Lectio 3 [London Transcription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John T. Slotemaker Stefano Menegatti Proof reader and collaborater Lectio 3 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Lectio 3 [London Transcription]
Circa textum

hoc itaque vera ac pia fide etc postquam magister praemisit quaedam neccessaria praeambula in prima distinctione hic consequenter se continuat ad dicenda in hac distinctione 2a quae in duas partes principales dividitur nam in prima ponit studentium informationem sacrae scriptura 2o insequitur et probat multipliciter suam intentionem 2a ibi proponamus ergo in medium

prima in tres dividitur quia primo docet qualiter studentes se debent ad eam disponere 2o quae et qualia pro ipsius intellectu debent credere et supponere 3o qualiter debent in ea procedere 2a ibi ceterum ut in primo et 3a ibi prima posset dividi tres secundum tres dispositiones quas ponit nam docet quod quilibet studens debet esse mundus et virtuosus attentus et studiosus tranquillus et non litigiosus 2a ibi de hac ergo re 3a ibi proinde omnis qui audit

2a pars principalis dividitur in duas primo ponit suam conclusionem seu intentionem et probat eam testimoniis legis antique 2o declarat eam testimoniis legis evangelicae 2a ibi nunc vero ad propositum prima dividitur in duas primo probat essentiae simplicem unitatem 2o personarum triplicem alteritatem et harum aeternam aequalitatem 2a ibi personarum aequalitatem 2a pars nunc vero ad propositionem in tres dividitur quia primo ponit unitatem essentiae et trinitatem personarum simul ostendit 2o durationem aeternitatis annectit 3o se excusat quod non plures auctoritates ad hoc adducit 2a ibi ipse et neccessario sui euvangelii 3a ibi sed quia singulae penepoenae silbae novi testamenti et haec est divisio

Quaestio

Utrum possit probari per textum sacrae scripturae trinus et unus conditor creatae naturae

Rationes principales

quod non primo quia deus non est trinus et unus igitur antecedens probatur quia nullum incommunicabile est communicabile tribus sed pater est incommunicabilis et essentia divina communicabilis ergo pater non est essentia et consequenter potest argui de filio et spiritu sancto

2o quia per nullum textum falsum potest illud probari sed textus scripturae videtur falsus aut saltim improprius ergo minor patet abacuch 2o ubi dicitur lapis de pariete clamabit Item ysidorus valet errare nos fecisti de viis tuis et indurare fecisti cor nostrum ne timeremus te Item caeci vident claudi ambulant etc Item magister 5o nihil est probabile per scripturam quae diminuerit fidem sed probare evidenter et articulos est diminuere fidem et eam evacuare ergo

In oppositum videtur esse magister in hac distinctione Item augustinus 14 de Trinitate capitulo primo dicit quod per studium huius scientiae fides saluberrima gignitur deffenditur et roboratur

Prima conclusio

primo conclusio licet haec propositio si deus est ipse est trinus et unus possit ex primo principio sufficienter deduci tantum deum trinum esse et unum non potest ex eo principio primo evidenter concludi prima patet quia ex oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis ergo consequentia bona quamvis non sciamus eam evidenter esse bonam antecedens probatur nam sequitur deus non est trinus et unus ergo deus non est quanta enim neccessitate hoc est neccessaria deus est tanta neccessitate est haec deus est trinus et unus 2a pars probatur quia si posset ex primo principio evidenter concludi aut a priori et hoc non quia nullum tale est possibile esse nec a posteriori tum primo cum quilibet effectus creatus sit finitus demonstraret primam causam esse finitam tum 2o cum omnis demonstratio procedat ab effectu creato ad causam summam est insufficiens quia plures habet dissimilitudines quam similitudines et dato quod posset illo modo suaderi primam causam esse adhuc nullo modo convinceretur evidenter ipsum trinum esse Ad hoc sunt verba magistri in hac distinctione dicens non enim per creaturarum contemplationem sufficiens notitia trinitatis potest haberi sine doctrinae vel superioris inspiracionisinspirationis revelatione

primum corollarium quod multae propositiones de deo dictae seu formabiles sunt ex primo principio deducibiles patet ex conclusione et confirmatur de ista deus non est lapis potest ex illo deduci quia eius opposita includit contradiccionemcontradictionem nam sequitur deus est lapis essentialiter ergo deus est deus ergo deus est intelligens ergo deus non est lapis consequentia prima patet quia idem praedicatur de se ipso 2a patet quia quam neccessario deus est deus tam neccessario deus est intelligens et 3a patet quia nullum intelligens est lapis essentialiter

