Lectio 2 Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John T. Slotemaker Stefano Menegatti Proof reader and collaborater Lectio 2 April 06, 2023 SCTA

Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

October 10, 2013
London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.

Peer Reviewed

File Started for the first time.

Lectio 2
Circa textum

Veteris ac novae legis Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 1 (I, 55, ll. 5). , etc. Praemisso prooemio sequitur tractatus in quo Magister duo facit. Nam primo praemittit quaedam praeambula, secundo incipit tractanda. Secunda incipit in principio secundae distinctionis. Prima dividitur in tres partes principales. Nam in prima materias librorum per quasdam distinctiones ab invicem distinguit et separat. In secunda movet quasdam quaestiones et eas pertractat. In tertia ponit quasdam resumptiones et circa dicta epilogat. Secunda ibi, cum autem homines Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 3 (I, 58, ll. 13). . Tertia ibi, ergo omnium quae dicta sunt Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 3 (I, 61, ll. 3). .

Prima pars adhuc dividitur in duas quia primo Magister inquirit materias librorum divisive, secundo diffinitive. Secunda ibi, frui Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 2 (I, 56, ll. 10). , etc.

Secunda pars principalis dividitur in tres secundum quod Magister tres movet quaestiones. Prima utrum homo possit licite frui se, secunda, utrum Deus fruatur homine, tertia, utrum homo licite fruatur virtute. Secunda ibi, sed cum Deus Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 3 (I, 58, ll. 30). . Tertia ibi, hic considerandum est Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 3 (I, 59, ll. 20). . Quaelibet harum partium dividitur in duas quia ponit L has "ponit movet" which doesn't make a lot of sense. Best conjecture here is that the scribe is offering two options, we've chosen "movet" over "ponit". movet quaestionem, secundo solvit seu ponit quaestionis solutionem. Partes patebunt.

Tertia pars principalis epilogativa dividitur in duas tres duas quia primo epilogat, secundo modum dicendorum insipiat et ad dicenda se continuat. Secunda ibi, de quibus omnibus Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 3 (I, 61, ll. 7). , etc. Et haec sit divisio in generali.

Quaestio Utrum aliquod suppositum procreatae entitatis sit fruibile obiectum ordinatae voluntatis? Vel sic: utrum sicut voluntas creata est relatae dilectionis subiectum, sic sola Trinitas Beata sit ordinatae fruitionis obiectum

Utrum aliquod suppositum procreatae entitatis sit fruibile obiectum ordinatae voluntatis? Vel sic: utrum sicut voluntas creata est relatae dilectionis subiectum, sic sola Trinitas Beata sit ordinatae fruitionis obiectum.

Rationes principales

Quod non quia non solum voluntas est dilectionis subiectum, ergo. Antecedens probatur quia dilectio est cognitio, sed cuiuslibet cognitionis creatae intellectus est subiectum, ergo. Maior patet quia non est maius inconveniens ponere dilectionem esse cognitionem quam dicere assensum esse apprehensionem. Tum quia sequitur quod aliquis esset beatus et non videret Deum. Patet quia, si sint duo actus, Deus posset unum sine alio conservare.

Secundo non quia sola Trinitas est ordinatae fruitionis obiectum, ergo. Probatur antecedens, tum quia, quaelibet creatura est infinite diligibilis, ergo et ordinate fruibilis. Patet consequentia quia, si non est fruibilis, ergo est tam diligibilis quod non plus diligibilis. Primum antecedens probatur per Hugolinum libro primo, conclusione tertia, articulo primo Hugolinus de Urbe Veteri, Sent. I, d. 1, q. 3, a. 1 (Eckermann I, 217, ll. 85 - 218, ll. 128). . Item, ipsum probat Facinus in suo primo Facinus de Ast, Sent. I, non invenimus. quia Deus quamlibet quaelibet creaturam diligit infinite.

Tertio, si angelus Satanae transformaret se in speciem lucis, creatura posset eo licite frui, ergo. Antecedens patet per Magistrum, libro quarto, primo capitulo, distinctione 30 Lombardus, Sent. IV, d. 30, c. 1 (II, 438, ll. 26-28). et in eandem secunda quaestione prima Non invenimus. , ubi dicitur quod, in tali casu, credens diabolum esse Christum licite posset adorare eum, nec talis error esset periculosus.

