Lectio 4 Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John T. Slotemaker Stefano Menegatti Proof reader and collaborater Lectio 4 April 06, 2023

Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.

Peer Reviewed

File Started for the first time.

Lectio 4
Circa textum

Apostolus namque ait Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 68, ll. 21-22). , etc. Haec est distinctio tertia in qua Magister, postquam probavit divinae naturae unitatem et personarum Trinitatem per multiplicem auctoritatem scripturae, nunc vero intendit hoc idem probare rationibus congruis et similibus naturae. Et dividitur in tres partes principales quia primo hoc probat ratione et argumento, secundo similitudine et vestigio, tertio imagine fundata in animae fundamento. Secunda ibi, nunc restat ostendere Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 70, ll. 18-19). . Tertia ibi, nunc vero ad eam Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 2 (I, 71, ll. 28). .

Prima dividitur in quattuor secundum quod quattuor rationibus probat suam intentionem. Nam primo arguitur ex Dei causalitate seu efficientia, secundo ex creaturarum mutabilitate et deficientia, tertio ex perfectorum bonitate et excellentia, quarto ex sponsorum caritate seu continentia. Secunda ibi, alio et modo Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 69, ll. 21-22). . Tertia ibi, consideraverunt Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 69, ll. 31). , etc. Quarta ibi, intellexerunt Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 70, ll. 1). .

Secunda pars principalis dividitur in tres. Nam primo ostendit qualiter vestigium cunctis rebus a prima arte imprimitur, secundo qualiter hoc vestigium a rationali mente cognoscitur, tertio qualiter hoc vestigium Trinitatis sine fide non perficitur. Secunda ibi, in illa enim Trinitate Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 70, ll. 30). . Tertia ibi, ecce ostensum est qualiter in creaturis Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 71, ll. 20). , etc. Et haec sit divisio et sententia huius distinctionis in generali.

Quaestio Utrum animae humanae propagatio activa sit proprie Trinitatis divinae imago

Utrum animae humanae propagatio active sit proprie Trinitatis divinae imago.

Rationes principales

Quod non quia anima humana non est suorum actuum productiva, ergo etc. Tenet consequentia et alias probatur quia anima humana non est formaliter activa, ut dicit Iohannes de Ripa in suis Determinationibus, quaestione secunda, conclusione quarta Iohannes de Ripa, Determinationes, q. 2, a. 1 (Combes, 178, ll. 65-66). . Tum secundo quia ipsa est suorum actuum receptiva et respectu eorumdem passiva, ergo non activa quia tunc idem esset agens et passum.

Secundo, non quaelibet res creata est vestigium Trinitatis, ergo nec in anima est imago eiusdem reperibilis. Consequentia patet quia sicut se habet anima adesse imaginem, ita quaelibet creatura adesse vestigium. Patet antecedens quia aliter sequeretur quod quilibet concipiens vel videns aliquod creatum haberet unum conceptum de eo proprium, quod est falsum.

Tertio, anima humana non ducit in perfectam notitiam Trinitatis, ergo non est eius imago. Patet consequentia quia cum imago sit unitiva illius cuius est imago, ducit in perfectam notitiam cuiusquam vestigium. Antecedens probatur quia aliter de Trinitate increata in lumine naturali haberemus perfectam notitiam, quod est contra dicta in conclusione praecedente Vide supra, q. 3, concl. 1. .

Ad oppositum est Magister in hac distinctione Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 70, ll.20-31). allegans Augustinum pro hac parte in multis locis, ut patet in textu.

