Lectio 9 Peter Gracilis Jeffrey C. Witt Lectio 9 April 06, 2023 SCTA

Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

London, British Museum Royal 10 A I

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.

Peer Reviewed

File Started for the first time.

Lectio 9
Circa textum

Nunc de veritate sive proprietate Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 1 (I, 95, ll. 4). , etc. Haec distinctio 8. Ad praecedentem sic continatur quia postquam Magister ostendit in divinis esse veram generationem, nunc in in ista distinctione ponit multitudinem proprietatum significantem eius perfectionem. Et dividitur in tres partes quia primo determinat Magister de Dei aeterna entitate, secundo de eius incommutabilitate, tertio de eius simplicitate. Secunda ibi, Deus in solius essentia Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 2 (I, 97, ll.2). . Tertia ibi, eademque eadem quo Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 3 (I, 98, ll. 20). .

Prima in tres, nam primo ostendit quomodo hoc nomen esse vel essentia est Deo proprium, secundo ex dictis movet dubium, et tertio respondet ad ipsum. Secunda ibi, hic diligenter Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 1 (I, 95, ll. 21-22). . Tertia ibi, illud ergo quod Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 1 (I, 96, ll. 20). .

Secunda pars principalis manet indivisa, sed tertia dividitur in duas quia primo Magister ostendit divinae naturae simplicitatem per comparationem et respectum ad extra, secundo per respectum ad intra. Secunda ibi, hic diligenter 3a ibi Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 5 (I, 99, ll. 29-30). . Et haec est divisio praesentis distinctionis.

Quaestio utrum sola prima causa entis producibilis sit simplex, necessaria, et incommutabilis seu invariabilis

Utrum sola prima causa entis producibilis sit simplex, simplex necessaria, et incommutabilis seu invariabilis.

Rationes principales

Quod non aliqua creatura est indivisibiliter simplex, ergo etc. Antecedens probatur tum quia cuilibet gradui specifico cuiuscumque rei correspondet esse punctale et indivisibile. Patet quia, quantumcumque parvus gradus adderetur aut demeretur, non maneret in illa specie, igitur talis res indivisibiliter est.

Secundo, aliud citra primam causam est necesse esse, ergo. Antecedens patet per Doctorem Sanctum, Contra Gentiles, libro secundo, capitulo 29 , ubi ex dictis concludit, illae ergo res in quibus non est materia, vel, si est, non est potentialis ad aliam formam, non habent potentiam ad non esse, ergo necesse est simpliciter eas esse Aquinas, Summa contra gentiles II, c. 29 (Leonine XIII, 335). . Sed certum est quod angelus nec anima habent materiam, ergo. Confirmatur quia angelus et anima non habent in se principium deducens ea ad non esse, ergo illa non habent potentiam ad non esse, ergo de se sunt necesse esse.

Tertio, in causa prima est distinctio absoluta modalis et distinctio conceptualis seu virtualis, ergo. Antecedens pro prima parte est Iacobi de Viterbo Iacobus de Viterbo, Quodlibet III, q. 7 (Ypma, I 95, ll. 54-117). et secunda Alphonsi, octava distinctione primi, articulo secundo, conclusione quarta Alphonsus Vargas Toletanus, Sent. I, d. 8, q. 1, a. 2 (Venice 1490, 371-372). . Patet consequentia quia quaelibet talis distinctio summae simplicitati repugnat.

In oppositum est Magister in hac distinctione Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 3 (I, 98) et 6 (I, 100). . Item, Apostolus, Primae ad Timotheum 6 dicit quod solus Deus immortalitatem habet I Timotheum 6:16. . Item, Augustinus, III De Trinitate , dicit, solus Deus non mutatur, nec potest mutari Augustinus, De Trinitate V, 2, 3 (CCSL 50, 208, ll. 15-17). .

