Lectio 4 [London Transcription] Peter Gracilis John Slotemaker Jeffrey C. Witt Stefano Menegatti Proof reader and collaborater Lectio 4 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Quaestio 4 [London Transcription]

Apostolus namque ait etc haec est distinctio 3a in qua magister postquam probavit divinae naturae unitatem et personarum trinitatem per multiplicem auctoritatem scripturae nunc vero intendit hoc idem probare rationibus congruis et similibus naturae et dividitur in tres partes principales quia primo hoc probat ratione et argumento 2o similitudine et vestigio 3o ymagineimagine fundata in animae fundamento 2a ibi nunc restat ostendere 3a ibi nunc vero ad eam

prima dividitur in 4or secundum quod 4or rationibus probat suam intentionem nam primo arguitur ex dei causalitate seu efficientia 2o ex creaturarum mutabilitate et defficientia 3o ex perfectorum bonitate et excellentia 4o ex sponsorum ex caritate seu continentia 2a ibi alio et modo 3a ibi consideraverunt etc 4a ibi intellexerunt

2a pars principalis dividitur in tres nam primo ostendit qualiter vestigium cunctis rebus a prima arte imprimitur 2o qualiter hoc vestigium a rationali mente cognoscitur 3o qualiter hoc vestigium trinitatis sine fide non perficitur 2a ibi in illa enim trinitate 3a ibi ecce ostensum est qualiter in creaturis etc et haec sit divisio et sententia huius distinctionis in generali

Utrum animae humanae propago active sit proprie trinitatis divinae ymagoimago

quod non quia anima humana non est suorum actuum productiva ergo tenet consequentia et alias probatur quia anima humana non est formaliter activa ut dicit Iohannes de rippa in suis determinationibus quaestione 2a conclusione 4a tum 2o quia ipsa est suorum actuum receptiva et respectu eorumdem passiva ergo non activa quia tunc idem esset agens et passum

2o non quaelibet res creata est vestigium trinitatis ergo nec in anima est ymagoimago eiusdem reperibilis consequentia patet quia sicut se habet anima adesse ymaginemimaginem ita quaelibet creatura adesse vestigium patet antecedens quia aliter sequeretur quod quilibet concipiens vel videns aliquod creatum haberet unum conceptum de eo proprium quod est falsum

3o anima humana non ducit in perfectam notitiam trinitatis ergo non est eius ymagoimago patet consequentia quia cum ymagoimago sit unitiva illius cuius est ymagoimago ducit in perfectam notitiam cuiusquam vestigium antecedens probatur quia aliter de trinitate increata in lumine naturali haberemus perfectam notitiam quod est contra dicta in conclusione praecedente

Ad oppositum est magister in hac distinctione allegans augustinum pro hac parte in multis locis ut patet in textu

prima conclusio quam repugnat animae humanae non esse intellectivam tam ei repugnat non esse formaliter activam et sui actus receptivam probatur quia quodlibet rationalis creatura est sui actus formaliter activa et receptiva ergo consequentia bona quia quod formaliter et intrinsece est tale ei non esse tale repugnat si existit tum 2o quia potentiae animae et anima sunt formaliter idem ut nunc suppono ergo antecedens probatur primo quia secundum magistrum libro 2o voluntas est sui actus effectiva aut ergo est activa formaliter per se et intrinsece aut non si sic habetur propositum si non sed per aliud est activa quaeritur de illo sicut prius aut est formalem activum aut non si sic sequitur quod aeque erat standum in primo si non tunc erit processus in infinitum quod est falsum confirmatur quia anima ideo est activa actuum vitalium quia est vita corporis ergo est formaliter activa consequentia est bona et antecedens patet per philosophum 2o de anima sed quod anima sit sui actus receptiva patet quia aliter nulli essent actus eliciti immanentes consequens est falsum consequentia patet quia pro tanto antiqui negabant animam esse sui actus susceptivam causam effectivam quia tunc idem esset agens et passum movens et motum quod reputabant inconveniens

primum corollarium sequitur ex dictis in conclusione partes ymaginisimaginis animae humanae reali pluralitate carere