Conclusio 1

Prima conclusio: quam repugnat animae humanae non esse intellectivam, tam ei repugnat non esse formaliter activam et sui actus receptivam. Probatur quia quodlibet rationalis creatura est sui actus formaliter activa et receptiva, ergo. Consequentia bona, quia quod formaliter et intrinsece est tale, ei non esse tale repugnat, si existit. Tum secundo quia potentiae animae et anima sunt formaliter idem, ut nunc suppono, ergo etc. Antecedens probatur, primo quia secundum Magistrum, libro II Lombardus, Sent. II, non invenimus. A possible likely reference point is in II, d. 38, where the will is center of consideration. , voluntas est sui actus effectiva. Aut ergo est activa formaliter per se et intrinsece aut non. Si sic, habetur propositum. Si non, sed per aliud est activa, quaeritur de illo sicut prius aut est formalem activum aut non. Si sic, sequitur quod aeque erat standum in primo. Si non, tunc erit processus in infinitum, quod est falsum. Confirmatur quia anima ideo est activa actuum vitalium quia est vita corporis, ergo est formaliter activa. Consequentia est bona et antecedens patet per Philosophum, II De anima Aristoteles, De anima I, 1 (403a7-12). . Sed quod anima sit sui actus receptiva patet quia aliter nulli essent actus eliciti immanentes. Consequens est falsum. Consequentia patet quia pro tanto antiqui negabant animam esse sui actus susceptivam causam effectivam quia tunc idem esset agens et passum movens et motum, quod reputabant inconveniens.

Primum corollarium: sequitur ex dictis in conclusione, partes imaginis animae humanae reali pluralitate carere.

Secundum corollarium: stat potentiam perceptivam esse formaliter activam, et tamen percepere non esse formaliter agere. Patet quia Deum esse non est formaliter Deum creare, et tamen Deus est formaliter creativus. Item, se percipere non est se agere, et tamen potentia perceptiva eadem formaliter sui ipsius est activa aliorum formaliter.

Tertium corollarium: licet quaelibet potentia perceptiva formaliter sit activa, non tamen quaelibet potentia activa est est formaliter perceptiva. Patet quia posse perceptivum est inferius ad posse activum. Item, ignis est activus et tamen non est perceptivus alicuius obiecti.

Aliud corollarium: si quodlibet posse receptivum seu passivum sit imperfectionis denominatio, quilibet angelus est minus perfectus quam quicumque putus homo. Immo sequitur quod anima humana sit perfectior quolibet angelo. Patet quia angelus est maioris capacitatis quam anima humana, ergo minus perfectus, ergo minus cum capacitas angeli et hominis sit posse receptivum passivum. Immo sequitur quod quanto anima sit perfectior tanto est imperfectior, quod implicat. Patet cum anima sit sua capacitas, quanta ergo est eius capacitas, tanta est eius perfectio essentialis. Ergo quanto est capacior, tanto est perfectior. Ex alia parte arguitur, quanto est capacior tanto receptior et magis passiva, et quanto est magis passiva et receptivior, tanto est imperfectior. Ergo habetur propositum.

Conclusio 2

Secunda conclusio: licet quodlibet suppositum creatae entitatis gerat vestigium Beatae Trinitatis, stat tamen ab aliquo huiusmodi vestigium intueri et ab eodem Trinitatis conceptum non haberi. Prima patet in hac distinctione quia quodlibet suppositum habet unitatem, venustatem, et bonitatem. Unitas repraesentat Patrem quia, sicut unitas est principium numeri, ita Pater Trinitatis est principium et origo fontalis. Venustas seu pulchritudo repraesentat Filium ad quem, sicut ad exemplar, omnis creaturae pulchritudo formatur. Bonitas vero repraesentat Spiritum Sanctum, qui est amor Patris et Filii, a quo omne bonum procedit. Secunda probatur quia stat vestigium intueri et ipsum non sub ratione qua vestigium est speculari seu considerari, nec ipsum ad Trinitatem referri. Patet quia aliter quicumque cognosceret Sortem, qui est pater, cognosceret eius filium, quod est falsum.

Primum corollarium: licet stet creatam entitatem intueri ab aliquo et Trinitatis notitiam non haberi, tamen quaelibet creata entitas perfectius repraesentat Beatam Trinitatem quam se ipsam entitatem. Prima patet per conclusionem. Secunda probatur loquendo de repraesentatione prout creatura est perfecte intuitive visa secundum eius perfectionis gradum quia Trinitati competiti primo et per se unitas, venustas, et bonitas, et omnis perfectio simpliciter. Ergo patet consequentia quia in illis consistit creaturae perfectio.

Secundum corollarium: cum vestigium sub ratione vestigii attenditur seu cognoscitur, aliquis contuitus Trinitatis in mente producitur seu concipitur. Patet quia vestigium et vestigiatum sunt correlativa, ergo cognitio unius sub ratione relativitatis infert cognitionem alterius. Antecedens patet per Philosophum Aristoteles, Categoriae 7 (6b26-35). , dicentem, quod eadem est cognitio oppositorum seu relativorum, sicut non stat quod aliquis cognoscat Sortem esse patrem quin cognoscat filium vel quin conceptum aliquem habeat de filio.

