Lectio 3 Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John T. Slotemaker Stefano Menegatti Proof reader and collaborater Lectio 3 April 06, 2023 SCTA

Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.

Peer Reviewed

File Started for the first time.

Lectio 3
Circa textum

Hoc itaque vera ac pia fide Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 1 (I, 61, ll. 12). , etc. Postquam Magister praemisit quaedam necessaria praeambula in prima distinctione, hic consequenter se continuat ad dicenda in hac distinctione secunda quae in duas partes principales dividitur. Nam in prima ponit studentium informationem Sacrae Scripturae, secundo insequitur et probat multipliciter suam intentionem. Secunda ibi, proponamus, ergo in medium Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 4 (I, 63, ll. 19). .

Prima in tres dividitur quia primo docet qualiter studentes se debent ad eam disponere, secundo quae et qualia pro ipsius intellectu debent credere et supponere, tertio qualiter debent in ea procedere. Secunda ibi, ceterum ut in primo Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 3 (I, 63, ll. 9). , et tertia ibi, ... Non invenimus. . Prima posset dividi tres secundum tres dispositiones quas ponit. Nam docet quod quilibet studens debet esse mundus et virtuosus, attentus et studiosus, tranquillus et non litigiosus. Secunda ibi, de hac ergo re Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 1 (I, 62, ll. 1). . Tertia ibi, proinde omnis qui audit Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 1 (I, 62, ll. 5). .

Secunda pars principalis dividitur in duas. Primo ponit suam conclusionem seu intentionem et probat eam testimoniis legis antiquae, secundo declarat eam testimoniis legis evangelicae. Secunda ibi, nunc vero ad propositum Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 4 (I, 65, ll. 24). . Prima dividitur in duas. Primo probat essentiae simplicem unitatem, secundo personarum triplicem alteritatem et harum aeternam aequalitatem. Secunda ibi, personarum aequalitatem Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 4 (I, 64, ll. 9). Identification is somewhat uncertain, as Lombard has "personarum quoque pluralitatem" rather than "personarum aequalitatem". . Secunda pars nunc vero ad propositionem in tres dividitur quia primo ponit unitatem essentiae et trinitatem personarum simul ostendit, secundo durationem aeternitatis annectit, tertio se excusat quod non plures auctoritates ad hoc adducit. Secunda ibi, ipse et necessario sui evangelii Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 5 (I, 68, ll. 3). . Tertia ibi, sed quia singulae poenae syllabae novi Testamenti Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 5 (I, 68, ll. 15). . Et haec est divisio.

Quaestio Utrum possit probari per textum Sacrae Scripturae trinus et unus esse conditor creatae naturae

Utrum possit probari per textum Sacrae Scripturae trinus et unus esse conditor creatae naturae.

Rationes principales

Quod non primo quia Deus non est trinus et unus, igitur. Antecedens probatur quia nullum incommunicabile est communicabile tribus. Sed Pater est incommunicabilis et essentia divina communicabilis. Ergo Pater non est essentia et consequenter potest argui de Filio et Spiritu Sancto.

Secundo, quia per nullum textum falsum potest illud probari. Sed textus Scripturae videtur falsus aut saltem improprius, ergo etc. Minor patet Habacuc 2 , ubi dicitur lapis de pariete clamabit Habacuc 2:11. . Item, Isaiah Isidorus valet Errare nos fecisti de viis tuis et indurare fecisti cor nostrum, ne timeremus te? Isaiah 63:17. The text clearly says Isidorus, but these would seem to be a clear mistake since Gracilis is listing places in the bible that suggest that the Holy Scriptures are a "false text". Item, caeci vident, claudi ambulant Lucas 7:22. , etc. Item, Magister 5 , nihil est probabile per Scripturam quae diminuerit fidem Non invenimus. This text is not directly found in Lombard. It is possible that he means to cite the end (c. 5) of d. 2, which makes some sense. There the content is close, but the wording is different. See Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 5 (I, 68, ll. 15). , sed probare evidenter et articulos est diminuere fidem et eam evacuare, ergo.

In oppositum videtur esse Magister in hac distinctione. Item, Augustinus XIV De Trinitate, capitulo primo dicit quod per studium huius scientiae fides saluberrima gignitur, defenditur, et roboratur Augustinus, De Trinitate XIV, c. 1, n. 3 (CCSL 50A, 424, ll. 59-61). .

