Quaestio
Utrum aeterni doni temporalis donatio
sit infinita recipientis obligatio;
utrum aeternum donum datum temporaliter
obliget virum bonum immense simpliciter
Utrum aeterni doni temporalis donatio
sit infinita recipientis obligatio;
utrum aeternum donum datum temporaliter
obliget virum bonum immense simpliciter.
Rationes principales
Quod non quia,
si esset aliquod aeternum donum,
aut illud esset essentiale aut notionale.
Non essentiale quia secundum
[
Augustinum,
IV De Trinitate,
capitulo penultimo
](http://scta.info/resource/adt-l4-Dd1e521)
Augustinus,
De Trinitate
IV, 20, 29
(CCSL 50, 199, ll. 95 - 201, ll. 148).
,
esse donum in divinis
a Patre procedere.
Nec etiam notionale
quia tota Trinitas communicat se causare ea,
dicente,
apud eum veniemus et mansionem apud eum faciemus
Ioannes 14:23.
.
Tum secundo quia ratio doni
est amor qui est essentialis.
Secundo,
sequitur quod nullum beneficium
creaturam obliget plusquam ante.
Consequens est falsum.
Patet consequentia
quia infinita obligatione nulla est maior.
Secundo principaliter,
si quaestio esset vera,
sequeretur quod nihil esset amabile nihil eligibile
nisi ratione huius doni.
Consequens non
videtur verum
quia tunc nullus gradus amabilitatis vel elegibilitatis
corresponderet esse naturali,
quod est falsum.
Patet consequentia
quia quantum bonum esset illud bonum
ut obligatorium creaturae recipientis
tantum esset amabile et elegibile.
Tertio,
sequeretur quod
omnes recipientes illud
donum aequaliter Deo obligarentur per ipsum.
Consequens est falsum
quia propter effectus divinae incarnationis
et plures
alios
alii
alios
divinae miserationis plus obligantur fideles nunc
quam ante illorum beneficiorum receptionem iuxta illud
[
Gregorium
],
cum enim augentur dona,
etiam rationes crescunt donorum
Gregorius Magnus,
Homiliae in Evangelia
9, 1
(CCSL 141, 58, ll. 3-4).
,
id est obligationes.
Prima consequentia patet
quia omnes obligantur infinite.
In oppositum,
arguitur quodlibet donum
tantum obligat
quantum proficit illi cui datur,
sed donum immensum
plus proficit homini habenti ipsum
quam infinita bona creata si essent,
ergo.
Conclusio 1
Prima conclusio
sicut soli Filio in divinis convenit esse Verbum,
sic
si
soli Spiritui Sancto proprie competit esse donum.
Haec patet per
[
Augustinum,
15
De Trinitate,
capitulo 17
],
dicentem,
non frustra in hac Trinitate non dicitur
Verbum nisi Dei Filius nec dicitur donum Dei nisi Spiritus Sanctus
Augustinus,
De Trinitate
XV, 17, 29
(CCSL 50A, 503, ll. 54-55).
.
Item,
[
V
De Trinitate,
capitulo 5
],
dicentem,
ipsa relatio non apparet
in hoc nomine spiritus,
sed apparet cum dicitur donum Dei,
donum est Patris et Filii
Augustinus,
De Trinitate
V, 11, 12
(CCSL 50, 219, ll. 23-24).
.
Haec verba habentur
[in hac distinctione](http://scta.info/resource/pll1d18c2-d1e3521)
Lombardus,
Sent.
I, d. 18, c. 2
(I, 154, ll. 9-11).
.
Primum corollarium:
sicut Filius est eo verbum quo Filius,
sic Spiritus Sanctus eo donum est quo Spiritus Sanctus.
Patet per conclusionem quia est idem ipsum esse utrumque.
Secundum corollarium:
sicut Filio competit prima ratio artis sitiae activitatis
sic
sic
productivae,
sic Spiritui Sancto convenit
prima ratio libertatis donativae seu communicativae.
Prima pars patet
[
VI
De Trinitate,
capitulo ultima
],
ubi dicitur quod
Filius est ars Patris plena omnium rationum
Augustinus,
De Trinitate
VI, 10, 11
(CCSL 50, 241, ll. 21-22).