In oppositum est Magister in distinctione praesenti Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 2 (I, 56, ll. 14-19). allegans Augustinum, I De doctrina Christiana, capitulo 20 , res autem quae nos beatos faciunt et quibus fruendum est sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus Augustinus, De doctrina Christiana I, 5, 5 (CCSL 32, 9, ll. 1-3). .

Conclusio 1

Prima conclusio de supposito: licet omnis dilectio dependeat causaliter a cognitione, tamen quaelibet obiecti apprehensio vel cognitio cum voluntatis libertate sufficit dilectionem causare. Prima probatur quia, si non, sequitur quod dilectio posset poni seu elici naturaliter a voluntate, seclusa omni cognitione. Consequens est falsum quia tunc voluntas posset diligere in infinitum, contra Augustinum in libro VIII, 2, 10 De Trinitate Augustinus, De Trinitate VIII, 7, 10 (CCSL 50, 284-285). . Patet consequentia quia, positis omnibus causis ad productionem ad productionem alicuius effectus requisitis, omni alio secluso, talis effectus posset naturaliter poni in esse. Secunda pars probatur quia, quia si sola obiecti cognitio, etc., sequitur quod, stante iudicio vel apprehensione alicuius obiecti sub ratione mali boni mali seclusa omnia existentia vel apparentia bonitatis, voluntas posset tale obiectum velle vel diligere. Consequentia nota, sed consequens est contra Philosophum et Commentatorem, I Ethicorum Averroes, non invenimus. quia omnia bonum appetunt Aristoteles, Ethica I.1 (1094a1-3). .

Primum corollarium: quod nulla dilectio vel volitio est essentialiter cognitio vel formaliter apprehensio. Patet quia causa et effectus distinguuntur essentialiter. Et antecedens patet per conclusionem quia dilectio causaliter dependet a cognitione et non in genere causae formalis, materialis, nec finalis, ergo efficientis.

Secundum corollarium: si dilectio respectu alicuius obiecti sit in voluntate, necesse est respectu eiusdem cognitionem in intellectu esse vel praefuisse, loquendo naturaliter et de communi lege. Patet per conclusionem quia effectus praesupponit suam causam.

Tertium corollarium: si Deus potest vicem cuiuslibet causae secundae supplere, ipse potest in voluntate dilectionem causare.

Conclusio 2

Secunda conclusio: quam impossibile est entitatem creatam esse intrinsece bonitatis infinitae et illimitatae, tam est impossibile aliquam talem habere rationem intrinsecam diligibilitatis infinitae. Patet prima quia sola natura increata est et esse potest bonitatis illimitatae intrinsece, ergo. Patet antecedens per Augustinum, Super <app> <lem>Psalmos</lem> <rdg wit="#L" type="correction-substitution" facs="15v/17"> <subst> <del rend="strikethrough">genese</del> <add place="inline">psalmos</add> </subst> </rdg> </app> 134 , dicens quod solus Deus est summe bonus cui nihil boni simpliciter de esse potest Augustinus, Enarrationes in Psalmos 134, 3-4 (CCSL 40, 1939-1940). . Confirmatur quia aliter creatura posset esse independens. Secunda pars probatur quia quodlibet creatum bonum est insufficiens sufficiens insufficiens sibi et indigens alio bono, ergo nullum est infinite diligibile ex ratione sua intrinseca. Patet consequentia quia non est intrinsece maioris diligibilitatis quam eius bonitas intrinseca.

Primum corollarium: nullus diligens rem incomplexe ordinate debet latitudinem suae dilectionis extendere ultra valorem intrinsecum rei amatae. Patet per Augustinum, IX De Trinitate, capitulo 9 Augustinus, De Trinitate IX, 8, 13 (CCSL 50, 304, ll. 5-9). , ubi ostendit quod quanto res est minus bona quam Deus tanto minus est diligi debet. Et concludit in fine quod quaelibet res, quae non est Deus, debet infinite minus diligi quam Deus.