Tertium corollarium: vestigium Trinitatis ab aliquo cognoscitur, aliquo non cognoscitur Trinitatis vestigium.

Conclusio 1

Tertia conclusio: sicut anima est suorum actuum causa effectiva seu causativa effective, sic eadem est ipsorum actuum receptiva subiective. Ista conclusio patet per dicta in conclusione prima Vide supra. , tamen prima pars aliter probatur. Quodlibet creatum habet aliquod formale effectivum principale ipsius principii, igitur et actus animae habent huiusmodi principium. Sed nullum tale videtur ponendum praeter animam, ergo. Confirmatur, voluntas est causa volitionis, ergo et anima. Probatur consequentia quia voluntas est una mens, una substantia, una vita Augustinus, De Trinitate X, 11, 18 (CCSL 50, 331, ll. 63). , secundum Augustinum et allegatur a Magistro in hac distinctione Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 2 (I, 73, ll. 8-12). . Antecedens patet per eundum libro Retractationum, capitulo nono , ubi dicit, nihil tamen est in potestate voluntatis sicut ipsa voluntas Augustinus, Retractationum I, 9 (CCSL 57, 25, ll. 71-72). . Secunda pars conclusionis communiter tenetur et patet per dicta in prima conclusione Vide supra. . Et confirmatur per illud Lucae 16 filii recordare Lucas 16:25. , etc., ubi loquitur ad litteram et fuit historia, non parabola solum, ut patet per Augustinum, Super genesis, dicentem capitulo septimo Augustinus, De Genesi ad litteram VIII, 5, 9 (CSEL 28/1, 237, ll. 3 - 238, ll. 4). . Ad idem est Anselmus, De conceptu virginali, capitulo 4 , in membris corporis nec dolet nec delectatur nisi anima et voluntas rationalis Anselmus, De conceptu virginali 4 (Schmitt II, 145, ll. 23-26). .

Primum corollarium: omnis actus creatae imaginis habet plures causas suae originis. Patet quia obiectum talis actus est vera causa effectiva partialis, ut patet per Augustinum, IX De Trinitate, capitulo 13 , dicentem omnis res quam cognoscimus congenerat in nobis notitiam sui Augustinus, De Trinitate IX, 12, 18 (CCSL 50, 309, ll. 29-30). . Sed ultra hanc causam anima est causa principalis, ut dicit conclusio Vide supra. , ergo. Patuit et in prima conclusione Vide supra. .

Secundum corollarium: non repugnat nec est impossibile causam naturalem actum liberum producere. Patet quia obiectum creatum causat libere sed naturaliter et naturali influxu concurrit. Confirmatur quia potentia intellectiva est aliqualiter causa actuum voluntatis, ut dictum est supra, ergo etc.

Tertium corollarium est responsivum, scilicet affirmativa quaestionis pars vera, quod patet quia ibi est essentialis unitas et causalis seu potentialis trinitas, ergo. Consequentia et antecedens patent ex dictis Augustini Augustinus, De Trinitate IX, 4, 4-5 (CCSL 50, 297-298), et X, 11-12 (CCSL 50, 329-332), et XIV, 8, 11 (CCSL 50A, 435-438). et Magistri in hac distinctione Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 2 (I, 73, ll. 21-28). .

Obiectiones

Contra primam conclusionem Vide supra. , est opinio Iohannis de Ripa Iohannes de Ripa, Determinationes, q. 2, a. 1 (Combes, 178, ll. 67 - 179, ll. 9). . Non stat intellectum divinum esse formaliter activum, ergo nec creatum. Patet consequentia, sed antecedens probatur quia, si sic, sequitur quod in Deo esset idem formaliter posse agere a et posse percipere a. Consequens est falsum quia tunc Deus sui ipsius esset activus, quod est impossibile.