,
etc.
Secunda patet
[
V
De Trinitate,
capitulo 19
],
quia per hoc donum
quod est Spiritus Sanctus
membris Christi quibusque
dividuntur
propria dona
Augustinus,
De Trinitate
XV, 19, 34
(CCSL 50A, 509, ll. 30 - 511, ll. 83).
.
Tertium corollarium:
licet Spiritui Sancto conveniat nomen doni aeternaliter,
eidem tamen competit nomen dati temporaliter.
Patet per verba
[
Augustini,
V De Trinitate,
capitulo 3
]
Augustinus,
De Trinitate
V, 11 et 14, 12 et 15
(CCSL 50, 218, ll. 1 - 220, ll. 37, 222, ll. 1- 223, ll. 37).
,
et allegat eum
[
Magister
in hac distinctione
]
Lombardus,
Sent.
I, d. 18, c. 2
(I, 153, ll. 7-30).
.
Conclusio 2
Secunda conclusio:
non stat aliquem habere ordinatam volitionem
respectu cuiuscumque creati boni
et eundem non habere actualem vel habitualem
dilectionem respectu immensi doni.
Patet per
[
Augustinum,
libro IV Contra Iulianum,
capitulo 6
],
dicentem,
nullus bene utitur creaturis sine amore creatoris
Augustinus,
Contra Iulianum
IV, 3, 33
(PL 44, 756).
.
Item,
[
VIII De Trinitate,
capitulo 5
],
dicit,
cum alia non amentur, nisi quia bona sunt,
pudeant homines non amare ipsum bonum,
unde bona sunt
Augustinus,
De Trinitate
VIII, 3, 5
(CCSL 50, 273, ll. 52-54).
.
Primum corollarium:
licet quilibet iuste infinite possit se diligere,
creatura tamen non licite
diligit se quantum tenetur Deum diligere.
Prima patet quia non tantum
quin plus creatura potest se diligere.
Secunda patet quia tenetur
Deum diligere dilectione alterius speciei perfectioris
quam sit dilectio respectu creaturae elicita.
Patet quia usus et fruitio differunt specie,
cum fruitio sit propter se,
usus propter aliud.
Secundum corollarium:
licet omne donum creatum sit diligibile propter increatum,
tamen donum increatum potest licite
plus diligi propter beneficium datum,
saltem occasionaliter et motive.
Prima patet per dictam.
Secunda probatur quia odiens benefactorem
gravius peccat ceteris paribus,
ergo diligens plus meretur caeteris paribus.
Confirmatur quia beneficium plus obligat,
saltem extensive ad Deum diligendum,
ergo licite propter beneficium
quis potest diligere Christum,
saltem occasionaliter et partialiter,
non tamen principaliter causaliter,
sicut
[videbitur infra]
Vide infra.
.
Tertium corollarium:
licet donum creatum possit esse aliter melius
quam sit in se bonum,
tamen nihil potest esse creaturae
tam bonum sicut est sibi ipsi increatum donum.
Prima probatur
quia in casu panis est melior famescenti
quam mille floreni,
immo quam omnia regna mundi
quia liberat ipsum a morte
quod non facerent omnes mundi divitiae.
Secunda patet quia donum increatum est
sibi ipsi immense bonum,
sed nulli creaturae potest esse immensum bonum,
ergo licet sit sibi melius
per ipsum quam per quodcumque bonum
creatum sibi bene esse possit.
Conclusio 3
Tertia conclusio:
licet stet creaturae propter beneficium
quandoque non obligari,
tamen non stat obligationem creaturae ad Deum
creatura stante annullari.
Prima probatur quia,
si non,
sequeretur quod de nullo bono temporali
debito posset ad plenum
satisfactio fieri.
Consequens est falsum
quia tunc reddens mille floreni
pro decem concessis
non deobligaret se quod nullus differet.
Confirmatur quia Sortes obligans
potest in casu tantum facere de malo illi
cui contulit beneficium
quod plus sibi nocebit
maleficium quam profuerit beneficium.