Secundum corollarium: nullus diligens Deum minus quam creaturam entitate fruitur ipso seu diligit ordinate. Patet quia aequalis perversitas est frui utendis et uti fruendis.

Tertium corollarium: quam repugnat aliquem Deo ordinate uti, tam repugnat creaturam iuste creaturae frui. Patet quia nulli creaturae correspondet tanta bonitas quanta bonitas est Dei, ergo, nec tanta diligibilitas. Nota quod ista est probatio praecedentis corollarii. Sequitur corollarie, omnis ponens Deum esse posse demonstrari habet ponere, ipsum esse, quod super omnia debet amari. Patet ex virtute de vocabuli, nam Deus est id quod melius cogitari non potest Anselmus, Proslogion 3 (Schmitt I, 103, II. 1-2). secundum regulam Anselmi. Sed quanta est intrinseca bonitas rei, tanta est eius diligibilitas per dicta, igitur.

Conclusio 3

Tertia conclusio: sicut sola Trinitas increata est ordinatae fruitionis ratio obiectiva, sic eadem sub unica ratione est creatae imaginis ad se fruendum motiva. Prima patet per Augustinum, I De Doctrina Christiana Augustinus, De doctrina Christiana I, 5, 5 (CCSL 32, 9, ll. 1-18). ubi prius allegatum. Item, I Confessionum , ad te Domine nos fecisti et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te Augustinus, Confessiones I, 1, 1 (CCSL 27, 1, ll. 6-7). . Confirmatur quia nulla creatura sibi sufficit ad esse nec ad bene esse, ergo nec sufficit alteri, et sic in creatura non potest esse quietatio ultimata et finalis. Secunda pars probatur quia, si non hoc esset quia moveret intellectum sub ratione veri et voluntatem sub ratione boni, sed hoc non impedit quia omnino est eadem ratio bonitatis et veritatis immensae, sed Trinitas immensa non movet partes imaginis ad se fruendum, nisi sub ratione veritatis et bonitatis immensae. Igitur, unica ratione.

Primum corollarium: sicut Trinitas increata sub unica ratione movet et ostendit se beatifice creaturae imagini, sic non stat creatam imaginem memoriam sine intellectiva beatifice elevari. Prima patet per conclusionem. Secunda probatur tum quia est unica motio, tum quia motum seu receptivum est unum et idem, scilicet memorativa et intellectiva potentia potentiae , ut videtur sentire Augustinus, IX De Trinitate, capitulo tertio Augustinus, De Trinitate X, 11, 18 (CCSL 50, 330, ll. 29 - 331, ll. 63). . Per hoc tamen nolo asserere quin homo posset Deum intelligere clare et non diligere quia forte stat quod videat clare et non diligat, sed non beatifice.

Secundum corollarium: quam repugnat creatam imaginem beatifice frui persona divina sine essentia, tam repugnat ei frui essentia et non qualibet perfectione sua intrinseca. Probatur quia omnis perfectio divina est formaliter et realiter persona et essentia, et econverso.

Tertium corollarium: sicut Beata Trinitas intensius et remissius ad sui fruitivam perceptionem immutat vitaliter, sic quodlibet obiectum vitaliter perceptivum ad sui perceptionem concurrit causaliter. Prima pars probatur quia libere movet potentiam creatam et totam sui perceptionem libere efficit, cum sit agere ad extra. Ex quo posset inferri quod, licet causa totalis et univoca genus speciei non possit excedere, tamen partialis et aequivoca ultra perfectionem naturae propriae potest efficere. Prima patet in multis locis philosophiae. Secunda patet per dicta quia res materialis seu obiectum causaliter concurrit ad cognitionem, quae est immaterialis. Ex dictis sequitur pars affirmativa quaestionis.

Obiectiones

Contra primam conclusionem et eius corollaria , arguitur quia aliqua volitio et dilectio formaliter est cognitio, ergo. Antecedens probatur quia, si destrueretur in mente cognitio, remanente dilectione respectu obiecti dilecti, quaeritur autem utrum per talem dilectionem obiectum cognosceretur aut non. Si sic, habetur propositum. Si non, sequitur quod incognitum diligit, contra Augustinum. Item, ad hoc est prima ratio principalis facta ad oppositum quaestionis .

