Lectio 2 [London Transcription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John T. Slotemaker Stefano Menegatti Proof reader and collaborater Lectio 2 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Lectio 2 [London Transcription]
Circa textum

Veteris ac novae legis etc praemisso prohemioprooemio sequitur tractatus in quo magister duo facit nam primo praemittit quaedam praeambula 2o incipit tractanda 2a incipit in principio 2ae distinctionis prima dividitur in 3 partes principales nam in prima materias librorum per quasdam distinctiones abinvicem distinguit et separat in 2a movet quasdam quaestiones et eas pertractat in 3a ponit quasdam resumptiones et circa dicta epilogat 2a ibi cum autem homines 3a ibi ergo omnium quae dicta sunt

prima pars adhuc dividitur in duas quia primo magister inquirit materias librorum divisive 2o diffinitive 2a ibi frui etc

2a pars principalis dividitur in tres secundum quod magister tres movet quaestiones prima utrum homo possit licite frui se 2a utrum deus fruatur homine 3a utrum homo licite fruatur virtute 2a ibi ibi sed cum deus 3a ibi hic considerandum est quaelibet harum partium dividitur in duas quia ponit movet quaestionem 2o solvit seu ponit quaestionis solutionem partes patebunt

3a pars principalis epilogativa dividitur in tresduas quia primo epilogat 2o modum dicendorum insipiat et ad dicenda se continuat 2a ibi de quibus omnibus etc et haec sit divisio in generali

Quaestio

Utrum aliquod suppositum procreatae entitatis sit fruibile obiectum ordinatae voluntatis vel sic utrum sicut voluntas creata est relatae dilectionis subiectum sic sola trinitas beata sit ordinatae fruitionis obiectum

Rationes principales

quod non quia non solum voluntas est dilectionis subiectum ergo antecedens probatur quia dilectio est cognitio sed cuiuslibet cognitionis creatae intellectus est subiectum ergo maior patet quia non est maius inconveniens ponere dilectionem esse cognitionem quam dicere assensum esse apprehensionem tum quia sequitur quod aliquis esset beatus et non videret deum patet quia si sint duo actus deus posset unum sine alio conservare

2o non sola trinitas est ordinatae fruitionis obiectum ergo probatur antecedens tum quia quaelibet creatura est infinite diligibilis ergo et ordinate fruibilis patet consequentia quia si non est fruibilis ergo est tam diligibilis quod non plus diligibilis primum antecedens probatur per hugolinum libro primo conclusione 3a articulo primo Item ipsum probat fascinus in suo primo quia deus quamlibet creaturam diligit infinite

3o si angelus sathanaesatanae transformaret se in speciem lucis creatura posset eo licite frui ergo antecedens patet per magistrum libro primo distinctione 30 et in eandem 2a quaestione prima ubi dicitur quod in tali casu credens dyabolum esse christum licite posset adorare eum nec talis error esset periculosus

In oppositum est magister in distinctione praesenti allegans augustinum primo de doctrina christiana capitulo 20 res autem quae nos beatos faciunt et quibus fruendum est sunt pater et filius et spiritus sanctus

Prima conclusio

prima conclusio de supposito licet omnis dilectio deppendeatdependeat causaliter a cognitione tamen quaelibet obiecti apprehensio vel cognitio cum voluntatis libertate sufficit dilectionem causare prima probatur quia si non sequitur quod dilectio posset poni seu elici naturaliter a voluntate seclusa omni cognitione consequens est falsum quia tunc voluntas posset diligere in infinitum contra augustinum in libro 8 2 10 de trinitate patet consequentia quia positis omnibus causis ad productionem ad productionem alicuius effectus requisitis omni alio secluso talis effectus posset naturaliter poni in esse 2a pars probatur quia quia si sola obiecti cognitio etc sequitur quod stante iudicio vel apprehensione alicuius obiecti sub ratione bonimali seclusa omnia existentia vel apparentia bonitatis voluntas posset tale obiectum velle vel diligere consequentia nota sed consequens est contra philosophum et commentatorem primo ethicorum quia omnia bonum appetunt

primum corollarium quod nulla dilectio vel volitio est essentialiter cognitio vel formaliter apprehensio patet quia causa et effectus distinguuntur essentialiter et antecedens patet per conclusionem quia dilectio causaliter deppendetdependet a cognitione et non in genere causae formalis materialis nec finalis ergo efficientis

2m corollarium si dilectio respectu alicuius obiecti sit in voluntate neccessenecesse est respectu eiusdem cognitionem in intellectu esse vel praefuisse loquendo naturaliter et de communi lege patet per conclusionem quia effectus praesupponit suam causam