Ergo talis obligatio potest annullari.
Secunda pars probatur
quia quidquid boni Deo reddimus vel reddere possumus
totum procedit ab eo et est suum,
ergo pro nullo beneficio a Deo recepto
potest creatura deobligari.
Ergo tam necessario Deo creatura obligatur
quam necessario est si a Deo conservatur.
Primum corollarium:
quodlibet ei beneficium est
infinitae obligationis ratio, radix, seu medium.
Patet
quia,
si non,
sequitur quod recipiens Dei beneficium
posset Deo satisfacere
et obligationem eius annullare.
Secundum corollarium:
licet quodlibet Dei beneficium
sit creaturae infinite obligativum,
tamen donum increatum est principale obligationis motivum.
Patet quia ab increato dono
fluit omne donum creatum
et omne creatum est propter illud diligendum,
ergo.
Tertium corollarium:
licet obligatio creaturae ad Deum
creatura manente non possit annullari,
tamen quaelibet creatura potest plus Deo
quam sit obligata obligari,
vel sic,
licet quaelibet creatura infinite Deo obligetur intensive,
tamen quaelibet potest plus
et plus Deo obligari extensive.
Patet prima pars per dicta.
Secunda probatur
quia ex voto castitatis,
quod est Dei beneficium,
obligor ad continentiam
ad quam ante votum non obligabar,
et sic posset argui
de omnibus statutis et cerimoniis
ad quas ordinis professores
se obligant profitendo.
Haec pars secunda est contra
[
Hugolinum,
distinctione prima primi,
quaestione ultima,
circa finem
]
Hugolinus de Urbe Veteri,
Sent.
I, d. 1, q. 6, a. 4
(Eckermann I, 331, ll. 361-363).
.
Confirmatur
quia alias omnia similia esset praecepta.
Patet quia quod obligat sub poena peccati
mortalis est praeceptum vel aequipollet praecepto.
Ex dictis sequitur quod
Deus tam necessario est creaturae ars obligatoria seu obligativa,
quam necessario est eiusdem ars conservatoria seu conservativa.
Patet quia non stat creaturam a Deo non conservari,
si sit,
per consequens non sibi obligari.
Ultimo sequitur
in quo sensu quo potest concedi et in quo negari
quia,
licet creatura plus extensive,
id est pluries seu pluribus beneficiis Deo possit obligari,
tamen quodlibet divinum beneficium infinite obligat creaturam
quamdiu habet esse et conservari.
Obiectiones
Contra
[primam conclusionem](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e234)
Vide supra.
,
plures divinae personae dantur creatis sanctis,
ergo non solum Spiritus Sanctus dicitur donum.
Consequentia videtur bona,
et antecedens patet
[
Iohannis 15
],
ad eum veniemus et mansionem
apud eum faciemus
Iohannes 14:23.
.
Immo cum sanctificare creaturam
et ad ipsam venire sit opus ad extra,
sequitur quod tota Trinitas datur menti bene dispositae.
Confirmatur quia Pater dat Filio quidquid habet,
immo Filius dicitur nobis
dicitur
datus,
ergo proprie donum dicitur.
Contra
[
primum corollarium
](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e272)
Vide supra.
,
sequitur quod esse donum esset personalis proprietas Spiritus Sancti.
Consequens falsum
quia illud quod competit Spiritui Sancto in ordine ad creaturas
non potest esse personalis proprietas eius.
Sed esse donum competit Spiritui Sancto in ordine ad creaturas,
ergo.
Maior patet
quia proprietas cuiuslibet divini suppositi est aeterna,
creatura vero temporalis.
Minor patet ex hoc
quia etiam Spiritus Sanctus dicitur donum
quia nobis datur ex tempore,
ut apparet
[in hac distinctione 18]
Lombardus,
Sent.
I, d. 18, c. 2
(I, 154, ll. 4-15).
.
Tertio contra
[secundum corollarium](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e282)
Vide supra.
,
sequitur quod Spiritus Sanctus esset ratio communicativa
qua Pater essentiam communicat Filio per generationem.
Consequens falsum.
