Lectio 5 [London Transcription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John Slotemaker Stefano Menegatti Proof reader and collaborater Lectio 5 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)

April 04, 2014
London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Lectio 5 [London Transcription]

hic oritur quaestio Ista est distinctio quarta quae sic continuatur ad praecedentem quia postquam magister determinavit de essentiae unitate et personarum trinitate consequenter in hac parte determinat de earum origine et alienitate et dividitur in 4or partes secundum quod 4or facit magister primo movet quaestionem 2o arguit per rationem 3o respondet ad dubitationem et 4o ponit argumenti solutionem 2a ibi si enim deus genuit deum 3a ibi ad quod respondentes dicimus 4a ibi nunc ad praemissam dubitationem seu quaestionem et hoc sit in generali divisio istius distinctionis

Utrum prius aeternaliter deus genuit deum quam produxit temporaliter ens deppendens corporeum

quod non quia deus non genuit deum ergo consequentia tenet et antecedens probatur quia non genuit alium deum a se ergo non genuit deum tenet consequentia quia nihil se ipsum potest generare nec alium quia tunc essent plures dii igitur

2o si alium a se deum genuit sequitur quod alicaaliqua esset ratio assignalis quare pociuspotius istum alium a se gigneret quam alterum consequens est falsum quia nulla talis est ratio reperibilis nec dabilis pro uno quin aeque concludat de altero ymoimmo de infinitis

3o filius in divinis incepit esse ergo non prius etc consequentia tenet et antecedens probatur quia filius est in alicoaliquo instanti et numquam ante illud instans fuit ergo in illo incepit esse confirmatur quia filius incepit esse in alicoaliquo instanti quia si non incepit esse etc sequitur quod non incepit esse in hoc instanti quod est falsum

In oppositum est magister in hac distinctione quia athansius in simbolo aeternus pater aeternus filius etc

prima conclusio licet virgo maria eundem filium concepit temporaliter quem deus pater genuit aeternaliter aliquid tamen concepit virgo mater quod non genuit deus pater prima patet quia idem est filius dei patris et virginis matris 2a patet quia carnem christi virgo concepit et illam non genuit deus pater

primum corollarium licet christus fuerit aeternaliter tamen temporaliter incepit esse christus prima pars patet quia filius fuit aeternaliter 2a patet quia temporaliter incepit homo ergo temporaliter incepit esse christus tenet consequentia quia sicut anima rationalis et caro unus est homo ita deus et homo unus est christus

2m corollarium licet aliquis homo fuerit aeternaliter tamen quidquid est homo incepit esse homo temporaliter

3m corollarium non sequitur demonstrato christo hoc fuit aeternaliter ergo non incepit esse homo temporaliter patet ex eodem medio quia humanitas christi incepit esse temporaliter

aliud corollarium licet christus tam neccessarionecessario sit filius sicut deus tamen christus alicuius contingenter est filius prima patet quia quam neccessarionecessario pater est pater tam neccessarionecessario filius est filius et sunt deus 2a patet quia contingenter est virginis filius

2a conclusio licet quoad nos non sit evidenter probabile in divinis plures filios non esse tamen solum deum patrem gignere unicum filium sibi coaeternum et consubstantialem est neccessenecesse prima patet quia omne medium nobis evidens patrem gignere unum filium inferens potest inferre aequaliter filium producere alium filium quia omnes tres personae sunt eiusdem perfectionis omnipotentiae et activitatis 2a patet in distinctione praesenti Item patet per augustinum 6 de trinitate capitulo 2o filius est deus de deo sed non nisi per generationem ergo confirmatur quia de facto deus pater produxit seu gignit unum solum filium sibi per omnia aequalem ergo sic esse est neccessenecesse patet consequentia ex supra dictis antecedens est catholicum

primum corollarium quod non plus potest hic in via nobis demonstrari unum filium quam infinitos generari patet per conclusionem

2m non est evidenter probabile producciones diversarum rationum in divinis esse patet quia sola fide tenetur quod sint tantum duae scilicet generatio et spiratio

3m corollarium sicut multa sunt neccessarianecessaria quae a nobis non sunt demonstrabilia nec evidencia sic multa sunt impossibilia quae et contradictionem implicanciaimplicantia ad quam nullus potest reduci per solam rationem naturalem patet prima pars de articulis fidei significantes trinitatem 2am patet quia patrem non generare filium includit contradictionem latentem quam nullus in solo lumine naturali potest alteri illustrare aut demonstrative ostendere

