Lectio 20 [London Transcription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John Slotemaker Lectio 20 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Lectio 20 [London Transcription]

Nunc postquam coaeternitatem haec distinctio 19 ad praecedentem continuatur sic quia postquam magister determinavit de personarum ydemptitateidentitate reali distinctione ac duratione aeternali nunc incipit tractare de earum perfectione coaequali Et dividitur in 3 quia primo ostendit in quibus consistit et penes quid attenditur earum aequalitas in generali 2o ostendit illa in quibus sunt aequales in speciali non de differentia reali 3o prosequitur de unoquoque praedictorum in speciali 2a ibi cumque enumeratur ista quasi diversa etc 3a ibi quod autem aeternitate etc et haec est in generali divisio praesentis distinctionis

Utrum quodlibet divinum suppositum immense perfectum sit se ipso ab alio quolibet infinite distinctum

quod non quia nullum divinum suppositum est immense perfectum quod patet quia sicut unum non est aliud sic perfectio unius non est perfectio alterius quia tunc plures essent immensae perfectiones quarum una non esset alia

2o divina supposita suis relatis de proprietatibus distinguuntur a se invicem et a perfectionibus attributibus ergo non se ipsis distinguuntur tenet consequentia quia illae proprietates personales non sunt divina supposita ut videtur

3o divina supposita infinite modice distinguuntur ergo tenet consequentia quia non videtur compossibile quod aliquid sit infinite modice tale et infinite tale antecedens vero patet quia divina supposita distinguuntur distinctione reali personali quae est minima possibilis distinctio

In oppositum arguitur quia divina supposita distinguuntur sic quod nullo modo possunt esse idem suppositionaliter et non alia re a se ipsis igitur consequentia tenet quia quantum ydemptitasidentitas distinctioni repugnat tantum illa videntur distingui inter se prima pars antecedentis patet quia quanta neccessitatenecessitate deus est deus tanta neccessitatenecessitate est tria supposita divina 2a pars patet quia si sic sequeretur quod in essentia divina esset quaternitas consequens est falsum

prima conclusio quodlibet suppositum divinale est immense perfectum et alteri aequale probatio quia inter divina supposita est summa ydemptitasidentitas essentialis perfectionis plurium igitur tenet consequentia quia plurium distinctorum summa essentialis ydemptitasidentitas est illorum summa aequalitas antecedens probatur quia maior ydemptitasidentitas essentialis plurium quam sit ydemptitasidentitas divinorum suppositorum non potest ymaginariimaginari

primum corollarium licet nullius sit perfectionis esse suppositum determinatum tamen immensae perfectionis est esse suppositum increatum prima patet quia si sic filius non haberet omnem perfectionem patris nec econverso quod est falsum secunda pars patet per conclusionem

2m corollarium nulla res creata simplex vel composita potest esse tam aequalis alteri quam sunt aequalia divina supposita patet quia nulla plura creata sunt tam idem quam sunt idem divina supposita

3m corollarium licet aequalitas seu ydemptitasidentitas quorumlibet aequalium creatoris sit infinite minor ydemptitateidentitate ydemptitateidentitate divinorum suppositorum tamen non repugnat secundum aliquam denominationem unam tantum esse similitudinem similium compositorum prima patet quia aliter ydemptitasidentitas divinorum suppositorum non esset ydemptitas summa possibilis ex natura quod est contra dicta 2a pars probatur quia de potentia dei absoluta eadem albedo posset duo posset duo substantia distincta informare et per consequens illa reddere similia et alba denominare

2a conclusio sicut nullum divinum suppositum distinguitur a sua proprietate personali sic nullum divinum suppositum distinguitur ab alicaaliqua perfectione essentiali seu attributali prima probatur sumendo supposita cum inclusione originis et hoc patet per Ieromum in ex<lb ed="#L" break="no" n="35"/>positione fidei catholicae dicentem inpietatem sabelii declinantis tres personas sub proprietate distinguimus. Et subdit non enim nomina tantum modo sed etiam nomen proprietatis id est personas vel ut graeci exponunt ypostaseshypostases et subsistentias confitemur ex quibus verbis patet conclusio et habentur haec verba infra distinctione 35 capitulo ultimo 2a pars probatur quia perfectio attributalis est ipsa met essentia in multiplici importata per terminem generaliter importantem perfectionem simpliciter communem creatori et creaturae secundum quamdam anologiam ex notescentia creaturarum investigata in creatore sicut est sapientia iustitia bonitas et cetera huiusmodi sed quodlibet divinum suppositum est formaliter et realiter iustitia bonitas sapientia et huiusmodi ergo nullum divinum suppositum distinguitur a perfectione attributali prima pars antecedentis patet per descriptionem attributi seu perfectionis attributalis quae potest trahi ex dictis thomae argentinensis distinctione 6a primi quaestione prima articulo primo per hoc quod dicitur generaliter significans perfectionem simpliciter differunt a notionalibus quia licet patrem generare sit perfectionis simpliciter non tamen generaliter quia esset perfectionis in filio vel spiritu sancto per hoc quod dicitur deo et creaturae differunt ab illis quae non sunt nec possunt esse creaturae convenientes sicut deitas immensitas etc per hoc autem quod dicitur secundum anologiam quamdam differunt ab hiis quae sola fide credimus deo convenire et ex solo libro arbitrio deppenderedependere sicut esse hominem esse natum esse passum etc