2m corollarium stat potentiam perceptivam esse formaliter activam et tamen percepere non esse formaliter agere patet quia deum esse non est formaliter deum creare et tamen deus est formaliter creativus Item se percipere non est se agere et tamen potentia perceptiva eadem formaliter sui ipsius est activa aliorum formaliter

3m corollarium licet quaelibet potentia perceptiva formaliter sit activa non tamen quaelibet potentia activa est formaliter perceptiva patet quia posse perceptivum est inferius ad posse activum Item ignis est activus et tamen non est perceptivus alicuius obiecti

Aliud corollarium si quodlibet posse receptivum seu passivum sit imperfectionis denominatio quilibet angelus est minus perfectus quam quicumque putus homo ymmoimmo sequitur quod anima humana sit perfectior quolibet angelo patet quia angelus est maioris capacitatis quam anima humana ergo minus perfectus ergo minus cum capacitas angeli et hominis sit posse receptivum passivum ymoimmo sequitur quod quanto anima sit perfectior tanto est imperfectior quod implicat patet cum anima sit sua capacitas quanta ergo est eius capacitas tanta est eius perfectio essentialis ergo quanto est capacior tanto est perfectior ex alia parte arguitur quanto est capacior tanto receptior et magis passiva et quanto est magis passiva et receptivior tanto est imperfectior ergo propositum

2a conclusio licet quodlibet suppositum creatae entitatis gerat vestigium beatae trinitatis stat tamen ab alicoaliquo huiusmodi vestigium intueri et ab eodem trinitatis conceptum non haberi prima patet in hac distinctione quia quodlibet suppositum habet unitatem venustatem et bonitatem unitas repraesentat patrem quia sicut unitas est principium numeri ita pater trinitatis est principium et origo fontalis venustas seu pulchritudo filium ad quem sicut ad exemplar omnis creaturae pulchritudo formatur bonitas vero spiritum sanctum qui est amor patris et filii a quo omne bonum procedit 2a probatur quia stat vestigium intueri et ipsum non sub ratione qua vestigium est speculari seu considerari nec ipsum ad trinitatem referri patet quia aliter quicumque cognosceret sortem qui est pater cognosceret eius filium quod est falsum

primum corollarium licet stet creatam entitatem intueri ab alicoaliquo et trinitatis notitiam non haberi tamen quaelibet creata entitas perfectius repraesentat beatam trinitatem quam se ipsam entitatem prima patet per conclusionem 2a probatur loquendo de repraesentatione prout creatura est perfecte intuitive visa secundum eius perfectionis gradum quia trinitati competiti primo et per se unitas venustas et bonitas et omnis perfectio simpliciter ergo patet consequentia quia in illis consistit creaturae perfectio

2m corollarium cum vestigium sub ratione vestigii attenditur seu cognoscitur aliquis contuitus trinitatis in mente producitur seu concipitur patet quia vestigium et vestigiatum sunt correlativa ergo cognitio unius sub ratione relativitatis infert cognitionem alterius antecedens patet per philosophum dicentem quod eadem est cognitio oppositorum seu relativorum sicut non stat quod aliquis cognoscat sortem esse patrem quin cognoscat filium vel quin conceptum aliquem habeat de filio

3m corollarium vestigium trinitatis ab alicoaliquo cognoscitur aliquo non cognoscitur trinitatis vestigium

