graeci tamen
Prima in duas quia primo
quod autem de utroque
Secunda principalis in duas
quia primo ponit Graecorum cum Latinis aliqualem convenientiam,
secundo eorum disconvenientiam ibi
Utrum Pater et Filius eodem modo agendi indistincto Spiritum Sanctum producant in supposito a se distincto.
Quod non
quia tunc sequitur primo
quod tantum repugnaret Spiritum Sanctum a Filio
non produci sicut ab ipso non distingui.
Consequens est falsum
quia, si, per impossibile,
Filius Spiritum Sanctum non produceret,
adhuc distinctio esset inter ipsos,
ergo.
Prima consequentia probatur
quia, si eodem modo Pater et Filius spirent,
tum ergo Pater taliter spiret quod,
si non spiraret Spiritum Sanctum,
non diceretur ab eo.
Sequitur quod si Filius etiam
Secundo,
Spiritum Sanctum ex Patre dicimus
et Patris Spiritum Sanctum nominamus,
ex Filio vero non dicimus, sed Spiritum
Filii nominamus
Tertio, si sic, sequeretur quod ab eis naturaliter procederet. Consequens est falsum quia procedit modo amoris et libertatis seu voluntatis. Sed probatur consequentia quia ad intra est unicus procedendi modus in divinis inplurificabilis ut fuit dictum supra. Sed Filius modo naturali seu naturaliter a Patre procedit, igitur, si Spiritus Sanctus ab aliquo procedat, hoc erit naturaliter et non libere.
Ad oppositum est
Prima conclusio:
licet Spiritus Sanctus non prius nec
magis procedat a Patre quam a Filio,
tamen Spiritum esse vel procedere ab aliquo solum
ostendi potest fidei medio.
Prima pars probatur
quia pro quocumque signo Spiritus Sanctus est spiratur a Filio,
sed pro omni signo pro quo spiratur a Patre est,
igitur pro quocumque signo spiratur a Patre
pro eodem spiratur a Filio.
Maior patet quia,
si detur oppositum,
sequitur quod in aliquo signo
Spiritus Sanctus esset ab uno tantum et non a duobus,
contra fidem.
Secunda,
scilicet minor,
probatur
quia pro quocumque signo pro
quo spiratio activa est,
spiratio passiva etiam est,
ergo.
Probatur antecedens
quia aliter sequeretur
quod Pater pro aliquo signo spiraret Spiritum Sanctum,
pro quo signo non spiraretur Spiritus Sanctus,
quae est contradictio.
Secunda pars conclusionis probatur
quia sequeretur
quod Trinitas divinarum personarum
posset evidenti ratione ostendi,
quod est falsum ut probatum est.
Item,
omnis ratio citra fidem probans
Spiritum Sanctum procedere
probaret Spiritum Sanctum alium spiritum sanctum producere,
sicut fuit dictum de generatione Filii.
Sed quod fidei medio ostendi potest patet
Primum corollarium:
sicut Pater non prius dicit
Secundum corollarium: quod in Deo causaliter Filius Spiritum Sanctum producit quia eius expressa imago et perfecta similitudo existit. Patet quia eadem ratione probaretur quod Spiritus Sanctus produceret Filium, ergo.
Tertium corollarium: non praecise ex eo quia Filius est Deus Spiritum Sanctum spirat vel producit Filius. Patet quia sic probaretur quod Spiritus Sanctus produceret se ipsum vel alium, quod est falsum. Et patet consequentia quia non minus est Deus quam sit Pater vel Filius.
Secunda conclusio:
licet nulla alia res a spiratione activa
sit Spiritus Sancti a Filio distinctiva,
tamen haec consequentia non est formalis
exit non quomodo natus sed quomodo datus
aliud est natum esse, aliud procedere,
ideo alius Filius,
alius Spiritus Sanctus
Primum corollarium:
non solum oppositio relativa est
personarum divinarum distinctiva.
Patet quia,
si inter Filium et Spiritum Sanctum non esset huiusmodi oppositio,
adhuc distinguerentur per conclusionem.
Confirmatur quia personae divinae se ipsis
et non solum relationibus distinguuntur.
Hoc corollarium est contra
Secundum corollarium:
si, per impossibile, Filius
Spiritum Sanctum non produceret,
adhuc staret quod nulla divina persona per modum
generationis et spirationis procederet.
