Lectio 15 [London Transcription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John Slotemaker Lectio 15 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Lectio 15 [London Transcription]

Nunc de spiritu sancto postquam magister determinavit de temporalis missionis principio nunc determinat de huiusmodi missionis modo vario et dividitur in duas partes quia primo determinat de modo sensibili et visibili 2o de invisibili et internali perceptabili 2a incipit in 17 distinctione

prima pars dividitur in duas quia primo prosequitur de missione visibili spiritus sancti 2o facit comparationem quamdam huius missionis ad missionem filii 2a ibi sed prius et illa dividitur in tres nam ostendit primo quod spiritus sanctus ratione missionis non dicitur mittendi principio 2o quod filius secundum quod homo est minor tota trinitate et etiam se ipso 3o ostendit qualiter pater potest dici maior filio 2a ibi notandum autem 3a ibi hylarius etc et haec divisio et sententia in generali praesentis distinctionis circa quam etc

Utrum species in quibus spiritus sanctus missus apparuit visibiliter fuerunt entitates potentias creatas immutantes realiter

quod non quia tunc sequeretur quod distinctio talium specierum visarum inferret proportionaliter distinctionem cognitionum consequens falsum quia omnis cognitio intellectus creati in genere qualitatis habet reponi sed tales species in quibus spiritus sanctus apparuit non semper reponuntur in eodem genere patet de columba et igne consequentia patet quia causae activae contm differentes specifice agentes naturaliter non libere causant actiones specifice distinctas sed illae species sunt res naturales ergo si immutant intellectum concreando cognitionem in ipso sequitur quod secundum diversitatem specierum erit diversitas cognitionum confirmatur quia 2o de anima dicitur quod ad distinctionem obiectorum sequitur distinctio actuum vel operationum et ex distinctione operationum sequitur distinctio potentiarum

2o species in existens memoriae creatae actuat potentiam solum mentaliter et non causaliter ergo species existens extrinsece non actuat causaliter vel immutat consequentia tenet quia non minor ratio de uno quam alio et antecedens patet per iohannem de rippa quaestione 2a articulo 3o distinctione 2a

3o species in quibus spiritus sanctus apparuit visibiliter solum fuerunt ymaginariaeimaginariae et non reales ergo antecedens patet quia secundum beatum augustinum 2o de trinitate capitulo 5o missio visibilis spiritus sancti ad hoc fit ut corda hominum cogita novitate exterioribus visis convertantur secundum intellectum ad occultam deitatem sed intellectus creatus movetur a fantasmatibusphantasmatibus et ymaginariisimaginariis speciebus ergo

In oppositum est textus euvangelicusevangelicus matthaeus 3o ubi dicitur descendit corporali specie igitur non fantasticum seu ymaginariumimaginarium sed verum et reale corpus habuit igitur

prima conclusio licet persona divina missione visibili apparens possit talem speciem sine causa 2a creare credi tamen potest angelos beatos tales species corporales formare prima patet quia deus potest se solo quidquid potest cum alio maxime in genere efficientis 2a probatur quia secundum dyonisium in de angelica ierarchia lex divinitatis est infima per media ordinare

primum corollarium licet columba in qua spiritus sanctus visibiliter apparuit fuerit ab angelis formata tamen humanitas suppositionaliter christo unita a tribus personis divinis solum fuit creata prima patet ex conclusione 2a probatur cum ratione dignitatis illius unionis suppositabilis decuit illam materiam immediate a deo produci tum 2o illa in instanti fuit formata sed hoc non videtur posse fieri a finita potentia ut nunc suppono ad hoc videtur scriptura matthaeo 1o quod in ea natum est de spiritu sancto est Item luce 1o spiritus sanctus supervenient in te etc

2m corollarium licet angelus signum corporale temporalis missionis personae divinae possit producere angelus tamen huiusmodi signi significatum non potest aliquo modo efficere patet quia illud donum gratuitum est menti colatum a solo deo productum

3m corollarium sicut donum significatum per talem speciem non subest angelicae activitati sic non angelus sed persona divina cuius appropriatum illud signum donum respicit dicitur apparere vel mitti patet quia illud donum principaliter significatum per speciem declarat et denominat personam missam et ideo si illud donum habeat se per modum sapientiae tunc potest dici quod filius mittitur quia ei sapientia attribuitur si per modum amoris et clementiae spiritus sanctus si per modum auctoritatis et potentiae pater potest dici apparere non tamen mittitur quia a nullo originatur