Conclusio 1

Primo conclusio: licet haec propositio, si Deus est, ipse est trinus et unus, possit ex primo principio sufficienter deduci, tamen tantum Deum trinum esse et unum non potest ex eo principio primo evidenter concludi. Prima pars patet quia, ex opposito consequentis, sequitur oppositum antecedentis, ergo. Consequentia bona, quamvis non sciamus eam evidenter esse bonam. Antecedens probatur, nam sequitur, Deus non est trinus et unus, ergo Deus non est. Quanta enim necessitate haec est necessaria Deus est, tanta necessitate est haec Deus est trinus et unus. Secunda pars probatur quia si posset ex primo principio evidenter concludi aut a priori, et hoc non quia nullum tale est possibile esse, nec a posteriori. Tum primo, cum quilibet effectus creatus sit finitus, demonstraret primam causam esse finitam. Tum secundo, cum omnis demonstratio procedat ab effectu creato ad causam summam, est insufficiens quia plures habet dissimilitudines quam similitudines. Et, dato quod posset illo modo suaderi primam causam esse, adhuc nullo modo convinceretur evidenter ipsum trinum esse. Ad hoc sunt verba Magistri in hac distinctione dicens, Non enim per creaturarum contemplationem sufficiens notitia Trinitatis potest haberi sine doctrinae vel superioris inspirationis revelatione Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 71, ll. 20-24). .

Primum corollarium: quod multae propositiones de Deo dictae seu formabiles sunt ex primo principio deducibiles. Patet ex conclusione, et confirmatur de ista Deus non est lapis quod potest ex illo deduci, quia eius opposita includit contradictionem. Nam sequitur, Deus est lapis essentialiter, ergo Deus est Deus, ergo Deus est intelligens, ergo Deus non est lapis. Consequentia prima patet quia idem praedicatur de se ipso. Secunda patet quia quam necessario Deus est Deus tam necessario Deus est intelligens. Et tertia patet quia nullum intelligens est lapis essentialiter.

Secundum corollarium: licet omnis evidentia arguat certitudinem, non tamen omnis certitudo infert evidentia. Prima patet quia omnis sciens evidenter conclusionem est certus de illa. Secunda patet quia Deum esse trinum est certissimum, quia fide creditum, et tamen de hoc articulo non habemus evidentiam.

Tertium corollarium: quam repugnat nihil esse simpliciter, tam repugnat tria supposita distincta non esse realiter. Ex quo sequitur ultra hanc consequentiam esse necessariam, nulla tria sunt, igitur nihil est. Patet quia sequitur, nulla tria sunt, ergo tria divina supposita non sunt, igitur nullus Deus est, ergo nihil est. Ex quo adhuc infertur quod sequitur bene, unum est, ergo tria sunt quia tria divina supposita sunt. Patet consequentia quia oppositum consequentis infert oppositum antecedentis quia sequitur, nulla tria sunt, ergo tria divina supposita non sunt, ergo nullum unum est.

Conclusio 2

Secunda conclusio: quam est necesse in divinis unam esse supersimplicem essentiae unitatem, tam est necesse illam esse trinam realem pluralitatem seu alteritatem. Haec patet ex dictis in prima. Confirmatur quia sic est de facto sicut conclusio significat, ergo sic esse est necesse. Antecedens patet ex fide. Consequentia probatur, quia qualitercumque intrinsece est in divina essentia, talis esse est necesse. Patet per Magistrum in hac distinctione Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 2 (I, 62, ll. 15-24). . Item per Ricardum, libro primo De Trinitate, capitulo 27 , dicentem confidenter fateamur personas in deitate secundum substantiam deitas et substantiam significare et plures ibi personas, non plures substantias esse quia sunt plures habentes unum et indifferens esse ex differenti proprietate, unitas Richardus De Sancto Victore, De Trinitate IV, c. 19 (Ribaillier 183, ll. 48-52). . Ad hoc sunt verba Magistri in hac distinctione, principio hoc itaque Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 1 (I, 61, ll. 1). , etc.

