Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
Nunc postquam coaeternitatem
cumque enumeratur ista quasi diversa
quod autem aeternitate
Utrum quodlibet divinum suppositum immense perfectum sit se ipso ab alio quolibet infinite distinctum.
Quod non quia nullum divinum suppositum est immense perfectum quod patet quia, sicut unum non est aliud, sic perfectio unius non est perfectio alterius quia tunc plures essent immensae perfectiones, quarum una non esset alia.
Secundo,
divina supposita suis relatis
de
Tertio, divina supposita infinite modice distinguuntur, ergo. Tenet consequentia quia non videtur compossibile quod aliquid sit infinite modice tale et infinite tale. Antecedens vero patet quia divina supposita distinguuntur distinctione reali personali quae est minima possibilis distinctio.
In oppositum, arguitur quia divina supposita distinguuntur sic quod nullo modo possunt esse idem suppositionaliter et non alia re a se ipsis, igitur. Consequentia tenet quia quantum identitas distinctioni repugnat, tantum illa videntur distingui inter se. Prima pars antecedentis patet quia quanta necessitate Deus est Deus, tanta necessitate est tria supposita divina. Secunda pars patet quia, si sic, sequeretur quod in essentia divina esset quaternitas. Consequens est falsum.
Prima conclusio:
quodlibet suppositum divinale est
immense perfectum et alteri aequale.
Probatio
quia inter divina supposita est summa identitas essentialis
perfectionis plurium, igitur.
Tenet consequentia quia
plurium distinctorum summa essentialis identitas
est illorum summa aequalitas.
Antecedens probatur
quia maior identitas essentialis plurium
quam sit identitas divinorum suppositorum
Primum corollarium: licet nullius sit perfectionis esse suppositum determinatum, tamen immensae perfectionis est esse suppositum increatum. Prima patet quia, si sic, Filius non haberet omnem perfectionem Patris, nec econverso, quod est falsum. Secunda pars patet per conclusionem.
Secundum corollarium: nulla res creata simplex vel composita potest esse tam aequalis alteri quam sunt aequalia divina supposita. Patet quia nulla plura creata sunt tam idem quam sunt idem divina supposita.
Tertium corollarium:
licet aequalitas seu identitas quorumlibet aequalium
Secunda conclusio:
sicut nullum divinum suppositum distinguitur
a sua proprietate personali,
sic nullum divinum suppositum distinguitur
ab aliqua perfectione essentiali seu attributali.
Prima probatur sumendo
impietatem
non enim nomina tantummodo sed etiam
Primum corollarium:
quod voluntas, intellectus, bonitas
et
Secundum corollarium: omnes divinae perfectiones attributabiles inter se formaliter sunt eaedem et simpliciter aequales. Patet.
Tertium corollarium: licet huiusmodi attributa non plurificentur nec distinguuntur ex natura rei, tamen distinctio rationis inter illas habetur seu sumitur operatione intellectus nostri. Prima patet ex dictis. Secunda probatur quia ex quo tales perfectiones attributabiles in Deo non distinguuntur, earum pluralitates non possent haberi nisi per distinctas conceptiones earumdem acceptas ex creaturis in quibus aliud est intelligere, aliud velle, etc. Sed tales compositiones et divisiones sunt nostri intellectus operationes, ergo.
Tertia conclusio: sicut aequalitas inter plura creata reperibilis aequalitati divinorum suppositorum est proprie incomparabilis, sic eorumdem divinorum suppositorum distinctio personalis omni alteri distinctioni est improportionalis. Prima patet per dicta quia nulla plura creata sunt tam idem essentialiter quam haec supposita divina sunt idem essentialiter. Secunda pars probatur tum quia illa distinctio personalis in linea distinctionum non est alicuius quantitatis, cum sit minima possibilis. Tum secundo quia nulla distinctio inter creata reperibilis est eiusdem rationis cum ista, igitur ipsa cuilibet est improportionalis alteri.
Primum corollarium: sicut duo supposita divina non sunt uno aliquid maius, sic unum illorum non minus distinguitur ab uno quam a reliquis duobus. Patet quia quodlibet distinguitur se ipso a quolibet alio.