3m corollarium si deus potest vicem cuiuslibet causae 2ae supplere ipse potest in voluntate dilectionem causare

Secunda conclusio

2a conclusio quam impossibile est entitatem creatam esse intrinsece bonitatis infinitae et illimitatae tam est impossibile alicamaliquam talem habere rationem intrinsecam diligibilitatis infinitae patet prima quia sola natura increata est et esse potest bonitatis illimitatae intrinsece ergo patet antecedens per augustinum super <subst><del rend="strikethrough">genese</del><add place="in-line">psalmos</add></subst> 134 dicens quod solus deus est summe bonus cui nihil boni simpliciter de esse potest confirmatur quia aliter creatura posset esse indeppendensindependens 2a pars probatur quia quodlibet creatum bonum est insufficiens sibi et indigens alio bono ergo nullum est infinite diligibile ex ratione sua intrinseca patet consequentia quia non est intrinsece maioris diligibilitatis quam eius bonitas intrinseca

primum corollarium nullus diligens rem incomplexe ordinate debet latitudinem suae dilectionis extendere ultra valorem intrinsecum rei amatae patet per augustinum 9 de trinitate capitulo 9 ubi ostendit quod quanto res est minus bona quam deus tanto minus est diligi debet et concludit in fine quod quaelibet res quae non est deus debet infinite minus diligi quam deus

2m corollarium nullus diligens deum minus quam creaturam entitate fruitur ipso seu diligit ordinate patet quia aequalis perversitas est frui utendis et uti fruendis

3m corollarium quam repugnat aliquem deo ordinate uti tam repugnat creaturam iuste creaturae frui patet quia nulli creaturae correspondet tanta bonitas quanta bonitas est dei ergo nec tanta diligibilitas nota quod ista est probatio praecedentis corollarii sequitur corollarie omnis ponens deum esse posse demonstrari habet ponere ipsum esse quod super omnia debet amari patet ex virtute de vocabuli nam deus est id quod melius cogitari non potest secundum regulam anselmi sed quanta est intrinseca bonitas rei tanta est eius diligibilitas per dicta igitur

Tertia conclusio

3a conclusio sicut sola trinitas increata est ordinatae fruitionis ratio obiectiva sic eadem sub unica ratione est creatae ymaginisimaginis ad se fruendum motiva prima patet per augustinum primo de doctrina <lb ed="#L" n="37"/>christiana ubi prius allegatum Item primo Confessionum ad te domine nos fecisti et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te confirmatur quia nulla creatura sibi sufficit ad esse nec ad bene esse ergo nec sufficit alteri et sic in creatura non potest esse quietatio ultimata et finalis 2a pars probatur quia si non hoc esset quia moveret intellectum sub ratione veri et voluntatem sub ratione boni sed hoc non impedit quia omnino est eadem ratio bonitatis et veritatis immensae sed trinitas immensa non movet partes ymaginisimaginis ad se fruendum nisi sub ratione veritatis et bonitatis immensae igitur unica ratione

primum corollarium sicut trinitas increata sub unica ratione movet et ostendit se beatifice creaturae ymaginiimagini sic non stat creatam ymaginemimaginem memoriam sine intellectiva beatifice elevari prima patet per conclusionem 2a probatur tum quia est unica motio tum quia motum seu receptivum est unum et idem scilicet memorativa et intellectiva potentiae ut videtur sentire augustinus 9 de trinitate capitulo 3o per hoc tamen nolo asserere quin homo posset deum intelligere clare et non diligere quia forte stat quod videat clare et non diligat sed non beatifice

2m corollarium quam repugnat creatam ymaginemimaginem beatifice frui persona divina sine essentia tam repugnat ei frui essentia et non qualibet perfectione sua intrinseca probatur quia omnis perfectio divina est formaliter et realiter persona et essentia et econverso

3m corollarium sicut beata trinitas intensius et remissius ad sui fruitivam perceptionem immutat vitaliter sic quodlibet obiectum vitaliter perceptivum ad sui perceptionem concurrit causaliter prima pars probatur quia libere movet potentiam creatam et totam sui perceptionem libere efficit cum sit agere ad extra Ex quo posset inferri quod licet causa totalis et univoca genus speciei non possit excedere tamen partialis et aequivoca ultra perfectionem naturae propriae potest efficere prima patet in multis locis philosophiae 2a patet per dicta quia res materialis seu obiectum causaliter concurrit ad cognitionem quae est immaterialis ex dictis sequitur pars affirmativa quaestionis

