Lectio 14 [London Transcription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John Slotemaker Lectio 14 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Lectio 14 [London Transcription]

hic considerandum est haec est distinctio 15 quae ad praecedentes sic continuatur nam postquam magister ostendit spiritum sanctum a patre et filio procedere nunc inquirit an spiritus sanctus possit se ipsum dare aut mittere et dividitur in tres partes quia primo ostendit spiritum sanctum quandoque se ipsum mittere 2o ex missione filii hoc vult concludere 3o quaerit an nunc possumus patrem missum dicere 2a ibi ne autem mitteris 3a ibi hic quaeretur cur pater

prima manet indivisa sed 2a dividitur in duas quia primo ostendit missionis filii multiplex esse principium 2o ostendit eiusdem missionis modum varium 2a hic quaeritur tantum semel et haec est divisio in generali primae partis huius distinctionis

hic quaeritur utrum semel tantum Ista est 2a pars huius distinctionis principalis ubi postquam magister missionem spiritus sancti ex missione conclusit filii nunc de multiplici missione filii inquirit et dividitur in duas quia primo ostendit magister missionis filii diversum esse modum 2o magister concludit patrem non esse nec fuisse missum 2a ibi hic quaeritur cur

prima indivisa manet sed 2a pars dividitur in duas quia primo magister excludit a patre omnem passivam missionem 2o circa hoc recitat unam falsam opinionem 2a ibi ideoque putaverunt quidam haeretici etc et haec est divisio in generali et sententia praesentis distinctionis circa quam movetur

Utrum quodlibet suppositum divinum mitti q quolibet theologo debeat admitti utrum spiritus sancti missio temporalis sit in mente creata perceptio vitalis utrum stet spiritum sanctum ab alicoaliquo recipi et ipsum a recipiente nullo modo percipi utrum stet spiritum sanctum realiter recipere et eundem in se habendo non vitaliter percipere

arguitur quod sic quia recipere est purum passivum et percipere activum ergo unum sine alio stare potest tenet consequentia quia respectu eiusdem termini mens creata non potest simul se habere pure passive et active cum percipere non sit formaliter pati tum etiam quia posse perceptivum est universaliter perfecciusperfectius quam posse passivum

2o si quaestio esset vera sequeretur quod cuicumque personae divinae competeret percipi eidem competent mitti consequens est falsum quia patri convenit percipi et tamen sibi non competiti mitti ut patet in hac distinctione capitulo penultimo consequentia patet quia si missio et perceptio sunt idem sequitur quod percipi et mitti sunt idem

3o si quaestio esset vera sequeretur quod quilibet existens in gratia evidenter perciperet consequens est falsum quia nemo scit an amore vel odio dignus sit et consequentia patet quia percipere aliquid est cognoscere illud 2o sequitur quod noviter baptizatus haberet mentalem perceptionem gratiae vel spiritus sancti 3o sequitur quod quilibet quam intense gratiam reciperet tam intense ipsam perciperet consequens est falsum quia tunc virgo habuisset intentiorem perceptionem alicoaliquo ymoimmo omnibus angelis quia maiorem gratiam recepit quam quicumque angelus

In oppositum sunt verba praesentis distinctionis capitulo 10 ubi dicit tunc unicuique spiritus sanctus mittitur cum a quocumque cognoscitur atque percipitur quantum cognosci et percipi potest secundum capacitatem animae rationalis Item ibidem capitulo 12o cum ex tempore mente percipitur mitti dicitur

prima conclusio licet potentia creata intellectiva sit aliqualiter activa respectu alicuius missionis seu visionis divinae tamen nulla creatura active se potest respectu expressionis verbi increati per modum dicentis habere prima pars patet quia in patria creata intellectiva respectu fruitionis se habet active consequentia tenet et antecedens patet per decretalem deum benedicti quia in duobus actus intellectus et voluntatis stat nostra fruitio seu beatitudo formalis consistit quae est tota latitudo formalis gloriae 2a pars patet quia sequitur quod verbum increatum esset terminus productus a potentia creata intellectiva consequens est falsum et consequentia patet quia non videtur possibile quin dictum cuiuslibet dicentis ipsum sit eiusdem dicere terminus productus et sic dicere creatum haberet terminum increatum quod est falsum

primum corollarium licet anima beata ad suam fruitionem possit effective concurrere tamen ipsa non potest lumen gloriae quovis modo producere prima pars patet ex conclusione quia tale lumen a solo deo est producibile