Contra
Tertium corollarium:
haec consequentia non est evidens nec formalis,
Tertia conclusio:
licet Pater spirare activum communicet Filio,
tamen Spiritus Sanctus producitur
ab utroque eodem modo naturali et libero.
Prima pars patet
in
distinctione 12 primi
in qua dicitur
quod
Pater dat Filio quod spiret Spiritum Sanctum
ex virtute naturae in naturam eandem processionem
Primum corollarium:
Spiritus immensae bonitatis non producitur per
modum voluntatis contra
voluntas Dei,
proprie si dicenda est
aliquid in Trinitate persona,
magis hoc nomen Spiritui Sancto convenit sicut caritas.
Nam quid est aliud caritas quam voluntas?
Secundum corollarium:
in eodem principio, respectu eiusdem termini,
unitive libertas et necessitas
concurrunt active spiratione.
Probatur quia unicus est terminus simplex,
scilicet Spiritus Sanctus,
sed ille est a Patre et Filio
libere et naturaliter productus et necessario per spirationem.
Nota tamen quod haec libertas non est contradictionis
sed complacentiae et naturalis dilectionis,
contra
Tertium corollarium est pars quaesiti affirmativa.
Contra
non est audendum de Spiritu Sancto dicere
et occulta divinitate praeter ea quae divinitus
nobis ex sacris litteris sunt expressa
Secundo,
sequitur quod maior sit identitas inter Patrem
et
Spiritum
Tertio,
cuiuslibet actionis simpliciter simplex
est principium unum, ergo.
Sed hoc est falsum quod probatur primo
quia,
si esset unum principium spirans Spiritum Sanctum,
tunc esset aliqua persona quarta in divinis,
cum Filius non sit illud principium unum nec Pater.
Secundo, sequitur tantum duas esse ibi personas.
Probo
quia tantum principium spirativum
et spiratum principium vel terminus spirationis.
Tertio,
sequitur Patrem et Filium aliqualiter esse unum,
qualiter
Quarto principaliter,
aut ista veritas necessario et expresse
sequitur ex dictis Sacrae Scripturae aut non.
Si primum,
mirum est quod hoc non viderunt
doctores Graecorum,
sicut
Quinto, aliquod principium Spiritus Sancti non est Filius, ergo nullum principium Spiritus Sancti est Filius. Antecedens patet quia Pater, qui non est Filius, est principium Spiritus Sancti. Et consequentia probatur quia in materia naturali indefinita vel singularis infert universalem, sicut est in proposito.
Contra
Secundo,
inter divinas personas
non potest esse distinctio
nisi per aliquam oppositionem,
quae non potest esse nisi relativa.
Sed talis non potest esse
nisi per aliquam originem.
Ergo, si nulla est origo Spiritus Sancti a Verbo,
nec aliqua relatio,
ergo nec distinctio.
Contra
generatio activa et spiratio activa
in Patre dicunt eandem rem
passivam
Contra
si Spiritus Sanctus non procederet a Filio,
non esset donum Patris et Filii
Filius per se est
principium Spiritus Sancti,
ergo si eum non spiraret,
tunc Spiritus Sanctus non esset
si aliqua creatura non produceretur a Filio,
non produceretur a Filio nec a Patre
si Filius non produceret Spiritum Sanctum,
ipse non esset
Contra
Secundo, aliqualiter Pater producit Spiritum Sanctum qualiter Filius non producit ipsum, ergo non eodem modo. Antecedens probatur quia Pater non habet suum producere ab alio, sed Filius habet a Patre, ergo.
Tertio, diversorum suppositorum diversi sunt actus. Sed Pater et Filius sunt diversa supposita, ergo, si spirant, diversae sunt spirationes et diversi actus. Consequens est falsum. Patet consequentia, sed antecedens probatur quia, licet duo angeli se diligant, tamen non sequitur quod sit unus amor duorum, ergo sic est in divinis.
Contra
2m connterse
Contra
Contra
principium productivum Spiritus Sancti est voluntas,
ergo libere producitur et non naturaliter seu necessario.
Patet consequentia
quia,
sicut intellectus non habet modum liberum agendi,
sic nec voluntas modum naturalem.