primum corollarium quod voluntas intellectus bonitas et huius perfectiones attributales non sunt nec dicunt in deo distinctas formalitates patet quia aliter esset processus infinitus in formalitatibus quod est falsum patet consequentia quia si sapientia formaliter distinguitur a voluntate sit ergo illa formalitas a distincta et sequitur quod a habeat aliam formalitatem et tunc quaeritur de illa aut illa distinguitur ut prius et sic erit procedere in infinitum vel dabitur quod alicaaliqua distinguuntur formaliter et non habebunt diversas formalitates

2m corollarium omnes divinae perfectiones attributabiles inter se formaliter sunt eaedem et simpliciter aequales patet

3m corollarium licet huiusmodi attributa non plurificentur nec distinguuntur ex natura rei tamen distinctio rationis inter illas habetur seu sumitur operatione intellectus nostri prima patet ex dictis 2a probatur quia ex quo tales perfectiones attributabiles in deo non distinguuntur earum pluralitates non possent haberi nisi per distinctas conceptiones earumdem acceptas ex creaturis in quibus aliud est intelligere aliud velle etc sed tales compositiones et divisiones sunt nostri intellectus operationes ergo

3a conclusio sicut aequalitas inter plura creata reperibilis aequalitati divinorum suppositorum est proprie incomparabilis sic eorumdem divinorum suppositorum distinctio personalis omni alteri distinctioni est improportionalis prima patet per dicta quia nulla plura creata sunt tam idem essentialiter quam haec supposita divina sunt idem essentialiter 2a pars probatur tum quia illa distinctio personalis in linea distinctionum non est alicuius quantitatis cum sit minima possibilis tum 2o quia nulla distinctio inter creata reperibilis est eiusdem rationis cum ista igitur ipsa cuilibet est improportionalis alteri

primum corollarium sicut duo supposita divina non sunt uno aliquid maius sic unum illorum non minus distinguitur ab uno quam a reliquis duobus patet quia quodlibet distinguitur se ipso a quolibet alio

2m corollarium licet inter quoslibet duos homines sit reperire proprie distinctionem personalem tamen non proprie dicimus illam distinctionem distinctioni divinae fore maiorem minorem vel aequalem patet quia sunt diversarum rationum et improportionales infinite incompossibliter quia infinite est impossibile quod una persona sit alia non tamen infinite impossibile infinite differenter distinguitur ita quod persona distinguitur infinite incompossibiliter et distanter et tamen distinguitur indivisibiliter quia minima distinctio possibilis est

3m corollarium est pars affirmativa quaestionis sumendo supposita cum inclusione originis eorum

Contra primam conclusionem sequitur quod esset in divinis tria perfecta summe consequens falsum quia tantum est unum summe perfectum consequentia patet quia quodlibet aequalium ut aequale est alteri est ad hoc perfectum sed suppositum divinum non est alteri aequale nisi quatinus est contra illud distinctum aliqualiter ergo quodlibet divinum suppositum ut ab alio distinctum erit summe perfectum et sic erunt tria summe perfectam

2o sequitur quod erunt infinita in deo aequalia patet quia quaelibet perfectio attributalis erit alteri aequalis

3o contra 2m corollarium subiectum et accidens eius sunt tantum una quantitate quantum ergo una quantitate quantum possunt esse aequalia patet consequentia quia quantitas est secundum quam aequales vel inaequales esse dicimur secundum philosophum