2m corollarium memoria creata licet possit per divinam essentiam tamquam per speciem intellective beatifice elevari tamen non stat realiter ab ipsa verbum increatum proprie formari patet quia tunc potentia finita produceret terminum immensum oppositum huius corolarii ponit Iohannes de marchia in suis determinationibus prima pars patet quia deus potest supplere 2ae causae efficientis vicem

3m corollarium licet anima beata se habeat passive respectu fruitionis tamen eadem potest se habere simul active respectu suae cognitionis et dilectionis prima pars patet quia est illorum actuum receptiva 2a patet per dictam in conclusione et corollaria

2a conclusio licet mitti tantum competat spiritui sancto et filio tamen cuilibet personae divinae competit activa missio prima pars patet quia mitti non convenit patri sed filio et spiritui sancto ergo prima pars antecedentis est augustini 4o de trinitate capitulo ultimo dicentis quod pater non dicitur missus 2a pars antecedentis patet per augustinum 2o de trinitate capitulo 5o dicentem mitti a patre filius sine spiritu sancto non posuit nam pater intelligitur eum misisse quia ex femina eum fecit quia non utique eum sine spiritu sancto fecit quod autem spiritus sanctus mittatur per eundem augustinum patet in 4o de trinitate capitulo 19 ubi expresse dicit quod spiritus sanctus dat et mittit se ipsum Item Iohannis 15 mittam vobis spiritum veritatis 2a pars probatur quia opera trinitatis adextra sunt indivisa sed mittere aliquam personam etc ergo haec est ratio magistri in 15 distinctione

primum corollarium non plus repugnat filium a spiritu sancto mittit quam filium spiratorem esse spiritus sancti patet ex dictis quia utrumque est verum et non repugnans

2m corollarium cuicumque personae convenit mitti eandem se mittere debet admitti patet quia mittere est agere adextra

3m corollarium non cuiuslibet personae divinae sub corporali specie perceptio est eiusdem personae talis passiva missio patet quia pater non mittitur et tamen sub corporali specie apparuit in transfiguratione quando vox eius audita fuit dicens hic est filius meus dilectus etc ex dictis patet quod mitti non est mere absolutum sed aliquae originis connotat respectum patet quia si esset mere absolutum posset convenire sicut filio et spiritui sancto unde augustinus 4 de trinitate capitulo 30 dicit mitti filium est cognoscere quod ab alio sit

3a conclusio licet non stet spiritum sanctum ab alicoaliquo recipi et ipsum a recipiente nullo modo percipi tamen de communi lege nullus potest scienter percipere se meritorie deum diligere prima pars patet quia spiritus sancti missio temporalis est in mente creata perceptio vitalis ergo antecedens est dictum augustini superius allegatum quo dicitur cum spiritus sanctus ex tempore mente percipitur mitti dicitur 2a pars patet per illud apostoli ad corinthios 13o nihil mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum Item 2ae Iohannis capitulo 3o ubi spiritus vult spirat sed nescis unde veniat aut quo vadat Item nescio sit an odio etc

primum corollarium lege stante licet nullus potest se scire habere ordinatam dilectionem tamen aliquis tenetur credere se habere spiritus sancti missionem prima patet ex dictis 2a probatur quia aliquis tenetur credere se habere caritatem ergo consequentia tenet quia spiritum sanctum mitti in mente est menti caritatem infundi ut dicit conclusio et antecedens patet de adulto accedente ad sacramentum quo gratia confertur sicut est baptismus et eukaristiaeucharistia

2m corollarium non stat fructum missionis divinae in mente augeri et vitalem dei perceptionem in eadem non intendi patet quia si non sequitur quod non quilibet recipiens personae divinae missionem haberet eius vitalem perceptionem quod est contra conclusionem

3m corollarium non semper intelligimus nos uniformiter cognoscere patet quia aliter habens talem perceptionem haberet evidentem et experimentalem cognitionem quod est contra dictam ex dictis patet responsio quod stat aliquae etc

contra primam conclusio sequitur quod memoria creata posset concurrere per suum posse essentiale active ad claritatem luminis gloriae consequens est falsum probatur consequentia quia non plus potest intelligentia creata ad dispositionem supernaturalem et unionem vitalem divinae essentiae quam ad lumen gloriae

2o contra primum corollarium repugnat potentiam naturalem supernaturaliter agere per suum essentiale posse ergo repugnat intellectum creatum ad fruitionem patriae effective concurrere