Primum corollarium: non solum in divinis est solitudo vel naturae singularitas seu simplicitas, sed etiam vera et realis trium personarum aequalium trinitas. Patet ex conclusione, unde Iohannes IV , alium paracletum dabit vobis Iohannes 14:16. . Item, I Iohannis , tres sunt, qui testimonium dant in caelo I Iohannes 5:7. . Item Athanasius , alia est persona Patris Symbolum Quicumque (Denzinger n. 75, p. 51). , etc.

Secundum corollarium: licet paternum notionale dicere sit Filium aequalem sibi producere, tamen non quodlibet suppositum divinum dicens vel intelligens est Spiritum Sanctum producens. Prima pars est Augustini libro De Trinitate , dicentis, Pater dicens se genuit Verbum sibi aequale per omnia; non enim integre perfecteque se dixisset si aliquid minus se vel amplius esset in eius Verbo quam in se ipso Augustinus, De Trinitate XV, 14, 23 (CCSL 50A, 496, ll. 8-10). . Secunda pars probatur quia cum quaelibet persona divina se et alia a se intelligat, sequitur quod Filius produceret se Filium vel alium non se. Primum non est quia nihil se potest producere vel generare secundum Augustinum Augustinus, De Trinitate I, 1, 1 (CCSL 50, 28, ll. 35-36). , nec secundum quia sic esset quaternitas in divinis, quod est impossibile et contra conclusionem.

Tertium corollarium: quam est necesse in Divinis tria supposita esse, tam est impossibile Spiritum Sanctum ad intra aliquid producere. Patet ex dictis quia ipsum ad intra non producere est verum, ergo necessarium, ergo oppositum eius est impossibile.

Conclusio 3

Tertio conclusio: licet theologus per textum scripturae non possit Deum esse trinum evidenter ostendere, tamen potest, per eundem, meritorie Trinitatem sufficienter ostendere, sufficienter approbare, et deducere. Prima patet quia obiectum illius articuli non potest evidenter ad contradictionem deduci, ut patet ex prima conclusione Vide supra. . Secunda pars probatur quia ille articulus est sufficienter in Sacra Scriptura expressus, ergo. Antecedens patet in hac distinctione, unde Magister , singulae pene syllabae novi testamenti hanc ineffabilem unitatis veritatem atque Trinitatis concorditer insinuant Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 1 (I, 68, ll. 15-16). . Sed quod meritorie possit inquiri et per Scripturam doceri et deduci arguitur ex dictis Augustini et allegatur a Magistro in hac distinctione Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 1 (I, 62, ll. 4-5). , dicens quod hac Trinitate nihil fructuosius invenitur Augustinus, De Trinitate I, 3, 5 (CCSL 50, 32, ll. 9-11). . Item, Magister in prologo delectat nos veritas pollicentis Lombardus, Sent. I, prol. (I, 63, ll. 6-7). , scilicet spes habendi vitam aeternam quae fuit una de causis moventibus ad compilationem huius operis.

Primum corollarium: nullus Sacrae Scripturae textus in suo proprio sensu est falsus. Contra Ockham in Scripto super Sententias Ockham, Sent. I, d. 2, q. 2 (OT, II, 61, ll. 14 - 62, ll. 4) et d. 47, q. 1 (IV, 682, ll. 1- 683, ll. 9). . Patet quia aliter articuli fidei non possent per huius textum probari nec deduci, immo Scriptura redderetur suspecta.

Secundum corollarium: quod studere in Sacra Scriptura est circumstantia augens merita. Patet, si in caritate et propter Deum fiat et fidei Catholicae non repugnet. Immo studere in qualibet scientia non prohibita est meritorium, si imperetur a bono actu voluntatis, ut ostendit Facinus Facinus de Ast, non invenimus. .

Tertium corollarium est pars quaestionis affirmativa , scilicet quod potest probari per textum Sacrae Scriptura, etc. Patet per dicta.