Obiectiones

Contra primam conclusionem et eius corollaria arguitur quia alicaaliqua volitio et dilectio formaliter est cognitio ergo antecedens probatur quia si destrueretur in mente cognitio remanente dilectione respectu obiecti dilecti quaeritur autem per talem dilectionem obiectum cognosceretur aut non si sic habetur propositum si non sequitur quod incognitum diligit contra augustinum Item ad hoc est prima ratio principalis facta ad oppositum quaestionis

2o ubicumque est unitas obiecti moventis sub unica ratione ibi est unitas actuum sed in operatione intellectus et voluntatis saltem in fruitione patriae est unitas obiecti moventis sub unica ratione ergo ibi est unitas actuum et per consequens cognitio et dilectio sive diligere et cognoscere erit idem actus non plurificatus minor patet per 2am partem 3ae conclusionis maior patet per philosophum 2o de anima

Contra 2am conclusionem et eius corollaria arguitur primo quaelibet creatura licite potest infinite plus diligi quam nunc diligitur igitur

2o quia deus et omnis multitudo creata sunt bonitas infinite diligibilis et diligibilis infinite et non sunt deus sed aliud a deo ergo aliud a deo est fruendum ordinate

3o deus diligit quamlibet rem infinite et immense ergo quaelibet res est diligibilis infinite antecedens patet quia deus diligit tantum et taliter qualiter ipse est cum suum diligere et sua dilectio et suus modus diligendi sint idem cum ipso realiter qui est infinitus et infinite

4o contra 2m corollarium homo fruentius licite potest frui in proximum quam in deum ergo licite plus diligere consequentia patet cum sit in aliud frui sit diligere antecedens patet quia quis licite potest plus et fruentius plorare mortem amici quam mortem christi et plus temporalia dampnata quam peccata commissa

Contra 3am conclusionem arguitur primo sic cuiuslibet creaturae rationalis potentia receptiva est finita et limitata ergo alicaaliqua limitata bonitas potest eam beatificare et finaliter quietare antecedens probatur quia nulla creatura est maior perceptibilitas seu capacitas quam entitas

contra idem 2o deus solum beatificat finite quamlibet creaturam beatam ergo bonitas finita potest influxum eius obiectivum in perceptione creaturae suplere consequentia patet quia omni finito dato potest dari aliud finitum aequale vel melius in perfectione

contra 2am partem eiusdem conclusionis obiectum intellectus et voluntatis non possunt movere sub eadem ratione ergo antecedens probatur quia obiectum intellectus est intelligible ut intelligibile obiectum vero voluntatis volibile ut sic sed illa differunt ratione quod probatur primo quia aliquis potest hodie esse volens et intelligens unum et cras intelligere idem sed non velle

2o deus hodie intelligit hominem quem non vult diligere et heri ipsum intellexit et dilexit sed illa diversitas non est in deo ergo in rationibus obiectalibus

3o deus malum culpae intelligit et tamen non vult ipsum ergo

contra eadem partem 2o arguitur principaliter sic sequitur quod quaelibet pars ymaginisimaginis sit elicitiva fruitionis consequens est falsum quia fruitio est actus solius voluntatis cum sit dilectio seu diligere aliquam rem propter se ipsam consequentia patet quia si una non elicit ergo una movetur ad eliciendum et alia non ergo non unica ratione movet quamlibet illarum quod est oppositum illius partis

Responsiones

Ad primam potest negari primo antecedens et ad probationem dicitur quod si remaneret dilectio sine notitia quod tunc vel deus suplet vicem notitiae ut dicebatur in uno corollario vel illud diligeret mediante cognitione ostensiva praecedente

2o potest dici quod licet dilectio possit esse quaedam experimentalis notitia seu perceptio non tamen potest esse nostra cognitio intellectiva seu iudicativa vel indicativa et per hoc potest solvi prima ratio in oppositum quaestionis negando antecedens et ad eius primam probationem dicitur quod non est inconveniens ponere assensum esse apprehensionem quia ad intellectum pertinet assentire et apprehendere sed dicere dilectionem esse cognitionem saltim indicativam est inconveniens

Ad 2am probationem dicitur quod nullus potest esse perfecte beatus nisi deum videat ideo negatur consequentia sicut dicit magister honofrius de hoc vide gregorium libro primo distinctione prima articulo 2o quaestione 2a

Ad 2m diceret alphonsus libro primo distinctio prima negando minorem quia tenet quod in fruitione patriae anima non se habet active sed pure passive

