Lectio 8 [London Trancription] Peter Gracilis Jeffrey C. Witt John Slotemaker Lectio 8 [London Transcription] April 06, 2023 SCTA

Published under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0)

April 04, 2014
London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Peer Reviewed

Created file for the first time.

Liber I, Quaestio 8 [London Transcription]

hic quaeri solet Ista est distinctio 7a primi quae ad praecedentem sic continatur quia postquam magister determinavit de divina generatione quantum ad modum et formam hic incipit determinare de ea quantum ad agendi potentiam et dividitur in 2 quia primo inquirit an potentia generandi conveniat patri aeterno 2o ante haec reperiatur in filio 2a ibi Item quaeritur a quibusdam

prima in tres quia primo movet quaestionem 2o circa eam ponit suam determinationem 3o ex dictis augustini recitat cuiusdam obiectionis enodationem 2a ibi cui versutiae 3a ibi sed vehementer

2a pars principalis dividitur in tres primo movet quaestionem et ponit eius responsionem 2o suae responsionis ostendit explanationem 2a ibi ita eciam cum dicitur et haec est sententia et divisio in generali praesentis distinctionis

Utrum generatio activa in patre sit perfectionis simpliciter immensae

quod non nulla ratio suppositibilis dicit perfectionem ergo nec activa generatio tenet consequentia quia generatio activa est ratio suppositibilis patris antecedens patet quia tunc in divinis foret alia bonitas quam essentialis tum etiam quia non producere tunc argueret imperfectionem et sic nec essentia divina nec spiritus sanctus essent simpliciter perfecti

2o sequeretur quod omnes personae divinae non essent tam perfecte sicut essentia patet consequentia quia quaelibet persona caret alicaaliqua ratione suppositibili quia pater non habet rationem suppositibilem filii nec spiritus sancti nec econverso

3o sequeretur quod theologus evidenter posset probare generationem in divinis esse consequens est falsum patet consequentia quia evidenter potest deduci quod quidquid est deus ipse est omne quod melius est ipsum esse quam non esse simpliciter cum sit illud quo maius cogitari non potest ut inquit anselmus in prosologion

In oppositum generatio in divinis est pater sed pater est immensae perfectionis seu immensa perfectio ergo

prima conclusio licet a filio et spiritu sancto nullum verbum divinum sit generabile tamen per dicere filii aut spiritus sancti est producibile aliquid prima patet quia aliter essent plura verba in divinis possibilia ymo de facto ponenda contra fidem 2a pars probatur quia per dicere tocius trinitatis omnia creata sunt producta et producbilia produci possunt patet illud psalmus ipse dixit et facta sunt Item Ioh primo per ipsum omnia facta sunt

primum corollarium quod non omnis dicens verbo dicit verbum licet forte econverso sit verum patet quia dicere verbum divinum praecise et proprie patri convenit dicere autem verbo tribus competit ut patet per conclusionem ex quo videtur sequi quod licet ad intra omne dicere sit intelligere non tamen omne intelligere est dicere

2m corollarium quod posse patris aeternum verbi productivum non est pura relatio seu mere relatum patet quia relatio non est patri ratio sic essendi simpliciter ergo nec ratio agendi ex quo sequi videtur quod sicut essentia est patri ratio essendi sic etiam videtur esse ratio verbum producendi ex quo ultra sequitur quod potentia generandi verbum divinum dicit rem absolutam quantum ad principale significatum licet cognostetcognoscet respectu ad genitum

3m corollarium licet verbum habeat a patre esse et agere tamen pater et filius producunt aeque libere patet quia filius non determinatur a patre alicaaliqua naturali neccessitatenecessitate ergo aeque libere producunt spiritum sanctum sicut pater ipsum verbum generat antecedens patet ex dictis superius sequitur ulterius quam repugnat verbo intrinsece deppenderedependere tam neccessarionecessario repugnat ei patrem praeexigere seu praeindigere patet quia omnia illa important imperfectionem illud corollarium est contra scotum libro primo distinctione 6

[omitted]

