Lectio 7 [London Transcription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John Slotemaker Stefano Menegatti Proof reader and collaborater Lectio 7 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)

April 04, 2014
London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Lectio 7 [London Transcription]

Praeterea quaeri solet haec est distinctio 6 quae ad praecedentem sic continatur nam postquam magister determinavit de divina generatione quantum ad generantem et generatum nunc de ipsa tractare incipit quantum ad generationis modum et dividitur in tres partes nam primo quaestionem proponit 2o solutionem apponit et 3o declarationem responsionis exponit 2a ibi circa primum nec voluntate nec neccessitatenecessitate 3a ibi praedicta tamen verba

2a dividitur in duas quia primo circa solutionem ponit suam intentionem 2o apponit et solvit obiectionem 2a ibi sed contra hoc opponitur

3a etiam dividitur in duas nam primo circa declarationem praemittit quod intendit 2o declarationem esse veram concludit 2a ibi dicamus ergo etc

quaeritur circa eam Utrum memoria patris fecunda complacenter et libere filium qui est persona 2a determinetur gignere

quod non quia pater producit naturae ergo non libere consequentia tenet et antecedens probatur per damascenum libro primo capitulo 8o dicens generatio est opus naturae

2o sequeretur quod filii generatio esset voluntatis operatio consequens videtur falsum quia est actus memoriae patris patet consequentia quia complacentia seu complacere est actus voluntatis secundum anselmum de conceptu virginali capitulo 2o confirmatur quia actus suppositi paternalis est actus essentialis ergo non plus determinatur ad gignendum filium quam filius ad hoc determinetur ergo conclusio falsa consequentiae bonae et antecedens apparet quia omnis actus patris ad intra est actus immanens et per consequens essentialis et toti trinitatis communis

3o pater nullo modo determinatur ad gignendum filium ergo antecedens probatur quia determinari dicit imperfectionem ergo patri nec cuicumque divino supposito attribuendum probatio antecedentis quia a quocumque determinatur aliquid ab illo est effective productum vel producitur vel saltim movetur

In oppositum est augustinus 9 de trinitate capitulo 8 verbum amore concipitur Ad idem est magister in fine huius distinctionis 6 ubi allegat augustinum super epistolam ad ephesios confirmatur ratione sic verbi aeterna generatio est perfectissima operatio ergo complacens et libera consequentia tenet quia secundum philosophum 2o et 10 ethicorum operatio perfectissima est delectissimadilectissima antecedens probatur quia quanto terminus productus est maioris perfectionis tanto operatio seu productio est perfectior sed filius in divinis est infinitae perfectionis ergo et eius productio sed ad hoc pater non est indeterminatus ergo determinatus

prima conclusio licet verbum infallibile a patre gignatur immutabiliter neccessitatenecessitate exigentiae tamen sine imperfectione pater ipsum generat delectabiliter ac voluntate complacenciae prima pars probatur quia idem qui est purus actus neccessarionecessario exigit quod existat in tribus suppositis sed illa tria non essent nisi pater gigneret et filium et pater et filius spirarent spiritum sanctum ergo neccessitatenecessitate naturalis exigentiae filius a patre gignitur et confirmatur quia pater non potest non gignere verbum ergo neccessarionecessario generat ipsum

primum corollarium licet pater verbum gignat neccessitatenecessitate exigentiae ab hac tamen excluditur neccessitasnecessitas coactionis et indigentiae patet pars prima per conclusionem sed 2a patet quia omnipotens cogi non potest contra oriolum

2m corollarium quam repugnat spiritum sanctum a verbo non spirari tam neccessarionecessario concurrit amor essentialis ad verbum generari patet per 2am conclusionis partem quae probatur per ricardum de trinitate libro sexto capitulo 17 dicentem ingenitum velle de se habere conformem atque condignum idem videtur mihi quod gignere Ad idem est dyonysius de divinis nominibus dicens amor divinus non dimisit deum esse sine gignitione germinis unde matthaeus 3o hic est filius meus dilectus in quo mihi bene etc

3m corollarium pater seu fecunditas paternae memoriae nullo modo postquam verbum produxit potuit aut voluit verbum producere patet quia aliter ipsum genuisset voluntate antecedente contra augustinum ad orosium quaestione 8 et contra magistrum in littera Item tunc alicaaliqua prioritas esset in divinis quod est contra dicta in alia quaestione

