Librum I, Distinctio 1, Quaestio 10 [Paris 1512 Transcription] Adam Wodeham Jeffrey C. Witt Librum I, Distinctio 1, Quaestio 10 October 30, 2017 An SCTA Project

Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

Paris 1512

Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a diplomatic edition.

Created file for the first time.

Librum I, Distinctio 1, Quaestio 10 [Paris 1512 Transcription] Utrum creatura clare videns deum necessario diligat ipsum

Utrum creatura clare videns deum necessario diligat ipsum

Rationes principales

Videtur quod sic quia intelligentia movens aliquem orbem necessario movet ipsum secundum philosophum et non movet nisi quia diligit primum quod movet sicut amatum et desideratum igitur ex hoc necessario movet quod videns deum diligit eum igitur

probatur delectabile finitum difficultat voluntatem ad non volendum ipsum igitur in duplo magis delectabile in duplo magis difficultat ad non volendum et sic consequenter igitur in infinitum delectabile in infinitum difficultabit ad non nolendum et ita necessitabit ad volendum: consequentia patet per modum arguendi philosophi octavo phisicorum ubi probat quod virtus infinita non esse in magnitudine finita quia tunc moveret in non tempore: si enim aliqua virtus movet in aliquo tempore dupla movebit in subduplo tempore et infinita moveret in non tempore etiam si consequentia non esset bona numquam aliquod agens naturale posset producere effectum proportionatum suae virtuti activae quia si cetera sint paria ita proportionatur duplus effectus duplae virtuti activae sicut subduplus subduplae

Item primo de trinitate capitulo septimo in parvis non filius in forma dei in finali iudicio quia sic non potest videri nisi ad gaudium

Item 13 de trinitate nullus potest velle miseriam. 10 capitulo de parvis et etiam aliis casis igitur nec nolle beatitudinem.

Item voluntas non potest velle summum malum sibi ostensum quia omnis natura cogita iuavitat incommodum ut patet de casu dyaboli capitulo 32 et 32 dicitur quod si angelus malus praescivisset poenam sibi imminere non potuisset velle peccare igitur nec nolle summum bonum

Item capitulo 13 ibidem vult anselmus quod voluntas non potest non velle beatitudinem sibi ostensam igitur multo fortius nec deum clare visum a se unde quasi in fine capituli loquendo de bono commodi et malo incommodi dicit hoc modo omnes sibi esse bene volunt et male sibi esse nolunt.

Item anselmus mo<lb ed="#Pa"/>nologion capitulo septimo quod quaecumque anima rationalis summa beatitudine frui poterit aeternae beata erit quia creatura eius indigentiam experta illam natura poterit non amare nec illa deseret amantem se.

Item si clare ostenso sibi deo voluntas non necessario amet ipsum igitur nec ostensum quocumque alio quantumcumque tristabile non necessario illud odiret consequentia patet quia nihil est magis odibile quam deus sit diligibilis et per consequens non necessario dolet dyabolus ex maxima poena quam potest sustinere quia nihil est poena alicui nisi quod est contra voluntatem secundum anselmum de conceptu virgi<lb ed="#Pa"/>nali capitulo quarto ubi dicitur sicut quicquid faciunt membra et sensus totum imputandum est voluntati ita non punitur nisi voluntas nam nihil est poena alicui etc.

Ut prius sicut enim voluntas in membris et sensibus operatur ita et in illis ipsa torquetur aut delectatur quod si quid non accipiat sciat in membris et sensibus non nisi animam in qua est voluntas sentire et operari et ideo in illis torqueri aut delectari habet tamen usus ut actiones quas facit iniusta voluntas voremus peccata quia in voluntate qua fiunt est peccatum etc nota bene illum passum.

Item si voluntas clare videns deum potest ipsum diligere vel hoc esset omnem actum suspendendo vel ad alium intellectum divertendo non primum quia tunc si intellectus unum bonum videret potest voluntas non vele illud stante tali dispositione quod negat anselmus de casu dyaboli capitulo 13 diffuse et non esset ad propositum quia inquiritur an stante visione dei.

Etiam anselmus dicit quod intellectus ibi unico intuitu videbit omnia igitur videbit illud ad quod divertetur.

Item si non tunc in aliquo potest stare cum clara dei visione odium dei et per consequens maximus dolor.

Item com<lb ed="#Pa"/>mentor 12 metaphysicae commento 39 dicit quod delectatio sequitur apprehensionem sicut umbra corpus sed delectatio voluntatis requirit dilectionem sicut dolor odium igitur etc.

Item aliter nullus beatus videretur esse confirmatus in beatitudine sua quia si libere posset cessare ab omni actu fruendi qui est dilectio etiam stante visione non videtur ibi esse maior confirmatio vel certior quam in via vle quam in angelo ante lapsum qualiter enim conformaretur.

