meditationum quarundam
de igne
succincta delineatio
quam
speciminis causa
amplissimae facultati philosophicae
ut examini benevole admittatur
humillime offert
Immanuel Kant,
reg. bor. scientiarum phil. cultor.
regiomonti die xvii aprilis anno
mdcclv.
Non mihi sic animus est, rem, quae amplissimam prolixo volumini materiam largitur, paucis pagellis absolvere. Quas hic concisas benevolo Amplissimae Facultatis Philosophicae examini veluti per saturam offero meditationes, non sunt nisi veluti primae lineae Theoriae, quae, si per otium licuerit, uberioris tractationis mihi segetem subministrabunt. Ubivis solerter cavi, ne hypotheticae et arbitrariae demonstrandi rationi liberius, ut fit, indulgerem, experientiae atque geometriae filum, sine quo e naturae recessibus vix reperitur exitus, quantum potui diligentissime secutus. Quoniam itaque ignis vis in rarefaciendis corporibus et ipsorum nexu solvendo potissimum exseritur, ut via ac ratione incederem, non putavi alienum fore, pauca de materiae cohaesione et natura fluidorum antea disserere.
Fluiditas corporum non ex divisione materiae in partes
tenuissimas glabras et lenissime cohaerentes explicari potest, sicuti
Physicorum pars maxima ex
Cartesii sententia
arbitratur.
Acervatio particularum quantumvis subtilissimarum et
levissime cohaerentium tamen staticae legi non satisfacit, pressionem
versus latera altitudini proportionalem exercendo, adeoque charactere
fluiditatis principali caret, nisi semet mediante materia quadam
elastica premant, cujus ope momentum ponderis sui quaquaversum
aequabiliter possint communicare.
Cum enim ex antecedenti propositione patescat, coacervatas particulas immediate se prementes non exercere latera versus pressionem altitudini proportionalem, alia quaedam materia fluidi elementares partes intercedat necesse est, qua mediante ponderis momentum quaquaversum dispertire possint aequabiliter. At cum talis materia, quae alicubi pressa aliorsum semet eadem vi expandere nititur, elastica communiter audiat: necesse est, ut moleculae fluidorum solidae non sibi immediate, sed materiae cuidam elasticae ipsis intermistae incumbant, cujus ope, quicquid desuper premit virium, versus latera eadem quantitate agat.
Probandum mox erit, hanc, corporis fluidi elementa intercedentem, materiam elasticam non esse aliud nisi materiam caloris.
Corpora dura haud secus quam fluida moleculis continentur
non immediato contactu, sed materia elastica pariter mediante
cohaerentibus.
Corpora fluida, ut supra demonstratum est, mediante elastica quadam materia cohaerent. Ast cum, quae e fluidis induruerunt metalla, aliaque id genus corpora semper pro gradu caloris diminuto arctius atque arctius volumen occupent et secundum omnes dimensiones condensentur, adeoque elementis ipsorum non deficiat spatium semper sibi propius accedendi, hinc non immediato contactu compacta sint: patet, etiam moles corporum durorum materiam quandam intra partes suas intermistam continere, qua mediante moleculae solidae, quanquam a contactu mutuo remotae, tamen se invicem attrahant, aut, si mavis, cohaereant, adeoque hac ratione cum fluidis convenire.
Ope materiae jam dictae, qua mediante corporis elementa,
quantumvis a contactu mutuo remota, tamen invicem se attrahunt,
explicare phaenomena corporum durorum.
Corpora dura,
praesertim quae ex fluidis induruerunt, ut metalla, vitrum,
cet. hoc habent peculiare et notatu dignissimum, quod
appenso pondere aliquantulum extendantur absque ruptione, adeoque, cui in
proxima partium adunatione concedunt ponderi, id, ubi hae aliquantulum a se
invicem dimotae sunt, ferre possint, et in maximo extensionis gradu maximo
etiam ponderi ferendo apta sint. Hoc vero phaenomenon contendo non ex
particulis solidis immediate cohaerentibus explicari posse. Etenim si filum metallicum
constet
Ideoque ex hac mea hypothesi
phaenomenon hoc corporum durorum secundum observatas naturae leges et
geometriae praecepta explicare periculum faciam. Etenim si corpus ex fluido
indurescens ponam situm talem elementorum acquirere, ut intercedente materia
elastica a contactu mutuo aliquantulum semota tria semper triangulum
aequilaterum faciant, sicuti figura 4 exhibet, (situm vero talem semper
affectabunt, si attrahendo se in minimum spatium
contrahunt,) necesse est, ut, si pondus appensum trahat systema hoc
particularum secundum directionem a d, distantia corpusculorum a et c major
fiat, ut fig. 5 exhibet, distantia a b autem et b c aequales
priori maneant, quippe
Lex, secundum quam
elastra comperta
sunt comprimi in
spatia viribus proportionalia, optime cum allegata nostra hypothesi
conspirat.