Conclusio 1

Prima conclusio: tam necesse est primam causam esse, quam necesse est creaturam esse posse. Probatur quia quanta necessitate Deus est Deus et omnipotens, tanta necessitate est ad extra productivus, et tanta necessitate ad extra aliquid potest produci et potest habere esse, ergo etc. Confirmatur quia, si prima causa nihil posset ad extra producere, hoc videretur ex eo quod quodlibet producibile esset productum, sed hoc est impossibile. Nec etiam obstat hoc quia adhuc posset hoc totum corrumpere et iterum recreare, ergo.

Primum corollarium: licet non stet creaturam non posse non esse, tamen si prima causa ageret ad extra per modum naturae, quodlibet producibile esse esset necesse. Prima pars patet quia quodlibet creatum a Deo contingenter producitur et in esse conservatur. Secunda patet quia, si unum produceret et aliud non, aut hoc esset quia esset determinatus ad producendum illud et non aliud, et hoc non quia illud est libere producere cum aeque possit unum sicut aliud, aut hoc esset quia unum posset produci et aliud non, sed hoc non quia sic esset producibile et non producibile.

Secundum corollarium: si prima causa ageret ad extra necessario et naturaliter, omnia producibilia et corruptibilia produceret et corrumpet simul et aequaliter. Patet quia si a ignis se solo posset producere b calorem et corrumpere b calorem, simul ipsum corrumperet et produceret. Ergo, cum prima causa se sola potest quidquid cum alio potest in genere efficientis, sequitur propositum quod si ageret naturaliter, etc.

Tertium corollarium: non stat primam causam esse productiva omnis producibilis creaturae et ad ipsam ad extra agere de necessitate naturae. Patet ad eam producere naturaliter, sequitur omnia producibilia produci et corrumpi simul et aequaliter. Sed hoc implicat, ergo.

Conclusio 2

Secunda conclusio: licet tantum tria supposita distinguuntur in supersimplici essentia, tamen ibi non proprie dicitur esse diversitas seu differentia. Prima pars patet per fidem quia alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, ergo tantum tria supposita distinguuntur in divina essentia. Confirmatur quia distinctio vel differentia nihil est, igitur non sunt ponendae in Deo. Patet quia quidquid est in Deo est aliquid. Antecedens patet quia si solus Deus et homo essent et nihil aliud, adhuc Deus et homo differrent, ergo distinctio vel differentia non sunt aliquid vel aliqua. Pro ista conclusione est processus Augustini, VI De Trinitate, capitulo 4, de magnis et capitulo 14, de parvis Augustinus, De Trinitate VI, 7, 8-9 (CCSL 50, 237, ll. 1 - 238, ll. 18). . Ex secunda parte conclusionis, sequitur quod, licet posset vere dici et proprie quod aliquae res distinguuntur re, et intentione, et ratione, non tamen proprie dicitur quod sit distinctio intentionalis, realis, et rationis. Patet quia distinctio nihil est, ergo non est. Patet consequentia quia quod simpliciter nihil est non est.

Primum corollarium: omnis perfectio quae Deus est realiter est qualibet perfectio Dei formaliter. Patet quia, si divinae perfectiones aliquo modo differret vel differentur, sequeretur quod non tantum divina supposita differentur in divina essentia. Consequentia patet per primam partem conclusionis secundae Vide supra. .

Secundum corollarium: quod sicut inter perfectiones divinas non stat distinctio formalis, sic eis repugnat distinctio rationis aut modalis. Vel sic, sicut non stat divinas perfectiones distingui formaliter, sic repugnat eas distingui ratione ac formaliter. Patet quia aliter in eis non esset summa simplicitas et indifferentia.

Tertium corollarium: quam repugnat ex parte deorum pluralitas, tam repugnat in Deo formalis perfectionum diversitas. Patet quia, si talis formalitatum pluralitas esset possibilis in Deo, sequitur aliquid esse Deum simpliciter formaliter quod non est omnis Deus. Item, sequeretur quod aliquid esset Deus realiter quod est mere contingenter, sed ista tantum repugnat quantum repugnat esse plures deos, ergo. Prima consequentia probatur quia, si iustitia divina est Deus formaliter, tunc divina sapientia, si formaliter non sit iustitia, tunc non non erit Deus formaliter. Secunda patet consequentia quia Deum velle beatificare Petrum est Deus realiter, et tamen per ponentes huiusmodi formalitates est Deus contingenter g .