Secundum corollarium:
licet inter quoslibet duos homines
sit reperire proprie distinctionem personalem,
tamen non proprie dicimus illam distinctionem
distinctioni divinae fore maiorem, minorem, vel aequalem.
Patet quia sunt diversarum rationum
et improportionales infinite incompossibliter
quia infinite est impossibile
quod una persona sit alia,
non tamen infinite impossibile, infinite differenter
Tertium corollarium est pars affirmativa quaestionis
sumendo
Contra
Secundo, sequitur quod erunt infinita in Deo aequalia. Patet quia quaelibet perfectio attributalis erit alteri aequalis.
Tertio
contra
quales
Quarto contra
Contra
Secundo contra
Tertio contra
Quarto contra
Contra
Secundo, cuilibet proprietati tantum correspondet de ratione distinctiva quantum ei correspondet de ratione entitativa, sed cuilibet proprietati divinae correspondet propria ratio entitativa, ergo propria ratio distinctiva, et per consequens quaelibet proprietas addit propriam distinctionem super aliam.
Tertio contra
Quarto contra
divinae personae sunt summe simplices,
ita quod nec essentia est simplicior
personis, nec aliqua proprietas cogitabilis
in personis est simplicior quam persona,
ergo a quocumque talis persona distinguitur se ipsa ab illo,
distinguitur
Secundo, posset dici quod ratio non est contra corollarium quia quantitas non est de ratione essentiali ipsorum quantorum.
Secundo, et melius potest dici negando consequentiam primam quia identitas hominis ad se ipsum non est proprie identitas plurium sed unius tantum hominis.
quia tunc Filius et Spiritus Sanctus
Secundo, dicitur quod non sunt plures proprietates incomplexae in uno quam in alio quia quodlibet suppositum est sua proprietas loquendo intransitive.
Tertio, dato quod esset plures proprietates complexae, tamen quia consurgunt ex unica et prima ratione distinctiva, ideo nihil addunt.
quaelibet distinctio in divinis est infinite modica,
et tamen est entitas infinite magna
Secundo et aliter,
potest concedi illud assumptum,
scilicet quod tantum correspondet, etc.,
sed non tantae,
et sic non valet illa consequentia,
Secundo, posset dici quod corollarium
non dicit quod absolute per
Nunc postquam
fidem catholicam
tres personae divinae sunt
coaeternae atque coaequales
Secunda conclusio:
quod
nulla divinarum personarum aliam praecedit aeternitate
aut excedit magnitudine
aut superat potestate
Tertia conclusio: quod licet ista tria, scilicet aeternitas, magnitudo, potestas quasi diversa numerentur in Deo, tamen unum et idem sunt, scilicet divina essentia, simplex, et incommutabilis.
Quarta conclusio:
quod
Pater non est maior Filio,
nec Pater et Filius maiores Spiritu Sancto,
nec maius aliquid duae personae sunt simul quam una,
necque tres maius aliquid quam duae,
nec maior est essentia in duabus
quam
Quinta conclusio:
quod
Filius est in Patre,
et Pater in Filio,
et Spiritus Sanctus in utroque,
et singuli in singulis
Sexta conclusio:
quod
nulla divinarum personarum trium
est pars divini esse vel divinae essentiae
quia singula harum verus et plenus Deus est
et tota etiam plena essentia divina est,
et ideo nulla istarum in Trinitate pars est
Septima conclusio: est quod tres divinae personae dicuntur una essentia, non secundum materialem causam, ut tres statuae dicuntur unum aurum, nec secundum complexionis similitudinem, ut tres homines dicuntur unius naturae vel sexus, nec divina essentia praedicatur de divinis personis, ut genus de speciebus, nec species de individuis, nec ut continens de contentis, nec ut maius de minoribus.
Octava conclusio:
Deus dicitur trinus seu trinitas,
non autem dicitur triplex,
ibi enim non est triplicitas
ubi summa est unitas et indifferens aequalitas