Secundo, posse intellectivum seu perceptivum aliquid addit supra posse activum, ergo non sunt formaliter idem. Consequentia bona et antecedens probatur quia, ut dictum est in tertio corollario Vide supra. , ignis est activus sed non perceptivus. Patet etiam quia esse activum est proprietas communis tam potentiae vitali quam non vitali, sed perceptivae solum vitali. Confirmatur quia illud quod est perceptivum addit supra illud quod est activum, vel igitur est formaliter activum. Et tunc sequitur quod posse perceptivum et tunc sequitur quod posse perceptivum est magis posse perceptivum quam quodcumque posse activum non perceptivum sit activum. Consequens falsum. Si non, sit formaliter activum, sed est illud quo animal vel aliquid est formaliter perceptivum, ergo esse perceptivum, ut sic non est esse activum quod, est propositum, et idem actum posset fieri de posse passivo.

Tertio, si posse perceptivum sit formaliter posse activum, aut ergo praecise realiter aut praecise intentionaliter. Non primo modo nec secundo modo quia quodlibet posse activum reale dicit maiorem perfectionem in re quam posse activum intentionale. Sed non quodlibet posse activum reale est maioris perfectionis quam posse activum intentionale formaliter, scilicet perceptivum. Ergo posse perceptivum non est formaliter posse activum realiter vel intentionaliter.

Quarto, probatur quod posse vel esse activum non sit formaliter posse vel esse passivum quia esse activum est denominatio perfectionis in quacumque re. Ergo esse activum non est formaliter esse passivum.

Contra secundam partem secundae conclusionis Vide supra. , arguitur primo sic, non minus dependet creatura a Deo quam accidens a suo subiecto. Sed concipiens accidens format conceptum substantiae proprium, ergo videns creaturam seu Trinitatis vestigium format in mente conceptum Deo proprium.

Secundo, contra primam partem et eius corollaria Vide supra. videtur Apostolus, Ad Romanos, quinto , Incomprehensibilia sunt iudicia eius Ad Romanos 11:33. , etc.

Tertio, nullum immensum cognoscitur seu reputatur per mensum et finitum. Quodlibet creatum est finitum. Ergo Deus non per aliquod tale est cognoscibilis. Maior patet quia ratio finitatis excludit totaliter rationem immensitatis et infinitatis.

Contra primam partem primi corollarii Vide supra. et contra secundum Vide supra. arguitur, si illa essent vera, sequeretur quod videns creaturam intuitive perfectius cognosceret Deum quam creaturam. Consequens est falsum. Patet consequentia quia per corollarium perfectius repraesentat Deum quam creaturam visam. Cum igitur per huius visionem creatura intuitive et perfecte cognoscatur, sequitur quod Deus per eam perfectius cognoscetur.

Secundo Sexto , nullus talis conceptus Deo proprius in visione creaturae est perceptibilis nec reperibilis, igitur nec ponibilis. Consequentia bona. Antecedens patet quia nullus potest discernere talem conceptum a conceptu creaturae.

Contra tertiam conclusionem Vide supra. , si esset vera, sequeretur quod idem esset movens et motum, agens et passum, ut supra fuit argutum.

Secundo, tunc anima esset infinite virtutis et activitatis quia infinitae receptivitatis.

Tertio, si anima esset intrinsece formaliter activa, tunc ipsa posset agere sine sensibus corporalibus, quod est falsum quia tunc iudicare posset caecus de coloribus.

Quarto contra primum corollarium Vide supra. , si obiectum esset causa actionis animae, sequeretur quod idem creatum agens, praecise eodem modo se habens, posset esse causa oppositorum. Consequens est falsum, ut videtur. Patet consequentia quia, stante cognitione obiecti, voluntas potest libere velle obiectum et nolle successive et illi sunt actus oppositi causati vel causabiles ab obiecto, ergo.

Quinto contra secundum corollarium Vide supra. , si obiectum potest esse causa efficiens dilectionis libere, sequeretur quod ad intentionem bonitatis in obiecto sequitur dilectionis intentionem in anima. Consequens experitur falsum, ergo.

Sexto contra tertiam corollarium Vide supra. , si anima esset imago Trinitatis, vel ergo secundum eius nudam essentiam vel secundum potentias vel quia suorum actuum, est activa et receptiva. Sed neutrum horum est dicendum, ergo.