Ex hiis posset inferri quod licet angeli non possint esse creatores possunt tamen esse rerum creabilium productores prima patet quia creare est indeppendenter aliquid de non esse ad esse productione 2a pars patet quia ut dictum est illa columba eorum misteriomysterio fuit producta quae creari poterat ymmoimmo de facto a deo posset recreari

2a conclusio species sensibilis assistens extrinsece et inexistens intrinsece memoriae vitaliter immutat intellectum et actuat ipsum obiectaliter et causaliter patet quantum ad species extrinsece existentes per beatum Augustinum in de vera religione capitulo 6o et 2o de trinitate capitulo 4o Item patet per philosophum in de memoria et reminiscentia ubi dicit factus enim motus a sensu vel a sensibili imprimit in animam veludvelut quamdam figuram vel picturam sensibilem 2a pars probatur quia si talis species inexistens memoriae intrinsece et obiectaliter non immutaret potentiam sequeretur quod non esset differentia inter speciem habitualem et conceptum actualem actu quod est falsum quia tunc habens talem speciem actualiter cognosceret vel diceret eam quod non est dicendum haec consequentia ultima patet quia fantasma est verbum habituale talis speciei sensibilis ut patet per beatum augustinum ubi supra

primum corollarium stat aliquam potentiam vitaliter immutare et illud nec formam vitalem nec actum eius formalem esse patet quia vox et ignis et plures aliae species sensibiles immutant intellectum creatum per sensum et tamen tales species non sunt formae vitales nec talis immutatio est actus formalis talium specierum cum stet illas esse et nihil vitaliter immutare

2m corollarium stat intellectum aliquid apprehendere et ab eodem moveri vitaliter et illud movens esse praesens intellectui realiter vel situaliter patet per beatum augustinum in de <lb ed="#L" n="4"/>vera religione ubi dicit se vitaliter apprehendere solem absentem et romam seu carthaginem distantes et hoc experimur

3m corollarium sicut intelligentia potest rem absentem cognoscere sic etiam potest rem non existentem per speciem repraesentantem cogitative apprehendere patet quia sicut rem absentem et distantem cognoscit per speciem abstractive sic de re non existente potest habere speciem et per illam aliquid concipere ergo

3a conclusio licet columba in cuius specie spiritus sanctus missus apparuit vera et realis entitas fuerit non tamen quodlibet signum in quo spiritus sanctus s apparuit vel visus fuit fuisse rem realem scriptura exprimit aut asserit prima pars patet per beatum augustinum 2o de <lb ed="#L" n="12"/>trinitate ubi loquens de columba in qua spiritus sanctus apparuit in christi baptismate dicit non esse dubium quin fuerit verum corpus reale cum scriptura eam corporali specie asserat descendisse 2a pars patet eodem libro capitulo 5o ubi de linguis igneis in die pentecostes spiritus sanctus apparuit movet quaestionem utrum fuerit vere res vel ymaginarieimaginarie et quaestionem insolutam nec alicamaliquam eius partem asserit sed tamquam probleuma neutrum reliquit concludit tamen post plura dicens non enim viderunt linguas veludvelut ignem sed visae sunt eis nam in spiritualibus dicimus visum est mihi et vidi sed in istis quae per expressam corporalem speciem oculis demonstratur non solet dici visum est mihi sed vidi ergo conclusio vera.

primum corollarium quod non omne signum gratuitum demonstrans vel inferens creaturam esse deo gratam est creata caritas aut sacramentum aut habitus infusus gratificans mentem patet quia missio spiritus sancti facta sub aliquo signo visibili est sanctitatis causare signum ad quam mittitur illativa ostensio et tamen illud signum corporale non est aliquod praedictorum ergo

2m corollarium stat aliquam personam in signo corporali apparere et illam numquam mitti vel missam esse patet de patre qui in voce apparuit christo baptizato dicens hic est filius meus etc et tamen nusquam in scripturis legitur missus quia a nullo originatur

3m corollarium nulla res in qua apparuit spiritus sanctus visibiliter fuit ei unita suppositionaliter patet quia spiritus sanctus nusquam legitur fuisse columbam linguam vel flatum

ex hiis quid dicendum sit ad quaestionem patet potest enim dici quod alicaaliqua species in qua spiritus sanctus apparuit fuit vera res et realis entitas et aliquae fuerunt solum apparentes et ymaginariaeimaginariae ab omnibus tamen talibus potuit immutari et moveri potentia sensitiva vel intellectiva creata etc

contra primam conclusionem arguitur si esset vera sequitur quod angeli potius quam divinae personae deberent dici missi et apparere vel apparuisse consequens falsum patet consequentia quia cum angelus format aliquod corpus ex elementis applicando activa passivis videtur quod idem appareat in tali corpore formato