Obiectiones

Contra primam conclusionem Vide supra. , arguitur, per rationem naturalem possumus cognoscere et deducere divinam essentiam esse, ergo et Trinitatem personarum. Consequentia nota quia quidquid cognoscitur de essentia divina vere competit Trinitati. Antecedens patet per Tullium, De natura deorum, libro secundo, post principium , omnibus enim innatum est et in anima quasi insculptum esse Deo Cicero, De natura deorum II, 4, 12 (Ax, 54, ll. 5-7). . Ad idem est Augustinus, Confessionum, capitulo octavo Augustinus, Confessiones VIII, 2 (CCSL 27, 114-116). loquens de Platonicis, ubi dicit quod ipse ratione devenerit ad notitiam non solum divinae essentiae, sed etiam Trinitatis.

Secundo sic, omnis perfectio reperta in creaturis debet Deo attribui. Sed generare est perfectio in creatura, ergo.

Tertio, quanto natura est actualior, tanto est fecundior. Sed divina natura est infinita actualiter, ergo infinitae fecunditatis.

Quarto, omne bonum est sui ipsius communicativum naturaliter. Sed Deus est infinitum bonum, ergo. Maior est Dionysius, De divinis nominibus, capitulo 12 Pseudo-Dionysius, De divinis nominibus, cap. 4 (Dionysiaca I, 199). See: Julien Peghaire, L’aziom bonum est diffusivum sui dans le neoplatonisme et le thomisme. J.P. Jossua, L’axiome bonum est diffusivum sui chez S. Thomas d’Aquin. . Et minor est Anselmus in suo Proslogion, capitulis multis Anselmus, Proslogion 2, 3, 13, 20 (Schmitt I, 101-103, 110-111, 115-116). .

Contra secundam conclusionem Vide supra. , si essent tres personae, etc., sequitur quod in divinis est relatio et oppositio relationis, vel ergo erit una tantum vel plures. Si solum unam, ergo erunt tantum duo supposita seu duae personae. Si vero plures, ergo erunt ibi ad minus quattuor supposita quod est haeresis. Patet consequentia quia omnis oppositio relativa requirit duo extrema, scilicet generare et generari, spirare et spirari.

Secundo sic, Deus omni modo est idem quo simpliciter est melius esse idem quam non idem. Sed esse idem essentialiter et est personaliter est melius quam non esse sic idem, ergo. Maior patet per Anselmum, Monologion 15 Anselmus, Monologion 15 (Schmitt I, 28-29). . Minor patet quia quod convenit Patri et cuilibet personae est melius ipsum quam non ipsum. Sed esse idem essentialiter et personaliter convenit cuilibet personae, ergo sic idem melius ipsum quam non ipsum. Minor patet, quia quaelibet persona personaliter et essentialiter est idem essentiae divinae.

Tertio, sequitur quod sunt tres aeternae personae divinae, et tamen non sunt tres aeternae. Consequens implicat. Patet consequentia quia per conclusionem et corollarium eius sunt tres coaeternae personae, ergo et aeternae. Sed quod non sunt tres aeternae patet per Athanasium dicentem, non tres aeterni, sed unus aeternus Symbolum Quicumque (Denzinger n. 75, p. 51). .

Quarto contra secundum corollarium Vide supra. , si per intelligere , etc., sequitur quod quaelibet persona producet Filium. Patet consequentia quia quaelibet intelligit aliquid, sequitur ergo quod producit se vel aliquid ex se per intelligere vel diligere. Confirmatur quia, si cum simplicitate stat Trinitas personarum, pari ratione potest stare quaternitas quia non videtur ratio quare Filius non possit producere Filium per suum intelligere sicut Pater.

Contra tertiam conclusionem Vide supra. , Deum esse trinum nullibi in Sacra Scriptura sacra invenitur expressum, ergo. Probatur antecedens quia, cum Scriptura habeat plures sensus et intellectus, posset adversarius dicere quod Christus et alii de Trinitate loquentes non sunt locuti ad sensum, sed mystice et figuraliter.

Contra primum corollarium Vide supra. , quia multae sunt propositiones quae videntur falsae in sensu litterali, sed ille est proprius sensus Scripturae, ergo. Antecedens patet Iohannes 10 4 ubi Christus dicit, ego sum ostium Iohannes 10:9. . Item, ego sum vitis vera Iohannes 15:1. . Confirmatur hoc quia Scripturae doctores doctorum inter se contradicunt, ergo. Antecedens patet de Augustino Augustinus, De civitate Dei XVIII, 31 (CCSL 48, 648-650). et Ieronimo, Super epistola Pauli ad Galatas, in multis passibus Hieronymus, Commentarius in epistulam ad Galatas 3, 5, 21 (PL 26, 445). . Item, confirmatur antecedens quia evangelistae inter se videntur discordare. Patet quia, ob hoc, videtur Augustinus fecisse librum De concordia Evangelistarum Augustinus, De concordia Evangelistarum, non invenimus. .