2msecundum corollarium licet omnis evidentia arguat certitudinem non tamen omnis certitudo infert evidentia prima patet quia omnis sciens evidenter conclusionem est certus de illa 2a patet quia deum esse trinum est certissimum quia fide creditum et tamen de hoc articulo non habemus evidenciamevidentiam

3mtertium corollarium quam repugnat nihil esse simpliciter tam repugnat tria supposita distincta non esse realiter Ex quo sequitur ultra hanc consequentiam esse neccessariam nulla tria sunt igitur nihil est patet quia sequitur nulla tria sunt ergo tria divina supposita non sunt igitur nullus deus est ergo nihil est ex quo adhuc infertur quod sequitur beneita unum est ergo tria sunt quia tria divina supposita sunt patet consequentia quia oppositum consequentis infert oppositum antecedentis quia sequitur nulla tria sunt ergo tria divina supposita non sunt ergo nullum unum est

Secunda conclusio

2a conclusio quam est neccesse in divinis unam esse supersimplicem essentiae unitatem tam est neccessenecesse illam esse trinam realem pluralitatem seu alteritatem haec patet ex dictis in prima confirmatur quia sic est de facto sicut conclusio significat ergo sic esse est neccesse antecedens patet ex fide consequentia probatur quia qualitercumque intrinsece est in divina essentia talis esse est neccesse patet per magistrum in hac distinctione Item per ricardum libro primo de trinitate capitulo 27o dicentem confidenter fateamur personas in deitate secundum substantiam deitas et substantiam significare et plures ibi personas non plures substantias esse quia sunt plures habentes unum indifferens esse ex differenti proprietate unitas ad hoc sunt verba magistri in hac distinctione principio hoc itaque etc

primum corollarium non solum in divinis est solitudo vel naturae singularitas seu simplicitas sed etiam vera et realis trium personarum aequalium trinitas patet ex conclusione unde iohannes 4o alium peracletum dabit vobis / item prima iohannis 3o tres sunt qui testimonium dant in caelo Item athanasius alia est persona patris etc

2m corollarium licet paternum nocionale dicere sit filium aequalem sibi producere tamen non quodlibet suppositum divinum dicens vel intelligens est spiritum sanctum producens prima pars est augustini libro de trinitate dicentis pater dicens se genuit verbum sibi aequale per omnia non enim integre perfecteque se dixisset si aliquid minus se vel amplius esset in eius verbo quam in se ipso 2a pars probatur quia cum quaelibet persona divina se et alia a se intelligat sequitur quod filius produceret se filium vel alium non se quia nihil se potest producere vel generare secundum augustinum nec secundum quia sic esset quaternitas in divinis quod est impossibile et contra conclusionem

3m corollarium quam est neccesse in divinis tria supposita esse tam est impossibile spiritum sanctum adintra aliquid producere patet ex dictis quia ipsum ad intra non producere est verum ergo neccessarium ergo oppositum eius est impossibile

Tertia conclusio

3a conclusio licet theologus per textum scripturae non possit deum esse trinum evidenter ostendere tamen potest per eundem meritorie trinitatem sufficienter ostendere sufficienter approbare et deducere prima patet quia obiectum illius articuli non potest evidenter ad contradictionem deduci ut patet ex prima conclusione 2a pars probatur quia ille articulus est sufficienter in sacra scriptura expressus ergo antecedens patet in hac distinctione unde magister singulae pena syllabae novi testamenti hanc ineffabilem unitatis veritatem atque trinitatis concorditer insinuant sed quod meritorie possit inquiri et per scripturam doceri et deduci arguitur ex dictis augustini et allegatur a magistro in hac distinctione dicens quod hac trinitate nihil fructuosius invenitur Item magister in prologo delectat nos veritas pollicentis scilicet spes habendi vitam aeternam quae fuit una de causis moventibus ad compilationem huius operis

primum corollarium nullus sacrae scripturae textus in suo proprio sensu est falsus contra Okam in scripto super sententias patet quia aliter articuli fidei non possent per huius textum probari nec deduci ymmo scriptura redderetur suspecta