3o contra 2m corollarium intelligentia creata concurrit effective ad motum visionis quo verbum increatum redditur praesens vitaliter tali intelligentiae sed hoc est verbum increatum dicere ergo

contra 3m corollarium sequitur quod perfectiori in naturalibus semper correspondebit caeteris paribus intenciorintentior beatitudo et per consequens stante aequalitate meritorum stabit inaequalitas primorum propter priora essentialia quod est falsum et patet consequentia quia puriora essentialia plus possunt quam minus pura et imperfecta

contra 2am conclusionem mitti et mittere sunt correlativa ergo cum mitti cognoscet respectum originis sequitur quod mittere dicit eundum respectum sed spiritus sanctus nihil originat adintra ergo nullam personam potest mittere consequentia patet quia secundum augustinum mitti est originari igitur mittere est originare

2o quia ille respectus quem dicit mitti vel erit ad eum quam sit missio et tunc erit communis tribus personis et sic pater mittetur consequentia patet quia est respectus rationis adextra vel dicit respectum ad ipsum mittentem et si sic vel ergo erit rationis tantum et tunc poterit esse in patre vel realis et tunc etiam mittere non erit essentiale et per consequens non commune tribus personis quod repugnat 2ae parti illius conclusionis

3o mitti dicit respectum originis ergo nulla persona potest se ipsam mittere patet consequentia quia nulla potest se ipsam originare

4o mitti dicit imperfectionem et indignitatem ergo nulli personae divinae competit consequentia bona sed antecedens probatur quia secundum dyonisium in de angelica ierarchia angeli superiores semper assistunt deo et non mittuntur propter sui dignitatem sed persona divina est improportionaliter dignior omni angelo ergo propter sui dignitatem non debet mitti

contra 3am conclusionem aliquis potest scire se esse dignum vita aeterna ergo aliquis potest scire se deum meritorie diligere saltim habitualiter consequentia bona et antecedens probatur quia aliquis potest scire se habere timorem filialem ergo et caritatem consequentia tenet per glosam super illo primae Iohannis perfecta caritas foras mittit timorem antecedens patet genesis 22o cognovi quia timeas deum id est cognoscere te feci Item philippenses 2o peticionespetitiones vestrae innotescant apud deum ubi glosa non sic accipiendum est tamquam deo innotescant qui eas antequam essent noverat sed nobis innotescant apud deum

Item quis potest scire se omnia propter deum diligere et omnia reliquisse ergo scire se esse dignum vita aeterna consequentia tenet matthaeus 19 omnis qui reliquerit etc vitam aeternam possidebit

Item aliquis potest scire nullum timorem servilem se habere ergo potest scire se habere caritatem consequentia tenet per illud primae ioannes 4o perfecta caritas etc

contra primum corollarium nullus articulus cogit aliquem credere se esse in caritate ergo antecedens patet quia si aliquis esset inderetur ille credo in sanctam ecclesiam catholicam sed hoc non quia ecclesia nullibi hoc praecipit ymmoimmo videtur ypocrisishypocrisis iudicare se in caritate ymmoimmo iudicare se esse extra caritatem videtur meritorium ut patet de publicano luce 18

2o contra 2m corollarium peccator tenetur conteri de peccato ergo tenetur credere se esse in caritate et ultra omnis adultus vel est in caritate vel extra ergo omnis tenetur se credere esse in caritate quod est primum

contra alia corollaria omnis perceptio est cognitio aliqualis et ad intentionem perceptionis sequitur intensio cognitionis ergo illa corollaria falsa

Ad primam negatur consequentia et dicitur ad probationem quod non omnis missio personae divinae est supernaturalis dispositio ut praetendit argumentum loqui de dispositione

2o posset antecedens negari antecedens generaliter

3o posset concedi consequentia iam negata scilicet quod memoria etc non quidem agendo ipsum in ipso et circa ipsum

Ad 2m dicitur quod antecedens est verum si per suum naturale posse praecise non repugnat ipsum sic agere cum adiunctione alterius potentiae modo in proposito non est solum naturale agens sed etiam supernaturale elevans potentiam seu ipsum posse naturale et actuans ipsum ad agendum

Ad 3m negatur minor quia ad talem motum concurrere non est dicere verbum incarnatum

Ad 4m dicitur primo negando consequentiam quia ad intensionem causae partialis non semper intenditur effectus accionisactionis

2o posset dici quod non secundum proportionem meritorum stabit retributio primorum quia tunc nullum primum daretur pro gratia baptismali quod est falsum