Ista tria corollaria videntur de mente Anselmi, Monologion, 17 capitulo , dicens, quemadmodum quamadmodum unum est quod de essentia summa dicitur essentialiter, ita ipsa uno modo una consideratione est quidquid essentialiter est. Cum enim aliquis homo dicatur et corpus et rationalis et homo, non uno modo nec una consideratione haec tria dicuntur. Ita vero essentia divina summa nullo modo dicitur sic aliquid ut illud idem secundum aliam et aliam considerationem non sit illud Anselmus, Monologion 17 (Schmitt I, 31, ll. 25-32). , haec ille. Ex his videntur patere corollaria illa.

Conclusio 3

Tertio conclusio: sicut prima causa sola est omnem perfectionem habens simpliciter et in se includens, sic est omni modo compositionis formaliter, totaliter carens et a se excludens. Prima pars probatur quia secundum Anselmum Deus est illud quo maius vel melius cogitari non potest Anselmus, Proslogion 3 (Schmitt I, 103, ll. 1-2). . Secunda pars probatur quia simplex praeponendum est composito secundum Augustinum, De quantitate animae, capitulo 12 Augustinus, De quantitate animae 11, 17 (CSEL 89, 152, ll. 17-22). , ergo. Sed sola prima causa summe sit simplex. Patet quia de ratione simplicitatis sunt indivisibilitas, immutabilitatis, et per se actualitas, sed haec tantum competunt Deo nec creaturae convenire possunt.

Primum corollarium: quaecumque species vel formae datae vel dabiles in superiorem formam vel speciem perfecte sunt confluibiles. Patet quia nulla talis species est immutabiliter suum esse, ergo Deus potest facere eas in superiorem unitive confluere.

Secundum corollarium: non stat aliquod individuum a primo dependere et omnem perfectionis gradum unitive continere. Patet quia tunc tale individuum non posset cum alio individuo in speciem superiorem vel in aliquod individuum perfectius unitive confluere.

Tertium corollarium: non stat aliquod individuum quam repugnat quodlibet dependens creatum accidenti non posse subesse subiective tam repugnat omnem simplicitatis gradum ipsum creatum vere videre vere posse continere unitive. Patet quia nullum individuum cuiuscumque speciei datae aut dabilis potest esse tam simplex quin illud possit esse est subiectum actus eliciti vel alicuius habitus a Deo infusi, ergo. Antecedens patet quia huiusmodi simplicitas soli Deo competit. Ex dictis sequitur pars affirmativa quaestionis.

Obiectiones

Contra primam conclusionem Vide supra. et eius corollaria, aliud a Deo est necesse esse, ergo. Probatur antecedens quia divina perfectio exigit quod producatur sibi simile quantum non repugnat creaturae. Sed necesse esse non repugnat creaturae, ergo divina bonitas sic eam producit. Maior nota videtur. Minor patet quia, si necesse esse creaturae repugnaret, videretur esse eo quod est ab alio. Sed hoc non obstat quia Filius habet ab alio esse, et tamen non habet esse contingenter, ergo.

Secundo, si angelus vel anima possent non esse, hoc ideo esset quia Deus suam influentiam eis subtraheret. Sed hoc est impossibile quia sua bonitas tunc mutaretur, ergo talia non possunt non esse.

Tertio, substantiae separatae a materia non habent potentiam passivam privationi vel corruptioni subiectivam, ergo non possunt non esse. Consequentia tenet cum materia sit ratio continentiae et corruptionis in creaturis. Istae sunt rationes Sancti Doctoris Aquinas, Summa contra gentiles II, c. 29 (Leonine XIII, 335). , ubi prius fuit allegatum in principio quaestionis Vide supra. .