Quae in corporibus
duris compressiones vulgo vocantur, dilatationis verius s.
extensionis nomine nuncupandae sunt; quippe materiae durae multo minus, quam aqua,
in arctiora spatia vi
comprimente adigi posse, per se liquet.
Si itaque elastrum vi quadam premente sit in situm 2 redactum et per spatium c s muro propius admotum, sectio e c mutabitur in situm i x. Ducatur per crassitiem linea i s, sectioni e c parallela, erit i f = s o = c m et x o parte x s margine c m longior extensione factus; porro si apprimere pergas, usque dum in situm 3, g k f b, redactum sit elastrum, ducta g h, itidem e c parallela, quantitas extensionis k h erit quantitate x s major; hinc ex supra demonstratis patet, quomodo hoc pacto situs 3 majorem, quam situs 2, vim apprimentem desideret.
hoc est: quantitates x s et k h, quibus distenditur elastri margo extimus b c, sunt in ratione spatiorum compressionis s c et h c.
Cum vero e prop. IV. constet, secundum hypothesin nostram vires distendentes quantitati distensionis proportionales esse oportere, hoc in casu liquet, vires elastrum comprimentes spatio compressionis proportionales fore.
Egregie asserta haec nostra, quae
Omne itaque corpus, si recte sentio, partibus continetur solidis, intercedente materia quadam elastica ceu vinculo unitis. Particulae elementares, hac intermista, quamvis a contactu mutuo remotae, tamen hujus ope semet attrahunt et artcius profecto colligantur, quam per contactum immediatum fieri posset. Quippe contactus molecularum ut plurimum globosarum, cum vix puncto fiat, infinities debilior foret ea, quae per universam praestatur superficiem, cohaesione. Hac vero ratione situs elementorum mutari salva cohaesione potest et simul in promptu est, quomodo, detracta ex interstitiis ex parte materia illa uniente, propius sibi possint elementa accedere et volumen contrahere; contra ea, aucta vel quantitate vel etiam elasticitate ipsius, corpus volumine augescere et particulae a se invicem recedere absque cohaesionis jactura possint. Quae in Theoria ignis maximi momenti sunt.
Ignis praesentiam suam testatur primo corpora omnia
tam fluida quam solida secundum omnes dimensiones rarefaciendo,
dein, debilitata sensim cohaesione, corporum compagem solvendo,
postremo partes in vapores dissipando. Frigus contra corporum
volumen minuit, cohaesionem roborat, e ductilibus et flexilibus
facit rigida, e fluidis consistentia. Calor excitatur praesertim in
corporibus duris et renitentibus vel tritu vel concussione. In nullo
corpore in immensum crescere potest. Ebullitionis gradum corpus
aestuando incalescens nunquam supergreditur, quamquam deflagrando ignescens plerumque
majori calore potiatur.
Cetera notatu dignissima caloris phaenomena hic allegare supersedeo, quippe passim in sequentibus occursura.
Materia ignis non est nisi (sectione praecedenti
descripta) materia elastica, quae corporum quorumlibet elementa, quibus intermista
est, colligat; ejusque motus undulatorius s. vibratorius
idem est, quod caloris
nomine venit.
Experientia commonstrat prop. VI. corpus quodvis vel tritum vel concussum incalescere atque secundum omnes dimensiones aequabiliter rarefieri. Hoc vero cum praesentiam elastici cujusdam intra corporis molem contenti et sollicitationibus se expandere nitentis arguat, cum praeterea corpus quodvis ex demonstratis sect. I. materiam elasticam interstitiis conclusam teneat, quae nexui particularum inservit, quaeque adeo in motum undulatorium agitari omniaque caloris phaenomena exhibere potest, patet eam a materia ignis non differre.
Corpora per calorem liquefacta ubi admoto
majori atque majori igne ad ebullitionem perducta sunt, nullius caloris
gradus amplius sunt capacia et hoc in statu bullas emittunt grandes et
elasticas, ita ut ponderi atmosphaerae ferendo pares sint, et quidem
indesinenter, quamdiu ignis urget. Hae bullae
Materia caloris non est nisi ipse aether (s.
lucis materia) valida attractionis (s. adhaesionis)
corporum vi intra ipsorum interstitia compressus.
