Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
Item quaeritur
post haec
Prima dividitur
in duas quia primo movet quaestiones,
secundo ponit ad eas responsiones.
Secunda ibi,
his et huius quaestionibus
nunc autem tractandum
Tunc sequitur distinctio 13
post haec
nunc considerandum est
Prima dividitur in tres
quia primo ostendit quomodo generari non competit Spiritui Sancto,
secundo quod procedere competit Filio,
tertio quod inter generationem et processionem
est differentia seu distinctio.
Secundum
cum aut Spiritus Sanctus
inter generationem Filii
Secunda principalis dividitur in tres
quia primo ostendit Spiritum
Sanctum non debere dici genitum,
secundo ex dictis
sed ut istam
Utrum sit possibile Spiritum Sanctum esse productum et ipsum non esse genitum nec ingenitum; utrum a Patre et Filio Spiritus Sanctus taliter procedat sic quod ipsum nec ingenitum nec genitum fides concedat; utrum Spiritus Sanctus a Patre et Filio taliter producatur quod nec genitus nec ingenitus vere dicatur.
Quod non
quia,
si Spiritus Sanctus non esset genitus,
sequeretur quod viator theologus posset scire differentiam vel
distinctionem inter generationem et processionem.
Consequentia est bona
et falsitas consequentis patet per
inter generationem et processionem,
dum hic vivimus,
distinguere non possumus
Secundo,
productiones ad intra divinae
sunt eiusdem rationis et speciei,
ergo sicut Filius per unam dicitur genitus,
ita Spiritus Sanctus per similem in specie potest dici genitus.
Patet consequentia
quia identitas specifica productionum
et producentium
et terminorum productorum
arguit sufficienter identitatem denominationum
seu proprietatum naturalium.
Alias staret quod
productio
Tertio,
Spiritus Sanctus est et non est genitus,
ergo est ingenitus
In oppositum est
Prima conclusio:
licet sit impossibile non distingui
productionem Filii a productione Spiritus Sancti,
tamen de communi lege in vita praesenti nullus potest
cognoscere huius distinctionem ratione evidenti.
Prima pars probatur
quia aliter possibile esset esse in divinis
quam nunc de facto sit
si illae productiones non distinguerentur.
Sed hoc est impossibile, ergo.
Impossibilitas patet
per
illam Trinitatem in hac
luce videbimus ubi nulla ratio erit
quomodo est quaedam differentia
generationis et processionis dicimus,
quis autem
est modus differentiae,
nequaquam
Primum corollarium:
quo
Secundum corollarium: quod eodem modo non sequitur, producta supposita distincte plurificantur, ergo productiones earumdem aliquo modo distinguuntur. Patet ex eodem.
Tertium
Filius procedit quomodo natus
et Spiritus Sanctus quomodo datus
Secunda conclusio:
quam repugnat distinctio specifica inter personas divinas,
tam repugnat distinctio eadem inter productiones aeternas.
Probatur quia utrobique repugnat,
ergo aeque repugnat.
Patet consequentia
quia repugnantia seu
oppositio contradictionis
non habet latitudinem
nec suscipit magis aut minus eodem modo sumpta.
Antecedens probatur quia omnis distinctio specifica
arguit et infert diversitatem naturae.
Sed talis repugnat in divina essentia,
ergo distinctio specifica in
divinis personis vel productionibus non est ponenda.
Secunda pars probatur
quia productiones non
sunt distinctae nisi ratione distinctionis personarum
vel quia terminantur ad distinctas personas.
Sed personae non specie,
sed solum numero distinguuntur,
ergo.
Secundo,
probatur conclusio
quia supposita divina sunt eiusdem perfectionis simpliciter,
ergo eiusdem speciei.
Tenet consequentia
quia,
sicut nullae duae species
sunt eiusdem perfectionis,
sic etc.
Antecedens est catholicum.
Tertio, confirmatur per
numero et non specie seu natura
differre dicimus hypostases
Primum corollarium: sed supposita divina et productiones ad intra non distinguuntur specifice, tamen illa distingui numero conceditur catholice. Patet per dictam.