2o simpliciter invisibile non potest visibiliter mitti vel apparere sine fictionem sed fictio cuilibet personae divinae repugnat ergo etc patet consequentia quia quaelibet persona divina simpliciter est invisibilis prima thyo lucem habitat inaccessibilem quam nullus hominum vidit

3o contra 2m et 3m corollaria gratuitum donum subest activitati sacramentorum ecclesiae ergo potest subesse activitati angelicae tenet consequentia quia angelus est dignior perfectior et activior quam quodcumque sacramentum antecedens patet quia sacramentum baptismi confert gratiam et causat in baptismale rite

contra 2am conclusionem si esset vera sequeretur quod huiusmodi species vel huiusmodi obiectum esset causatum consequens falsum quia talis species obiecti vel perfectius repraesentet quam species memoriae vel aeque vel minus non primum quia talis species creata in esse deppendetdependet et conservari a specie memoriae et per consequens est inperfectior si dicatur quod aeque vel minus repraesentat tunc frustra ponitur talis actus distinctus a specie quae est aeque vel plus sufficiens ad talem vitalem immutationem causandum

contra primum corollarium nulla immutatio est vitalis quam stat esse absque hoc quam immutetur potentia sed immutatio obiectiva causalis est huiusmodi ergo non est in tale maior nota minor probatur quia stat aliquem actum causari et inexistere informative et per nullam superadditam actionem ergo

3o contra 2m et 3m corollaria illud solum vitaliter apprehenditur quod potentiae vitali vitaliter inest ergo quidquid sic apprehenditur praesens est potentiae sic apprehendenti consequentia bona et antecedens probatur quia sequitur a vitaliter apprehenditur a potentia intellectiva ergo a est praesens potentiae intellectivae

contra 3am conclusionem si esset vera sequeretur quod spiritus sanctus in columba aliquo modo speciali fuisset ultra modum quo deus est in omnibus sed consequens videtur falsum quia vel hoc esset per gratiae infusionem et hoc non quia non est capax gratiae vel per unitatem suppositi et hoc non per corollarium 3m vel per repraesentationem et hoc non quia vel tale signum repraesentativum esset naturale et universale et sic spiritus sanctus appareret in qualibet creatura cum quaelibet sit vestigium trinitatis vel tale repraesentativum esset signum gratuitum et sic in quolibet sacramento mitteretur et appareret spiritus sanctus et patet consequentia cum spiritus sanctus sit donum gratuitum

2o contra 2am partem conclusionis summae veritati repugnat se manifestare per quamcumque fictionem ergo repugnat spiritum sanctum se manifestasse per linguas igneas ymaginariasimaginarias et fantastas et non reales patet consequentia quia tales apparitiones fantasmatae sunt fictiones patet antecedens quia ostendens se aliquid esse quod non est decipit illum cui fit talis ostensio

3o sequeretur quod spiritus sanctus in illis linguis non apparuisset nisi tantum apostolis et viris sanctis qui spiritum sanctum receperunt consequens falsum quia pluribus aliis existentibus in domo cum apostolis apparuerunt

Ad primam negatur consequentia quia licet angelus formet tale corpus tamen non posset formare nec creare donum significatum per tale corpus sed solum deus ideo illa persona solum dicitur mitti et apparere cuius appropriatum est sig donum illud ut dicitur in corollario 3o

Ad 2m dicitur ad maiorem quod aliquid visibiliter posse apparere potest intelligi dupliciter primo modo formaliter intrinsece seu denominatione intrinseca sibi competente 2o modo denominatione extrinseca primo modo dico quod apparitio repugnat personae divinae sed non 2o modo quia sic persona divina dicitur apparere visibiliter non quia ipsa videtur sed quia aliquid videmus per quod cognoscimus spiritum sanctum vel aliam personam divinam speciali modo esse in creatura ad quam tale signum mittitur

Ad 3m posset negari consequentia quia non sequitur homo est perfectior et activior quam asinus ergo homo potest producere asinum sicut asinus

2o dicitur quod licet gratia subsit activitati sacramentorum instrumentaliter et dispositive non tamen principaliter et effective

Ad primam contra 2mm conclusionem primo posset consequentia negari quia talis ratio causalis posset sufficienter terminari ad ipsum actum cognitionis incomplexum vel ad ipsum agere complexe

2o posset concedi consequens et ad improbationem dicitur quod perfectius et cum improbatur negatur consequentia quia talis similitudo non deppendetdependet a tali specie tamquam a totali causa sed partiali