2o posset dici quod licet proprie loquendo una potentia moveatur causaliter effective ad eliciendum actum tamen haec motio non est formalis et obiectiva sed solum est ad percipiendum modo hic loquor de motione formali perceptiva et obiectali et non de alia

3o posset dici quod quaelibet potentia beatificalis in illa unica ratione habet seu potest suum proprium obiectum reperire quia eius motio obiectalis est libere praesentativam quod non est in aliis obiectis quae naturaliter se obiciunt et movent

Ad 3m primo diceret hugolinus distinctione prima primi quaestione 3a concedo antecedens sic quod ab infinitis voluntatibus plus potest in infinitum diligi sed non ab una voluntate vide ibi Aliter dicitur negando hanc consequentiam haec creatura est infinite diligibilis ergo est fruibilis nisi addatur ex valore intrinseco rei

Ad 4m conceditur antecedens sic intelligendo quod nihil aliud a deo deum non includens vel cuius deus non est pars est diligibile infinite modo illa multitudo includit deum per positum

2o dici potest quod illa multitudo est diligibilis pluribus dilectionibus quam deus sed non plus intensive seu plura bona debet homo velle tali multitudini quam dei non tamen maius bonum sic posset dici quod christus est plus diligendus quam pater id est pluribus modis quia passus pro nobis

Ad 5m posset negari antecedens

2o posset negari haec consequentia quaelibet res est diligibilis infinite ex ratione intrinseca ergo est fruibilis quia requireretur quod ratione suae intrinsecae bonitatis esset intrinsece infinite diligibilis Item posset dici quod licet sit diligibilis infinite non tamen est diligibilis infinite

Ad aliud dicitur quod aliquid frui dicitur dupliciter primo modo cordiali affectu 2o corporali effectu 3o sensuali conatu sed 2o et 3o modis sumendo frui conceditur antecedens et negatur consequentia

Ad aliud contra 3am conclusionem diceret thomas argentina quod anima est infinitae capacitatis potentia oboedientiali non naturali vide quaestione 3a prologi articulo primo Aliter posset dici quod anima est infinitae capacitatis et infinitae perceptivitatis licet non sit potentia perceptiva infinita nec infinite et posset negari consequentia clienton quaestione 3 dicit quod capacitas animae est finita substantia sed est capacitas infinita et sic negaret antecedens rationis nota rationes quas idem solvit

Ad aliud respondeo quod deus posset creare unum obiectum ita delectabile quod si deus relinqueret animam naturae suae tantum delectaretur in eo sicut in deo et tamen non sequitur quod talis anima satiaretur vel beatificaretur in illo obiecto creato quia licet tantum delectaretur cum hoc tamen staret quod potius vellet illam delectationem habere de deo quam quam de obiecto creato

sed contra istam responsionem arguitur quia aut talis potest velle ita libenter habere delectionem de creatura sicut de creatore aut non si primum ergo satiatur in illo creato bono contra dicta si 2m ergo non aequaliter nec tantum delectatur in uno sic in alio cuius oppositum concedit casus

Item creatura magis inclinatur ad se quam ad deum ergo deus non est finis ultimus ad quem creatura movetur antecedens patet quia si creatura diligit deum hoc est ut bene sit sibi bene quidquid appetit est pro sui conservatione in esse et in bene esse

Item creatura rationalis est in potentia oboedientiali ad quietandum in illo in quo deus vult eam quietari ergo finaliter potest quietari in bono creato tenet consequentia quia deus potest hoc velle et ordinate tum 2o quia deus potest suspendere motionem suam quam creatura movetur ad quietandum in deum Ideo aliter dicitur quod nullum bonum citra deum animam potest satiare et beatificare eam quietare quia nullum bonum citra deum potest causare delectionem de illo genere quae foret quietativa ideo secundum hanc rationem quae est hugolini distinctione prima primi quaestione 3a circa finem posset negari consequentia

Item notandum quod licet creatura nequeat quietari finaliter in bono creato tamen potest credere quod sit quietata patet quia posset habere aliquod creatum diligibile sic quod credet esse ultimum appetible tamen decipitur propter malos actus

Item stat aliquem nescire deum esse et capere pro fine ultimo aliquod bonum temporale et tunc voluntas quietatur in illo et decipitur

ultimo posset dici quod deus potest creare aliquod bonum in quo anima potest tantum delectari et quietari prout li tantum dicit gradum vel latitudinem individui in specie et non speciei in genere