Patet consequentia
quia Pater communicat Filio essentiam
prima ratione communicativa.
Contra
[tertium corollarium](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e325)
Vide supra.
,
donum et datum immensum nullo modo differunt,
igitur si Spiritus dicitur donum aeternaliter,
sequitur quod etiam dicitur datus aeternaliter.
Contra
[secundam conclusionem](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e347)
Vide supra.
,
quilibet licite potest tantum se diligere, etc.,
quia licite tantum bonum proprium potest appetere naturale
quantum immensum donum aeternale,
ergo stat aliquam voluntatem esse rectam
respectu dilectionis sui subducta omni dilectione Dei.
Consequentia nota.
Antecedens patet
quia infinite licite potest homo se diligere
et non plus quam infinite potest Deum diligere,
igitur.
Secundo, si dilectio Dei requireretur in dilectione creaturae
ordinata aut solum requiritur habitualis aut actualis. Non prima sufficit quia ideo
Dei dilectio requiritur in dilectione creaturae
ordinata ut
ut ordinata
ordinata ut
sic diligens constituat
Deum finem ultimum suae dilectionis.
Sed omnis constituens Deum pro tali fine
actualiter tenetur diligere eum.
Confirmatur quia,
si habitualis sufficeret,
sequitur quod
quidquid puer baptizatus noviter faceret
esset meritorium.
Consequens falsum.
Patet consequentia
quia habet Dei dilectionem habitualem,
scilicet caritatem,
nec potest dici quod actualis
quia non semper tenetur
Deum diligere actualiter,
nec de Deo cogitare,
immo non videtur bene possibile
simul et semel eundum cogitare
de Deo et creatura simul actualiter.
Tertio contra corollarium,
primum si creatura
posset infinite se diligere,
sequitur quod posset se diligere licite plus
quam omnem creaturam aliam.
Consequens falsum probo
quia proximum meliorem tenetur plus diligere.
Secundo,
quia tunc
quilibet prius deberet vitari mortem sui ipsius quam alterius.
Consequens falsum probo
quia tunc plus deberet occidere Sortem
quam permittere se occidi ab eo.
Consequens falsum et contra
[
Beatum Augustinum,
libro
De libero arbitrio
capitulo 3
],
dicentem quod
occidens hominem,
ne ab eo occidatur
vel ne rem propriam vel
divitiam
pdititiam
In our view the text seems corrupted here.
The lack of identifiable quotation from Augustine also makes it hard
to decipher this word. The editor supplied "divitiam" is the best guess
given the sense of the text.
,
amittat peccat contra legem aeternam,
licet non peccet contra
legem civilem vel humanam
Augustinus,
De libero arbitrio
I, 4, 9, 25
(CCSL 29, 216, ll. 27-39).
.
Item,
[
Bernardus,
De dispensatione et praecepto,
capitulo 5
],
dicit quod,
occidere hominem necessitate se defendi mortale
peccatum est
Bernardus,
De praecepto et dispensatione,
non invenimus.
.
Igitur in nullo casu hoc est eligendum,
sed fugiendum semper.
Tertio,
quia sit Sortes in extrema necessitate
et habeat unum panem tantum quo mediante possit evadere mortem
et sit Plato etiam in extrema necessitate,
tunc quaeritur utrum Plato liceat auferre panem
Sortis vel non.
Si non,
sequitur quod
Plato
Sortes
Plato
non habet se plus diligere quam proximum
nec prius habet fugere propriam mortem quam proximi,
quod est propositum.
Si dicitur quod licite potest
rapere panem de manu Sortis,
sequitur quod licite potest Plato
occidere Sortem,
contra
[
Augustinum,
I
De civitate,
capitulo 8
](http://scta.info/resource/adcd-l1-d1e124@335-341)
Augustinus,
De civitate Dei
I, 8
(CCSL 47, 23, ll. 39-40).
.
Contra
[tertiam conclusionem](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e450)
Vide supra.
,
si obligatus creaturae, etc.
aut igitur beneficatus potest
seu recipiens erit gratus
vel non.
Si non,
sit gratus sed ingratus,
ergo adhuc manet obligatus seu vinculum obligationis.
