Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
Praeterea quaeri solet
nec voluntate nec necessitate
praedicta tamen verba
Secunda dividitur in duas
quia primo circa solutionem
ponit suam intentionem,
secundo apponit et solvit obiectionem.
Secunda ibi,
sed contra hoc opponitur
Tertia etiam dividitur in duas.
Nam primo circa declarationem praemittit quod intendit,
secundo declarationem esse veram concludit.
Secunda ibi,
dicamus ergo
Quaeritur circa eam utrum memoria Patris fecunda complacenter et libere Filium, qui est persona secunda, determinetur gignere.
Quod non quia Pater producit
generatio est opus naturae
Secundo,
sequeretur quod Filii generatio esset voluntatis operatio.
Consequens videtur falsum
quia est actus memoriae Patris.
Patet consequentia
quia complacentia seu complacere est actus voluntatis
secundum
Tertio, Pater nullo modo determinatur ad gignendum Filium, ergo. Antecedens probatur quia determinari dicit imperfectionem, ergo Patri nec cuicumque divino supposito attribuendum. Probatio antecedentis quia a quocumque determinatur aliquid, ab illo est effective productum, vel producitur, vel saltem movetur.
In oppositum est
Verbum amore concipitur
Prima conclusio: licet Verbum infallibile a Patre gignatur immutabiliter necessitate exigentiae, tamen sine imperfectione Pater ipsum generat delectabiliter ac voluntate complacentiae. Prima pars probatur quia idem qui est purus actus necessario exigit quod existat in tribus suppositis. Sed illa tria non essent nisi Pater gigneret et Filium, et Pater et Filius spirarent Spiritum Sanctum. Ergo, necessitate naturalis exigentiae, Filius a Patre gignitur. Et confirmatur quia Pater non potest non gignere Verbum, ergo necessario generat ipsum.
Primum corollarium:
licet Pater Verbum gignat necessitate exigentiae,
ab hac tamen excluditur necessitas coactionis et indigentiae.
Patet pars prima per conclusionem.
Sed secunda patet quia omnipotens cogi non potest,
contra
Secundum corollarium:
quam repugnat Spiritum Sanctum a Verbo non spirari,
tam necessario concurrit amor essentialis ad Verbum generari.
Patet per secundam conclusionis partem,
quae probatur per
ingenitum velle de se habere
conformem atque condignum idem videtur mihi quod gignere
amor divinus non dimisit Deum esse sine
Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene
Tertium corollarium:
Pater, seu fecunditas paternae memoriae, nullo modo,
postquam Verbum produxit,
potuit aut voluit Verbum producere.
Patet quia aliter ipsum genuisset voluntate
antecedente, contra
Secunda conclusio:
quam repugnat paternam memoriam
verbum fallibile ab aeterno produxisse, tam repugnat omnem actum aeternalem esse
notionalem vel fuisse. Prima pars patet per dicta in alia conclusione.
Confirmatur tamen quia repugnat
aliquod fallibile existere et non mensurari tempore.
Ergo nullum tale potuit
Primum corollarium:
nullius rei futuritio aut eius privatio
caruit simpliciter temporis initio,
seu semper fuit aut aeternaliter.
Patet quia futuritio et privatio et similia
aut illa sunt aliquid aut nihil.
Si nihil,
ergo non fuerunt temporaliter nec aeternaliter.
Si sunt aliquid, aut creator vel creatura.
Non primum, cum ipse sit purus actus semper praesens.
Si aliud a Deo,
sequitur quod non fuerunt ab aeterno,
ut patet per primam conclusionis partem et eius probationem.
Ex dictis videtur sequi quod contradictoria non
posse simul esse vera,
Secundum corollarium principale:
non quilibet actus Patris aeternalis est appropriatus seu notionalis.
Patet per secundam partem conclusionis
quia actus quo Pater praescit futurum quodlibet
Tertium corollarium: non omnis actus Patris
cognitivus est Verbi infallibilis productivus.
Patet quia aliquis est actus Patris aeternalis
nullius termini productivus.
Patet de actu quo
Tertia conclusio:
licet memoria paterna sit fecunda complacenter et libere,
tamen ad Verbi generationem
non est determinata formaliter et proprie.
Patet per
Primum corollarium:
quam necessario Pater summa beatitudine fruitur,
tam necessario ab eodem Verbum infallibile gignitur.
Patet quia tantum sibi complacet
in Verbo quantum in se ipso.
Ideo,
Hic est Filius meus dilectus
Secundum corollarium:
quam repugnat Patri non esse,
tam
repugnat
Tertium corollarium: licet a memoria paterna libere, complacenter, ac naturaliter Verbum aeternum dicatur, non tamen proprie aut formaliter ad hoc praedeterminatur. Patet per dicta, ex quibus potest inferri pars negativa conclusionis.
Contra
Secundo,
per dictum
quamvis uterque, scilicet Filius et Spiritus Sanctus,
a Patre sit, est tamen alius et alius modus procedendi
in sexto et in alio
Tertio contra
partum mentis praecedit appetitus quidam
Contra
Contra
Contra
Contra
Secundo,
sequeretur quod voluntas haberet rationem principii,
ut sic in tali generatione.
Consequens est falsum
quia vel esset voluntas
accedens, antecedens, vel coaeva.
Non primum
quia ille fuit error
Tertio contra
dubium esse non debet quod
Pater et Filius et eorum unus
quisque se ipsum et alios ambos dicit sicut se et alios
sicut singulus eorum est sciens et intelligens ita singulus
quisque dicens, nec tamen omnes simul sunt tres dicentes sed unus solus
dicens Quid namque ibi dicitur nisi eorum essentia?
Si ergo illa una sola est,
unum solum est quod dicitur,
ergo si unum solum est quod dicitur,
unum etiam solum est quod dicit et quod dicitur.
Sequitur ibi non esse plura verba
Ad idem, est processus
utrum intelligere
quod non est nisi essentiale
correspondeat in Deo aliquod Verbum essentiale
Ad rationes in oppositum, patet ex dictis quomodo voluntas concurrit ad generationem Filii. Item, quare memoria paterna non est proprie determinata, ut probant argumenta, quamvis forte improprie posset dici determinata.
Deus Pater non necessitate nec voluntate,
nec nolens aut volens est Deus,
sic Deus Pater non necessitate nec voluntate Filium genuit,
nec nolens nec volens ipsum genuit
Secunda conclusio:
quod licet in Deo idem sit esse natura et voluntas,
non tamen sequitur quod,
si Verbum Dei est natura Filius,
quod propter hoc sit Filius voluntate,
sicut non sequitur,
praescientia et divina voluntas sunt idem,
igitur quidquid dicitur de
una et de altera.
Nam
praescientia est de bonis et malis,
voluntas vero tantum de bonis vel respectu bonorum
Tertia conclusio:
quod Pater genuit Filium
volens sicut et potens,
et bonus ipsum genuit et sapiens