3o posset concedi consequens dei tamen voluntate concurrente quae potest distribuere praemia prout sibi placet

Ad primam contra 2am conclusio distinguitur de mittere quia uno modo accipitur principaliter auctorative alio modo consequenter determinative primo modo tantum convenit patri et filio 2o modo tribus ideo si antecedens sumitur primo modo conceditur si 2o modo negatur consequentia nec antecedens est verum

Ad 2m dicitur quod mitti dicit respectum non quidem ad mittentem determinative consequenter sed auctoritative principaliter similiter posset dici de mittere quod si sumitur auctoritative tunc nulla persona se ipsam mittit nec aliam nisi illam quam producit sed bene 2o modo patet

hoc patet ad 3m argumentum vide de hoc thomam argentinensis

Ad 4m dicitur quod alias est verum in creatura quia cum creatura mitti mutatur et movetur alicubi ubi prius non erat sed quia deus est ubique ideo sine mutacionemutatione et imperfectione mitti potest divina persona quia non mittitur ubi non erat sed qualiter non erat novum effectum scilicet causans in creatura sine sui mutacionemutatione non tamen sine mutacionemutatione creaturae

Ad primam contra 3am conclusionem negatur antecedens et ad probationem dicitur loquendo de timore formato caritate negatur illud et ad probationem dicendum quod illud cognovit abraham ex divina revelatione sibi illud indicante et ad aliam probationem peticionespetitiones vestrae etc dicitur quod ex glossa non habetur nisi quod in aliquibus credimus nos a deo esse exauditos et forte scimus effectum operatum evenisse sed ex hoc non sequitur contra conclusionem

Ad aliud negatur consequentia quia non ex operibus iustificatur quia socrates divitias contempsit secundum Ieromum et tamen non iustificatus est

Item ad aliud negatur consequentia quia ex puris naturalibus potest aliquis nullum timorem habere

Ad primam contra corollarium negatur antecedens quia continetur sub praenominato articulo vel quod idem est ille articulus dicit etiam hoc ecclesia dicit de accipientibus sacramentum eukaristiaeeucharistiae ut patet ad corinthios 2o probet autem se ipsum homo etc et hoc potest fieri sine ypocrisihypocrisi et iactantia

Ad 3m conceditur consequentia et consequens et negatur ulterior consequentia sed bene sequitur quod tenetur esse in tali statu in quo credat se esse in caritate contra monachum nigrum

Ad 4m posset concedi consequens de cogitatione habituali non actuali de qua loquor in conclusione et corollario Item posset dici quod talis cognitio intenditur non tamen in esse cognitionis sed solum in esse experimentalis perceptionis ex dictis patet

hic considerandum est haec distinctio continetur 7 conclusiones prima quod spiritus sanctus est deus et donum et ideo dat et datur dat inquantum deus datur inquantum donum nec ex hoc est minor patre vel filio

2a conclusio si spiritus sanctus non posset dare se ipsum pater et filius aliquid posset quod non posset spiritus sanctus et aliquid operarentur pater et filius quod non operaretur spiritus sanctus quae sunt inconvenientia quia opera trinitatis adextra sunt indivisa ergo sequitur quod spiritus sanctus procedit temporaliter mittatur et datur a se ipso

3a conclusio quod pater numquam legitur missus sed solum filius et spiritus sanctus filius autem mittitur a patre et se ipso et a spiritu sancto et illa missio fuit incarnatio quod fuit opus commune tribus personis

4a conclusio quod cum filius dicit iohannes 8o a me ipso non veni hoc dictum fuit secundum formam servi secundum quam non est operatus incarnationem sed secundum formam dei

5a conclusio filius dei praeter aeterna genitura secundum quam missus dicitur sed melius et verius secundum eam dicitur genitus duobus modis mitti dicitur vel cum visibiliter mundo apparuit in carne vel invisibiliter in animas pias transfert ut ab eis percipiatur et cognoscatur primo modo semel est missus 2o modo mittitur omnidie non ut sit homo sed ut sit cum homine

6a conclusio licet pater ex tempore cognoscatur sicut filius non tamen dicitur missus quia in patre est auctoritas principii quia est principium filii et spiritus sancti et non habet a quo sit

7a conclusio pater non ideo dicitur misisse filium et spiritum sanctum quia ille maior est et illi minores sicut quidam haeretici putarunt sed propter commodi auctoritatem principii et quia pater non apparuit in creatura visibili sicut filius et spiritus sanctus quia tantum in voce quae non est visibilis sed audibilis etc