2a conclusio quam repugnat paternam memoriam verbum fallibile ab aeterno produxisse tam repugnat omnem actum aeternalem esse nocionalem vel fuisse prima pars patet per dicta in alia conclusione confirmatur tamen quia repugnat aliquod fallibile existere et non mensurari tempore ergo nullum tale potuit producit sine 2a pars probatur quia actus praedestinationis petri vel alterius est actus aeternus et non est nocionales ymmoimmo tribus personis communis ergo

primum corollarium nullius rei futuricio aut eius privatio caruit simpliciter temporis initio seu semper fuit aut aeternaliter patet quia futuricio et privatio et similia aut illa sunt aliquid aut nihil si nihil ergo non fuerunt temporaliter nec aeternaliter si sunt aliquid aut creator vel creatura non primum cum ipse sit purus actus semper praesens si aliud a deo sequitur quod non fuerunt ab aeterno ut patet per primam conclusionis partem et eius probationem ex dictis videtur sequi quod contradictoria non posse simul esse vera iudicium vel antichristum fore non fuerunt vera ab aeterno quia non fuerunt ab aeterno 2o posset inferri quod ad negationes rerum aeternaliter extitisse sequitur deum ad extra aliquid produxisse aeternaliter patet quia si deus aeternaliter extra se nihil produxit nullius rei ab aeterno negatio extitit contra hugolinum libro 2o quaestione 2a articulo 4o

2m corollarium principale non quilibet actus patris aeternalis est apropriatusappropriatus seu nocionalis patet per 2am partem conclusionis quia actus quo pater praescit futurum quodlibet et tribus suppositis communis et per consequens non est nocionalis

3m corollarium non omnis actus patris cognitivus est verbi infallibilis productivus patet quia aliquis est actus patris aeternalis nullius termini productivus patet de actu quo petrum praedestinavit

3a conclusio licet memoria paterna sit fecunda complacenter et libere tamen ad verbi generationem non est determinata formaliter et proprie patet per primam conclusionem prima pars 2a probatur quia sic determinari proprie importat imperfectionem ergo memoriae paternae non est attribuendum antecedens patet quia potentia alicaaliqua respectu cuius determinatur respectu illius prius fuit in potentia quam in actu sed hoc sonat imperfectionem

primum corollarium quam neccessarionecessario pater summa beatitudine fruitur tam neccessarionecessario ab eodem verbum infallibile gignitur patet quia tantum sibi complacet in verbo quantum in se ipso ideo matthaeo 3o dicit hic est filius meus dilectus etc

2m corollarium quam repugnat patri non esse tam repugnat ipsum gignere est neccessenecesse patet tum quia sua actio est sibi connaturalis tum etiam quia suum agere est suum esse

3m corollarium licet a memoria paterna libere complacenter ac naturaliter verbum aeternum dicatur non tamen proprie aut formaliter ad hoc praedeterminatur patet per dicta ex quibus potest inferri pars negativa conclusionis

Contra primam conclusionem arguitur verbum aeternum non potest esse et non esse indifferenter ergo non producitur libere et complacenter antecedens est notum consequentia patet quia illa solum producuntur libere quae possunt aliter se habere seu quae possunt esse et non esse

2o per dictum ricardi 2o de trinitate capitulo 7o in fine ubi dicit quamvis uterque scilicet filius et spiritus sanctus a patre sit est tamen alius et alius modus procedendi in 6o et in alio sed certum est quod si filius producitur libere et complacenter cum spiritus sanctus etiam sic procedat sequitur quod non esset alius et alius procedendi modus in ipsis

3o contra 3m corollarium videtur esse augustinus 9o de trinitate capitulo ultimo dicens quod partum mentis praecedit appetitus quidam Item contra hoc vide scotum distinctionem 6 primi

Contra 2am partem 2ae conclusionis et eius corollaria si esset aliquis actus aeternalis non nocionalis sequitur quod essent plures dii patet quia quilibet actus aeternus est ipsemet deus ergo si ponatur multitudo actuum aeternorum oportet ponere multitudinem deorum quod est absonum confirmatur quia in divinis idem est scire et intelligere et velle et hiishis similia

contra 2m corollarium spiritus sanctus eodem amore amat se quo pater et filius amant ipsum sed ille actus amoris in patre et filio est nocionalis ergo etiam in spiritu sancto eadem ratione quilibet actus patris aeternalis erit nocionalis

contra 3m corollarium si deus agit aliquid ad intra actu essentiali ergo aliquid non nocionale producitur ad intra patet consequentia quia ab activo ad passionem est bona consequentia sicut sequitur deus creat ergo aliquid creatur ita sequitur deus agit ergo aliquid agitur

contra 3am conclusionem paterna memoria non potest filium non producere ergo neccessarianecessaria est ipsum producere ergo non libere tenet consequentia quia liberum et neccessariumnecessarium opponuntur

2o sequeretur quod voluntas haberet rationem principii ut sic in tali generatione consequens est falsum quia vel esset voluntas accedens antecedens vel coaeva non primum quia ille fuit error eunomii dicens falsum esse filium voluntatis accedentis ut dicit augustinus 3o de trinitate capitulo 20 nec 2m per 3m corollarium primae conclusionis nec 3m quia filius non diceretur a spiritu sancto quod est erroneum