Responsiones

Ad primam Vide supra. , negatur antecedens. At ad probationem, quia idem esset , negatur hoc quia, ut dicit secundum corollarium primae conclusionis Vide supra. , aliud est dicere percipere non est formaliter agere et dicere potentia perceptiva non est formaliter activa. Ista enim duo sunt multum diversa.

Ad secundam Vide supra. , negatur consequentia. Ad confirmationem dicitur quod illud additum, licet sit formaliter activum, non tamen sequitur quod est magis activum quam quocumque aliud activum.

Secundo, posset dici quod nullum inferius addit aliquid supra illud quod significatur per genus superius. Et sic posset negari antecedens illius argumenti.

Tertio, posset dici quod tota ratio nihil plus concludit quam posse activum non est formaliter posse perceptivum. Sed ex hoc non sequitur quod nullum posse perceptivum sit formaliter activum, ut dicit tertium corollarium Vide supra. , quia se habent sicut superius et inferius.

Ad tertiam Vide supra. , dicitur quod utroque modo intellectus est activus quia intellectus creat obiectum extra in esse intentionaliter sed actus suos causat realiter. Et cum dicitur quod quodlibet activum reale , etc., hoc negatur quia ignis est activus ignis The deletion here in the manuscript is very subtle. But the sense of the text suggests that its presence is an erroneous repetition, that should be deleted even if the scribe has not done so. realiter et intellectus solum intentionaliter quia potest causare in se s The precise correction is difficult to decipher. A letter, possible "s" stands directly before "n" suggesting that the scribe initially started another word but then recognized his mistake, deleted the letter, and began "naturalem". naturalem similitudinem ignis, et constat quod intellectus est perfectius activum quam ignis quia est activum perceptivum, ignis vero non.

Ad quartam Vide supra. , conceditur antecedens, sed negatur quod quodlibet esse passivum sit denominatio imperfectionis, sumendo esse passivum prout est esse perceptivum informabile subiective. Aliter enim sequeretur quod angelus quam esset maioris perceptivitatis tanto esset minoris perfectionis, ut dictum est.

Ad primam contra secundam conclusionem Vide supra. , dicitur, concedo totam rationem, scilicet quod videns Trinitatis vestigium format in mente Dei conceptum, et maxime si considerat vestigium sub ratione qua vestigium, ut dicit corollarium.

Secundo, posset dici quod concipiens accidens non sub ratione inhaerentiae, sed sub ratione qua entitas, sic non oportet habere conceptum substantiae.

Pro solutione, nota quod habere conceptum de Deo potest esse dupliciter, scilicet virtualiter vel formaliter. Virtualiter vero quando virtute illius quis potest habere formalem conceptum, formaliter quando per talem conceptum formalem significatur Deus. Item, hoc potest fieri perceptibiliter vel imperceptibiliter, sic quod quandoque percipitur actus principiandi et res concepta, quandoque actus principiandi et non res concepta.

Ad secundam tertiam Vide supra. , dicitur quod Apostolus intendit quod non sunt comprehensibilia omnimode et perfecte, licet imperfecte cognoscantur quia invisibilia Dei per ea Romanos 1:20. , etc.

Secundo potest dici quod illud est verum de omnibus iudiciis et omnibus viis eius simul. Tamen quodlibet per se est investigibile aliquo modo et potest sciri, vel per revelationem aut alio modo.

Ad tertiam quartam Vide supra. , primo potest negari maior. Secundo posset dici quod, licet finitum non potest ducere in cognitionem infiniti sub ratione infinita positive, tamen hoc potest remotive seu negative quia cognoscere infinitum est cognoscere rem quae non est finita nec limitata.

Ad quartam quintam Vide supra. , dicitur quod, si consequens intelligitur quoad obiectum cognitum, conceditur. Si vero intelligitur quoad actum evidentis cognitionis, sic negatur consequentia et consequens quia creaturae visae habemus notitiam evidentem, non autem de Deo repraesentante.

Ad quintam sextam Vide supra. , cum dicitur nullus talis conceptus Vide supra , etc., patet per distinctiones positas quid dicendum quia stat quod non percipiatur et videatur. Item, potest esse virtualis, non formalis. Item, non est sic proprius quod Deus eodem modo quo est in se ipso subsistat conceptui illi, sed quia per talem conceptum cognoscatur et significatur Deus et non alius.