Quarto, quia aut illi necesse esse correspondet praecise esse punctale vel quantitivum. Si primum, ergo non est immensae perfectionis. Si secundum, ergo potest imaginari in illa specie maius et minus necesse esse quia, sicut omni quanto potest dari minus, sic illi necessitati potest dari minor quantitas, et sic erunt plura necesse.

Quinto, si tota linea producibilium se haberet contingenter ad esse et non esse, sequitur quod tota et totaliter posset poni in esse. Consequens est falsum per dictam quia tunc prima causa non posset agere ad extra. Patet consequentia quia ipsa tota potest non esse ut dicit primum corollarium Vide supra. .

Sexto, nullum individuum speciei inferioris potest continere totam perfectionem suae speciei, ergo unum necesse esse non potest continere totam latitudinem necessitatis, ergo non est tantum unum individuum in illa specie. Antecedens patet per secundum corollarium tertiae conclusionis Vide supra. , et consequentiae patent. Confirmatur quia sic esse, sicut propositio homo est animal significat, est necesse esse, ergo plura sunt necesse esse. Tenet consequentia quia illud non est Deus. Item, ad istam propositionem nihil est, non sequitur contradictio, ergo ipsa potest esse vera, ergo nullum est necesse necesse esse. Tenent consequentiae, et antecedens probatur quia ad nullam negativam sequitur affirmativa, ergo nec aliqua contradictio quia omnis contradictio componitur ex affirmativa et negativa vel saltem includit ipsam.

Contra secundam conclusionem Vide supra. , primo arguitur auctoritas Damasceni, libro primo, capitulo tertio ubi dicit quaecumque dicimus de Deo affirmative non naturam ipsius sed ea, quae sunt circa naturam eius, ostendit. Et enim si bonum, si iustum, et si sapiens, et si quaecumque dixeris, non naturam dicis Ioannes Damascenus, De fide orthodoxa I, c. 4 (Buytaert, 21, ll. 41-45). .

Contra primum corollarium Vide supra. , si Deus esset immense simplex, aut divisibiliter aut indivisibiliter. Non primum quia tunc haberet partes. Nec secundum quia tunc solum per indivisibilem staret a nihilo, et sic infinite minus distaret divina essentia angelo quam quaecumque creatura, quod est falsum.

Secundo, sapientia in communi non est iustitia in communi, ergo nec infinita sapientia infinita iustitia. Tenet consequentia quia infinitas non tollit rationem propriam alicuius rei, ut videtur.

Contra secundum corollarium Vide supra. , illa quae non sunt synonyma significant diversas res vel eandem diversis rationibus. Sed bonitas et iustitia, misericordia et aeternitas non sunt synonyma in Deo, ergo. Sed non significant diversas res, ergo diversos modos. Ergo in Deo est distinctio modalis Iacobus de Viterbo, quolibet tertio, quaestione septima Iacobus de Viterbo, Quodlibet III, q. 7 (Ypma, I, 94, ll. 39-53). .

Secundo, sequitur quod volitiva divina formaliter esset intellectiva divina et econverso. Consequens est falsum quia tunc, quidquid esset obiectum unius esset obiectum alterius. Modo hoc est falsum quia Deus intelligit malum culpae quod tamen nullo modo vult.

Tertio Tertia , illa quae necessitat intellectum ad actus distinctos essentialiter secundum rationem vel conceptibiliter distinguitur. Sed perfectiones divinae necessitant ad actus distinctos essentialiter intellectum, ergo huiusmodi perfectiones divinae conceptibiliter seu virtualiter sunt distinctae. Maior patet ubi una res necessitat ad actus distinctos essentialiter facit illud idem quod facerent s res diversae realiter distinctae. Minor patet quia sapientia divina necessitat intellectum ad conceptum sapientiae et bonitas ad conceptum bonitatis, et tales conceptus sunt realiter et essentialiter distincti, ergo. Alphonsus Alphonsus Vargas Toletanus, Sent. I, d. 6, q. 1, a. 2 (Venice 1490, 348). .