Item, contra conclusionem Vide supra. et secundum corollarium Vide supra. : quia studentes theologiam periculo errandi se exponunt, ergo nullus eam debet studere, nec eius meritorium est studium. Patet antecedens, quia ibi miscentur dicta philosophorum et haereticorum quae legere in propriis locis non licet nec expedit, ut patet de Ieronimo, qui graviter fuit percussus eo quod legit libros Ciceronis, ut habetur in eius legenda Jacobus de Voragine, Legenda Aurea de Sancto Hieronimo (1490, n. 142, f. z5va). .

Item, per studium theologiae acquiritur habitus faciliter credendi, ergo per illud perdit studens unam circumstantiam augentem meritum. Antecedens patet. Et consequentia probatur quia difficultas credendi est circumstantia augens meritum, unde Ieronimus in quaedam epistola , res maioris est meriti, quae maioris est laboris Pseudo-Hieronymus, Epistula 13, 2 (PL 30, 164). . Item, Ambrosius, in libro De Cain et Abel , omnis virtus in labore consistit Ambrosius, De Cain et Abel II, 2, 8 (CSEL 31.1, 384, ll. 17-18). .

Ad idem, videtur esse Philosophus, II Ethicorum Aristoteles, Nicomachean Ethics II, 3 (1105a26-b15). , ex quibus videtur sequi quod eligibilior esset status simplicis fidelis viatoris quam profundi ac subtilis doctoris.

Responsiones

Ad primam Vide supra. , quidquid sit de antecedente, negatur consequentia. Ad probationem, dicitur quod Trinitas divina ab aliquo cognoscitur et aliquo non cognoscitur Trinitas divina.

Ad dictum Augustini de Platonicis Vide supra. , primo dicitur quod Augustinus non dicit se invenisse in libro Platonicorum, sed in libro cuiusdam Platonici. Sed plures fuerunt Platonici post adventum Christi, sicut Porphyrius, Plotinus, et Apuleius, qui forte fuerunt boni.

Secundo potest dici quod, si aliquid noverit de Trinitate, hanc habuerit ex divina inspiratione, sicut dicit Augustinus de hermete Mercurii in sermone Contra quinque haereses Pseudo-Augustinus, Tractatus contra quinque haereses 3, 1-21 (CCM 60, 264-268). .

Ad secundam Vide supra. , primo posset maior negari quia mereri vel posse mereri est perfectio in creatura, non tamen potest Deo attribui.

Secundo, posset negari minor quia forte generare vel posse generare non est perfectio simpliciter potissime in divinis quia, secundum quod communiter arguitur, cum Filius hoc non potest, careret aliqua perfectione.

Ad tertiam Vide supra. , posset concedi consequens quod divina natura in suppositis Patris et Filii est infinitae fecunditatis quia Pater producit Filium in omnibus sibi aequalem, et Pater et Filius producunt Spiritum Sanctum eis consubstantialem.

Ad quartam Vide supra. , conceditur tota ratio, nec ex hoc concluditur evidenter Trinitas personarum in divinis, immo aeque probaretur per illa media quaternitas et quinternitas, immo forte melius quam trinitas.

Ad aliud Vide supra. , posset negari minor. Et ad probationem, dicitur quod, licet quaelibet persona sit idem essentiae personaliter et essentialiter, tamen non convenit esse idem omnibus tribus personis simul ad invicem personaliter. Item, potest dici quod maior illa, qua dicitur quod convenit Patri et cuilibet personae est melius ipsum quam non ipsum, est vera si non sit relativum sed solum includens relationem.

Ad tertiam Vide supra. , dicitur quod aeternum vel aeternae potest stare substantive, et sic non sunt tres aeterni, sed unus aeternus, vel adiective et sic possunt dici tres aeterni vel aeternae.