3atertia conclusio sicut anima est suorum actuum causa effectiva seu causativa effective sic eadem est ipsorum actuum receptiva subiective ista conclusio patet per dicta in conclusione prima tamen prima pars aliter probatur quodlibet creatum habet aliquod formale effectivum principale ipsius principii igitur et actus animae habent huiusmodi principium sed nullum tale videtur ponendum praeter animam ergo confirmatur voluntas est causa volitionis ergo et anima probatur consequentia quia voluntas est una mens una substantia una vita secundum augustinum et allegatur a magistro in hac distinctione antecedens patet per eundum libro retractationum capitulo 9o ubi dicit nihil tamen est in potestate voluntatis sicut ipsa voluntas 2a pars conclusionis communiter tenetur et patet per dicta in prima conclusione et confirmatur per illud lucae 16 filii recordare etc ubi loquitur ad litteram et fuit historia non parabola solum ut patet per augustinum super genesis dicentem capitulo 7o Ad idem est anselmus de conceptu virginali capitulo 4o in membris corporis nec dolet nec delectatur nisi anima et voluntas rationalis

primum corollarium omnis actus creatae ymaginisimaginis habet plures causas suae originis patet quia obiectum talis actus est vera causa effectiva partialis ut patet per augustinum 9 de trinitate capitulo 13o dicentem omnis res quam cognoscimus congenerat in nobis notitiam sui sed ultra hanc causam anima est causa principalis ut dicit conclusio ergo patuit et in prima conclusione

2m corollarium non repugnat nec est impossibile causam naturalem actum liberum producere patet quia obiectum creatum causat libere sed naturaliter et naturali influxu concurrit confirmatur quia potentia intellectiva est aliqualiter causa actuum voluntatis ut dictum est supra ergo

3m corollarium est responsivum scilicet affirmativa quaestionis pars vera quod patet quia ibi est essentialis unitas et causalis seu potentialis trinitas ergo consequentia et antecedens patent ex dictis augustini et magistri in hac distinctione

Contra primam conclusionem est opinio iohannis de rippa non stat intellectum divinum esse formaliter activum ergo nec creatum patet consequentia sed antecedens probatur quia si sic sequitur quod in deo esset idem formaliter posse agere a et posse percipere a consequens est falsum quia tunc deus sui ipsius esset activus quod est impossibile

2osecundo posse intellectivum seu perceptivum aliquid addit supra posse activum ergo non sunt formaliter idem consequentia bona et antecedens probatur quia ut dictum est in 3o corollario ignis est activus sed non perceptivus patet etiam quia esse activum est proprietas communis tam potentiae vitali quam non vitali sed perceptivae solum vitali confirmatur quia illud quod est perceptivum addit supra illud quod est activum vel igitur est formaliter activum et tunc sequitur quod posse perceptivum et tunc sequitur quod posse perceptivum est magis posse perceptivum quam quodcumque posse activum non perceptivum sit activum consequens falsum si non sit formaliter activum sed est illud quo animal vel aliquid est formaliter perceptivum ergo esse perceptivum ut sic non est esse activum quod est propositum et idem actum posset fieri de posse passivo

3o si posse perceptivum sit formaliter posse activum aut ergo praecise realiter aut praecise intentionaliter non primo modo nec 2o modo quia quodlibet posse activum reale dicit maiorem perfectionem in re quam posse activum intentionale sed non quodlibet posse activum reale est maioris perfectionis quam posse activum intentionale formaliter scilicet perceptivum ergo posse perceptivum non est formaliter posse activum realiter vel intentionaliter

4o probatur quod posse vel esse activum non sit formaliter posse vel esse passivum quia esse activum est denominatio perfectionis in quacumque re ergo esse activum non est formaliter esse passivum

contra 2am partem 2ae conclusionis arguitur primo sic non minus dependet creatura a deo quam accidens a suo subiecto sed concipiens accidens format conceptum substantiae proprium ergo videns creaturam seu trinitatis vestigium format in mente conceptum deo proprium

2osecundo contra primam partem et eius corollaria videtur apostolus ad romanos 5o incomprehensibilia sunt iudicia eius etc