Quarto contra tertium corollarium Vide supra. , sapientiae divinae ut sic non repugnat non iustitia, ergo sapientia aliquo modo non est eadem cum iustitia. Sed sapientiae divinae non repugnat simpliciter alius deus, ergo.

Contra tertiam conclusionem Vide supra. , est propositio alia De causis qua dicitur quod intelligentia est substantia quae non dividitur De causis VI(VII) (Pattin 64). , ergo non solus Deus.

Secundo, Philosophus, II De anima , dicit, intellectus simpliciter est impermixtus et immaterialis Aristoteles, De anima III, 4 (429b22-25). .

Tertio, contra primum corollarium Vide supra. est prima ratio in oppositum Vide supra. quia quaelibet simplex est tam simplex quod ei correspondet unicus gradus et esse punctuale, ergo.

Quarto, autoritate Commentatoris, XII Metaphysicae , dicentis quod, omnes formae sunt sunt actu existentes in primo motore quae in potentia sunt in materia prima Averroes, In Metaphysicam XII, commento 24. (Iunta VIII , 309r) , ergo in Deo non est omnimoda simplicitas.

Responsiones

Ad primam Vide supra. , negatur antecedens. Ad probationem, negatur maior et minor. Et ad probationem minoris, dico quod necesse esse repugnat creaturae non solum ex eo quod est ab alio, sed quia etiam libere contingenter producitur de nihilo et contingenter conservatur.

Ad secundam Vide supra. , conceditur assumptum et negatur quod illud sit impossibile quia nec sequitur voluntatem divinam mutari vel esse mutabilem, aliter posset probari quod necessario omne futurum eveniret.

Ad tertiam Vide supra. , negatur consequentia quia tunc accidentia et lumen productum in medio aliquo modo non possent non esse.

Secundo, dico quod licet non habeant materiam, habent tamen suum nihil quasi materiam et hoc sufficit.

Ad quartam Vide supra. , dici potest quod esse punctuale sibi correspondet et indivisibile, et negatur consequentia, ergo non est immensae perfectionis quia simul est indivisibilis, supersimplex, et immensus, non habens in se formaliter latitudinem gradualem, quamvis supereminenter contineat omnem perfectionis latitudinem.

Ad quintam Vide supra. , conceditur consequens quia quaelibet pars illius latitudinis potest poni in esse, et si infertur igitur potest poni in esse tota simul. Negatur consequentia quia, sicut etiam non sequitur, quaelibet pars illius latitudinis potest poni in esse, ergo possibile est poni in esse quamlibet eius partem, sic non sequitur, quaelibet pars a continui a Sorte potest videri, ergo Sortes potest videre a continui quamlibet partem. Nec sequitur, quilibet gradus perfectionis possibilis potest poni in esse, ergo possibile est quod ponatur in esse quilibet gradus perfectionis possibilis, licet consequens tenuerim probabiliter in meo principio Vide supra. contra praedicatorem.

Ad sextam Vide supra. , negatur consequentia quia deitas non se habet per modum speciei creatae personae nec divinae personae per modum individuorum quia, licet duos homines sunt aliquod unum maius quam unus solus, tamen duae personae divinae non sunt maius quam una sola, ut dicit Augustinus, VIII De Trinitate, capitulo primo Augustinus, De Trinitate VIII, prooem., 1 (CCSL 50, 268, ll. 15-22). .

Ad aliud, negatur consequentia quia conclusio et corollaria intelliguntur de entitatibus realibus et non de complexe significantibus.

Ad aliam, negatur antecedens quia ad illam, sequitur necesse esse non esse necesse esse. Et ad improbationem, dico quod ad impossibile, sequitur quodlibet, et per consequens ex negativa, sequitur affirmativa.