Ad primam contra tertiam conclusionem Vide supra. , conceditur consequens de agente partiali et receptivo totali, sicut anima respectu suorum actuum, loquendo esse de passione quae non est obiectio vel corruptio, sed salus est perfectio.

Secundo diceret Osbertus Osbertus Pickingham, Sent. I, q. 5 (Oxford, Magdalen College 194, 253ra; Reims 494, f. 35ra-rb). quod voluntas est movens secundum se, et motum secundum quod informata est per apprehensionem. Et sic dicitur ultra quod voluntas unquam movet se de novo, nisi aliquo modo moveatur ab alio, puta a dictamine vel iudicio virtutis apprehensivae. Et sic non sequitur quod idem sit movens et motum secundum idem.

Ad secundam Vide supra. , negatur consequentia quia esse receptivum non est perfectionis simpliciter. Secundo posset dici quod anima non est infinitae virtutis seu activitatis, sed finitae.

Ad tertiam Vide supra. , negatur consequentia quia anima non est totalis causa multorum iudiciorum, sicut est iudicare vel sillogyzare de coloribus, sed requiritur causaliter obiectum et organum visus, et loquor de totalitate causae, non effectus.

Ad quartam Vide supra. , conceditur consequens de causa partiali requisitive concurrente, sicut est obiectum seu cognitio ipsius obiecti.

Ad quintam Vide supra. , negatur consequentia quia obiectum non est causa totalis sed solum partialis.

Ad ultimam Vide supra. , negatur assumptum pro secunda parte. Sed pro materia notandum, secundum Thomam Argentinae in hac distinctione Thomas de Argentina, Sent. I, d. 3, q. 2, a. 1 (Venice 1564, 35ra-b). , quod imago tripliciter potest sumi. Primo modo penes ipsam animam et eius potentias praecise. Secundo modo sumitur pro potentiis actibus informatis. Tertio modo sumitur magis proprie cum tales actus et habitus sint respectu obiecti immensi. Sic loquitur Augustinus de imagine IX De Trinitate, capitulo 13 , dicens, imago Dei est in mente non quia sui meminit, amat, et intelligit, sed quia potest Deum, a quo facta est, meminisse, amare, et intelligere Augustinus, De Trinitate XIV, 12, 15 (CCSL 50A, 442, ll. 1 - 443, ll. 4). .

Ad rationes in oppositum Vide supra. , patet per dicta quid dicendum.

Conclusiones

Apostolus namque Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 68, ll. 21-22). . Haec distinctio tertia continet undecim conclusiones. Prima, quod homo, propter excellentiam qua excellit alias creaturas vel propter convenientiam quam habet cum omni creatura Gloss Ordinaria, Romanos 1:20. , dicitur creatura mundi et est aptus ad cognoscendum divinam veritatem, ad cuius cognitionem iuvatur a duobus, scilicet a natura propria, quae est rationalis, et ab operibus a Deo factis Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1. (I, 69, ll. 6-7). .

Secunda conclusio: Deus, qui est natura incomprehensibilis seu invisibilis per creaturas, ab homine potest sciri Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 69, ll. 11-13). . Et Magister ad hoc probandum addunt quattuor rationes Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1, nn. 2-5 (I, 69-70). . Prima sic potest formari, illud est super omnem creaturam et est Deus qui fecit quod nulla creatura potest facere. Sed Deus fecit quod nulla creatura facere potest, scilicet caelum et terram, ergo illud est Deus. Ergo per cognitionem effectuum, aliqualiter devenitur ad cognitionem illius quod Deus est. Secunda ratio, omne mutabile est imperfectum et imperfectum ostendit aliquid immutabile et perfectum a quo perficiatur. Sed omnis creatura est imperfecta et mutabilis, ergo omnis talis ostendit aliquid immutabile et illud est Deus, ergo. Tertia ratio: ubicumque est bonum et melius, etiam optimum est, ibi cuius comparatione de illorum bonitate iudicamus. Sed in creaturis videmus unum esse aliis melius, ergo necesse est ponere aliquod optimum et illud est Deus, ergo. Quarta ratio, ubi magis et minus sponsum est, ibi sponsissimum est ponendum. Sed una creatura est alia sponsior, ergo est ponere aliquod sponsissimum et illud est Deus, ergo.