Ad aliud contra 2am partem dicitur quod potest distingui quia vel talis diversitas rationis respicit motionem consurgentem ex subiecto et praedicamento et sic non est contra conclusionem vel respicit praecise obiectum et sic negatur antecedens et ad probationem quia obiectum etc conceditur et cum additur sed illa differunt ratione conceditur in creaturis ymmoimmo etiam differunt re sed non in deo ideo non habetur contra conclusionem quia in deo sunt omnino idem

Ad aliam probationem negatur consequentia licet forte concludat quod non est eadem ratio volendi et intelligendi sed non arguit distinctionem inter intelligibile et volibile

Ad aliam probationem primo posset negari consequentia et antecedens concedi 2o posset concedi consequens quia solum differentiam in creaturis arguit

Ad aliam probationem potest dici quod sicut malum culpae ut est difformitasdeformitas non habet rationem intelligibilitatis sicut nec volibilitatis et sic privatio non cognoscitur proprie nisi per habitum sic nec peccatum nisi ut est quaedam boni privatio nota fascinum in 2o ubi de hoc ponit exemplum dicens quod homo scit se privari floreno non nisi quia in mente sua habet speciem floris super quem reflectitur sua ymaginarioimaginario et sic mente specie tali causatur iudicium de carentia floreni sic dicit ultra quod deus cognoscit peccatum non esse in sorte nec fore quia sic quod gratiam sine discontinuatione habebit

Ad aliud primo posset concedi consequens extendendo elicere ad causaliter efficere quia tunc fruitio includit actum intellectus et sic fruitio non est tantum actus voluntatis sed etiam intellectus alio modo potest negari consequentia sumendo fruitionem stricte prout praecise dicit actum voluntatis tenendo rationem ex parte obiecti moventis

Ad ultimam rationem in oppositum primo dicerent brauardinus et holkoth quod talis frueretur creatura sed excusaretur propter invincibilem errorem et ignorantiam absolutam

2o diceret magister hugolinus quod talis non diligeret creaturam sed deum et ideo excusaretur potissime si in talem errorem non incidisset ex sua culpa

3o diceret magister iohannes clenkot quod talis excusaretur a tanto non a toto quia vel talis est in peccato originali vel non si primum tunc error ille est peccati pena nec excusatur si non sed est in veniali adhuc in poenam peccati venialis deus iuste potest aliquem permittere in mortali cadere et sic non iterum excusatur quia non est verisimile quod aliquis sine quacumque culpa permittatur a deo sic errare

Conclusiones

veteris ac novae legis etc haec prima distinctio continet decem conclusiones prima quod tractatus sacrae paginae sive continentia veteris ac novae legis versatur praecise circa res et signa et vocat haec res quae non exhibentur ad significandum aliquid signum vero dicitur quod ad aliquid significandum exhibetur signorum etiam quaedam sunt quibus non utimur nisi gratia significandi aliquid ut sunt sacramenta legalia quaedam quae non solum significant sed etiam ferunt quia intellectus adiuvant sicut sacramenta evangelica seu novae legis

2a conclusio quod in hoc libro sententiarum primo de rebus postea de signis magister determinabit

3a conclusio quod secundum augustinum triplex est genus rerum nam quaedam sunt quibus fruendum est ut pater filius et spiritus sanctus trinitas increata quaedam quibus est utendum scilicet mundus et quae sunt in eo quaedam quae fruuntur et utuntur sicut nos et angeli sancti

4a conclusio quod frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam uti vero est assumere aliquid in facultatem voluntatis vel uti est illud quod venit in usum referre ad optinendum illud quo fruendum est

5a conclusio quod aliquo frui dicitur uti cum gaudio non adhuc spei sed iam rei et sic omnis qui fruitur utitur quia assumit aliquid in facultatem voluntatis sed non e converso

6a conclusio quod frui perfecte plene et proprie est ubi videbimus quo fruemur scilicet in patria in hac autem vita fruimur sed imperfecte

7ma conclusio quod nullus se ipso debet frui quia nullus debet se diligere propter se sed propter illud quo fruendum est unde paulus fruens philomene in domino potius deo fruebatur quam homine

8a conclusio quod deus diligit nos utendo nobis non fruendo ille autem usus quo deus nobis utitur non ad suam sed ad nostram refert utilitatem et ad eius voluntatem tantum

9a conclusio quod virtutibus est bene utendum non fruendum ipsae autem virtutes et ceterae potentiae animae sunt per quas fruimur et utimur

10a conclusio quod primus est tractandum de rebus quibus est fruendum id est de sancta ac individua trinitate et est sententia huius distinctionis