Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
Nunc de Spiritu Sancto
Prima pars dividitur in duas
quia primo prosequitur
de missione visibili Spiritus Sancti,
secundo facit comparationem quamdam huius missionis
ad missionem Filii.
Secunda ibi,
sed prius
notandum autem
Utrum species, in quibus Spiritus Sanctus missus apparuit visibiliter, fuerunt entitates potentias creatas immutantes realiter.
Quod non
quia tunc sequeretur quod distinctio talium specierum
visarum inferret proportionaliter distinctionem cognitionum.
Consequens falsum
quia omnis cognitio intellectus creati
in genere qualitatis habet reponi.
Sed tales species in quibus
Spiritus Sanctus apparuit
non semper reponuntur in eodem genere.
Patet de columba et igne.
consequentia patet
quia causae activae
contm
ad distinctionem obiectorum sequitur distinctio actuum vel operationum
et ex distinctione operationum sequitur
distinctio potentiarum
Secundo,
species inexistens memoriae creatae
actuat potentiam solum mentaliter et non causaliter,
ergo species existens extrinsece
non actuat causaliter vel immutat.
Consequentia tenet quia non minor ratio de uno quam alio.
Et antecedens patet per
Tertio, species in quibus Spiritus Sanctus apparuit visibiliter solum
fuerunt imaginariae et non reales, ergo.
Antecedens patet quia secundum
ut corda hominum cogita novitate exterioribus
In oppositum
est textus evangelicus
descendit corporali specie
Prima conclusio:
licet persona divina missione visibili
apparens possit talem
speciem sine causa secunda creare credi,
tamen potest angelos beatos tales species corporales formare.
Prima patet
quia Deus potest se solo
quidquid potest cum alio maxime
in genere efficientis.
Secunda probatur quia secundum
lex divinitatis est infima per media ordinare
Primum corollarium:
licet columba
in qua Spiritus Sanctus visibiliter apparuit
fuerit ab angelis formata,
tamen humanitas suppositionaliter Christo unita
a tribus personis divinis solum fuit creata.
Prima patet ex conclusione.
Secunda probatur cum ratione dignitatis illius unionis suppositabilis
decuit illam materiam immediate a Deo produci,
tum secundo illa in instanti fuit formata.
Sed hoc non videtur
posse fieri a finita potentia,
ut nunc suppono.
Ad hoc videtur Scriptura
in ea natum est de Spiritu Sancto est
Spiritus Sanctus supervenient in te
Secundum corollarium:
licet angelus signum corporale
temporalis missionis personae divinae
possit producere,
angelus tamen huiusmodi signi significatum
non potest aliquo modo efficere.
Patet quia illud donum gratuitum
est menti
Tertium corollarium:
sicut donum significatum per
talem speciem non subest angelicae activitati,
sic non angelus sed persona divina
cuius appropriatum illud
signum
Ex his posset inferri quod, licet angeli non possint esse creatores, possunt tamen esse rerum creabilium productores. Prima patet quia creare est independenter aliquid de non esse ad esse productione. Secunda pars patet quia, ut dictum est, illa columba eorum mysterio fuit producta, quae creari poterat, immo de facto a Deo posset recreari.
Secunda conclusio:
species sensibilis assistens extrinsece
et inexistens intrinsece memoriae
vitaliter immutat intellectum
et actuat ipsum obiectaliter et causaliter. Patet quantum ad species extrinsece existentes per
factus enim motus a sensu vel a sensibili
imprimit in animam
velut quamdam figuram vel picturam sensibilem
Primum corollarium:
stat aliquam potentiam vitaliter immutare
et illud nec formam vitalem
nec actum eius formalem esse.
Patet quia vox et ignis et plures aliae species
sensibiles immutant intellectum creatum per sensum,
et tamen tales species non sunt formae vitales,
nec talis
Secundum corollarium:
stat intellectum aliquid apprehendere
et ab eodem moveri vitaliter
et illud movens esse praesens intellectui realiter vel situaliter.
Patet per
se vitaliter apprehendere solem absentem
et Romam seu Carthaginem distantes
Tertium corollarium: sicut intelligentia potest rem absentem cognoscere, sic etiam potest rem non existentem per speciem repraesentantem cogitative apprehendere. Patet quia sicut rem absentem et distantem cognoscit per speciem abstractive, sic de re non existente potest habere speciem et per illam aliquid concipere, ergo.
