Lectio 12 [London Transcription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John Slotemaker Lectio 12 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Lectio 12 [London Transcription]

Item quaeritur etc haec est distinctio 12 in qua postquam magister determinavit de filii generatione et spiritus sancti processione / nunc tractat de earum adinvicem comparatione / et dividitur in duas quia primo inquirit de ordine processionis 2o ostendit differentiam generationis et spirationis 2a in principio 13ae distinctionis ibi post haec etc

prima dividitur in duas quia primo movet quaestiones 2o ponit ad eas responsiones 2a ibi hiis et huius quaestionibus Et ista dividitur in tres quia primo ostendit quod spiritus sanctus non procedit prius a patre quam a filio 2o quod non plenius ab uno quam ab alio 3o ponit aliquarum auctoritatum intellectum in sensu vario 2a ibi nunc autem tractandum 3a ibi augustinus tamen

Tunc sequitur distinctio 13 post haec etc quae in duas dividitur quia primo ostendit quomodo spiritus sanctus non debet dici genitus 2o quod non debet dici ingenitus 2a ibi nunc considerandum est

prima dividitur in tres quia primo ostendit quomodo generari non competit spiritui sancto 2o quod procedere competit filio 3o quod inter generationem et processionem est differentia seu distinctio 2a cum aut spiritus sanctus 3a vero ibi inter generationem filii

2a principalis dividitur in tres quia primo ostendit spiritum sanctum non debere dici genitum 2o ex dictis Ieromi obicit in contrarium et 3o solvit argumentum obiectum 2a Ieromus tamen et 3a sed ut istam etc et haec sit diviso harum distinctionum etc

Utrum sit possibile spiritum sanctum esse productum et ipsum non esse genitum nec ingenitum utrum a patre et filio spiritus sanctus taliter procedat sic quod ipsum nec ingenitum nec genitum fides concedat utrum spiritus sanctus a patre et filio taliter producatur quod nec genitus nec ingenitus

vere dicatur quod non quia si spiritus sanctus non esset genitus sequeretur quod viator theologus posset scire differentiam vel distinctionem inter generationem et processionem consequentia est bona et falsitas consequentis patet per augustinum et magistrum in litera huius distinctionis 13ae dicentem inter generationem et processionem dum hic vivimus distinguere non possumus

2o produccionesproductiones ad intra divinae sunt eiusdem rationis et speciei ergo sicut filius per unam dicitur genitus ita spiritus sanctus per similem in specie potest dici genitus patet consequentia quia ydemptitasidentitas specifica productionum et producenciumproducentium et terminorum productorum arguit sufficienter ydemptitatemidentitatem denominacionumdenominationum seu proprietatum naturalium alias staret quod productio sortis et platonis esset eiusdem speciei et tamen unus esset eiusdem speciei et alius non antecedens primum probatur quia termini seu personae per illas produccionesproductiones productae non differunt specie sed solum numeraliter vel personaliter

3o spiritus sanctus est et non est genitus ergo est ingenitus ergo ingenitus patet consequentia quia negativa infert unam affirmativam de praedicato negato et propositio de praedicato negato infert unam de praedicato infinito vel infinitato ergo etc

In oppositum est magister in hac distinctione 13 et augustinus primo de trinitate capitulo 6o

prima conclusio licet sit impossibile non distingui productionem filii a produccioneproductione spiritus sancti tamen de communi lege in vita praesenti nullus potest cognoscere huius distinctionem ratione evidenti prima pars probatur quia aliter possibile esset esse in divinis quam nunc de facto sit si illae productiones non distinguerentur sed hoc est impossibile ergo impossibilitas patet per superius dictam quia qualitercumque est ad intra taliter neccessenecesse est esse 2a pars patet per magistrum in hac distinctione Item per augustinum 13 de trinitate capitulo 13o dicentem quod illam trinitatem in hac luce videbimus ubi nulla ratio erit et confirmatur tota conclusio per damascenum libro primo capitulo 10 dicentem quomodo est quaedam differentia generationis et processionis dicimus quis autem est modus differentiae nequaquam pro ista etiam conclusione sunt verba magistri in textu

primum corollarium quo non sequitur evidenter filius a solo patre et spiritus sanctus ab utroque producitur ergo generatio filii a processione spiritus sancti distinguitur patet quia unitas vel pluralitas producenciumproducentium non infert pluralitatem vel distinctionem productionum maxime ubi est unus modus agendi sicut est in proposito ut dictum est supra