4o contra 3m corollarium sequitur quod maior ydemptitasidentitas esset filii et patris in divinis quam hominis ad se ipsum consequens est falsum quia sicut verum est dicere plato est plato sic verum foret patrem esse filium quod non est dicendum sed probatur consequentia quia ydemptitasidentitas hominis ad se ipsum videtur esse ydemptitasidentitas plurium quia homo est materia et forma suae quae sunt eius partes et sunt plures

contra 2am conclusionem sequeretur quod pater una relatione et eadem referretur ad filium et spiritum sanctum consequens est falsum quia tunc econverso filius et spiritus sanctus una relatione referentur ad patrem et sic tantum esset una persona prima consequentia nota et 2a probatur quia impossibile est quod unum et idem correspondeat duabus relationibus secundum speciem

2o contra primum corollarium sapientia et iustitia formaliter distinguuntur et ex rationibus eorum formalitatibus in creaturis ergo ubicumque inveniuntur earum formalitates ibi et distinctiones quia infinitas non tollit distinctionem in re

3o contra 2m corollarium si attributa non essent distincta in deo sequitur quod potentia iustitia bonitas et huiusmodi essent nomina synonymia falsitas consequentis patet quia non idem nec eodem modo videntur significare

4o contra 3m corollarium illa distinguuntur quarum unum plurificatur alio non plurificato sed essentia non plurificatur attributa vero sic alias noster intellectus fingeret vel deciperetur antecedens patet nam alium conceptum habemus de iustitia alium de bonitate alium de clementia

contra 3am conclusionem divina supposita distinguuntur suis proprietatibus ergo unum suppositum plures habet proprietates quam aliud ergo in linea distinctionis certa quantitas huic distinctioni correspondet igitur una distinctio adintra est proportionalis vel comparabilis alteri distinctioni

2o cuilibet proprietati tantum correspondet de ratione distinctiva quantum ei correspondet de ratione entitativa sed cuilibet proprietati divinae correspondet propria ratio entitativa ergo propria ratio distinctiva et per consequens quaelibet proprietas addit propriam distinctionem super aliam

3o contra primum corollarium et primam conclusionem si pater distinguitur se ipso a filio sequitur quod pater nullo sui convenit cum filio vel quod pater non convenit alicoaliquo sui cum filio consequens est falsum quia tunc non esset summe unum et idem essentialiter patet consequentia quia illa quae se ipsis distinguuntur non conveniunt alicoaliquo sui

4o contra corollarium responsivum divinae personae sunt summe simplices ita quod nec essentia est simplicior personis nec aliqua proprietas cogitabilis in personis est simplicior quam persona ergo a quocumque talis persona distinguitur se ipsa ab illo distinguitur secluso quocumque alio ergo seclusa origine distinguitur a se invicem divinae personae haec ratio est gregorii distinctione 26 articulo primo quaestione 2a

Ad primam negatur consequentia et ad probationem conceditur maior quia licet perfectione incomplexa quodlibet divinum suppositum sit immense perfectum non tamen sequitur quod sint tria supposita perfecta hugolinus Aliter potest dici quod consequens est verum quia praedicationes commune conveniunt tribus personis conveniunt per nomina adiectiva vel participia si pure adiectivae tenentur semper dicuntur de pluribus scilicet de tribus pluraliter et secundum illam regulam possunt dici tres beati tres aeterni et sic de similibus henricus gandevensis parte prima articulo 49 quaestione 3a

Ad 2m negatur consequentia et ad probationem dicitur quod inter attributa nullam est distinctio ex natura rei ut patet ex 3o corollario 2ae conclusionis

Ad 4m primo posset negari antecedens quia quodlibet illorum est quantitas vel propria quantitate quantum

2o posset dici quod ratio non est contra corollarium quia quantitas non est de ratione essentiali ipsorum quantorum

Ad 5m posset primo dici consequens admittendo et cum ultra infertur ergo sicut est concedenda ista plato est plato etc negatur haec consequentia

2o et melius potest dici negando consequentiam primam quia ydemptitasidentitas hominis ad se ipsum non est proprie ydemptitasidentitas plurium sed unius tantum hominis

Ad primam contra 2am conclusionem conceditur consequens et ad improbationem quia tunc filius et spiritus sanctus etc negatur consequentia quia sicut sortes eadem albedine numero potest esse similis platoni et dissimilis ciceroni sic unica relatio duabus relationibus correspondere potest

Ad 2m negatur consequentia et ad probationem conceditur quod infinitas divina non tollit distinctionem formalem attributorum simpliciter sed tollit distinctionem formalem in deo

