Lectio 6 [London Transcription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John Slotemaker Stefano Menegatti Proof reader and collaborater Lectio 6 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)

April 04, 2014
London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Quaestio 6 [London Transcription]

Post haec quaeritur Ista est distinctio 5 In qua post quam magister ostendit qualiter haec sit concedenda deus genuit deum nunc vero magister movet quaestionem concernentem gignens et genitum et dividitur in tres quia primo movet variam quaestionem 2o ponit quaestionis solutionem 3o exponit multiplicem auctoritatem et dat earum variam intentionem 2a ibi ad quod catholicis 3a ibi dicitur quoque

2a pars dividitur in duas quia primo ostendit quod potentia divina non generatur passive 2o quod non generat active 2a ibi itaque non est dicendum prima posset dividi in plures secundum quod magister suam intentionem ponit 2o contra eam obicit partes patebunt legendo et haec sit distinctio, etc

Utrum quam repugnet plures causas aliquam rem totaliter efficere tam repugnet eamdem rem semetipsam realiter producere

quod non quia de facto plures causae aliquam rem totaliter efficiunt quod patet primo quia deus et voluntas creata sunt causae totales actuum liberorum voluntatis creatae igitur sequitur quod deus illorum actuum sit causa totalis patet quia totus actus et quaelibet eius pars totaliter deppendetdependet a deo infieri esse et conservari sed quod voluntas eciametiam sit totalis causa illorum patet quia alias non quaelibet porcioportio actus voluntatis esset a voluntate effective et sic non esset in eius potestate contra augustinum

2o si alicui combustibili puta ligno applicarentur duo ignes aequaliter dispositi cum omnibus circumstantiis qualibet illorum esset causa totalis illius combustionis quod patet quia quilibet illorum est causa sufficiens combustionis qua posita sequitur effectus

3o essentia divina est principium generativum sui ipsius et subiectum suae generationis ergo antecedens patet quia non videtur aliud principium quo nec aliud in quo aliquid generetur ad intra nisi divina essentia

In contrarium In oppositum arguitur quia quodlibet illorum est impossibile et nulla est latitudo impossibilitatis quia omnia impossibilia aeque sunt impossibilia ergo

prima conclusio prima conclusio licet aliquis effectus secundum se et quodlibet sui a pluribus deppendeatdependeat effective causaliter tamen non scatstat eundem effectum a pluribus causis totalibus deppenderedependere aequaliter prima pars patet per primam rationem factam ante oppositum de actibus voluntatis 2a probatur quia prima causa perfecciusperfectius et plus influit in effectum quam 2a ergo tenet consequentia quia prima causa neccessarionecessario requiritur ad cuiuslibet effectus productionem ut suppono antecedens patet per auctorem de causis patet etiam quia prima causa indeppendenterindependenter causat et influit ergo non aequaliter cum 2a

primum corollarium licet respectu eiusdem sint plures causae totales totalitate effectus effectus causati tamen non scatstat respectu eiusdem simul esse plures causas totales totalitate praecisiva causali patet per conclusionem totum corollarium

2m corollarium quod non sequitur a est aliquo modo causa totalis effectiva de b ergo a posito cum alio remoto divino influxu non sequitur b

3m corollarium quod etiam haec consequentia non valet a totaliter producit b ergo nihil aliud ab a producit b patet idem quia oppositum consequentis scatstat cum antecedente sumpto dicto modo

Ex dictis posset inferri ulterius quod ad productionem muscae requiritur tanta productivas seu potentia activa quanta requiritur ad verbi generationem in divina essentia patet quia utrobique requiritur immensa potentia patet per dicta