In contrarium deus clare visus potest odiri a sic vidente igitur et non diligi Probatur antecedens quia aliquis iudaeus odivit deum sed potuit fuisse quod simul calre vidisset divinitatem.

Item tunc quodlibet videns deum esset conformatus quia non potest non frui deo falsitas patet de angelis malis ante lapsum etiam tunc paulus fuisset certus de aeternitate suae beatitudinis et moyses similiter quorum uterque clare vidit deum de moyse patet per augustinum 12 super genese capitulo 53, 54, 55 de paulo expresse dicit in quaestionibus orosii quaestione 36 quod in raptu viderit deum sicut sancti post hanc vitam

Hoc etiam dicit in libro de videndo deum de moyse probat per illud numeri 12 quo deus arguens mariam sororem moysi dixit de moyse ore ad os loquor ei et palam non per aenigmata et per figuras dominum videt.

Propterea non minus libere et contingenter fruitur quis deo clare viso quam vult beatudinnem apprehensam omnes enim volunt naturaliter beati esse secundum augustinum 13 de trinitate capitulo 5 et aliis praecipue ad expositionem anselmi de casu dya<lb ed="#Pa"/>boli capitulo 12 et tamen libere potest quis non velle beatitudinem apprehensam quia libere potest velle sibi miseriam aeternam quia secndum augustinum tertio de libero arbitrio capitulo 11 12 13 si dyabolo daretur optio secundum rectam rationem potius deberet eligere semper miserum esse quam non esse nam ut dicit capitulo 11 12 13 si quis dixerit non esse quam miserum esse me mallem respondebo mentis et capitulo 13 probat tripliciter

Primo sic qui dicit mallem hoc quam illud eligit aliud non esse aut non esse aliquid: sed nullo pacto potest quis recte eligere non esse.

Secundo quod est alio praeeligendum melius est eo quod autem non est melius esse non potest igitur.

Tertio quod quis recte appetit eligit appetendum cum ad illud pervenerit necesse est ut melior fiat melior autem esse non poterit qui non erit igitur.

Dices forte sicut contra se obiicit quod aliqui vigente miseria sese interimant.

Respondet primo quod tales aut eo confugerunt ubi sibi melius putaverunt et hoc non est contrarium rationi, rectae nostrae aut sit nullos se futuros omnino crediderunt multo minus falsa electio nihil eligendum commonebit.

Aliter etiam et magis iuxta illud quod consentit diffuse.

Respondet quod cum quis credens quod post mortem non erit intollerabilibus tamen moletiis ad cupiditatem mortis impellitur in opinione habet errorem omnino defensionis in sensu aut naturale desiderium quietis et parum ante probat multipliciter quomodo potest fieri quod aliud sit in opinione et aliud in sensu.

Et tunc quasi in fine capitulo 13 infert quod o vult circa hoc dicere dicit enim itaque omnis ille appetitus in voluntate mortis non ut qui moritur non ut sic sed ut requiescat et ita dicit licet cum errore credat non se futurum natura tamen quietem esse hoc est magis esse desiderat qua propter nullo pacto fieri potest ut non esse aliquem libeat.

Quanto arguitur ex priori fundamento viator potest velle non esse ut patet de de achithofel saule et iuda igitur potest sibi nolle beatitudinem igitur clare videns deum potest non velle vel nolle beatitudinem.

Consequentia prima patet per augustinum 11 de civitate dei capitulo 27 porro inquit tam nemo est qui non esse beatus velit quam non esse quomodo enim potest beatus ese cum nihil sit secunda consequentia patet quia non magis necessitatur videns deum ut deum clare visum diligat quam quis ad volendum bene se esse

Probatur possibile esset damnatum clare videre deum et deus revelaret ei aliquam parvam penam futuram tunc ex hoc haberet colorem aliquem et per consequens minoraretur gaudium suum in aliquo igitur propter maiorem dolorem plus minoraretur et per consequens deus posset facere quod in se haberet tantum dolorem etiam stante clara dei visione quod ille dolor naturaliter excluderet omne gaudium consequens illam visionem sed frui non est sine gaudio ut patet per augustinum 10 de ci<lb ed="#Pa"/>vitate capitulo 26 de parvis.

Probatur tunc clara visio faceret voluntatem desinere esse voluntatem

Consequentia patet per augustinum 3 de libero arbitrio capitulo 2 ubi dicit si necesse est ut velim non tam voluntate sed necessitate illud me velle faciendum est sicut non voluntate scire scimus sed necessitate sed quod non voluntate velimus quisquam delirus audeat dicere

Item eodem capitulo dicit quod nihil est tam in potestate nostra quam ipsa voluntas eo enim prorsus nullo intervallo mox ut volumus praesto est post si fieri non potest ut dum volumus non velimus adest utique voluntas volentibus nec aliud quicquam est in voluntatem si quod volet.