2m corollarium quod eodem modo non sequitur producta supposita distincte plurificantur ergo produccionesproductiones earumdem aliquo modo distinguuntur patet ex eodem

3m quod ex modo producendi distinctio talis non potest evidenter ostendi patet quia si modus procedendi sufficiet hoc esset ideo quia filius procedit quomodo natus et spiritus sanctus quomodo datus ut dicit augustinus 5o de trinitate capitulo 14o sed ista ratio non ostendit cur spiritus sanctus non procedit quomodo natus ergo illa non sufficit ex dictis posset inferri quod aliquod est neccessenecesse esse quod nullus viator stante lege potest nosce patet de distinctione productionum illarum personarum

2a conclusio quam repugnat distinctio specifica inter personas divinas tam repugnat distinctio eadem inter productiones aeternas probatur quia utrobique repugnat ergo aeque repugnat patet consequentia quia repugnantia seu oppositio contradictionis non habet latitudinem nec suscipit magis aut minus eodem modo sumpta antecedens probatur quia omnis distinctio specifica arguit et infert diversitatem naturae sed talis repugnat in divina essentia ergo distinctio specifica in divinis personis vel produccionibusproductionibus non est ponenda 2a pars probatur quia produccionesproductiones non sunt distinctae nisi ratione distinctionis personarum vel quia terminantur ad distinctas personas sed personae non specie sed solum numero distinguuntur ergo 2o probatur conclusio quia supposita divina sunt eiusdem perfectionis simpliciter ergo eiusdem speciei tenet consequentia quia sicut nullae duae species sunt eiusdem perfectionis sic etc antecedens est catholicum 3o confirmatur per damascenum libro 3o capitulo 6o dicentem numero et non specie seu natura differre dicimus ypostaseshypostases igitur

primum corollarium sed supposita divina et produccionesproductiones ad intra non distinguuntur specifice tamen illa distingui numero conceditur catholice patet per dictam

2m corollarium non sequitur a per generationem producitur et b per generationem non producitur ergo a ab ipso b specifice distinguitur patet quia filius et spiritus sanctus non distinguuntur specifice et tamen filius generatur et spiritus sanctus non

3m corollarium licet in divinis sint tria supposita numero distincta tamen non proprie dicuntur tria eiusdem speciei individua istud corollarium ponit thomas argentinensis libro primo distinctione dicens non potest esse quia individuum importat alteritatem naturae non autem suppositum

3a conclusio sicut non stat spiritum sanctum esse patrem aut filium sic repugnat spiritum sanctum esse genitum vel ingenitum probatur prima pars quia personae divinae neccessarionecessario distinguuntur ergo tenet consequentia et antecedens probatur quia si non esset confusio personarum in divinis vel tantum esset una utrumque est error et impossibile ergo 2a pars probatur quia esse genitum est esse filium et esse ingentium est esse patrem ergo etc antecedens patet in hac 13 distinctione ubi dicitur quod si spiritus sanctus esset genitus duo filii essent in divinis et si esset ingenitus duos patres in trinitate poneremus ut dicit augustinus ergo

primum corollarium sicut cum naturali ydemptitateidentitate stat personarum alteritas ita cum trina personalitate stat productionum dualitas probatur quia in divinis sunt tantum duae produccionesproductiones scilicet generatio et processio

2m corollarium sicut solus pater a nullo est productus sic solus pater proprie dicitur ingenitus patet per dictam Item per damascenum libro primo capitulo 9o dicentem solus pater est ingenitus solus filius genitus solus spiritus sanctus processibilis seu procedens

3m corollarium licet spiritus sanctus possit dici ingenitus improprie et negative non tamen debet dici ingenitus proprie et privative prima pars patet quia spiritus sanctus non est genitus ergo est ingenitus exponendo negative ingenitus 2a patet per dictam quia tunc persona spiritus sancti esset persona patris quod est impossibile ex quibus omnibus sequitur pars conclusionis affirmativa

contra primam conclusionem arguitur primo rationibus hugolini contra gregorium arguentis libro primo distinctione 10 usque ad 14 quia filius est ab uno spiritus sanctus a duobus ergo ex modo procedendi inter generationem et processionem potest distinctio haberi sed magister gregorius dicit quod non sufficit ideo hugolinus replicat contra ubi est productio verbi non requiritur duplex producens vel productivum ergo ratio distinctionis inter generationem et processionem potest assignari antecedens patet quia unum producens sufficit