3o posset dici quod dato quod talis similitudo imperfectius repraesentaret se praecisae tamen species memoriae cum tali similitudine creata tales species perfectius repraesentant quam species memoriae tantum cum talis similitudo non frustra ponatur

Ad 2m negatur maior quia talis immutatio non procedit a specie tali quasi a totali causa effectiva

2o posset negari minor quia positivis omnibus requisitis immutatio vitalis obiectiva non potest esse quin potentia immutetur

3o posset dici quod aliquid immutare vitaliter posset intelligi dupliciter primo modo sic quod tale immutans sit vitale 2o modo quod non sit in se vitaliter sed tamen aliquid vitaliter immutat primo modo maior habet veritatem in aliquibus sed modo 2o sumendo vitaliter maior est falsa simpliciter

Ad 3m negatur antecedens quia aliter nulla res existens extra animam posset vitaliter percipi quod est falsum et dico ultra quod haec consequentia non valet a vitaliter apprehenditur ergo a est praesens potentiae apprehendenti

2o posset dici quod aliquid in esse potentiae vitali potest sumi dupliciter primo modo in se et esse proprio alio modo in specie vel in suo repraesentativo primo antecedens est negandum sed 2o modo intellecto antecedente negatur consequentia

Ad primam contra 3am conclusionem conceditur consequentia quia fuit ibi tamquam in signo gratuito gratiae spiritus sancti ostensivo tamen illud signum non est aliquo modo causa gratiae licet gratia consequatur ipsum vide thomam de argentina distinctione 16 articulo primo ubi triplex ponit signum

Ad 2m ad antecedens dicitur quod si fixtiofictio sumatur pro quacumque ymaginariaimaginaria revelatione vel repraesentatione sic dico quod non repugnat deo sic se creaturae revelare nam prophetae habuerunt multorum notitiam per tales ymaginarias visiones ut in eorum libris patet si autem fictio sumatur pro deceptione sic conceditur antecedens sed negatur consequentia

Ad 3m negatur quia illud signum virtute divina potuit multiplicari in fantasiis omnium illorum quibus illae linguae apparuerunt

Ad primam in oppositum conceditur consequentia et negatur consequentia improbationis quia perfectio cognitionis non semper quantificatur praecise penes perfectionem obiecti cogitati vel immutantis potentiam obiectaliter vitaliter ut argumentum videtur innuere ad alias rationes patet quid dicendum ex dictis

Nunc de spiritu sancto haec distinctio continet 6 conclusiones prima est quod duplex est processio spiritus sancti una aeterna quam procedit a patre et filio et non a se ipso alia temporalis quae dicitur missio seu donatio et haec est duplex una visibilis quando visibiliter apparet ut in die pentecostes in christi baptismate in specie columbae alia invisibilis quam fidelium mentibus illabitur et sic duplici datione datur non solum a patre et filio sed etiam a se ipso

2a conclusio quod filius etiam duobus modis dicitur mitti uno modo visibiliter quando in carne apparuit alio modo quando invisibiliter castis mentibus percipitur

3a conclusio licet spiritus sanctus in sui natura non videatur visibiliter tamen mittitur et hoc in specie visibili

4a conclusio quod spiritus sanctus non est magis in illis creaturis in quibus apparere dicitur quam in aliis sed per eas ostenditur quod spiritus sanctus est in illis per sanctificationem et gratiam ad quos tales species vel creatae veniunt

5a conclusio quod aliter filius assumpsit naturam in qua apparuit et aliter spiritus sanctus quia filius assumpsit per unionem ypostaticamhypostaticam sed non spiritus spiritus sanctus et filius accepit hominem et humanitatem ut fieret homo spiritus sanctus autem non accepit columbam ut fieret columba et ideo filius dicitur luminior patre secundum naturam assumptam non autem spiritus sanctus

6a conclusio quod filius dei secundum formam dei est aequalis patri sed secundum formam hominis est minor patre et spiritu sancto ac etiam se ipso in quantum deus

7a conclusio quod secundum hylarium pater est maior filio filius tamen non est minor patre nam donans maior est sed l minor iam non est cui unum ens donatur nota tamen quod li maior non notat inequalitatem essentialem sed solum auctoritatem notionalem originis quia pater originat filium filius ergo est aequalis patri in re habita quia omnem perfectionem quam habet pater habet filius sed pater dicitur maior filio in modo habendi quia filius illam perfectionem habet a patre et non econverso notat etiam quod hylarius non concedit filium minorem patre tum quia minoritas videtur importare indignitatem tum quia voluit substrahere haereticis errorum occasionem et defensionem

sequitur distinctio 17 h volli