3o nullum immensum cognoscitur seu reputatur mensum et finitum quodlibet creatum est finitum ergo deus non per aliquod tale est cognoscibilis maior patet quia ratio finitatis excludit totaliter rationem immensitatis et infinitatis

contra primam partem primi corollarii et contra 2m arguitur si illa essent vera sequeretur quod videns creaturam intuitive perfectius cognosceret deum quam creaturam consequens est falsum patet consequentia quia per corollarium perfectius repraesentat deum quam creaturam visam cum igitur per huius visionem creatura intuitive et perfecte cognoscatur sequitur quod deus per eam perfectius cognoscetur

6osexto nullus talis conceptus deo proprius in visione creaturae est perceptibilis nec reperibilis igitur nec ponibilis consequentia bona antecedens patet quia nullus potest discernere talem conceptum a conceptu creaturae

contra 3am conclusionem si esset vera sequeretur quod idem esset movens et motum agens et passum ut supra fuit argutum

2osecundo tunc anima esset infinite virtutis et activitatis quia infinitae receptivitatis

3otertio si anima esset intrinsece formaliter activa tunc ipsa posset agere sine sensibus corporalibus quod est falsum quia tunc iudicare posset caecus de coloribus

4o contra primum corollarium si obiectum esset causa actionis animae sequeretur quod idem creatum agens praecise eodem modo se habens posset esse causa oppositorum consequens est falsum ut videtur patet consequentia quia stante cognitione obiecti voluntas potest libere velle obiectum et nolle successive et illi sunt actus oppositi causati vel causabiles ab obiecto ergo

5o contra 2m corollarium si obiectum potest esse causa efficiens dilectionis libere sequeretur quod ad intentionem bonitatis in obiecto sequitur dilectionis intentionem in anima consequens experitur falsum ergo

6o contra 3m corollarium si anima esset ymago trinitatis vel ergo secundum eius nudam essentiam vel secundum potentias vel quia suorum actuum est activa et receptiva sed neutrum horum est dicendum ergo

Ad primam negatur antecedens et ad probationem quia idem esset etc negatur hoc quia ut dicit 2m corollarium primae conclusionis aliud est dicere percipere non est formaliter agere et dicere potentia perceptiva non est formaliter activa ista enim duo sunt multum diversa

Ad 2m negatur consequentia Ad confirmationem dicitur quod illud additum licet sit formaliter activum non tamen sequitur quod est magis activum quam quocumque aliud activum

2o posset dici quod nullum inferius addit aliquid supra illud quod significatur per genus superius et sic posset negari antecedens illius argumenti

3o posset dici quod tota ratio nihil plus concludit quam posse activum non est formaliter posse perceptivum sed ex hoc non sequitur quod nullum posse perceptivum sit formaliter activum ut dicit 3m corollarium quia se habent sicut superius et inferius

Ad 3m dicitur quod utroque modo intellectus est activus quia intellectus creat obiectum extra in esse intentionaliter sed actus suos causat realiter et cum dicitur quod quodlibet activum reale etc hoc negatur quia ignis est activus ignis realiter et intellectus solum intentionaliter quia potest causare in se s naturalem similitudinem ignis et constat quod intellectus est perfectius activum quam ignis quia est activum perceptivum ignis vero non

Ad 4m conceditur antecedens sed negatur quod quodlibet esse passivum sit denominatio imperfectionis sumendo esse passivum prout est esse perceptivum informabile subiective aliter enim sequeretur quod angelus quam esset maioris perceptivitatis tanto esset minoris perfectionis ut dictum est

Ad primam contra 2am conclusionem dicitur concedo totam rationem scilicet quod videns trinitatis vestigium format in mente dei conceptum et maxime si considerat vestigium sub ratione qua vestigium ut dicit corollarium

2o posset dici quod concipiens accidens non sub ratione inhaerentiae sed sub ratione qua entitas sic non oportet habere conceptum substantiae

pro solutione nota quod habere conceptum de deo potest esse dupliciter scilicet virtualiter vel formaliter virtualiter vero quando virtute illius quis potest habere formalem conceptum formaliter quando per talem conceptum formalem significatur deus Item hoc potest fieri perceptibiliter vel imperceptibiliter sic quod quandoque percipitur actus principiandi et res concepta quandoque actus principiandi et non res concepta