Antecedens patet quia Spiritus Sanctus est amor,
ergo producitur a voluntate
Secundo,
Spiritus Sanctus non producitur quomodo natus
non possumus dicere quod Pater et Filius est spirans vel spirator, sed debemus
dicere quod sunt duo spirantes vel spiratores quia duo supposita
non debent dici duo spiratores propter unicam spirationem
Secundo,
Tertio,
diceret
non sunt unum principium spirandi Spiritum Sanctum,
capiendo li
fideliter fatemur capitulo quod Spiritus Sanctus aeternaliter ex
Patre et Filio tamquam non ex duobus principis sed tamquam ex uno principio non duabus
spirationibus sed una spiratione procedit
Quarto, posset dici quod, licet concedatur Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti, non tamen concedendum est eos esse idem principium Spiritus Sancti, ne identitas personae intelligatur. Item, non est concedendum quod Pater sit aliud principium Spiritus Sancti quam Filius, ne pluralitas spirationis notetur.
Quinto,
notandum quod
non est concedendum
Pater et Filius est aliquod principium Spiritus Sancti
propter li
Sexto,
notandum quod habetur in
unica spiratione
supposita sunt plura, ergo plures erunt actiones quia actiones sunt suppositorum
ubi sunt plura supposita et plures rationes agendi, ibi sunt plures actiones, ubi sunt plura supposita et unica ratio agendi, non oportet ibi esse plures actiones
Ex dictis posset inferri aliter
ad formam negando quod
unus actionis unum sit principium.
Et ad probationem,
quia si non
Ad secundam,
illatum conceditur,
sicut fuit expositum
Ad tertiam, etiam conceditur consequens.
Secundo,
dicitur quod forma non valet
quia similiter dicerentur aliquid est
Secundo, hoc concesso, non tamen solum relationibus oppositis sed etiam disparatis.
quare paternitas et spiratio activa
non constituit duas personas
quia non sunt relationes oppositae,
sed quia spiratio activa est communicabilis Filio,
ideo non est constitutiva suppositi.
Et patet quia,
si illa esset ratio de facto,
Filius et Spiritus Sanctus non essent duae personae
quia Filius et Spiritus Sanctus non
constituuntur diversis relationibus oppositis
Ad secundam, eius motivum negatur consequentia.
Ad tertiam eiusdem, negatur etiam consequentia quia non est simile de actibus notionalibus ad intra et essentialibus ad extra.
Secundo,
diceret
Tertio,
posset dici quod li
Quarto,
potest dici quod li
Secundo, potest dici quod, cum
quia quidquid producitur
Dicamus ergo,
quod Pater sicut sapiens, ita
volens genuit Filium
Aliter respondet
nulla pravae intelligentiae notatus est suspicione
Nunc post Filii aeternitatem
Spiritus Sanctus est
amor seu caritas sive dilectio
Patris et Filii
qua Pater et Filius se invicem diligunt et nos
Secunda conclusio:
quod
caritas aliquando refertur ad substantiam
quae communis est
tribus personis et tota in singulis,
aliquando specialiter ad personam Spiritus Sancti,
sicut sapientia divina
aliquando pro substantia divina sumitur,
aliquando pro Filio capitur
Tertia conclusio:
sicut Spiritus Sanctus in Trinitate
specialiter dicitur caritas quae est Patris et Filii unio,
ita et nomen tenet proprie
quod Patri et Filio quodammodo communiter congruitur
Hic dicendum est Spiritum Sanctum
Secunda conclusio:
licet Graeci confiteantur
et concedant Spiritum Sanctum
esse spiritum Filii,
tamen dicunt Spiritum Sanctum
tantum a Patre procedere
et non a Filio
Tertio conclusio:
cum dicitur
quid aliud docuerit vel praedicaverit
anathema sit
Quarta conclusio: Graeci concedentes Spiritum Sanctum esse Spiritum Filii conveniunt nobiscum in fide sententiam eandem quia non est aliud esse Spiritum Patris vel Filii quam esse vel procedere a Patre et Filio.
Ex quo videtur sequi quod
Graeci solum a nobis differunt in verbo
quia etiam Spiritus Sanctus a Filio sicut a Patre procedat.
Patet per multos Graecorum doctores,
unde
inter Latinos et Graecos
non esse discordiam realem sed vocalem