2a conclusio 2a conclusio licet in divina essentia intrinsece nomen causae non ponatur tamen ratio principii in divinis non negatur prima patet quia ad causa dicitur esse ad cuius esse sequitur aliud sed in divina essentia non sequitur unum ad aliud quia ibi non est prius nec posterius nec est ibi dare aliud et aliud substantive ergo antecedens patet 5o metaphysicae 2a pars probatur quia vere filius in divinis est a patre et spiritus sanctus ab utroque ergo ratio principii in divinis est ponenda tenet consequentia quia secundum philosophum 5 metaphysicae principium est illud a quo aliquid habet esse antecedens patet in simbolo athanasii filius a patre solo est etc Item spiritus sanctus a patre et filio etc confirmatur quia secundum augustinum pater est principium sine principio filius principium a principio

primum corollarium sola trinitas increata cuiuslibet creaturae potest dici totalis proprie et sufficiens causa patet quia posita eius causalitate respectu cuiuslibet producibilis ad extra omni alio secluso sequitur aliud id est effectus et hoc est esse causam proprie secundum quod dicit probatio conclusionis

2m corollarium licet in creatis principium et causa se habeant convertibiliter tamen in divinis non dicuntur uniformiter

3m quod nulla creatura aut producibilis entitas neccessarionecessario exigit ad esse plures efficientes causas patet quia prima causa se sola sufficit

3a conclusio licet aliquid quod non implicat contradictionem a prima causa non possit causari tamen quidquid formaliter et proprie includit contradictionem a prima causa potest fieri et produci prima pars probatur quia prima causa seu deus est aliquid quod nullam includit contradictionem sed deus non potest ab alicoaliquo causari ergo maior patet quia nulla entitas simplex incomplexa includit contradictionem 2a pars antecedentis patet quia si deus posset causari aut a se aut ab alio non ab alio quia quaelibet alia causa in esse conservari et agere deppendetdependet a deo ut dictum est nec a se quia secundum augustinum primo de Trinitate capitulo primo nulla res est quae se ipsam gignat 2a pars conclusionis probatur quia solae propositiones formaliter et proprie contradiccionemcontradictionem includunt sed omnes tales sunt a prima causa formabiles ergo

primum corollarium quod ratio formalis termini ac etiam principii quo formaliter filius generatur vel spiritus sanctus spiratur divinae essentiae non competit sed ab eadem negatur patet quia aliter idem gigneret se ipsum quod est contra dicta in quaestione et contra magistrum in hac distinctione Item pro isto corollario est determinatio ecclesiae extra de summa trinitate et fide catholica capitulo dampnamus ubi dicitur quod essentia divina nec generat nec generatur Item illud probat gregorius doctor noster in hac distinctione articulo 4o

2m corollarium sicut divina essentia non est formabile divinae generationis principium productivum ita non est eiusdem principium materiale subiectivum prima patet per dicta 2a pars probatur quia essentia divina non potest perfici ergo nec in hac generatione subici patet consequentia quia terminus cuiuscumque generationis perficit subiectum suum antecedens patet de se

3m corollarium quod deum non esse chimaeram esse totum parte sua minus esse contradictoria simul vera esse non includunt contradictiones formaliter et proprie patet per 2am partem conclusionis quia includunt quia talia non possunt fieri a prima causa ex dictis patet affirmativa pars conclusionis

contra primam conclusionem videntur esse duae rationes factae in oppositum conclusionis

2o contra 2am partem arguitur quia plures possunt esse causae alicuius effectus quarum qualibet posita sequitur effectum poni sed sic esse causam est esse causam totalem ergo antecedens patet de duobus ignibus de pluribus navibus trahentibus quarum medietas posset trahere navem in casu et de multis aliis

3o si prima pars conclusionis et primi corollarii essent verae sequitur dictum philosophi esse falsum quo dicitur quod causa efficiens est sufficiens qua posita ponitur effectus et qua remota removetur patet consequentia quia posita causalitate voluntatis respectu alicuius actus liberi non sequitur effectus nisi ponatur alicaaliqua causa concurrens puta deus ergo

contra 2am partem 2ae conclusionis si ratio principii aliter personae divinae conveniret sequitur quod aliquod suppositum divinum principatum dici posset consequens non conceditur et patet consequentia quia principium et principatum sunt correlativa quae simul dicuntur ad convertendam