2o ubi est generatio viventis personae ibi non possunt esse pluries generantes nisi alter illorum se haberet per modum matris sed hoc est impossibile in divinis ergo

3o ubi est persona omnipotens et se dicit si requiritur alia persona sequitur vel quod non sit omnipotens vel quod aliter producat quam dicendo ergo

4o contra 3m corollarium quia licet spiritus sanctus sit notitia non tamen processione est notitia nec filius est amor generatione ideo illae produccionesproductiones sufficienter distinguuntur ex eo quia filius non est amor per generationem nec spiritus sanctus habet quod sit notitia per spirationem hugolinus libro primo distinctione 10a et 11a articulo 4o vide ibi arguit contra gregorium

5o omnis perfecta operatio terminatur ad aliquem terminum productum sed potest ratione convinci quod in deo est perfecta operatio intellectus et voluntatis ergo potest convinci quod intelligere divinum terminatur ad verbum et velle ad amorem sed cum nihil producat se ipsum sequitur quod productum realiter differat a producente sed talis differentia non potest esse in essentia ergo in personis et earumdem processionibus

6o naturam creatam reperiri in pluribus suppositis est perfectionis simpliciter in creatura ergo est naturae divinae attribuendum consequentia tenet quia quidquid est perfectionis in creatura debet deo attribui

contra 2am conclusionem productio divinarum personarum est secundum formas specie distinctas ergo tales productiones specie distinguuntur tenet consequentia quia illa distinctio est specifica quae est secundum formas distinctas et antecedens patet quia relationes divinae sunt specie distinctae scilicet paternitas filiatio et passiva spiratio et per tales distinguuntur supposita divina ergo

2o supposita divina distinctis per ipsa non possunt dare aliam distinctionem quam illam quae ipsis competit secundum eorum formalem rationem sed paternitas et filiatio secundum earum formales rationes differunt specie ergo illa quae faciunt esse distincta distinguuntur speciei

3o contra corollaria in tribus personis divinis non est maior bonitas quam in una ergo frustra ponitur tres ergo hoc non est ponendum patet haec consequentia quia deus et natura nihil faciunt frustra primo caeli et antecedens est catholicum

4o sicut se habet summe bonum ad maliciammalitiam sic summe unum ad multitudinem sed repugnat in summe bono esse maliciammalitiam igitur in summe uno multitudinem ergo sicut repugnat deo peccatum vel peccabilitas sic personarum pluralitas

5o omnis oppositio realis relativa exigit duo extrema distinguitur realiter vel oportet ergo ponere in divinis unam oppositionem relativam vel duas si unam sic duo erunt extrema tantum si duas tunc 4or extrema et per consequens 4or personae quod non est dicendum

6o idem est patrem se dicere quod verbum generare sed filius et spiritus sanctus ita perfecte se dicunt sicut pater se intelligunt ergo vel tria verba dicuntur vel nullum dicitur

7o pater amando filium et filius reamando patrem producunt spiritum sanctum sed pater non minus amat spiritum sanctum quam filium nec minus reamatur a spiritu sancto quam a filio ergo pater et spiritus sanctus producunt alium spiritum sanctum vel nulla persona producitur per amorem

contra 3am conclusionem et corollaria arguitur primo per ieromium quem alegatallegat magister in distinctione 11 dicens spiritus sanctus pater non est sed est ingenitus tamen pater non est quia patris est ergo spiritus sanctus est ingenitus

contra primum corollarium unicus est modus communicandi naturam ut dicit commentator 8 physicorum sed per quamlibet productionem adintra communicatur natura ergo tantum erit una productio

3o inter generationem et processionem non est oppositio relativa ergo nec distinctio consequentia tenet quia omnia sunt idem ubi non obviat relationis oppositio et antecedens probatur quia omne quod generatur procedit quamvis non econverso ergo

Ad primam negatur assumptum universaliter quia verbum mentis nostrae secundum esse procedit tam a mente quam ab obiecto

2o dico quod supposito quod unum producens sit sufficiens si tamen sunt duo non minus procedit verbum

Ad 2m posset negari antecedens universaliter sumptum quia non quilibet modus generationis omnium viventium est notus nobis

