Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
Hic oritur quaestio
si enim Deus genuit Deum
ad quod respondentes dicimus
nunc ad praemissam
dubitationem seu quaestionem
Utrum prius aeternaliter Deus genuit Deum quam produxit temporaliter ens dependens corporeum.
Quod non quia Deus non genuit Deum, ergo. Consequentia tenet, et antecedens probatur quia non genuit alium Deum a se, ergo non genuit Deum. Tenet consequentia quia nihil se ipsum potest generare nec alium quia tunc essent plures dii, igitur.
Secundo, si alium a se Deum genuit, sequitur quod aliqua esset ratio assignalis quare potius istum alium a se gigneret quam alterum. Consequens est falsum quia nulla talis est ratio reperibilis nec dabilis pro uno quin aeque concludat de altero, immo de infinitis.
Tertio, Filius in divinis incepit esse, ergo non prius, etc. Consequentia tenet et antecedens probatur, quia Filius est in aliquo instanti et numquam ante illud instans fuit, ergo in illo incepit esse. Confirmatur quia Filius incepit esse in aliquo instanti quia, si non incepit esse, etc., sequitur quod non incepit esse in hoc instanti, quod est falsum.
In oppositum est
aeternus Pater aeternus Filius
Prima conclusio:
licet
Primum corollarium:
licet Christus fuerit aeternaliter,
tamen temporaliter
Secundum corollarium: licet aliquis homo fuerit aeternaliter, tamen quidquid est homo incepit esse homo temporaliter.
Tertium corollarium: non sequitur, demonstrato Christo hoc fuit aeternaliter, ergo non incepit esse homo temporaliter. Patet ex eodem medio, quia humanitas Christi incepit esse temporaliter.
Aliud corollarium:
licet Christus tam necessario sit Filius sicut Deus,
tamen Christus alicuius contingenter est Filius.
Prima patet quia quam necessario Pater est Pater,
tam necessario Filius est Filius et sunt Deus.
Secunda patet
quia contingenter est
Secunda conclusio:
licet quoad nos non sit evidenter
probabile in divinis plures filios non esse, tamen solum Deum Patrem
gignere unicum Filium sibi coaeternum et consubstantialem est necesse.
Prima patet quia omne
medium nobis evidens
Filius est Deus de Deo
Primum corollarium: quod non plus potest hic in via nobis demonstrari unum Filium quam infinitos generari. Patet per conclusionem.
Secundum
Tertium corollarium:
sicut multa sunt necessaria
quae a nobis non sunt demonstrabilia nec evidentia,
sic multa sunt impossibilia quae
et
Tertia conclusio:
licet Deus Pater Deum Filium aeternaliter genuerit,
tamen non proprie dicitur quod post eius generationem
aliquam rem temporaliter produxerit.
Prima patet per dictam et potest confirmari per illud
Dominus dixit ad me
Filius meus est tu,
ego hodie genui te
Aeternitas ipsa Dei substantia est,
quae nihil habet mutabile;
ibi nihil est praeteritum quasi iam non sit,
nihil est futurum
quasi nondum sit;
non est ibi, nisi est;
non est ibi, fuit vel erit
Istae divisiones seu dimensiones temporalium spatiorum
quae usitate et proprie dicuntur tempus
a motu siderum ceperunt unde etiam Deus,
cum instituit, dixit,
Et sint in signa et tempora et dies et annos
Filius Dei debet
dici natus, quia semper nascitur,
quia eius nativitas seu generatio numquam praeteriit,
sed semper praesens est
Primum corollarium:
licet Deus Pater ante rerum creationem suum Filium non genuerit,
tamen nulla
Deus creavit
Secundum corollarium: in aliquo signo vel instanti Pater generat et numquam ante illud genuit. Et tamen generare non incepit Pater quia in instanti aeternitatis Pater generat et numquam ante illud quia ante illud nullum fuit aliquid instans.
Tertium corollarium:
licet Pater in aliquo
instanti Filium generat et numquam post illud generabit,
tamen ipsum generare non desinet
nec desinit.
Patet ex eodem fundamento de instanti aeternitatis
quia post illud instans
nihil est vel erit.
Ex istis patet pars negativa tituli,
videlicet quod non ante corporeum ens
factum temporaliter Deus genuit Deum Filium aeternaliter.
Patet sumendo
Contra
Secundo,
Tertio contra
Contra
Secundo, si Deus Deum generat, aut ergo generat cum sapientia aut sine sapientia. Si primum, ergo idem est terminus a quo producit et terminus ad quem producit, quod non videtur verum. Si sine sapientia, ergo Pater ignoranter producit Filium, quod est falsum.
Contra
Secundo,
omnis ratio alia ab esse in Deo est posterior ipso esse.
Sed generare Filium est denominatio vel ratio alia ab esse Dei,
ergo posterior.
Igitur est ibi prius et posterius.
Maior probatur
quia in divina essentia est ordo quidam rationum
e
Tertio, illud quod habet rationem principii aliquo modo praecedit suum principatum. Sed Pater respectu Filii et intelligere Patris respectu dicere eius habet rationem principii, ergo aliquo modo praecedit. Confirmatur quia intelligere est commune tribus suppositis et non dicere, ergo prius est intelligere ipso dicere.
quandoque genus dicit imperfectionem
et species perfectionem,
et tunc genus illud non dicitur de Deo,
sed bene species,
sicut in proposito patet de generatione et motu.
Quandoque e converso,
et tunc genus dicitur de Deo sed species
non, sicut totum universale dicitur de Deo et totum integrale non
quia Deus non habet partes
Secundo diceret
producit hunc Filium et non alium
Hic oritur quaestio
Secunda conclusio: potest concedi quod Deus Pater genuit Deum quod non est Pater.
Tertia conclusio:
fides tenet tres personas
esse unum Deum, unam substantiam, unam essentiam,
et e converso unam essentiam esse tres personas.
Et hoc probat
ab aeterno et ante secula creata sum
clarifica me, Pater, claritate quam habui priusquam
mundus fieret