Si sic,
vel ergo aequaliter secundum proportionem
et aequalitatem beneficii
vel magis vel minus.
Si minus,
ergo adhuc manet obligatio
vel saltem pars eius.
Si magis erit quam fuerit gratus primum beneficium,
ergo obligat primum benefactorem,
et per consequens stat vinculum obligationis inter illos.
Si vero aequaliter est gratus,
sequitur utrumque esse benefactorem alterius,
et per consequens adhuc stat obligatio unius ad alterum,
quod est propositum.
Contra
[primum corollarium](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e517)
Vide supra.
,
sequitur quod non plus obligant beneficia negativa
quam positiva.
Consequens est falsum
quia negativa sunt infinita,
ut puta quia Deus
non fecit hominem irrationalem,
non latronem,
non homicidam,
non monstruosum,
immo quia infinitis
peccatis possibilibus hominem praeservat
de quibus beneficiis regratiatur Deo
[
Beatus Augustinus
in libro
Confessionum
]
Augustinus,
Confessionum,
non invenimus.
et
[
Retractationum]
Augustinus,
Retractionum,
non invenimus.
et aliis locis pluribus.
Item,
sequitur quod
peccans post beneficium infinite gratuitum peccaret.
Consequentia patet quia infinite esset ingratus.
Tertio contra
[secundum corollarium](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e531)
Vide supra.
,
beneficium temporale minus obligat quam spirituale,
ergo non quodlibet infinite.
Patet consequentia.
Et antecedens probatur tum
quia quilibet gradus gratiae est homini melior
quam omnia bona corporalia,
tum secundo quia nigratus de benficio spirituali
gravius peccat quam
ingratus de dono corporali vel temporali,
igitur.
Quarto contra
[tertium corollarium](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e542)
Vide supra.
,
arguitur quia,
si creatura posset
plus Deo obligari,
sequeretur quod non debemus Deo
quidquid sumus et quidquid melius possumus.
Consequens est infra contra
[
Beatum Augustinum,
III De libero arbitrio,
capitulo 36
]
Augustinus,
De libero arbitrio
III, 16, 45, 155
(CCSL 29, 303, ll. 10-12).
.
Consequentia patet
quia creatura non potest ad plus obligari
quam se totum et quidquid,
etc.
Responsiones
[Ad primam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e623)
Vide supra.
,
negatur consequentia
quia non omne
quid
quid
datur proprie donum appellatur.
Secundo,
dico quod,
licet omnes tres operentur sanctificationem creaturae,
tamen,
quia illa fit per quodam medium amorosum,
ideo Spiritui Sancto appropriatur.
Tertio,
dico quod non sequitur,
Pater dat essentiam Filio,
ergo Filius vel essentia est donum.
Ex his
patet solutio
[primae rationis in oppositum](http://scta.info/resource/pgb1q19-qnqqee)
Vide supra.
quia donum esse est notionale et personale.
Et ad improbationem,
dico quod,
licet ratio doni sit amor,
non tamen ut dicitur essentialiter sed notionaliter.
[Ad secundam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e661)
Vide supra.
negaret minorem
[
Thomas de Argentina
in distinctione praesenti 18
]
Thomas de Argentina,
Sent.
I, d. 18, q. 1, a. 3
(Venice 1564, 76rb).
,
concedo tamen minorem,
sed nego minorem sumendo
convenire seu competere
habitualiter
quia sicut Verbum esse competit Filio actualiter
per respectum actualem ad intra,
et tamen competit eidem per respectum habitualem
ad creaturas eo quod secundum
[
Augustinum,
XV
De Trinitate,
capitulo 11
],
initium omnis operis
Verbum
Augustinus,
De Trinitate
XV, 11, 20 (CCSL 50A, 489, ll. 61-62).
Cf. Ecclesiasticus 37:20
,
sic suo modo est dicendum de Spiritu Sancto.
[Ad tertiam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e675)
Vide supra.
,
negatur consequentia quia Spiritus Sanctus est ratio
communicativa libera et per modum libertatis modo Pater,
licet communicet libere Filio essentiam,
non tamen per modum libertatis,
sed per modum naturae.