3a conclusio licet deus pater deum filium aeternaliter genuerit tamen non proprie dicitur quod post eius generationem alicamaliquam rem temporaliter produxerit prima patet per dictam et potest confirmari per illud psalmus 2i dominus dixit ad me filius meus est tu ego hodie genui te 2a probatur quia quodlibet agere divinum ad intra mensuratur instanti aeternitatis ergo termini importantes lapsum seu differentias temporis non proprie dicuntur de divinis tenet consequentia quia post ante quando et similes termini concernunt temporis differentias antecedens patet per augustinum psalmo 101o ubi dicit aeternitas ipsa dei substantia est quae nihil habet mutabile ibi nihil est praeteritum quasi iam non sit nihil est futurum quasi nundumnondum sit non est ibi nisi est non est ibi fuit vel erit Item idem 12 de <lb ed="#L" n="34"/>civitate capitulo 15 iste divisiones seu dimensiones temporalium spatiorum quae usitate et proprie dicuntur tempus a motu siderum ceperunt unde etiam deus cum instituit dixit et sint in signa et tempora et dies et annos Item idem 83 quaestiones filius dei debet dici natus quia semper nascitur quia eius nativitas seu generatio numquam praeteriitpraeterivit sed semper praesens est vide ibi quia illa non sunt verba formalia nota nota tamen quod ibi non sumitur semper pro differentia temporalia sed pro mensura vel instanti aeternali

primum corollarium licet deus pater ante rerum creacionemcreationem suum filium non genuerit tamen nulla res creata sibi coeterna fuit prima patet sicut conclusio quia sicut in aeternitate non est post sic nec ante 2a patet quia aliter deus non produxisset ab inicioinitio temporis quod est falsum quia deus creavit etc

2m corollarium in alicoaliquo signo vel instanti pater generat et numquam ante illud genuit et tamen generare non incepit pater quia in instanti aeternitatis pater generat et numquam ante illud quia ante illud nullum fuit aliquid instans

3m corollarium licet pater in aliquo instanti filium generat et numquam post illud generabit tamen ipsum generare non desinet nec desinit patet ex eodem fundamento de instanti aeternitatis quia post illud instans nihil est vel erit ex istis patet pars negativa tituli videlicet quod non ante corporeum ens factum temporaliter deus genuit deum filium aeternaliter patet sumendo ante dicto modo

contra primam conclusionem in divinis nullus est motus ergo nec generatio tenet consequentia quia omnis motus est generatio antecedens patet Iacobi primo

2o virgo non genuit nisi creaturam sed filius dei non est creatura ergo maior est augustini enchiridion 34o capitulo minor patet 3o sententiarum distinctione II Item contra istam conclusionem est ratio facta ante oppositum

3o contra corollaria eius aliquis actus intelligendi patris praecedit actum generandi ergo filius non fuit aeternaliter patet consequentia quia pater solum novit in filio sed etiam in se ipso ut patet per augustinum 3o de trinitate ergo videtur quod pater ante verbi expressionem habeat intelligendi cognitionem

contra 2am conclusionem est ratio 2a facta in oppositum

2o si deus deum generat aut ergo generat cum sapientia aut sine sapientia si primum ergo idem est terminus a quo producit et terminus ad quem producit quod non videtur verum si sine sapientia ergo pater ignoranter producit filium quod est falsum

contra 3am conclusionem est ratio 3a in oppositum

2o omnis ratio alia ab esse in deo est posterior ipso esse sed generare filium est denominatio vel ratio alia ab esse dei ergo posterior igitur est ibi prius et posterius maior probatur quia in divina essentia est ordo quidam rationum e essentialium secundum dyonysium de divinis nominibus capitulo 3o Item prius est ut videtur deum vivere quam intelligere et intelligere quam velle sed haec natura generationem filii praecedunt ergo

3o illud quod habet rationem principii aliquo modo praecedit suum principatum sed pater respectu filii et intelligere patris respectu dicere eius habet rationem principii ergo aliquo modo praecedit confirmatur quia intelligere est commune tribus suppositis et non dicere ergo prius est intelligere ipso dicere

Ad primam negatur consequentia ad probationem dico quod non omnis generatio est motus sicut patet de ista 2o dicitur secundum Iacobum de viterbio quaestione 2a de divinis praedicamentis quod quandoque genus dicit imperfectionem et species perfectionem et tunc genus illud non dicitur de deo sed bene species sicut in proposito patet de generatione et motu quandoque econverso et tunc genus dicitur de deo sed species non sicut totum universale dicitur de deo et totum integrale non quia deus non habet partes quandoque tam genus quam species dicunt perfectionem et tunc utrumque convenit deo ex quo patet quod dato quod motus sit superius ad generationem et genus tamen non sequitur generatio dicitur de deo igitur motus