Ad 3m negatur consequentia ad probationem dicitur quod licet illa nomina penitus significent idem in divinis non tamen significant idem in creaturis et ideo non dicuntur synonymia quia synonymia significant idem penitus in quocumque significatum ipsorum reperiatur

Ad 4m negatur minor ad probationem dico quod sicut essentia non plurificatur sic nec attributa plurificantur ex natura rei in deo licet per diversos terminos exprimamus idem significatum et hoc est propter debilitatem nostri intellectus quia aliter capere nec intelligere potest

Ad primam contra 3am conclusionem conceditur maior sed negatur minor quia si pater est generans filius est genitus et spiritus sanctus non genitus et sic de similibus

2o dicitur quod non sunt plures proprietates incomplexae in uno quam in alio quia quodlibet suppositum est sua proprietas loquendo intransitive

3o dato quod esset plures proprietates complexae tamen quia consurgunt ex unica et prima ratione distinctiva ideo nichilnihil addunt

Ad 2m diceret hugolinus quod non est verum assumptum quia dicit in ista distinctione quaestione prima conclusione 4a quod quaelibet distinctio in divinis est infinite modica et tamen est entitas infinite magna

2o et aliter potest concedi illud assumptum scilicet quod tantum correspondet etc sed non tantae et sic non valet illa consequentia distinctio inter patrem et filium est infinita ergo infinite distinguuntur nisi in sensu dato et expresso in corollario ultimo

Ad 3m dicitur quod debet intelligi se ipsis distinguuntur id est nulla alia entitate incomplexa si tamen consequens intelligitur quod pater non conveniret in essentia cum filio negaretur quia utrique est essentia Item circa illud dicit hugolinus quod personae divinae se ipsis in gradu distinctionis distinguuntur cum quaelibet persona tota sui entitate est essentialiter idem quod alia persona quia sunt summe unum essentialiter et dicit ultra quod non convenit aliquo sui quasi alicaaliqua parte sed se totis essentialiter unum sunt

Ad 4m dicitur primo quod illa pluralitas non repugnat simplicitati sicut nec multiplicitas personarum simplicitati essentiae

2o posset dici quod corollarium non dicit quod absolute personae distinguuntur sed dicit quod non distinguuntur se ipsis sine inclusione originis ideo non concludit ratio

Ad primam rationem in oppositum negatur consequentia quia una est perfectio trium personarum in plurficabilis et ad confirmationem quia perfectum dicitur quasi perfecte factum verum est secundum impositionem nominis non autem secundum proprietatem significationis

Ad 2m patet ex conclusione quod supposita divina sunt suae proprietates et perfectiones attributabiles

Ad 3m patet per 3am conclusionem et corollaria qualiter et quanta sit distinctio divinorum suppositorum

nunc postquam prima conclusio quod secundum fidem catholicam tres personae divinae sunt coaeternae atque coaequales

2a conclusio quod nulla divinarum personarum aliam praecedit aeternitate aut excedit magnitudine aut superat potestate

3a conclusio quod licet ista tria scilicet aeternitas magnitudo potestas quasi diversa numerentur in deo tamen unum et idem sunt scilicet divina essentia simplex et incommutabilis

4a conclusio quod pater non est maior filio nec pater et filius maiores spiritu sancto nec maius aliquid duae personae sunt simul quam una necque tres maius aliquid quam duae nec maior est essentia in duabus quam vel tribus quam in una quia tota est in singulis

5a conclusio quod filius est in patre et pater in filio et spiritus sanctus in utroque et singuli in singulis propter naturae divinae unitatem

6a conclusio quod nulla divinarum personarum trium est pars divini esse vel divinae essentiae quia singula harum verus et plenus deus est et tota etiam plena essentia divina est et ideo nulla istarum in trinitate pars est

7a conclusio est quod tres divinae personae dicuntur una essentia non secundum materialem causam ut tres statuae dicuntur unum aurum nec secundum complexionis similitudinem ut tres homines dicuntur unius naturae vel sexus nec divina essentia praedicatur de divinis personis ut genus de speciebus nec species de individuis nec ut continens de contentis nec ut maius de minoribus

8a conclusio deus dicitur trinus seu trinitas non autem dicitur triplex ibi enim non est triplicitas ubi summa est unitas et indifferens aequalitas in rebus autem corporeis non tantum est una quantum sunt tres simul et plus sunt duae res quam una in trinitate vero summa tantum est una persona quantum tres simul et tantum duae quantum una et ipse infinite sunt quia non est finis magnitudinis earum