3a conclusio quod licet non sit perfectionis non sit in generatione quod aliquid per ipsam producatur de non esse ad esse tamen aliquod posse generare quod esse non est evidenter probabile est perfectionis simpliciter immensae prima pars probatur quia si sic sequeretur quod divina generatio careret alicaaliqua perfectione simpliciter consequens est falsum patet consequentia quia filius nec per generationem nec per aliquid aliud producitur de non esse ad esse 2a pars probatur quia si sic sequeretur quod deum esse trinum esset demonstrabile efficaciter et evidenter posset probari consequens fuit prius improbatum patet consequentia quia sicut probaretur personarum dualitas et ipsarum trinitas 3a pars probatur quia posse producere verbum finitum est perfectionis creatae memoriae ergo posse producere increatum erit perfectionis immensae memoriae increatae confirmatur quia intelligere patris est immensae perfectionis ergo patet consequentia quia dicere patris est suum intelligere formaliter et consequenter est actus vitalis et immensae perfectionis

primum corollarium non minoris perfectionis est dicere patris nocionalenotionale quam intelligere eius intrinsecum et essentiale probatur quia utrumque est immensae perfectionis ut patet per conclusionem

2m corollarium tam formaliter potest esse beatus suo dicere nocionalinotionali quam formaliter beatificatur suo intelligere essentiali patet quia pater beatificatur formaliter omni sua perfectione immensa et ista sunt duo corollaria contra scotum distinctione 6 primi

3m corollarium nulla ratio seclusa fide et clara visione viatorem certificat quare pater in divinis non plura verba seu plures filios producit aut generat intelligo de communi lege patet quia hoc sola fide creditur quod una sola persona in divinis potest esse generata confirmatur quia omnem potentiam et perfectionem quam habet pater habet filius et spiritus sanctus ergo ratione non potest convinci plures filios non posse produci patet ex dictis ex quo patet corollarium responsivum quod licet verbi aeterni generatio sit simpliciter immensa perfectio eius tamen negatio non in quolibet est perfectionis privatio vel non tamen eius negatio in quolibet est perfectionis privatio patet per dominum aegidium distinctione 4a primi parte prima quaestione 2a ubi in solutione primi argumenti principalis dicit aliquid est perfectionis in uno supposito quod non est perfectionis in alio ideo licet sit perfectionis in filio quod generetur non tamen oportet quod sit perfectionis in patre et spiritu sancto etiam per dictam apparet istud corollarium

contra primam partem primae conclusionis cui competit principium generationis in divinis eidem competit verbum divinum generare sed filio et spiritu sancto convenit principium generationis ergo maior patet quia tanti habitus vel latitudinis debet esse actus generationis quantae est principium productivum verbi minor patet quia essentia videtur esse principium generationis

2o filius et spiritus sanctus habent perfectionem simpliciter quam habet pater ergo a filio et spiritu sancto verbum divinum est generabile tenet consequentia quia per dictam posse generare est perfectionis simpliciter immensae antecedens est catholicum

contra 2m et 3m corollarium si essent vera sequeretur quod deus ad extra ageret mere naturaliter et neccessario consequens est falsum quia mere libere agit et contingenter patet consequentia quia eodem modo et eadem accioneactione deus producit verbum suum et creaturas suas per corollaria

contra 2am conclusionem in omni producente requiritur quod habeat naturam producti termini seu producendi ergo pater filium aliquo modo praecedit tenet consequentia et antecedens notum quia oppositum videtur contra naturam et rationem

2o filius non potest facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem ergo filius a patre deppendetdependet in suo agere antecedens patet in euvangelio Iohannis et consequentia videtur nota quia si sortes non potest agere nisi prius videat illud alium agere videtur quod in sic agendo deppendeatdependeat ab illo

3o omne principatum praesupponit suum principium ergo pater praecedit filium tenet consequentia quia pater est principium filii antecedens probatur quia prius est causam esse quam ipsam esse causam quia sequitur a est causa ergo est sed non econverso sed principium non solum praesupponitur a principato in esse causae vel principii sed in esse absoluto ergo

contra 3m corollarium pater est liber a se et filius non sed a patre ergo filius est minus liber quam pater consequentia bona et antecedens patet quia quidquid filius est et habet habet a patre