Ad 2m dicitur quod augustinus vult dicere quod virgo non genuit nisi christum qui secundum humanitatem potest dici creatura ut dicit magister 11 distinctione 3ii aliter dicetur ad hoc insequentibus

Ad 3m negatur antecedens ad probationem dicitur quod notitia patris in se ipso non est prior notitia in filio ymmo est eadem essentialiter

Ad primam rationem in oppositum negatur antecedens et ad probationem negatur consequentia quia licet non generet alium deum tamen generat deum filium qui est alius personaliter tamen non est alius deus

Ad primam contra 2am conclusionem quae est 2a ratio in oppositum diceret hugolinus concedo consequentiam rationem huius assignificando per hoc quod pater totam latitudinem cognitionis in esse producit dicendo unum verbum ideo non sunt plura verba nec plures filii sed hoc non videtur ratio sufficiens quia adhuc contravenitur quare pociuspotius per istam totam latitudinem immensam cognitionis produxerit filium istum quam alium

2o diceret brinkel ad hoc quod producit hunc filium et non alium quia in deo n est tantum hoc memoria fecunda et non alia potest esse fecunda sed similiter non sufficit quia sic posset dicere quilibet de quolibet homine quod in ipso est tantum una memoria fecunda et tamen eius sunt plura verba Item ipse solvit idem per idem et sic non reddit rationem cum memoria intelligentia et cognitio sint in filio sicut in patre ideo dico aliter quod nulla ratio est nobis nota quare pater generat istum et non alium quae ratio se habeat tamquam antecedens nobis notum ad inferendum illud consequens quia data quacumque ratione tali aequaliter inferretur de filio et spiritu sancto

Ad 2m dicitur quod generat cum sapientia ad bonum sensum et ad improbationem negatur consequentia Item dicitur quod si idem sumitur essentialiter conceditur consequens si personaliter negatur consequentia

Ad 3m dicitur quod deus generat deum ibi stat pro persona ergo sicut conceditur tres esse personas ita tres deos negatur consequentia quia non admittit illas ecclesia aequaliter

Ad primam contra 3am conclusionem negatur antecedens et ad probationem negatur consequentia ex quo sequitur quod non bene nec sufficienter exponitur iste tertius incipit per istas propositiones a est in instanti praesenti et numquam ante hoc fuit ergo a esse incipit sed debet dici a est in isto instanti temporis etc et ita potest dici de desinit suo modo Ad confirmationem negatur consequentia quia arguitur ab inferiori ad superius negatione praeposita a parte praedicati

Ad 2m negatur maior ad confirmationem dicitur quod in divina essentia est ordo rationum essentialium dicitur quod talis ordo intrinsece nullo modo est amittendus nec dyonysius sic ponit in trinitate

Ad 3m conceditur universaliter antecedens sed negatur in divinis Ad confirmationem quidquid sit de consequente negatur consequentia quia nec vivere praecedit intelligere nec intelligere velle nec velle praecedit dicere quia ut dictum est nulla est ibi prioritas nec posterioritas

hic oritur quaestio haec dico continet 4 conclusiones prima concedendum est quod deus genuit deum et unus genuit unum tamen non est concedendum quod deus genuit se deum vel alium deum

2a conclusio potest concedi quod deus pater genuit deum quod non est pater

3a conclusio fides tenet tres personas esse unum deum unam substantiam unam essentiam et econverso unam essentiam esse tres personas et hoc probat magister per augustinum primo de trinitate cui secundum magistrum in hac materia prae ceteris fides est adhibenda Sciendum tamen quod contra 3am conclusionem videntur esse auctoritates scripturae ubi sapientia increata de se dicit ab aeterno et ante secula creata sum Item filius clarifica me pater claritate quam habui priusquam mundus fieret et cunctae aliae similes possunt adduci ex quibus patet quod termini lapsum significantes dicuntur de divinis Ad primum horum dicitur quod illa auctoritas sic intelligitur ante secula id est si tempora fuissent ante secula fuisse in illis vel dum illa fuissent quia licet deus coexistat cuilibet parti temporis tamen proprie deus non est in tempore sed in aeternitate vel in eius instanti et sic possunt solvi aliae auctoritates ex dictis patet quod non sequitur deus non est prius quia non fuit ergo esse incipit vel incepit