Secundo, ubicumque est unitas obiecti moventis sub unica ratione, ibi est unitas actuum. Sed in operatione intellectus et voluntatis, saltem in fruitione patriae, est unitas obiecti moventis sub unica ratione, ergo ibi est unitas actuum, et per consequens cognitio et dilectio, sive diligere et cognoscere, erit idem actus non plurificatus. Minor patet per secundam partem tertiae conclusionis . Maior patet per Philosophum, II De anima Aristoteles, De anima II, 4 (415b1). .

Contra secundam conclusionem et eius corollaria , arguitur primo quaelibet creatura licite potest infinite plus diligi quam nunc diligitur, igitur.

Secundo, quia Deus et omnis multitudo creata sunt bonitas infinite diligibilis, et aliquae sunt diligibiles infinite et non sunt Deus, sed aliud a Deo, ergo aliud a Deo est fruendum ordinate.

Tertio, Deus diligit quamlibet rem infinite et immense, ergo quaelibet res est diligibilis infinite. Antecedens patet quia Deus diligit tantum et taliter qualiter ipse est, cum suum diligere et sua dilectio et suus modus diligendi sint idem cum ipso realiter qui est infinitus et infinite.

Quarto contra secundam corollarium , homo fruentius licite potest frui in proximum quam in Deum, ergo licite plus diligere. Consequentia patet cum sit in aliud frui sit diligere. Antecedens patet quia quis licite potest plus et fruentius plorare mortem amici quam mortem Christi, et plus temporalia dampnata quam peccata commissa.

Contra tertiam conclusionem , arguitur primo sic, cuiuslibet creaturae rationalis potentia receptiva est finita et limitata, ergo aliqua limitata bonitas potest eam beatificare et finaliter quietare. Antecedens probatur quia nulla creatura est maior perceptibilitas seu capacitas quam entitas.

Contra idem , secundo, Deus solum beatificat finite quamlibet creaturam beatam, ergo bonitas finita potest influxum eius obiectivum in perceptione creaturae supplere. Consequentia patet quia omni finito dato potest dari aliud finitum aequale vel melius in perfectione.

Contra secundam partem eiusdem conclusionis , obiectum intellectus et voluntatis non possit possunt movere sub eadem ratione, ergo. Antecedens probatur quia obiectum intellectus est intelligible ut intelligibile obiectum, vero voluntatis volibile ut sic. Sed illa differunt ratione quod probatur primo quia aliquis potest hodie esse volens et intelligens unum et cras intelligere idem sed non velle.

Secundo, Deus hodie intelligit hominem quem non vult diligere et heri ipsum intellexit et dilexit. Sed illa diversitas non est in Deo, ergo in rationibus obiectalibus.

Tertio, Deus malum culpae intelligit, et tamen non vult ipsum, ergo.

Contra eadem partem secundo, arguitur principaliter sic, sequitur quod quaelibet pars imaginis sit elicitiva fruitionis. Consequens est falsum quia fruitio est actus solius voluntatis, cum sit dilectio seu diligere aliquam rem propter se ipsam. Consequentia patet quia, si una non elicit, ergo una movetur ad eliciendum et alia non. Ergo non unica ratione movet quamlibet illarum, quod est oppositum illius partis.

Responsiones

Ad primam , potest negari primo antecedens. Et ad probationem, dicitur quod, si remaneret dilectio sine notitia, quod tunc vel Deus supplet vicem notitiae, ut dicebatur in uno corollario , vel illud diligeret mediante cognitione ostensiva praecedente.

Secundo, potest dici quod, licet dilectio possit esse quaedam experimentalis notitia seu perceptio, non tamen potest esse nostra cognitio intellectiva, seu iudicativa, vel indicativa. Et per hoc potest solvi prima ratio in oppositum quaestionis negando antecedens. Et ad eius primam probationem dicitur quod non est inconveniens ponere assensum esse apprehensionem quia ad intellectum pertinet assentire et apprehendere. Sed dicere dilectionem esse cognitionem, saltem indicativam, est inconveniens.