2o ex dicto christi lucae 2o in hiis quae patris mei sunt oportet me esse ergo neccessarionecessario et non libere agit patet consequentia quia per li esse videtur importari neccessarisnecessaris quadam

contra corollarium ultimum filius tam perfecte procedit a patre in persona distincta quam perfecte si procederet distinctus personaliter et essentialiter sed tunc filius a patre deppenderetdependeret et ipsum praeexigeret ergo et nunc

contra 2am partem 3ae conclusionis omne illud quod est perfecciusperfectius est communicabilius sed ergo deum se communicare producendo est probabile quia summe perfectum est summe communicabile modo est probabile quod deus est ens summe perfectum

2o repugnat esse naturam intellectualem indeppendentemindependentem et eam non producere aliquod verbum expressivum eius sed divina essentia est huiusmodi ergo minor nota et maior probatur quia non repugnat memoriae finitae dicere se per verbum expressum sui comprehensivum ergo non repugnat memoriae immensae et infinitae ergo tenet consequentia quia deus est comprehensivus sui per intellectum et per consequens immensi verbi productivus et formativus et non per creationem igitur per generationem et habetur intentum ratio fundatur super illo dicto augustini libro de cognitione beatae vitae ubi dicit cum mens se cogitat quasi mentem sibi similem generat hoc est fundamentum et medium hugolini

3o quidquid de ratione formali est principium productivum alicuius secundum suam rationem formalem in quocumque illud est erit a se principium productivum alicuius sed intellectus habens obiectum sibi praesens ex ratione formali est principium notitiae genitae ergo cum talis sit in deo sequitur quod ibi sit notitia genita haec est ratio scoti distinctione 2a primi

contra 2m corollarium si esset verum sequeretur quod ratio suppositibilis esset ratio beatificativa aequaliter intellectus creati sicut divina essentia consequens est falsum ergo Iohannes de marchia

contra 3m corollarium relationes eiusdem speciei non possunt multiplicari nisi secundum naturalem distinctionem sed talemis distinctio non est ponenda in divina essentia ergo ibi esse plures filiationes et per consequens non possunt esse plures filii sanctus thomas parte prima quaestione 41 articulo 6o

2o praecisa ratio quare pater non potest generare alium filium est quia ista filiatio huiusmodi est tota quantitas subsistens quare multiplicari non potest oriolus libro primo distinctione 7 quaestione 2a articulo 3o

3o quia repugnat esse plures filiationesrelationes eiusdem rationis in eodem fundamento nisi propter diversitatem absolutorum sed in deo non possunt esse plura absoluta ergo nec plures tales relationes et per consequens nec plures filii okam distinctione 7 primi quaestione 3a articulo 2o

4o actus adaequatus principio productivo et semper stans non compatitur secum alium actum eiusdem rationis ab eodem principio sed sic est de actum paternae generationis in divinis ergo non possunt esse plures filii henricus quolibet 6 quaestione prima

5o si possunt esse plures produccionesproductiones in divinis eiusdem rationis ergo infinitae sed quidquid potest esse in deo est ibi de facto ergo infinitae ibi formet generationes scotus suo quolibet quaestione 2a

6o producere plures notitias in divinis est simpliciter impossibile ex eo quod notitia ista non esset in natura divina nisi esset deus nisi tota latitudo simpliciter infinita notitiae possibilis produci per modum notitiae seu verbi esset productio ergo ratio est assignabilis quare plures filii non generantur et per consequens non sola fide tenetur hugolinus distinctione 7 primi quaestione 2a conclusione 2a vide ibi

7o pater non potest alia notitia nosce se quam modo cognoscat se ergo non potest aliud verbum producere consequentia nota quia omne verbum est notitia antecedens patet quia pater nunc infinite novit se quanta sapientia quanta est sua essentia ut patet per augustinum de Trinitate libro capitulo 14o confirmatur illud antecedens quia aut illud verbum esset perfecciusperfectius aut minus aut aeque perfectum nullum horum est dandum ergo

8o si aliud verbum producere posset non perfecte pater se dixisset consequens est falsum Istae tres rationes sunt bonsemblantes quas ponit in suo primo quaestione qua quaerit utrum potentia generandi sit in filio

9o contra illud corollarium videtur esse processus domini aegidi distinctione 7 primi quaestione ultima ubi dat differentiam inter verbum nostrum et divinum prima quia verbum divinum semper de scientia nascitur nostrum vero verbum quandoque de ignorantia 2a quia scientia dei est immutabiliter stabilis nostra vero amissibilis 3a quia verbum divinum est informe semper autem nostrum non est formatum 4a quia divinum nascitur de tota scientia patris non autem nostrum potest formari de omnibus speciebus in memoria contentis ex quibus videtur concludi unitas divini verbi et pluralitas nostri