[Ad quartam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e681)
Vide supra.
,
negatur antecedens
quia donum differt a dato,
primo in signo quia donum notat donationem liberam
non requirentem redonationem.
Secundo in modo significandi
quia dicit aptitudinem datum
vero actum seu dationem actualem.
Tertio differt a significato
quia donum significat cum non tempore, seu sine tempore, sed
datum significat, cum tempore, quia participium datum.
[
Ad primam contra
secundam
](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e689)tertiam
secundam
conclusionem
Vide supra.
,
negatur antecedens.
Et ad probationem,
dicit
[
Climeton
distinctione prima super sententias articulo principali
]
quod
homo infinite debet se
in
diligere et infinite,
plus quam proximum et plus
quam infinitum bonum creatum si esset quia infinite
plus habet fugere culpam in se quam in quocumque proximo
Richardus de Kilvington,
Sent.
I, q. 1, prin. 6
(Ms. Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, lat. 4353, f. 11v-12r).
.
Sed contra hoc dicit
[
Hugolinus,
libro primo,
distinctione prima,
quaestione 3,
circa finem
],
quod
non sequitur infinitis bonis habens te praeferre,
ergo infinite habens te diligere
quia sufficit quod dilectio propria sit alterius generis,
non tamen infinite melior qualibet dilectione proximi
Hugolinus de Urbe Veteris,
Sent.
I, d. 1, q. 3, a. 4
(Eckermann I, 237, ll. 191-200).
.
Sed salva eius reverentia nihil arguit
contra Climetonem
quia,
ut patet ex
[primo corollario huius quaestionis],
multum refert differre
infinite habeo me diligere,
ergo me diligere habeo infinite.
Climeton concedit primam et
negari consequentiam secundam,
sed Hugolinus sumit pro eodem
quia semper refert li infinite
ad ipsum diligere seu ad ipsum amorem
et ponit illum termen a parte praedicati
et Climeton a parte subiecti.
Dicitur ergo cum
[Climeton]
Richardus de Kilvington,
Sent.
I, q. 1, prin. 6
(Ms. Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, lat. 4353, f. 12r).
quod,
licet creatura infinite possit se diligere,
tamen adhuc debet Deum infinite
sine comparatione plus diligere quam se ipsum.
[Ad secundam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e707)
Vide supra.
,
dicitur a
[Fastino]
Non invenimus.
quod debet esse actualis propter rationes tactas.
Secundo,
posset dici quod sufficit habitualis
et tunc posset dici ad probationem primam
quod talis non constitueret Deum pro fine ultimo.
Dicitur quod constituit Deum finem dilectionis habitualiter
sicut Deum diligit habitualiter
nec semper requiritur actualis cognitio de Deo.
[Ad secundam probationem](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e707)
Vide supra.
,
negatur consequentia
quia puer non habet dilectionem liberam
nec deliberatam respectu cuiuscumque actus,
sed quasi naturalem et animalem,
tum quia in puero numquam fuit
nec praefuit dilectio actualis respectu Dei
qualis praefuit in adulto
habente dilectionem Dei habitualem.
[Ad tertiam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e742)
Vide supra.
,
conceditur consequens
plus, id est ardentius et prius,
quia infinitis bonis creatis
quilibet posset se praeferre et bonum
suum praeferre bono alterius
et malum suum fugere
prius quam malum alterius.
Et ad probationem,
dicitur quod,
licet proximo quem scio meliorem me
teneat velle maius bonum de facto,
tamen prius mihi debeo ordinate tantum
optare vel maius bonum quam sibi.
Secundo, posset dici quod ubi non stat
mihi proximum esse meliorem me vel Deum
vel Deum
velle me diligere ipsum plus
quam me licite possum me plus semper diligere.
[Ad aliam probationem](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e751)
Vide supra.
,
dicitur concedo consequens
et cum infertur ex casu posito quod tunc citius, etc.
Conceditur
consequens supponendo quod Sortes
non habeat voluntatem per se et principaliter
occidendi Platonem,
sed praetendat tantum se a morte praeservare
et fugere si potest.