Primo enim corpora quaevis densiora lucem
immensum quantum attrahunt, ut
Secundo animadvertitur, easdem materias, quae
ad lucem refringendam insigni pollent efficacia, etiam ad calorem majorem,
igne admoto concipiendum, capaciores esse, adeo ut inde aperiant, eandem
attractionem, quae lucem sibi unire nititur, materiam quoque igneam sibi
intime unitam detinere. Olea enim, quae
ex
Si hypothesin naturae legibus maxime
congruam et nuper a clarissimo
Gradum caloris metiri, h. e. proportionem,
quam diversi caloris gradus erga se obtinent, in numeris exprimere.
15⁄180
intervalli, quo ebullitio congelationem antecellit, ab eo,
quem Burdegalae Barometro, 28 pollices alto, notavit, deficere, adeoque
calorem ebullitionis hujus loci montanam parte sui ⅟12
antecellere, quem excessum excessus tertiae partis circiter
ponderis atmosphaerici produxit; ex quo liquet, atmosphaerae totius
pondus semotum aquae ebullienti ¼
caloris illius, qui congelationis et ebullitionis gradus intercedit,
detrahere. Cum igitur aquae absque aëris pressione ebullienti minor,
hujus pondere addito vero major conciliari caloris gradus possit, neque
pondus atmosphaerae aliud quicquam agat, nisi quod undulatorio
particularum ignearum motui contrapondium exhibeat, cum attractio
ipsorum aquae elementorum ipsi cohibendo non amplius sufficiat, inde coniici poterit,
quanam elasticitatis vi aether, in puncto ebullitionis semet a nexu
aquae expedire nitens, polleat et qua particularum attractione
(s. hac deficiente, vi externa premente) illum compesci
necesse sit. Quippe quoniam secundum laud. Amontonsium
calores congelationis et ebullitionis vix parte hujus tertia differant
et quarta pars caloris, congelationem atque ebullitionem intercedentis,
vim requirat ponderi totius atmosphaerae aequalem, sequitur, 12
atmosphaerarum pondere ad aequilibrium calori toti in ebulliendo
praestandum opus esse, adeoque attractionem ipsam elementorum aquae 11
pressionibus aëriis aequipollere. Ex quo attractionem earundem in puncto
congelationis, multo magis vero ingentem metallorum attractionem ad
comprimendum aetherem elasticum perspicere licet.
24
totius voluminis ad ⅟35, adeoque si ineatur calculus, praecise in ratione reciproca
ponderum atmosphaerae 20 : 28. In hoc ergo casu celebrato illa aquae contra omnem
compressionem pertinacissima renitentia, ab Academia Cimentina experimento stabilita,
locum non reperit.
Naturam et causam exhalationum s. vaporum ex assertis
theoriae nostrae explicatam reddere.
Exhalationes, quae non sunt nisi particulae
humidae de superficiebus fluidorum avulsae aërique innatantes, hoc
habent peculiare sibi et
prope admirandum ingenium, ut, quantopere fluidi homogenei particulae
contactui admotae avide se
uniunt inque unam massam sponte colliquescunt, tantopere, ubi
semel ad tenuitatem vaporum resolutae sunt et caloris gradu debito
urgentur, contactum et adunationem mutuam refugiant, seque, ut voce
Hujus phaenomeni ratio, quantum mihi equidem constat, nondum Physicis satis perspecta est. Igitur eam indagare aggrediar.
Cuticula tenuissima, ab aquae superficie
abrepta, in formam bullulae vix per microscopium perspiciendae figurata,
elementum vaporis aquei est. Quaenam autem subest causa, cur bullulae plures tales tenues,
si calore aliquanto fortius urgentur, contactum tantopere refugiant?
Statim expediam. Etenim cum per asserta hujus theoriae aqua non secius
ac omnia omnino corpora materiam elasticam aetheris intra molem suam compressam
attractione detineant, et
quidem ex demonstratis constet, hanc attractionem non contactu solo, sed
certa quadam distantia definiri, adeo ut moleculae in illo
propinquitatis puncto sibi constrictae haereant, ubi vis attractiva vi
repellenti, ex undulatorio caloris motu
Naturam aëris et principii in ipso elastici causam
indagare.