Ad primam dicitur quod essentia esse principium generationis divini verbi potest sumi dupliciter primo modo ut ipsa essentia in se absolute considerata et sic non est principium nec generat nec generatur alio modo capitur ut subsistit paternitati vel ut est in supposito paterno et sic potest dici principium generationis et tunc minor est falsa

Ad 2m negatur consequentia quia licet illud posse sit perfectionis in patre non tamen in filio aut spiritu sancto

2o potest dici quod licet filius habeat omnem perfectionem et potentiam non tamen potest exire in actum generationis quia non habet proprietatem generationi congruentem scilicet paternitatem sed oppositam scilicet filiationem

3o posset dici quod eadem perfectio et eadem potentia est qua pater generat et filius gignitur quia in nulla re absoluta differunt

4o cum dicitur quod filius non habet potentiam generandi quam habet pater potest dupliciter intelligi uno modo filius non habet potentiam generandi id est qua possit generare et sic conceditur alio modo non habet potentiam qua possit gigni seu generari vel genitus esse qua potentia pater est potens ut generet et sic negatur

Ad 2m negatur consequentia et ad probationem dicitur quod si modus et accioactio sumantur nominaliter et realiter tunc conceditur antecedens et negatur consequentia quia unicus est modus quo producit deus si vero sumatur modaliter et adverbialiter tunc antecedens negatur

Ad primam contra 2am conclusionem negatur antecedens universaliter et licet increatis veritatem habeat non tamen in divinis quia mensura divinae produccionisproductionis ad intra est aeternitas ideo non est ibi praeexigenciapraeexigentia nec praecessio tam ratione ydemptitatis essentiae quam illacionisillationis corollativae

Ad 2m negatur consequentia ratione ydemptitatis naturae

Ad 3m loquendo conformiter ad praedictam posset dici quod in divinis proprie nihil est principatum quia hoc importat imperfectionem

2o posset negari antecedens loquendo de suppositione vel praeexigentia sicut debet intelligi conclusio et suum corollarium

Ad 4m negatur consequentia ratio ydemptitatisidentitatis naturae

Ad illud luce dicitur quod li oportet non denotat oportunitatem neccessitatisnecessitatis sed pociuspotius congruitatis

2o dicitur quod si notet neccessitatemnecessitatem non tamen consequentis sed consequentiae et talis non repugnat libertati sed simul stant

3o posset dici quod ibi loquitur secundum humanitatem hic autem loquor de sola trinitate ideo non sequitur

Ad aliud negatur consequentia simpliciter

Ad primam contra 3am conclusionem dicitur quod non sequitur evidenter deus est infinita bonitas et libertas ergo communicat se producendo filium sibi aequalem quia antecedens est concedendum de essentia divina et spiritu sancto et tamen non communicant se illo modo

Ad 2m diceret philosophus vel fidei adversarius quod licet memoria increata intelligeret se non tamen per verbum distinctum ab ea realiter vel personaliter et diceret ultra quod melius et perfectius esset quod memoria creata esset met sua intellectio seu notitia quam quod intelligat per verbum vel notitiam ab ea distinctis Item per idem posset concludi quod essentia divina generaret verbum quod est falsum

Ad auctoritatem augustini dicitur quod solum loquitur de mente creata quod patet per hoc quod dicit generat quasi sibi similem quia constat quod verbum divinum simpliciter est non quasi aequale et simile patri et per hoc voluit nos augustinus manuducere ad sic esse in mente increata sed per hoc non convincit evidenter

Ad aliud philosophus et adversarius negarent maiorem

ad aliud sequitur quod ratio suppositibilis etc conceditur consequens

Ad primam contra 3m corollarium dicitur quod ratio fundatur super falso primo quod deus non possit multiplicare individua sub una specie error Item quod formae non recipiunt divisionem sine materia error isti sunt duo articuli condampnaticondemnati super quibus ratio videtur fundari

Ad 2m negatur antecedens quia si ratio valeret posset concludi quod ibi non essent tres personae quia quaelibet divina persona quantitatem divinam subsistentem includit naturaliter et essentialiter ut tenet fides ergo eodem modo sequitur quod non sit nisi una persona ratio patet a simili