Tertia conclusio:
licet columba
in cuius specie Spiritus Sanctus missus apparuit
vera et realis entitas fuerit,
non tamen quodlibet signum in quo Spiritus Sanctus
s
non esse
dubium quin fuerit verum corpus reale
cum scriptura eam corporali specie asserat descendisse
non enim viderunt linguas velut ignem sed
visae sunt eis
Primum corollarium: quod non omne signum gratuitum demonstrans vel inferens creaturam esse Deo gratam est creata caritas aut sacramentum aut habitus infusus gratificans mentem. Patet quia missio Spiritus Sancti facta sub aliquo signo visibili est sanctitatis causare signum ad quam mittitur illativa ostensio, et tamen illud signum corporale non est aliquod praedictorum, ergo.
Secundum corollarium:
stat aliquam personam in signo corporali apparere
et illam numquam mitti vel missam esse.
Patet de Patre
q
hic est Filius meus
Tertium corollarium: nulla res in qua apparuit Spiritus Sanctus visibiliter fuit ei unita suppositionaliter. Patet quia Spiritus Sanctus nusquam legitur fuisse columbam, linguam, vel flatum.
Ex his quid dicendum sit ad quaestionem patet, potest enim dici quod aliqua species in qua Spiritus Sanctus apparuit fuit vera res et realis entitas, et aliquae fuerunt solum apparentes et imaginariae, ab omnibus tamen talibus potuit immutari et moveri potentia sensitiva vel intellectiva creata, etc.
Contra
Secundo,
simpliciter invisibile non potest
visibiliter mitti vel apparere sine fictionem.
Sed fictio cuilibet personae divinae repugnat,
ergo etc.
Patet consequentia
quia quaelibet persona divina simpliciter est invisibilis,
lucem habitat
inaccessibilem quam nullus hominum vidit
Tertio contra
Contra
Contra
Tertio contra
Contra
Secundo
contra
Tertio,
sequeretur quod Spiritus Sanctus
in illis linguis non apparuisset
nisi tantum
sig
Secundo, dicitur quod, licet gratia subsit activitati sacramentorum instrumentaliter et dispositive, non tamen principaliter et effective.
Secundo, posset concedi consequens. Et ad improbationem, dicitur quod perfectius et cum improbatur. Negatur consequentia quia talis similitudo non dependet a tali specie tamquam a totali causa sed partiali.
Tertio, posset dici quod, dato quod talis similitudo imperfectius repraesentaret se, praecisae tamen species memoriae cum tali similitudine creata tales species perfectius repraesentant quam species memoriae tantum, cum talis similitudo non frustra ponatur.
Secundo, posset negari minor quia positivis omnibus requisitis immutatio vitalis obiectiva non potest esse quin potentia immutetur.
Tertio,
posset dici quod aliquid immutare
vitaliter posset intelligi dupliciter,
primo modo sic quod tale immutans sit vitale,
secundo modo quod non
sit in se vitaliter
sed tamen aliquid vitaliter immutat.
Primo modo maior habet veritatem in aliquibus,
sed modo secundo sumendo
Secundo, posset dici quod aliquid in esse potentiae vitali potest sumi dupliciter, primo modo in se et esse proprio, alio modo in specie vel in suo repraesentativo. Primo antecedens est negandum, sed secundo modo, intellecto antecedente, negatur consequentia.
Nunc de Spiritu Sancto
Secunda conclusio: quod Filius etiam duobus modis dicitur mitti, uno modo visibiliter quando in carne apparuit, alio modo quando invisibiliter castis mentibus percipitur.
Tertia conclusio: licet Spiritus Sanctus in sui natura non videatur visibiliter, tamen mittitur et hoc in specie visibili.
Quarta conclusio: quod Spiritus Sanctus non est magis in illis creaturis in quibus apparere dicitur quam in aliis, sed per eas ostenditur quod Spiritus Sanctus est in illis per sanctificationem et gratiam ad quos tales species vel creatae veniunt.
Quinta conclusio:
quod aliter Filius assumpsit naturam
in qua apparuit et aliter Spiritus Sanctus
quia Filius assumpsit per unionem hypostaticam,
sed non Spiritus
Sexta conclusio: quod Filius Dei secundum formam Dei est aequalis Patri, sed secundum formam hominis est minor Patre et Spiritu Sancto ac etiam se ipso in quantum Deus.
Septima conclusio:
quod secundum
Pater est maior Filio,
Filius tamen non est minor Patre, nam
donans maior est sed
l
Sequitur distinctio 17.