Secundum corollarium:
non sequitur,
Tertium corollarium:
licet in divinis sint tria supposita numero distincta,
tamen non proprie dicuntur tria eiusdem speciei individua.
Istud corollarium ponit
Tertia conclusio:
sicut non stat Spiritum Sanctum esse Patrem aut Filium sic repugnat
Spiritum Sanctum esse genitum vel ingenitum.
Probatur prima pars quia personae divinae necessario
distinguuntur, ergo.
Tenet consequentia et antecedens probatur
quia, si non,
esset confusio personarum in divinis
vel tantum esset una,
utrumque est error et impossibile,
ergo.
Secunda pars probatur
quia esse genitum est esse Filium
et esse ingentium est esse Patrem,
ergo etc.
Antecedens patet
si Spiritus Sanctus esset genitus,
duo filii essent in divinis,
et si esset ingenitus,
duos patres in Trinitate poneremus
Primum corollarium: sicut cum naturali identitate stat personarum alteritas, ita cum trina personalitate stat productionum dualitas. Probatur quia in divinis sunt tantum duae productiones, scilicet generatio et processio.
Secundum corollarium:
sicut solus Pater
a nullo est productus,
sic solus Pater proprie dicitur ingenitus.
Patet per dictam.
Item per
solus Pater est ingenitus,
solus Filius genitus,
solus Spiritus Sanctus processibilis seu procedens
Tertium corollarium:
licet Spiritus Sanctus possit dici ingenitus improprie et negative,
Contra
ubi est productio Verbi
non requiritur duplex producens
Secundo,
ubi est generatio viventis personae,
ibi non possunt esse pluries generantes
nisi alter illorum se haberet per modum matris
Tertio,
ubi est persona omnipotens et se dicit,
si requiritur alia persona,
sequitur
vel quod non sit omnipotens
vel quod aliter producat quam dicendo
Quarto
contra
Spiritus Sanctus sit notitia,
non tamen processione est notitia,
nec Filius est amor generatione
Ideo illae productiones sufficienter distinguuntur
ex eo quia Filius non est amor per generationem
nec Spiritus Sanctus habet quod sit notitia per spirationem
Quinto, omnis perfecta operatio terminatur ad aliquem terminum productum. Sed potest ratione convinci quod in Deo est perfecta operatio intellectus et voluntatis, ergo potest convinci quod intelligere divinum terminatur ad verbum et velle ad amorem. Sed cum nihil producat se ipsum, sequitur quod productum realiter differat a producente. Sed talis differentia non potest esse in essentia, ergo in personis et earumdem processionibus.
Sexto, naturam creatam reperiri in pluribus suppositis est perfectionis simpliciter in creatura, ergo est naturae divinae attribuendum. Consequentia tenet quia quidquid est perfectionis in creatura debet Deo attribui.
Contra
Secundo, supposita divina, distinctis per ipsa, non possunt dare aliam distinctionem quam illam quae ipsis competit secundum eorum formalem rationem. Sed paternitas et filiatio secundum earum formales rationes differunt specie, ergo illa quae faciunt esse distincta distinguuntur speciei.
Tertio contra corollaria,
in tribus personis divinis
non est maior bonitas quam in una,
ergo frustra ponitur tres,
ergo hoc non est ponendum.
Patet haec consequentia
quia
Deus et natura nihil faciunt frustra
Quarto, sicut se habet summe bonum ad malitiam, sic summe unum ad multitudinem. Sed repugnat in summe bono esse malitiam, igitur in summe uno multitudinem. Ergo, sicut repugnat Deo peccatum vel peccabilitas, sic personarum pluralitas.
Quinto, omnis oppositio realis relativa exigit duo extrema distincta realiter, vel oportet ergo ponere in divinis unam oppositionem relativam vel duas. Si unam, sic duo erunt extrema tantum. Si duas, tunc quattuor extrema, et per consequens quattuor personae, quod non est dicendum.