Ad primam contra secundam conclusionem Vide supra. , dicitur quod Damascenus Ioannes Damascenus, De de orthodoxa I, 4 (Buytaert, 21, ll. 41-45). non loquitur de perfectionibus quod non realiter sint in Deo, sed de nominibus quae de Deo praedicantur, quorum aliqua secundum eum non praedicantur naturam, sed ea quae sunt circa naturam quod non est intelligendum quantum ad rem significatum quia, si res quae est sapientia divina non esset divina natura, sed aliquid circa naturam, non solum distingueretur formaliter, sed realiter et simpliciter, quod est falsum. Sed intelligitur quoad modum praedicandi quia talia nomina praedicantur de Deo denominative. Et quae sic praedicantur de Deo quantum ad modum praedicandi non dicunt naturam, sed aliquid circa naturam. Alphonsus Vargas Toletanus, Sent. I, d. 8, q. 1, passim (Venice 1490, 362-386). Haec est solutio Alphonsi .

Ad secundam Vide supra. , primo posset dici quod divisibiliter seu per divisibile distat angelo quia distat per totam perfectionem omnium creaturarum actualium et possibilium. Et negatur consequentia, igitur partes quia illa divisibilitas non est Deo intrinseca sed extrinseca.

Secundo, posset dici hanc negando consequentiam, distat indivisibiliter, ergo infinite minus quam quaecumque citra, quia illud indivisibile per quid distat est immensum quia est Deus.

Ad aliud Vide supra. , negatur consequentia. Ratio quia sapientia infinita et bonitas infinita in re sunt aliquid circumscripta omni ratione intellectus, sapientia vero in communi et bonitas in communi non sunt sic quia non sunt nisi quidam conceptus vel entia rationis. Et ad probationem, quia infinitas non tollit rationem formalem alicuius Vide supra. , conceditur. Sed hoc non probat intentum quia sapientia et bonitas in communi non solum praedicantur de sapientia et bonitate infinita, sed etiam de finita. De hoc vide Alphonsum.

Ad aliud contra tertium corollarium Vide supra. , concesso antecedente, negatur consequentia, nam non sequitur, haec res diversimode est, quia possibile est quod propositum idem significatum una sit vera et alia falsa, non tamen sequitur quod significatum sit verum et falsum.

Ad aliud Vide supra. , conceditur consequens. Et ad improbationem, quia tunc obiectum unius Vide supra , etc., conceditur. Et cum improbatur, quia Deus intelligit malum Vide supra , etc., conceditur, sed non sequitur quod infertur.

Secundo, dico quod voluntas divina intelligit omnem malum quia intellectus divinus qui intelligit est formaliter voluntas divina. Malum ergo est obiectum voluntatis, non ut volitum, sed ut cognitum et intellectum.

Tertio, posset negari illa consequentia, voluntas divina et intellectus sunt idem, igitur quidquid intellectus intelligit, voluntas vult.

Ad aliud Vide supra. , negatur maior et minor quia non oportet quod omne illud quod necessitat ad conceptus distinctos sit conceptibiliter distinctum nisi velimus ab uti vocabulo. Nec etiam perfectio divina necessitat ad distinctionem actuum diversorum ut assumit ratio.

Ad rationem contra tertium corollarium Vide supra. , negatur maior quia sapientia divina est omnis perfectio formaliter, et omne quod est melius esse quam non esse simpliciter sub bono intellectu.

Ad primam auctoritatem contra tertiam conclusionem Vide supra. , intelligentia est substantia quae non dividitur. Hoc est verum quantum ad partes naturae vel quantum ad durationem, quae est tota simul.

Ad aliam Vide supra. , dicitur quod intellectus est virtus simplex, id est, non organica. Hoc voluit Philosophus Aristoteles, De anima III, 4 (429b22-25). .

Secundo dicitur simplex aliquo modo non simpliciter quia omnis creatura aliquo modo est composita et potentialitati subiecta.

Ad primam rationem in oppositum Vide supra. , dicitur quod, si antecedens intelligitur de simpliciter simplici, est falsum. Et ad probationem, dicitur quod non valet consequentia. Et si ultra inferretur anima non est simplex, igitur habet partes, consequentia negatur.