Ad 3m dicitur quod apostolus intendit quod non sunt comprehensibilia omnimode et perfecte licet imperfecte cognoscantur quia invisibilia dei per ea etc

2o potest dici quod illud est verum de omnibus iudiciis et omnibus viis eius simul tamen quodlibet per se est investigibile aliquo modo et potest sciri vel per revelationem aut alio modo

Ad 4m primo potest negari maior 2o posset dici quod licet finitum non potest ducere in cognitionem infiniti sub ratione infinita positive tamen hoc potest remotive seu negative quia cognoscere infinitum est cognoscere rem quae non est finita nec limitata

Ad 5m dicitur quod si consequens intelligitur quo adquoad obiectum cognitum conceditur si vero intelligitur quo adquoad actum evidentis cognitionis sic negatur consequentia et consequens quia creaturae visae habemus noticiamnotitiam evidentem non autem de deo repraesentante

Ad 6m cum dicitur nullus talis conceptus etc patet per distinctiones positas quid dicendum quia stat quod non percipiatur et videatur Item potest esse virtualis non formalis Item non est sic proprius quod deus eodem modo quo est in se ipso subsistat conceptui illi sed quia per talem conceptum cognoscatur et significatur deus et non alius

Ad primam contra 3am conclusionem conceditur consequens de agente partiali et receptivo totali sicut anima respectu suorum actuum loquendo esse de passione quae non est obiectio vel corruptio sed salus est perfectio

2o diceret osbertus quod voluntas est movens secundum se et motum secundum quod informata est per apprehensionem et sic dicitur ultra quod voluntas unquam movet se de novo nisi aliquo modo moveatur ab alio puta a dictamine vel iudicio virtutis apprehensivae et sic non sequitur quod idem sit movens et motum secundum idem

Ad 2m negatur consequentia quia esse receptivum non est perfectionis simpliciter 2o posset dici quod anima non est infinitae virtutis seu activitatis sed finite

Ad 3m negatur consequentia quia anima non est totalis causa multorum iudiciorum sicut est iudicare vel sillogyzare de coloribus sed requiritur causaliter obiectum et organum visus et loquor de totalitate causae non effectus

Ad 4m conceditur consequens de causa partiali requisitive concurrente sicut est obiectum seu cognitio ipsius obiecti

Ad 5m negatur consequentia quia obiectum non est causa totalis sed solum partialis

Ad ultimam negatur assumptum pro 2a parte sed pro materia notandum secundum thomam argeintae in hac distinctione quod ymagoimago tripliciter potest sumi primo modo penes ipsam animam et eius potentias praecise 2o modo sumitur pro potentiis actibus informatis 3o modo sumitur magis proprie cum tales actus et habitus sint respectu obiecti immensi sic loquitur augustinus de ymagineimagine 9 de trinitate capitulo 13o de ymagoimago dei est in mente non quia sui meminit amat et intelligit sed quia potest deum a quo facta est meminisse amare et intelligere

Ad rationes in oppositum patet per dicta quid dicendum

Apostolus namque haec distinctio 3a continet 11 conclusiones prima quod homo propter excellentiam qua excellit alias creaturas vel propter convenientiam quam habet cum omni creatura dicitur creatura mundi et est aptus ad cognoscendum divinam veritatem ad cuius cognitionem iuvatur a duobus scilicet a natura propria quae est rationalis et ab operibus a deo factis