Tertia conclusio: Deus, qui est summe simplex in essentia, ex perpetuitate creaturarum intelligitur aeternus, ex magnitudine earum omnipotens, ex et dispositione sapiens, et ex gubernatione bonus Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 1 (I, 70, ll. 13-16). .

Quarta conclusio: quod vestigium trinitatis apparet in qualibet creatura quia quaelibet creatura est aliquid unum habens speciem sive pulchritudinem et habens ordinem, amorem, et bonitatem. Unitas, quae est principium numeri, repraesentat Patrem, qui est principium originis aliarum duarum personarum, scilicet Filii et Spiritus Sancti. Species vero seu pulcritudo repraesentat Filium, qui est pulchritudo et ad quem, sicut ad exemplar, omnis creatura formatur. Ordo verum Spiritum Sanctum repraesentat, qui est summa bonitas et amor Patris et Filii.

Quinta conclusio: per creaturarum contemplationem non potest haberi sufficiens notitia trinitatis sine doctrina et inspiratione divina vel revelatione.

Sexta conclusio: quod anima nostra est imago Trinitatis in hoc quia sicut in anima est memoria, intelligentia, et voluntas, quorum unum non est alterum et tamen ad invicem referuntur et sunt aequalia, non solum singula singulis, sed etiam singula omnibus sunt Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 2 (I, 72, ll. 23-24). , tamen una vita, una essentia, sicut etiam sunt tres personae in divinis et una essentia et substantia.

Septima conclusio: licet in mente nostra sit imago Trinitatis, tamen est exigua et ex magna parte dissimilis Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 3 (I, 75, ll. 13-16). . Nam unus homo habet ista tria, et tamen homo non est ista tria. Deus autem est tres personae et tres personae sunt unus Deus. Item, una persona, scilicet unus homo, habet illa tria, Trinitas autem summa non est vera persona, sed tres personae Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 3 (I, 75, ll. 4-6). . Item, haec tria non sunt unus homo, sed unus hominis in Deo, autem illa tria non sunt unius Dei, sed sunt unus Deus Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 3 (I, 75, ll. 8-9). .

Octava conclusio: quod alio modo invenitur Trinitatis imago in anima. Nam ibi est mens et amor, ita quod notitia est quasi proles genita a mente sicut a parente, quia, dum mens se cognoscit, sui notitiam gignit. Tertio est amor qui de notitia et ipsa mente procedit quia, dum mens cognoscit se, diligit se et prolem suam, scilicet suam notitiam Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 3 (I, 76, ll. 2-6). . Subdit etiam Magister quod ista tria sunt aequalia in una substantia animae, et ideo mens humana, ista tria considerans, extendit se ad contemplationem creatoris et videt unitatem in Trinitate et Trinitatem in unitate essentiae Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 3 (I, 76, ll. 16-19). .

Nona conclusio: quod mens nostra debet intelligere Deum unum, unam essentiam, unum principium, et ipsum esse actorem omnium quia, si duo dii essent, vel uterque insufficiens esset vel alter eorum superflueret Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 3 (I, 76, ll. 19-21). .

Decima conclusio: debemus credere Patrem et Filium et Spiritum Sanctum universae creaturae conditorem et rectorem, nec Patrem esse Filium nec Spiritum Sanctum, nec Filium esse Patrem nec Spiritum Sanctum, nec Spiritum Sanctum esse Patrem aut Filium, sed Trinitatem personarum relativarum ad invicem Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 4 (I, 76, ll. 30 -77, ll. 4). .

Undecima conclusio: fides Patriarcharum et Apostolorum praedicat unum Deum esse Trinitatem in qua Trinitate est unus Pater, qui solus Deus se ipso genuit unum Filium, et unum Filium, qui de uno Patre solus essentialiter est natus, et unum Spiritum Sanctum, qui solus a Patre Filioque procedit Lombardus, Sent. I, d. 3, c. 4 (I, 77, ll. 10-16). . Addit etiam Magister in fine quod haec propositio non debet concedi simpliciter Deus genuit se Deum vel alium Deum, et sic dicta sint de quaestione hac.