Ad est igitur voluntas nostra nec voluntas esset nisi esset in potestate nostra.

Porro quia est in potestate nostra libera est nobis non est enim nobis liberum quod in potestate nostra non habemus aut non potest non esse liberum quod habemus in potestate. patet igitur consequentia prima et per consequens per nullam cognitionem necessitabitur voluntas ad diligendum.

Item clare videns deum necessario bene vellet igitur eadem ratione angelus malus necessario male vellet cum ita sit malus in malo obstinatus sicut bonus confirmatus in bono consequens est falsum quia aut habuisset illam necessitatem ante casum suum et tunc ante fuisset malus vel post casum et tunc vel a se et tunc hoc non videtur plus quam de homine in via peccante mortaliter aut a deo et hoc non cum deus non sit auctor mali.

Item clare videns deum potest aliquem suum actum respectu alterius rei remittere vel non habere igitur potest non habere vel amittere beatitudinem. consequentia probatur quia si potest aliquem actum libere remittere vel dimittere tunc potest peccare habito praecepto quod non dimittat vel remittat ipsum et per consequens poterit damnari et non frui assumptum patet quia angelus raphael qui fuit ductor thobiae habuit voluntatem ambulandi et aliquanod intensiorem et aliquando remissiorem et aliquando voluit ambulare et aliquando noluit.

Prima conclusio quod in via stante cognitione viatoris aenigmatica in pluri vel particulari voluntas potest causare in se active dilectionem dei super omnia et propter se sine fruitione dei: quia voluntas potest se conformare recto dictamini intellectus: sed intellectus potest recte dictare quod deus sit cognitus super omnia sit diligendus et bonus igitur multo fortius si clare videretur: quia non minus potest voluntas in obiectum perfectius cognitum quam in minus perfecte.

Item omnis potentia libera potest habere aliquem actum secundum circa obiectum sibi ostensum igitur et voluntas potest habere aliquem actum circa deum sic cognitum et etiam multo fortius circa deum clare visum et non necessario de ordinatum igitur et puris naturalibus poterit habere ordinatum actum circa deum licet non meritorium sed bonum ex genre et ex natura actus igitur actus dilectionis dei super omnia quia sine tali actu non diligeretur deus ordinatae quando sic comparative diligeretur.

Tertio potest probari ista conclusio sicut supra minor est probata quaestione 6 articulo primo

Quarto intellectus potest reducere sede potentia ad actum quia habens habitum potest illo tui cum coluerit sicut dicit commentator de anima commentato 18 et etiam potentias vult quod habentes iam scientiam vel facti in actu primo possumus intelligere cum volumus igitur multo fortius poterit voluntas educere se de actu primo ad actum secundum cum secundum omnem opinionem voluntas non minus sit activa quam intellectus.

Item aliter voluntas non ageret malam actionem interiorem sed solum pateretur eam et ita nunquam peccaret quia pati malum non est malum sicut nec pati iniustum est iniustum ex quinto ethicorum et 3 de libero arbitrio capitulo 26 dicit augustinus expresse quod pati iniustum non est peccatum.

Item augustinum primo de libero arbitrio capitulo 26 in fine quasi lio dicit quidquid autem sit sectandum et amplectendum si quis eligat in voluntate positum esse constat et nisi inquit fallor illud facimus ex libero voluntatis arbitrii sed hoc non esset verum nisi voluntas libere efficere: suam electionem.

Item ad hoc est anselmus de concordia capitulo quinto dicens opus voluntatis alicui datum est ut illud quod vult sit et illud quod non vult non sit voluntarium sive spontaneum est quoniam quod spontanea voluntate fit biffaria est necessarium quia voluntate cogitur fieri et quod sit non potest non fieri scilicet has necessitates facit voluntatis libertas quae prius quod fuit eas cavere potest haec non essent nisi voluntas libere causare posset suam volitionem quia alia non sunt immediate in eius potestate sed mediante actu volendi vel nolendi igitur.

Contra conclusionem tunc voluntas posset ex sua naturali libertate diligere deum super omnia et per consequens posset velle implere omnia dei praecepta et totam dei voluntatem igitur naturaliter potest habita sufficienti cognitione vitare omnia peccata quia non stant simul quod aliquis velit implere totam voluntatem dei et quod tamen peccet si habeat cognitionem sufficientem / quia eo ipso nihil potest omittere ad quod tenetur scitum esse tale nec committere quod prohibetur et pari ratione qua semel occurrente materia peccati potest sic dispositus ex naturalibus vitare omnia peccata pari ratione pro perpetuo habita tali dilectione noviter vel prius libere producta continuata sed consequens videtur esse error pelagii igitur etc.