2o contra primum corollarium si deus esset causa sufficiens et totalis cuiuslibet effectus creati sequeretur quod frustra 2a causa aliquid produceret consequens est falsum patet consequentia quia si non ageret non minus sequeretur effectus ergo

3o contra 3m corollarium si alicaaliqua entitas ad sui generationem non exigeret plures efficientes causas sequitur quod deus se solo posset producere odium sui ipsius in alicoaliquo consequens est falsum cum ille actus neccessarionecessario sit maliciamalitia involutus et consequentia patet quia omnis actus est est entitas producibilis

contra primum corollarium 3ae conclusionis arguitur quod essentia generat et generatur primo sic omnis essentia divina vel filius generatur tota trinitas est essentia vel filius ergo tota trinitas generatur praemissae sunt verae et forma est bona ut videtur ergo

2o sic aliquid generat in divinis et nihil aliud ab essentia ergo

3o hic pater generat hic pater est essentia ergo haec essentia generat et potest reduci ad primum modi primae figurae sic omnis pater generat omnis essentia est pater igitur omnis essentia generat

4o generans est essentia divina ergo essentia divina est generans consequentia patet per conversionem simpliciter dictam antecedens probatur quia pater generans est essentia ergo generans est essentia

5o tam convertibiliter pater se habet ad essentiam quam convertibiliter se haberet si solum suppositum patris esset sed tunc quidquid diceretur de patre diceretur de essentia ergo nunc est ita ergo sicut generare dicitur de patre ita potest dici de essentia

6o essentia divina non est non generans et est ergo est generans consequentia videtur nota antecedens probatur quia quidquid est in divinis aut est generans aut ingenitum aut procedens

contra 2m corollarium eiusdem conclusionis probatur quod divina essentia sit subiectum divinae generationis quia illud quod remanet sub utroque termino habet rationem subiecti essentia divina est huiusmodi ergo

2o cuilibet activae potentiae correspondet passiva potentia sed in patre est activa potentia ergo in filio est aliquid se habens passive sed hoc non est relatio ergo essentia

3o quia haec propositio conceditur filius est a patre conceditur ergo li a cognoscnnotat circumstantiam esse originis causalis vel principii materialis si primum augustinus nihil concludebat contra maximinum libro 3o quia maximinus concessit filium esse a patre si 2m habetur propositum quod essentia in generatione filii est subiectum pro solutione rationis est advertendum quod aliquid esse causam seu deppenderedependere ab alicaaliqua causa totaliter potest sumi dupliciter uno modoprimo modo quia totum effectum et quodlibet sui effective sine alia causa efficiat ipsum 2o modo quod totum effectum et quodlibet eius efficit seclusa omni alia causa efficiente iuxta primum modum datum de causa totali effectiva seu de deppendentiadependentia effectiva posui et intelligo primam partem conclusionis primae et primam partem ergo primi corollarii eiusdem et ibi duo alia corollaria sed iuxta secundum datum sensum de totali causa posui partem 2am conclusionis et 2am eiusdem corollarii ut patet intuenti

Ad primam igitur conceditur antecedens consequens et consequentia de totali causa in primo sensu non in 2o quia si antecedens sumeretur in 2o sensu esset falsum quia sic solus deus est totalis causa quia nulla causa 2a potest sine ipso efficere supposito tamen generali influxu divino adhuc potest dici quod possunt esse plures causae totales respectu alicuius effectus maxime si idem potest produci effectus a diversi causis creatis et a qualibet illarum sine alia et secundum hoc etiam procedunt aliae tres rationes

Ad primam contra 2am conclusionem dicitur primo quod consequens non est inconveniens sed tamen non debet concedi propter haereticos ne habeant occasionem contra nos dicendi quod alicaaliqua persona divina sit finita 2o potest dici quod principium sonat imperfectionem non autem principium ideo consequens simpliciter non est admittendum sed negandum