Si autem aliter non possit
evadere nisi occidat Platonem,
sic non peccat.
Si autem interveniat libidinosa
voluntas occidendi Platonem,
tunc ipse peccat,
et sic dicit
[
Augustinus
]
Augustinus,
Contra Faustum
22, 27
(CSEL 25/1, 621, ll. 13-14).
quod agit contra legem Dei aeternam.
[Ad tertiam probationem](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e807)
Vide supra.
,
de casu extremae necessitatis,
dico quod rapiens panem de
manu alterius non intendendo mortem alterius
sed salvationem propriae vitae non peccat.
Secundo pro materia argumenti,
dico quod in extrema necessitate positus
potest a quocumque accipere aliquid
pro salvatione vitae suae,
et sic omnia sunt sibi communia
et ei quodammodo obligatus.
Tertio,
dico quod multa sunt in tali casu homini obligata
et licite possunt
h
ab eo accipi,
quae tamen si haberent,
non essent sua
nec licite posset retinere ipsa.
Patet ex consequenti in tali
necessitate favus panis
a est obligatus et panis b,
et sic de aliis,
et tamen si haberet a panem,
b non esset amplius obligatus,
nec c,
nec d
quia non esset amplius in tali necessitate.
Sed contra hoc posset instari
quia ex hoc videtur sequi
quod quanto talis esset pauperior
tanto esset maior dominus et ditior.
Patet consequentia
quia talis habet plures debitores
et plura sunt sibi obligata
quam si esset minus pauper.
Hic dicitur quod consequentia non valet
quia maioritas dominii non attenditur penes
maiorem bonorum habitionem licitatam sed possessionem.
Licet ergo talis habeat plura obligata,
tamen pauciora sunt ab eo possessa.
[
Ad primam contra conclusionem tertiam
](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e881)
Vide supra.
,
dico primo quod conclusio
non loquitur de obligatione proveniente
ex beneficio recepto a creatura.
Et illa potest solvi
vel per maius bonum
vel per aequale
vel per maius malum inflictum a benefactore,
licet forte non omnis obligatio
inter creaturas posset solvi
quia quilibet iure divino, proximum diligere, etc.,
talis obligatio non potest annullari,
sed non est contra conclusionem.
[Ad secundam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e916)
Vide supra.
,
posset primo dici concedo consequens
quia patet utrique obligamur infinite.
Secundo,
posset negari consequentia
quia,
licet infinite obligemur beneficio quolibet,
tamen non obligamur eadem specie obligationis pro quolibet,
sed secundum diversas species obligationis.
Tertio,
posset concedi consequens et consequentia
quia homo pluries obligatur
infinite pro pluribus beneficiis.
[Ad tertiam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e953)
Vide supra.
,
conceditur antecedens de obligationem quoad speciem
quia maiori specie obligationis obligatur
quis ex receptione gratiae quam peccative.
Secundo,
posset negari antecedens de obligatione intensiva
quia beneficium quodlibet sic obligat infinite creaturam Deo.
Tertio, diceret
[
Facinus
]
quod quodlibet divinum beneficium praecise tantum
obligat recipientem quantum Deus vult ipsum per illud obligare.
Quarto,
dico quod non sequitur,
beneficium obligat infinite creaturam,
ergo creatura ingrata seu peccans post beneficium
est infinite
ingrata
grata
seu peccat infinite seu infinito peccato
quia non penes latitudinem obligationis
praecise attenditur culpae gravitas,
sed etiam penes voluntatis conatum
et aliquas alias circumstantias,
alias quodlibet peccatum
post originale esset infinitae malitiae,
cum quodlibet habeat circumstantias ingratitudinis
propter gratiam receptam.
Item, ibi non est infinita gratitudo
quia non quodlibet beneficium est
infinitum et infinite bonum ipsi creaturae.
[Ad quartam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e967)
Vide supra.
,
dico quod
[
Augustinus
]
Augustinus,
De libero arbitrio
III, 16, 45, 155
(CCSL 29, 302, ll. 10-12).
vult dicere quod Deo non
non
possumus satisfacere pro benficiis suis dando sibi
quidquid sumus et quidquid melius possumus,
adhuc tantum tamen non tenemur sibi dare quidquid possumus,
sicut tenemur ipsum non offendere peccatis et culpis.