2m corollarium quod studere in sacra scriptura est circumstantia augens merita patet si in caritate et propter deum fiat et fidei catholicae non repugnet ymmo studere in qualibet scientia non prohibita est meritorium si imperetur a bono actu voluntatis ut ostendit fascinus

3m corollarium est pars quaestionis affirmativa scilicet quod potest probari per textum sacrae scriptura etc patet dicta

Obiectiones et responsiones

Contra primam conclusionem arguitur per rationem naturalem possumus cognoscere et deducere divinam essentiam esse ergo et trinitatem personarum consequentia nota quia quidquid cognoscitur de essentia divina vere competit trinitati antecedens patet per tullium de natura deorum libro 2o post principium omnibus enim innatum est et in anima quasi insculptum esse deo Ad idem est augustinus confessionum capitulo 8o loquens de platonicis ubi dicit quod ipse ratione devenerit ad notitiam non solum divinae essentiae sed etiam trinitatis

2o sic omnis perfectio reperta in creaturis debet deo attribui sed generare est perfectio in creatura ergo

3o quanto natura est actualior tanto est fecundior sed divina natura est infinita actualiter ergo infinitae fecunditatis

4oquarto omne bonum est sui ipsius communicativum naturaliter sed deus est infinitum bonum ergo maior est dyonsius de divinis <lb ed="#L" n="3"/>nominibus capitulo 12o et minor est anselmus in suo proslogion capitulis multis

Contra 2amsecundam conclusionem si essent tres personae etc sequitur quod in divinis est relatio et oppositio relationis vel ergo erit una tantum vel plures si solum unam ergo erunt tantum duo supposita seu duae personae si vero plures ergo erunt ibi ad minus 4orquattuor supposita quod est haeresis patet consequentia quia omnis oppositio relativa requirit duo extrema scilicet generare et generari spirare et spirari

2o sic deus omni modo est idem quo simpliciter est melius esse idem quam non idem sed esse idem essentialiter est personaliter est melius quam non esse sic idem ergo maior patet per anselmum monologion 15o minor patet quia quod convenit patri et cuilibet personae est melius ipsum quam non ipsum sed esse idem essentialiter et personaliter convenit cuilibet personae ergo sic idem melius ipsum quam non ipsum minor patet quia quaelibet persona personaliter et essentialiter est idem essentiae divinae

3otertio sequitur quod sunt tres aeternae personae divinae et tamen non sunt tres aeternae consequens implicat patet consequentia quia per conclusionem et corollarium eius sunt tres coaeternae personae ergo et aeternae sed quod non sunt tres aeternae patet per athansium dicentem non tres aeterni sed unus aeternus

4o contra 2m corollarium si per intelligere etc sequitur quod quaelibet persona producet filium patet consequentia quia quaelibet intelligit aliquid sequitur ergo quod producit se vel aliquid ex se per intelligere vel diligere confirmatur quia si cum simplicitate stat trinitas personarum pari ratione potest stare quaternitas quia non videtur ratio quare filius non possit producere filium per suum intelligere sicut pater

contra 3amtertiam conclusionem deum esse trinum nullibi in sacra sacra invenitur expressum ergo probatur antecedens quia cum scriptura habeat plures sensus et intellectus posset adversarius dicere quod christus et alii de trinitate loquentes non sunt locuti ad sensum sed mistice et figuraliter

contra primum corollarium quia multae sunt propositiones quae videntur falsae in sensu literali sed ille est proprius sensus scripturae ergo antecedens patet iohannis 4o ubi christus dicit ego sum hostium Item ego sum vitis vera confirmatur hoc quia scripturae doctorum inter se contradicunt ergo antecedens patet de augustino et ieronimo super epistola pauli ad galatas in multis passibus Item confirmatur antecedens quia evangelistae inter se videntur discordare patet quia ob hoc videtur augustinus fecisse librum de concordia evangelistarum

Item contra conclusionem et 2msecundum corollarium quia studentes theologiam periculo errandi se exponunt ergo nullus eam debet studere nec eius meritorium est studium patet antecedens quia ibi miscentur dicta philosophorum et haereticorum quae legere in propriis locis non habet nec expedit ut patet de Ieronimo qui graviter fuit percussus eo quod legit libros ciceronis ut habetur in eius legenda