2o dico quod solum illa habet veritatem in hiis quae materialiter ad generationem producti concurrunt et sic non est de patre et filio respectu spiritus sancti quia aequaliter spirant spiritum sanctum

3o ratio reducitur contra facientem in nulla produccioneproductione viventis ex vivente possunt esse pluries producentes nisi unus sit etc sed produccioproductio spiritus sancti est productio viventis ex vivente ergo filius se habet loco matris

Ad 3m dicitur quod antecedens non habet maiorem veritatem de dicere quam de diligere constat enim quod pater se diligendo est omnipotens et tamen requiritur filius qui se diligat ad productionem spiritus sancti

2o dicitur quod una persona divina non proprie requirit aliam prout hoc verbum sonat indigentiam et imperfectionem

3o dico quod secundum eum met consequentia non valet ad productionem b requiruntur plures personae ergo neutra est omnipotens nam distinctione 7a dicit hanc consequentiam non valere a est tantae potentiae quod sufficit solus producere b et a solus non potest producere creaturam d igitur maior potentia requiritur ad producendum d quam b

Ad 4m dicitur quod ratio petit principium quia cum spiritus sanctus procedat et eadem natura per processionem utrique aeque communicatur perfecte quare est quod una productio non est alia dicere ergo quod filius non sit amor per generationem etc est manifestare idem per idem vel magis notum per minus

Ad aliud diceret adversarius quod illud non habet veritatem in operationibus immanentibus sicut sunt velle et intelligere ad intra unde 9 metaphyscae et primo physicorum dicitur quod per operationes immanentes nihil constituitur aliter aeque probaretur quod spiritus sanctus produceret adintra

Ad 6m negatur antecedens quia natura spiritualis non multiplicata in pluribus suppositis est perfectior quam ista materialia et corruptibilia[?] quae multiplicatur per individua supposita

Ad primam contra 2am conclusionem primo negatur antecedens quia sicut pater non distinguitur specie a filio sic nec filio a paternitate quia filio et filius sunt idem 2o posset dici quod dato quod paternitas et filiatio non distinguerentur specifice consideratae secundum se tamen ut constituunt divina supposita habent modum proprietatum individualium sed quia non dico personas constitui per illas proprietates ideo sto in prima solutione et dimitto 2am quam est thomae de argentina

Ad 2m dicitur quod maior non habet veritatem de hiis quae dant esse individuale et incommunicabile sicut hic sed tenet de principiis divinis quae distinctis per ipsam dant esse simpliciter

Ad 3m negatur consequentia quia illa bonitas pluribus modis est ibi

Ad 4m transeat maior sed cum ultra dicitur quod deo vel essentiae divinae quae sic est summe bona repugnat tam plurificari quam peccare et dampnari conceditur sed tamen cum ipsius unitate stat bene personarum pluralitas

Ad 5m dicitur quod in divinis sunt tantum duo relationes oppositae ex prima habemus habere patrem et filium ex 2a spiritum sanctum quia alterum extremorum 2ae relationis non constituit personam scilicet spiratio activa quae communis est patri et filio

Ad 6m dicitur quod licet non possit ratio evidens assignari seclusa fide quare dicere vel intelligere filii non terminatur ad aliquem terminum productum tamen supposita fide potest dici quod dicere potest dupliciter sumi uno modo proprie prout idem est quod verbum concipere et sic sumit augustinus 5o de trinitate cum dicit quod non singulus in divinis sed pater est dicens et sic conceditur illae maior et negatur minor seu 2a pars antecedentis alio modo sumitur dicere pro perfecte intelligere et sic debet intelligi minor et tunc nota non sequitur conclusio quia medium mutatur

2o posset dici quod non solum potest producere eo quod perfecte intelligit praecise sed eo quod perfectum intelligere est in ipso patre cum inclusione respectus neccessarionecessario requisiti ad filium producendum qui respectus est paternitas filius autem et spiritus sanctus licet intelligant tamen illum respectum non habent ideo non generant per intelligere sed sic dicendo est solvere idem per idem

Ad 7m dicitur sicut prius quod non sequitur licet enim spiritus sanctus aeque perfecte diligat super pater et filius tamen non habet illud diligere cum respectu requisito neccessarionecessario ad producendum spiritum sanctum qui est spiratio passiva activa quae opponitur spirationi passive quam spiritus sanctus habet vel est