Sexto, idem est Patrem se dicere quod Verbum generare. Sed Filius et Spiritus Sanctus ita perfecte se dicunt sicut Pater se intelligunt, ergo vel tria verba dicuntur vel nullum dicitur.
Septimo,
Pater amando Filium et Filius reamando Patrem
producunt Spiritum Sanctum.
Sed Pater non minus amat Spiritum Sanctum quam Filium,
nec minus reamatur a Spiritu Sancto quam a Filio,
ergo Pater et Spiritus Sanctus
producunt alium Spiritum Sanctum vel
Contra
Spiritus Sanctus Pater non est,
sed est ingenitus,
tamen Pater non est quia Patris est
Contra
unicus est modus communicandi naturam
Tertio,
inter generationem et processionem
non est oppositio relativa,
ergo nec distinctio.
Consequentia tenet
quia
omnia sunt idem
ubi non obviat relationis oppositio
Secundo, dico quod, supposito quod unum producens sit sufficiens, si tamen sunt duo, non minus procedit Verbum.
Secundo, dico quod solum illa habet veritatem in his quae materialiter ad generationem producti concurrunt, et sic non est de Patre et Filio respectu Spiritus Sancti quia aequaliter spirant Spiritum Sanctum.
Tertio, ratio reducitur contra facientem, in nulla productione viventis ex vivente possunt esse pluries producentes nisi unus sit, etc. Sed productio Spiritus Sancti est productio viventis ex vivente, ergo Filius se habet loco matris.
Secundo, dicitur quod una persona divina non proprie requirit aliam, prout hoc verbum sonat indigentiam et imperfectionem.
Tertio,
dico quod,
secundum eum
hanc consequentiam non valere,
Secundo,
posset dici quod dato quod
paternitas et filiatio
non
habere
non singulus in divinis,
sed Pater est dicens
Secundo, posset dici quod non solum potest producere eo quod perfecte intelligit praecise, sed eo quod perfectum intelligere est in ipso Patre cum inclusione respectus necessario requisiti ad Filium producendum qui respectus est paternitas. Filius autem et Spiritus Sanctus, licet intelligant, tamen illum respectum non habent, ideo non generant per intelligere, sed sic dicendo est solvere idem per idem.
so
Secundo, posset negari illa consequentia, est non genitus, igitur ingenitus, sicut non sequitur, hoc est non iustum, ergo iniustum. Quia de lapide antecedens est verum et consequens falsum.
Item cum quaeritur
qui potest intelligere generationem Filii de Patre sine tempore,
etiam sine tempore processionem Spiritus Sancti
ab utroque
Secunda conclusio:
quod sicut Spiritus Sanctus
non processit ante a Patre quam a Filio,
ita
non magis vel amplius vel plenius
procedit a Patre quam a Filio
Tertia conclusio:
quod cum
Spiritum Sanctum procedere
a Patre principaliter
procedit a Patre proprie
Spiritus Sanctus
mittitur a Patre per Filium
et a Patre esse habet per Filium
Post haec considerandum est
Spiritus Sanctus procedat a Patre
et sit de substantia Patris
Secunda conclusio:
quod licet Filius et Spiritus Sanctus
procedant a Patre,
tamen dissimiliter
quia Spiritus Sanctus procedit a Patre
quomodo datus sive ut donum,
Filius vero procedit ut
d
Tertia conclusio:
quod
Spiritus Sanctus non dicitur Filius
quia non est genitus sicut unigenitus,
nec factus ut per Dei gratiam in adoptionem nasceretur sicut et nos
Quarta conclusio:
quod
non esse quod procedit nascitur,
quamvis omne quod nascitur procedat
Quinta conclusio:
quod
inter Verbi generationem
et Spiritus Sancti processionem distinguere
non sufficimus in hac vita
Sexta conclusio:
quod secundum
Spiritus Sanctus non debet dici genitus
nec ingenitus
quia, si genitus esset duo filii in divinis,
si autem ingenitus duos patres
ibi affirmaremus
Septima conclusio:
quod secundum