Ad aliud negatur consequentia rationem assignat facinus in 2o quia deus vult quod causa 2a agat ut perficiatur nam si deus se solo produceret motum caeli intelligentia creata movens ipsum sic non perficeretur per ipsum motum nec anima per motum corporis et sic per aliis ideo licet aeque sequeretur effectus causa 2a non agente sicut quando agit tamen non frustra agit 2a causa

sed contra istam responsionem arguitur quia omnem perfectionem quam anima vel causa 2a consequitur per suam accionemactionem vel per suum coefficere deus potest supplere ergo frustra ut prius Ideo aliter hugolinus respondet dicens quod subtracta causalitate causae 2ae respectu effectus alicuius ille effectus non poneretur in esse supposito quod deus non aliter vellit nunc agere quam ante subtractionem illius causalitatis 2ae causae ratio est quia deus non solum vult se esse effectorem illius effectus sed coeffectorem quod non potest esse nisi 2a causa agat cum eo

Ad 3m conceditur consequens in hoc sensu quod illam entitatem seu qualitatem quae est odium dei deus potest causare et ad improbationem quia ille actus etc negatur hoc quia sicut stat visionem esse et per eam nihil videre aut videri sic stat illam qualitatem quae est odium dei esse et per illam subiectum suum non effici nec actuari unde sicut visio non est videre sic nec odium odire si tamen consequens sumeretur pro utroque scilicet pro qualitate subiectum afficiente vel actuante sic negatur consequentia et consequens et diceretur quod quidquid est ibi entitatis deus se solo posset producere sed non posset afficere per illam quia hoc non est proprie efficere aliquid sed pocius defficere secundum augustinum

Ad primam contra 3am conclusionem negatur maior sicut ista omnis leo vel homo est risibilis et si tales propositiones probentur per inductionem singularium suarum dicendo sic iste leo vel homo est risibilis et iste leo vel homo est risibilis et sic de singulis dicitur quod non sufficit haec inductio quia est nata habere singulares plures

Ad 2m negatur consequentia quia illud non sufficit

Ad 3m dimissis variis modi solvendi illos sillogismossyllogismos pro nunc dico tales non debite per dici de omni regulari quia tales propositiones non sunt universales sufficienter licet vocaliter appareant universales primum patet quia ad bene regulari per dici de omni requiritur quod maior in prima figura reddatur universalis sufficienter et realiter non solum vocaliter et hoc non potest fieri ibi quia omnis propositio sufficienter universalis infert sufficienter unam exclusivam de terminis transpositis et sic si ista esset sufficienter universalis omnis essentia divina est pater hoc esset bona consequentia omnis essentia divina est pater igitur tantum pater est essentia divina quod est falsum ergo

Item ad hoc quod illa maior fuerit sufficienter universaliter requiritur quod subiectum nulli conveniat quin praedicatum eidem conveniat sed sic non est hic unde contingit summere aliquid sub subiecto de quo non dicitur praedicatum in illa omnis essentia divina est pater vel similiter in ista omne illud quod est pater est pater quia filius est essentia divina similiter illud quod est pater praedicatur de filio et spiritu sancto et tamen nec filius nec spiritus sanctus est pater per haec dicta possunt solvi omnes sillogismisyllogismi factibiles in materia illa unde si sic arguitur haec essentia est filius haec paternitas non est filius ergo haec paternitas non est essentia patet quod si fiat circumlocuciocircumlocutio vel si maior sufficienter fuerit universalis quod ipsa erit falsa propter rationes dictas

Item hic pater generat hic pater est essentia ergo essentia generat patet quod si maior reddatur sicut debet est falsa et si non fit circumlocuciocircumlocutio talis forma non valet

Item omne illud quod est pater est pater omne illud quod est deitas est illud quod est pater ergo omne illud quod est deitas est pater tales formae faciliter solvuntur per dicta quia sicut non sufficienter regulantur sic praemissae non sunt sufficienter universales vel secundum alium modum dicendi non fit debita circumlocutio in praemissis ideo non valent formae