2a conclusio deus qui est natura incomprehensibilis seu invisibilis per creaturas ab homine potest sciri et magister ad hoc probandum addunt 4or rationes prima sic potest formari illud est super omnem creaturam et est deus qui fecit quod nulla creatura potest facere sed deus fecit quod nulla creatura facere potest scilicet caelum et terram ergo illud est deus ergo per cognitionem effectuum aliqualiter devenitur ad cognitionem illius quod deus est 2a ratio omne mutabile est imperfectum et imperfectum ostendit aliquid immutabile et perfectum a quo perficiatur sed omnis creatura est imperfecta et mutabilis ergo omnis talis ostendit aliquid immutabile et illud est deus ergo 3a ratio ubicumque est bonum et melius etiam optimum est ibi cuius comparatione de illorum bonitate iudicamus sed in creaturis videmus unum esse aliis melius ergo neccessenecesse est ponere aliquod optimum et illud est deus ergo 4a ratio ubi magis et minus sponsum est ibi sponsissimum est ponendum sed una creatura est alia sponsior ergo est ponere aliquod sponsissimum et illud est deus ergo

3a conclusio deus qui est summe simplex in essentia ex perpetuitate creaturarum intelligitur aeternus ex magnitudine earum omnipotens et dispositione sapiens et ex gubernatione bonus

4a conclusio quod vestigium trinitatis apparet in qualibet creatura quia quaelibet creatura est aliquid unum habens speciem sive pulcritudinem et habens ordinem amorem et bonitatem unitas quae est principium numeri repraesentat patrem qui est principium originis aliarum duarum personarum scilicet filii et spiritus sancti species vero seu pulcritudo repraesentat filium qui est pulcritudo et ad quem sicut ad exemplar omnis creatura formatur ordo verum spiritum sanctum repraesentat qui est summa bonitas et amor patris et filii

5a conclusio per creaturarum contemplationem non potest haberi sufficiens notitia trinitatis sine doctrina et inspiratione divina vel revelacionerevelatione

6a conclusio quod anima nostra est ymagoimago trinitatis in hoc quia sicut in anima est memoria intelligentia et voluntas quorum unum non est alterum et tamen adinvicem referuntur et sunt aequalia non solum singula singulis sed etiam singula omnibus sunt tamen una vita una essentia sicut etiam sunt tres personae in divinis et una essentia et substantia

7a conclusio licet in mente nostra sit ymago trinitatis tamen est exigua et ex magna parte dissimilis nam unus homo habet ista tria et tamen homo non est ista tria deus autem est tres personae et tres personae sunt unus deus Item una persona scilicet unus homo habet illa tria trinitas autem summa non est vera persona sed tres personae Item haec tria non sunt unus homo sed unus hominis in deo autem illa tria non sunt unius dei sed sunt unus deus

8a conclusio quod alio modo invenitur trinitatis ymago in anima nam ibi est mens et amor ita quod notitia est quasi proles genita a mente sicut a parente quia dum mens se cognoscit sui noticiam gignit 3o est amor qui de notitia et ipsa mente procedit quia dum mens cognoscit se diligit se et prolem suam scilicet suam notitiam subdit etiam magister quod ista tria sunt aequalia in una substantia animae et ideo mens humana ista tria considerans extendit se ad contemplationem creatoris et videt unitatem in trinitate et trinitatem in unitate essentiae

9a conclusio quod mens nostra debet intelligere deum unum unam essentiam unum principium et ipsum esse actorem omnium quia si duo dii essent vel uterque insufficiens esset vel alter eorum superflueret

10a conclusio debemus credere patrem et filium et spiritum sanctum universae creaturae conditorem et rectorem nec patrem esse filium nec spiritum sanctum nec filium esse patrem nec spiritum sanctum nec spiritum sanctum esse patrem aut filium sed trinitatem personarum relativarum ad invicem

11a conclusio fides patriarcharum et apostolorum praedicat unum deum esse trinitatem in qua trinitate est unus pater qui solus deus se ipso genuit unum filium et unum filium qui de uno patre solus essentialiter est natus et unum spiritum sanctum qui solus a patre filioque procedit Addit etiam magister in fine quod haec propositio non debet concedi simpliciter deus genuit se deum vel alium deum et sic dicta sint de quaestione hac