3o contra 2m corollarium quantam repugnantiam includit patrem esse et non esse tantam includit filium non gignere ergo talis contradictio vel repugnantia potest ostendi via primi principii et sic sequitur quod diversitas vel pluralitas divinarum personarum posset demonstrari evidenter contra superius dicta prima consequentia patet quia patrem esse includit contradictionem ita formaliter quod talis contradictio potest evidenter ostendi ex primo principio ergo patrem filium non producere sequi contradictionem potest ostendi veritate primi principii quod est falsum

Ad primam dicitur quod voluntatem concurrere ad verbi productionem seu voluntatem esse principium productivum filii potest intelligi dupliciter uno modo antecedenter principative alio modo complacenter seu delectanter coexigitive tunc ad rationem conceditur antecedens principale et negatur consequentia sumendo concursum voluntatis 2o modo si autem primo modo conceditur tota ratio nec est contra dicta

Ad 2m quod est auctoritas ricardo cum nostro doctore gregorio libro primo distinctione 6 articulo 2o quod est unicus modus procedendi utriusque nec auctoritas huius doctoris in hac parte est credendum

Ad 3m dicitur quod ibi augustinus loquitur de partu mentis nostrae non divinae ut patet videri in textu sequenti

Ad primam contra 2am conclusionem negatur consequentia ad probationem dicitur quod anselmus monologion capitulo 62o usque ad 65 ubi tractat hanc materiam dicens dubium esse non debet quod pater et filius et eorum unus quisque se ipsum et alios ambos dicit sicut se et alios intelligit quod si ita est quomodo non sunt in summa essentia tot verba quot sunt dicentes et subdit capitulo 63o sicut singulus eorum est sciens et intelligens ita singulus quisque dicens nec tamen omnes simul sunt tres dicentes sed unus solus dicens quid namque ibi dicitur nisi eorum essentia si ergo illa una sola est unum solum est quod dicitur ergo si unum solum est quod dicitur unum etiam solum est quod dicit et quod dicitur sequitur ibi non esse plura verba vide ibi processum

Ad idem est processus henrici de gandavo parte prima articulo 42o ubi quaerit utrum intelligere quod non est nisi essentiale correspondeat in deo aliquod verbum essentiale ubi ostendit quod non satis prolixe qui vult videat per hoc possunt salvi aliae duae rationes et confirmatio primae

Ad primam contra 3am conclusionem conceditur antecedens et consequens primum et negatur consequentia 2a et ad probationem quia libertas opponitur neccessitatinecessitati dicitur hoc verum esse de libertate coactionis et indigentiae non autem opponitur neccessitatinecessitati complacentiae et immutabilitatis

Ad 2m potest dici sicut ad primum contra primam conclusionem quia si intelligitur quod voluntas producat filium antecedenter principative negatur consequens et consequentia si vero complacenter et coexigitive sic potest concedi consequens et dicitur ultra ad improbacionesimprobationes quod voluntate coaeva producitur et cum infertur ergo filius a spiritu sancto non distincta negatur consequentia sumendo uniformiter voluntatem seu voluntarie producere

Ad 3m negatur consequentia quia licet unum repugnet tantum sicut aliud tamen una contradicciocontradictio est non stat nec tantum apparet nobis sicut reliqua ideo non sequitur quod si una repugnantia possit per nos demonstrari veritate primi principii quod etiam alia per nos evidenter possit ostendi

Ad rationes in oppositum patet ex dictis quomodo voluntas concurrit ad generationem filii Item quare memoria paterna non est proprie determinata ut probant argumenta quamvis forte improprie posset dici determinata

hic quaeri solet haec distinctio continet 3 conclusiones prima quod sicut deus pater non neccessitatenecessitate nec voluntate nec nolens aut volens est deus sic deus pater non neccessitatenecessitate nec voluntate filium genuit nec nolens nec volens ipsum genuit ad intellectum haeretici

2a conclusio quod licet in deo idem sit esse natura et voluntas non tamen sequitur quod si verbum dei est natura filius quod propter hoc sit filius voluntate sicut non sequitur praescientia et divina voluntas sunt idem igitur quidquid dicitur de una et de altera nam praescientia est de bonis et malis voluntas vero tantum de bonis vel respectu bonorum

3a conclusio quod pater genuit filium volens sicut et potens et bonus ipsum genuit et sapiens non tamen voluntate praecedente vel accedente nec naturali coactus neccessitatenecessitate vel ductus genuit filium et ideo non nolens sed volens genuit ipsum scilicet voluntate approbante vel complacente ut supra est dictum etc