Item per studium theologiae acquiritur habitus faciliter credendi ergo per illud perdit studens unam circumstanciam augentem meritum antecedens patet et consequentia probatur quia difficultas credendi est circumstantia augens meritum unde Ierominus in quaedam epistola res maioris est meriti quae maioris est laboris Item ambrosius in libro de <sic>caym</sic> et abel omnis virtus in labore consistit

Ad idem videtur esse philosophus 2o ethicorum ex quibus videtur sequi quod eligibilior esset status simplicis fidelis viatoris quam profundi ac subtilis doctoris

Responsiones

Ad primam quidquid sit de antecedente negatur consequentia ad probationem dicitur quod trinitas divina ab aliquo cognoscitur aliquo non cognoscitur trinitas divina

Ad dictum augustini de platonicis primo dicitur quod augustinus non dicit se invenisse in libro platonicorum sed in libro cuiusdam platonici sed plures fuerunt platonici post adventum christi sicut porphirius plotinus et apuleius qui forte fuerunt boni

2o potest dici quod si aliquid noverit de trinitate hanc habuerit ex divina inspiratione sicut dicit augustinus de hermete mercurii in sermone contra quinque haereses

Ad 2m primo posset mairo negari quia mereri vel posse mereri est perfectio in creatura non tamen potest deo attribui

2osecundo posset negari minor quia forte generare vel posse generare non est perfectio simpliciter potissime in divinis quia secundum quod communiter arguitur cum filius hoc non potest careret alicaaliqua perfectione

Ad 3m posset concedi consequens quod divina natura in suppositis patris et filii est infinitae fecunditatis quia pater producit filium in omnibus sibi aequalem pater et filius spiritum sanctum eis consubstantialem

Ad 4mquartam conceditur tota ratio nec ex hoc concluditur evidenter trinitas personarum in divinis ymmoimmo aeque probaretur per illa media quaternitas et quinternitas ymmoimmo forte melius quam trinitas

Ad aliud posset negari minor et ad probationem dicitur quod licet quaelibet persona sit idem essentiae personaliter et essentialiter tamen non convenit esse idem omnibus tribus personis simul adinvicem personaliter Item potest dici quod maior illa qua dicitur quod convenit patri et cuilibet personae est melius ipsum quam non ipsum est vera si non sit relativum sed solum includens relationem

Ad 3m dicitur quod aeternum vel aeternae potest stare substantive et sic non sunt tres aeterni sed unus aeternus vel adiective et sic possunt dici tres aeterni vel aeternae

2o posset dici quod magis proprie dicitur pater filius et spiritus sanctus sunt coaeterni quam aeterni ideo athanasius primum concedit et 2m negat

Ad 4m negatur consequentia et ad probationem dicitur secundum thomas de argentina distinctione 2a primi articulo primo quod dicitur sumitur dupliciter in divinis uno modo proprie et sic idem est quod verbum concipiere et sic sumit ipsum augustinus 7 de trinitate dicens quod non nisi pater est dicens adintra alio modo sumit dicere pro perfecte intelligere et sic quaelibet persona dicit se et conformiter posset dici de intelligere sic accipit anselmus monologion 57 et 59 capitulis ubi dicit singule personae se dicunt et quaelibet illarum se dicit si autem quaeritur evidens ratio quare filius non producit filium per suum dicere sicut pater potest dici cum anselmo monologion 85o et 68 capitulis quod hoc transcendit omnis intellectus humani active et est a nobis in via inexplicabile per idem patet ad confirmationem cum dicitur quod eadem ratione etc negatur consequentia et cum dicitur quia non videtur ratio etc dicitur quod licet illam proprie nec perfecte sciamus tamen ad haec alicaaliqua est et ideo credendo debemus captivare intellectum

Ad primam contra 3am conclusionem negatur antecedens nam patet matthaeus ultimo Ioahnnes primo et etiam in decretis romanorum pontificium quibus qui contradiceret censeretur haereticus nolo tamen dicere illa decreta esse scriptura sacra

Ad 2m primo posset antecedens negari loquendo de propositionibus quae non solum narrative sed et assertive ponuntur in textu sacrae scripturae