Ad secundam probationem dicitur quod nullus potest esse perfecte beatus nisi Deum videat. Ideo negatur consequentia, sicut dicit Magister Honofrius Honorius Augustodunensis, non invenimus. . De hoc vide Gregorium, libro primo, distinctione prima, articulo secundo, quaestione secunda Gregorius Ariminensis, Sent. I, d. 1, q. 2, a. 1 (Trapp I, 216, ll. 25-32). .

Ad secundam , diceret Alphonsus, libro primo, distinctio prima Alphonsus Vargas Toletanus, Sent. I, d. 1, q. 3, a. 3-4, concl. 2 (Venice 1490, 164). An exact matching quotation appears to be lacking, but the relevant discussion seems to be taking place in conclusion 2 , negando minorem quia tenet quod, in fruitione patriae, anima non se habet active sed pure passive.

Secundo, posset dici quod, licet proprie loquendo una potentia moveatur causaliter effective ad eliciendum actum, tamen haec motio non est formalis et obiectiva, sed solum est ad percipiendum. Modo hic loquor de motione formali perceptiva et obiectali et non de alia.

Tertio, posset dici quod quaelibet potentia beatificalis in illa unica ratione habet seu potest suum proprium obiectum reperire quia eius motio obiectalis est libere praesentativam, quod non est in aliis obiectis quae naturaliter se obiciunt et movent.

Ad tertiam , primo diceret Hugolinus, distinctione prima primi, quaestione tertia Hugolinus de Urbe Veteri, Sent. I, d. 1, q. 3, a. 2 (Eckermann I, 227, ll. 183-185). . Concedo antecedens sic, quod ab infinitis voluntatibus plus potest in infinitum diligi, sed non ab una voluntate, vide ibi. Aliter dicitur negando hanc consequentiam, haec creatura est infinite diligibilis, ergo est fruibilis, nisi addatur ex valore intrinseco rei.

Ad quartam , conceditur antecedens sic, intelligendo quod nihil aliud a Deo, Deum non includens vel cuius Deus non est pars, est diligibile infinite. Modo illa multitudo includit Deum per positum.

Secundo dici potest quod illa multitudo est diligibilis pluribus dilectionibus quam Deus, sed non plus intensive, seu plura bona debet homo velle tali multitudini quam Deo Dei , non tamen maius bonum. Sic posset dici quod Christus est plus diligendus quam Pater, id est pluribus modis quia passus pro nobis.

Ad quintam , posset negari antecedens.

Secundo, posset negari haec consequentia quaelibet res est diligibilis infinite ex ratione intrinseca, ergo est fruibilis quia requireretur quod ratione suae intrinsecae bonitatis esset intrinsece infinite diligibilis. Item, posset dici quod, licet sit diligibilis infinite, non tamen est diligibilis infinite.

Ad aliud , dicitur quod aliquid frui dicitur tripliciter dupliciter : primo modo cordiali affectu, secundo corporali effectu, tertio sensuali conatu. Sed secundo et tertio modis sumendo frui conceditur antecedens et negatur consequentia.

Ad aliud contra tertiam conclusionem , diceret Thomas de Argentina quod anima est infinitae capacitatis potentia oboedientiali non naturali. Vide quaestione tertia prologi, articulo primo Thomas de Argentina, Sent. I, prologus, q. 3, a. 1 (Venice 1564, 9ra). . Aliter posset dici quod anima est infinitae capacitatis et infinitae perceptivitatis, licet non sit potentia perceptiva infinita nec infinite, et posset negari consequentia. Clienton, quaestione tertia Richardus de Kilvington, Sent. I, q. 3 (Ms. Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, lat. 4353, f. 34v). dicit quod capacitas animae est finita substantia, sed est capacitas infinita, et sic negaret antecedens rationis. Nota rationes quas idem solvit.

Ad aliud , respondeo quod Deus posset creare unum obiectum ita delectabile quod, si Deus relinqueret animam naturae suae, tantum delectaretur in eo sicut in Deo. Et tamen non sequitur quod talis anima satiaretur vel beatificaretur in illo obiecto creato quia, licet tantum delectaretur cum hoc, tamen staret quod potius vellet illam delectationem habere de Deo quam quam de obiecto creato.