Ad aliud Vide supra. , dicitur huiusmodi formas in primo motore esse indistinctas actu quia creatura in Deo non est aliud quam divina natura penitus indistincta.

Ad alias rationes in oppositum, patet solutio per dictam.

Conclusiones

Nunc de veritate seu proprietate Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 1 (I, 95, ll. 4). . Haec distinctio continet nona conclusiones. Prima quod solus Deus vere et proprie est quia eius essentia Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 1 (I, 95, ll. 19-20). non novit praeteritum vel futurum, hoc est non subest praeteritioni aut futuritioni, sicut cetera creata.

Secunda conclusio: ideo dicit Deus semper fuit vel erit, ut intelligatur quod non incepit esse nec desinet Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 1 (I, 96, ll. 5-6). .

Tertia conclusio: quod licet verba substantiva diversorum temporum dicantur de Deo, scilicet fuit, erit, est, et erat, non tamen Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 1 (I, 96, ll. 24-25). de Deo dicuntur quia esse divinum praeteritioni aut subiectio futuritioni subiaceat cum temporalis motus Deo repugnet, sed dicuntur ad denotandum Deum esse aeternitatem et permanentiae ipsius proprietatem.

Quarta conclusio: solius Dei essentia incommutabilis proprie dicitur quia nec mutatur nec mutari potest Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 2 (I, 97, ll. 2-3). . Omnis autem creatura mutari potest, Deus autem non nec loco nec tempore nec affectione, et ita sine sui mutatione cunctas condidit creaturas. Et per consequens solus Deus proprie habet immortalitatem. Omnis autem creatura est mortalis ex sua natura quia sua mutatio mors appellatur.

Quinta conclusio: Deus solus est vere ac proprie simplex quia in eo nec partium nec accidentium sive formarum est diversitas vel vario modo sive multitudo. Omnis creatura est multiplex Lombardus, Sent. I, 8, 3 (I, 98, ll. 20-22). , quamvis spiritualis creatura respectu corporalis dicitur simplex. Non tamen est vere simplex quia in tali est diversitas accidentium sive formarum accidentalium, ut in animalibus, humanis, et angelis, nullum enim quod est vere simplex est mutabile.

Sexta conclusio: quod anima respectu corporis simplex dicitur quia mole non diffunditur per spatium saptium loci, sed in unoquoque corpore est in toto tota et in qualibet eius parte tota Augustinus, De Trinitate VI, 6, 8 (CCSL 50, 237, ll. 23-25). .

Septima conclusio: quod licet Deus dicatur multipliciter, scilicet bonus, iustus, sapiens, et magnus, tamen hoc non est propter diversitatem accidentium, sed propter multitudinem nominum quae, licet multa sint et diversa, unum tamen significant, scilicet naturam divinam Lombardus, Sent. I, d. 8, c. 5 (I, 99, ll. 31 - 100, ll. 2). .

Octava conclusio: quod proprie Deus non dicitur substantia quasi sit subiectum suae bonitatis vel alicuius accidentis, sicut substantia corporalis, quae ideo dicitur substantia quia subsistit et est multorum accidentium subiectum, sed Deus proprie et vere dicitur essentia Augustinus, De Trinitate VII, 5, 10 (CCSL 50, 261, ll. 16-19). .

Nona conclusio: Deus ideo simplex dicitur quia ipse est quidquid habet, excepto quod persona dicitur relative ad alteram, nec tamen una est altera. Nam Pater habet Filium ad quem relative dicitur, et tamen Pater non est Filius, et Filius habet Patrem, nec tamen est Pater in quo vero ad semet ipsum dicitur non ad alteram, hoc est quod habet. Unde ipse Deus est unus et habet vitam et est ipse una vita Augustinus, De civitate Dei XI, 10 (CCSL 50, 330, ll. 17-24). nec aliud est habens et aliud quod habetur, sicut in ceteris rebus ubi semper sequitur aliqua distinctio.