2o pro intellectu nota quod ille dicitur sensus proprius alicuius scripturae quem sensum actor scripturae per ipsam intendit hoc ostendit armacanus libro primo de quaestionibus armenorum tunc principium illius libri

2o nota quod cum scriptura habeat plures sensus si veritas alicuius textus non potest haberi secundum unum sensum est recurrendum ad alium cui aliae scripturae magis concordat et est summe cavendum ne figurativa locutio ad litteram accipiatur et e converso ne vera et propria locutio ad figuram mutetur et figurativa putetur

3o notandum quod licet per scripturam quandoque significetur unum per similitudinem tamen non oportet propter hoc quod idem in quolibet loco per illud idem significetur unum per similitudinem ista notabilia ponit augustinus 3o de doctrina christiana et ponit de omnibus exemplum

Ad confirmationem dicitur quod doctores non sunt sacrae scripturae actores sed tantum expositores de evangelistis dicitur quod in nullo passu discordant realiter et insignum huius liber ille non vocatur de discordia sed concordia evangelistarum si tamen diceretur de discordia illa non esset vera et realis sed solum aestimata vel opinata et verbalis

Ad aliud negatur antecedens si studeat qualiter debet debet enim talis non quaerere intelligere ut credat sed credere ut intelligat ut dicit anselmus in fine prologi sui proslogion ad probationem de dictis haereticorum etc dicitur quod legere talia dicta ad verorum eruditionem et falsorum reprobationem est licitum sed illa legere ad credulitatem vel imitationem seu assertionem vanitatem vel delectionem inordinatam non est licitum et forte ieronimus ideo fuit flagellatus et percussus quia illa cum delectionem legebat quia forte amore illorum meliora et utiliora obmittebat

Ad ultimam dicitur quod licet studens facilius credat non tamen propter hoc eius meritum minuitur quia loco eius circumstantiae acquirit alias meliores sicut intensius credere vel extensius expressius et verius per huiusmodi enim habitum subordinat fidem suam caritati et in deum dirigit actualiter

2osecundo posset dici negando antecedens quia non semper subtilior theologus facilius credit ymmo occurrunt sibi plures rationes et instanciae quas simplices fideles non advertunt

ex dictis patet quod non sequitur ex eis per studium theologiae acquiritur notitia respectu articuli fide superior ergo idem est evidens et inevidens evidens per scientiam inevidens per fidem sed bene sequitur quod assentit articulo per aliquod medium quod non facit scientificam evidentiam

Ad primam rationem in oppositum primo posset dici quod sumendo communicabile ut communicatum alteri est distinctum ab illo cui communicatur sic dicitur quod essentia proprie non est communicabilis

2osecundo dicitur sequendo scolam communem et modum loquendi doctoris quod essentia est communicabilis et non persona et tunc illa maior potest intelligi dupliciter uno modo nullum incommunicabile est communicabile tribus id est non est illud quod communicatur tribus et sic maior est falsa alio modo nullum incommunicabile id est ipsum non potest communicari tribus et tunc maior est vera sed forma arguendi non valet

Ad alias duas patet per dicta quod sit respondendum

Conclusiones pro secunda distinctione

hic itaque vera haec 2a distinctio continet tres conclusiones sententionaliter prima quod trinitas divinarum personarum est unus solus et verus deus

2a conclusio quod in deo est unitas essentiae seu substantiae et trinitas personarum Ideo non sunt tres dii sed unus deus licet pater genuerit filium et ideo filius non sit qui pater est filiusque ag patre genitus sit ideo pater non sit qui filius est 3a conclusio et spiritus sanctus nec pater sit nec filius sed tantum patris et filii spiritus utrique coaequalis et consubstantialis nec ibi est aliud et aliud neutraliter sed alius et alius personaliter

3a conclusio quod omnes catholici tractatores qui de trinitate quae deus est scripserunt hoc secundum scripturas docere intendunt quod pater et filius et spiritus sanctus sunt unius substantiae et essentiae et inseparabili aequalitate unus est deus et hoc unitas in essentia et trinitas in personis probatur in textu per multa scriptura et doctorum sanctorum testimonia Addit autem magister circa principium huius distinctionis quod hoc summum bonum scilicet deus trinitas solis mentibus per fidem purgatis cernitur et hoc de distinctione ista