Ad 4m dicitur quod consequens conversionis illius potest dupliciter sumi uno modo essentia divina est generans id est hoc quod generat et sic conceditur alio modo sic essentia divina est generans id est generat sic negatur consequentia quia nec debet sic converti sed primo modo

Ad 5m dicitur quod assumptum est verum quantum ad praedicationes essentiales non notionales quia nunc ibi est oppositio relationis sed tunc nulla esset

Ad 6m negatur antecedens quia est non generans et ad probationem quia quidquid est in divina essentia dicitur quod sic debet intelligi quidquid est in divina essentia vel est generans id est vel est illud quod est generans vel illud quod est genitum etc

Ad primam contra illud corollarium dicitur quod si recipiuntur hic termini producens et productum sic maior est falsa si vero sumuntur termini pro privacioneprivatione et forma introducta tunc minor est falsa quia filius numquam habuit terminum cum sit aeternus

Ad 2m dicitur quod maior habet veritatem in permixtis potentialibus compositionibus non autem in ente compositione et possibilitate carente simpliciter sicut est in divinis

Ad 3m dicitur quod li a denotat circumstantiam originis substantialis seu consubstantialitatem principii alicuius cum suo producto et ita etiam dicit consubstantialitatem quae notat quamdam distinctionem et tunc non concludit ratio quia maximinus licet concederet patrem generare filium nolebat tamen filium patri consubstantialem esse

ex dictis patet quod antecedens 3ae rationis in oppositum est negandum non plus sed dicta sufficiant

Post haec quaeritur haec distinctio continet 9 conclusiones prima quod pater non genuit divinam essentiam nec divina essentia genuit filium nec essentia genuit essentiam et intelligit magister nomine essentiae divinam naturam quae communis est tribus

2a conclusio quod si pater genuisset divinam essentiam essentia divina relative diceretur ad patrem sed quod relative dicitur non indicat essentiam vel substantiam ut sic scilicet in ratione essentiae ut ostenditur per beatum augustinum 5o de trinitate

3a conclusio quod si pater genuisset divinam essentiam cum pater sit divina essentia ipse esset genitor eiusdem rei quae est ipse et ita res eadem se ipsam genuisset quod negat augustinus

4a conclusio cum pater divina essentia sit et sit deus si ipsam genuisset ipse esset pater et esset deus eo vel idem quod genuisset et ita genitum esset causa gignenti ut esset quod est falsum similiter pater non est sapiens sapientia quam genuit quia cum sapere ibi idem sit quod esset sequitur quod filius quod est sapientia a patre genita esset causa quare pater esset et quare sapiens esset contra augustinum ubi supra

5a conclusio pater genuit illud quod est ipse idem scilicet filium qui est illud quod pater est quia quod pater est et filius hoc est sed non qui pater est et filius hoc est quia masculum genus refertur ad personam sed terminus neutri generis importat substantiam aut essentiam

6a conclusio cum dicitur essentiam de essentia esse natam vel essentiam de essentia esse et similes intelligendum est quod filius qui est essentia divina est a patre vel est natus de patre qui est divina essentia similiter si inveniatur alicubi quod substantia dei genuit filium qui est eadem substantia intelligendum est quod pater genuit filium qui est eadem substantia vel eiusdem substantiae cum patre

7a conclusio quod filius et spiritus sanctus non dicuntur esse de nihilo sed de aliquo non tamen de materia aliqua sed filius dicitur esse de substantia patris quia est eiusdem substantiae cum eo et spiritus sanctus dicitur de substantia patris et filii quia ab utroque procedit ita quod est eiusdem substantiae

8a conclusio quod solus unigenitus dei dicitur natura filius quia eiusdem naturae et eadem natura est cum patre et haec sufficiant pro praesenti leccionelectione sequitur distinctio sexta