Ad 3m primo posset negari maior per adversarium quia secundum alphonsum non plus repugnat esse plures in eodem fundamento relationes quam plura activa eiusdem rationis sed secundum concedit ipsemet okam ibidem ergo

ad 4m dicitur quod si ratio concluderet per simile probaretur quod pater solus esset in divinis quod est falsum ideo fidei adversarius illam negaret maiorem

Ad 5m negatur consequentia de forma quia nec sequitur in creaturis iste potest generare duos filios ergo infinitos quia si ratio valeret etiam posset inferri duae personae sunt productae ergo infinitae quod est haereticum

Ad 6m negatur antecedens ad probationem dicitur quod non valet quia latitudo tota perfectionis quae est in omnibus tribus personis est in solo patre et notitia tota possibilis et totus amor et tota perfectio ex quo posset inferri quod non sunt plura supposita sed solum patris patet ergo quod non sequitur filius est tota latitudo perfectionis etc ergo patet sic arguendo pater est tota perfectio deitatis ergo nullus alius ab eo est immensa perfectio deitatis

Ad 7m negatur consequentia ad probationem dicitur quod non ostendit evidenter quia licet omne verbum sit notitia tamen posset dici quod ab eodem verbo notitia qui est pater posset esse aliud verbum 2o posset dici quod dato quod ratio probaret quod pater non posset aliud verbum gignere non tamen ostendit quod filius non possit generare 3o dicitur quod si sumitur antecedens pro notitia in qua tunc supponit quod deberet probare quia secundum augustinum pater omnia novit in se et omnia novit in verbo ex quo patet quod verbum est notitia in qua pater novit dicere ergo pater non potest alia notitia nosce se sumendo sic notitiam patet quod petit principium quia supponit quod est probandum si vero sumatur notitia qua pater noscit tunc adversarius negaret consequentiam primam

per hoc patet ad 8m quod non sequitur pater perfecte se dicit ergo non potest aliud verbum dicere et respondeo semper sicut diceret infidelis vel fidei adversarius

Ad processum domini aegidii dicitur quod solum intendit differentia probare inter verbi dei et nostri, tamen per hoc non probat evidenter quin pater posset alium filium generare et alium spiritum sanctum spirare

Ad primam in oppositum negatur antecedens 2o modo posset dici quod sicut hanc esse personam non dicit perfectionem simpliciter tamen esse personam dicit perfectionem simpliciter sic esse suppositum dicit perfectionem simpliciter licet hoc suppositum esse non dicit

Ad 2m patet per idem quod licet patris suppositum non sit suppositum filii nec econverso quia tamen uterque est suppositum nichilnihil defficitdeficit eis perfectionis

hic quaeri solet haec distinctio continet 4or conclusiones prima quod patrem generare filium non est aliquid subiectum potentiae divinae aut voluntati est tamen alicaaliqua potentia vel voluntas nec tamen sequitur personam quae hoc potest vel vult potenciorempotentiorem esse persona quae hoc non potest vel vult

2a conclusio quod licet filius non possit generare hoc tamen non est ex impotentia sed ex proprietate quia non oportet eum generare aliter qua ratione filius generasset nepotem fratri nepos generasset pronepotem et sic sine statu filius ergo non potest esse pater nec sui nec alterius nec hoc provenit ex impotentia sed ex proprietate generationis qua sic est filius quod non potest esse pater

3a conclusio quod pater est potens natura sive essentia filium gignere et eadem potentia est in filio qua potuit gigni et in patre qua potuit generare

4a conclusio licet sit eadem potentia qua pater potest gignere et filius gigni tamen est alia proprietas seu nocionotio qua pater est genitor et alia qua filius est genitus ita quod referendo posse generare et posse generari ad proprietatem tunc pater habet aliquod posse quod non habet filius et econverso et illud posse est nocionalenotionale et relativum quia non dicit quid sed ad ad unde non sequitur pater habet potentiam generandi et filius non ergo alicamaliquam potentiam vel aliquod posse habet pater quod non habet filius sed eadem potentia pater generat qua filius generatur quia pater potest generare et filius generari sicut etiam non sequitur pater habet potentiam quod sit pater et hanc non habet filius ergo alicamaliquam potentiam habet pater quam non habet filius