Sed contra istam responsionem, arguitur quia aut talis potest velle ita libenter habere delectionem de creatura sicut de creatore aut non. Si primum, ergo satiatur in illo creato bono, contra dicta. Si secundum, ergo non aequaliter, nec tantum delectatur in uno sic in alio, cuius oppositum concedit casus.

Item, creatura magis inclinatur ad se quam ad Deum, ergo Deus non est finis ultimus ad quem creatura movetur. Antecedens patet quia, si creatura diligit Deum, hoc est ut bene sit, sibi bene quidquid appetit est pro sui conservatione in esse et in bene esse.

Item, creatura rationalis est in potentia oboedientiali ad quietandum in illo in quo Deus vult eam quietari. Ergo finaliter potest quietari in bono creato. Tenet consequentia quia Deus potest hoc velle et ordinate, tum secundo quia Deus potest suspendere motionem suam quam creatura movetur ad quietandum in Deum. Ideo aliter dicitur quod nullum bonum citra Deum animam potest satiare et beatificare et eam quietare quia nullum bonum citra Deum potest causare delectionem de illo genere quae foret quietativa. Ideo secundum hanc rationem, quae est Hugolini, distinctione prima primi, quaestione tertia, circa finem Hugolinus de Urbe Veteri, Sent. I, d. 1, q. 3 (Eckermann I, 235, ll. 132-136). , posset negari consequentia.

Item, notandum quod, licet creatura nequeat quietari finaliter in bono creato, tamen potest credere quod sit quietata. Patet quia posset habere aliquod creatum diligibile sic quod credet esse ultimum appetible, tamen decipitur propter malos actus.

Item, stat aliquem nescire Deum esse et capere pro fine ultimo aliquod bonum temporale, et tunc voluntas quietatur in illo et decipitur.

Ultimo, posset dici quod Deus potest creare aliquod bonum in quo anima potest tantum delectari et quietari, prout li tantum dicit gradum vel latitudinem individui in specie et non speciei in genere.

Ad aliud contra secundam partem , dicitur quod potest distingui quia vel talis diversitas rationis respicit motionem consurgentem ex subiecto et praedicamento, et sic non est contra conclusionem, vel respicit praecise obiectum, et sic negatur antecedens. Et ad probationem, quia obiectum , etc., conceditur. Et cum additur, sed illa differunt ratione , conceditur in creaturis, immo etiam differunt re, sed non in Deo. Ideo non habetur contra conclusionem quia in Deo sunt omnino idem.

Ad aliam probationem , negatur consequentia, licet forte concludat quod non est eadem ratio volendi et intelligendi, sed non arguit distinctionem inter intelligibile et volibile.

Ad aliam probationem , primo posset negari consequentia et antecedens concedi. Secundo posset concedi consequens quia solum differentiam in creaturis arguit.

Ad aliam probationem , potest dici quod sicut malum culpae, ut est deformitas, non habet rationem intelligibilitatis sicut nec volibilitatis, et sic privatio non cognoscitur proprie nisi per habitum, sic nec peccatum nisi ut est quaedam boni privatio. Nota Facinum in secundo Facinus de Ast, non invenimus. , ubi de hoc ponit exemplum, dicens quod homo scit se privari floreno non nisi quia in mente sua habet speciem floris super quem reflectitur sua imaginario, et sic in mente specie tali causatur iudicium de carentia floreni. Sic dicit ultra quod Deus cognoscit peccatum non esse in Sorte, nec fore quia sic quod gratiam sine discontinuatione habebit.

Ad aliud , primo posset concedi consequens extendendo elicere ad causaliter efficere quia tunc fruitio includit actum intellectus et sic fruitio non est tantum actus voluntatis, sed etiam intellectus. Alio modo potest negari consequentia sumendo fruitionem stricte prout praecise dicit actum voluntatis, tenendo rationem ex parte obiecti moventis.