Ad primam contra 3am conclusionem dicitur ad Ieromium quod ingenitum potest accipi tripliciter primo pro illo qui non habet in se generationem passive sumptam 2o pro illo qui non habet huius generationem 3o pro illo qui non habet generationem nec est ab habente eam et cum hoc habet proprietatem oppositam tali generationi passive primo modo spiritus sanctus dicitur ingenitus quia non genitus et secundum hunc modum loquitur Ieromus 2o essentia divina dicitur ingenita 3o modo solus pater et isto modo loquitur conclusio

Ad 2m dicitur commentator loquitur de communicacionecommunicatione naturae creatae

Ad 3m dicitur primo quod so ratio fundatur super falso primo quia personae non solum relationibus oppositis distinguuntur 2o quia produccionesproductiones divinae differunt se ipsis et non tantum relationibus ideo nihil concludit ratio

Ad primam rationem in oppositum patet per dictam in prima conclusione quia non sequitur quod possit viator scire licet ita sit

Ad 2m negatur consequentia

Ad 3m patet ex 3a conclusione et solucionesolutione rationum contra eam quia spiritus sanctus potest dici ingenitus et improprie iuxta primum modum distinctionis positae

2o posset negari illa consequentia est non genitus igitur ingenitus sicut non sequitur hoc est non iustum ergo iniustum quia de lapide antecedens est verum et consequens falsum

Item cum quaeritur haec distinctio continet tres conclusiones prima quod cum quaeritur utrum spiritus sanctus prius procedat a patre quam a filio dicendum est quod qui potest intelligere generationem filii de patre sine tempore etiam sine tempore processionem spiritus sancti ab utroque a patre et filio intelligat quia in trinitate nihil prius aut posterius quia ibi ex tempore nihil inchoatur

2a conclusio quod sicut spiritus sanctus non processit ante a patre quam a filio ita non magis vel amplius vel plenius procedit a patre quam a filio

3a conclusio quod cum augustinus dicit spiritum sanctum procedere a patre principaliter et Ieromus dicit quod procedit a patre proprie et hylarius dicit quod spiritus sanctus mittitur a patre per filium et a patre esse habet per filium debet sic intelligi quod spiritus spiritus procedat a patre hoc habet pater a se quod autem procedat a filio vel ab ipso mittatur hoc filius habet a patre quia pater gignendo filium dedat ei quod spiritus sanctus ab eo procederet et mitteretur

Post haec considerandum est haec 13 distinctio continet 7 conclusiones prima quod licet spiritus sanctus procedat a patre et sit de substantia patris sicut et filius non tamen dicitur natus sive genitus et ideo non dicitur filius cuius ratio est quia si diceretur filius esset filius patris et filii cum procedat ab utroque sed absurdum est quod sit filius amborum quia nullus est filius duorum nisi sit patris et matris

2a conclusio quod licet filius et spiritus sanctus procedant a patre tamen dissimiliter quia spiritus sanctus procedit a patre quomodo datus sive ut donum filius vero procedit ut d natus sive ut genitus et ideo spiritus sanctus non est filius

3a conclusio quod spiritus sanctus non dicitur filius quia non est genitus sicut unigenitus nec factus ut per dei gratiam in adopcionemadoptionem nasceretur sicut et nos et sic diceretur filius dei per adoptionem

4a conclusio quod non esse quod procedit nascitur quamvis omne quod nascitur procedat

5a conclusio quod inter verbi generationem et spiritus sancti processionem distinguere[?] non sufficimus in hac vita et ideo sufficiat cuilibet scire quod filius non est a se ipso sed a patre nec spiritus sanctus a se ipso sed procedit ab utroque

6a conclusio quod secundum augustinum spiritus sanctus non debet dici genitus nec ingenitus quia si genitus esset duo filii in divinis si autem ingenitus duos patres ibi affirmaremus quod est inconveniens patet quia esse ingenitum proprie convenit patri

7a conclusio quod secundum Ieronimum spiritus sanctus dicitur ingenitus sed Ieronimus accipit ingenitum pro non genito et sic potest concedi quod spiritus sanctus est ingenitus id est non genitus Augustinus vero accipit ingenitum pro illo qui ab alio non est aliquo tamen alius est et sic accipiendo ingenitum de solo patre dicitur quia filius est ab alio et spiritus sanctus a patre et filio qui sunt aliae personae et sic magister concordat dictam augustini et Ieronimi et haec sufficiant pro praesenti lectione