Aër est fluidum elasticum, millies fere aqua levius, cujus vis expansiva calori est proportionalis, et cujus a frigore congelascentis aquae usque ad punctum ebullitionis sub eodem pondere atmosphaerae expansio est circiter ⅓ voluminis posteriori gradu ipsi competentis. Haec phaenomena nihil habent, quod non vaporibus etiam competere possit, praeter hoc solum, quod vapores ut plurimum eodem frigoris gradu, in quo aër elasticitatem illibatam servat, consolidentur et vis expansivae nullum indicium prae se ferant. Ast si consideraveris, subtilitatem cuticulae vaporis in causa esse, ut vel minori caloris gradu elasticitatem notabilem exserere possit, patet non statim analogiae vim hic inconsiderate et temere deserendam esse, sed periculum potius faciendum, utrumne duo genera ex eodem principio deducentes nimia entium multiplicatione supersedere possimus. Phaenomena vero, quae conjecturae facem praeferunt, sunt sequentia.
Corpora omnia, quae ex appositione particularum
minimarum mediante oleoso s. salino principio coaluerunt, e. g.
omnes plantae, tartarus vini, calculus animalis, praeterea plurima salium
genera, praesertim nitrum, immensum quantum emittunt aëris elastici, si igne
valido urgentur, sicut
Sunt vero haud pauca nec proletaria, quae me in
hac sententia confirmant. Etenim cur ex corporibus solis, quae olei atque
adeo acidi haud parum in se continent, ustulando expellitur aër? Nonne
acidum actuosissimum et validissimum ad aetherem constringendum attractione
sua est principium, ut antea sub oculos posui? Nonne hoc principium corporum
illorum concretorum vinculum est et veluti gluten? (quippe aethereae
materiae, omnia corpora constringentis, verus magnes) et ubi acidum hoc ab
arctissima cum materia adunatione vi ignis ingenti aegre est expulsum,
putasne in subtilissima divisum cuticula discedere oportere? Hocque pacto
quid est, quod ambigas tali ratione fluidum elasticum constituere, vel ad
minutissimos caloris gradus ad expansionem mobile neque, aucto quantumvis
frigore (utpote qui nunquam
omnem exterminat calorem), concrescens
et elasticitate spoliandum? Ergo quae aqueos vapores premit
difficultas, ut exiguo frigore coagulentur, quaeque
Certe, hisce fundamenti loco substratis, facile videre est, cur
nitrum, igni valido tostum, adeo ingentem reddat elastici aëris copiam,
quippe subtilissimum acidum, a parte crassiore divisum, in
tenuissimum
Ex hac hypothesi etiam perspicuum fit vix
explicabile illud e communi sententia aëris in majori altitudine
ingenium. Repererunt enim
Naturam flammae ex assertis theoriae nostrae explicatam
reddere.
Flammae prae ceterorum ignium genere singularis natura haec est:
Nullum corpus nisi in superficie ardet flammaeque alimentum est oleum atque adeo acidum, actuosissimum illud motui elastico inserviendi principium.
Flamma non est nisi vapor ad eum usque ignis gradum perductus, ut vivida luce coruscet et non nisi inopia alimenti desinat. Haec vero sunt in flamma, quae ipsam ab alio omni ignis genere toto coelo diversam faciunt. 1) Quod, cum calor corpori cuivis calefaciendo inductus secundum communem naturae legem communicatione sensim diminuatur, flamma e contrario ex minutissimo principio incredibilem et nullis limitibus, dummodo pabulum non deficiat, circumscriptam acquirat vim. 2) Quod, qui materiae cuidam inflammabili incalescendo ingeri potest usque ad ebullitionem ignis, multo inferior sit eo, quem deflagrando exercet. 3) Quod lucem spargat, cum praeter metalla cetera corporum genera, quantumvis calefacta, lucis tamen expertia maneant.
Ratio vero horum phaenomenorum, si recte
sentio, haec est. Flamma constat vapore ignito neque massa corporis
solida in flammam tota vertitur sed superficies proprie flagrat. Vapor
vero cum superficiei quam plurimum et renitentiae ad arcendam intra suos amplexus ignis materiam quam minimum
habeat, apparet, quod motum undulatorium a levissimo principio conceptum
non solum facillime propagare, verum etiam alii materiae inflammabili,
quanta ea sit, pari
intensitate sensim communicare possit. Etenim quanquam primo obtutu hoc
phaenomenon contra primam mechanicae regulam, quod effectus
Verum opellae vix inchoatae jam coronidem impono. Non diutius moror Viros officiis gravioribus districtos hoc, quicquid est, opusculi meque ipsum simul propensae voluntati atque benevolentiae
Amplissimae Facultatis Philosophicae commendans.