Secundo, posset dici quod magis proprie dicitur quod Pater, Filius, et Spiritus Sanctus sunt coaeterni quam aeterni, ideo Athanasius primum concedit et secundum negat.

Ad quartam Vide supra. , negatur consequentia. Et ad probationem, dicitur secundum Thomas de Argentina , distinctione secunda primi, articulo primo quod dicitur sumitur dupliciter in divinis. Uno modo proprie, et sic idem est quod verbum concipere, et sic sumit ipsum Augustinus, VII De Trinitate Augustinus, De Trinitate VII, 1, 1 (CCSL 50, 244, ll. 20- 245, ll. 30). , dicens quod non nisi Pater est dicens ad intra. Alio modo sumit dicere pro perfecte intelligere Thomas de Argentina, Sent. I, d. 2, q. 2, a. 1 (Genoa 1585, 30v). , et sic quaelibet persona dicit se, et conformiter posset dici de intelligere. Sic accipit Anselmus, Monologion, 57 et 59 capitulis Anselmus, Monologion 57 and 59 (Schmitt I, 68-70). ubi dicit singulae personae se dicunt et quaelibet illarum se dicit. Si autem quaeritur evidens ratio quare Filius non producit Filium per suum dicere sicut Pater, potest dici cum Anselmo, Monologion, 85 et 68 capitulis Anselmus, Monologion 60 et 59 (Schmitt I, 70-71). Basel v. 1, p. 365, has the same discussion. There, Basel quotes Monologion 57-59 earlier, and, following that, discusses 60 and 59 (in that order). It seems Gracilis is modeling his text on that discussion, but his numeration is corrupted as 85 and 68. , quod hoc transcendit omnis intellectus humani actum active et est a nobis in via inexplicabile. Per idem patet ad confirmationem, cum dicitur, quod eadem ratione , etc., negatur consequentia. Et cum dicitur, quia non videtur ratio Vide supra. , etc., dicitur quod, licet illam proprie nec perfecte sciamus, tamen ad haec aliqua est, et ideo credendo debemus captivare intellectum.

Ad primam contra tertiam conclusionem Vide supra. , negatur antecedens, nam patet <unclear>Matthaeus</unclear> ultimo Matthaeus 28:19. , Ioahnnes primo Iohannes 1:1-18. , et etiam in Decretis Romanorum Pontificum Decreti Romanorum Pontificum. Cf. Damasus I (Denzinger n. 152-177, p. 86-88), Leo I (ibid., 284, p. 133), Hormisdas (ibid., 267, p. 173-174), Pelagius I (ibid., 441, p. 202), et Leo IX (ibid., 680-682, p. 310-311). , quibus, qui contradiceret, censeretur haereticus. Nolo tamen dicere illa Decreta esse Scriptura Sacra.

Ad secundam Vide supra. , primo posset antecedens negari, loquendo de propositionibus quae non solum narrative, sed et assertive ponuntur in textu Sacrae Scripturae.

Secundo, pro intellectu, nota quod ille dicitur sensus proprius alicuius Scripturae quem sensum auctor actor Scripturae per ipsam intendit. Hoc ostendit Armacanus, libro primo De quaestionibus Armenorum tunc principium illius libri Richardus Armachanus, Summa I, 1 (Paris 1512, 2ra). .

Secundo, nota quod, cum Scriptura habeat plures sensus, si veritas alicuius textus non potest haberi secundum unum sensum, est recurrendum ad alium cui aliae Scripturae magis concordat. Et est summe cavendum, ne figurativa locutio ad litteram accipiatur, et e converso ne vera et propria locutio ad figuram mutetur et figurativa putetur.

Tertio, notandum quod, licet per Scripturam quandoque significetur unum per similitudinem, tamen non oportet propter hoc quod idem in quolibet loco per illud idem significetur unum per similitudinem. Ista notabilia ponit Augustinus, III De doctrina Christiana Augustinus, De doctrina Christiana III (CCSL 32, 77-116). , et ponit de omnibus exemplum.