[
Ad primam rationem ad oppositum
](http://scta.info/resource/pgb1q19-qnqqee)
Vide supra.
,
patet solutio ex supra dictis.
[Ad secundam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e192)
Vide supra.
,
dico quod nullus gradus eligibilitatis propter se
correspondet cuiuscumque creaturae,
sed solum propter aliud est diligenda quaelibet creatura.
Ex quo patet quod quilibet
deberet potius eligere non esse
quam Deum per culpam offendere.
[Ad tertiam](http://scta.info/resource/pgb1q19-d1e205)
Vide supra.
,
patet quod
fideles post incarnationem plus obligantur extensive
quia pluribus beneficiis quam ante.
Et sic pluries infinite creatura potest obligari,
sicut dicitur quod Christus pluries meruit idem praemium,
aliter nihil meruisset per mortem et passionem
quia in conceptionem tantum meruit et non aliud,
ergo illud idem.
Conclusiones
Praeterea considerandum est
Lombardus,
Sent.
I, d. 18, c. 2
(I, 153, ll. 8).
.
Prima conclusio:
quod Spiritus Sanctus dicitur donum ab aeterno
quia ab aeterno procedit a Patre et Filio,
sed dicitur datum ex tempore
quia creaturis datur ex tempore seu temporaliter.
Secunda conclusio:
quod Spiritus Sanctus dicitur relative ad Patrem et Filium
seu refertur ad Patrem et Filium
quia est Spiritus Patris et Filii,
sed relatio illa non apparet in hoc nomine Spiritus,
sed in hoc nomine donum.
Tertia conclusio:
quod proprietas qua dicitur Spiritus Sanctus
vel donum est ipsa processio
qua ab aeterno procedit a Patre et Filio
ut donum sive ut dabilis vel donabilis.
Quarta conclusio:
quod Filius procedit a Patre
ut genitus seu
ut donum vel donabilis,
sed Spiritus Sanctus procedit
a Patre et Filio non ut genitus
sed tantum ut donum vel donabilis,
aliter tamen quam Filius
quia Filii processio nativitas est,
sed Spiritus Sancti processio non est nativitas nec genitura,
utraque tamen ineffabilis est.
Quinta conclusio:
quod sicut Filius accepit esse a Patre
non tantum
ut Filius
Filius ut
ut Filius
sit
sed ut omnino sit,
sic Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedendo accepit
non tantum ut Spiritus Sanctus sit,
sed etiam ut omnino sit,
hoc tamen non accepit
ex eo quod datur quia non datur
nisi ex tempore.
Sexta conclusio:
quod de Patre generatio praestat essentiam Filio,
non quod Filius essentia sit Filius
sed nativitate tantum,
sed quia nascendo habet eandem totam essentiam
quae est in Patre.
Septima conclusio:
quod processio de Patre et Filio
praestat et communicat essentiam Spiritui Sancto,
s
non quod essentia
Spiritus Sanctus sit Spiritus Sanctus
sed personali proprietate,
sed quia proprie procedendo
habet essentiam eandem totam
quae est in Patre et Filio.
Octava conclusio:
Spiritus Sanctus secundum hoc
quod sempiterne donum est refertur ad Patrem et Filium,
secundum vero quod dicitur datum vel donatum refertur ad eum
qui dedit et ad eos quibus datur,
ut sic dicitur Spiritus noster
quando illum recipimus.
Nona conclusio:
quod Filius dicitur panis noster, redemptor noster,
et sic de similibus aliis multis
quae aliquo modo sibi conveniunt,
sed tamen non dicitur Filius noster sed Patris tantum
quia Filius dicitur tantum
relative ad illum qui
genuit
veniat
genuit
,
inquantum vero est nobis datus,
refertur ad Deum
qui dedit et ad eos quibus datus est.
Postea quaerit utrum Spiritus Sanctus ad se
referatur sicut a se datur,
sed illam hic non solvit,
sed infra in aliis distinctionibus.