Ad ultimam rationem in oppositum Vide supra. , primo dicerent Bradwardinus Bradwardinus, De causa Dei I.1, cor. 32 (Savilius 62A-E). et Holcot Holcot, Super Sententias q. 4, a. 3, concl. 2 (Lyon 1518, f. e4rbS-e4vbU). quod talis frueretur creatura sed excusaretur propter invincibilem errorem et ignorantiam absolutam.

Secundo, diceret Magister Hugolinus Hugolinus de Urbe Veteri, Sent. I, d. 1, q. 6, a. 4 (Eckermann I, 327 ll. 263 - 330, ll. 343). quod talis non diligeret creaturam sed Deum, et ideo excusaretur potissime, si in talem errorem non incidisset ex sua culpa.

Tertio, diceret Magister Iohannes Klenkot Iohannes Klenkok, Expositio litteralis I, d. 26 (Ms. Klosterneuburg, Stiftsbibliothek 304, f. 83v). quod talis excusaretur a tanto, non a toto, quia vel talis est in peccato originali vel non. Si primum, tunc error ille est peccati pena, nec excusatur. Si non, sed est in veniali, adhuc in poenam peccati venialis Deus iuste potest aliquem permittere in mortali cadere, et sic non iterum excusatur quia non est verisimile quod aliquis sine quacumque culpa permittatur a Deo sic errare.

Conclusiones

Veteris ac novae legis Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 1 (I, 55, ll. 5). , etc. Haec prima distinctio continet decem conclusiones. Prima: quod tractatus sacrae paginae sive continentia veteris ac novae legis versatur praecise circa res et signa. Et vocat haec res quae non exhibentur ad significandum aliquid. Signum vero dicitur quod ad aliquid significandum exhibetur. Signorum etiam quaedam sunt quibus non utimur nisi gratia significandi aliquid, ut sunt sacramenta legalia; quaedam quae non solum significant sed etiam ferunt quia intellectus adiuvant, sicut sacramenta evangelica Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 1. (I, 55, ll. 13-15). seu novae legis.

Secunda conclusio: quod in hoc libro Sententiarum primo de rebus postea de signis Magister Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 3 (I, 61, ll. 7-9). determinabit.

Tertia conclusio: quod, secundum Augustinum , triplex est genus rerum. Nam quaedam sunt quibus fruendum est, ut Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, Trinitas increata Augustinus, De doctrina Christiana I, 5, 5 (CCSL 32, 9, ll. 1-3). ; quaedam quibus est utendum, scilicet mundus et quae sunt in eo; quaedam quae fruuntur et utuntur, sicut nos et angeli sancti.

Quarta conclusio: quod frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam. Uti vero est assumere aliquid in facultatem voluntatis, vel uti est illud quod venit in usum referre ad optinendum illud quo fruendum est.

Quinta conclusio: quod aliquo frui dicitur uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei. Et sic omnis qui fruitur, utitur, quia assumit aliquid in facultatem voluntatis Augustinus, De Trinitate X, 11, 17 (CCSL 50, 330, ll. 24-28). , sed non e converso.

Sexta conclusio: quod frui perfecte, plene, et proprie est ubi videbimus quo fruemur, scilicet in patria. In hac autem vita fruimur, sed imperfecte.

Septima conclusio: quod nullus se ipso debet frui quia nullus debet se diligere propter se, sed propter illud quo fruendum est. Unde Paulus, fruens Philomene in Domino Philemon 4-7. , potius Deo fruebatur quam homine.

Octava conclusio: quod Deus diligit nos utendo nobis, non fruendo. Ille autem usus, quo Deus nobis utitur, non ad suam, sed ad nostram refert utilitatem et ad eius voluntatem tantum Augustinus, De doctrina Christiana I, 32, 35 (CCSL 32, 26, ll. 10-13). .

Nona conclusio: quod virtutibus est bene utendum, non fruendum. Ipsae autem virtutes et ceterae potentiae animae sunt per quas fruimur et utimur.

Decima conclusio: quod primus est tractandum de rebus quibus est fruendum, id est de sancta ac individua Trinitate Lombardus, Sent. I, d. 1, c. 3 (I, 61, ll. 7-9). . Et est sententia huius distinctionis.