Ad confirmationem Vide supra. , dicitur quod doctores non sunt Sacrae Scripturae auctores actores , sed tantum expositores. De evangelistis Vide supra. dicitur quod in nullo passu discordant realiter, et insignum huius liber Augustinus, De concordia Evangelistarum, non invenimus. ille non vocatur de discordia sed De concordia Evangelistarum. Si tamen diceretur de discordia illa non esset vera et realis, sed solum aestimata vel opinata et verbalis.

Ad aliud Vide supra. , negatur antecedens, si studeat qualiter debet. Debet enim talis non quaerere intelligere ut credat, sed credere ut intelligat Anselmus, Prosologion 1 (Schmitt I, 100, ll. 18-19). , ut dicit Anselmus in fine prologi sui Proslogion . Ad probationem, de dictis haereticorum Vide supra. , etc., dicitur quod legere talia dicta ad verorum eruditionem et falsorum reprobationem est licitum. Sed illa legere ad credulitatem vel imitationem seu assertionem vel vanitatem vel delectionem inordinatam non est licitum. Et forte Ieronimus ideo fuit flagellatus et percussus quia illa cum delectionem legebat, quia forte amore illorum meliora et utiliora omittebat. Hieronymus, Epistula 22, 30, 16, Ad Eustochium (CSEL 54, 189, ll. 9 - 191, ll. 15).

Ad ultimam Vide supra. , dicitur quod, licet studens facilius credat, non tamen propter hoc eius meritum minuitur quia loco eius circumstantiae acquirit alias meliores, sicut intensius credere vel extensius, expressius, et verius. Per huiusmodi enim habitum subordinat fidem suam caritati et in Deum dirigit actualiter.

Secundo, posset dici negando antecedens quia non semper subtilior theologus facilius credit, immo occurrunt sibi plures rationes et instantiae quas simplices fideles non advertunt.

Ex dictis patet quod non sequitur ex eis, per studium theologiae acquiritur notitia respectu articuli fide superior, ergo idem est evidens et inevidens, evidens per scientiam, inevidens per fidem. Sed bene sequitur quod assentit articulo per aliquod medium quod non facit scientificam evidentiam.

Ad primam rationem in oppositum Vide supra. , primo posset dici quod, sumendo communicabile ut communicatum alteri, est distinctum ab illo cui communicatur. Sic dicitur quod essentia proprie non est communicabilis.

Secundo, dicitur, sequendo scholam communem et modum loquendi doctoris, quod essentia est communicabilis et non persona. Et tunc illa maior potest intelligi dupliciter. Uno modo nullum incommunicabile est communicabile tribus, id est, non est illud quod communicatur tribus, et sic maior est falsa. Alio modo nullum incommunicabile, id est, ipsum non potest communicari tribus, et tunc maior est vera, sed forma arguendi non valet.

Ad alias duas, patet per dicta quod sit respondendum.

Conclusiones

Hic itaque vera Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 1 (I, 61, ll. 12). . Haec secunda distinctio continet tres conclusiones sententionaliter. Prima: quod Trinitas divinarum personarum est unus solus et verus Deus Augustinus, De Trinitate I, 2, 4 (CCSL 50, 31, ll. 3). .

Secunda conclusio: quod in Deo est unitas essentiae seu substantiae et trinitas personarum. Ideo non sunt tres dii sed unus Deus, licet Pater genuerit Filium, et ideo Filius non sit qui Pater est Filiusque a a ag Patre genitus sit. Ideo Pater non sit qui Filius est tertia conclusio et Spiritus Sanctus nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus utrique coaequalis et consubstantialis. Augustinus, De Trinitate I, 4, 7 (CCSL 50, 34, ll. 6-11). Nec ibi est aliud et aliud neutraliter sed alius et alius personaliter.

Tertia conclusio: quod omnes catholici tractatores qui de Trinitate quae Deus est scripserunt hoc secundum scripturas docere intendunt quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unius substantiae et essentiae et inseparabili aequalitate unus est Deus. Et hoc unitas in essentia et trinitas in personis probatur in textu per multa scriptura et doctorum sanctorum testimonia. Addit autem Magister circa principium huius distinctionis quod hoc summum bonum, scilicet Deus Trinitas, solis mentibus per fidem purgatis cernitur Lombardus, Sent. I, d. 2, c. 1 (I, 61, ll. 16-17). . Et hoc de distinctione ista.